NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
VIri vere magni et tatum non Herois posthumae ac desideratae hactenus Epistolae tuo sub auspicio in lucem prodeunt magnum Belgii nostri lumen patriaeque splendor. Et merito, sive enim me respicias, tuus sum, in familiâ tuâ vixi, ternis Legationibus adhaesi, et quia a
te promotus ornatusque, nihil omino est quod non debeam: sive Auctorem con sideres, Belga fuit. Auctriacaeque domus Principum, et summus Legatus, et sedulus minister. Obsequium fide, fidem obsequio implens. A Maximiliano Caesare in Hispaniam missus filios Matthiam, Maximilianum Albertum et Venceslaum, duxit, et Avunculo commendavit, quod Legatione sane majus censeri potest. Thracii Tyranni aulam bis adiit, eloquio flexit, bene de Repub. Christianâ meritius est. Non minor aut infelicior postea, munus suum Caesaris nomine in Galiis exsecutus est. Regem namque ne vel Belgium invaderet, vel Alenzonio succurreret, deterruit, et a Majestate Imperii periculum discrimen dedecus avertit. Ne plura dicam Epistolae hae loquuntur, et summam quodammodo Legationis hujus continent, omnium oculis, sed tuâ imprimis prudentiâ, dignae: qui quod leges simile expressisti munere, et secundum nobis dare Busbequium potuisti
nisi jam amplius putem, BOISSCHOTIVM esse. Legationes tuae quemadmodum Bubequii, quaternae sunt, et part felicitate confectae. Prima in Angliam, et famae tibi viam aperuit. Secunda in Galliam, et nomen apud elegantissimam gentem dedit. Tertia denuo et extra ordinem in Galliam, quo tempore quid prudentia, quid facundia valeret, suo etiam bono Christianissimus Rex expertus est. Quarta rursus in Angliam, et quod antea alijs virtutibus, hîc gratiâ et auctoritate perfecisti. Tamquam omnia posses Belgici Mercurij titulum publico inter reliquas laudes elogio adeptus es. Foris sic quidem exercitata diuina mens tua, et ad gloriam euecta, domi magis resplenduit. Agis ea quae Regi ac Reipub. vtilia sunt, et qui feliciter Legationes obijsti, aliorum nunc etiam Legationes ordinas. Hoc sane est a Consilijs Secretis, et Status esse, hoc est Cancellos Patriae cum bono Iustitiae gubernare. Longum guberna, et me tuum ama, qui nomen tuum Busbequij
Legationibus, Busbequij Legationes tuo nomine in his Epistolis venerari volui. Bruxellae, XII. Kal. Mart. M. DC. XXX.
Perillustri Nomini, Virtuti, Dignitati tuae deuotus cliens
Io. Bapt. HOVWAERT.
SCribere praelarum, sed tantum scribere vile est.
Actio nam scriptis anteferenda placet.
Omne tulit punctum, qui famam extendere factis
Advigilans scriptis nec minor ipse fuit
hic vir hic est vtroque potens BVSBEQVIVS ore,
Re grauus, officio, consilioque volens.
Sed tuus HOVWARTI, labor est, quod prodit in
auras
Gratia quod verbis, gloria rebus inest
ANDREAS CATVLLE, Canonicus et Officialis Tornacensis.
POllentiore parte mortuus sui,
Quae prorogare fata, post vitam solet
Iacebat vmbris obsitus BVSBEQVIVS
Interque fila aranearum, et pulueres,
Nouum interibat mortis indignae genus
Id vidit inuiditque mox Hovwartius
Non eruditionis homo nouus nouae,
Eam sed ipsam qui recepit a manu
Patrisque Auique (vixit hic BELGII Maro
Et Homerus alter) et ferens aegre, premi,
Quod satius esset posteris comittere ac
Annae Perennae consecrare, luminis
Protulit in auras. Prouide ô factum et bene
Isto facinore nempe gloriam, suae Stirpi propagat nobilis
Hovwartius
Busbequioque lucis vsuram nouae.
F. A. SPOELBERCH, Toparcha Louanioli.
ITER, quod mihi secundo Christianissimae Reginae, [note: Elisabethae Austriacae viduae Caroli IX. Francor: Regis: quae viro defuncto in Austriam reversa ibid. pie vixit, ita ut et in vitâ miraculo claruerit.] Caesareae Majestatis Vestrae sororis, negociorum caussâ instituendum fuit Blaesium, fecit, ut esset longius litterarum mearum intervallum: quod sperarem me rebus confectis, aut certe infectis, de die in diem dimissum iri. Quod cum non fieret, neque tamen negocia illa deserere
possem, quod magna Reginae res ageretur, tandem rationem ineundam duxi, ut hinclitteras darem; sicuti facio. Quo tempore sum ad Regem [note: Henricum III. Franciae et Poloniae Regem.] admissus, utagerem de quibus dixi negociis, eodem tempore reddidi C. Mtis V. [abbr.: Caesareae Maiestatis Vestrae] [note: Rudolphi scilicet II. Rom: Imp. ad quem epistolae hae scriptae.] litteras, pauca praefatus: nimirum C. M.tem V. [abbr.: Caesaream Maiestatem Vestram] bonis auctoribus certiorem esse factam, convenisse illum cum fratre [note: Francisco (qui etiam Hercules vocatus) Alenzonii Duce.] in expeditione Belgicâ, cui rei M.tas V. [abbr.: Maiestas Vestra] fidem non adhberet. Quod si tamen ita esset, neque M.tem V. neque Imperii Electores, quorum tantopere interesset, id posse tolerare: quemadmodum amplius cogniturus esset ex ipsis C. M.tis V. litteris. Ad quae Rex respondit, [note: Idem pene significari saepius jussit summo Pontifici, prout videre licet in litteris D. Legati de Foix Archiep. Tolosani; ep. 5. 6. 12. 15. 18. 32. 35. 43. et 49.] sibi cum fratre in rebus Belgicis nihil esse commune: cui rei argumento esse, quod, si se frater adjutorem habuisset, longe nuper in Belgio majorem ruinam daturus fuerit. Eum non multum uti suis consiliis, atque etiam in
praesens majorem strepitum edere, quam stragem: imo si quod sit incommodum, in se suosque subditos redundare, qui jam per multos menses, intactis Belgii colonis, a fratris militibus vexentur et diripiantur. Visurum se, quid C. M.tas V. scribat, daturumque responsum. Ne pluribus aut asperius agerem, retinuit me, quod Reginae intersit, ne me his temere invisum aut odiosum reddam. Id responsum C. M.tas V. cum his litteris accipiet. XXV. Martii, M. DC. LXXXII.
DVBIVM esse desiit, Auriacum [note: Guilielmum Principem Auriacum, Comitem Nassovium etc. Hollandiae Zelandiae etc. Gubernatorem.] vivere et valere. Sed vixit uxor, [note: Carola filia Ludovici Ducis Monpenseriani, tertia Auriasi uxor; mortua III. non. Maij.] lateris dolore absumpta. Paene Auriaco exitio fuit venae maxillaris ruptio, [note: Fuerat namque XVIII. Martii, a quodam Iaureguij in arce Antverpianâ obambulans sclopeto sub dextrâ aure per sinistram malam trajectus.]
ex quâ tantum fluxit sanguinis, ut pro conclamato haberetur, neque sistendi via reperiretur, quod ille per triginta sex horas continuavit, confectis tamen subinde aliis, qui manu cubitum illi fulcirent, alioquin labori futurum imparem. Regina Angliae [note: Elisabetha Anglia Hyberniaeque Regina, Henrici VIII. ex Annâ Bolenâ filia.] bonam pecuniae summam suppeditasse dicitur Alenzonio, nimirum trecenta coronatorum millia. Ad Belgas quoque, si se sub ditionem ejus submiserint, latum ferunt, ut quintam partem omnium bonorum suorum in belli imminentis sumptus contribuant. Quod si perfertur, ea erit haud contemnenda summa, alendo aliquamdiu bello suppeditatura. Audenarda obsidetur a Principe Parmensi, [note: Alexandro Farnesio Parmae ac Placentiae Duce, Belgii Gubernatore nomine Philippi II.] ejusque muri admotis tormentis quatiuntur: sed qui sunt intus propugnatores monuisse dicuntur Alenzonium, ne quid corum caussâ ante duos menses metuendum
putet. Interea Alostum interceptum manet in potestate Alenzonii, quod quidem multas et magnas commoditates adferebat Parmensi. In eo caesi sunt ali quot boni milites, qui fortiter pugnando mortem oppetere maluerunt, qu am turpiter se dedere. Non absunt procul Cameraco equites Germani, mille, ut fertur, et quingenti, ab Alenzonio mercede conducti; quos sequentur alii: iis se bene multi Galli conjungunt, praeter cos, qui jam frequentes sunt in Belgio. Videtur id Alenzonio propositum, ut vastandis ferro flammâque Hannoniorum aut Arthesiorum finibus, Parmensem ab Audenardae obsidione revocet. Audio eundem Alenzonium misisse in Italiam, qui conducerent equites instar Epirotarum. [note: Epirui nunc Albania dicitur. Epirotae equit es sune levis armaturae quales hodie Cosacci aut Croatae.] XXX. Maij, M. DC. LXXXII.
FERVET bellum, Parmensis facto expugnationis Audenardae periculo, cum nihil egisset, totam noctem insequentem tormentis intonuit, neque moenia percutere destitit, quo deterreret oppidanos a reparandâ murorum strage. Ab eo tempore nihil est allatum: sed difficilem fore expugnationem conjiciunt, praesertim ingruentibus Alenzonii auxiliis, quae jam urbi Atrebatum ita appropinquant, ut vix duo milliaria absint. Quae si nihil aliud agant, quam ut maturas fruges exurant, sane damnum erit et ei civitati: tum reliquis, quae eundem casum subibunt, non ferendum. XXVI. Aprilis, M. DC. LXXXII.
ALLATVM est, Audenardenses ter frustra oppugnatos, tollerabilibus conditionibus se dedisse Parmensi. Contra ajunt Bouchinium, munitissimum oppidulum Hannoniae, Cameraco propinquum, proditione ejus; cujus custodiae Parmensis commiserat, venisse in potestatem Alenzonii. Alenzonius magnum se Catholicorum propugnatorem praefert, [note: D. de Foix epist. 40.] quibus templa multis locis restituenda curat. Ex quo nonnulli non fore diuturnum in eis Regionibus ejus Imperium arbitrantur; quod dissimilium non sit fida societas: [note: Aesopi est fabula fullonis recusantis admittere ad cohabit andum Carbonarium; quâ innuit omne dissimile esse insociabile.] connivere quidem Catholicorum adversarios praesentis ruinae metu; sed ubi periculum praeterierit, in promptu fore mutationes. Optimam postremo partem exuviarum laturum Auriacum,
Hollandiae et Zelandiae quietam possessionem. [note: Non tulit neque ipse neque poste ri ejus: qui tamen magni in istis partibus et tueri conantur incoepta Parentis.] XII. Iunii, M. DC. XXXII.
REx profectus est Lugdunum; quâ de causâ, incertum. Desiderium ejus, relinquendae ex se virilis sexus prolis, religioque (quapropter Divorum aras frequentat, apud quos vota valere vetere famâ receptum est) credibile fecit, eo profectum, ut alicujus Divi, miraculis clari, in eo itinere delubrum viseret, [note: Ample de loacre de Foix epist. 28. 30. et 32.] votaque nuncuparet, si sibi proles mascula nasceretur. Quâ in peregrinatione amplius duos menses aberit. Interim summa Regni permissa est matri, [note: Catharinae Mediceae Laurentii Florentini Ducis filiae, viduae Henrici II. Regis Galliae.] cui per hanc occasionem magna Alenzonio gratificandi, auxiliisque, quibus valet, juvandi potestas erit. IV. Iulii, M. DC. LXXXII.
TANDEM dubitari desitum est de clade ad Terzeras [note: Terzerae insulae sunt non procul admodum a Lusitaniâ los Azoras Hispani vocant, ab aliis Flandricae insulae dictae] acceptâ; postquam litteris ex Hispaniâ allatis eadem affirmata sunt, nisi quod nonnulla paulo secius referuntur. Inter caetera Strossium, et eum, quem Don Antonii [note: Don Antonius ille filius erat naturalis Ludovici Prioris de Craro, et nepos Emanuelis Regis Lusitaniae, qui Sebastiane a Rege Fesae in Africâ occiso, et Henrico Cardinale patruo defuncto, Lusitaniae regno â Philippo Hispaniarum Rege dejectus illud repetebat: in Galliam ab Henrico III. ad dandas illi suppetias e Lusit aniâ advocatus; qui tamen postmodum ab negocio illo animum sevocavit, ita ut dictus Antonius ibidem haeserit ab Henrice IV. sustentatus, donec Anne 1595. relictis liberis supremum ibi dum clausit.] Connestabilem vocant, in potestatem hostium venisse, sed ita vulneribus gra. vatos, ut paulo post exspirarint. Galli interpretantur veneno in vulnera injecto mortis quaesitam celeritatem. Nobiles ad quadraginta pro piratis, quod nullum a Rege mandatum ostendere possent,
quo eis haec expeditio imperaretur, capite truncatos; [note: Videndae epistolae. D. Legati de Foix epist. 44. et 47. ubi factum hoc mire exagger at et incusat.] gregarios milites ad trecentos eâdem de caussâ suspendio necatos. Atque hanc victoriam alterius tardiore navigatione solius classis Lisbonâ profectae fuisse memorant. Cujus tantae felicitatis caussam adferunt magnitudinem navium, et vim bombar darum. Quîbus quidem rebus isti ad magnam vindictae cupiditatem exarserunt, adeo exacerbatis animis, ut diu homini Hispano in Galliâ obversari tutum futurum non putem, ipsique, conduplicatâ ad bellum voluntate in Belgium ruant: ulturi hunc casum; an eundem subituri, Deus novit. Magnum certe ex omni parte militum numerum in Belgium influere constat, maximumque jam habiturum Alenzonium exercitum. Cuj us ductores sunt Princeps Delphinus, Rochefocaldus, Lavalius Dandeloti filius. Dux
vetus et multorum bellorum usu peritus requiritur, quem tamen suo tempore non putant defuturum, utpote Bironem [note: Vnum e Franciae Mareschallis cui cognomen Gontault.] quem ab Alenzonio postulatum, nec a Rege concessum alias scripsi. Eum arbitrantur, ubi tempus postulabit, hinc clam per Regis absentiam, ita imperante Reginâ seniore, ad Alenzonium transvolaturum. quinimo idem facturas Regias aliquot equitum turmas, quae in extremis contra Belgium finibus stativa habent, ut nuper factum est, cum Alenzonius deductus fuit Cameracum. Ante Gandavi portas, procursantibus utrimque levis armaturae militibus, tumultuaria aliquot praelia inita, cum adesset cum toto exercitu Parmensis, et Alenzonius spectaret ex moenibus. Inde caesis ex utrâque parte aliquot, pari fere certaminis eventu discessum. Alenzonius cum suis Antverpiam se retulit. Qui sunt Lirae in praesidio,
ad Divi Bernardi Monasterium munimentum quoddam instituerunt magno incommodo futurum Antverpiensibus, si perficiatur. Id ne fiat credibile est, omnibus viribus repugnaturum Alenzonium. E Scotiâ quoque res turbatae nunciantur, caesum Regni Gubernatorem, Obenignium obsideri, Regulum [note: Iacobum Henrici Stuarti et Mariae Scotiae Reginae filium qui postmodum fuit Rex Angliae et Scotiae.] ipsum in custodiam datum, atque haec omnia nomine Statuum fieri. His deinde admiscentur fabulae, ei Regulo filiarum alterius nuptias pollicitum Hispaniarum Regem, modo Reginae Angliae moveret bellum. Quare offensum Sabaudum [note: Carolum Emanuelem Sabaudiae Ducem XI.] avertisse animum ab amicitiâ ejus Regis, totumque ad Gallos transt ulisse, eâque de caussâ ducturum uxorem, Regis Navarrae sororem. [note: Rumor ille fuit sed vanus nam postmodum illa Lotharingo nupsit] videbit C.M.tas V. ex adjuncto libello, nescio cujus conspirationis in Alenzonium et Auriacum indicia; extra quem libellum nihil habeo, quod
dicam, nisi Salcedum illum, cujus in libello sit mentio, captivum hîc teneri. Quo eventu, conjecturâ consequi non possum, nisi quod in Regis adventum eum reservari suspicor. Rex Lugduno se recepit ad uxorem, [note: Ludovicam a Lotharingiâ filiam Nicolai Comitis Vadimontis.] ad balneas Borbonienses. XV. Augusti, M. DC. LXXXII.
ET itineri et incoeptis copiarum Alenzonii occurrit Parmensis, castris ad urbem Atrebatensem positis. Illae deflectunt Caletum, ut quo itinere terrestri prohibentur, mari perveniant et navibus trajiciant ad Alenzonium, qui quidem exercitum, quem jam habuit in Belgio, in varia praesidia partitus est. Itaque alios collocavit Bruxellae. alios Mechliniae, alios Vilvordiae, quosdam etiam in Geldriâ et in Frisiâ. Orator Hispanus unum
miserat de suis cum litteris ad Parmensem, sed is mox a primâ postâ incidit in nescio quos equites, qui litteras quidem ei ademerunt, ipsum vero, quod Belga esset, incolumem dimiserunt, cum hac comminatione, non fuisse sic discessurum, sed suorum consanguineorum manibus ad Terzeras mactatorum morte poenas daturum, si fuisset Hispanus. XII. Septembris, M. DC. LXXXII.
NON fefellit eos conjectura, qui Mareschallum Bironium maturo tempore in castra Alenzonii concessurum suspicati sunt. Belgio Galliae, quam Picardiam vocant, Rex eum praefecit: ut videret, ne quid in eâ parte detrimenti caperetur, et quod facto opus esset provideret. Cujus imperio jussi sunt ejus orae Praefecti dicto audientes esse.
