07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization



image: as001

THOMAE BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM, CENTURIA IV. Variis Observationibus curiosis et utilibus referta. [gap: illustration] HAGAE COMITUM, Apud PETRUM GOSSE, Bibliopolam. MDCCXL.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

TH. BARTHOLINUS Lectori S.

PErgimus in suscepto Epistolarum argumento, quartamque Centuriam tanto promptius exhibemus, quod priores lectae sint cum applausu et expetitae. Benevolentiae eruditorum, qui meas nugas aliquid esse putant, omnia adscribenda, nihil mihi. Respicio enim quid non sum, mecumque habitare scio. Magnorum Virorum amicitiis, quibus gratiores mihi dies eunt, publico placere studeo, operisque tenuitatem excuso. Hinc fructum amicitiae perdidisse me existimarem, si familiares Epistolas tam nitidas, tam eruditas, et non uno genere splendidas, solitudini tineisque servarem. Privatas


image: as004

Principum epistolas inter linteos libros olim servatas, exemplo D. Valeriani apud Vopiscum didicimus. Ego principum amicorum literas, amoris officiique et cruditionis instrumenta, in publicum profero, aeternitati sacra, quae suo cocco rubent, etsi inter mea sint, ad nigram culinam aut cucullos damnanda:

--- alios commendat epistola. Peccat
Qui commendandum se putat esse suis.

Spondeo autem, si verum fatearis, lassum Te ad secundas Epistolas non perventurum. Varia enim artis secreta et Naturae miranda passim prostant, quae nollem diutius carceres morderent. De reliquis dissertationibus, quas epistolae continent, et cum sama authorum et rerum Natura deliberandum. Quicquid ultro citroque tabellariorum manticas oneravit, Tuum erit, sola judicii aequitate redimendum. Nisi fata intercesserint, Centurias plures, ad prelum paratas,


image: as005

posthaec expecta. Possem quidem tandem desinere: at animus curiosus in otio senescente, opere pascitur, ut reliquam vitae partem, si quae futura, illis impendamus ad quos jucundum erit temporis negotiosi jacturam pervenisse.



image: as006

[gap: Index amicorum a quibus vel ad quos epistolae in centuria quarta scriptae]

image: as008

Amplissimo et Excellentissimo VIRO DN. D. THOMAE BARTHOLINO, In Regiâ Acad. Hafn. Professori Honorario et Facult. Medicae Decano perpetuo, Collegae honoratissimo. Cum suas, Amicorumque Epistolas Medicas publicaret.

UT doctum implesti meritis ingentibus orbem,
Et via, quâ licuit crescere, nulla fuit;
Crescis inexhaustus, dum crescere cogis Amicos,
Quos tecum in famae publica, sponte levas;
Dum secure Tui trahis in consortia laudum,
Quicquid Apollineâ nomen ab arte meret.
Pellaeo atque Tibi par gloria: solus ut ille
Sol fuerit, comites, astra minora, tulit,
Perdiccasque, Clytosque, Hephaestionasque Cleandros,
Et Polypercontas, Parmeniosque suos.
Sed nimia est Barthline Tui vicinia Phoebi,
Quem propius stellae dum venerantur, hebent.

Olaus Borrichius.



page 1, image: s001

TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA QUARTA.

EPISTOLA I. Cur Nicotianae pulvis oculos clariores reddat? De Lactea gelatina observatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUo majori me voluptate ultimae Tuae bearunt literae, eo solicitum magis reddiderunt, quae a respondendo huc usque detinuerunt impedimenta; spero nihilominus conjunctissimum mihi Matthiadem, quae nos inter fuit familiaritas, proxenetae munere functurum, si qua alias intercessione opus apud illum, cujus humanitas cum ejusdem eruditione toto


page 2, image: s002

orbe decantatissima de palma contendit. Discipuli scripta Collegis Tuis, imo Regi nostro clementissimo commendando, placuisse Tibi eadem non verbis magis, quam re ostendisti. Laetum me reddit non tam Tua in me laudando facundia, quae tenuitatis propriae conscio ruborem incutit, quam propensus, unde amicissimum illud prodiit judicium, animus. Vera quidem a laudato laudari laus est, et quis Te plures in Medicina laudis titulos meritus? Ego vero licet a candore Tuo fictum omne alienissimum esse sciam, novi tamen Praeceptorum Te consuetudini hac in parte morem gerere. Laudant illi discipulorum labores, non ut istô praeconiô dignos, sed quo animum illis addant, et ad altiora accendant. Sic licet, quae omnibus admirationi est, Tua in secando dexteritas facile videat conatus meos et labores in re tenui et olim tantum non ab omnibus neglecta fuisse occupatos, ut tamen concepta semel spes alatur, tuis ad majora laudibus stimulantur. Sed et digna Cedro monumenta Tua meo, quam Whartoniano, vasculo meliorem pollicentur fortunam; scilicet parum Tibi videbatur nostris me hominibus laudasse, nisi et universo literato orbi notum reddidisses nomen meum. Ne vero summa Tua benevolentia quicquam relinqueret


page 3, image: s003

intactum, etiam id egisti, ut de Clementia Regis securus essem. Sane, quotiescunque haec omnia mente revolvo, in contrarias partes divisus animus nescit, majoremne ex laetissimo hoc nuntio perceperit voluptatem, an ex imbecillitatis propriae consideratione dolorem. Unicum tamen solatium mihi reliquum, quod sperem, quas meae opis non est referre, grates coelum relaturum, quod tot tua promerita summa gloria et omni felicitatis genere compensabit. Quod D. Blasium spectat, ingenue profitcor summâ me tristitiâ affectum, cum ab hujus loci Professoribus audirem, quae illis per Juniorem Blasium a Seniore nuntiata; non causae gratia, quandoquidem tot se mihi illico offerrent argumenta, ut vel accusatoris arbitrio electus judex quicunque salva conscientia illam damnare non potuisset; sed ipsius nomine, quo cum ea de re mihi certandum: adeoque ut nihil naturae meae magis adversum, quam stylum contra illum arripere, sic nec gratius quicquam erit, quam si tota res Te arbitro posset componi. Norunt hoc illi, quibus mea contra D. Blasium nota argumenta, qui me licet gravissime ab ipso apud Praeceptores accusatum, licet amarulentissimis literis provocatum, ex tanta argumentorum segete non nisi unicum


page 4, image: s004

ab ipsius scriptis mihi suppeditatum proposuisse saepius mirati sunt. Mihi vero nec mordaces ejus literae, nec convitiorum plaustra tanti visa sunt, ut eorum nomine modestiae limites transgrederer. Nec Deusingii opprobria moror, qui me modestiam docebit: Scilicet illam ex prodromo ejus discam, ubi se non Bilsii fautorem modo, sed et vitiorum convitiorumque ejusdem imitatorem manifestissime prodit. De modo, quo Nicotianae pulvis imbecillitatem visus emendat, multa meditari temporis angustia non permisit: aliis enim inserviendo, nobis, ut par est, non vacamus. Quod si autem in arena capiendum consilium, et, quae sub manu scribentis nascuntur, tuo sistenda conspectui, veniam dabis, si in quibusdam a vero transversum egerit praecipitantia. Cum caloris sit minutas et faciles motu partes, quâ data portâ, diffundere, cumque Nicotianam subtilissimis scatere particulis manifestissimum sit, non dubito, quin impulsi in nares pulveris vires una cum subtilissimis effluviis non modo per excretorios lymphae ductus (qui in naribus ut copiosissimi, ita et brevissimi) conglomeratas glandulas tunicae narium substratas subeundo sanguinem aggrediantur, crassosque in eo et viscidos humores incidendo ad excretioncm aptos reddant,


page 5, image: s005

sed et per continuum punctis lacrymalibus canalem sursum latae palpebram inter oculique globum se insinuent, ibique si non aliud peragant, saltem obductam corneae visciditatem sensim fluidiorem reddant. Nec enim semper ea humoris palpebras interius oblinentis est limpiditas, quin aliquando immistae crassiores viscidioresque particulae tunicis oculi adhaereant, discussis tenuioribus: id quod beatae memoriae Parenti contigit saepius, qui Zingiberis radicem saliva humectatam oculis admovendo post uberem humoris effluxum brevi pristinam oculis aciem restituebat. Scilicet subtiles, acutae et calidae Zingiberis particulae et membranas stimulando lachrymas provocabant, et crassum, qui membranis obductus erat, humorem incidendo attenuandoque liberiorem radiis apcriebant ingressum. Quid si quis opinaretur tenuissimas medicamentorum istorum partes ipsam corneam penetrare, humoresque attenuando depurandoque transmittendis radiis aptiores reddere? Credidere multi in fascinatione ex infecti corde ascendentes spiritus per ejusdem oculos una cum radiis in alterius oculos penetrare, sanguinique se jungere, adeoque similem ibi morbum producere, id quod in Lilii Gyraldi Dialogis me legisse existimo, ut alios, quorum


page 6, image: s006

nomina festinanti non succurrunt, silentio involvam. Quid quod et acutissimus Cartesius per easdem membranas lachrymis exitum patere in suo de homine tractatu voluerit? Quod si ergo hic lachrymis egredientibus, veteres autem ingredientibus noxiis spiritibus perviam putaverint corncam, non absonum esset subtilissimis medicamentorum particulis eandem ingrediendi facultatem tribuere; maxime cum nulla sit membrana adeo densa quin infinitis fere poris sit pertusa. Mittam tamen hoc, cum nec illa de fascinatione sententia omnibus satisfaciat, nec Cartesii lachrymas explicandi modus licet ingeniosissimus, detectis novis lachrymarum ex utraque oculi glandula prodeuntibus rivulis, ullâ nitatur necessitate, nec membianae, licet porosae, subtilioribus quibusvis promiscue recipiendis aptae reperiantur. Suffecerit Nicotianae Pulverem efficacissimâ sui parte tum per lymphae ductus narium excretorios in sanguinem viam quaerere, tum per [gap: Greek word(s)] continuationem ad exteriorem corneae superficiem ascendere; cum ex hisce duobus res tota possit explicari: namque et cornea inde munda redditur et per venas ad cor demissum medicamentum per arterias inde omnes in partes propulsum etiam ad interiora oculi


page 7, image: s007

defertur, et per vasa tum sclerodem inter choroidemque delata, tum in fundo oculi ipsoque retinae centro conspicua non ipsam membranae pellucidae substantiam modo puriorem reddit, sed et contentos tunicis humores limpidos magis efficit. Et quid amplius ab isto pulvere poterit desiderari, quam ut et tunicae et humores depurentur, crassa attenuentur, turbida clara fiant? Requiritur quidem et conveniens crystallini humoris figura, situsque, et hisce respondens pupillae amplitudo pro lucis majore minoreve intentione varianda; sed crystallini figuram vix medicamentum, facilius aetas mutabit; situs vero ejus pro vitrei copia, ciliariumque motu varius est: Foramen autem uveae consuetudini potius certa intuendi objecta, quam certorum medicamentorum viribus parebit. Sic minutiora legere, propius oculis objecta admovere assueti remotiora non distinguunt; nautae contra remota semper prospicientes, subtiliora repente oblata vix dignoscent; hinc ferunt myopes, si iter facturi semper locum, unde egressi, respexerint, tandem naturae vitium emendaturos. Scilicet musculi naturam uvea aemulatur, quae tamen radiorum lucis imperium potius, quam voluntatis sequitur; quandoquidem et in me et in aliis observaverim admotâ candelâ, vel


page 8, image: s008

radiis solis admissis constringi eam nobis etiam reluctantibus. Sed quid haec ego multis? Nempe discipulorum est sententiam suam Praeceptorum judicio submittere, ut, sicubi Praeceptorum rationes non fuerint assequuti, in viam reducantur. Idem mihi a Te polliceor, Clarissime Vir, ut, si vel a vero aberravero, vel distincte parum haec proposuero, Te monente, meliora sequar. Antequam autem haec missa fecero, pauca de re in propriis observata oculis subnectam. Meminit in Peireskii vita Gassendus, ipsum Peireskium observasse oculos suos exceptas rerum imagines diutius asservare, maxime cum a somno, ut ille refert, humescerent. Simile quid etiam mihi non ita pridem contigit, cum una cum nobil. Gerstorphiis meis fallendi temporis ergo vitro utrinque convexo radios solis colligendo imaginis varietatem pro vario vitri situ observarem. Suam namque oculis imaginem fortiter adeo impresserat igneus ille solis discus, ut in obscurius recedenti cubiculum et umbrosum parietem respicienti ipsissimus ille ignis in pariete rutilare videretur, sensim tamen evanescens. Nec unica tantum solis in oculo relicta idea, sed quot nobis ab inspectione solis in aere volitare circuli videntur, tot ardentes notare licet globos,


page 9, image: s009

si unô evanescente alterum prosequutus fueris, donec se in pariete stiterit visum egregie fallens flamma. Quod si vero luce illustratus suerit paries, alii praeter rutilum apparebunt colores, non jam integrum orbem, sed exteriorem orbis limbum, vel annulum referentes. Existimarem hic resilientes ab illustrato pariete radios id agere, ne impressa ante idea distincte ita observaretur, ut solet aliâs, cum umbrosum, quippe nullos reflectentem radios, aut sane paucissimos, locum intuemur. Sed vereor ne nimis multa de oculo; addam duntaxat unam alteramue in abdomine canis non ita pridem secti oblatam mihi observationem. Venarum mesaraicarum trunci singuli circa intestina utrinque proximo continuati liberum sanguini ex uno trunco in alterum dabant regressum, istaque venarum anastomosis vel potius continuatio perfecta in toto mesenterio conspiciebatur, ita tamen ut ex istis intermediis ductibus suos intestina omnia rivulos acciperent; in eodem cane inter renes versus receptaculi sinem albissima se gelatina in anserini ovi magnitudinem accumulaverat, quam, detractâ nondum communi peritonaei tunica, chyli receptaculum esse cum admiratione suspicabar, mox vero, cum nudata omnibus involucris materia non deflueret, agnovi


page 10, image: s010

errorem, remotoque glutinoso humore ipsum suo locô chyli receptaculum inveniebam. Plura hisce adjungerem, nisi tum epistolae limites transgredi tum Tuâ in tyrociniis meis relegendis patientiâ abuti viderer. Quem desideras, libellum meum a Matthiade tibi jam tum oblatum spero una cum Rulandi Sturmii de Febrifugo pulvere tractatu. Vale Clarissime Vir, et favere perge

Leidae 21. May An. 1662.

discipulo

Tibi

addict.

Nicolao Stenonis.

EPISTOLA II. Quare lumen intensum oculis officit? De Secundinis cum foetu prodeuntibus. NICOLAO STENONIS Leidam.

NEcdum pro lectissimis Tuis observationibus meoque nomini inter alia inscriptis gratias egi, quas meretur et rei novitas et tua diligentia et affectus candidus. Utinam occasio se tandem aliquando offcrat, ut testari possim publice et privatim, quantum tibi hoc nomine debeam,


page 11, image: s011

quod et Rem Anatomicam felici cultro et calamo augeas, et me ames. Quae de nasi ductibus commentaris, parum a vero aberrare videntur, viamque nobis monstrant ad problemata quamplurima solvenda, inter quae id unum putavi, quod Nicotianae pulvis oculorum vitium emendet, si per nares attrahatur. Videmus enim pulvere illo attracto serum copiosum exstillare, oculos lacrymare, et tractu temporis clariores evadere, id quod in me sum expertus. Cujus rei ratio evidens ex Tuis inventis, et, ut video, eandem in erudita tua ad me Epistola docte quoque illustras. De speciebus lucidis in oculo tuo remanentibus post solem visum, quaeso diligentius cogita, ne cum famae lucidae augmento innatum lumen imminuatur. Crebris lucubrationibus accenduntur spiritus, quos animales vocamus, ignescunt, unde lucis quidem augmentum, quod subinde a cognato solis lumine rapitur, et extra diffunditur, sed tandem malo aliquo lucentes mulctat, quod in fulgoribus oculorum, quos [gap: Greek word(s)] appellant, observavit in Epidem. Hippocrates. Vides magnae famae detrimenta, quae et sanitati officiunt, et quieti. Modum igitur serva, et oculis parce, ut multorum annorum studiis sufficiant. Expertus loquor, qui in eandem


page 12, image: s012

charybdin incidi. Nec parum cadaverosi halitus oculis, cerebro, et pectori officiunt, quos crebris animalium sectionibus pleno gurgite haurimus.