Magnâ cum expectatione profectus est; habetur enim, si quis hodie in Galliâ, belli imprimis sciens, ut qui multos annos militiam per omnes gradus ordinesque exercuit. Pars una Alenzonii exercitus ad eum in Brabantiam trajecit, altera et quidem multo major est apud Bironium. His accedit equitatus omnis Regni, quem vicinis locis per speciem praesidii commorari solitum scripsi; nihilominus equitum amplius postulavit: nam peditatu se quidem inferiorem nihilo Parmensi putat, equitatu vero minime parem judicat. Itaque septem aut octo turmae equitum eo destinantur. Interea Peronam et Sanctum Quintinum, praesidiis impositis, adversus omnem hostilem impetum firmavit. Nam Parmensis non obscure denunciare solet, si quam in partem suorum finium Galli faciant ruptionem, se continuo ad Sanctum
Quintinum oppugnandum ducturum: sic ei rei provisum. Parmensi una fames videtur metuenda, praecipue excluso mari, prohibito Galliae commeatu. Multa sunt, quae Regem arguant fraternis consiliis indies fieri aequiorem. Nuper hîc nec opinato datum quibusdam negocium, ut libros ratiocinarios, Italorum praesertim, inspicerent; si quae pecuniae ad Parmensem transmissae deprehenderentur. Iussi deinde ex Galliâ duo migrare, Capellius quidam Mediolanensis et Calvy Genuensis, magnis indiciis uterque suspectus navatae Regi Catholico in transportandis in Belgium pecuniis operae. Apud quendam deprehensa sunt deposita ab Hispano decem et octo aureorum Italicorum millia. ea fisco vindicata, quod hîc alterius nisi Regiae aut certe Hispanicae notae monetam habere edicto prohibitum sit, sed eam necesse sit ad Collibistam
Regium deferre, ut cum gravi jacturâ permutetur. quo ex auro Rex novos nummos sui signi conflat. Ita non modo cautum, ne hinc ullum adversariis Alenzonii famis subsidium pateat, omni commeatus exportatione gravissime interdictâ: verum etiam id agi videtur, ne commercio deinceps locus sit, itineribus omni ex parte iis, qui adhuc Regis Catholici imperio parent interceptis, et sic infestis, ut nemo hac transire possit, quin spolietur aut intercipiatur. Cujus rei nulla querela est, quod latrocinio imputetur. Postis quidem, quos vocant, liber et apertus hactenus fuit in Hispaniam transitus, sed nunc tabellario illuc festinanti negata equorum copia, nisi datis praedibus caveat, se nullas nisi mercatorum litteras ferre, quâ difficultate injectâ ille hîc retinetur. Cladis ad Terzeras acceptae adeo non poenitet,
ut instituendae novae classis et quidem multo majoris, quam fuit superior, cui Princeps aliquis praesit, consilium captum sit. Itaque selectae naves, quas nunc ornare incipiunt, ut proximo vere ad expeditionem paratae sint: sed dies multa mutat. Delphini Principis pater Monpenserius aetatis exactae discessit e vivis: eâ de causâ filium posthac vocabo Monpenserium; nam is nihilominus coeptum iter in Belgium prosequitur. Salcedus ille, de quo alias in litteris meis attigi, graves dedit poenas, haud scio cujus criminis, nisi quod enorme fuisse oportet, cui tanta supplicii acerbitas conveniret. Quod unum in totâ Romanâ historiâ reperitur, quo Suffetium Hostilius affecit. [note: Livius decade I. lib. I. Primum ult imumque illud supplicium apud Romanos, exempli parum memoris legum humanarum fuit. Metium in diversa quadrigae Distulerant, at tu dictis Albane maneres. Virgil. Aeneid lib. VIII.] An in caput Alenzonii [note: In solum Alenzonium conjurasse scribit de Foix epi. 52.] conjuraverit? an in Regis? an in utriusque? mihi non constat. Damnatus fuit, ut a quatuor equis discerperetur. Cum primum
equi trahere coepissent, dixit etiam esse quaedam, quae vellet indicata: cum ea per tabellionem essent excepta, laxari sibi dextrae manus vincula postulavit. quo facto adscripsit quaedam, aut certe subscripsit. Manu vinculis denuo adstrictâ, cum equi bis in diversum acti traxissent, neque eum distraxissent, Regem, qui una cum matre et uxore de fenestrâ despectabat, [note: Miror Regem spectasse supplicium tam atrox, miror amplius Reginas: Principes namque supplicia si quae invidiam parere possint aliis procur anda decernere solent, sibi vero quae grata sint reservare.] inclamavit, ut in se uteretur clementiâ. Tum ei fracta gula, caputque a cervicibus ablatum, et evulsum cor, reliquum corpus distraxerunt equi. Caput missum Antverpiam, cum hoc mandato, ut in eminentissimo urbis loco figeretur. Hic fuit finis hominis, audaciae et improbitatis prodigiosae. Adulterinos nummos cuderat, quibus cum praedium emisset, fraude detectâ venditor, Majestatis accusato Salcedo, villam suam recuperat: ille, ne oleo fervente, ut mos est,
extingueretur, fugâ sibi providit, ignem tamen in eam villam noctu conjiciendum curavit. parumque abfuit, quin dominus una cum domo combureretur. Quo nomine cum Rex, qui aliquoties accessit ad locum ubi custodiebatur, eum increparet, quod hominem, cui prius nummis improbis imposuisset, tali morte affectum voluisset; nimirum, inquit Salcedus, ille me elixatum voluerat, ego illum assandum curaveram. Ingenium hominis! cui ne in tanto quidem casu jocis abstinendum videbatur. Vereor ne hujus indicio Comitis Egmondani frater periculosâ suspicione implicatus haereat. I. Octob. M. DC. LXXXII.
BIRONIVS constitit ad Somam fluvium, super cujus ripas habet castra. Sunt qui putant
aliquamdiu ibi mansurum; speculantem, quae futura sint Parmensis consilia, qualis exitus: cujus quidem exercitus cum fame tum peste vehementer indies extenuari dicitur. Cursor ille Belga, quem hîc retineri dixi, postquam per homines idoneos cavit, aliorum nullas, quam mercatorum, litteras se ferre, in Hispaniam dimissus est. Orator Hispanus [note: I. Bapt. Taxius.] motus, quod Salcedi caput Antverpiam missum erat, ut tamquam juslu Regis in loco altissimo spectandum proponeretur, apud Regem testatus est, nullum ei Antverpiae imperium esse, Rexad rem inexpectatam non habuit, quod responderet, nisi se fratri misisse, ut eo faceret, quod videretur, ut hîc dicunt, Qu'il en faict des petits pastez, s'il vouloit. Abire dicunt Schombergium in Germaniam; an ut militem conducat nescio. His diebus venit nuncius e Galliâ Narbonensi:
aliquot nobiles Italos ex Hispaniâ redeuntes ab Hugenottis in mari exceptos retulit, ductosque in oppidum Ayguesmortes, inter quos suspicantur unum esse de fratribus Marchionis Piscariensis; sed tamen certum non scitur, quod noluerint nomina sua profiteri. Quicumque erunt, si sunt alicujus loci, non facile extricabunt, antequam Noveus [note: Ille qui discursus Politicos et militares haereticâ pravitate infectos scripsit.] in libertatem restituatur. Rex denuo peregrinatur, suscepto in Divam Virginem laetitiae praesidem itinere (Nostre Dame de Liesse vocant) in finibus Campaniae, qua Picardiae jungitur, utlaetitiae, si vera est conjectura, ex natâ sibi prole, fiat compos. Ajunt Regem dedisse negotium Britonibus, ut quinquaginta triremes aedificent. sunt et alia indicia futurae classis. XXV. Novemb. M. DC. LXXVII.
AIVNT a Rege decreta esse Alenzonio in sumptum singulis mensibus quinquaginta millia aureorum, cui tamen praeter id subinde aliquid muneris extraordinarii missitetur. Nemo est jam amplius, qui dubitet, quin Monpenserius et Bironius ad Alenzonium transierint, facto supra Brugas per oram maris itinere. hos sibi laturum putant Alenzonium, hunc rei bellicae praefectum, illum Gubernatorem et rerum civilium Praesidem; ipsum vero trajecturum in Angliam, unde communicatis cum Reginâ consiliis huc se recepturus sit, ut conveniant fratrem. Nunc cum maxime magno omnium assensu rationes repetere ab iis dicitur, qui bona Ecclesiastica tractarunt, quos suspectant multa domum, et in rem suam
avertisse. Bironius non magnas, sed selectas copias secum duxit, Regio equitatu confinium Gallicorum custodiae relicto, remissisque omnibus quorum aut res, aut animi diuturnioris belli morae non videbantur suffecturi, aut quorum licentiâ populis illis tolerabilis futura non erat. Intra mille equites et peditum octo millia duxisse existimatur. Qui ta me~ hoc leve malum putat, meo judicio non leviter fallitur. Magnas paulatim radices agit, quibus extirpandis multum futurum sit negotii: cum et haud scio, an pariter longius et propinquius ex aequo metuendum. Sunt qui affirment copias Parmensis morbo et fame afflictari, praesertim Italicas recentes, talibus hibernis solibus nondum assuetas. Recepit Parmensis, antequam se in Brabantiam converteret, oppidum Cambresium. Is nunc arctâ obsidione dicitur premere Diesthemium,
Principis Auriaci ditionis oppidum: quo sine dubio potietur, nisi subito subventum sit. Quo facto gradu Bruxellam putant tentaturum. Adsunt hîc frequentes Helvetiorum Legati omnium fere pagorum [note: Viginti sunt apud Helvetios Respublicae, finibus et imperio divisae, foedere conjunctae; diversis tamen conditionibus et legibus. Videndus Badinus de Repub. li. 1. cap. VII.] ut foedus cum hoc Rege renovent, mutuoque jurejurando firment. Agitur ea res magnâ celebritate et laetitiâ. atque illi solemnibus epulis magnificisque conviviis quotidie accipiuntur: modo Regis, modo civitatis Lutetiae, modo Guisianorum, reliquorumque aulae Principum. Quibus transactis donatisque singulis magnis torquibus aureis dimittentur. Fama est Regem et Lotharingiae Ducem eodem tempore huc venturos. Recentes redierunt ab insulis Terzeris Galli quidam, qui nunciant, salva ibi omnia, nec ullius rei inopiam esse praeterquam vestimentorum, quae jam magno studio illuc mittuntur: nam cum
bona pars cum militum tum navium Gallicarum profligato Strossio eo se recepit, interim fama novae expeditionis non intermittit. Hîc Rex dimissis in omnes regni sui provincias primariis et illustri bus viris per speciem corrigendorum, si quae secus administrata sunt, audiendarumque omnium querimoniarum, id agit, ut magno tributo eas denuo oneret, sed non videtur satis facile experiri. Quid tamen futurum sit affirmare non ausim: neque enim, quod saepe Rex voluit, adsequutus est. XV. Decemb. M. DC. LXXXII.
HAud scio, an operae pretium sit referre, quod nuper accidit Antverpiae. erat in cubiculo Alenzonii Sanct. Lucas: is cum gratiâ Regis excidisset, sectam deinde Alenzonii
sequutum esse scripsi, ni fallor, alias; eo praesente alius, nescio quis, nobilis aliquid dixit, quod ille dictum nollet, et in suam contumeliam acciperet. Itaque illi statim os manu percussit coram et inspectante Alenzonio. Id Princeps Auriacus, qui aderat, tulit indigne, neque adeo iram tenuit, quin Alenzonio diceret, tam indignum facinus non debere esse impunitum, neque fuisse laturum Imperatorem Carolum, cum viveret, sed severissime in authorem vindicaturum, cujuscunque tandem dignitatis aut fastigii fuisset. Inviolata et sacrosancta esse debere cubicula Principum, in quibus nulli sit injuriae locus. Ad ea hisce fere verbis S. Lucam, Ain'vero, Carolum mihi narras? qui si viveret et bona et caput habere desiisses. quo dicto se proripuit, omnesque vecordis audaciae admiratione defixos reliquit. XVIII. Decemb. M. DC. LXXXII.
DIMISSI hinc ab Helvetiis Legati, singuli quingentorum aureorum torque prius donati. Viginti sex fuerunt, quibus is honor habitus. Separatim tamen legationis Principes aliis muneribus cumulati, argenti, suppellectilis, aliarumque rerum. Oratio quam Rex in eorum discessu habuit, cum his litteris conjuncta est. Leges, quibus id foedus renovatum est, habere non potui, tametsi in eo adlaboraverim. Isti videntur nolle vulgari. Sic jam Regi de peditatu provisum est, equitatum sibi abunde esse in Regno suo arbitratur. Restat pecunia, quae cuditur eâ, quâ nuper scripsi ratione; quâ etsi hactenus parum profectum est, provinciis omnibus aures ad hujusmodi postulata parum praebentibus: tamen sic adhuc insudatur,
ut quid fururum sit affirmare non audeam. Don Anthonius cum aliquot navibus huc se retulit. An quod ad Terzeras sibi parum tutus videretur, an quod suam praesentiam adhortationemque non parum momenti ad novam expeditionem habituram putaret? mihi incompertum venit certe; et jam saepius ad secretum Reginae colloquium admissus est. Hospitium ei datum proximum aedibus, quas nova Regina construxit, quo saepe secedere solet. Is Don Anthonius diebus proximus Dieppam profectus est, ut praesens maritimum apparatum urgeat, alioquin desiderio suo remissiorem. Dici non potest, quam sint omnium istorum adversus Hispanos exulcerati animi, quantâque belli cupiditate teneantur. Liber sub praelo esse dicitur, quo jus, quo sibi Regina senior Lusitaniae Regnum vindicat, prolixe exponitur. Auriacus
cum febre periculosâ laboraret, ex quâ convaluisse dicitur, pro ejus salute non modo per Belgium verum hîc quoque Ecclesiae quae se repurgatae Religionis nomine venditant, preces publice habuêre. Parmensis Diestam atque alia pleraque non nobilissima loca in ditionem recepit: ex quo ita Bruxellae imminet, ut non sit extra periculum, nisi fortasse Bironii hospitis non contemnendi cum copiis adventus aliquid mutet. Quem quid~ in Campiniam iturum ajunt, ut loca quaedam Parmensis consiliis valde necessaria expugnet. Alenzonius ab Antverpiensibus obtinuit, ut trecentis nobilibus Gallis hospitia in eâ urbe designarentur. Diem obiisse Ducem Albanum [note: Ferdinendum Alua res a Toledo Belgii quondam Gubernatorem nomine Philippi II.] ex Hispaniâ allatum dicunt. Praesidium, quod est Cambrisii equitatu validum, magnam adfert Gallis qui sunt Cameraci molestiam, omnem eam Regionem suo discursu infestans.
Multos Dunquerkae cives praesidium Gallicum interfecit, cum illi adversus ejus insolentiam arma cepissent. Turbae Colonienses hîc sunt in omnium sermone. Post hunc qualemcumque fumum magnum incendium expectandum. Venit huc Dux Lotharingiae cum duobus filiis, incertum quâ de causâ; vulgo ferunt, ut filiam Duci Sabaudiae despondeat, filio vero maximo natu uxorem petat Regis Navarrae sororem. Caesaream Majestatem Vestram Deus Opt. Max. in hunc annum et alios quamplurimos suâ ope auctam et conservatam velit. Cui ego me negotiumque librorum Graecorum, [note: Dederat scilicet libros Graecos manuscriptos plures quos ex Asiâ attulerat, ut Caesareae Bibliothecae inferrentur.] quod jam tot annis pendet, humillime commendo. XVI. Ianuar. M. DC. LXXXIII.
PERQVAM foedae sunt hîc tempestates Solis, jam per multos menses Austris aeris imperium obrinentibus, et per continentes pluvias et procellas desaevientibus, ad haec intempestivo et pestifero tempore obnoxiam morbis aestatem portendentibus. Flumina ripas supergressa longe lateque campos inundant. Sic madent agri, atque ita continuâ luvie diluuntur, ut corrumpantur sata, cultoribusque exigua spes bonae messis relinquatur. ex quo non modo futura gravior annonatimetur, verum jam sentitur; aucto pro dimidiâ parte frumenti pretio. Huc accedunt crebra paene oboculos naufragia inter trajectum in Angliam vel in Zelandiam. Certe totum littus Aquitanicum tabulis, malis, antennis, gubernaculis, aliisque
navium spoliis, quae maris furor expurgavit, refertum memorant, ut non temere qui sidera speculantur, etiamsi nihil aliud sit, hunc magnae conjunctionis annum, mortalibus formidolosum praedixerint. XIX. Ianuarii, M. DC. LXXXIII.
NVNCII proxime ex Angliâ, deinde ex Brabantiâ huc allati, mirum in modum Reginam et totam civitatem perturbarunt. ii significabant magis quam declarabant. orto inter Gallos et cives Antverpienses dissidio, ad inter necionem Gallos caesos. Curas ingeminabat Alenzoniis: a quo cum nullae essent litterae, de ejus incolumitate dubitabatur. Sic aliquot dies abierunt. demum alii super alios nuncii venerunt, qui rem quemadmodum gesta erat, retulerunt: non
ita tamen plane, quin multa desiderentur; neque omnes uno modo. Dicam quae intellexi, et quae mihi ad rei fidem propius accedere videntur. Quae nondum novi, supplebo postea: et quae perperam mihi narrata sint, corrigam. Videor mihi meminisse ad Caesaream Majestatem Vestram scribere, Alenzonio esse in animo, facto per Angliam itinere, huc venire, ut Regem viseret, et, ut est credibile, de rebus et toto Statu Belgii cum eo communicaret: interea vero qui suas vices obirent, relicturum Monpenserium et Bir onium. Cum is ergo cum Bironio ageret, ut eam conditionem susciperet, coepit tergiversari et recusare Bironius: quod diceret sibi negocium futurum cum gente inquietâ et turbulentâ; neque tamen habere, quo se reciperet, si quid durius incidisset: non posse proh iberi tam frequentem Gallicam nobilitatem,
quin aliquando petulantius aliquid aut contumeliosius in cives admitteret. Ex quo cives statim ad arma concursuri essent, atque omnibus perniciem intentaturi. Adversus hoc commodissimum fore, si quem locum Galli in suâ potestate haberent, quo se reciperent, ubi tuti essent ab omni concitatione atque impetu populi. Ad eam rem sibi opportunissimam videri arcem, quae minimo negotio refecta, et valido firmata praesidio receptaculum praebitura esset. Esse jam in urbe magnam Gallorum frequentiam cum nobilium, tum aliorum, a quibus nullo negotio occupari posse, necfore difficile potiri unius portae civitatis, perque eam tam propinquo exercitu suo quantumvis copiarum in urbem introducere. Habere Alenzonium, ne tumultui intersit, magnam urbem egrediendi causam, ut exercitum inspiciat, quem ipse adduxerit,
nec in reliquis ullam fore difficultatem, si modo Alenzonio et nobilitati, quae praesens sit, haec sententia placeat. Major nobilitatis pars licentiae assueta in eam sententiam, quae ipsi patrocinaretur, facile discessit; integriorum traxit verecundia, ne tanto negocio metu se subtrahere videretur. Subscripsit postremo omnium votis Alcnzonius. Postridie iturus in castra portâ; egreditur. Sed multi ex ejus custodiâ, notae audaciae homines, ad eam rem dilecti, in ponte, qui trans fossam in agros ducit, consistunt, neque Alenzonium sequuntur. Cives qui erant in ejus pontis et portae custodiâ, Gallos monent, ut pontem liberent, vel Dominum sequantur, vel in urbemredeant: illi obaudiunt, et nihilominus in ponte remanent; sed durius deinceps a civibus appellati, ipsi quoque non minus ferociter respondent. sic a verbis
ad manus ventum. Galli, qui pixidarii erant omnes, et ad cogitatum facinus veniebant, facile civium alios vulnerant, alios occidunt, alios propellunt, atque ita ponte, portâ potiuntur. His adjungunt se alii cum pedites tum equites, qui ex Alenzonii comitatu vicinis locis ex composito substiterant, unaque omnes facto agmine in urbem irrumpunt. Ad quem tumultum excitati cives, qui in moenibus stationem habebant, occurrunt ab utrâque partae portae, in viam se dimittunt, et cum Gallis, qui ad portae custodiam remanserant, pugnam ineunt. cujus is fuit exitus, ut facti superiores, portam, quod unum adnitebantur, clauderent. Ajunt Alenzonium mox recurrisse, et petiisse, ut in urbem intromitteretur, sed ei non aliâ quam bombardarum voce responsum. Interea Galli per urbem discurrunt, et quamvis ex omni parte convenientes
contra se civium copias vident, tamen non se deserunt, neque de victoriâ desperant, sumptâ ab usu armorum contra rudes et imbelles cives fiduciâ. Alii ad arcem gradum inferunt: alii de arce parum solliciti domos civium invadunt, ut eas diripiant, qui paullo post omnes, exceptis paucis, impressioni civium impares, temerarii incoepti morte poenas luerunt. Ferunt Reginam seniorem, cum haec audiret, in lachrymas et in has voces prorupisse: Vtinam Alenzoni ante multos annos extinctus esses, quam tuâ causâ tantum nobilitatis interiret? tantumque Regno Galliae turbarum et molestiae crearetur. Quin etiam ipsum Regni Statum in dubium vocas, qui cum sis Regni haeres, eo te dimiseris, unde nisi magnâ molitione et periculo te recipere non possis. Ajunt Guisium Reginae operam suam in reducendo obtulisse,
ut sibi dentur tria millia Gallorum equitum, se Alenzonium undecunque repetiturum, et domum reducturum. Itaque ad eum fit nobilitatis concursus, omniaque armorum apparatu perstrepunt, sed eo rem venturam non credo. Hoc Bironii consilio, si modo ipsius consilium fuit, valde adfirmabitur eorum opinio, qui ipsum strenuum quidem et bene belli peritum Ducem, caeteroquin hominem parum prudentem judicare soliti sunt. Alenzonius Antverpiâ exclusus ad Coenobium D. Bernardi cum exercitu pernoctavit. Illic missi suut ei ab Antverpiensibus ejus Officiales, sive ministri domestici, ad quos nihil illae turbae pertinere videbantur, et qui se domi continuerant. Nihil vero prius fuit Alenzonio, quam ut Scaldim transmitteret, ne si tempus interpositum esset, major trajiciendi facultas oboriretur. Itaque totâ eâ
nocte in eo laborarunt Helvetii, ut illi pontem manibus struerent. Quo opere perfecto ille trajecit ex Brabantiâ in Flandriam, venitque Teneramundam, ubi etiamnum esse existimatur. Iam vero venit in quaestionem, quid ei faciendum sit, an huc revertendum cum exercitu, curâ rerum Belgicarum penitus abjectâ? an in gratiam cum Antverpiensibus redeundum? quod quemadmodum fieri possit, fide de medio sublatâ, non perspicio. Sed egregii sunt, ubi animum intenderunt Galli. Haec sunt, quae de multis selecta ad Caesaream M V. perscribi, haud alienum duxi. Dies et certiora, et plura adferet. In hac Tragoediâ etiam M.tiV. et Archiduci Ernesto suae partes, suus locus fuit attributus, maxime cum adhuc ignoraretur totius rei gest ae ratio. Homines enim quidam de numero Aulicorum, qui se multum intelligere putabant, ita ratiocinabantur:
tiocinabantur: Majestati Vestrae desponsam Regis Hispaniae majorem natu filiam; [note: Elisabetham Claram Eugeniam quae nupsit Alberto, qui post fata Pii nomen meruit, eidemque Imperium Belgicum dotale attulit,] Archiduci vero Ernesto minorem [note: Catharinam quae nupsit Carelo Emanueli Insubrium et Sabaudiae Duci.] cum Provinciis omnibus Belgicis pro dote. Itaque multum ad eos pertinuisse deleri Gallos, qui erant Antverpiae, atque ipsum Alenzonium inde expelli: ideo clam cum civibus egisse promissâ impunitate et veniâ praeteritorum omnium, si Gallos trucidassent. Quin et Auriaci benevolentiam sibi conciliasse, ut in hac re se praeberet adjutorem. Hinc natum illud malum; alioquin nunquam tantum facinus Antverpienses per se ausuros fuisse. Praesagio quodam mentis videtur praevidisse tumultum hunc Auriacus, qui cum ab Alenzonio in castra traheretur, obfirmato animo recusavit; affectam valetudinem et coeli gravitatem excusans. Ejus presentia Gallis aliquot saluti fuit: inter reliquos Fervacquio
Satrapae apud Alenzonium praecipuae auctoritatis. Sed hic alio genere nunc periclitatur. Ad eum authorem, originem sententiae de occupandâ arce referunt, ideoque cognitâ causâ, capitali supplicio in eum animadverti volunt. De reconciliatione [correction of the transcriber; in the print reconcilliatione] inter Alenzonium et Antverpienses conventurum putant, Rege auctoritatem suam interponente, ab eoque missis, qui huic negocio intersint, viris aliquot primariis, inter quos Bellieurius et Pibracquius designantur. Pibracquium vero etiam Cancellarium Alenzonio destinant. Iam ultro a Gallis Antverpienses ab humanitate et prudentiâ commendantur, quod postquam populi furor recidisset, in nullo cessarint officio, cum erga captivos, tum erga eos, qui se domi continuerant. v. Februarii, M. DC. LXXXIII.