Ipsa sua Dido concidit usa manu.

Idem ille oculorum affectus spiritibus retinae tunicae insertis tribuitur a Plempio lib. 4. Ophthalm. Probl. 20. apud quem latius invenies, quomodo objecto remoto quidpiam in visu remaneat. Mihi vero commode explicari posse videtur per lapidem Bononiensem, qui calcinatus recipit lumen solis et aeris illuminati, concipitque splendorem, quem deinde in obscuro loco exserit instar carbonis accensi, quod non semel vidi, et rem totam ejusque causas fuse describit Licetus l. de Lap. Bonon. seu Litheosph. Forsan inaequalitati asperae tunicae retinae phaenomenon hoc adscribendum, quia in speculo catoptrico glabro nullae objectorum species haerent, sed cum ipsis objectis statim recedunt. Plura alias, ubi otium fuerit. Jam enim funeralibus vacare debeo, quia inopinatam mortem fratriae meae charissimae Catharinae Bartholinae lugeo. Post colicam difficilem gravida foetum nuper masculum feliciter exclusit, qui suis membranis involutus erat, uterino hepate medium corpus cingente,


page 13, image: s013

qua parte in foetu copiosae venae eminebant. Tam vero imperita erat obstetrix, ut, quid esset, ignoraret, donec membranae involventis rupturam suaderem, per quam foetum sanum prorumpentem vidit, vix respirantem, quia diutius suis involucris fuerat clausus. Rediit tamen respiratio, ejulatus et suctio, ut ad quartam horam supervixerit. Postridie Mater puerpera sudore frigido comprehensa cum extremarum frigore, ut circa meridiem beatam animam emiserit, nihil conquesta, nisi quod in dextro latere dolorem, quasi ex utero, senserit. Aliqui sinistre suspicabantur, uterum cum foetu excidisse, exinde decepti, quod secundinae cum foetu simul prodierint, id quod non raro incolumi puerpera evenit, unde mulieres nostrae vocant, Bornet med Huset, seu foetum cum suo domicidio. Aliqui ab esu largiore fragorum haec symptomata lethalia provenisse crediderunt, nam eo tempore male cessit quibusdam fragorum esus. Nec mirum, diuretica enim sunt et foetum pellunt. Praeterea ob aestatem praeter solitum aestuantem acriori succo praedita, colicam hic excitare potuerunt, sicut in aliis diarrhoeam. Ego vero malignitatem quoque adfuisse non dubito, quod febres malignae passim in urbe audiantur.


page 14, image: s014

Quicquid sit, optimam foeminam amisimus, quae triste superstiti marito, M. Alberto Bartholino, fratri meo, nobisque caeteris sui desiderium reliquit. Da veniam luctui, ignosce quod paginam hanc moerore plenam Tibi offeram. Scio Te nostro luctu affici, quem igitur reticere non potui Tibi amantissimo. Vale, mi Stenoni, et susceptum Anatomes studium, cui natus videris, porro more tuo, hoc est, fervide urge in mortalium aegrotantium commodum, sed ea tamen temperantia, ne longae vitae, quam opto, luminibusque officias. Hafniae 5. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA III. Librarium munus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. NICOLAUS HOBOKEN. S. P. D.

QUae mihi cum lucubrationibus et aeternitate dignissimis scriptis tuis intercedit familiaritas, me eo audaciae provehit, ut tuos cognitioni humanae porro


page 15, image: s015

locupletandae sacros, et desideratissimos labores interpellare his instituam; ex ignoto (si per humanitatem tuam licet) notior tibi magis magisque fieri desiderans. Ejusque voti exprimendi prima haec copia datur per affinem tuum amicissimum Cl. D. Blasium, cujus curâ benevolâ adjunctum munusculum Academicum (solidioribus puta, tuaeque claritatis conspectu dignioribus, si Deus voluerit, subsecuturis praemissum) ad tuas pervenit manus. Quam itaque, clarissime Domine, habe animi mei merito officiosissimi, tuo ut limatissimo, ita aequissimo judicio submisse objectam notulam: et ita, prospera tibi tuisque ex voto omnia apprecatus, impraesens desino. Festinanter ex Musaeo meo Ultrajecti, 14. Calend. Majas anni 1662.

EPISTOLA IV. De sexu discernendo in utero. De partus temporibus. De salivalium ductuum inventione. NICOLAO HOBOKENIO Ultrajectum.

BEne precabor nostro amicissimo Blasio, quo parario tuam amicitiam amica


page 16, image: s016

manu et mente oblatam merui. Tibi vero, Vir Clarissime, bene quoque ominabor, qui virtute tua et eruditione tot speciminibus publicis spectata eruditorum amicitias ambis, quibus quanquam adnumerari non possim, gratissima tamen mihi est voluntas tua, quae et eruditis me adjungit et amicitiâ sua dignum judicat. Ego, quid benevolo affectui rependam, invenio nihil, nisi parem animum, quem si amas, integrum Tibi spondeo. Legi inauguralem Disputationem, oppido eruditam. In Corollariis Physiologicis observo, ex circulatione inventa omnem delectum venarum brachii in V. S. tolli et aboleri; qui tamen delectus etiam ante circulationis initia fuit abrogatus, et ab Highmoro, accurato circulationis assertore reductus l. 2. Disq. Anat. part. 2. cap. 2. Deinde nullam praedictionem fieri posse de Foetus in utero existentis sexu, scilicet si ex Hippocratico Aphorismo 48. Sect. 5. ex uteri parte fiat conjectura; alioqui novi praegnantes, quae sequiorem sexum se gestare indubie sciunt, quando pejus habent, gravius solito est corpus, et alia frigidioris habitus indicia sentiunt. Tertio, septimum tantum mensem et nonum pro naturalibus partus temporibus aestimari, quum non nonus mensis, sed decimi initium ab


page 17, image: s017

omni antiquitate laudetur pro frequentiore partu. Notum illud Virgilii Ecl. 4.

Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

Et decem mensibus gigni hominem a Decem Viris proditum, teste A. Gellio lib. 3. Noct. Attic. cap. 16. In quam sententiam ita eleganter, more suo, Tertullianus l. de Anima c. 37. loquitur: Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinatur, et decurialem numerum, ut exinde reliquorum parentem colunt. Ego potius ad Deum argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur. Non progrediar ad menses sequentes, qui etiam suos fautores habent, ut verus esse credatur Plinus l. 7. c. 5. hominem toto anno et incerto gigni spatio, cui antea Aristoteles l. 7. Hist. Animal. c. 4. praeluxerat. IV. In chyli motu et lymphae lymphaticorum nostrorum esse nos [gap: Greek word(s)] , Tibique pro veritate et natura defensa gratias deberi amplissimas. V. In ductuum salivalium inventione prima, nimium tribui amico nostro communi Cl. Blasio. Nihil doctissimo Viro detraho, quem amo laude dignum: Caeterum, ille Ductuum salivalium maxillae inferiori insertorum


page 18, image: s018

repertor primus dici non potest, nec unquam pro sua ingenuitate voluit, quippe qui Cl. Whartono eam praerogativam nunquam fecit dubiam, de Ductibus salivalibus in maxilla tantum superiori loquutus pag. 64. Medicin. General. De quorum Ductuum inventione prima certat Stenonius noster. Ego hujus litis arbitrium semper declinavi, quia uterque mihi amicus, tentavique offensos utriusque animos potius amicâ concordiâ componere quam irritare; sed irritum hactenus meum fuit votum, nescio cujus culpâ. Bella enim hujusmodi inter Anatomes Scriptores geruntur

--- nullos habitura triumphos.

Forsan si reviviscerent Abensina, Haly Abbas, Isaacus, apud quos horum Ductuum, inprimis Whartonianorum, vestigia manifesta comparent, aliquid authoritate sua et eloquentia ad conciliandas eruditas hasce pennas possent conferre, quibus tamen et ipsis illud Senecae De Consol. ad Polyb. c. 36. pro amicis nostris occinerem: Virtus in medio posita est, neminem dedignatur, qui modo se dignum illa judicet. Quod et de Te, Clarissime Vir, dictum velim, qui excelso ingenio excelsa Reip. nostrae literariae promittis et ardua. Deus conatibus


page 19, image: s019

faveat, detque annos illis pares. Reliqua non tango, quae transmisisti, ne in alterutrum amicorum videar injurius, nec interim inanes literas remittere volui, ne in nascentem amicitiam peccarem. Ita vale, et me amare perge. Raptim Hafniae 4. Jun. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA V. Calculi ex urethra sectio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

PEccarem in Te, nisi ultimis meis die 28. Januarii Basileae datis has ipsas subjungerem. Imo non tantum in Te, sed et in magnum meum amicum, quem inter Societatis Jesu Theologos reperi hoc in loco. Postquam enim praeterito mense Martio almae Basileae valedixi, atque per Burgundiam utramque (ubi in transitu Dolae Stephanum Willet, Foetus mirabilis Dolani Praeconem, salutare animus erat, irrito tamen conatu, cum paucis ante septimanis â nimiâ curâ, qua foetum suum (ita mihi referente Typographo Dolano) fovit, superatus,


page 20, image: s020

unâ cum curâ vitam quoque deponere coactus fuit) salvus cum Amicis hic appuli, non tantum in Medicorum quorundam sed et aliquot dictorum Patrum notitiam veni. Ex iis Joannes Bertet, Vir humanissimus, multifariae literaturae, inprimis vero orientalium linguarum et Matheseos peritissimus, quem magnis seculi nostri Mathematicis ipse quoque Gassendus jure annumeravit, non tantum amicissime me excepit, sed et quam grata sibi essent scripta Tua plurimis exposuit. Factum est inde ut, crescente quotidie nostrâ amicitiâ, per eam ipsam me hisce diebus obtestatus sit, ut primâ occasione ex Te sciscitarer, utrum Tychonis Brahaei observationes, quarum mentionem aliquam ab Excellentissimo Dn. Erasmo Fratre Tuo in praefatione quadam factam esse referebat, prelo jam sint commissae, aut quando eaedem prelum sint subiturae, et cujus operâ. Ego sane cum Viro Humanissimo omni studio satisfacere intendam, ejus petitis lubens annui nullus dubitans quin simili facilitate mea sis admissurus petita, quibus duae vel tres satisfacient lineolae. Et sane quo velocius hae ad me properabunt, eo quoque citius amici desiderium explebunt. Sed ad Medica. Inter morbos chirurgiam expetentes, quos in Nosocomio hujus loci


page 21, image: s021

amplissimo tractat Medicus Experientissimus, Dn. Joannes de la Moniere Magnus meus Amicus, eodem invitante sequentem vidi, quem Tibi, Vir summe, communicare dignum judicavi. Adolescens quidam 18. annorum, ab ipsis fere incunabulis tumore circa penis radicem duro, dolorifico, crescentibusque annis ibidem crescente laboraverat. Continebat quippe calculum, qui progressu temporis ab affluente semper materia auctus, eam tandem ante menses aliquot nactus est magnitudinem, quae ad omnimodam Urethrae obstructionem sufficiebat. Secuta est inde dolorifica eaque difficilis urinae excretio, egrediente solum urinâ per foramen sinuosum in ipsâ calculi medietate excavatum. Quare mulierculae uberiorem seri excretionem moliturae, nasturtii herbas aegrotantis applicuêre aqualiculo. Irritata diuretico hoc potenti natura, ruptis subtus ad radicem penis, et hujus, et urethrae membranis, ipsisque communibus integumentis, suppressae urinae praeter priorem aliam adhuc monstravit viam, eamque cum per calculi foramen et penem, tum per apertum ulcus deinceps expulit. Hinc sub initium Aprilis anni hujus 1662. in Nosocomium istius Urbis deductus aeger, curae Excellentissimi Monierii commissus est. Iste postquam


page 22, image: s022

sectionem omnino necessariam esse cognovit, praeparato debito more corpore aegri, operationem Exercitatissimo Nosocomii Chirurgo Dn. Poulet commendavit. Hic factâ praesente Medico subtus in pene circa radicem oblongâ incisione, scrotum quoque ex parte attingente, calculum oblongum, sinuose pervium, ovi columbini magnitudinem pollicisque crassitiem longe superantem, et unciae mediae pondus aequantem, callosâque membranâ undique cinctum, feliciter extraxit, hospitemque istum, praeter hospitis voluntatem satis diu molestum, cum summo aegri solamine in posterum exesse jussit. Ego tertio post sectionem die, cum prima vice a Cl. Monierio invitatus Nosocomium intrarem, aegrum bene constitutum vidi, nec ullum accidens hactenus eum afflixit. Vulnus jam fere coaluit, callositate dictâ oleo Nitri Cl. Medici jussu fere absumta, ita ut spes citae sanationis supersit amplissima. Figuras utriusque lateris calculi, amicâ manu delineatas, hisce cape. Mira sane est res, calculum adeo grandem non in vesica sed extra eam in urethra productum esse. Cl. Monierius credit adesse vitiosam urethrae conformationem, vultque â primo ortu sinum quendam in urethra efformatum fuisse, cui se urina (quam cum Helmontio


page 23, image: s023

calculi causam esse credit) sensim sensimque insinuarit, et coagulata in lapidem degenerarit. Ego quamvis Amicissimi Viri sententiam nunquam reprobarim, pro sinu tamen illo porum Prostatae dextrae, in urethram ad penis radicem circa vesicae sphincterem patulum, haud absurde substitui posse conjeci, ob commodiorem materiae calculosae (quaecunque tandem illa sit) delitescentiam. Sed nimius fui in enarranda historia, talis tamen esse volui cum rara mihi sit visa atque insolita. Salutant Te officiosissime Viri Cl. Monierius et Meyssonnierius, quorum iste Elementa sua Medicinae Tibi mittenda mihi concredidit. Vale Patrone Colendissime, et observationum Brahaeanarum memor mihi fave. Dabam Lugduni ad Ararim die 24. Maii 1662.

Excellentissimi atque Magnifici Nominis Tui

Cultor indefessus

Georg. Segerus.



page 24, image: s024

EPISTOLA VI. De Observationibus Tychonis. Sedes calculi in urethra. Hemicrania in nephritide. GEORGIO SEGERO Lugdunum.