NON judicaram posse fieri, cum dedi postremas litteras ad Caesaream Majestatem Vestram, quin mox de rebus Antverpiensibus et plura et certiora audirentur. Sed ea me spes frustra habuit. Nam dies interea complures abierunt, cum nullus illinc venit, qui rem gestam ad fidem commemorare posset, aut certe vellet. Qui venerunt (qui pauci fuerunt) omnes ab Alenzonio ad Regem missi venerunt, qui res mandatas referrent, et veluti dictata redderent, multoque fumo causam Alenzonii speciosiorem reddere conarentur. Tabellarius aut Mercator Antverpiâ nullus, neque enim Gallis Antverpiam, neque Antverpiensibus huc transire per confiniorum Gubernatores fuit. Postremo tamen laxatae custodiae, et merces
liberatae quae utrimque retinebantur restitutumque vetus commercii jus. Sed ne sic fere quisquam ancipitis itineris aleae se committit. Vnus tamen tabellarius venit facto per Angliam itinere, qui nihil praeter vetera et jamdiu vulgata retulit, nisi quod caesorum et captivorum numerum ampliorem fuisse ait, quam initio nunciatum sit. Reliqua haud plurimum differunt ab iis, quae superioribus litteris meis comprehendi. Qui favent Alenzonio atque ejus existimationem maxime salvam volunt, dicunt illum, clementem alioquin et mitem Principem, cum diutius aemulum Principem Auriacum ferre non posset, neque fastuosam ejus civitatis libertatem, moribus Gallicis insuetam, urbe in suam potestatem redactâ, eis rebus providere: id vero cogitasse non magno negocio, et sine multâ caede consequi. Orto enim tumultu,
et magnâ multitudine Gallorum in urbem receptâ, paucis civibus primo concursu trucidatis, reliquos perterritos de defensione nihil cogitaturos, sed abjectis armis ab illo in urbem regresso quasvis leges, modo vivere liceret, accepturos: sic ei facile fore civitatem in suas conditiones adstringere. Sed fugit eum ratio: neque enim tam imbelles animos civium, neque tam enervatos eorum lacertos offendit, quam Gallis dictare mos est. Alii totum hoc facinus aliter accipiunt: sed haec de mente Alenzonii. De re ipsâ puto supervacuum scribere plura; nam non dubito, quin Majestati Vestrae jam comperta sint omnia, quod in eam partem non ita fuerunt clausa itinera. Si quid tamen desideraretur, tria mitto scripta: unum ipsorum Antverpiensium, editum linguâ vernaculâ: alterum, quod ad Bodinum refertur authorem,
qui ante paucos annos in lucem dedit de Repub. ea est epistola Gallice scripta. Tertia est incerti authoris, Gallici tamen, in quo non videntur satis sincera. Ad Alenzonium missi a Rege primum Mirabellius Lausacqui frater, deinde Bellieurius. quid futurum sit adhuc incertum. Sunt qui conventurum inter Alenzonium et Status putent; sunt qui pernegent: mihi fidem suspensam tenere certum est, donec certius aliquid adferat tempus. Interim redierunt eorum plerique, quos ad cogendam pecuniam Rex circummiserat. Referunt nihil posse sine seditionis periculo obtineri Respondere omnes, si quid Regem premeret, scire se quid sui officii, sed illum nullâ aliâ de causâ pecuniam quaerere, quam ut more suo juvenes aliquot intempestivâ liberalitate locupletet: id vero sibi minime videri convenire. Ac sane mihi
narrabat vir quidam fide dignus ex iis, qui Regis aerarium tractant, Regem ex quo rediit ex Poloniâ, sexagesies centena millia Coronatorum, sive, ut dicimus, sex milliones largitionibus aliisque inutilibus sumptibus prodegisse. Hac ergo spe Regem exclusum, putant a Reginis viduis multa ablaturum, ne Iuvenibus illis interioribus amicis suis desit, cujus damni proportione suam partem feret Caesareae Majestatis Vestrae soror, jamdiu praeter pactorum fidem in reliquarum ordinem coacta Est in Galliâ Reginae Frater Vaudemontii filius Gubernator Britanniae, Ducem Mercurii vocant. Is cum abesset, nunciatum fuit eum peste absumptum. Duo â Rege illico petierunt eam Praefecturam, Nivernensis et Dux Espernonius, is est ex intimis Regis amicis fere praecipuus. Nivernensis tulit repulsam: hic Britanniae a Rege Praefectus dictus est,
modo ea praefectura vacaret. Quam rem, tametsi fuit irrita, renunciato incolumi Mercurii Duce, tam indigne tulit Nivernensis, ut statim suis profectionem et discessum ex aulâ ediceret, biduoque post exprobatâ prius Regi officiorum suorum oblivione domum se reciperet. Hoc factum Regis, multorum sermone, sed Optimatum maxime, carpitur XX. Martii, M. DC. LXXXIII.
NVLLVS etiamnum venit Antverpiâ ab Alenzonio. Plerique atque ipse Mirabellius, qui omnes exiguâ in spe pacificationem esse referunt, immensa postulare Status, Dunquerkam reposcere et Cameracum, nec ferre posthac in comitatu aut famulatu Alenzonii quemquam, qui sit alibi natus quam in illis Regionibus. Rex copias tam equitum,
quam peditum regni confiniis admovet, ut si quâ re sit opus, sint in promptu. Nescio tamen an sic Alenzonio expeditissimum futurum sit iter, cum vel in luto haerere possit, quod est his temporibus in illis locis altissimum. Antverpienses interim a suis captivis pecuniam exigere, et pro vitâ quam eis indulserunt pretium repetere dicuntur. Vtcumque sit, ita videtur Alenzonius apud eos fregisse tesseram, ut non facile deinceps eum recepturi sint: vana spes relinquitur. Pacificator Bellieurius, cujus orationis gravitate et prudentiâ rentur mulceri posse iras, et concordiae viam inveniri. Sed ut Alenzonium, fortunae indulgentiâ inflatum, animi impotentia ex alto fastigio praecipitem dedit, sic ab Antverpiensibus ab insolito successu tumidis, fortunâque immodice abutentibus gravior aliquis casus metuendus videtur.
XII. Aprilis, M. DC. LXXXIII.
ETiamnum hodie incertum est, quo sit evasurum Antverpiense negotium, aliis de eo aliter judicantibus. Ac tametsi exulceratissimorum animorum utrimque extant vel aper tissima indicia, sunt tamen qui de compositione desperandum non putent. non quod ulla deinceps satis fida pax, aut animorum conjunctio sperari possit tanto vulnere, fide laesâ: [note: Gabriae fabula est de serpente qui Agricolae filium intere merat, ille vero caudam serpenti amputarat, quâ magnas inimicitias esse irreconciliabiles docet.] dehortaturque Belgas ab Alenzonio tam foedi incoepti memoria; Alenzonium contra tam graviter vindicatâ perfidiâ ad ultionem acuente: sed quod utrisque expediat reconciliationem qualemcumque intervenire, et manere pristinam societatem, vel in speciem saltem. Quid enim habent Belgae aliud,
quo respiciant tanto circumstante bello, quam Gallica auxilia? Aut quid est ab Alenzonii existimatione, alienius quam sic e Brabantiâ profugisse? ut quarum Provinciarum ex insperato possessionem adeptus fuerat, eandem suâ stultitiâ amisisse videatur. Atque ita per omnes gentes, quae nunc in hujus rei exitum conjectos habent oculos, tam foedo titulo deformatum nomen ejus circumferri, multis famae offensionibus, dies ipsa subvenit occasione suppeditatâ male admissum corrigendi. Quod si nihilominus Belgio cedendum fuerit postmodum, et tempus interpositum, et quaelibet discessus caussae, quae multae vel nasci vel fingi possunt, recessus turpitudinem non parum elevabunt. Ergo arbitrantur isti, in haec maxime conveniri posse, ut praeteritorum omnium inducatur amnestia, sive oblivio: quod ipsum tamen dicto aliquanto
facilius est quam facto. Bruxella assignetur Alenzonio, ubi suum domicilium habeat, eodem in loco sit Consilium Statuum e Belgis conflatum. Huc accedant aliquot vicina oppida, ad majorem ejusdem Alenzonii securitatem. Praesidio sint Bruxellae M. D. Helvetii cum quingentis Gallis. Auriacus Alenzonii Locumtenens, sive Vicarius Imperii constituatur. Captivi qui sunt Antverpiae dimittantur, sic tamen, ut pretium sit hospitibus, qui eos furori plebis subtraxerunt. De reliquo maneant leges in foedere, haud ita multo ante percusso, dictae. Vnus hîc haeret Fervacquius, quem obstinate populus Antverpiensis ad supplicium deposcit, ut in ejus caput, tamquam primi et praecipui authoris, nefarium consilium recidat. Nam Bironius, litteris ad Reginam seniorem scriptis, omnem hujus stratagematis suspicionem a se amolitur.
Ait se venisse sero, re jam deliberatâ captoque consilio, nullas alias fuisse partes suas, quam ut Alenzonio morem gereret, ejusque voluntati obsequeretur. Atque illa quidem, quae supra scripsi de pacificatione ita disseruntur a nonnullis; sed incertum est quid dies ferat. Satis constat, cum nuper in Curiam Antverpiensem venisset Auriacus, reconciliationem suasurus, multitudinem in forum convenisse, magno clamore vociferantem: Quisquis author futurus esset, Gallos in urbem denuo recipiendi, eum se de fenestris praecipitem daturos: quo tumultu perterritum Auriacum eâ nocte in Curiâ quievisse. Huc accedit vel potissimum argumentum incertae pacificationis, quod fere Antverpiensium nemo, tanto jam intervallo, tametsi iter pateat, huc trajecerit; cunctis reformidantibus salutem suam Gallis
credere, si fortasse societas non integretur, neque de conditionibus conveniat. Haec hactenus. Habeo idoneos authores, qui enixe contendere Regem a Iotharingo affirment, ut filiam, in summam spem natam, jam nubilem despondeat Apernonio. At Lotharingum, a tam iniqua conditione abhorrentem, quocunque se vertere, atque omnia experiri, ne in tam indignas nuptias consentiat: eo vero confugere, ut, si filio suo Principi Lotharingo sororis Regis Navarrae [note: Catharinae Navarreae: quae res nec successu caruit, pertinax tamen in haeresi nullâ relictâ prole Anno 1604 obiit.] Rex nuptias conficiat, libenter ei vicissim sit gratificaturus. Ea est in spe magnâ summae haereditatis puella, si frater sine liberis discesserit, ut est probabile. Nam is quidem uxorem sterilem hactenus expertus est, quae eâ est aetate, ut cum vivendo superare possit. [note: Verum Rex Navarrae Hen ricus postmodum quoque Rex Galliae, procurante Cardinale Ossato, ejus ad summum Pontificem Legato. (cujus legationis epist. Lutetiae prodierunt) basce cum Margaretâ Valesiâ nuptias irritas pronunciari curavit, aliasque cum Mariâ Mediceâ filia Francisci Florentiae et Senarum Ducis atque Ioannae Austriae conciliavit.] In
has vero nuptias non consensurum Navarraeum credibile faciunt veteres inimicitiae per manus traditae Borboniorum cum Guisianis et domo Lotharingâ: in quas successisse Navarraeum non minus quam in Regnum, Ducem Iotharingiae non fugit. Is ergo hoc se propugnaculo tuetur, in quo an satis futurum sit firmitatis dies declarabit. Iam de Apernonio etiam dicendum est aliquid. Is Regis beneficio factus est Dux. Erat ante quinque annos, antequam Regi in intimis esse coepisset, sine re, sine nomine, la Vallette vocabatur: bonorum ejus reditus non excedebant ut multum cccc. Coronatorum annuorum summam. Patrem habuit bello egregium; avum tabellionem sive notarium. Nunc ipse Dux est, et quidem bene locuples, quando ei Regiae opes semper patent. Sed nihil sunt ea, quae possidet, prae iis, quae expectantur;
primarium aliquod Regni officium ac dignitas, et praecipua Praefectura, qualis Britannica esse potest, ut proxime scripsi. Quod si ad haec uxor sequatur, Regi tam propinqua, qualem in Galliâ nemo sperare audeat, ne Optimatum quidem aliquis Princeps, nae ille communis felicitatis modum longe superaverit, sine natalibus tamen, sine meritis. At spe et exspectatione magnus fieri potest Regis judicio, sed reliquorum non item. Invidia haec sit, an ejus culpa, non possum dicere, sed fere odio est omnibus propter ingenii fastum et superbiam: sed eum potissimum Principes aversantur. Hujus veluti collega est, sed priore loco, Dux modo, paulo ante Comes Ioysius, Reginae sorori matrimonio vinctus, quem tamen antiquae familiae claritas moresque amabiles et ingenii indoles sublevat. Hîc nuper factus Galliae
Admiralius, nunc vero totius Normanniae Gubernator, despoliatis et ejectis tribus primariae nobilitatis viris, inter quos ea Praefectura divisa fuit. Ergo hi duo Iuvenes sunt, quorum amicitiâ se Rex beatum, et ipsius Alexandri Magni fortunam superare putet. Hoc est, quod tota fremit et ingemiscit Gallia. Quod ne videant, qui hactenus primum a Rege dignitatis locum tenere soliti sunt, ex aulâ profugiunt. Caeteri animum Regis satis admirari non possunt. Hoc est, cur semper indigeat, semper pauper sit Rex, et nulli benemerito gratia referatur neque honos habeatur, dum istis cumulantur opes, et de nihilo duae vel potissimae futurae Galliae columnae excitantur; quo nomine inter primos offenditur Alenzonius, qui sibi in tantis, ut putat, rebus occupato maligne subveniri, potioremque ipsorum quam sui rationem
apud Regem esse graviter et indigne fert Haec ideo pluribus exposui, ut cum usu venturum existimarem, ut horum saepius facienda esset mentio, haberet C. M.tas V. informatam quandam eorum notionem, nec incognitos animo requireret. Don Anthonius Rhotomagi et Dieppae adhuc obversatur, intentus in apparatum suae classis, vel potius, si sic licet, classiculae suae: neque enim ea classis, quae jactabatur, instruit ur, sed ea in quâ vix erunt quingenti milites. Supplementum iis copiis quas ad Terzeras habet: ad haec multa comportabuntur, quae illorum locorum usus atque necessitas exigit. II. Maii, M. DC. LXXXIII.
REcentes quidam ab Alenzonio in bonâ spe reconciliationis negocium esse
nunciant. Ad cujus rei fidem conditiones, quae sunt cum his litteris conjunctae, proferunt. Bruxellam recusat Alenzonius, Dunquerkam mavult domicilii sedem. Vbi eo venerit, putant trajecturum in Galliam, ut Regis aures multis et molestis querelis oneret, quod ei Iuvenum quorum amplificatio magis curae sit, quam ratio gravissimorum negotiorum. Auriacus quondam Admiralli Colignaei filiam, [note: Ludovicam Gasparis Colignii filiam.] Tilignii viduam, ad se Antverpiam evocavit, ut eam ducat uxorem; ipse filiam suam, [note: Mariam quam ex Anna Maximiliani Egmondani Comitis Burani filiâ atque primâ uxore suâ sustulerat.] Comitis Burani neptem, Lavallio Dandelotii Colignaei praefati fratris filio elocat, quem urbi Antverpiensi praefuturum dicunt. Rex novum sodalitium instituit eorum, qui Flagellantes seu Poenitentes vocantur. Quâ de re multus est per totam civitatem sermo, eoque magis, quod cum proxime concionator quidam celeberrimus
multis dicteriis, tametsi bene Catholicus, pro suggestu sodalitium istud incesseret, eum Rex urbe migrare jusserit. Sed et quod risu dignum est, servi nobilitatis a pedibus, quorum hîc maximus numerus est, cum illius sodalitii in ipsâ regiâ quaedam per jocum et lasciviam aemularentur, Regis jussu abrepti fere ad octoginta in coquinam, atque ibidem flagris ad satietatem caesi, haud fictum simulacrum flagellatorum et poenitentium retulerunt. XX. Maii, M. DC. LXXXIII.
CRescit rumor, de quo attigi nuper, novarum turbarum, neque, quod pessimum est, satis constat, an conscio et participe Alenzonio. Itaque Mater jamdiu ad eum profecta fuisset Calesium, nisi eum morbus, quem Gallicum vulgo ferunt,
Dunquerkae teneret, cum Medicis et Chirurgis rationem habentem: quo simul se extricaverit, Calesium trajecturum arbitrantur; de quibus dies certiora. Nam alii in Normanniam iturum, alii navigaturum in Britanniam contendunt. Si bellum erit, perquam incommode eveniet Regi, cum a pecuniâ, tum a reliquis rebus satis imparato. Rediit Antverpiâ Bellieurius, qui inde pacata omnia nunciat, rebus utrimque redditis et compositis, quae mutuae benevolentiae impedimento esse poterant. Sic etiam dimissi captivi, inter quos Fervacquius, quem ad se reversum Alenzonius sex millium coronatorum annuorum Abbatiâ donavit; egregiam operam, et praeclara ejus consilia ita compensans. Quod cum Reginae seniori referretur, teneri non potuit, quin stolidum et dementem Alenzonium subinde exclamarit. Bironii litterae in suppellectili
Alenzonii Antverpiae inventae sunt, quas pridie illius diei Gallis nefasti et feralis scripserat, in quibus Alenzonium a tam perverso consilio deterrere conabatur. quae res magnam Bironio civium Antverpiensium caritatem conciliavit, ut nihil nunc apud eos illo sit gratiosius, in quem fere antea facinoris ejus major invidiae pars derivabatur. Pibracquius nuper ad Alenzonium profectus, abeo Antverpiam ad illos Status ablegatus est, quem quidem in eâ caussâ plus incommodaturum puto, quam multa armatorum millia. Endhovia Brabantiae oppidulum conditionibus rediit in potestatem Regis, frustra propugnante Bonivetto. Bironius e contra minuta aliquot castella recepit. Parmensem ajunt se comparare ad obsidionem Alosti, paullatim Bruxellae imminentem. I. Iunii, M. DC. LXXXIII.