QUanquam ubi pedem jam figas, ex quo Basileam, humanitatis sedem, reliquisti, ignorem, committere tamen non volui, ut responsio differretur, quam urges in gratiam Celeberrimi Berteti, immensae pariter et profundae eruditionis Viri. Scias igitur, Observationes Tychonis Brahaei, Atlantis nostri, manu propria exaratas, propediem lucem visuras ex Musaeo Augusto Serenissimi Regis nostri, operâ fratris mei D. Erasmi Bartholini, Matheseos et Medicinae Professoris Regii. Ingens diuque desideratum opus pene periisset, nisi in Augustas has manus incidisset. Fama fert, alibi inceptum esse simile opus, sed cum hoc Manuscripto conferri non posse, quod eapropter magno desiderio a curiosis coelestium rerum amatoribus expectatur. Spero prima occasione jussu Regio fratrem laudatum commissi operis initium facturum, ut ab interitu vindicetur immortale multorumque annorum elaboratum vel congestum volumen. Magni erit laboris, vastos istos libros MStos, lituris


page 25, image: s025

hinc inde lectu difficiles, et confusos, in ordinem redigere, et describere. De felici tamen eventu dubitare nemo debet, quia fratri in his sacris versatissimo nihil tam arduum, quin perficere possit. Coepit cum Bibliopolis transigere, et cum Typographo calculum ponere. Joannis de la Moniere amicitiam Tibi gratulor. Vir est in Medicis Observationibus diligens, sicut ex libello ejus olim edito de Fluxu Dysenterico perspexi. In casu vero proposito calculi in urethra contenti, juxta tecum non credo sinum a primo ortu efformatum fuisse, potius a calculo productum, qui sensim increscens spatium sibi idoneum confecit, sicut in aliis corporis partibus, in quibus calculos observamus. Causa autem hujus calculi, non est urina, sed Tartarus in urina contentus. Sine sinu naturali in urethra posse calculum detineri, docemur exemplis cottidianis. Zacutus observationem suam addit l. 2. Prax. Adm. Obs. 67. Chirurgus enim quidam peritus impacto in medio virgae lapide 15. diebus habuit urinam suppressam, quae nullis auxiliis potuit effluere. Post mortem, secto pudendo, inventus est lapis magnus, rotundus, durissimus, rubri coloris, aculeis undique in orbem constans, pondere granorum 45. qui, larga prius sequuta


page 26, image: s026

haemorrhagiâ, hominem jugulavit, quae sanguinis effusio sequuta non fuisset, si in sinu aliquo calculus delituisset. Beneficium laborantis lotii fuit, quod per apertum ulcus fluere potuit. Solent eo loci in calculosis ulcera nasci. Platero enim teste l. 3. Obs. sectio facta eo in loco, ubi calculi e vesica extrahuntur, desperata ulcera sordida in penis ductu interno patefecit. Ibidem natura viam exituro lotio pandit. Horstio enim Seniori si credimus l. 4. Obs. Singul. p. 2. Obs. 16. infans penem perforatum non habens, urinam per foramen a natura sub scroto, eo loci, ubi calculi vesicae per sectionem eximuntur, efformatum, voluntarie emisit. Tua quoque conjectura explodi non debet. Porus enim Prostatae ampliatus potuit et calculum continere et urinam supprimere. Observavit quippe Riolanus l. 2. Anthrop. c. 28. in suppressione urinae glandulas Prostatas tumefactas, vel scirrhosas. Et Rhodius noster Cent. 3. Obs. 27. cum Fabricio Bartholeto Pisis vidit in corpore glanduloso a semine retento genitum fuisse calculum, quo vesicae orificium comprimente, urina fluere desiit. Imo in ipso testiculo calculum invenit Platerus lib. 3. Obs. Sed quia circa calculosos versamur, miror observatam in nonnullis hic Hasniae calculosis


page 27, image: s027

ejusdem lateris hemicraniam, qua parte renum calculus se urinae viis opposuit doloremque fecit. Vidi id apud amicos duos. An sero in caput restagnanti id imputandum, vel membranarum ejusdem lateris ille sit consensus, non vacat jam expiscari. Convulsionem minatur Hippocrates l. 1. Praed. §. 120. si vesica sit intercepta cum capitis dolore. Forsan quia nervorum principium serum interceptum inundat. Alibi quoque idem §. 106. lumborum et capitis et oris ventriculi dolorem jungit. An membranarum ibi sit vel nervorum consensus, ipse divinabis, cui genius Coi est notissimus. Cl. Meyssonnierium, amicum veterem, officiose saluto, cujus Elementa Medicinae nervosissima advenient cum applausu Magnos Viros Bertetum et Monierium magnifacio, et diu valere jubeo. Tu quoque, mi Segere, optime vale, et quocunque iveris, ito bonis avibus. Hafn. 20. Jun. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 28, image: s028

EPISTOLA VII. De Thermis Germaniae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

IN culo Germaniae (ignoscant Najades!) ob valetudinem sinistram Conjugis meae dilectissimae constitutus, et a vaporibus tepidis lassus penitus, convalui, viresque et animum recepi ad adspectum Excellentissimi Ostenfeldii, Viri optimi et serio docti, atque pensiculatius eruditi. Amicum colloquium, Tuaque Salutatio amica suppetias tulerunt refocillationi, maxime quod ex voto usus thermarum Domino Ostenfeldio succedat, cui suasor sum, ut absoluto hoc labore ad acidas Swalbacinas veniat et viscera refrigeret ac alteret, cum non raro atoniam videamus partium sequi balnea. Nuper casum singularem pollutionis misi T. Excell. an acceperit, aveo scire. Sum enim et maneo addictiss.

Embs. 29. Maji 1662.

J. D. Horstius.



page 29, image: s029

EPISTOLA VIII. Aquarum damna. JOH. DAN. HORSTIO Embsium.

GAudeo quod tantos meos amicos Najades junxerint, multumque illis debebo, si salvum sanumque utrumque remiserint. Ut et Tibi et Ostenfeldio nostro salutaris sit usus aquarum ex animo voveo. Nobis quidem aquarum est copia, sed saepius in illis suffocamur. Nuper enim Medicus Nidrosiensis D. Janus Naschovius in puteum delapsus obiit. Vestrae Najades salutari vos aura afflant et undâ perluunt, quibus perpetuitatem opto. Pro Straussii Appendice gratias ago per Hauboldum missa. Casum pollutionis singularem necdum accepi, forsan in itinere adhuc haerentem. Gratus nobis omnibus erit adventus filii Tui, quandocunque suscepti itineris ratione ad nos pervenerit. Feriamur pene donec ad editionem Epistolarum circa Autumnum nos Typographus vocaverit. Mense Septembri in publica Auctione distrahentur libri b. m. Bangii, quibus Cl. Rhodii plures accedent. Nudius tertius dissectioni Aneurismatis interfui. Eodem fere die cadaver puellae lustrabatur, quam largior Aquae Cephalicae


page 30, image: s030

Carolinae potus jugularat. Hisce vale cum optimo nostro Affine et Collega D. D. Ostenfeldio, meque amare perge. Raptim Hafn. 14. Jun. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA IX. Pro Hepate Defuncto gratiarum actio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

EXoptatissimas pridem a T. Excell. literas accepi, ingenui quo refulges candoris testes, quas intimo animi affectu excepi, exosculatus humanitatem: Gratissimum quoque fuit eruditum illud tuum Hepar Defunctum, quo meo nomini affudisti splendorem. Ut illis in Tuae amicitiae sinum me humaniter excipis, sic erudito hoc scripto improbum illum ac personatum Defensorem Clarissimi nominis Virorum, defensoribus id genus haudquaquam indigentium, in suo scelere confundis. Nil gratius mihi potuisset accidere prae tanto beneficio, quo mei desensionem abunde praestitisti, ac doleo ex animo, quod paria


page 31, image: s031

non inveniam, quibus queam ex voto amicitiae illi Tuae candidissimae respondere. Saltem animus non dcerit, qualem queas desiderare, quodque operi negatum, id affectus supplebit. Si animo mecum amicitiam metiaris (quae genuina hujusce mensura habenda est,) allaborabo pro viribus, ne amicitia me vincas; si veritas inquirenda, a Te, Vir Inclyte, longe malo superari, quam cuiquam videri pertinaciae studuisse. Nec sane quicquam ulterius adderem Defuncto Hepati, nisi candidum me ipse esse juberes, qualem hactenus observasti; nisi ipse censeres amicitiam nequaquam indagine veritatis inter Bonos turbari; nisi me dissentire porro juberes, pro veritate quaerenda, illaesâ amicitiâ. Parui ergo Amico, ac dubia nonnulla in majorem ipsius gloriam notavi, quae Typographi culpa Exc. Tuae nondum exhibeo: hoc agere studui, ne videar cuiquam in Bilsii gratiam, (cum quo mihi hactenus ne literarium quidem commercium intercessit,) vel cujusquam mortalium, a magno Bartholino dissentire voluisse, cui praefero nihil ad Rempublicam nostram literariam attinens, praeter unam veritatem, si qucat inveniri; quam Deo vicinissimam praeferre rebus mortalibus soles. Odi genus id hominum, idque Tecum detestor, quod


page 32, image: s032

ob studium veritatis, in veritatis studiosos, si forte ipsorum ingenio non congruant, acerbe invehitur: A fonte Veritatis id longe remotum est! De personato Blottesandaeo, ac sociis illius, (quamvis unus famosi Libelli sit Autor) non est quod Tibi, Vir Excellentiss. multa commemorem: Autoritate publica infamis declaratur, ut ex adjectis cognosces; ac vidisti infamis Autoris imaginem, ipsius manu depictam, quam certe nec ipse Apelles exprimeret accuratiore penicillo. Qui ejus Libellum famosum volverunt Viri cordati, uno ore pronunciant, esse probum Nebulonem, qui vivat in mundo sine Deo, sine conscientia. Responsum is quidem nequaquam mereretur, nisi res sacras profanaret, atque impii oris foedissimis sordibus ipsimet veritati officere nebulam pro virili allaboraret. Eatenus retundendus est: quod larva ipsi utcunque detractâ praesentibus hisce, quae offero, agressus sum. Parata jam pridem sunt reliqua omnia, prelumque expectant. Dabis veniam, Vir summe, quod tardius respondeam. Sensisti procul dubio multoties meum animum T. Exc. praesentem: Sed manum cohibuit occasionum defectus. Speraveram primum Nobiliss. et Ampliss. Dn. illum, qui Tuas attulerat, ex Anglia


page 33, image: s033

hac ad vos rediturum; Sed frustra speravi: Post inscio me plane D. D. Romelingius discessit. Interim animum Tibi, Excellentissime Vir ac colendissime Amice, in amicitiam inviolabilem sacratissimum gessi: quam velut a Tua admisi dextera; sic mentis indice hac dexterâ sincerâ Tibi vicissim obstringo. Vale, inclytum decus Reipublicae literariae, Candidissime Fautor, et Amice suspiciende; ac, quod agis, porro favere perge tuo

Excellentiae Tuae

omni fide, observantiâ, studio ac candore devinctissimo

A. Deusingio.

Gröning. Cal. Jun. 1662.

EPISTOLA X. Responsio consolatoria. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

NImio officio me dignaris et honore, ut nesciam quibus verbis id rependam. Amice me in Dissertatione eruditissima de Hepatis officio in arenam provocasti, amice ego, sicut par erat, provocatus respondi,


page 34, image: s034

et si maledicta rependissem pro amica Tua voluntate et sincero affectu, qui ubique eluxit, maledictis omnibus dignus essem. Non ea est, fuitue mea indoles, ut amicos ulla in juria afficerem, aut dato studio inimicos venarer. Sponte sua inimici luxuriant, sicut in hortis urticae, curiosisque artibus advocandi non sunt, sed depellendi. Verum enim est Italorum proverbium: un inimico e troppo, ma cento amici non bastano. Magnos thesauros colligunt quibus plures amicitiae, eaeque haud fucatae. Tu vero, Magne Deusingi, magno beneficio me beasti, quia amicum Tibi esse voluisti, et majori, quod candidum esse credidisti, nec falsas suspiciones admisisti illorum, qui de mea integritate fortasse sinistrius judicarunt. Cruce infelici digni sunt, qui amantes non redamant, vel qui sub amicitiae specie odia fovent. Bonum igitur factum, quod amicitiam mutuam sinceritate stabiliamus, valeantque qui inter nos dissidia volunt, nulli profutura. Nam si recte calculum ponimus, pretioso tempori tempora nostra debemus, neutiquam altercationibus sed rebus seriis impendenda. Nollem Te, mi Deusingi, nimium defatigari prolixioribus Apologiis. Majoribus es natus, et utilioribus praeclara Tua penna inserviat. Impera Tibi ipsi constantiam, et animum


page 35, image: s035

firmum. Quod tanto majore fiducia Tibi suadeo, quanto innocentiorem credo amicum illum meum, quem sub anagrammate suspectum habes, singulari eruditione et modestia mihi perspectum. De reliquis securum Te esse jubeo, constantem me futurum in amicitia et candore, nec unquam commissurum, ut cum opinionum diversitate dissentiant quoque officia: quanquam nec in opinionibus ullus futurus sit dissensus, si quicquam ex eruditionis Tuae penu depromseris, quod Hepati inserviat. Nunquam tanti mihi erunt Hepatis partes, ut vel veritati obstrepem, vel Te amicum omni officio demerendum offendam, si quidem offendere sit dissentire. Plura adderem, sed excludor angustia paginae, pluribusque et gratias agerem pro eruditi Oeconomi erudita Apologia, et pro dextra in fidem perennaturae amicitiae mihi tradita, sincera mente mihi semper exosculanda, sed quod chartae deest, supplebit animus Tibi Tuisque virtutibus addictissimus

Hafn. 15. Jul. 1662.

Tui Th. Bartholini.

Impress. Gröningae 1662.



page 36, image: s036

EPISTOLA XI. Anatome rustici ex pugno pectori inflicto mortui. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

EX Hauboldi subolfeci literis, quare ad meas non dederis responsum, ne forsan nuncium triste diceres, quo tamen ab Hauboldo non sum perturbatus Refert meam chartaceam supellectilem belli tempore Helsingorae a Magni nominis Sueco Ministro direptam. Si factum est, fateor jure factum esse. Justum, ut poenae partem exsolvam, quod apud vos peccavi. Leve est, quod Deus misericors mea tantum censuit levissime, nec me ipsum corripuit. Si indicas istius Suecici ministri nomen, non deerit in talem in commoda materia animus vindex. Transmisi tibi Decadem observationum Chirurgo-medico-anatomicarum, indigent luce, retine inter lares privatos. Communicavi Doctis Viris casum alium nostri Magistratus jussu, sed qui respondeat, nemo domi est. Habes exemplar. D. Segerus hac de causa cum hic degeret, convenit meos Collegas, opusculum hac de causa conficio. Discessum luxisti mei Fuirenii publice, istum lessum et Disputationes me absente a Te editas adde


page 37, image: s037

Hauboldo cum inaugurali D. Ostenfeldii Disputatione, libentissime exemplar etiam ad has oras debet transmittere. Segerus a me habet monstrum depictum pro Te; aliud addidissem, sed properabat. Legi tuam Epistolam contra Zasium Bilsii mangonem. Ego propediem sub salis hepatici nomine hanc rem tractabo, et sulphuream cordis [gap: Greek word(s)] defendam. Mumias etiam servandas indicabo. Polypus cordis iste optimam praebet occasionem, in utroque ventriculo visus. Habemus in Bongarsii Bibliotheca mumiam Frabritii Hildani, quae venas arterias cum valvulis, et nervos totius corporis non in tabula monstrat, sed libere cum cerebro, corde, hepate etc. modum nescio, eum tamen inquiro, et si inveniam in scrinio ejus, propalabo ipsum. Extant Opera Ruffi Ephesii Graece MSS. quadratis literis in dicta Bibliotheca Bongarsii. Si habes ea impressa, indica ubi et quando. Vidi Turnebi apud Stephanum Parisiis, sed non habeo. Paro ex tua Reformata Anatomia quid anonymi in anatomicis, et alia plura, sed praxis ista impedit, quod rescies ex D. Segero. Affligit nos Petechialis epidemica, pestem veremur, si Ephemerides, quas paro, bene calculum ponunt. Salomon Rex te salutat. Nemo vestrum respondet, nec D. Hessius


page 38, image: s038

nec Meibomius. Vale cum tua nobilissima familia prosperrime in Deo, et fave etiam meae ad rigidas Alpes, quae te salutat et Deum orat, ut te orbi literario servet sospitem diutissime. Bernae 10. Junii 1661.

T. T.

M. Bogdanus.

Casus. ANni 1662. Martii 26. ante meridiem hora nona Peter zum Kreutz rusticus ebrius, aetatis consistentis, ex pugno pectori inflicto, supinus sternitur. Extemplo conqueritur de frigore, dolore lumborum, ita ut aegre deambularet, attamen ejus diei vespera extra urbem ad suam familiam se confert, quae sesquihora distat. Decubuit, sanguinem spuit, punctionibus gravissimis in utroque latere excruciatus, sitis ingens, et tandem mentis vacillatio adfuit, quam excepit convulsio, et mors 30. Martii hora ipsa meridiana. Visitatio. Jussu nostri Illustriss: Magistratus Bernensis cadaver inspeximus, et quid exterius, quid interius apparuit hoc modo notavimus.



page 39, image: s039

Dorsum a scapulis ad lumbos lividis longiusculisque maculis, quasi vibices verberum essent, notamus, quae novacula incisae, nulla vestigia suffusi sanguinis, et ideo coagulati praebebant. Pudenda livida etiam gangraenam quandam innuebant. In sinistro cubito circa Olecrani protuberantiam ex ecchymomate sanguinis, quod ex baculo ferebatur adesse, livor, sine tamen ossis fractura, luxatione articuli, et carnis diffissione. Foetor tantus, qui nec suffitu odorifero, nec igne inflammante poterat emendari.