REx tanto cum ardore suam Religionem complectitur, ut multis sermonem et admirationem praebeat, et sint qui postremo Regnum cum Monachatu mutaturum credant. Certe Regina senior pertaesa neglectum multarum rerum, quae sunt muneris Regii, graviter Emundum Iesuitam quendam, quem Rex authorem potissimum sequitur, increpuisse dicitur, quod sibi filium ex Rege pene Monachum reddidisset, magno cum Regni totius detrimento. Res interim strenue turbatur in Aquitaniâ et in Provinciâ Narbonensi; quâ de causâ Ferrerum (quo diu apud Venetos Oratore usus est) notae prudentiae senem ad Regem Navarrae ablegavit. Regina Senior magno impetu ferebatur Calesium, ut conveniret Alenzonium,
nisi ipse per litteras prohibuisset: admonens hunc congressum futurum Statibus Belgicis suspectum, ac proinde rebus suis incommodum. Hanc ille quidem causam obtendit; sed plerique eas litteras ex sententiâ authorum tragoediae Antverpiensis scriptas opinantur, Reginae convitium et reprehensionem, et forte etiam mutationem aliquam metuentium. Fuit hîc nuper cum Reginâ seniore Don Anthonius, Dieppâ et Rhotomago propter pestem profugus; inde transivit ad pagum propinquum, Ruel vocant, ubi vivit in amoenis aedibus, quarum usum Alenzonii beneficio consecutus est. Constat illius familia sexaginta admodum hominibus, in cujus victum singulis diebus quarta bovis pars, duae pecudes, unus vitulus, et centum quinquaginta panes insumuntur.
Nemo ambigit, quin jam Auriacus non dissimulanter Hollandiam
pro Comite possideat. Flissingam Zelandiae urbem aere suo sibi emit: itaque claustra atque aditum a mari provinciarum istarum inferiorum tenet. Sic in tantâ reliquorum ruinâ et strage uni Auriaco res bene gesta est. Rex iter parat Meserias, inde ad castellum, quod vocant Fallenbroye, deflexurus, ut potione aquae Spadensis valetudini subveniat: commendatâ interim Reginae seniori et suo Consilio Regni administratione. Totâ fere aestate abfuturus existimatur: metuo ut diu sit superstes. Parmensis cum multum fluctuatus esset suspensis omnibus, quam postremum in partem impetum daret, demum Cameracum dicitur obsedisse, longinquum incoeptum, neque satis certi exitus: quod si tamen ei procedat, magnum ad summam rerum momentum futurum sit. Idem Parmensis oppidum Diest recepisse dicitur: sed et Bruxellae
videntur ad eum inclinare. Pestis hîc denuo timeri coepit, quae quidem et Lutetiae, et in aliis multis Galliae locis non levia indicia sui dedit. XXV. Iunii, M. DC. LXXXIII.
FVit ad Regem Regina senior, a quo conventu recurrit Bononiam urbem maritimam in congressum Alenzonii, ascito sibi Comite Mareschallo Rhetsio. Ipse Alenzonius militem denuo scribit, quem, ut opinor, Cameraco subsidium mittat. Non leve damnum Status et Bironius acceperant ad Vrbem Bergas, plurimis de suis militibus desideratis. Vulneratus Bironius, vix Bergarum moenibus salutem suam tutatus est. Namurcensis Gubernator Regem invisit nomine Principis Parmensis. Venit et a Casimiro, qui transitum per Galliam
peteret, nuncius quidam, quem de rebus Coloniensibus ad Reginam Angliae missurus esset. Pontifex per Nuncium magnopere contendit apud Regem, ut decreta Concilii Tridentini recipiat, et per Regnum promulganda curet, sed parum videtur profecturus, non tam Rege privilegium et libertatem Ecclesiae Gallicanae defendente, quam suspectantibus multis id agi, ut in Galliam Inquisitio introducatur. Cujus rei invidia manifestum novarum turbarum periculum ostendit. Quâ de caussâ Regem alioquin a Pontificiis postulatis haud aversum, negant eis daturum locum, ut cui sit in animo, quoad ejus fieri possit, novos motus et bellum intestinum declinare. Ejusdem votum erat praeficere Metis Ducem Apernonium, sed eum moratur Praefectus arcis, qui se negat possessionem ejus cuiquam cessurum, nisi prius diutinae militiae
et navatae Regi per multos annos fideliter operae praemia sibi solvantur. Rex etiam eo impensius mihi videtur in iis locis haerere, quod forte vicinitate Coloniae, et turbarum illarum occasione ad res quasdam sibi oportunas abuti cogitet. Inde deductâ ad balneas Borbonenses uxore, Lugdunum excursurus est, neque huc ante aestatis exitum reversurus. Reditus Ducis Ioysii est in exspectatione, qui cum splendido comitatu transcendit in Italiam, voti solvendi causâ, quod in morbo uxoris conceperat, si eo liberaretur, Divae Virginis Lauretanae se delubrum aditurum. In eo itinere in Vrbem quoque accessit, ut Pontificem veneraretur, et fortasse arcaniora quaedam Regis mandata ei ederet. Non est Auriaco apud Antverpienses ea fides atque caritas, quae solebat, ut cui id modo curae esse videatur, ut illud Regnum suum Hollandicum
stabiliat, non satis habitâ reliquarum Provinciarum incolumitatis ratione. Bruxellae quoque turbatum aliquid fuisse nunciant: quâ de re per hominem certum comperta exspecto. Interea Deum oro, ut C. M. tem V. integrâ sanitate impertiat, cui ego me humillime commendo. III. Iulii, M. DC. LXXXIII.
REginae Seniori per Picardiam Bononiam properanti occurrit ad Feram Alenzonius; tempestive quidam ille Dun querkâ elapsus: nam mox ab ejus discessu Parmensis miles oppidum obsidione cinxit, tam apposite, ut qui ab Alenzonio relicti erant, diu sustinere non possent, deditionemque non tamen inhonestis conditionibus facere cogerentur. Sic ille ubi pedem ponat in Belgio, non habet, praeterquam
Cameraci: quod tamen ipsum valde laborat, dispositisque circumcirca praesidiis et stationibus rerum necessariarum inopiâ premitur. Sed Alenzonius cum auxiliis imminet, coactâ bonâ militum manu, vinoque et frumento per Picardiam ad Divi Quintini fanum contracto, quo civitatis illius fami subveniat. Incertum, quo res casura sit. Qui expectabantur Antverpiâ Legati ad confirmationem reconciliatae gratiae, non venerunt: itaque perquam iratus illis Statibus in Galliam remigravit Alenzonius. Antverpiae dicitur esse Bironius: unam pecuniae vocem identidem ingeminans, sed audit nemo: neque enim quicquam ab illis civibus sine seditionis periculo videtur posse extorqueri, adeo taedet toties male impensae pecuniae. Contra pugnat, quod potest Auriacus; sed ejus gratia post tragoediam illam Antverpiensem valde
refrixit, suspectusque evasit plerisque, ut rei privatae suae quam publicae studiosior. Sunt, qui eum in Zelandiam trajecisse dicant, ne quod ibi gravius damnum acciperetur, atque ut rebus provideat necessariis. Dunquerkae casum sequuta sunt ejus tractus oppida, Neoportus, Sanctus Winocus atque alia nonnulla, ut ne de Brugis et Ipris desperetur. Sic res Belgicae haud pessime se habent. Ac nescio si quis commode eas insinuet, an pacis conditiones a plerisque admittantur. Exspectabam e Brabantiâ, per quem de rebus illis omnibus edocerer, sed vereor, ne captâ Dunquerkâ, non jam ita libero ad navigandum, ut ante, mari, ejus tardiorem reditum faciat. Erat hîc quidam ob dexteritatem in Regiis mandatis et litteris perferendis notissimus, neque enim erat quisquam cui Rex magis fideret, aut cui rectius committi putaret.
Hunc miserat ad Ducem Ioysium trans Alpes, cum litteris suâ manu scriptis bene prolixis, duorum quippe foliorum. Sed cum esset non multum progressus, incidit in quatuor equites, qui iter ejus observabant, qui multis vulneribus confosso litteras Regis abstulerunt, ex quo non pauca secretiora adversariis patefacta arbitrantur. Rex quidem, an eâ, an aliâ de caussâ, mihi incertum, statim huc revolavit; neque euntem ad balneas Borbonenses uxorem, ut proposuerat, comitatus est. Sed tamen paucis diebus ad illas balneas, ad illam revertetur, inde Lugdunum petiturus. Quid vero ibi acturus sit, conjiciunt multi, sciunt pauci: sic tamen mihi persuaderi patior, eum ex propinquo tentaturum, num Montmorancium Languedoccae Praefecturâ dejicere, atque in ejus possessionem Ducem Ioysium, aut quem alium de suis interioribus
illis amicis, imponere possit: nam Duci quidem Ioysio totius Normanniae Praefecturâ, Alenzonio ipsi negatâ, pulcherrime provisum est. sed dies fortassis non longissima de his rebus certiora aperiet Hîc omnium sermone increbuit, eas naves, quas Don Anthonius ad Terzeras denuo misit sub Duce Maltensi Equite, quem Monsieur de Chartres vocant, Ioysii Ducis, sive Admirallii consanguineo, eo incolumes pervenisse. Servivit C. M.tiV. pro nobili puero quidam, quem vocant S. Hilaire: eum nunc audio militare in Hungariâ: decessit ei natu maximus frater, cui ipse, nî fallor, proximus haeres est; sed plures sunt fratres, periculumque est, ne, si absente eo haereditas dividatur, ille debitam sibi partem non ferat, neque sine detrimento ejus fiat. Quâ de caussâ domum revocandum putarunt, qui sunt ei amici, mecumque
egerunt, ut ad C. M tem V. scriberem, eique supplicarem, ut eum cum bonâ veniâ dimitteret, sicuti facio. Erit C. M tis V. clementiâ dignum, libenter ei commeatum dare, quo negotiis domesticis consulere et providere possit. Pestis hîc denuo multis in locis grassatur ad miraculum usque, tenentibus coelum ventis, vel Australibus, vel Occidentalibus. De libris illis Graecis, ut C. M.tas V. clementer velit esse memor, humillime etiam atque etiam supplico. Fuit hîc quidam ex illustri familiâ, quem vocabant le Baron de Vitrean, qui pervenerat in ora hominum, magnumque nomen sibi quaesiverat, nobilium aliquot inimicorum non minore audaciâ quam successu patratâ caede. Sed unius illorum filius vindicandae paternae necis cupidus, et quod patefactis insidiis, quas nuper Baroni struxerat, necessitatem sibi impositam videret
pereundi, nisi praevenisset, statuit simpliciter agere. Ergo die Dominico superiore Baronem ad certamen evocat in campum Lutetiae vicinum: ubi cum singulis modo pueris, et quodam nobili, communi utriusque amico; quo arbitro, et veluti campi magistro uterentur, soli ense et pugione conjuncti, sine ullis praeterea armis rem gererent, inimicitiasque alterutrius morte finirent. Non repudiavit conditionem Baro, hostemque initio congressus trajecto brachio prostravit, sed jacentem ferire noluit, jussitque surgere; quod officium magno ei constitit. Nihil enim vulnere deterritus adversarius, sed potius pudore casus accensus, tantâ arte, tantoque impetu ferrum in Baronem direxit, ut ei medium cor transverberaret; quo ille ictu moribundus in terram corruit: jacenti plagas complures hostis inflixit, sic ejus stultitiam
castigans, quod inimico armato pepercisset. Ad quem effectum ut perveniret, jam aliquot annos uni arti gladiatoriae studuerat, tametsi annum vigesimum primum vix excederet. Talem exitum sortitus est ille Baro, qui diu in Galliâ tanquam Mars alter est habitus, quem ipse etiam Rex aliquando expavisse dicitur. Sic et Montenellus, sic et Busius factis dignum exitum invenerunt. Aspiciunt oculis superi mortalia justis. Victor ex duobus vulneribus non sine periculo decumbit; altero, ut dixi, in brachio; altero in femore. Qui si ex hoc casu evaserit, tamen manet eum adhuc certamen, cum quodam caesi Baronis propinquo, peritissimo mortis ejus vindice. Hoc totum tametsi non valde ad rem pertineret, tamen nihil obfuturum putavi, si adscripsissem. Lutetiae, X. Augusti, M. DC. LXXXIII.
NVnquam fuit tam novi ferax Africa, quin eam hodie Gallia superet. Nondum hîc requieverant aures a sermonibus, quos excitaverat caedes illius Baronis, de quo nuper; cum subito aliud natum est, quod non minus admirationis et sermonis praeberet. Rex sororem suam, Reginam Navarrae, palam multis audientibus graviter increpuit, quod vitam degeret turpem, et flagitiis contaminatam: commemorat memoriter moechorum introductiones, quibus illa consuevisset; etiam puerum sine mariti operâ natum objectavit, [note: Iracundiae haecce imputanda, utpote cum et palinodiam cecinerit Rex, neque exprobratio dicti vel similit udinem veri assequi posse videatur.] eaque omnia suis temporibus, et reliquis rebus ita notata, ut ipse interfuisse videretur, et Reginam ea magis confiteri puderet, quam confutare posset. Finis orationis fuit, ut eam statim
Lutetiâ migrare juberet, urbemque suâ contagione liberare. Sic illa, collectis raptim sarcinis, die sequenti non modo sine ullo prosequentium officio, sed sine justo etiam famulitio Lutetiâ excessit. Vendosmium mariti ditionis oppidum petere existimatur. Nobiles duae foeminae ejus familiae capita, ex itinere retractae, et in custodiam datae sunt: neque eo contentus Rex, ad Regem Navarrae litteras scripsit, per quas de his rebus omnibus eum doceret quibus si fidem is habuerit, uxoremque non accipiat, ajunt Regi in animo esse illam in arcem inaccessam condere, ubi nec vitae licentiâ, nec pravis consiliis cuiquam obsit. Enimvero metus est, si ad maritum redeat, eique se purgaverit, ne plurimum concordiae et publicae tranquillitati noceat. Nam neque voluntas, neque malitia ei deest, et abundat ingenio. Ab illo Regis
cum sorore congressu Chanvallonius quidam in Germaniam profugit. Fuerat hîc aliquamdiu valde acceptus Alenzonio: sed cum esset compertus, scripsisse quaedam Antverpiâ in hanc aulam, quae scripta nollet Alenzonius, gratiâ ejus exciderat: jussusque fuerat ejus comitatu absistere. Ita ille huc reversus receptum habuit ad praefatam Reginam: quam rem adeo aegre tulisse Alenzonium ferunt, ut ab eo omnem amorem abjiceret. Chanvallonius juvenis est dubiae nobilitatis, suavitate morum, aetatis flore et formae venustate praestans, habitus inter primos ejus Reginae procos, Etiam Reginam seniorem filiae ob hujusmodi intem perantiam infestissimam factam dicunt. Vt ut sit, illa, ut scripsi Lutetiâ migravit, identidem vsurpans, nihil se et Regina Scotiae [note: Mariâ, quae vidua Francisci II. Galliae Regis Henrico Stuardo (alii Darlaeum vocant) nupserat, quo occiso Iacobo Hepburno Bothuliae Comiti nupsiterat regno ejectae, per XXVIII. annos in Carcere ab Elisabethâ Angliae detentâ, tandem in arce Foteringani contra omne jus et fas, VI. Id. Februar. 1587 securi percussa est.] vivere miserius: sibi quidem exiguâ portione veneni succurri
posse, si sit qui suggerat, sed se nec amicum habere, nec inimicum. Haec fabula nunc Galliam pervagatur, quae haud scio, an C. M. us V. auribus haud satis digna sit; et operae pretium fuit eam peculiaribus litteris persequi. Quod ut impensius facerem, me nuncii oportunitas, et necessariae ad Reginam scribendi caussae adduxerunt; nam sane praeterea vix erat, quod scriberem. Regina senior ad Alenzonium Ferâ reversa est, Rex ipse Lugdunum profectus, majori, ut videri volunt, ex parte, ut suo Duci Ioysio ex Italiâ redeunti occurrat. Fama est Alenzonium ducturum uxorem neptem ex sorore, filiam Ducis Lotharingiae; Sororem Regis Navarrae destinari Duci Sabaudiae. Sed haec apud me plus adhuc habent admirationis quam fidei. Cursus victoriae Parmensis in Flandriâ constitit ad Ostendam, quae praesidio ab Auriaco
misso deditionem facere recusavit. Iprae amissae, Dixmudae valde laborare dicuntur; nam Brugenses evocato, quod erat Meninis, praesidio urbem suam, parum alioquin tutam firmarunt. Meninae praesidio vacuae direptioni et praedae relictae sunt. XXVII Augusti, M. DC. LXXXIII.
REDIIT tandem is, quem e Belgio expectari dixi, nec quicquam refert praeterquam illorum populorum miram insaniam, discordes cives, dissidentes inter se civitates; nulloque consilii exitu, quo ferat libido, ruentes. Commune tamen omnium Gallici nominis odium esse, gentem a facinore Antverpiensi pene detestabilem haberi; cui odio mutuâ benevolentiâ respondere Gallos. Ergo et Bironium et suos omnes remigrasse in Galliam:
cumque non suppeterent naves singulorum equis transportandis, mnltos circumjecto stramine equos suos cremasse, multos confodisse, aut succisis poplitibus inutiles reliquisse. Viatores quoque Belgas passim a Gallis excipi et spoliari; haec fieri in gratiam beneficiorum apud eos acceptorum dictitantibus. Ex quo satis apparet, quam non sit tuta dissimilium societas, quamvis sub multâ amicitiae simulatio ne et fuco lateat, quamque item facile recrudescant inveterata nationum odia. Cameraci dicunt esse pro Praefecto, nomine istius Regis, Regalliardum, equitatus Regii in finibus Picardiae Ducem nam ejus urbis possessionem cessisse Regi Alenzonium, ad quem Bironius nunc suum iter habet. Cujus quidem Alenzonii, ut videtur, consilium est, ut quam valido praesidio Cameraci imposito vicina aliqua loca recipiat; Hannoniensium
et Arthesianorum civitates crebris expeditionibus vexet; atque ita Brabantis, caeterisque, quos sibi infensos novit, ostendat, quantum in se praesidii fuisset, quantumque eis prodesse potuisset, si se amico uti perseverassent. Hanc enim aut aliam viam nullam esse, alienatos eorum animos recuperandi: cujus rei eo majorem facultatem habet quod Rex eum summum Vicarium, sive Locumtenentem designasse dicatur: ita tamen circumcisâ potestate, ut neque pecunias imperare possit, neque pro suo arbitratu abuti Regis aerario. Sed tamen tantum est, ut dixi, Belgarum in Gallos odium, ut propter eorum studiorum adfectum ipsemet Auriacus pessime audiat, neque ejus ea sit authoritas quae solebat, ne apud Hollandos quidem et Zelandos, a quibus parum abfuisse existimatum sit, quin Comes et Dominus declararetur.
Nunc vero non modo, liberas, verum etiam acerbas et contumeliosas eorum voces saepe auribus haurire cogitur. Nec desunt, qui insimulare audent in illâ Antverpiensi tragoediâ consensisse cum Alenzonio, ejusque consiliorum fuisse participem. Itaque pene ad modum privati hominis otiosus Flissingae desidet; nisi quod nescio cujus domus suae negotiis vacat, sic exspectans dum istius invidiae tempestas praetereat: quemadmodum fere mobile vulgus est, nec secundae, nec adversae voluntatis retinens. Non adfirmo, quod dicturus sum, quamquam fere sunt rumores, quos ii dissipant, quibus sunt adverli, quique veros esse nollent. Totâ Galliâ percrebuit denuo ad Terzeras male pugnatum, amissam classem, Gallos omnes concisos, Lusitanos remo et triremibus reservatos, Navarchum teneri captivum. Quae si vera
sunt, ut non sunt veri dissimilia, magno Gallis hospitia Lusitanica constant. Inter caetera mandata, quae Duci Ioysio in Italiam proficiscenti Rex dederat, illud vel praecipuum fuit, ut impetraret a Pontifice facultarem vendendi bona Ecclesiastica ad aliquot centena millia coronatorum, in quo nihil potuisse efficere Ioysium renunciant. Ita hîc Regem sua exspectatio frustrata est, ut et nuper cum viros primarios per Galliam circummisit, qui pecuniam conficerent; quorum similiter inanis labor fuit. Cum Rex huc redierit, de ratione eruendae pecuniae, argentique inventione primos conventus futuros puto. Plebi quidem hîc pene ad restim res rediit, tot et tantis exactionibus tributisque male excipitur. XV. Septembris, M. DC. LXXXIII.