Aperto abdomine, hepar, lien, stomachus, renes et intestina omnia salva lustravimus, in figura, colore et situ, nisi quod intestina flatibus turgebant.

In thorace externe sub mammilla dextra uncialis nummi macula livida, ex memorato pugno aderat, sine effusione sanguinis itidem, vulnere, fractura, sine luxatione costae, sine totius compagis, quae sternum dicitur, laesione. Dum intimum thoracis claustrum inspicimus, omnia contenta, quasi fumo fusca forent, visa sunt, et utriusque lateris pleurae pulmonis lobi firmissime haerebant. Pulmo siccus, et lividis notis interstructus in superficie. Intus putidus, et quasi pus siccatum apparebat.



page 40, image: s040

Cor vitae princeps et moderator, illaeso pericardio et ejus aqua, omnino flaccidum. Cum dextrum ventriculum ferimus, apparet materia subalbicans, pancreati omnino similis, dum istam trahimus, semiulnam vel quinque digitorum latitudinem aequat et duos transversos latitudine. Sanguini coagulato, qui ex vena pertusa in sanis et pelvi exceptus concrescit, similis. Cum tamen simile quid verae pinguedinis interspersum esset, cum tenacitate, quod nec unguibus cedebat, diversum quid judicavimus. Ventriculus iste praeterea sanguine putrido, id est sine fibris, scatebat. Dum sinistram cordis foveam scrutamur, siquidem dextro thalamo ipsa nobilior audit, etiam parem in ea materiam et longitudine, et visciditate reperimus. Ex his cordis polypum dicimus, et uterque ponderabat ad minimum uncias quatuor. Caput etiam apertum, sed nulla offensionis nota, vel in cute vel pericranio, vel ipso cranio et meningibus comparuit.

Quaestio. An jam iste Peter zum Kreutz propter verbera, vel ex eorum casu, vel morbum secutum mortuus sit?



page 41, image: s041

Responsio.

Si aetas, temperamentum siccum, vita laboribus rusticis assueta et dedita, calidior veris praesentis constitutio, et in hoc casu ebrietas et dispositio nobiliorum viscerum expenduntur, sine ullo vulneris lethalis indicio, et circumstantiis incognitis, incusare morbum malignum pectoris possumus, qui pleuropneumonia dici potest ob [gap: Greek word(s)] symptomatum. Etsi supinus ex percussione cecidit, et extemplo dolorem utroque in latere pungentem cum lassitudine spontanea percepit, cum tamen nec consilio, nec auxilio Medici usus sit, sed frigoris molestiam symptomata narrata cumularunt in ebrio irato, indignabundo, vindictae cupido, difficulter proxima mortis causa a nobis potest definiri, vel ex his certa nota, quae vel reum vel mortuum ipsum inculparet. Viscera pectoris omnimode laesa, etiam a majori tempore causam indicant. Sit causa concomitans lapsus, ebrietas, iracundia, vindictae cupido, quae omnia facile abditas et latentes causas irritarunt et explicarunt: attamen intolerabilem foetorem, vibices in dorso sine sanguinus coagulati praesentia, et pudenda livore circumfusa, neutiquam nudius tertius potuerunt causari. Equidem


page 42, image: s042

olecrani regio suffusa quidem sanguine erat, et ictum majorem quam ullibi monstrabat, est tamen sine luxatione fractura, et vulnere, nec cum his, tanti habenda esset, praesentibus. Quot hujusmodi plagas non sufferunt, sine discrimine vitae? Itaque dictus putor ex maligna putredine pullulavit, ejusque characteres maculae lividae; quae, etsi in nullo aegrotantium adhuc a nobis observatae sunt, forsitan summo cum infortunio se primum in hoc mortuo explicarunt. Hujusmodi pleuropneumonia Medicis maxime cognita est, quae neutiquam praesupponit ejusmodi procatarcticas causas; sed contagium, aut victum, aut coelum hac hyeme huic regioni diversum; et pro synectica habet peculiarem malignitatem, et sanguinis corruptionem. Optime hic memorandum, quod Valerius Maximus lib. IX. c. XII. reliquit: Fine namque vitae nostrae variis et occultis causis exposito inprimis quaedam immerentia supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant, quam ipsam mortem accersant. Itaque putamus, quod verbera et lapsus dici possunt mortis causa, sed remota: ast primaria et proxima neutiquam. Nulla observata est fractura, contusio, vulnus, nec sanguinis aliqua profusio


page 43, image: s043

in cavitate Thoracis. Materia (seu purulentam seu polypodeam vocamus) in Corde a nobis animadversa, alicujus venae diairesin testari posset, sed omnes venas cordis salvas vidimus, tum etiam eas, quae in modum coronae cor ambiunt. Itaque coagulatio ista a caloris p. n. vehementia provenit, seu ut clarius ex neotericis dicamus, absumpto sulphure ob tantum febris aestum, non tantum foetor et putredo excitata, verum etiam sal coagulandi virtutem exercuit. Hac de causa sanguis reliquus sine fibris lychnum vitae alere non potuit, quod, cum sal omnis ad cor confluxerit, quo reliquae partes destitutae, hujusmodi foetorem conceperunt, et exhalarunt. Pulmonum lobi, utrique lateri affixi non per fibras, sed per gluten, intus purulenti, exsuccique eandem pleuropneumoniam confirmant, et ex cadem deliria seu paraphrenitin, convulsionem et suffocationem. Hoc modo jussi casum ex nostrae medicinae fundamentis exponimus, et, si opus duxerit Illustr. Magistratus, etiam scholiastae aderimus. Neutiquam, quo leges hujus reipubl. praeoccupemus, vel sapientissimorum Patrum hujus urbis prudentiam et quantum mores valeant praeponderemus: Sed quo cujusvis conscientiam firmemus; praesertim


page 44, image: s044

nostram. Quam etiam Doctiorum censurae, et vestrae Illustr Patres ante omnes cum hoc scripto subdimus. Bernae Helvetiorum 4. Aprilis 1662.

Joh. Christ. Wilhelmi. M. D.

Mart. Bogdanus M. D.

Abraham Andres Chirurgus.

EPISTOLA XII. De editione Ruffi Ephesii. Et alia. MARTINO BOGDANO Bernam.

AMo Te, quod aurem ad scribendum vellices. Segnior subinde est calamus, non animus, Tibi semper addictissimus. Chartaceam tuam supellectilem Helsingorae nonnihil imminutam, mihi conquerebatur Bramii in thalamo successor, a nescio quo Sueco in comitatu Illustrissimi Senatoris Rosenhani. Transmissae observationes Chirurgo - Anatomicae gratissimae venerunt, commodeque inter Centurias meas locum invenient, quia limatae et eruditae, h. e. Bogdano meo dignae. Casus a Te et Cl. Wilhelmo signatus accurate, pro vero se facile commendat.


page 45, image: s045

Saepe enim externa accidentia internas causas suscitant, quod prioribus annis hic vidimus in fabro Gyldenlovii, cujus mentionem feci in Cista Medica. Monstrum depictum procurante D. Segero nostro, qui Lunaeburgi adhuc commoratur, recte cum tabellario accepi. Quae de cordis [gap: Greek word(s)] meditaris, digna erunt publica luce, rogoque ne diu institutum hoc differas. Nuper in Zelandia monstrum natum sine corde et cerebro, unde aliquid pro hepate ibidem meditatur D. Everardus, eo quod ad hepar ejusdem, duobus ventriculis instructum, venae omnes commeent. Sed non credo exinde quicquam posse effici, siquidem monstrum est, et hepar monstrosum cavitates a corde videtur mutuatum. Quae de novis ductibus salivalibus et narium commentatus est Stenonius noster, sine dubio vidisti. Bononiae Malpighius in Observationibus novis, pulmonum substantiam insinitis vesiculis constare docet. Quartum jam Anatomiae Reformandae accingor, expectantque Bibliopolae Belgae magno desiderio correctum a me exemplar et novis nostris observationibus accommodatum. Ex Ruffo Ephesio quaedam habeo MSta, ex Bibliotheca Medicaeorum Florentina, ubi nonnulla sunt quae differunt ab illis, quae edidit


page 46, image: s046

Turnebus, nonnulla prorsus sunt inedita. Ex editis nihil penes me est, praeter illa, quae operi Medicorum Principum Parisiis apud Stephanum annectuntur. Turnebi editione adhuc careo, quae prodiit Parisiis 1554. in 8. Ejusdem de Appellationibus Partium Corporis librum a Junio Crasso latinitate donatum Venetiis 1552. in 4. editum Bibliothecae publicae legavit beatus noster Fuirenius, cum reliqua supellectile libraria, cujus catalogum beneficio Th. Fuirenii, cum aliis per Hauboldum mitto. Nos quod concernit, bene adhuc valemus cum familia tribus filiis aucta, totidemque filiabus. Ad plures vero abierunt Bangius, Spormannus, Pfeiffius. Te valere et sedem Bernae elegisse omnes laetamur amici, qui Te cum familia et amico veteri Salomone Rege, ut et Cl. D. Wilhelmo officiose salutamus. Frater D. Erasmius hisce diebus filium suscepit, ideo respondere non potest. Dn. Meibomius Bibliothecae Regiae praeest, nuper auctae libris Gerstorphianis. Urgebo tamen responsum, quamprimum licuerit. Hisce vale, amicissime Bogdane, et me prorsus tuum amare perge. Hafn. 22. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 47, image: s047

EPISTOLA XIII. De Liene magno Comitissae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SIngularis humanitas Exc. T. qua olim Patavii prolixe fruebar, et quam nuper Scaphusiii apud me communis noster Amicus Exc. D. D. Segerus abunde depraedicavit, tantum mihi nunc animi addunt, ut Exc. T. tanta locorum intercapedine disjunctam et gravissimis negotiis occupatam incomptis literis compellare ausim. Idque majori fiducia facio, quod mihi Exc. T. pietas perspecta sit, quae aegris, caeteris hominibus miserioribus, et succurrere novit et re ipsa prompta dexteritate facilem manum praebet. Illustrissima Domina Comitissa Francisca Elisabetha a Furstenberg, Illustrissimi Domini Ferdinandi Friderici Conjux, circa 30. aetatis annum Anno 1655. Mens. Sept. Viennae post largiorem melonum esum, insuper epoto vino glaciato, cui tamen assueverat, incidit in febrim intermittentem nullos certos typos observantem, nunc enim simplicis tertianae modo, nunc duplicis, nonnunquam quotidie bis paroxysmus invadebat. Post aliquot septimanarum decursum febris evanuit: at remansit Tumor in hypochondrio


page 48, image: s048

sinistro indolens locoque mobilis. Judicabatur ejus generis tumor, qualis post sebres, inprimis anomalas, in hypochondrio dextro ab epota largius frigida deprehenditur, quem quibusdam in locis Epatis placentam vocant, atque hoc nomine tumor iste non magni fiebat neque ab Illustrissima Domina neque a Medicis, imo penitus, quod equidem sciam, negligebatur. Biennio a febre depulsa elapso denuo concepit, nam aliquot prolium mater est; Circa medium gestationis tempus diu maximo labore, singulis mane pituitosa copiose evomuit; quin etiam tum temporis menses impetuose satis eruperunt, ut omni ingenio supprimendi foetusque conservandus fuerit. Dum foetus in utero crevit, tumor sursum costas versus adauctus fuit, non sine dolore, qui saepe tantus erat, ut lectum petere cogeretur: quamprimum recubuit, dolor protinus evanuit. Stato partus tempore promptius ac unquam puellam enixa est, quae adhuc sana et vegeta vivit. Excluso foetu et secundinis, tumor iste cum impetu quodam deorsum pubem versus ruebat, ut Illustrissima Domina vel uterum prolapsum, vel peritonaei processibus laxatis herniam intestinalem sibi obtigisse vereretur: Verum illa in lectum collocata nihil tale nec


page 49, image: s049

tunc nec hactenus animadversum fuit. Lochia rite fluxerunt. Post puerperium aliquandiu menses inordinate et cum foetore emanarunt. Anno 1660. post dies caniculares Thermas Helveticas adiit: earum usu finito mensium fluxus debitus rediit ac paulo post iterum concepit. Verum nondum finito quarto mense, ob casum, abortum passa est. Ab illo tempore sentiit tumorem crescere citra notabilem actionum laesionem aut manifestum aliquod deterioris valetudinis indicium. Anno 1661. aestate acidulas Riplisavienses bibit, cum ex Celsi sententia ferrata lienem imminuant; Earum potum commode pertulit, indeque spem integrae valetudinis concipiebat: Verum nondum finito potandi tempore, cum gelidam fontanam aestuante corpore avidius bibisset, in Colicam incidit, quae tamen congruis adhibitis, utcunque saevissima fuerit, brevi sublata fuit. Ab illo tempore ad hunc usque diem sat bene se habuit; nullum vitium in actionibus notatu dignum observatur: habitus corporis est obesus: facies rosea, caetera cutis candida: statura mediocris. Pridem crebro sanguinem tenuem ex utraque nare et fere quotidie exstillavit. Post usum spleneticorum haemorrhagia rarior et parcior est. Urinam copiosius et potum quantitate superantem,


page 50, image: s050

sed pallidiorem, nunc emingit. Tumor quoue horum usu aliquantulum decrescit. Ejus facies, dum haec scribo, talis est: Sub costis nothis in sinistro latere incipit, desinit prope os pubis: Si supina jaceat, lineam albam non transcendit, sed tamen fere proxime attingit, vacuum spatium inter costas et spinam Ilii implet: si dextrorsum corpus volutet, illuc prolabitur, imo manu facili labore eousque adigi potest, ejus terminos circa lineam albam, similes linguae bubulae, non semel tactu explorare potui. Ego tumorem hunc semper Lienem magnum credidi, ejus sc. affectum a scirrho prorsus diversum: ut mecum quoque Dodon. in Prax. Medic. sentit: tumor enim attactui mollis et quasi fungosus tangenti manui occurrit. Eoque lubentius id existimo, quia ante aliquot annos quendam magno Liene defunctum aperui, in quo, dum vivebat, eadem tumoris ratio erat: post mortem v. exsectus Lien plane mollis erat instar spongiae madidae; ingrediebatur illum insignis magnitudinis arteria splenica, egrediebatur major vena: tunica admodum densa cooperiebatur; parenchyma absolvebant fibrae mirc inter se contextae, et sanguis valde serosus cavernulas, ex mira fibrarum contextura enatas, adimplens. Sanguinem hunc


page 51, image: s051

penitus non solum in hoc, sed hactenus in pluribus lienibus, non magno labore, detracta tunica, elui posse didici. Fibrarum iste contextus expressa aqua admodum contrahitur et e. g. respectu splenis bubuli, minima ejus portio adparet: aquae vero immersa protinus mire secundum omnes dimensiones dilatatur, instar spongiae aqua praegnantis. Similem fibrarum contextum in Epate uterino humano, in uteri substantia partui vicinarum, et in reti mirabili bovino video. An sanguinem qualitate aliqua imbuat? an vero solum cursum ejus remoretur, vel aliud beneficium conferat? non definio. In Illustrissima igitur domina spleneticas frbrarum cavernas admodum seroso sanguine impletas existimo, fibras v. arbitror tonum suum et robur ob annuam p. n. expansionem tantum non perdidisse, atque ob hanc causam tanto tempore molem Lienis eandem permanere. Exc. T. summopere rogatum Illustrissimae Dominae nomine velim, quid de affectu hoc sentiat. Certus sum magnos lienes Exc. T. notissimos, cum in oris illis vivat, ubi frequentiores sunt quam in his regionibus. Humorem melancholicum multi accusant: at penes Illustrissimam Dominam nulli hujus humoris effectus apparent, si molem splenis excipiam; quae


page 52, image: s052

tamen aeque ab aqua, forte Hippocr. et Aristot. faventibus, accidere potest. Deinde ex Exc. T. quaero, quid de diureticis in hoc morbo sentiat? Antiscorbutica laudantur, quae pleraque talia. Scultetus in Armament. Chirurg. ad [gap: Greek word(s)] consumendam commendat rad. Ononidis pulverem: Illustrissimae Dominae pulverem, non neglectis universalibus, dedi, inde tumor imminui videtur: certe haemorrhagia narium cessavit: An pergendum? Quid de topicis Exc. T. sentiat e. gr. de Empl. Cicutae Hild. scire averem? Et haec sunt, quae ad Exc. T. perscribere ausus sum, conscius incomparabilis humanitatis ejus, ac quam primum licuerit responsum exspecto. His Exc. T. Reip. Medicae bono ad Nestoreos annos vivat, valeatque feliciter et faveat

Scribebam festino calamo ad Fontem Danubii d. 15 Jun. 1662. in Arce Donescingen.

Exc. T. Devotissimo Cultori

Joh. Jacobo Wepfero Med. D.



page 53, image: s053

EPISTOLA XIV. De lienis magni curatione. Velthusius refellitur. JOH. JAC. WEPFERO Schaphusium.

QUam grata mihi fuit veteris amicitiae redintegratio, tam ingrata accidit tabellarii mora. Enim vero metus est, ne mihi neglecti officii culpa imputetur, quia ad casum propositum illustrissimae comitissimae statim non respondi, et pronum Tuum affectum, quem tot annis sartum mihi conservasti, pari promptitudine non excepi. Crede tamen tam mihi charum esse amico Tibi gratificari, quam tibi, me amare. Vitium illustrissimae Dominae quod signasti, aliud esse non credo, quam lienis magnitudinem excedentem, sive nativam sive adscititiam. Nativam quum dico, nolo ea magnitudine natum lienem, quia Historiae Tuae id repugnat, sed quod justo laxius ejus parenchyma fuerit prima origine, adeoque aptius ad imbibendas humiditates, quas vel morbus praecedens per [gap: Greek word(s)] deposuit, vel sanguis arteriosus, quo lien abundat, plus aequo fludior, vel denique lymphatica vasa subministrare potuerunt. His modis magni lienes fiunt, et sine magno incommodo a plurimis


page 54, image: s054

geruntur. Marcellus Donatus l. 6. Hist. Med. mir. c. 3. quandam mulierem scribit lienem adeo ingentem habuisse, ut universum abdominis spatium occuparet, quo tamen non obstante, plures filios peperisse, optime formatos. Vidi ego non pauca exempla. Uxor mea suavissima post quartanam aliquot abhinc annis, magnum lienem recepit, qui etiam tactu deprehensus est sinistram abdominis partem universam occupare. Angebar animo, et, superveniente ictero, omnia conclamata credidi. Sed praeter spem, largis evacuationibus biliosi seri per vomitum, alvum et urinam succedentibus, brevi convaluit, ut nec vola nec vestigium lienis exinde superfuerit, et plurimorum liberorum elegantissimorum mater sit. Fratri quoque meo charissimo non semel lien intumuit, sed per vomitum largissimum cruentiseri detumuit. Quod si vero nimiâ morâ fibrae lienis laxentur, ut collectum in spongioso parenchymate serum exprimi non possit, scirrhus incurabilis oritur, tunicâ externa etiam ita condensata, ut corium bubulum crassitie aequet, quod in splenetico hic a me secto observavi. In alio Romae vidi a compressione tumidi lienis constrictis intestinis deglutiendi sublatam facultatem. Ita obstructum lienem in vetulâ exemit Fioravantius, posseque


page 55, image: s055

lienem innoxie exscindi in homine vulnerato narrat Ballonius lib. 2. Ephem. et nos hic in canibus experti sumus. Humidi copiosi proventum hic recte cum Hippocrate incusas, qui in hujusmodi hominibus sputo se prodit, et haemorrhagiâ, ut mirer Lamb. Velthusium in nupero opusculo de Liene c. 3. negare liquidiorem sanguinem vel chylum ad lienem ferri. Rationes, quibus movere nos conatur, tanti non sunt, ut a recepta sententia dimoveamur. Non enim ad temperiem siccam potius quam humidam labitur, nisi phlegmone urgeatur, qualis erat lien quartanarii apud Carolum Pisonem in Praef. de ser. colluv. Revera vero serum ibidem p. n. cumulari, in suspenso deprehendit Volcherus Coiter obs. Anat. Chir. Misc. Vesica enim duorum pugnorum magnitudine aqua plena lieni adhaerebat. Quod deinde lienosi nonnunquam sicco sint ore, nec superfluo humore multum turgeant, haec ratio est, quia serum a liene intercipitur et cumulatur, unde nec ad ductus salivales confluere potest, nec ad reliquas corporis partes, quanquam frequentius eveniat, ut et sputatores insignes sint scorbutici, et reliquo corpore sudore diffluant, secus ac Velthusio visum. Illustrissimae Dominae vestrae lienem simili sero distendi,


page 56, image: s056

indubie credo, et quia ab utero compressus sursum adscenderat, descenderatque tumor ejus, spero prolapsum non esse, aut utero annatum, quod in Comitissa de Boizeon observavit Riolanus lib. 2. Anthropog. cap. 23. De diureticis porro et emplastris quod meum assensum expetas, modestiae Tuae adscribo. Non possum non in illorum delectu Tuum judicium laudare, et Illustrissimae Dominae de tali Medico gratulari. Per lotium hujusmodi serum in liene congestum commode posse evacuari, natura monstrante viam didicimus. Notus sine dubio Tibi eruditissimo est religiosus ille lienis tumore, et gravitate hypochondrii a Valetio exerc. 40. ad Holler de Morb. Inter. notatus, qui urinis nigricantibus atramento simillimis, per 5. vel 6. dies crumpentibus, pristinam incolumitatem adeptus est. Medicus Naturae est imitator et tuto illam sequitur, si assequi possit. Laboramus enim defectu diureticorum sine nausea prompte et certo operantium. Variis salibus, lixiviis, decoctis, aquis, pulveribus, hydropicorum aquas per vias urinae aliquoties tentavi educere, sed non nisi semel in juvencula successit. Non semel vero per sudorem sive laconico sive Unicornu nostro provocatum feliciter aegros restitui, in


page 57, image: s057

quem proniores quoque sunt scorbutici nostri, et anti-scorbutica non infeliciter eo collineant. Sed hic et ubique Naturae via pertentanda, ut illâ insistamus, quam elegerit, quod frustra Tibi exercitatissimo occino. Ad Scorbutum nos singularem trifolii aquatici virtutem probavimus, praeter morum Norwagicam, cochleariam, nasturtium, etc. Pulverem rad. Ononidis ante Scultetum Matthiolus commendavit, quo et ego in Sarcocele Advocati usus sum, sed sine magno successu. Emplastrum ex Cicuta Hildani magni facio, et ejus continuatum usum dissuadere non possum. Hoc consilio in Emplastro nostro splenetico Dispensatorii Hafniensis reliquis cicutam adjeci, nicotianam et ebulum. Sed quo prolabor? Dum officiosus esse volo, molestus sum, Tibique forsan longo responso onerosus, qui et aegris tuae curae concreditis, et libris vacas. Observationes Tuae de Apoplexia oppido placuerunt, et optarem plures a tua penna exarari similes, quibus Reipublicae Medicae ingens et solidum accederet incrementum. Eleganti Tua de liene observatione Diatriben meam exornavi, quam de pulmonum substantia nuperrime conscripsi. Non committam, ut praeclara Tua virtus et medica eruditio, pro veteris amicitiae necessitudine,


page 58, image: s058

data occasione in monumentis nostris silentio transmittatur. Et si quid ultra possum, id totum Tibi offero, cum voto omnis felicitatis perennaturae, quam Tibi tuisque ex animo precor. Vale, mi Wepfere, et publico bono diu vive, meque amare perge. Raptim Hafniae 7. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XV. De Collegio Naturae Curiosorum in Germania. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ILlustrissimi Tui Nominis Fama instar splendidissimi solis totum Eruditum illustrans orbem et certis includi terminis nescia jam dudum e septentrione mare praetergressa Occidentem adimplevit, Orientem usque penetravit. Gratulatur sibi non immerito Dogmatica Medicina de Magnif. Exc. T. quasi Jove suo Statore et Sospitatore, utpote quae variis Empiricorum astutiis et artibus pressa Te Promacho quasi vitam et sanguinem recipit. Gratulatur


page 59, image: s059

sibi Anatomia de tanta felicitate, quod non solum Mag. Exc. T. illius theatra frequenti et curiosa sectione illustraverit, sed et inventione vasorum Lymphaticorum miris modis auctiorem reddiderit, adeoque quas olim Magno Tuo Parenti ob indefessos Sectionum labores egit gratias, Tibi certe, Vir Magnifice, Magni Patris magno Filio immortales et aeternas jure merito offert, debetque. Quid referam de curiosis sparsim editis Philologico-Medicis scriptis, quae undique quidem anxie conquiruntur, vix tamen ac ne vix quidem, Bibliopolarum incuria, impetrari possunt.

Illustrissimi ergo Nominis Tui splendor hactenus perstrinxit animi mei aciem, ut in plenâ luce caecutire, nec tantum solem (Phaetonteum aut Icarium metuens casum) adire ausus fuerim. Sed praeter spem felicior lux meis arrisit votis. Postquam etenim praeteritâ hyeme Dn. Schoebelio Vratislav. conterraneo, consanguineo, Juris Studioso Hafniae moranti litteris mandassem, ut Magn Exc T. curiosa scripta (quibus adhuc Bibliotheca mea cum damno caruerat) conquireret, mihique Hamburgo Vratislaviam transmitteret; is M. Exc. T. invisens felici sorte non solum aliquot Scriptorum Exemplaria


page 60, image: s060

(quae eo cariora et rariora quod ab ipso Authore donata) sed et facilem aditum colloquii litterarii impetratum esse significavit. Quam felicitatem ambabus amplexus manibus, Epistolae partum maturavi, eo quod M. Exc. T. curiositatem meam ingenuam non displicuisse ex adhortatione per Schoebelium factam senserim. Calcar addidit Curiositas, quae me ut naturâ, sic nunc voto et lege obstrictum tenet. Pauci abhinc praeterierunt anni, ex quo Medici quidam, laudabili Curiositate ducti locupletandi Medicas ex Naturae penetralibus Gazas, Collegium aliquod more Academiarum in Italia solemnium instituerunt, ut admissi Collegae in excutiendis singularibus Naturae ex Regno Minerali, Animali, Vegetabili occupati, Reip. Medicae commodum pro virili curarent. Animum sugit, an hujus pronascentis Collegii Curiosi Nomen et Incunabula M. Exc. T. innnotuerint; ea propter ipsius Curiositati non ingratum fore duxi, si instituti Collegii rationem et leges typis divulgatas offerrem, atque hoc leviusculo munere eo liberiorem aditum impetrarem. Addidissem his pagellis comitem Ampelographiam seu Curiosam vitis Viniserae ejusque partium considerationem Physico-Philologico-Historico-Medico-Chymicam, quam


page 61, image: s061

ad normam Collegii Curiosi (cujus membrum ut me nominare possim Dn. Collegarum effecit Humanitas) praeterito anno typis divulgatam Eruditorum judicio submisi et exposui. Sed cum occasio transmittendi nunc temporis mihi praecisa sit, insimul haeream an forte, fortunâ magis quam merito, opusculum hoc M. Exc. T. limen antea intraverit, transmissionem hac vice differo. Certo tamen sibi persuadeat, si vitis haec chartacea M. Exc. T. Bibliotheca adhuc exulet, me in posterum proximâ occasione ad nutum M. Exc. T. transmissurum. Utinam M. Exc. T. arrideat Collegii Curiosi Institutum, quod plurimis celeberrimisque Medicis non displicuisse ex adjunctis intelliget schedis. Speramus indies fertiliorem fertilissimorum ingeniorum messem et majorem numerum qui nobiscum decurrant hoc stadium. Confecta viticulturâ Astacus et Gammarus, ut curioso secetur oculo, mente, manuque, meam jubente et annuente Collegio expostulavit operam. Nullus dubito quin M. Exc. T. in locis maritimis degens (mare enim septentrionale ut olim Africa semper aliquid novi exhibet) de hoc animalculo singularia enarrare posset, quae Curiositati ex asse satisfacerent. Rogatum itaque impetratumque desidero,


page 62, image: s062

ut Curiosa de Cancris (qualia quaedam Cent. 6. obs. 57. exhibet) transmittere, adeoque labores meos radiis suis illustrare dignetur; sentiet profecto, non in ingratum collocata fuisse beneficia.

Responsoriis si Tenuitatem meam dignari lubido fuerit, Hamburgum Mercatori has Hafniam deferenti, transmittat illas, sic absque naufragio salvae et incolumes me Vratislaviae Silesiorum metropoli morantem invisent, et placidissimâ fronte a me suscipientur. Vale interim, Vir Magnif. ad Reip. Medicae incrementum nate, quam longissime, quam felicissime, et fave T. Eruditionis et virtutis Admiratori et cultori indefesso, qui summi honoris agnoscet loco, si infimo Tuorum Clientum subsellio collocetur. Vale.

Magn. Ex. T.

Cultor Devotissimus

Vratislav. Siles. e Museo 25. Jun. St. N. 1662.

Philipp. Jacobus Sachs a Lewenheimb Ph. et Med. D. Academicus Curiosus.



page 63, image: s063

EPISTOLA XVI. De Collegiis recte instituendis. De Gammar multa. De cancellis in conchis. Ex cancris non nasci Scorpiones. PHILIP. JACOBO SACHS Vratislaviam.

OBlatam amicitiam et amplissima officia, gratâ mente amplector, daboque operam ne tuo favore indignus censcar. Perplacet studium Naturae Curiosorum, quod ex transmissa Epigraphe mihi innotuit, et bene coeptis perpetuitatem voveo. Magni Verulamii hoc olim fuit institutum, et nuper in Anglia Clarissimorum Virorum Digbaei, Boylei, Villisii, Glissonii, Charletoni curae et labores eodem tendunt, quorum ductu Collegium instruitur, publicis sumptibus perficiendum. Hisce experimentis rectius ad Naturae penetralia pervenitur, et multa in apertam lucem protrahuntur, quae vel occulta hactenus vel falso credita. Si hac via ad veritatis semitam grassamini, immortalem laudem merebimini. Experimentis hic opus est pluribus, haud fallacibus, quibus Naturam quasi blandâ arte solicitamus. Opus est Magnatum favore et impensis, ut felicius cuncta succedant. Tardius enim, nec tuto satis privata industria quicquam perficiet.


page 64, image: s064

In Ampelographia vero tua, quam in Bibliopolio nostro vidi, omne punctum tulisti, hocque culta

-- largo pubescit vinea foetu.