Hîc nuncius Apostolicus, Armeniensis Episcopus, senex humanitate vitae et integritate insignis, in febre diem suum obiit. XX. Septembris, M. DC. LXXXIII.
PAuca sunt quae scribam, nimirum esse Cameraci Alenzonium, rerum multarum penuriâ laborantem, sed potissimum, quod ad rem attinet; pecuniâ. Hannoniae oppidulum est satis munitum Quesnoyum, quod ejus Duces furtim intercipere conati, cum multâ caede et suorum jacturâ repulsi fuerunt. Aldegundius et Iunius quidam, Superioris Comitis Palatini, dum vixit, Secretarius, Cameracum venisse dicuntur, tamquam a Statibus Legati: ut cum Alenzonio de concordiâ, et reconciliatione agaut. Sed agant et reconcilient, ut volent, non videntur id secundâ voluntate
populi facturi, apud quem nihil est nomine Gallico invidiosius. Iprae obsidio castellis aliquot excitatis continuatur; quanquam a Brugensi praesidio, nescio quid damni illatum obsidentibus memoratur. Quo tempore Alenzonium quoque adfuturum existimant. Regis reditum arbitror remoraturam pestem, quae plusquam mediocriter saevit Lutetiae. Nova qu aedam religio populos istos incessit, consurgunt urbis alicujus atque incolae agri, promiscuae aetatis atque ordinis, catervatimque, in modum supplicationes habentium, duorum aut trium dierum itinere perigrinantur ad templa reli gionis opinio ne clara: fere vestibus albis lin teis amicti, crucesque ligneas ge rentes in manibus. Hujus rei ini tium quidam ad prodigia refe runt, quorum novitate territ hac c aeremoniâ Deum placandi malaque quae portenderentur a
verruncanda duxerint. Alii fieri putant in gratiam Regis, ut illi Deus prolem impertiatur. VI. Octobris. M. DC. LXXXIII.
SCribitur mihi a C. M.tis V. Camerae Consiliariis libros quos ejus Bibliothecae, superstite etiamnum Divae memoriae Imperatore Maximiliano ante annos, ni fallor, septem addixeram, et consecraveram, mille florenis aestimatos. Quam summam si eâ C. M.tiV. visum est munus remunerari, sane amplissimum duco, et C. M.tiV. eo nomine humillime, magnam habeo gratiam. Sed si ea, ut pretium aestimatae mercis, pro tot et talibus libris M.tis V. Bibliothecae propter canitiem perpetuo ornamento, et authoritati futuris rependitur et imputatur, facere non possum, quin eam justo pretio longe inferiorem
ponam: quod pro dignitate librorum, et eâ, quâ semper eos colui, observantiâ reticendum non putavi, nam mihi certum est, quamcunque C. M.tis V. boni consulere. IX. Octobris, M. DC. LXXXIII.
TAndem Rex huc reversus est: urbem Lutetiam inire propter pestem non placuit. Commodissimum visum est, divertere ad fanum Divi Germani Layorum. Primo, ut eo ventum est rei primariae cura fuit convocare, quos alias scripsi conquirendae pecuniae circa Galliae populos et civitates missos. Hi sunt omnes viri primarii: quid egerint illi, quidque responsi tulerint, Regi renunciabunt. Quippe unam vocem fuisse populorum omnium, tantum esse oneris, ut potius demendum sit aliquid ex vetere,
quam novi imponendi locus: alioquin ferri ultra non posse. Hinc caussa nascetur Regi eorum sententias explorandi, quâ potissimum ratione pecunia, quâ quoquo modo inventâ opus sit, erui possit. Incertum est, quo inclinent, nisi quod non desunt, qui putent hoc munus ordini Ecclesiaftico delatum iri. Rex videtur per Duccm Ioysium agi voluisse apud Pontificem, ut denuo bonorum Ecclesiasticorum ad aliquot centena coronatorum millia venditionem fieri permitteret, sed quâcunque de caussâ nihil esse effectum. Iam isti cujusmodicunque conventus D. Germani ad exitum perducti essent, nisi Cameraco ad castellum Theodorici, quod vocant, sex abhinc milliaribus venisset Alenzonius; capto circuitu ad Andes suos festinans, ut ibi hybernet, ad quem est profecta mater, ut si fieri possit, in aulam ipsum perducat, ut
eis, quos dixi, conventibus intersit. Sed incertum est etiam quid ille faciat. Nam ille quidem iratus est suo more, tamquam sibi in maximis rebus versanti parum subventum sit; Rexque potiorem alienissimorum hominum, quam ejus rationem duxerit. Caeterum Cameraci ne que securitati, neque annonae satis provisum est. Castelli Cambresii expugnationem tentavit Bironus, sed nimis feliciter supervenit Parmensis, ut parum abfuerit, quin major clades acciperetur, et Bironius trepide se reciperet, tormenta tamen bellica in tutum reducta. Belgici rebelles Status Middelburgi convenerant, ut de rebus communibus, quod esset ex usu, statuerent. Auriaci factio instabat, ut rediretur in gratiam cum Alenzonio, sed frequenter ab aliis reclamatum est, satis se recenti casu monitos, quam nihil Gallis credendum sit, affirmantibus. Fuerunt
qui Regem Daniae [note: Fridericum II. Regem Daniae, Norvvegiae Vandaliae et Gotbiae, qui postmodum IV. Non. Martii, an. 1588. vitâ excessit.] optarent, nonnulli Casimirum nominarunt suffragante Reginâ Angliae, sed discessum est nullâ re confectâ. XXIX. Octob. M. DC. LXXXIII.
ALenzonius se recepit Laudunum, eo Regina mater ad eum profecta est, quid fuerit in caussâ, non satis scio; nisi ut fortasse propius adesset Cameraco, ubi magnopere tumultuatum esse constat, et aut captam urbem conjuratione quorumdam civium et vicinorum praefectorum, aut certe prope fuisse, ut caperetur, arce tamen Gallis salvâ. II. Novemb. M. DC. LXXXIII.
REdiit ab Alenzonio Regina senior itineris labore frustra suscepto: neque enim is in aulam se trahi passus est. Sed neque Rex ejus absentiam valde iniquo fert animo. Regina Navarrae pervenit ad virum, a quo satis comiter fuit accepta; vivit tamen ab eo sejuncta, donec de flagitii, cujus insimulatur, veritate constiterit. Eâ de caussâ missus ad Navarrum Bellieurius, ut palinodiam Regis nomine canat, ut rem inter eos componat. Regem accusatum, quod per iracundiam suomet sanguini notam imposuisset, poenituisse ferunt: purgare nunc se, quod quorundam verbis fidem temere habuisset. Sed postulat Navarrus, [note: Eâ namque de caussâ ad Regem misit Philippum de Mornay, D. de Plessis cujus memoriae sed haeresi infectae prodierunt.] ut si deliquit uxor, merito supplicio afficiatur; sin falso sit delata, et criminis expers sit, authores calumniae
poenam ferant. Satis constat Regem exacerbatum caede ejus tabellarii, quem ad Ducem loysium missum alias scripsi, (quam non sine conscientiâ Sororis perpetratam suspicabatur) eo irarum processisse. Qui ejus mulieris ingenium norunt, valde se falli dicunt, nisi illa talem ignominiam aliquando insigniter ultura sit. De tumultu Cameracensi, quod adjeci postremis litteris meis, inde natum fuit, quod in eâ urbe visus fuerat Dominus de Goigny, vicini loci Regis Praefectus, quem nonnisi de civium voluntate in eâ urbe versari interpretabantur; inscienter quidem illi, quod postea res indicavit. Nam ideo Cameracum venerat, ut conveniret Alenzonium, ad quem etiam huc accessit; ac nescio an etiamnum apud eum sit. Caussa adventus ejus fuit, spes injecta recipiendi per pactionem Cameraci, Alenzonio ingenti pecuniae summâ
Regis Catholici nomine promissâ. Posse vero eam actionem non abire inanem, credibile facit multum apud Alenzonium naufraga, et a rebus omnibus nuda nobilitas, cui perquam commoda esset hujusmodi transactio; quod ex eâ cujusque esuriei et inopiae paratum esset remedium. Sed hoc negotium tam in aula Regis, quam per totam Galliam magnâ laborat infamiâ, ut quo nullâ re melius Gallica levitas exprimi possit, et scripsisse de eâ re, et monuisse fratrem Rex dicitur. Species quidem negotio quaeritur ex mutuâ utriusque partis captivorum liberatione, nihilominus novam parari a Statibus Brabantiae legationem, brevique adventuram quidam putant, quae de reconciliatione cum Alenzonio agat. Quo illi adduci videptur rebus gestis Parmensis, qui pleraque omnia quae sunt praeter Gandavum et Antverpiam occupavit,
sed illi aggeres maritimos passim aperuerunt, ut et ipsi maris inundatione tutiores essent, eam partem Parmensi redderent inutilem. Secundo loco decursuri existimantur ad hoc novae legationis consilium, ut quibus propositu m sit extrema quaeque potius subire et pati quam redire sub vetus imperium. Auriacum certe a Zelandis et Hollandis in Ducem brevi creatum iri nunciatur. Pigagliardus Cameraco excessit, arci et praesidio praeest Balagnius ita animatus, ut ejus possessione vix etiam ipso jubente Alenzonio cuiquam cessurus videatur. Alenzonius mutato consilio non creditur abiturus longius, neque in Andes, ut dicebatur, hyematum concessurus, sed mansurus ubi nunc est ad castellum Theodorici, Chasteau Thiery vulgo vocant. Ita rediit e Belgio male acceptus, ut locus ubi maxime latere possit, ei sit optatissimus. Rex interim
suos habet conventus, quorum vix finis erit ante duos menses, non enim de pecuniâ cudendâ tantum agitur, verum omnia sub incudem revocantur, quaecumque toto regno prave aut cum insigni populi detrimento administrantur, ea mutare in melius pro novae vitae sanctimoniâ, quam profitetur, propositum habet. In quibus tamen probabile est, eo plerumque rem recasuram, ut prima sit ejus utilitatis ratio. Exempli caussâ, Reges Galliae usurpant sibi jus conferendorum beneficiorum Ecclesiasticorum; itaque pueros, milites et mulieres videre est Episcopos et Abbates. Disputatum in primis fuit, an melius esset, rem in antiquum statum restitui, ut electioni res permitteretur. Sed decretum fuit, quandoquidem non esset, quae fuit antiquitus electionis integritas, sed tota esset depravata; non videri caussam, cur Rex tanto
jure quaesito spoliaretur. sed praestare rem relinqui, ut esset, cum eo, ut Rex in conferendo bonorum et idoneorum virorum rationem duceret. Ita fortasse fiet de plerisque aliis, ut postquam populi utilitas, et onerum, quibus premitur, alleviatio multis et magnificis verbis jactata fuerit; postremo tamen Regis vincat utilitas: qui quidem legem vestiariam, quam nuper tulit, arcte observandum curat. Nam, cum ea Lutetiae, ut fere fit in ejusmodi legibus, post aliquot dies negligeretur, ipse suum, ut vocant aulae Praevostum eo misit, qui compingeret in carcerem, quotquot deprehendisset contra legem venire: ducti multi, qua viri, qua mulieres. quae res ingentem in eo populo tumultum excitavit, ut minimum abesset a seditione. Quid enim ita se per Praevostum tamquam latrones aut praedones arripi? habere se
suos Iudices et Praetores, per quos castigari, si quod secus admissum esset, solerent: nisi absisteret, se ei funestum illud officium facturos; et proxime minis effectus aberat. De quo factus certior Rex per Vrbis Praetores, qui eum adierunt, primum graviter eos increpuit, quod per negligentiam leges salutares obliterari paterentur: eâ re se coactum aliâ ratione obviam ire. Deinde Lutetiam festinavit, rectaque ad carcerem profectus, eâ de caussâ captos omnes dimisit, solutâ de suo carceris custodi pro singulis quae solet mercede. Ab eo tempore legi vis addita. Cardinalis Biragius diem obiit, octagenario, ni fallor, major. Eum aula, suo usa ingenio, quem vivum non amaverat, defunctum magnifico funere extulit. Nomen habebat Galliae Cancellarii, sed officium administrabar alter. Vir fuit aequitatis amans, ideoque Christianissimae
Reginae C. M.tis V. Sororis fautor et amicus: cui successit moribus voluntate, et instituto dissimillimus. Vrbem Geldriae Zutphen ab Hispano interceptam accipere molitur Auriacus. Comitem Geldrensem suspectum communicatorum cum Parmensi consi liorum una cum liberis captivum in Zelandiam abduci fama est. Gandavi quoque detecta per Embisium, qui aliquamdiu in ditione Palatini exulavit, Optimatum aliquot contra praesentem urbis statum conspiratio, in magnum omnes conjecit periculum: inter quos et Rhivius, qui fuit Constantinopoli Orator. Champagneo certe, qui potissimus auctor et Architectus ejus conspirationis fuit, certum videtur exitium allatura. IV. Decembris, M. DC. LXXXIII.
AMeis postremis litteris nihil accidit memoratu, quod sciam valde dignum, nisi quod deprehensi sunt quidam apud Alenzonium cum telis, veluti locati et parati ad aliquod facinus. Quae res magnam injecit Alenzonio suspicionem existimanti aliquid contra se initum consilii, et sibi submissos alicunde percussores. Tandem post sedulam inquisitionem compertum est, non ei factas insidias, sed Fervacquio, idque machinatione cujusdam ab acceptâ injuriâ ei ex professo hostis, Regina senior ad Alenzonium denuo profecta est, cum aliis de causis, tum ut suspicionem, si qua in eo haesit deleat. Ad eundem Alenzonium designati dicuntur ab omnibus fere Statibus Belgii rebellibus Oratores, praeterquam a Flandris,
quibus receptio Alenzonii probari adhuc non potuit. Praefatis Oratoribus venturis octodecim torques aurei apud Alenzonium conflantur. Hollandi autem jam jurasse, aut brevi juraturi in verba Auriaci existimantur. Ita tamen, ut supremi Imperii honos Alenzonio relinquatur. Auriaco prius omnia deficient, quam continuandorum motuum, et novorum consiliorum facultas. Summus ejus administer et consiliarius Aldegundus factus est, Antverpiae Burgimagister. Multis etiamnum annis nullum mihi videor videre otium, nullam pacem in Belgio. Multum quidem profecit Parmensis, sed non minus fortassis negotii restat quam confectum sit. E Vasconibus Aquitanisque parum tranquillae res nunciantur, locis utrimque interceptis, quae per arma repetuntur. Ego C. M.tiV. hunc annum et alios quam-plurimos prosperos
cedere opto, et precor, cui me humillime commendo. IX. Ianuarii, M. DC. LXXXIII.
REx urget institutum sanctioris, et in melius conversae vitae. Putabatur acturus I utetiae dies istos geniales, qui sub quadragesimam actitari solent, ut consueverat. Solebat enim dicere, nisi per eos dies Lutetiae esset, se sibi visum iri etia~num esse in Poloniâ, propter affluentem ejus urbis omne genus voluptatum et deliciarum copiam, praesertim certarum mulierum, quibus assueverat. Sed nunc migrare Divo Germano non placet, ubi vita solitudini propior. Interim conventus moribus corrigendis Statuique Regni emendando institutus, continuatur; in quo multa salutaria quotidie sanciuntur. quale illud est. Nihil
est huic Regno gravius multitudine officiorum, quibus Rex illud onerat, dum sibi pecuniam conflat. Illa nunc bonâ ex parte rescinduntur, abolenturque. Habebat, verbi gratiâ, Rex ad centum quinquaginta ministros cubicularios: exauthorati expunctique nunc omnes, praeter sedecim, aut, ut quidam, viginti quatuor. Sic factum iri putant de caeteris, cum magno compendio et allevamento populi, cujus id totum humeris incumbebat: quod tamen non fiet sine privatorum querelâ, qui hujusmodi officia praesenti pecuniâ suâ redemêrunt. Quibus tametsi ratio inibitur ut satisfiat, non tamen fieri poterit sine in commodo et insigni jacturâ. Interea non abest suspicio belli intestini renascentis: et sunt qui contendant jam a Navarraeo missum in Germaniam ad conducendum equitem. Regi certe miles conscribitur. Reginam
Navarrae putant aut rediisse in gratiam cum marito, aut certe brevi redituram, maxime operâ et interventu cujusdam Pernantii Lotharingi, praecipui novae Religionis propugnatoris. Sunt etiam apud Alenzonium Oratores Belgici, ampliora mandata a suis civitatibus exspectantes. Alenzonius urget, ut a fratre Regni vicarius constituatur, eâdem cum potestate, quam is habuit sub Rege et fratre Carolo, quae sane fuit amplissima; sed recusat Rex. Itaque parum inter eos conventurum videtur. qua ex dissensione discordiae, si bellum erit, etiam graviora timent. Quotidie huc transfugiunt ex Angliâ conjurationis illius in caput Reginae factae participes. Comitis cujusdam Nortfolkii eâdem de caussâ in carcerem illic dati exitium extra controversiam habetur, sed non item Comitis Arundelii, in quem Reginae clementia propensior
videtur. Sed nec Regina Scotiae omnium, ut arguitur, conscia magno periculo vacat. [note: Vtpote cui caput am put atum fuerit, ut ante annotavimus.] Oratorem quidem Regis Catholici, cui haec conspiratio magnâ ex parte refertur accepta, migrare Angliâ jussum dicunt. Sunt qui eum Oratorem [note: Don Bernar dinum de Mendoca.] hac iter in Hispaniam habiturum putent. XII. Februarii, M. DC. LXXXIV.
Reginae senioris febris diuturnior aliquanto quam sperabatur, Regem a fano D. Germani huc revocavit. XV. ejusdem.
MAtrem aegrotantem invisit Alenzonius fuitque apud eum aliquot diebus antequam se Regi proderet. Postremo ejus, ut opinor, monitis ad Regem accessit salutatum, tantâ cum reverentiâ et submissione, ut diu genu pene terram
contingeret. A Rege sublevatus, sermonis initium fecit, ut Regem veniam oraret eorum, quae contra eum secus admisisset. Respondit Rex, nullâ opus esse veniâ; scire quidem opinionibus se de quibusdam dissentire, in quibus uter rectius sentiat se ad arbitrium matris referre, paratum staturumque eo, quod illa judicasset. Ajunt, datum Alenzonio consilium, ut si Regem in partes trahere, et motibus Belgicis permiscere vellet, daret operam, ut sibi Ioysium et Apernonium, alios Regis oculos, conciliaret; eorum studio atque operâ quovis impelli Regem posse: quod consilium videtur amplexurus. Ajunt Oratores Brabantiae et Flandriae (nam et hi venerunt) facere potestatem Alenzonio imponendorum quibuscunque in Vrbibus praesidiorum, duabus exceptis Antverpiâ et Gandavo. Iidem Oratores venerunt Lutetiam, Regi suam caussam
probaturi. Alenzonius paucos dies cum Rege moratus se recepit ad castellum Theodorici, unde venerat, reversurus huc ante solemne Paschatis. Exeuntem tota aula magno strepitu sequuta est, sed praecipue Ioysius et Apernonius, dimissique sunt ab eo cum multis magnae benevolentiae notis. Rex videtur suae tutelae Cameracum facturus, eoque nescio quas copias, nomine tamen Alenzonii, transmissurus. In ore omnium est bellum contra Damillam, quem nunc Ducem Montmorancium vocant. Is est Gubernator Provinciae, quam Languedoccam dicunt. Praefecturae hujusmodi nullis terminis definiri, sed vitae aequales esse solent. Successor non datur nisi rebellibus aut Majestatis convictis. Regi fixum est ei Provinciae praeficere Ioysii patrem; sed Montmorancius non videtur ejus possessione cuiquam cessurus, nisi ex eâ pedibus
trahatur. Dedit Rex operam, ut a Parlamentorum suorum Consiliariis caussa cognosceretur, Montmoranciusque contumax et rebellis judicaretur. Ajunt post Pascha sumptum iri hoc bellum, Legatum Regis fore Alenzonium, quo testatius sit ejus erga Regem obsequium. Res ea in magnâ exspectatione est: magnae sunt illo tractu Montmorancii vires, multiplex societas et confoederatio, multi ejus ruinâ ad suum exitium viam muniri suspicabuntur. Nuper parum abfuit, quin Rex in Concilio quiddam admitteret Regiae clementiae non satis consentaneum. Erat in eo Concilio eques Maltensis, Priorem Campaniae vocant, vir ingenio turbido, et non satis circumspecto; cumque Rex nescio quâ de re, gravissimâ tamen, sedulo dissereret, eique Prior iste refragaretur, eo dilapsus est, ut his verbis uteretur: Si verum, Rex,
velles dicere, meministi, etc. Quibus verbis, ut in suam contumeliam prolatis, Rex vehementer excanduit. Et quid, inquit, egone tibi mentiri videor? cito, procumbe in genua et veniam precare. Quod cum esset ab illo factum, Rex quidem illi veniam dedit, sed cum hac conditione, ut statim abiret e conspectu suo. Quod cum ille cunctantius faceret, aut aliquid obloqueretur, sic ira Regi referbuit, ut educto gladio eum transfixurus fuerit, nî retentus ab iis, qui aderant. Episcopus quidem Parisiensis adhuc vulneratam gerit manum, dum eam nudam in gladii aciem injicit. Sic fere Rex in Concilio facinus poenitentiam profitente indignum commisisset: de precantibus multis Rex ei ignovit, ita tamen, ut absistat aulâ neque unquam se det in suum conspectum. Quod quidem non est supplicii parum homini in aulâ educato,
et qui nullam alibi quam in aulâ felicitatem novit. Don Bernardinusille de Mendoca, conscius, ut fertur, et particeps tragoediae Anglicanae venit Lutetiam, ubi nescio cujus rei a Rege Catholico responsum exspectat. Sunt, qui ambire legationem istam arbitrentur. XX. Maii, M. DC. LXXXIV.