Lecto eleganti et musteo libro, gratior mihi visus est flos ille nectareus, quem tuis manibus dedit uva pressa, quam hactenus omnia vineta, etiam cultissima, tulerunt, ut rectius Tu, quam vina, coronam merueris. Auges publicum beneficium novo de Astaco et Gammaro argumento, quod meditaris, recteque Ampelographiae Tuae subjungis, quia difficilioi astacorum caro et ventriculo molestior sine vino. Recte enim Platina l. X. Tuend. Val. cancros difficillime concoqui, coctos asthmaticis et phthisicis prodesse scribit. Non ab igne culinario tantum difficulter coquuntur, sed et ab illo, cujus beneficio noster ventriculus gaudet. Ita Aegineta l. 1. c. 91. gammari, paguri, cancri, locustae, et squillae concoctioni repugnant, sed alimentum praebent, et ventrem comprimunt, si in aqua dulci saepius decoquantur. Cur tum sint [gap: Greek word(s)] , ipse divinabis, et ostendit ante Sethus de Alim. quia sal deperditur. At remedio erit tua Vitis, quae tenori tenorem addit, ut loquitur Aretaeus l. 1. Acut. c. 1. Alio quoque nomine recte viti cancrum addis. Nam cancros fluviatiles in sarmentis albae


page 65, image: s065

vitis cremari suadet Dioscorides l. 7. c. 3. ad canum morsus, quanquam in sola patella aeris rubri Galenus l. 11. simpl. Med. Fac. praeceptoris Aeschrionis authoritate asserit. Quicquid sit, quia ad canum morsus cancrorum cinis confert, etiam recentiorum observatione, de qua videndus Rhodius noster in Scribon. Comp. 171. Tu certe, mi Sachsi, ab invidentium morsu securum Te praestabis non cineribus sed ipsis cancris erudita tua penna reviviscentibus. Et, quia id argumentum tractas, quaeso pressius ad examen voca antipathiam, quae est inter gammaros et sues. Nostrorum enim experientia observati sunt mortui, quandocunque sues currum, quo gammari vehuntur, pertransierint. Caetera quae de genere hoc dici possunt, non tangam, partim quod a Te accurato labore haec aliaque expectemus, partim quod a Gesnero, Aldrovando, Nierenbergio, Rondeletio, Jonstono, Schonfeldio, Wormio nostro petantur rectius. Unum alterumque adjungo, ne tuae petitioni amicissimae videar deesse. Ex intima tunica chelarum gammari, cosmeticum insigne digitis contrita confici, nuper me monuit D. Moinichenius noster, ex Italia redux. Cur vero pleraque haec cancrorum genera, quae nigricant externâ crustâ, quando coquuntur, evadant


page 66, image: s066

rubicunda, difficile dictu est. Tibi forsan, Naturae amico, causa innotescet. Nonnulli gammari tandem quoque ruborem omnem deponentes, albicantes fiunt. Monstrosas chelas habeo duas. Altera major Astaci obtusa est, lato fine pilisque obsito, cujus pars media rubet, media nigricat. Gammari altera pars prorsus jam candicat, cujus una chelis particula bifurcata cernitur. Rubent vero crustae magis, si in salsa aqua coquantur, vel in cerevisia, unde in salsae aquae defectu, aniculae feruntur squillas in lotio coquere, ut rubicundiores videantur et elegantiores. An ad illustrem colorem sal aliquid conferat, Naturae curiosus curiose inquiret. Nec indignum erit tuo ingenio perspicaci, si nos docueris, an cancelli illi, qui in conchis reperiuntur, ibi reapse generentur tanquam in proprio domicilio, an nudi nascantur, purpurasque et Turbines e suis conchis pellant, ut eas inhabitent. Plerique credunt alienas casas inhabitare. Quod et subtilissimus Cardanus admisit l. 7. de Rer. Var. c. 38. deceptus authoritate Rondeletii, ante quem Plinius l. 9. c. 31. de Pinnothere refert, solertiam illi esse inanium ostrearum testis se condere, et, cum accreverit, migrare in capaciores. Vix ego inducor, ut id credam. Singulare


page 67, image: s067

enim est gammari genus, ab aliis diversum, quae conchis carent, cauda enim mollis est, et certum indicium praebet in conchis suis esse genitum. Nec visi hi cancelli sine conchis suis. Neque injuriam hanc in illis admiserit Plinius, ut aliarum concharum incolas devorent, quippe ob exilitatem opportunus injuriae est ipse Pinnotheres. Imo nunquam, quod ego viderim, in majoribus observati conchis. Varia insecta in conchis nascuntur, ut mirum non sit his sui generis innasci cancellos. Duorum generum conchas habeo, in quibus cancelli sui quoque generis latent. Una turbinata, ex qua eminent cancelli pedes quatuor exiles, cum duabus chelis, sed parvis. Altera elegans varioque colore nitens ex genere umbilicatarum cochlearum, cujus ingressum una sola cancelli chela obstruit, adeo lata ut superare videatur universam corpusculi molem, qua tamen sublatâ reliqui pedunculi intus conditi comparent. De aliâ quoque fabula judicium Tuum acclamo. Plinio enim l. 9. c. 31. narrante, cancrorum corpus, cum exanimati sunt, transfigurari in Scorpiones narrabatur in sicco, quod Ovidius l. 15. Met. fab. 30. ita describit:



page 68, image: s068

Concava littoreo si demas brachia cancro;
Caetera supponas terrae; de parte sepulta
Scorpius exibit: caudaque minabitur unca.

Hanc metamorphosin sine examine, quasi veram, admisit quoque Mouffetus l. 2. Insect. c. 10. rationemque superaddit Licetus l. 3. spont. Viv. Ort. c. 55. Sed pro fabula reputo, et Plinii candorem laudo, quod ex narratis retulerit ut rem incertam. Cancrorum apud nos ingens copia. Putrescunt nonnunquam et in sterquiliniis abjiciuntur. Nunquam tamen exinde visi scorpiones enasci, quos etiam prorsus ignorat regio nostra septentrionalis. Raro res putrefacta in similem speciem commutatur. Nunquam ex humano cadavere putrido, statim homo emergit, sed ignobiliora insecta prodeunt. Apes ex vitulis, ex equis crabrones, ex mulo locustae, scarabaei ex asino, ex medulla humana angues. Paguri autem species est utraque, de qua loquimur. Nisi hic eam metempsychosin esse existimemus, de qua Borellus Cent. 4. Obs. 34. qua ex cineribus suis cancer resurgit, salis beneficio, quo vegetabilia iterum repraesentari possunt. Valde tamen dubito successurum istud de cancris experimentum, nisi modus operandi nobis apertius indicaretur.


page 69, image: s069

Vitium enim est plerorumque Scriptorum, arcana revelantium, ut amplissimis promissis mancas descriptiones ornent, sicque lectores vanâ spe lactent. Nolim haec de Borello suspicari, quem satis apertum deprehendi, sed ea fide hanc transmutationem retulit, qua accepit. Tantum autem abest, in noxium scorpii animalculum putridus cancer convertatur, ut non solum in ventriculo concoctione velut putrefactus, salutare nutrimentum corpori nostro suggerat, sed Isicia sua palato grata inde plasset et formet gulae Magister Apicius l. 2. de Re Culin. c. 1. Singulare est, quod de Paguris fluviatilibus narrat Simeon Sethi lit. [gap: Greek word(s)] . 8. ulceribus pulmonum prodesse, vesicae vero obesse. Pro pulmonibus facilis ratio occurrit, qua gammari asthmati et phthisi medentur At quid de vesica dicendum? Forsan caro crassior segnius lotium inficit, viasque urinae obstruit. Alioquin oculi gammarini, particulae illae cancrorum optimae, calculum potenter movent, urinaeque ductus aperiunt. Ut hoc addam, illi iidem oculi, aceto impositi, eodem modo, sicut lapis stellaris, circumrotantur. Tu rerum harum abditas scrutare causas, publicum doce, et me, quem Tibi amicum optasti, amare perge.


page 70, image: s070

Vale, Vir eruditissime, et publico diu vive. Hafn. 16. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

Impress. Vratisl. 1665.

EPISTOLA XVII. De Deusingio nonnulla. De Frundekii oleo et sale ex igne extrahendo. De Burrhi liquore oculari. De mercurio nonnulla. Canis Anatome. Item Cadaveris humani sectio, et quae ibi observata. De Calculi exsectione, deque Lithotomis. Vitulus monstrosus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SUavissimis literis Tuis, et eruditionis, amorisque in me sinceri plenissimis supra modum recreatus, responsorias hasce adeo differre non potui, ut etiam ante plenam scribendi materiem inventam e manibus meis cvolarint. Quod Dn. Matthias Jacobaeus etiam domi amicitiae nostrae memoriam conservet, agnosco candorem amicissimi pectoris, et ad paria officia arctius obstringor. Deusingius Blottesandaeo suo adhuc imminet; emisso etiam secundo contra


page 71, image: s071

illum Alvares scripto, eoque, uti genius est Viri, mordacissimo; in quo, a nescio quibus calumniatoribus instigatus, me quoque ceu Authorem praefationis oblique ferit; respondi per epistolam suspicacissimo homini, et culpae suspicionem amolitus sum; nec tamen illos ipsos Authores, Cartesii, Voetiique discipulos nominare placuit, quod falci meae nihil cum alienâ segete. Vindicent sese, quos urit Deusingianum virus, et, si sit fides relationi nuperae, vindicabunt. Superiori mense contra Digbaeum se armavit Deusingius, ejusque pulverem sympatheticum novo volumine infestavit, in quo etiam in fronte operis, Cacodaemonis operâ absolvi illas medicationes contendit, quas Digbaeus Naturae assignaverat. Tale sc. est ingenium viri, cujus scripta paene apud omnes in contemptum sensim deveniunt, ut felle oppido tumida, experientiae praesidiis admodum vacua. Bartholinum tamen vellicare hactenus non sustinet, veritus Riolani fata et reliquorum hostium suorum memor; hinc in ultimo illo scripto suo Epistolam quoque Tuam publicavit, in candorem, ingenuitatemque Bartholini effuse liberalis, utinam ex animo. Quid contra vindicias Tuas moliatur, nondum liquet; illae ipsae vindiciae simul cum cistâ Medica (pro


page 72, image: s072

utroque liberali dono officiose gratias ago, habeoque) cupidissime hic a doctis leguntur non sine acclamatione veteri: belle, pulchre, sapienter! Dn. D. Payngkii laboribus Chemicis ex animo gratulor; unum addo, vivere Amstelredami Dn. Frundekium clari nominis Chemicum, mihi familiarem, qui in Collegio, quod his mensibus aperuit, publico programmate discipulos invitat, inter alia, ad praeparationem olei et salis ex igne extrahendi inspiciendam. Legi id ipsum programma, atque rem illam ultro citroque cum Frundekio discussi, tandemque post velitationem cognovi bonum Frundekium illud igni attribuere, quod cespitibus, carbonibusque debebatur, nihilque esse aliud illud oleum et salem, quam germanum fratrem fuliginis, unde et oleum et sal facile exprimuntur; tale quiddam D. Payngkio accidere nolim tamen suspicari. Id planum, omnes in errorem labi, qui vitrum carere poris existimant; proinde si quid in Retortâ deprehenderint, non ante immissum, illud pro igneâ agnoscunt substantiâ, cum tamen sali volatili cespitum bituminosorum non sit arduum, per poros vitri quasdam sui particulas tenuiores ingerere, id quod non mihi tantum, sed et Dn. Sylvio deprehensum, qui ingesta in Retortam ponderans,


page 73, image: s073

et egesta iterum ad libram vocans observavit egesta pondere supperare. Sed haec alias. De liquore oculari Dn. Burrhi omnia certissima sunt, et pluribus jam confirmata experimentis, nondum tamen factum in homine periculum. Liquor ipse subalbicat, diaphanus tamen, nec inducor, ut credam metallici generis esse; concrescit autem in triplicem substantiam (idque iteratâ etiam sectione) plane referentem tres illos ordinarios oculi liquores, tum figurâ, tum consistentiâ. Res mira videtur, quia hactenus ab aliis non attentata; forsan admirationem exueremus, si veteres quicquam de eo tradidissent. Quid si exprimat ex oculis mactatorum animalium liquores omnes, et, sive singulari coquendi ratione, sive benigno quodam menstruo adhibito, ex omnibus unum liquorem diaphanum praeparat, qui post in oculos aliorum animalium infusus iterum concrescat in pristinas figuras? quid si, cicatrice beneficio hujus liquoris solidatâ, ex arteriis sensim aliquid depluat in vacuum oculi, et naturâ operatrice concrescat in similes deperditis substantias? Quicquid sit, spero curiosum aliquem et curis vacuum inquisitorem tentando eo non disficulter perventurum, ut dexteritatem illam imitaretur. Succum ulmi aliquid


page 74, image: s074

posse, exemplum ab Henr. ab Heer allatum satis ostendit, ita tamen ut huic moli non sufficiat. Schowii oculum laborasse ab aliquot annis mihi satis exploratum, convaluisse sponte natura et miror, et gaudeo hodieque monstra fieri in morbis. Censuram Facult. Medicae D. Swabium inter et M. Jonam cupide legi, observavique magno judicio monitum esse, tam Mercuriali aquâ, quam Mercurio praecipitato circumspecte utendum esse, veluti enim Mercurius provide praeparatus divinae manus instar est, ita improvida praeparatio via proxima solet esse ad superos. Foemina hic in Belgio ob febris curam nobilis multos sanavit Mercurio praecipitato etiam ad scrup. j. et ultra quavis vice propinato, idque saepe feliciter, temeritate rationis vicem supplente, tandem cognita medicamenti basi, deserta est, et ad colum iterum ablegata. Mihi nihil certius, quam Mercurium, quovis modo vulgari praeparatum, levi negotio ad ingenium redire, praesertim nisi vasa eum continentia firmissime occludantur. Redegi ego nuper Mercurium sublimatum, Mercurium vivum, et stannum Anglicanum simul mista in oleum, oleo olivarum qua colorem, qua consistentiam simillimum, cujus usus in externis creditur nobils, ego tamen vel


page 75, image: s075

eodem caute utendum existimaverim. Dn. Wormium, Paullinumque ad cathedram Acad. vocatos esse gaudeo; nec, fi tandem aliquando locus Stenonio nostro posset aperiri, futurum id esset, ut spero, cum detrimento Divae Anatomes, cui alacriter mecum insudat. Nuper in cane valido celeri manu enecto observavimus, inflatâ arteria coeliacâ (ligaturâ tamen prius injecta, qua cor spectat) primo intumescere lienem, inque eo et venas et arterias, hinc hepar una cum tum portae, tum Cavae ramis, imo et trunco cavae universo; demum lymphatica ex hepate egrediuntia, tandem reliqua lymphatica ad receptaculum chyli tendentia, denique ipsum ductum thoracicum manifeste flatu distendi, id quod forsan non ita hactenus observatum. Quam autem lucem illa synanastomosis venarum in hepate cum lymphaticis afferat, malo a Tua Clar. audire, quam ipse persequi multis. Inprimis jucundum visu fuit, eodem flatu arterias, venasque cordis coronarias admodum tensas fuisse, et venas coronarias multiplicibus osculis in se hiare, adeoque potuisse ex unâ venâ in aliam mutuo pressu transire sanguinem, et rursus in suum canaliculum retrudi, ut videantur illae coronariae venae forsan prorsus carere valvulis. In renibus etiam flatus


page 76, image: s076

per arterias intrusus regrediebatur manifeste per venas, sed tamen non nisi post moram aliquam in inflatione consumptam. Deprehensae nobis itidem sunt 4. glandulae subcaeruleae (nescio an descriptae hactenus) succo paene nigro refertae, quae jam in multis subjectis conspectae sunt incumbere pulmonibus; duae quidem majores asperae arteriae adjacent, qua parte in pulmones incipit divaricari, duae minores vicinis adhaerent bronchiis. Cum inflantur, aut premuntur venae mesaraicae (quod in alio subjecto nobis observatum) sanguis promiscue ab unâ labitur in aliam, inflataque venâ ibi unâ, simul inflantur omnes, et inflando quasi rosae figuram jucunde exprimunt. In Harlemensi viro post mortem nuper secto deprehensum, renem sinistrum totum in putrilaginem abiisse et per vesicam fuisse excretum, dextrum ureterem calculo fuisse obstructum, hinc misero primum obortam urinae suppressionem, inde hydropem, urinâ (cum in vesicam via negaretur) in abdomen se effundente. In sinistro cordis sinu deprehensus polypus variis radicibus vasis adhaerens, chirurgi vermem vivum fuisse praedicabant, sed ego in corpore isto glutinoso nec vere caput, nec vitae indicia observare potui. Dn. Lytzovius noster


page 77, image: s077

lithotomo cuidam Harlemensi secandum obtulit corpus, ut calculum eximeret, sed nullo hactenus successu, quod lithotomi digiti calculum rite prehendere nequeant, et Lytzovius apparatum canaliculati catheteris abhorreat; ego Amstelrodamensem praefero Lithotomum Rochum van Diik, cujus expeditas in sectionibus manus saepe observavi, et nuper admodum in XXX. annorum Eunucho (cui jam ab infantiâ nullum testiculorum usquam indicium, nec vel in mento, vel pube pili) cui per immissum catheterem striatum, illique inflictum scalpelli ictum more Paraeano subuenit, et calculum ovi gallinacei magnitudine extraxit. Eunuchum tamen illum paulo post superveniens febricula fustulit e numero vivorum, nullo Rochi dedecore, sed ex reliquis, quos secuit, paucissimi alioquin solent perire. Circumferuntur hic jam multa de quodam Castrensi in Galliis Chirurgo, ac si supra os pubis facta incisione calculum dexterrime eximat, sed fateor, me nondum capere quî id fieri commode possit, tot obstantibus ubique vasis; ut taceam vesicae vulnera ab Antiquis incurabilia censeri. De Burrho omnia solita: affuit ipsi et Guldenlovius noster, et Dn. Hannibal Sehestedius, officiose uterque exceptus; quid si contingat


page 78, image: s078

aliquando Daniae nostrae vultum ejus coram videre, quo plura vota tendunt. In nundinis nostris nil paene in naturalibus rarum occurrit, praeter vituli bicipitis ex utero secti exuvias, quas mecum Dn. Resid. Charisius inspexit. Excreverat in utero vitulus iste in justam magnitudinem, amphisbaenae similis, quippe alterum illi caput ordinariâ sede, alterum loco caudae, utrumque crassum et validum; sex illi pedes eo ordine dispositi, ut primus capiti supponeretur primo, duo sequentes vicino trunco; duo in latere caudae eminebant, truncus totus aptissime sibi invicem connexus, ut unum animal omnes crederent, duo tamen ei corda fuisse et reliqua interiora duplicata, imo in altero maris, in altero foemellae dilituisse patrimonium constantissime asseveravit redemptor, qui nobis ostendebat. Spem praeter prolixe me diffudi; contraho vela, et Te Virorum opt. maxime cum nobili familiâ, Collegis suavissimis, Dn. Jacobaeo, etc. Deo immortali commendo, me autem sueto tuo favori et candori. Vale Lugd. Bat. Anno 1662. 25. Jun.

Excell. Tuae Studiosiss.

Olaus Borrichius mm.



page 79, image: s079

EPISTOLA XVIII. De Paralysi scorbutica, Ischuria. De glandulis pulmonariis. OLAO BORRICHIO Leidam.

ITerum ad vos venturum Jacobaeum nostrum, tuo favori solito et amicitiae commendo. Prorsus tuus est, et magni tuam familiaritatem aestimat, nec inter amicos tuos poteras magis sincerum et constantem adoptare. Rerum nostrarum statum ille rectius narrabit, quam a me scribi possit. Nuper duos Collegas amisimus, Brochmannum et Pfeiffium, utrumque eloquentissimum, hunc in sacris, illum in profanis, hunc in suggestu Ecclesiae, illum in Cathedra Academica. Utrumque similia symptomata quaedam jugularunt, sed a diversis causis. Brochmannum Scorbuticum post vehementes animi motus paralysis inferioris corporis a diaphragmate ad extremos pedes comprehendit, cum omnimoda sensus et motus ablatione in partibus dictis tam internis quam externis. Unde ablatae functiones omnes earundem partium, et, quod mirum, suppressio urinae et alvi sequuta, quum in aliis resolutionibus harum partium, laxato sphinctere involuntariae soleant esse excretiones lotii et


page 80, image: s080

faecum. Suspicor autem et haemorrhagiâ largâ, quae proxime praecesserat, et translatione materiae scorbuticae ad nervos dorsi et ossis sacri, interceptam fuisse et lotii et alvi materiam vellicantem, serique biliosi defectum obstructiones procurasse. Inunctionibus dorsi, fomentis, aliisque internis, quibus antiscorbutica miscuimus, nihil profecimus, nec alvus laxari potuit clysteribus, statim refluentibus, nec urina fortioribus diureticis elici, quin sensim abdomine in tumorem aucto, opprimente cor, paralysique sensim ad superiores partes serpente, ante vivendi finem faceret, quam octo soles numerassemus. Non profuit ultimo illi exhibitus cum magnis promissis, quanquam non malo animo, a Viro alio Clarissimo Lapis Lyncis cum pulvere Bezoartico, quem in tanta viscerum obstructione frustra offerri praediximus. Pfeiffius vero calculos in renibus aluit, ureteres obstruentes, ut ischuria molesta magis quam dolorifica successerit ad 14. diem usque, quo convulsiones supervenientes a seri in corpore cerebroque coacervatione, mortem accelerarunt. Quod tot diebus vita potuerit illi esse superstes, seri viis prorsus obstructis, in causa suit alvus praeter solitum laxa et lubrica, quae naturae benificio et enematis solicitata, cottidie copiosissime


page 81, image: s081

serum expurgabat. Alias ischuriae raro septimum diem superant, si nempe reliquae viae sint obstructae, quibus interea vel per sudores vel per alvum vel vomitum humiditates evacuentur. In salutem amici aegri nihil non tentavimus, etiam illa quae raro fallere solent, sed incassum omnia. A diuretico potentissimo, aliquoties quidem unum alterumque cochlear lotii elicuimus, sed morbo interim vires sumente, nulla remedii fuit utilitas. Caeteri urbis incolae sani degunt, nisi quod unus vel alter febre petechiali occubuerit cum fluxu cruento. Securitatem hoc autumno nobis ausim polliceri. Quae de synanastomosi vasorum cum lymphaticis flatu observasti, lymphae ex arterioso sanguine originem egregie illustrant, quo etiam collineat ductus thoracicus eodem spiritu ex arteriis inflatus, quippe lymphae recipiendae quoque destinatus. Sed non capio, quomodo eodem flatu arteriae cordis coronariae potuerint extendi, quum fatearis ligaturam Te arteriae coeliacae injecisse qua cor spectat, nisi venas coronarias penetraverit spiritus, quod circulationi adversatur. Glandulae illae subcaeruleae in divaricatione tracheae prope pulmones a vobis obsertae, hactenus ob exilitatem neglectae videntur, nisi ex illo ordine sint, cujus breviter


page 82, image: s082

meminit Whartonus c. XIX. e gutture ad diaphragma usque secundum vertetebras thoracis descendentis. Industriae tamen vestrae debebitur porro, si alium usum habeant, quam communem glandularum a Vesalio Magno l. 3. c. 4. designatum, quod tanto credo certius, quod nigrum paene succum ibidem inveneris. An humectationi soli inserviant, non ausim divinare, quanquam sicca pulmonum substantia indigeat humectatione. Auget suspicionem, quod nuper observatum sit Bononiae a Malpighio, pulmonum substantiam praeter innumeras vesiculas membranosas esse nihil. Contuli istas observationes cum pulmonibus domesticorum animalium. In agnino pulmone tuberculis obsito per siphonem immisso spiritu vidi vesiculas exterius elevatas, quae humore crasso scatebant in morbidis, an vero glandulas vestras hae imitentur, accuratius explicabis. Castrensis ille Lithotomus supra os pubis incisionem nullam facit, quanquam ea sectio probetur Rousseto, et nonnunquam Hildano, ubi nempe grandior est calculus; sed in perinaeo sine apparatu magno, solis digitis post sectionem adhibitis. Plura addere pagina vetat. Igitur vale, mi Borrichi, et hanc cum salute effigiem


page 83, image: s083

a D. Simone Paulli accipe. Hafniae 8. Sept. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XIX. In nova calculi sectione Lithotomi Castrensis, non sufficere solas manus. CHRISTIANO et FRANCISCO MULLERIS Lutetiam.

GRatissimae mihi fuerunt literae vestrae politissimae, duplici nomine, et quod sincerum vestrum affectum mihi confirmarint, et rem in Medicina raram mihi communicarint. Pro utroque gratias vobis ago amplissimas, quovis officio tanta officia demereri allaboraturus. Quod spectat relationem Medici Castrensis, de qua judicium meum per vos exquirit Cl. Justellus, quanquam difficile sit de non visis sententiam scribere, quantum tamen ex missa mihi schedula potui assequi, solâ manuum promptitudine artificiosus ille lithotomus se commendat. Utinam manus sufficeret in hujusmodi operationibus; nec opus esset aliorum instrumentorum ope et auxilio. Caeterum, cur in


page 84, image: s084

securâ calculi exsectione manus solae pares esse nequeant, hanc credo esse rationem: quod ita accurate comprehendi et constringi vix queat caleulus, ut stabilem securumque locum incidendum cultro offerat. Praeterea negotium manibus solis committere, in calculi expressione per exile vulnus, nescio an tutum satis sit futurum, quia primo calculus subinde adeo est grandis, ut, nisi instrumentis in vesica comminuatur, exire nequeat sine magna partium sensibilium dilaceratione et symptomatum graviorum metu. Viam autem calculo per vim expressi calculi facere, periculosum, facile enim non solum vicinae partes, sed ipsa quoque vesica disrumpitur. In nostra manu situm est vulnus novaculâ inflictum, at exprimenti calculo vulneris magnitudinem committere, periculosae aleae plenum opus. Nec capere possum, quo modo hujusmodi vulnera citius curentur, quam illa, quae cultro infliguntur. Non una enim experientia repugnat. Nec denique assequor, qua dexteritate inflictum in perinaeo vulnus procuretur, ut dictum factum consuetas mejendi vias par urethram lotium repetat. Sectionem hanc Castrensis Lithotomi, minoris apparatus, seu sine instrumentis, Celso et Guidoni laudatam scimus, sed in duobus


page 85, image: s085

differt a Raousiana, primo, quod in solis pueris proposita fuerit, deinde quod in majori calculo uncus adhibeatur. Quodsi in adultioribus hominibus, in calculis grandioribus, frequentiori experientia hanc sectionem comprobaverit Dn. Raous, magni Magistri titulum merebitur, de mortalium salute optime meritus. Celso enim hactenus credidimus, ex lib. 7. c. 26. sectionem hujusmodi 1. in pueris tantum commendari. 2. festinanter in hac re agendum non esse, sed ita, ut quam maxime tuto fiat. 3. I'ro calculi figurâ variâ varie esse digitis calculum compellendum. 4. Plagam paulo majorem, quam sit calculus, esse debere. 5. Perniciosius esse si calculus, praesertim asper, cum vi premitur, iter sibi faciat, ex quo et sanguinis profusio, et distentio nervorum. 6. Patentiorem fore fistulam ruptâ cervice, quam incisâ. 7. Si major calculus, injiciendum ei esse uncum. Certe nec uncus satis, nec tenacula ab Hildano descripta nonnunquam sufficiunt, sive pro calculo grandiori comminuendo, sive pro eodem eximendo, ut mirer quomodo digiti soli utroque munere defungi queant. Glandibus haud libenter vescimur, inventis frugibus. Magnam interim promptitudinem laudati Medici depraedico, crebis exercitiis


page 86, image: s086

acquisitam, et mortalium usibus addictam, quam in majus extollerem, si Medici cujusdam exercitati testimonio ea confirmarentur, quae Tholosani Parlamenti Consiliarius Illustris de amico testatus est. Fama ad nos pertulit, laudatum Medicum Castrensem, sectionem calculi non in perinaeo, sed in regione pubis administrare, quod tamen ex Relatione mihi missa non liquet. Quidquid sit, si ea felicitate sine itinerario, sine retinaculis, aliisque instrumentorum apparatibus calculus eximi potest, carnifex ille corporis nostri, omnium calculos niveos author obtinuit. Vos interim, amicissimi Affines, Clarissimo Justello plurimam salutem meo nomine dicite cum prompta officiorum oblatione. Valete et me vestrum amare pergite. Raptim Hafniae 16. Julii. 1662.

V. T.

Th. Bartholinus.



page 87, image: s087

EPISTOLA XX. De agyrta Aubrio, et Cystotomis Parisiensibus, variisque libris novis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

APprime gaudeo serioque laetor, Vir Cl. quod mei memineris: fecerisque ut de valetudine tua gratum nuntium acceperim per eam, quam ad me scripsisti ante 4. menses, ab 8. tamen duntaxat diebus acceptam per quendam Germanum, qui eam Bruxellis a nobili Dano mihi reddendam acceperat, neque enim usque in hanc urbem pervenit Vir tuus doctissimus, Casp. Kölichen: Sed ejus causam plane nescio: doleo tamen, quod eum non viderim, utpote qui de Te plura me docuisset. Vales igitur, et utinam diu vivas, et valeas, quod hactenus fecisti in publicum bonum cum tota tua familia. Pro Panegyrico tuo gratias ago quam possum maximas. Cistam tuam Medicam, et Epistolarum Centurias utinam videam, inter quas utinam legatur nomen meum, ut inde posteri intelligant, me Tibi amicum vixisse: et par pari postea reddam. De Aubrio agyrta Monspeliensi pauca dicam, sed vera, et Sibyllae foliis certiora. Olim fuit ille, adhuc juvenis, barbitonsor in urbe patria;


page 88, image: s088

ex necato quodam homine in caupona, fugit in Italiam, ut laqueum effugeret: ibi se Monachum fecit: post triennium abjecta cuculla, militem egit: confecto bello Monachus iterum fuit: postea sacerdotem se finxit, ac pro adulterina moneta fuit in carcerem conjectus: unde liber factus venit Parisios, ubi quam multis, novae cujusdam reformatae et mysticae medicinae praetextu, fucum fecit speciosis pollicitationibus suis, praesertim vulgo imperito, tunicatoque popello: Sed tandem, fraude detecta, extinctaque ejus medicinae fama, ne fame mala misere periret, lenonias artes amplexus est, et in extremo Divi Germani suburbio, prope Mendoricum, cum quaestuariis mulieribus et diobolaribus scortis aliquo tempore vixit: hodie vero ubinam sit, vix quisquam novit. Habes historiam et summam vitae maximi nebulonis, nequissimi bipedum, et impudentissimi Circulatoris: quam pene totam habeo a D. Franc. du Bosquet, Episcopo Monspeliensi: scias vero velim, miserum istum agyrtam nihil plus videre aut scire in medicina, quam ego in pictura: est enim omnium bonarum artium plane rudis et ignarus, et mere asinus ad lyram. Cystotomi nostri ad extractionem calculi vesicam non secant ad pubem,


page 89, image: s089

sed in parte sinistra perinaei: a quibusdam tentatum fuit ad pubem, verum non successit, nec respondit eventus: ideoque abjecta fuit illa cogitatio, etiam a quibusdam Medicis, qui eam proposuerant. Bilsium illum, alterum ardelionem, ac insignem novatorem, ne dicam nugatorem, parvi facio, imo nihil aestimo. Quatuor e nostris nuper obierunt, inter quos eminebat Jo. Gorraeus, sed valde senex, anno nempe aetatis 86. Faxit Deus, ut in tot annos superstes vivas, sanus et incolumis. Dnos Fratres tuos saluto. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisiis 24. Aug. 1662.

Tuus ex animo Guido Patin, Doct. Med. et Prof. R.

DE secanda ad pubem vesica, Thesin composuit in scholis nostris olim agitatatam, Vir maximus ac insignis doctrinae, Mag. Nicolaus Pietreus, quam veluti vitiosam et multis naevis ac erroribus Anatomicis refertam graviter improbabat Jo. Riolanus, Pietrei ex sorore nepos. Si velis eam videre, facile mittam. Vidistine librum nuper editum de Cerevisia, mihi dicatum a Mart. Schookio, Phil. Prof. in Acad. Groningana? Intra mensem alterum ejus librum expecto de


page 90, image: s090

Fermentatione. Lugduni Gallorum brevi prodibunt omnia Opera Cardani, XI. Tomis in folio. Lugd. Batav. adornatur nova editio Hipp. Graeco-Latina, cum Notis Jo. Ant. van der Linden. Londini, Sam. Bochartus de Animantibus sacrae scripturae: et Diogenes Laertius, Graeco-Latinus, cum Notis Aldobrandini, Casauboni, Menagii, et aliorum eruditorum. Francofurti, Petronius Lotichii in fol. Genevae Oeconomia Hipp. Foesii. Antverpiae, Historia scriptorum Soc. Jesu. fol. Roterodami, Opera omnia Des. Erasmi, sumptibus civitatis Roterodamensis, 7. Tomis in folio. Lugduni, Annales Ecclesiastici Card. Baronii. Romae, Ciacconius de Vitis Pontificum Roman. et Cardinalium, tribus tomis in folio. Parisiis Procopii Opera omnia Graeco Latina cum versione et Notis Patris Maltrait, Jesuitae Tholosani. Alter Lugdunensis, dictus Theophilus Raynaudus, multorum librorum Author, scripsit quendam librum valde satyricum, tacito nomine proprio, adversus Cyriacos: quo nomine Dominicanos intelligit, inquisitionis Romanae magistros, ac cjus potentia nimis abutentes, magno Jesuitarum dolore. Ad cujus resutationem ac responsionem sese accingunt Dominicanini, et ex iis Pater Combefis, vir eruditionis


page 91, image: s091

non vulgaris: Tandem videbimus bellum Monasticum. Vale, Vir Cl. meque, quod hactenus fecisti, amare perge.