ALenzonius reversus ad Castellum Theodorici, in gravem morbum incidit, quo cum magno vitae periculo aegrotavit. Hinc fabula vulgo orta, propinatum venenum: ei tamen nunc melius factum dicitur. Sunt qui propter copiosum sanguinis vomitum pulmonis vitium esse suspicentur. Mater ad eum invisendum profecta, etiam nunc abest. XXIV. Maii, M. DC. LXXXIV.
CVm Flandri se nihil apud Alenzonium proficere viderent, neque spem relinqui in Gallicis auxiliis, domum reversi aliter sibi consulere, et de reconciliatione cum Parmensi agere coeperunt. Comiter accepti ab eo illorum Legati et cum muneribus dimissi eâdemque ratione habiti a Gandavensibus, quos eo vicissim Parmensis misit. Sic ejus negotii exitus in exspectatione est. Antverpiensibus alia mens est, omnia potius perferendi quam redeundi sub antiquum jugum: itaque sortem cum Hollandis et Zelandis communicare, eundemque quem illi rerum suarum exitum exspectare constituerunt, cum quibus se foedere et societate junxerunt: quod eorum consilium reliquias laboris portendit. Si quidem illi populi,
si qui hodie valent opibus, undique muniti sunt, et habent in suâ manu claustra maris. Nam reliqua quidem Brabantiae oppida una cum Flandris, permittentibus etiam Antverpiensibus, quo eo onere liberentur, ad veterem Regis Gatholici obedientiam reversura existimantur, exceptis unis Bergis, quas in suam tutelam acceperunt Hollandi. Alenzonio vero alia nunc quam rerum Belgicarum cura, quae propria ad ipsum pertinet. Siquidem rumor est constans eum phtysi, quae jam ad hecticen inclinat laborare. Quod si est verum, ut omnes adfirmant, longum ei vitae tempus superesse non potest. Sic quamvis iniquis Valesiis, proximi erunt istius Regni haeredes Borbonii, Cardinalis inprimis, deinde Navarraeus. Reginam quidem Seniorem ex animi aegritudine, valetudine adversâ adflictari, quidam dicunt; nam hinc aliquanto
longius ruri agit. Bellum quod erat in ore omnium adversus Damillam, Rex videtur deposuisse; nam testificatus est vulgato edicto sibi nihil tam cordi esse; quam pacem; moveret se nemo, sed communi quieti omnes consulerent. Quod Regis edictum qui sunt adversae factionis in contrarium rapiunt, tanquam certissimum belli signum: ita eum solitum ajunt praestigia sibi effingere, quoties adversus eos bellum pararetur. Recte illi an secus tempus aperiet. X. Aprilis, M. DC. LXXXIV.
ALenzonii salus pro deploratâ habetur. Quinimo fama percrebuerat his diebus, illum inter mortales esse desiisse; nec dies modo nominabatur XXV. hujus mensis, verum etiam hora, utpote X. noctis, quâ migrasse ex hac vit â dicebatur.
Iacuerat per aliquot horas sine ullo motu, ut extinctus judicaretur, postea rediit ad se, et etiamnum vivit, si vivere est singulis momentis sine spe vitae mortem exspectare. Invisit eum Regius Archiatrus, qui reversus Reginam Seniorem bonâ spe implevit. Caeterum seorsim dixit amicis, non arbitrari se totâ hac lunâ illum superfuturum. Erit quod volet Deus; qui M. tem V. servet incolumem, cui ego me humillime commendo. XXIX. April. M. DC. LXXXIV.
NOn dubia habetur Gandavi Brugarum et Ostendae cum Parmensi compositio. Ac jam quidem in summo templo Gandavi more Romano sacra celebrari ajunt; idem fieri Brugis in tribus templis: una ejus orae Slusa non discedit a foedere,
quod ei intercedit cum Flissingensibus. Brevi hujus compositionis leges in lucem exituras putant. III. Maii, M. DC. LXXXIV.
ALENZONIVS etiamnum latet affixus cubiculo, vel potius lecto, nec ulli se praebet videndum praeterquam uni aut alteri, qui ei bene volunt, bene quoque sperare jubent, sed qui sunt sine studio, desperatam ejus salutem putant: nec desunt, qui jam mortuum arbitrentur, sed dissimulari quorsum evadat exspectatio, totam Galliam suspensam tenet, nec imm erito; nulla enim hodie res est, quae magis intersit ad istius Regni statum. Rex jam aliquandiu ab uxore alieniorem se praebet: caussam ejus rei putant aemulationem inter fratrem Reginae
quem Ducem Mercurii vocant, et Ducem Ioysium, qui sororem ejus habet in matrimonio. Hunc Rex cum amplissimâ potestate constituit Admirallium maris, Britanniaeque praefecit Ducem Mercurii. Is in suae Praefecturae partibus sui juris debere esse putat collationem officiorum et munerum; contra Ioysius: de quo Rex certior factus graviter increpuit Ducem Mercurii, ab eoque tempore visus est adversus uxorem iniquior; vt cujus fiduciâ et conscientiâ crederet pervicaciorem elatioremque praebere se Ducem Mercurii. Hinc injecta quibusdam suspicio Regem divortium cum uxore meditari tanquam sterili, cum Regni status, si unquam uxoris foecunditatem desideret. Missus in Aquitaniam cum ingenti et splendido comitatu Dux Apernonius magnam praebet sermonibus et conjecturis materiam; nam istius
itineris arcani vix unus atque alter, praeter Regem, conscii habentur. Ipse quoque Rex brevi Lugdunum meditari dicitur, haud dubie non levi de caussâ, sed quam nemo fidelius, neque certius aperuerit, quam tempus. V. Iunii, M. DC. LXXXIV.
LETALEM fuisse Alenzonii morbum, mors indicauit. Concessit fato die hujus mensis decimo, eodem pene tempore et momento, quo superioribus annis frater ejus Carolus, eodem certe morbo, nimirum e pulmonis ulcere, quemadmodum C. M.tas V. ex ipsius Regis litteris intellexerit. Quorundam judicium est publico magis bono sublatum, quam natum, hominem obnoxium pravis futilium ministrorum consiliis, qui adulatores a veris amicis
non discerneret; et qui magnam famam adfectaret, sed quamcumque potius quam bonam, facilem suscipiendis actionibus, sed faciliorem disponendis. Ergo omnis vita ejus inconstans, mobilis inquieta, miscendis perturbandisque bene compositis rebus dedita portendebatur. Hunc mater non ficto dolore luget: in reliquorum lachrymis plus est fortassis ambitionis et simultatis quam veri. Parari ajunt funus magnificum, luctum tamen intra ferias D. Ioannis proximas inclusum iri Cadaver exspectatur Lutetiae. Rex vestem lugubrem atram praeter morem induit, cum antea violacei coloris vestitu lugere Regibus mos fuerit. Hunc casum magnae mutationis hujus Regni caussam fore, sunt qui conjiciunt; nec temere, ut opinor. Nam ita animatae videntur praecipuae hujus Regni Provinciae et civitates, ut non facile Regem accepturae
fint; qui cum eis in Religione non consentiat. Quibus ad motus et tumultum nou defuturi sunt Duces, cum ipsi Provinciarum Praesides, tum alii: quae quibusdam tam certa tamque exitiosa videntur, ut jam de migrando e Galliâ cogitent Rex quidem Navarraeum omni honore complectitur Donavit eum Ducatu Alenzonii, et in litteris eum honestat titulo, quo proximi Regni haeredes honestari solent. Ad haec inventa est ratio, quâ intercepto Alenzonio, nihilominus miseriae Belgii continuentur. Ajunt enim testamento legasse matri Cameracum: accedet fortassis, quicquid sibi usurpavit in Belgio, totaque illa actio. Hoc omne mater Navarraeo cessura existimatur. Sic illi, quod volet, in Belgio liberum erit, sine ullâ Regis Catholici de isto Rege querelâ. Haeret interim in lateribus Arthesii et Hannoniae acerba pestis. Cameracense
praesidium longe lateque incendiis et rapinâ populatur. Brugenses praesidium Regium acceperunt. Gandavenses Auriacense; sed ea fuit pabuli inopia, ut mox equitatus eâ urbe excedere et abire coactus sit. Quare quidam suspicantur Gandavenses abjectam compositionis cum Parmensi actionem repetituros, vel metu appropinquantis recentis militis Hispani. XVIII. Iunii, M. DC. LXXXIV.
FEriis D. Ioannis et duobus diebus sequentibus justa persoluta sunt Alenzonio: quo in negotio nihil praecipuum annotatum, nisi quod in oratione funebri nulla rerum in Belgio gestarum facta sit mentio, neque ullius illarum Provinciarum insignia pompae illata. Testamentum Alenzonii, cujusmodi circumfertur,
his litteris adjunxi. Ducem Apernonium venientem ad se. Rex Navarrae perquam comiter et honorifice complexus est: quae res laetitiae fuit isti Regi. Vxor tamen Navarraei eum ad se admittere noluit. Idem Apernonius per Provinciam Narbonensem Lugdunum petere existimatur; quo loco Rex ei occursurus sit. Mareschallus Rhetsius versatur in Picardiâ, ubi arces atque oppida, quae eo indigere videntur, praesidiis firmat, adversus subitas impressiones, et in quemcumque eventum. Multus pedes, multus eques passim locatur: eo amplius, ut ego interpretor, ut si Cameracum obsidione premi contingat, non longe petendum, sed ad manus sit subsidium. Hollandi, Zelandique classem instituerunt, quâ prohibeant, ne quid alicunde commeatus in oram Belgii, quae suae factionis non sit, importetur: quae res fortasse non
nihil cariorem annonam faciet. x. Iunii, M. DC. LXXXIV.
CErtum est Auriacum ictu [note: 10. Iulij a quodam Balthasare Gerardi (alij Serak vocant) Burgundo qui dissimu lato nomine Franciscum Guyo~ se vocari Auriaco imposuerat Delphis ve nenatis tribus globulis e machinula Bombar dica emissis tratectus vnam finijt.] minoris sclopeti interfectum:* percussorem captum, et tormentis admotum nihil extorqueri ex se passum esse, quo authore tantum facinus perpetrasset; tantum suâ manu scriptum reliquisse, eo adductum se studio liberandarum illarum Provinciarum tali Tyranno Venerunt huc Oratores ex Belgio, credo ut Regem in suas partes protraherent; sed haud commodum ab eo responsum abstulerunt. Nunc sollicitant Reginam Seniorem, a quâ quoque si rejiciantur, Regis Navarrae et Borboniorum opem imploraturi videntur. Lillo Antverpiensium munimentum Parmensis obsidione premit, et ter tentatâ expugnatione, oppugnantes
magnâ cum caede repulsi. Rex iter Lugdunum versus ingressus est, eâ maxime, ut putant, de caussâ, ut in locum praesentis Praefecti Lugdunensis, substituatur Apernonius Ioysiive pater. Rex Navarraeum invitat delato ei Regoi vicariatu. Guisii dominationem cogitant. Aliquis videtur esse rerum timor, nec certum qualium; nisi quod hoc optime tempus declaraverit. Cameracenses Mareschallus Rhetzius in verba Regmae Senioris adegisse jurejurando dicitur. XXIII. Iulii, M. DC. IXXXIV.
VNum in praesens se mihi offert, quod scriptione dignum sit Oratores Belgicos magnâ vi niti, ut in suas partes Regem protrahant. Valde favet eorum caussae Regina Senior; itaque Regem ipsum nonnihil
commovisse dicuntur. Remissus ex iis unus, cum eo simul ille, qui Alenzonio, dum viveret, Antverpiae pro Oratore operam navavit. Hos commodum ad illos Status a Rege responsum ferre ajunt; consilium, operam, favorem, auxilia liberaliter promittente: nam ei Status e contra immodica, et pene dictu incredibilia offerunt Res est magnae exspectationis: sunt quidam, qui vehementer classicum canunt. Quid enim exspectare Regem, aut quod oportunius tempus habiturum bellum, quod intra paucos annos necessarium sit futurum? cur eum non praesumere, cum tanta occasio, tanta utilitas ostendatur? Stulte optari, quod haberi possit. Esto: nunquam Gallis ex animo credent Belgae, neque se eis subjicient; parumne videtur eos a veteris domini obedientiâ abstraxisse? vivant aliquâ ex parte liberi, ne sint plane
dediti Gallis, dummodo vivant hostes infestissimi Hispanis. Exiguam profecto plagam Regis Catholici rebus inflixisse videri non potest, qui tot ab eo Provincias abalienaverit, licet non plane sibi subdiderit. Nemini vero, bono judicio praedito, obscurum, quin Hispani, cupida regnandi natio, ubi se paululum confirmarint, nequaquam in tantâ potentiâ quieturi, sed reliquae ditionis Christianae Imperium affectaturi sint. Quantum autem superest prae eo, quod jam adepti sunt? hîc nullam deinceps libertatem, nullam reliquorum Principum aut Rerum-publicarum dignitatem fore. Vnius gentis Hispanicae omnium rerum erit arbitrium, quo nihil miserius, neque indignius. Mature ergo tantae ruinae occurrendum, antequam coalescant vires. Non esse dubium, quin omnes Reges, Principes et civitates, quibus sua salus aut dignitas
cara sit, libenter arma consocient: et ad commune restinguendum incendium concurrant. Neque haec non aequis auribus accipi puto, sed unum mortis Regis Catholici tempus exspectari: eam videri summam miscendis rebus oportunitatem. Ab Lillo Parmensis ad Termondam castra transtulit, multis, ut narrant, suorum desideratis. Calolum tamen castellum retinet, unde non parum praeter vehentibus navigiis incommodi infertur. Termondae non difficilem expugnationem sperant, ex clusâ ejus majori praesidii parte Mareschallus Rhetzius est ad D. Quintini fanum, unde summopere conatur persuadere Bali gnio, qui est Cameraci, ut eâ Praefecturâ Regi, quemque Rex volet imponere, cedat. Balignius autem ejus loci civibus propter dominatus impotentiam, magno est odio, nec de effectu
desperatur. Spectatur jam Rhetzii in hujusmodi actionibus dexteritas et prudentia. Lutetiae XVIII. Augusti, M. DC. LXXXIV.
VIx est quod scribam, tametsi me ad scribendum tempus et officium vocent. Rex nullâ quod sciam, re memorabili confectâ Lugduno rediit. Fuit hîc aliquamdiu in suburbanâ arce, quam le Bois de Vincennes vocant, ubi templum Hierony mitanum construit, sibi suaeque Poenitentium societati: mores interim et Hagitia castigans, praesertim eorum, qui pecuniam publicam, sive fisci, sive aerarii subverterunt, quorum plena est Gallia, nec parcit in his, ne summâ quidem dignitate praeditis: itaque multi profugiunt metu. Ab his irrupturus in Concilia, quae Parlamenta vocant,
existimatur jurisque et judiciorum rationem ab illis repetiturus; nam et hanc nationem valde corruptam, et medecinae indigentem arbitrantur. Regnant in Galliâ, non minus fere quam ipse Rex, jusque habent quaestui, aut dant gratiae. Cardinalis Borbonius tametsi decrepitus, non videtur satis aequo animo Navarraeo fratris filio juri successionis Regni cedere. Eâ re ad partes Guisianas valde inclinat; quorum apud multos praecipua est authoritas et gratia. Quinimo nuper dictitatum fuit, eum, sacris et Cardinalatu repudiatis, ducturum uxorem Monpenserii viduam, Ducis Guisii sororem, manetque etiamnum ea fama. Mareschallus Rhetzius non discedit a Picardiâ, ubi quae munitionibus desunt, explenda curat, et loca pleraque praesidiis firmat. Nam Reginae Seniori nihil videtur deliberatius, quam Cameraci possessionem
continuare: ob id et miles Praetorianus eo missus. Ipsa Regina ad Ligurim abest, circumque ea loca vagatur, congressum, ut rumor est, cum Rege Navarraeo captans; sed is non videtur eo facile adduci, quod a Regis Reginaeque insidiis sibi cavendum putet. De uxoris adventu non desperatur. Illuc et ipse Rex profectus est, aliquamdiu mansurus, nisi vetaret eadem pestilentia, quae eum Lutetiâ arcet. Hîc adhuc incertum est, quo se applicet. Res in Belgio Regi Catholico procedunt ex sententiâ. Recepti in gratiam Gandavenses iis, ut dicunt, legibus, ut ducenta coronatorum millia solvant; templa restituant; pro unâ geminam arcem habeant; sex capita quae postulentur tradant. Sed et Bruxellenses de deditione agitant: propter haec nihilominus non dimittit animos Antverpia. Sed nec Hollandi, neque Zelandi de inceptis quicquam
diminuunt. Venit ab illis Reginae Senioris Orator, jactat amplissimas conditiones, quibus eos cum Rege depacisci paratos adfirmat. Non est extra dubitationem, quid futurum sit. Interea Deus Optimus Maximus C. M.tem V. conservet, cui ego me humillime commendo. IV. Octobris, M. DC. LXXXIV.
NOn modo speratus de die in diem Sanceri discessus, longius fecit litterarum mearum intervallum, verum etiam quod nihil haberem scriptione dignum. Rex lustratis diversis Regionibus, ubi se a peste tutum fore crederet, postremo Blesii constiterat. Sed et illinc eum pestis ejecit, abreptâ de Gynecaeo uxoris nobilium puellarum unâ. Sic postremo recepit se ad fanum D. Germani Layorum, eo
in loco coeptam morum et institutorum censuram peracturus. Vidi eum Blesii, apud eum Reginasque, matrem et uxorem, dolorem et luctum Christianissimae M.tis V. Sororis ex morte Alenzonii testatus. Fuit aliquis rumor novorum motuum Galliae Narbonensis, sed ii videntur consedisse. Don Bernardinus ille de Mendoça, qui ex Angliâ in Hispaniam, huc reversus est; primum ut luctum Domini sui de morte Alenzonii testificaretur: deinde ut amoto Taxio Oratorem ageret. Taxius in Belgium se recepit, inde in Hispaniam profecturus. Si boni Oratoris est, magnum sumptum facere, non facile reperiretur hoc Don Bernardino melior: nam ajunt illi esse in animo ad sedecim millia coronatorum quotannis in suam legationem insumere; utinam reliqua consentiant, nullâque re Taxio inferior sit. Dux Apernonius
Regis fere alter pessimo strumae sive scrophulae genere laborat, cui medendo, contactu dextrae Reges Gallici facultatem profitentur: cujus virtutis experiundae magna nunc Regi occasio datur. Atque haec scribo, quod nihil haberem, quod scribam aliud, omnia enim congelasse videntur; quo majores fortasse sequenti vere motus exspectandi. X. Decembris, M. DC. LXXXIV.
DEnuo adsunt a rebellibus Statibus e Belgio Oratores cum amplissimis, ut ajunt, mandatis, Regem, si possint, ad suam tutelam traducturi. Quid futurum sit, mihi non satis liquet. Regi quidem belli suasores non desunt. Antverpia interim gravi obsidione urgeri dicitur, pene intercepto fluminis sive aestuarii usu. XV. Decemb. M. DC. LXXXIV.
ADsunt denuo a rebellibus Belgii Statibus frequentes Orarores, cum amplissimis mandatis et ingentibus promissis. Duodecim oppida deferunt Regi, modo ipsi in tutelam et fidem recipiantur, in quibus oppidis summum sit ei jus et potestas. Pollicentur in sumptum belli in singulos menses centum millia coronatorum: ex quibus quinquaginta sumpturi sint a Reginâ Angliae, quinquaginta ipsi praestabunt. De quibus rebus exspectatur Orator Anglicus, cum magno et splendido comitatu. Adventui obtenduntur insignia ordinis ejus Regni, quae per eum huic Regi mittuntur. Interea jussi subsistere in propinquo oppido Oratores Belgici, nihilominus tamen cum Rege perscripta et codicillos
agunt. Sumptus eis a publico suppeditantur. Facilem et expeditam viam ad victoriam Regi promittunt, si commeatu adversarios prohibeat; neque ex suo Regno quicquam exportari patiatur. Si id fiat, nullum intra annum in Belgio hostem fore: intercluso enim ex alterâ parte omni maritimo subsidio, non fore tolerabilem famem; ne nunc quidem, cum omnia a Galliâ pateant, nisi difficili et gravi annonâ. Quae ad haec mens Regis futura sit, non est facilis conje ctura. Si caussam suscipiet, simul in se grave bellum trahet. Si rebellibus auxilio erit, minime probabile exemplum erit iis rebellibus, quos habet domi. Postremo capienda arma pro iis, qui a communi religione diversa sentiunt, quos in Regno suo odit et aversatur, neque fert, nisi invitus. Non videntur ista hominis sibi constantis: palam certe non putant transgressurum
in partes. Reginae matris auspiciis id bellum destinatur, non tamen sine Regiis viribus et consensu. Cujus autem ductu geretur, excogitare non possum, esset quidem idoneus Rex Navarrae aut Condaeus, sed neuter Regi se credit, nuptiarum et caedis Bartholomaeanae [note: XXIV. namque Augusti Anno 1572. Gas par Collignius Admi rallius, Tellignius ejus gener, aliique innumeri trucidati fuerant: atque ipse Navarrus et Princeps Condaeus detenti, haeresimque abjurare coacii.] memor,* Attamen non desunt, qui dicant Regem Navarrae Sororem unicam Regni haeredem Condaeo elocaturum, quo magis utriusque securitati consultum sit, si qua vis alteri fiat, altero superstite, qui vindicet. Harum rerum eventus diu ignorari non possunt. Mons. ille de Selles, quem in Hispaniâ M.tas V. novit, in carcere Zelandico interiit. Edictum tamdiu meditatum emendandis moribus tandem prodiit, sed quod nisi in paucis multorum exspectationi non respondeat. Ejus exemplar transscriptum mitto ad C. M.tem V. cui ego me humillime commendo,
et Deum oro, ut diutissime servet incolumem. XXV. lanuarii, M. DC. LXXXV.
REx Oratores Belgicos privatim audivit: quae forma fuerit eorum orationis, ex vero non possum dicere; nec tamen difficilis est conjectura. Regem quidem respondisse, ajunt, in nullo se boni et vicini officio cessaturum. Sunt Oratores numero quindecim, cum comitatu ad homines sexaginta, quibus se adjunxit Princeps d'Espinoy, ille qui cum fratre Marchione Richeburgensi diu vixit in aulâ Divae memoriae Imperatoris Maxaemiliani. Etiam a Rege Catholico, et a Pontifice, [note: Gregorio XIII. novi Calendarii auctore.] et a Duce Sabaudiae adventare Oratores percrebuit, aut certe litteras, quae Regem foederis moneant, et in officio contineant. Sed ego nec
Sabaudi, nec Regis litteras aut legationem, magnam vim habituram puto, quantum valitura sit Pontificis authoritas non possum statuere. Oratoribus, quos dixi, publice sumptus suppeditantur. Venit postremo, qui ex spectabatur Orator Anglicus, cum amplo et splendido comitatu; ei nomen Comiti de Herbei. Regiâ stirpe ortum ipsi Angli confirmant. Sic obviam ei itum est, ut nihil fieri potuerit splendidius, aedes praebitae Regis proximae, sumptus decreti in singulos dies ducenti coronati. Caussa adventus, perferuntur Insignia ordinis Anglicani, [note: Aureae periscelidis sive Gartery equites di cuntur, qui ordo ab Eduardo III. loa~ne Galliaru~lacobo Scotiae Regibus captis, Henricoque Castellano e Regni fini bus ejeclo Petroque restuuto, institutus fuit. cujus insigne erat fascia auro gemmisque distincta fi bulaque aurea in sinistro crure gestanda, cum inscriptione Honny soit qui maly pense. Sed et lepidior alia institutionis caussa refertur a Polyd. Vergil. hist. Angl. lib. 19.] quibus Regina illa Regem impertit. Ceterum vero propinquior caussa ad negotium Belgicum refertur. Ea insignia Rex accepit die ultimo mensis superioris, in Templo D. Augustini,
tempore Vespertinarum precum, assidente toto ordine Sancti Spiritus. Cui ceremoniae vocati Oratores omnes interfuerunt; etiam illi, qui e Belgio adsunt, cum magnâ tamen offensione Oratoris Hispani. Dies crastinus audiendis praefatis Oratoribus, una cum Legato Anglico, praestitutus. Ceterum de exitu negotii diversae sunt conjecturae. Certum est Regem non libenter in hanc caussam descendere; atque etiam desiderare quaedam in mandatis Belgarum, sed mater urget, cujus in nomen Hispanum infinitum est odium Matris voluntati cessurum, et in partes transgressurum putant, si non palam, certe consensione occultâ. Quod si fiat vereor ut subsistat pax. Sunt qui arbitrantur inter turbatores rerum Belgicarum praecipuas partes futuras Don Anthonii, eumque auxiliis Gallicis impositum iri. Sed de his rebus id demum
haberi certum potest, quod praeteriit. Dum ista hinc laborantur, non est cessatum alibi. Quidam Regem Navarrae veneno tollere conatus, postquam id frustra fuit, seu firmitate corporis Regii, seu debilitate veneni, ad vim se convertit, intento in eum minori sclopeto. Sed nec ita propositi scopum attigit, captusque, et in carcerem datus, caussam dicit ex vinculis. Casus iste Regem graviter movit, ut certe debuit; quod ad invidiam ejus plurimum pertineat, eâque de causaâ illi misit unum ex iis, qui juridicundo praesunt, magnae authoritatis virum, qui caussae cognitioni et tormentis sicarii illius intersit, resque certas et compertas referat, an aliquo authore, an suâ sponte et proprio odio eo processerit. VI. Martii, M. DC. LXXXV.
HAud dubie nunciatur e Brabantiâ subactam fame Bruxellam Parmensi se dedisse; Antverpiam vero graviter premi, amisso navigationis usu ob flumen sive aestuarium ponte junctum: quod opus tandem ad exitum perductum sit. Eam rem credibile est calcar istis additurum, quo citius de negotio Belgico statuatur. Nam res illic nisi fulciantur, strenue ad ruinam tendunt. Oratores quidem contumacium civitatum suis rebus parum confidere videri volunt, quod Rex suo nomine bellum gerere nolit, sed maternis auspiciis deleget. VII. Martii, M. DC. LXXXV.
DImislus Orator Anglicus die hujus decimo quarto, postquam viginti diebus hîc fuisset, magno in honore, omnibusque cultus officiis. Abeunti donatum tantum vasorum argenteorum, quod quatuor coronatorum millibus aestimetur, sed et comitum praecipui donis honestati. Sequuti paulo post Belgarum Oratores, quorum singulis impertitae catenae aureae pretio ducentorum coronatorum. quorum adventus, nullius, aut non magni usus fuit, aut certe valde tecti et dissimulati. Rex palam respondit, sibi esse in animo servare pacem, quam haberet cum Rege Catholico Regina se salutis eorum valde cupidam, sed quo minus opem ferat, prohiberi voluntate Regis: an quid secretius sub hoc velo lateat, non habeo
certum. Illi quidem omni conatu adnisi sunt, Regem in apettum bellum trahere. Quod idem Oratori Anglo propositum fuit, sed parum videtur profecisse. Sunt qui putant, nescio quid modicae opis eis promisisse Regem, donec ex hac tempestate impendenti evasisset, postquam conquieverit, majore auxilii mole subventurum. Non enim ambigue novi istius Regni tumultus portenduntur. Movent arma Guisiani irati, ut vulgo ajunt, quod sua majorumque tanta merita nullâ Regis liberalitate pensentur, cum interim duo Iuvenes novi, nullâ re, nisi arrogantiâ et superbiâ insignes, magnis viribus et honoribus cumulentur. Neque hîc consistunt: volunt post Regis interitum designari Regem, qui Religionem profiteatur Catholicam; revocantque denuo in scenam sacras societates, et foedera adversus haereses instituta, in quibus
sibi primas partes vendicant. Hoc est, cum praeclare intelligant, si Rex Navarrae post Regis mortem rerum potiatur, nullum sibi in Galliâ locum fore, mature obviam ire, et dum tempus est rebus suis consulere, vel cum summâ istius Regni perturbatione conantur. Ac sane suspendit ingens metus atque exspectatio omnes Galliae populos, quisnam Religionis status futurus sit Rege defuncto. Plerique enim veteres ritus, omnes ceremonias et sacra sub Rege Navarraeo profanatum dissipatumque iri credunt, eodemque loco, et forte pejore Catholicos tum futuros, quam huc usque fuerunt, qui diversam religionem sectati sint. Ea opinio res novare volentibus magnam praebet oportunitatem; praesertim iis, qui a vetere religione nunquam deflexerunt. Quo numero sunt Guisiani, quorum praeterea ingens favor et gratia
est apud populum; adeo ut voces interdum audiantur, quibus illis plus deferatur, quam Regi. Continuatam a Carolo Magno usque in hoc tempus gentem, perpetuos veteris Religionis propugnatores, Regi et Regno Galliae nunquamnum fidos, tametsi neglectos, aliis locum obtinentibus, quem ipsi mereantur: nunc justâ de caussâ capere arma, munus Regis subire, et defendendam suscipere religionem. Stat etiam ab illâ parte, relictis gentilibus suis, Cardinalis Borbonius. Regi per litteras, et nuncio admonenti, viderent quo progrederentur, responderunt, se nihil contra eum moliri, sibi manere fidem et obsequium, ne crederet fictis malevolorum criminibus. Nihilominus appropinquare Equitum Germanorum adventum fama increbrescit, jamque Lotharingiae imminere, et brevi habiturum Guisium in armis ad viginti millia
hominum. De pecuniâ si quaerat aliquis, unde sit sup peditatura, vulgi ad hoc expedita responsio est, pecuniam deesse non posse, amicis et adjutoribus Pontifice Maximo, et Rege Catholico, nam hos non dubie cum Guisianis convenire. Enimvero si quis attendat, quibus praecipue boni sint isti motus, non facile reperiet alios, quam Pontificem et Regem Catholicum: nam hujus quidem Provinciarum quies, et coeptorum, quos sperat, eventus, non aliunde pendet quam a motibus et perturbatione istius Regni. Non fallunt ista Regem Navarrae, neque ab eo negliguntur, quin et ipse ea comparet, quibus vim propulset, et salutem muniat. Idem Regi operam suam adversus hostem defert. Rex eum animo quieto esse jubet, neque quicquam attentare; tantum ita habere provisas urbes suas, ne pateant hostium insidiis, fore sibi
curae caetera. Nescio quatenus is fidem adhibeat: nam non desunt, quibus suspicari libet, nihil inscio atque invito Rege a Guisianis coeptari. Alii quidem huc usque Regem consiliorum Guisianorum expertem, sed eundem brevi cum illis sensurum, caussamque communicaturum judicant. Non quod eos praecipuo amore complectatur, sed quod Navarraeum ob veteres discordias et dissidium Religionis magis oderit. Neque mihi dubium est, quin, si detur ipsi optio, que~vis Regni haeredem malit, quam Navarraeum. Quid enim actorum suorum firmum? cujus affinis aut etiam consanguinei statum inconcussum? cujus amici fortunam nullam subituram mutationem hoc successore polliceri sibi possit? Postremo durum est post mortem praevidere florentes fore, quos in vitâ afflictos volueris. Sed est difficile talium rerum
fontem et radices recludete; ideo melius, dum tempus in apertum proferat, in medio relinquuntur. Novam haud ita pridem in caput Reginae Angliae conjurationem deprehensam constanti famâ circumfertur. Hollandiae et Zelandiae populi toti sunt in apparandâ classe, quâ perrupto ponte Antverpiae subveniant. Quod si minus succedat, aggerem maritimum, qui est citra Bergas subruant, ac mare Antverpiam usque immittant, ita ut deinceps naves irrito ponte ad moenia ejus urbis appelli possint, non sine miserandâ accolarum clade; tanta pertinacia est, ipsi necessitatem vocant. XXVI. Martii, M. DC. LXXXV.
MAgnum in metu est bellum, subitum quidem illud et inexspectatum,
ipsi pene visum prius, quam cognitum. Ante duos menses Dux Bullonius eum per litteras monuerat, ut rebus suis consuleret, parari bellum a Guisianis; quod a se tum neglectum identidem ingemiscere dicitur. Author istorum motuum specie praecipuus Cardinalis Borbonius, revera, nî fallor, Duces Guisius et Maynaeus, et Cardinalis Lotharingus, fratres; Dux d'Aumale et Marchio del Boeuf patrueles, Dux item Mercurius Reginae frater, orae Britonum et Armoricae civitatis Praefectus. Hos sequuntur multi alii, sed inferioris notae, quos longum esset percensêre. Caussae offensionum plures; inprimis aemulatio. Iamdiu aegre ferunt Guisiani, non se locum gratiae et honoris, quo se dignos putant, apud Regem tenere: divitiis et dignitatibus alios cumulari, sui nullam haberi rationem: jacêre aere alieno oppressos.
officiis majorum et suis erga hoc Regnum contracto. Regem sibi duos Iuvenes selegisse, quos amaret, foveret, loco filiorum haberet, in quos Regni opes effunderet, qui ejus interiore convictu assidue uterentur; cum ipsi non modo ab ejus congressu, verum etiam a conspectu objectis foribus contumeliose repellerentur. Huc accessit, ut opinor, suspicio nec temere orta, fore ut Navarraei soror ejus Regni et latissimae ditionis haeres, nuberet Duci Apernonio, Connestabili, ut credunt, a Rege designato; quâ matrimonii conjunctione conciliatus Navarraeo Rex, alias iniquior, aequum se successioni illius praeberet. Huic incommodo, ut gravissimo, visum fortassis Guisianis ire obviam: nam satis constat eos, vel Navarraei, vel Condaei Regno, nullâ authoritate, nullo numero in Galliâ futuros. Cardinalis Borbonius Regni
successoris nomen affectat, fertque indigne sibi praeferri fratris filium, certioremque haeredem judicari. Adeoque fastidito Cardinalitio habitu sibi placet in sagis, ut quibusdam delirare videatur. Persuasum habet deberi hoc a se Sedi Apostolicae, deberi Religioni, quam profitetur, deberi generi et dignitati, ne huic Regi defuncto succedere alium quam Catholicum patiatur. Sic tanquam conjurationis caput se infert, et primas partes deposcit Religio. Bonum publicum, conventus Ordinum, incolumitas Regni, salus bonorum tralatitia, et res no vas volentibus usurpare adsciscuntur, obtendunturque, Quin etiam afferri, bulla jam jamque adesse dicebatur, quae Regi Navarrae et Condaeo omni spe successionis interdicit, ut inhabilibus et indignis. Haud scio quam utili ad concordiam exemplo, praesertim his temporibus,
quibus triumphatis Persis, si unquam Christianorum finibus pertimescendum sit. Fallitur enim, si quis tamdiuturno bello aliud Turcae quaesitum putet, quam ut sibi ad excidium Christianitatis viam muniret, ut postquam is hostis sive sublatus, sive domitus tuta terga praestitisset, ipse totis viribus de salute et Imperii summâ, inaequabili certamine nobiscum dimicaret. Atque ea, quae dixi, tam grata sunt in vulgus, sic animos multorum permovent ut nesciam quid futurum sit. Regi quidem nihil potuit accidere, neque inexspectatius, neque incommodius, imparato ab exercitu, nudo â pecuniâ. Vix est Catholicorum optimatum quispiam, qui non Guisii consiliorum particeps et fautor occultus habeatur. Provinciae fere omnes nutant; praecipuae civitates partim sunt infidae, partim praesidium accipere recusant. Ita Rex vix
habet, quo se vertat, inter certos hostes, amicos vel imbecilles, vel exiguos. Et quamquam agat omnia, ut vires contrahat, tamen hoste jam propinquo et jam accincto, omnis festinatio tarda est. De uno Duce Mercurii mihi mirum, adduci potuisse, ut contra Regem indueret arma, qui sororem habeat Reginam, et sit ipse magnis et recentibus Regis beneficiis auctus. Sed et hunc movit, jurium, quae praedecessores ejus Britonum gubernatores habuerunt, ereptorum et ad Ducem Ioysium ut maris Admirallium translatorum injuria. Vrbs Aurelia primae est post Lutetiam authoritatis, stat a partibus Guisianis. Oppidum Normanniae maritimum Caen cui arx imminet munitissima, est in potestate Marchionis del Boeuf: arcem tenet Dau, quondam inter intimos Regis nunc Guisianus. Complura alia loca Dux d'Aumale occupavit,
ad quae recuperanda proficiscitur Dux Ioysius. Bleza locus haud longe Burdegalâ dissitus et a quo multum noceri illi civitati potest, si Regi fidelis esse pergat, Lansaccius Iunior et ipse Guisianus cum praesidio insedit. Brisaccus Andium arcem tenet. Sic plures partim per Galliam projectâ Regiae Majestatis reverentiâ quotidie desciscunt. Tentata quoque Marsilia sed inauspicato. Ergo hîc rerum status Ducem Apernonium juvenem alias tantae superbiae ut Regii generis homines aperto capite ipse operto se alloquentes audiret, aliquanto comiorem reddidit, ut et ipse pileo manum admoveat. Itaque vulgari joco pileum quem antea ignorare videbatur ubi esset, jam reperisse dicitur. Rex circumquaque suos Oratores dimisit qui saevientes animos lenirent, sed nihil aequi referunt. Regina senior etiamnum est apud
Guisium, cujus atroces in filium querelas saepe audire cogitur. Eodem accessit Cardinalis Borbonius ante cujus adventum negabat Guisius ad se de his rebus adiri debuisse, sibi nullam praecipuam potestatem, sed ut unumquemlibet foederi sancto sive sacro militare. Est ibidem cum amplissimis a Rege mandatis Archiepiscopus Lugdunensis, si quid transigi possit: ea una spes Galliae salutis, Itaque magna est expectatio reditus Reginae quo vel optata cum Guisianis pax referetur, vel perniciosi ducetur belli initium. Sunt qui affirment non aliter de pace conventurum quam si Regi Catholico restituatur Cameracum, adeo non dissimulanter praeseferunt Guisiani, se communicatis cum Rege Catholico consiliis arma movisse. Regina Angliae quam non latet quam ista ad se pertineant, sex millia equitum aere suo conductorum auxilium
Regi offerre dicitur, optione datâ sive Anglos malit sive Helvetios. Rex quoque Navarrae magnum offert popularium suorum numerum, ut qui vereatur, neque temere, ne haec postremo in suo capite cudatur faba. De caede Marchionis Richeburgi et ut etiam ajunt Billii et quorundam aliorum ad pontem Antverpiensem haud dubiae Caesarea Majestas vestra audierit. Vereor ut semper eadem scribendi facultas suppetat, itineribus quibus Metam et Nanceum itur alterutrius partis militibus infestis, omnia scrutantibus ac dissipantibus. Ac nescio an hae ipsae litterae pervadere sine naufragio poterunt. XXV. Aprilis, M. DC. LXXXV.
GVisius oppidum Verdunum cum nonnulla resistentium caede intercepit. Ad Guisianorum item factionem Lugdunum et Nantes defecisse creduntur. Ex Angliâ novi motus detectio, conscio Comite Arundellio captoque nunciatur. XVIII. Aprilis, M. DC. LXXXV.
BEllum strenue gliscit, nihil tamen gestum valde commemoratu dignum. Clerus dicitur suppeditare Regi quot mensibus centum millia Coronatorum in sumptum belli, cum eo, ut Rex terminum quem Hugenotorum migrationi praefinierat contrahat, quemadmodum fecit: ut ex edicto quod his conjunctum est Majestas vestra videre
poterit. Sed tamen ne sic quidem Rex fidem facit se revera et sincere cum sacrâ societate sentire, et in partes illas transivisse. Sunt enim qui dicant eum ita fingere ut pecuniam eliceat, quam consecutus pellem versurus sit: dies docebit. Magnum tumultum excitârunt pauci milites Hugenotti infra viginti, qui arcem Andegavensem occuparunt, praesertim ubi auditum eo venire Principem Condaeum, et jam trajecisse Ligerim, et in suburbio castra locavisse. Concurrit eo quid quid erat militum, sive Equitum sive peditum una cum Helvetiis, ipsius Regis custodiae, ductores omnes Ioysius, Apernonius, Maynaeus, Bironius. Sed Condaeus postquam se tantis copiis circumveniri vidit neque se posse in arcem evadere, damnato consilio trans Ligerim se recepit, dissipatisque copiis in tutum atque intra sua praesidia pervenit.
Rumore hîc interea sparso et credito illum in transitu fluminis cujusdam captum, sed mox de vanitate ejus rumoris constitit. Paulo post Rex copias revocavit propter continuas pluvias, et tempus anni gerendo bello contrarium, male acceptas et non immunes a grassantis luis contagione. Oppidum Burgundiae Auxone vulgo vocant Majestatis suum Praefectum postulavit, quod Praesidium Hispanicum in arcem accipere cogitasset, et eo obtentu arcem magna ex parte delent. Et Lugdunenses jam pridem arcem suam solo aequarunt Idem ut fieret de Andegavensi Regem imperasse ajunt. Sic magna hic fit arcium ruina, alibi aedificantur. Cum his conjuncta erit Bulla Pontificia quâ inhabiles ad succedendum huic Regno Navarraeus et Condaeus declarantur: quam vim habitura sit novit Deus. Mihi metuendum videtur ne tuba sit
majoris tumultus. Nihilominus dicitur Rex bona Navarraei quibus manum inijcere potuit confiscata fiduciario titulo donasse Patrueli ejus Cardinali Vendosmo. Episcopus Parisiensis Romam Regis nomine Legatus abiit, de alienatione bonorum Ecclesiasticorum aliisque ut credibile est de rebus multis acturus. Orator item novus Constantinopolim profectus non ultimae nobilitatis, quem nihil quod expediat Germaniae tranquillitati structurum puto. Vnus hîc timetur eques Germanus, cui distinendo, Turcicorum armorum terrorem remedio esse, videtur istis persuasum. Intelligo fasciculum unum mearum litterarum quas scripsi mense Maio desiderari: nescio ubi haeserit. miseram per viam Bruxellensem ut tutiorem, ut etiam hunc mitto, sed cautius, spero et illum Caesareae Majestati vestrae redditum iri, sero tamen.
Lutetiae, XV. Novembris, M. DC. LXXXV.
ETsi nihil incidit a postremis meis litteris scriptione dignum, scribo tamen nactus scribendi oportunitatem, quae rara est hoc tempore. Dux Maynaeus cum suis copiis pervenit ad loca finibus hostium proxima. Brevi audiemus quos progressus faciet, et quo eventu bellaturus sit. Rex animum vehementer obfirmavit ne quem sectae Hugenoticae aut alium quam Catholicae Religionis in Galliâ patiatur. Itaque se proripiunt qui Religionem mutare nolunt Fuerat his diebus porrectus Regi libellus nomine mulierum et puellarum quarundam, quo ei supplicabatur ut illis tuto manere liceret victuris in abdito sine ullâ cujusquam offensione. Rex
assentiri noluit, sed fide suâ in Angliam incolumes traijciendos curavit. De reliquo totus ipse deditus novis suis ceremoniis et vitae solitudini, ut non desint qui vereantur ne ex eo in adversam valetudinem aut certe in genus aliquod odiosae superstitionis prolabatur. Regina Angliae non dissimulanter, Hollandiae et Zelandiae et quarundam aliarum civitatum tutelam suscipit, ut etiam scripto publice edito testata est. Locis mediterraneis haud scio quantum opis allatura sit: sed maritimus ejus Regni situs et reliquorum locorum, et validae classis oportunitas magnum au xilium videtur promittere. Sic certe bellum ducetur, prorogabuntur miseriae, incerti posteri temporis eventis aditus reservabuntur, et clauso mari caeteras Belgici tractus Regiones famis metus premet, VI. Decemb. M. DC. LXXXV.
VVlgata jam adventantium Germanorum Equitum fama. Rex Ducem Apernonium Metas ad suam Praefecturam dimisit. Ea urbs mire turbata est propter novitatem Religionis. VIII. Decemb. M. DC. LXXXV.
NOmen ipsum tuum in litteris ante legendum me adfecit, et lectio multo magis. Iudicium talis viri merito magnum apud me est: et haec tam prolixa benivolentia, quam solo animo meruisse me scio. Nam rem quidem tu auges: et facis
tam liberali beneficii interpretatione, ut ultro obliger, et novam gratiam debeam tibi. Quam ut prorsus solvam, ne exspecta. non est istarum virium; non item animi. qui magis magisque illigari tibi cupit, et numquam dependere, ut pendeat a te semper. Livii variantes lectiones ex codice Puteani quas submittis, gratae mihi: etiam utiles spero, post perfectum Commentarium Cornelianum, in quo unus nunc sum. Absoluto enim eo opere, libens sane manum et limam adjecerim uberrimo historicorum. Permittit iam valetudo: quae non paullo melior, post iter Antverpiense et haustum aurae siccioris. Nam marina ista et palustris, nescio quomodo corpori huic non amica. Sed quis in Belgicâ alius angulus ad quietem? Itaque ferimus, et hîc haeremus: donec Deo visum pacem huic Belgio reddere, et nobis veterem sedem. Quod,
ut res sunt, vovemus potius quam speramus. Amplissime et Nobilissime Vir salve. et inter cultores virtutis nominisque tui Lipsium non falso cense. Lugduni Bat. Non. Mart. CIC. IC. LXXX.
PEriisse litteras meas nuperas ad te, minus doleo, quod de officio meo saltem tibi constat. Nihil enim in iis magnum aut serium. hoc tantum, adfectus mei et cultus significationem continebant: quem a judicio susceptum, constanter servo. At tuae istae litterae, quam mihi gratae, et in mediis his molestiis jucundae! Praeter enim amorem (qui largiter appâret) etiam gravissimi testimonii tui pondus continent
et judicii de meis scriptis. Quod amo magis, quam probo: quia mihi virium mearum conscius et modicae laudis. Fuimus his septimanis aliquot in Taciti Commentariis refingendis, et novis quibusdam attexendis, ut videbis. exemplar enim Antverpiâ jussi mitti: si tamen commode id poterit per has turbas. Nam caput illud Belgii a corpore nostro semi-auulsum. Ripas obsident, et tormentis aditum navibus arcent: etsi nautae adhuc perrumpunt. Nobis mutatio non impendet jam, sed adest: faxit ille Deus ut in bonum. Quamquam haec sunt illa, adversus quae Constantia nostra nos armavit: quae hoc saltem mihi profuit, quod ab eâ scriptione impressum animo meo aliquod robur. Plures hîc imperant. nec vidi eam rem bene unquam cessisse in bellis. Discidium etiam animorum praesagio, et motus fortassis in ipsâ plebe.
Nobis tamen decretum patriam non mutare, si mediocris aliquis in eâ status. si nullus, et si confusio tantum et raptus: quaecunque terra dederit nobis aliquam sedem. Nec enim liberi praegravant, et sola mihi uxor. Ianum Gulielmium commendaveram tibi superioribus meis litteris, adolescentem, si quid video, probi ingenii, animi, judicii. Ei si quid benigne facere potes aut dicere, quaeso ne gravêre. Ex istâ juventute non est alius, de quo melius sperem. Itineraria tua Plantinus si accipiet, aedet. nos qualecumque augmentum avide exspectamus. De Thraseâ meo poliendo cogitabam, vereor ut tempora permittant. Quidquid tamen ea permittent, mihi certum conferre ad hanc meliorem curam: et quod in me est, fugitivas virtutes retrahere in nostrum aevum. Valde me huc incitat etiam tua admonitio, et votum, quo honorifice
nimis epistolam tuam claudis. Vale Ampliss. Domine. Lugduni Batavor. X. Kalend. Septemb. M. DC. LXXXIV.
ADsentior tibi, vir nobilissime, illam semilunam Turcarum (quod genti solemne militiae signum, quasi Romanis Aquila, est) originem a Byzantinis habuisse. Vidi apud te primum, et postea complures alios nummos aereos, in quorum parte Luna media esset, cum inscriptione BYZANTION. [correction of the transcriber; in the print ---] Itaque ut Atheniensium Noctua, aliarum gentium aliud insigne fuit: sic Byzantiorum Luna. quam magnus ille rex in signa sua transtulit, signum victae gentis, penes quam Orientes imperium esset.
AVgustum suum Goltzius Antiquarius Nobilissimus Imperatori Maximiliano II. Augusto dedicat; atque cum inter praecipua Augusti praeconia laudesque relatum fuisse observassem, quod sui saeculi ingenia omnibus modis fovisset; eos tamen arctissime, qui C. Cilnii Maecenatis commendatione florebant, complexus fuisset: in te, Amplissime AUGERI, oculos animumque convertere coepi; teque eundem fore non dubitabam, qui Maecenatis partes apud Maximilianum Caesarem Augustum in ornando Goltzio nostro suscipere dignareris. Nam etiamsi in tam excelsâ dignitatis istius
speculâ, omnium admirationem colligas; tamen prudentissime Reipublicae caussâ saluberrime bonarum artium patrocinium et litteratorum suscepisti: ita enim honos iste tuus Reipublicae salutaris, laudem sine invidiâ, laetam ad posteritatem memoriam cum sempiternâ nominis tui gloriâ inventurus est. Atque ut quondam Divi Ferdinandi Augusti per octennium apud Solymannum Turcarum Principem Legatus, Reipublicae Christianae laboranti lumen animi ingeniique tui non semel ostendisti; captivos et in servitutem miserrimam projectos tuâ pecuniâ in libertatem asseruisti; et ut medendi artem juvares, quo hominum valetudini facilius et securius consuleres, Matthioli Medici clarissimi in re herbariâ Commentarios conquisitis undique in legatione tuâ auxiliis ornasti: ita nunc quoque domi pacis in artibus, in quibus
et Maecenas ut praecipuus celebratur, te tota posteritas magno consensu, egregio virtutis testimonio, Maecenatis cognomento venerabitur, et cultura est. modo eâ commendatione tuâ, et quâ apud Augustum vales et potes auctoritate, Antiquitatis et Historiarum instauratores fovebis et complexurus es. quod equidem ut recte facturus es et sapienter, ita bene de omnibus privatim publiceque meriturus. nam ut Historia cuique hominum vitae magistra est; ita respublica petitis ab historiâ consiliis et exemplis fulcitur: intereunt urbes, regna, respublicae; mortalium omnia caduca fragiliaque sunt. Respublica ut propagatione vicissitudineque nascentium sempiterna est; ita beneficia quae in eandem conferuntur, sempiternam habent gratissimi nominis memoriam, et historiae beneficio aevum saeculorum consequuntur.
Historiae quoque erga tuam in litteratos benignitatem officio, ad posteritatem propagabitur ista virtus tua, ea prudentia vitaeque integritas, quâ Turcam licentiâ potestateque impotenter dominantem, tuae tamen voluntatis facere potuisti: quâ Barbarum inhos pitalemque usque adeo in tui admirationem convertisti, ut te praesentem, te abeuntem omni officiorum genere prosequutus fuerit: imo quod vix fidem apud posteritatem inveniret, nisi publicis monumentis testatum esset, tibi exoptatissimae pacis Legato, tuamque fidem, novo in Othomannicâ gente exemplo, seipsum sacramento inviolato obstrinxerit. Ceterum laborat communi litteratorum infortunio Goltzius noster, atque quum Reipublicae litterariae, unde tot fructus manant in publicam utilitatem, se totum dedicaverit, publicaeque saluti consuluerit,
tamen tanti ipsius labores et curae fere semper sterilescunt, ejusque felicitati fortuna, aut iniquius fatum, nescio quâ malignitate semper obstruit. Quare equidem tuâ in me animi propensione confisus, et officiorum aliquot meorum promptitudine, quum Antverpiam ante triennium una cum Hispaniarum Reginâ Archiduces Austriae deduxeras, V. Amplitudini probatus, supplico, ut genii tui tam salutaris adspiratione, Goltzii genium tam bene de republicâ, de publicis studiis merentem, meriturumque erigas; eundemque inducas in spem fortunamque meliorem. Qui si Sacrae Caesareae Majest. per auctoritatem tuam commendatus, beneficio ornabitur, futurum confide, quod Graecia tot olim calamitatibus affectâ, nunc suis ruderibus sepulta, adhaec novâ Barbarie oppressâ, per Goltzii industriam operamque ex antiquitatis
monumentis et numismatibus restituta, brevi et ipsa apparitura sit: tantique in rempublicam beneficii et exquisitissimi artificii laudem et utilitatem posteritas etiam aliqua ex parte V. Amplitudini cum summâ nominis tui commendatione acceptam sit relatura. Adhaec non dubito, Vir Amplissime, quin tanto isti tuo in juvandâ Republicâ studio dulcissimum sit futurum, contemplari et oculis subijcere per historiam cum numismatibus ex ordine Geographico consentientem, tot regna, tot urbes ac respublicas interitu suo fatalique conversione, vel hostium injuriâ obrutas et deletas, quarum vestigia camposque ruderibus et cineribus sparsis accum ulatos tuâ in legatione observasti, Goltzii iterum curis et lucubrationibus instauratas. Goltzium itaque nostrum, qui ista et majora sub manibus habet, egregiamque ejus in
ornandâ re litterariâ voluntatem commendatam habeas; quo istius laboris et industriae ex dedicato Augusto fructum nunc aliquem capere possit; et beneficium tuum te optime collocasse, publicâ privatâque fide testatum erit. Bene vale. Brugis Flandriae, XIV. Kal. Februarii, M. DC. LXXIV. ratione Romanâ.
AVGERIVS GISLENIVS BVSBEQVIVS Cominij Flandriae oppido natus est; vnde et Philippo Cominaeo Historicorum nostratium Principi cognomen, pater AEGIDIVS GISLENIVS, Busbequae, ad Lysam fluuium sitae, Toparcha, pervetusto et nobili apud flandros genere. Iuvenis in paternis aedibus, educatus, Louanij, Lutetiae, Venetijs Ioanni Bapt. Egnatio, post Bononiae et Patauij bonis litteris operam dedit. Patre e vivis sublato in Angliam a D. Petro Lasso, Ferdinandi Imperatoris Oratore, euocatus aliquamdiu in eius contubernio haesit, dein in patriam reversus ab ipso Imperatore, adnitente potentissimum. Io. vander Aa Belga, qui tum eidem Imperatori a
Secretis, Viennam vocatus, huic ipsi et Maximiliano filio virtutis ac prudentiae gratiâ ita se probavit: vt nullius fere magis consilio Caesares niterentur, illumque moribus atque Aulae MATTHIAE, MAXIMILIANI, ALBERTI, et VENCESLAI, Archiducibus Austriae, Maximiliani iam dicti filijs, praeficerent. Legationibus claruit: quarum prima Asiana fuit, quando Io. Mariae Malvezio suffectus, magnâ animi modestiâ atque constantiâ, mitigato Solimanno, octe~nii inducias impetravit: prout latius e Legationis Turcicae epistolis patet. Altera Amasiana fuit quam itidem scripto complexus est, atque vtraque Antverpiae iteratâ editione, procurante L. Carrione; dein anno M. DC. XX. Monachii a Sadelerio, sed auctior et ornatior impressa. Qui Ferdinando II Imperatori dedicat, epistolasque illas dignas ait, quae
millies edantur et ab omnibus euoluantur. Plurimas quoque antiquas inscriptiones e Graecia Asiâque illi debent antiquitatis cultores, quas viris doctis communicavit, ut Ancyranam And. Schotto Contubernali suo, pluresque alias tum Graecas tum Latinas I. Lipsio, per quem insertae sunt veterum Roman. inscriptionibus, a Smetio et Grutero promulgatis. Quanti eum fecerit Lipsius liquet tum ex Saturnalium librorum praefatione ipsi inscriptâ, tum ex Epistolis ad illum scriptis. Verum Byzantio reversus Isabellam Austriam Carolo IX. Regi Gallorum nuptui datam, in Galliam duxit, aulae ejus Praefectus, et post Rudolphi Caesaris Legatus: ad quem durante eâ Legatione epistolas hasee scripsit, quas hactenus desideratas posteritati consecramus. At cum jam septuagenarius semestre spatium a Caesare impetrasset,
ut patriam amicosque inviseret per Normandiam bellis civilibus vexatam in Belgium tendens, dum in vico Calliâ hospitatur, violentâ militum manu ex proximo castro advolante abripitur, verum cum ille, quâ erat animi constantiâ et magnitudine, quereretur vim sibi fieri, et contra jus gentium praedam de Legato agi, neque Rothomagensis Praefecti jussu (ut jactabant praedones) sed rapinae causâ scrinia sua auferri: territi et sibi male conscii milites eum diluculo in integrum restituunt, protinusque diffugiunt. Praefecto vero Rothomagensi factum excusanti et vindictam promittenti. respondit sese magis animi quietem quam injuriae vindictam experere. Et cum letalem sibi morbum praesagiret in vicinas aedes lectiss. Foeminae Toparchae Maillocensis ad fanum D. Germani deferri se jubet, ibique undecimo
post die anno M. DC. XCII. v. Kalend. Novemb. fatis concessit. Corpus in D. Germani honorifice est conditum, cor in laminâ plumbeâ inclusum Busbequam magnifico majorum monumento illatum est. Vltra quatuor illas Epistolas Turcicas quarum duas edidit Plantinus sub titulo itinerum Constantinopolitani et Amasiani, scripsit etiam consilium de re militari contra Turcam instituendâ quod una cum praecedentibus legitur, item librum de verâ nobilitate quem periisse ferunt, et demum litteras legationis suae Gallicanae quarum partem in lucem proferimus, reliquas ut spero favente Deo etiam brevi daturi. Epitaphium subsequens amico scripsit Vir Cl. I. Lipsius:
AUGERIUS istic est situs BUSBEQUIUS
Quis ille? quem virtutis et prudentiae
Habuere carum gratia, ipsi Caesares:
Hunc aula eorum vidit, aula et extera
Asiae Tyranni. Quae viri felicitas?
Probavit haec et illa in omni tempore.
In munere omni Nestorem se praebuit
Linguâ atque mente. Iam quies eum sibi
Et patria haec spondebat: ecce sustulit
Viam per ipsam miles, incertum an latrum.
Sed sustulit, simulque sidus Belgicae
Quod nunc choreas fulget inter astricas.
I. LIPSIUS, Magno amico exiguum monumentum pos. [abbr.: posuit]
HAE Augerii Gislenii Busbequii Epistolae in mediis turbatae aetatis periculis nihil periculosum habent: sed multa ad rerum fidem alibi non facile reperienda. Vt proinde ad historiam temporis, tempora merito ferant. Lovanii 14. Septemb. 1629.
MART. LUNECENIUS Apostolicus ac Regius Librorum Censor.
PER Potentissimi Hispaniarum Regis Catholici Principis nostri Privilegium Anno CIC. IC XXX. die XXI. Martii Signat. Happart concessum, inhibetur ne quis citra voluntatem I. B. Hovwaert hasce AVGERII GISLENII BVSBEQVII Epistolas imprimat, qui easdem imprimendi licentiam cessit IOANNI PEPERMANO Bibliopolae Bruxellensi, ceteros ab editione earundem arcendo, sub poenis in dicto Privilegio comprehensis.
I. B. HOVWAERT.