Parisiis 26. Aug. 1662.

G. P.

EPISTOLA XXI. De Sectione Franconiana. Urinae suppressie ad XIV. dies. GUIDONI PATINO Lutetiam.

AUbrium graphice descripsisti, aliis coloribus inter nostros depictum. Miracula enim praestare posse, ex Germania nobis narratur. Nec desunt, qui ad quamvis agyrtae famam aures arrigant. Calculi ex inguine sectionem vestris Lithotomis non probari video, quam tamen tantopere laudat Roussetus, ex Franco quodam, a quo sectio illa Franconiana illi dicitur, in pueris praesertim. Nec Hildano displicet in grandioribus calculis, qui ad perinaeum perduci non possunt, minori enim cum dolore ac periculo haemorrhagiae ibi extrahi. Vesicae consolidatio illum non terret, quia fibras carnosas habet, quarum beneficio calor ejus innatus


page 92, image: s092

fovetur, et vulnera curantur. Certe vulneratam vesicam saepe contra Hippocratis prognosticum feliciter curatam memini, et passim exempla in observationibus signata testantur. Et quum ipse ventriculus, uterusque sine damno et vulnerentur et sanentur, quid in hac vesicae sectione periculi subesse possit, non video, si exercitata manus accesserit. Non scio quid me absterrere debeat, nisi quod vestris Cystotomis non successerit ista operatio, quorum alias in operationibus hisce dexteritas nota est. Doleo magnum vestrum Gorraeum excessisse, ingens medicinae columen. Sic pereunt magna nomina. Ut nobiscum quoque doleas, periit et nuperrime Collega quidam noster, cujus fatum Tibi perscribam, ne nihil scribere videar. Vir Reverendus M. Daniel Pfeiffius, Collega noster eruditus, sanguineus et boni habitus, sed nephriticis doloribus non raro vexatus, aetatis anno XLIV. in ischuriam repente incidit ipso Augusti mense, cum dolore obtuso sinistri lateris, ubi calculus haerere putabatur, nam ex dextri lateris uretere nullum existimavit sibi subsidium ad lotium reddendum; hinc suppressio urinae totalis, nisi quod guttula una vel altera materiae albae, non foetentis, excerneretur, alioqui nihil prorsus minxit. Alvus


page 93, image: s093

tamen fluxit et clysteribus irritata et sponte sua, multisque liquidis ejectis, nonnihil alterius viae urinariae defectum solabamur. Vomitus semper urgebat, haerentis calculi in renibus signum. Evomebat vero bilem porraceam. Nullis remediis seu externis seu internis, etiam validissimis ex arte et amicorum consilio praescriptis potuit calculus loco suo depelli, vel lotium promoveri, nisi sola cantharidum infusione a me descripta, quâ ter cochleare unum vel alterum lotii emisit. Sed suppressa mansit urina, quia causa obstruens amoveri non potuit, nec calculus prope ureteris exitum impactus sinistro reni stationem deserere voluit. Toto autem suppressionis tempore nullum dolorem acutum sensit, fortasse quia calculus pituitâ obductus non vellicabat, quod etiam in D. Nivelle Castrensi annotavit Borellus Cent. 2. Obs. 63. et in matrona illustrissima Willis l. de Urin. Pubis regio prorsus flaccida, et vesicam vacuam syringa confirmavit. Protracta fuit lotii suppressio ad tertium et decimum diem, quo convulsiones leves apparuere cum larga narium haemorrhagia, propter seri restagnantis copiam, qua et diaphragma pressum, unde dyspnoea, et sanguis attenuatus, et cerebrum tentatum; quanquam enim per


page 94, image: s094

alvum adunde serum eliminarit, mansit tamen plus justo in venis, impedito per ureteres exitu naturali, quod etiam stupore se exseruit digitorum extremorum statim in medio morbi cursu. Pulsus, quod miratus sum, semper sibi constitit. Decimo quarto die, qui erat XVIII. Augusti, convulsus obiit. Urinam per undecim dies suppressam pertulit Jo. Bapt. d'Ornano Marescallus Galliae vestrae, sicut testatur Scipio de Pleix in Hist. Gall. In mercatore duodecim dies observavit Jo. Petr. Lotichius l. 4. Obs. cap. 5. Obs. 11. Ischuriam intra diem septimum occidere Lommii est prognosticum l. 2. Obs. Med. cujus exemplum habet Beverovicius de Calc. c. 9. quem tamen terminum non paucos transgressos esse, historiae aliae testantur. Ad quartumus, quintum, decimum diem protractam annotavit Forestus l. 25. Obs. 12. 17. 18. Octo dies et sexdecim numeravit Schenckius in Obs. Octo et decem Tulpius l. 2. Obs. c. 45. qui tamen post undecimum diem nullos vidit evasisse. At Carolus Piso Obs. 125. decimo nono curatam sudore observavit. Per sex menses suppressam urinam Eonseca Tom. 2. Cons. Med. 96. memorat, et, quod magis, annos duodecim addit Ruffus Ephesius de Ves. Aff. c. 8. Noster aeger beatus


page 95, image: s095

tot dierum moras vivus pertulit beneficio alvi semper quasi lubricae, sicut alii, quos ultra processisse dixi, sudore adjuti fuere. Incusabat autem inter vitae taedia Tincturam Solarem Amelungi, quae nuper per ora hominum vulgari magnis encomiis ceperat, in pellendo calculo a nonnullis laudata, ab aliis rejecta. Nolui ego de remedii praestantia sinistrius judicare, quod ex methodo praescriptum obesse non potuit. At aeger noster forsan impuro existente corpore, guttas numero plures amicorum quorundam, quorum praeceps solet esse in laudandis novis remediis officium, biberat, hincque praecipitata ex corpore calculosa materia et ipso calculo antea quieto ad ureterum orificia vehementius propulso obstructionis facillima occasio emersit. Peccant non raro mortales praepostero rerum etiam utilissimarum usu, authorque amicis meis esse soleo, ne in prandio illa vel edant vel bibant, quae ad vias urinae praecipitant chylum necdum satis coctum, unde graves calculosis obstructiones metuendae. Calculosis quippe tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis est infirmitas, quod ad aegros fuit consilium Celsi l. 1. Semper sane de urinae sapore conquerebatur aeger, quia scilicet ex sale


page 96, image: s096

Armoniaco, Nitro et Antimonio secretam illam Tincturam Amelungi constare extra dubium credimus. Deus Te aliosque amicos ab hac similique carnificina praeservet. Vale, Vir Summe, ut bene tecum amici valeamus. Hafniae 25. Sept. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXII. An Hernia inguinalis in adultis curabilis. De brevitate penis. NICOLAO CORNELIO Panormum.

IPso hoc momento lectis tuis literis perquam officiosis miratus sum, quod tantum mihi prae reliquis terrae vestrae Medicis tribuas, ut parem esse credas solvendis dubiis majoris momenti. Ne igitur spem tuam destituere videar, quanquam expectationi Tuae forsan haud possim satisfacere, ad proposita dubia respondebo. Herniam inguinalem in adultis pro incurabili non habeo, si vel recens sit, non inveterata, vel imperfecta tantum sit, tunica vaginali nonnihil dilatata. Utroque


page 97, image: s097

enim casu non difficulter primo reponendum est intestinum, deinde para emplastro adstringente et vinculo munienda; in reliquis inveteratis et perfectis sectioni locus, quisquis eam voluerit experiri. Brevitatem [gap: Greek word(s)] quod spectat, impedire illa potest conceptum, nisi vel ejaculatio fortior, vel calor uteri attrahentis, mulierisque vehementiori desiderio prolem exoptantis, sit robustior. Addunt aliqui, promoveri citius conceptum in tali casu virgae brevioris, si concubitus more brutorum fiat. Haec breviter, Tibi ut morem gererem, urgente abitum tabellario, ad dubia proposita reponere volui. Vale, et diu vive. Hafn. 5. August. 1662.

T. Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXIII. De monstro Medioburgensi, et gemellis Danicis ex umbilico per partes prodeuntibus. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

QUanquam nuperrime literae meae ad Te commearint, nolui tamen scribendo defatigari, quia in amore et benevolo


page 98, image: s098

affectu Te video perennare. Nuper scilicet tuam Apologiam Antiblottesandaeam cum amicis literis accepi. Respondi statim et meritas gratias egi. Rursus hisce diebus literae cum Dn. Paulli scriptae offeruntur. Quid plura? Officiis certas, quibus paria facere omni studio allaborabo. Igitur cum urbem vestram transiturus sit Praestantissimus L. Fossius, Affinis meus et amicus dilectus, Magni quondam apud nos Medici filius haud degener, illo quoque interprete testari volui quanti Te Tuamque amicitiam faciam, et quam gratum mihi sit a Te amari. Gaudeo quod paratam Responsionem habeas ad mea dubia, nec dubito quin talis sit futura quae et veritatem illustret, et amicitiam firmet. Neque enim alia mihi de Tuo calamo promittere ausim, quam docta, quam amica. Audio Medioburgi natum esse infantem monstrosum sine corde et cerebro, hepate amplis cavitatibus instructo, ex quo Cl. Everardus Tuus pro Hepate reducendo aliquid meditatur. Non spero tamen, monstrum monstrosumque hepar magnas mihi pariturum difficultates, praesertim quia cordis cavitates nactum fuit, sine quibus cordis vicarias operas in sanguine conficiendo exercere non potuit, de quibus plura ad Te perscribam, ubi historiam pressius


page 99, image: s099

ad examen vocavero. Multas enim vias eligit Natura p. n. quando impeditae sunt ordinariae. Ut interea subtile Tuum ingenium pascas, in rei fidem historiam signabo apud nos actam. Ingera Erasmi Jani uxor A. 1643. impraegnata gemellos gestare visa est. Instante partu post duorum dierum labores, nihil comparuit, sedatisque doloribus, iterum post sex hebdomadas, motum embryonum persensit, qui deinde quinque annorum spatio perduravit, ita tamen ut sensim observaverit constringi eos et imminui. Posteaquam mortuos illos esse erat suspicio, intumuit umbilicus, disruptusque fuit, et primis diebus aqua limpida, mox sanguis et pus effluxit cum ossiculis nonnullis. Per idem umbilici foramen, spatio 7. vel 8. annorum patulum, quamplura ossicula sensim prodierunt. Hujus loco successit aliud foramen iufra umbilicum, ex quo alia ossicula infantis magno cum dolore adhuc quotidie exprimuntur a Natura. Ipsa haec ossicula numero plura in Musaeo servo. Quid Tibi perspicacissimo de insolita hac Naturae via videatur, data opportunitate significabis, et me amare perges ex asse Tuum. Vale, mi Deusingi, et magnos Collegas Tuos Maresium, Eyssonium, Schoockium ex me


page 100, image: s100

saluta. Raptim Haf. 15. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXIV. Mirum in sanguine phaenomenon. ECCARDO LEICHNERO Erfortum.

DIlatae hucusque scriptionis culpam Bibliopolae Hamburgensi imputabis, qui promissa a Te folia necdum, quanquam interpellatus, misit, ut ea propter de laudabili tuo instituto adhuc certus non sim factus. Non tamen dubito, quin ea in publicum meditatus sis, quae demorsos ungues sapiant. Nescius interim sum et dubius, cui ea commendare debeas, adeo ubique fere gentium Musae pretium sui amiserunt. Prudentiae Tuae relinquo ad quos miseris. De nostris Mecaenatibus multum Tibi aliisque sponderem, si in alia tempora incidissent. Magnificus Cancellarius Lente ad Thermas Spadanas abiit. Reverso literae Nobilissimi Hartmanni, tuo nomine, tradentur. Christophorum Frise, quando advenerit, Tui causa amabo,


page 101, image: s101

et pro viribus annitar, si qua in re officia mea ipsi prodesse queant. De Comenio idem hactenus suspicati sumus, quod Tu times. Inter dissidentes tamen, literariae amicitiae exercentur. De sanguine olim inter nos actum memini. Nunc mirum ejus phaenomenon accipe. In sanguine puellae hoc ipso anno mense Junio, visa est a Chirurgo quodam, urbis hujus, species hominis capillati et foeminae coronatae sibi obversa, quae tertiâ hora evanuit. Suspicor vero a sanguine vario efformatas fibras variam speciem oculis exhibuisse. Varius autem hujusmodi sanguis plerumque in scorbuticis nostris observatur, quorum ingens apud nos numerus. Hisce vale, Vir celeberrime, et de publico porro mereri bene perge, meque ama tui amantissimum. Hafn. 15. August. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXV. Sylvae Epithalamicae laus. CAROLO DATI Florentiam.

GRatissimas Tuas literas X. Aprilis scriptas recte accepi. Pro affectu, quem


page 102, image: s102

ex illis perspicio, amplissimas gratias ago et oblata officia gratâ mente manuque amplector. Spero jam traditum vobis esse meum librum, Magno Duci submisse dedicatum, et per mercatores Hamburgenses missum. Placuit multis argumentum, mihi vero tum denique placebit, ubi Magno Duci placuisse verbulo rescripseris. Silvam Tuam Epithalamicam, cujus exemplar communicavit Scavenius noster, tanta aviditate perlegi, ut universam devorasse viderer. Tanta majestate verba copulasti et acutos sensus, ut cunctos in admirationem conjeceris, etiam illos, qui praeclarissimae linguae vestrae obsequio pollent. Nec credo nostro seculo futurum, qui paria tecum in hoc genere sit facturus. Nihil do auribus, iccirco nec plura addam. Optime vale, Vir illustrissime, et orbis literati bono diu vive, meque amare perge semper Tuum. Hafn. 30. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 103, image: s103

EPISTOLA XXVI. Observationes Anatomicae in avibus et cuniculis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

CUm pauculas meas luci publicae exponerem observationes, decreveram, repositô in commodiora tempora cultro Anatomico, Geometricum radium tantum non abjectum resumere; ne omne oleum et operam perdidisse viderer, si omnino desererem studium, cui non paucas olim impendi horas, quodque non ut primarium sed ut unicum tractassem nisi angusta domi res utilia jucundis praeferenda non tam suasisset, quam imperasset. Sed vix purgati sanguine digiti jucundissimo illo pulvere leviter erant perspersi, cum Virorum Clarissimorum partim minae satis acerbae, partim scripta parum amica, meamque sententiam sensu non meo proponentia, desideratam diu felicitatem mihi inviderent, et ut respondendi, sic quoque ad sanguinarium illud exercitium revertendi imponerent necessitatem. De Clarissimo Blasio nostro nil dicam, qui cum ex illo tempore intra privatas se literas continuerit, nec ego publice quicquam judicavi movendum:


page 104, image: s104

et spero eandem illam humanitatem tuam, quae Te medium in illa causa promisit, etiam id effecturam, ne et ille animo tantillum forte commoto habenas laxans sibi ipsi obfutura sit propositurus (id quod ab illo privatim jam tum factum demonstrare possem, si scribendi desiderio flagrarem) et ego rem totam candidi Lectoris oculis subjicere coactus bonas horas collocare tenerer in re famae quidem innocentiam spectante, ad studia vero vel publica vel privata ne tantillum conferente. Deusingius vero noster quô fervore Clariss. Dn. van Horne agressus sit, quibus me titulis ornaverit, rem Tibi non ignotam existimo. Quod si ut in invehendo in alios facundiâ nemini cedit, sic in demonstrando de veritate cum Mathematicis certaret, omnibus eadem cum illo non sequentibus castra esset terrori: sed jam de telis ejus dicere licet, quod olim de Jovis fulmine apud Lucianum Timon: [gap: Greek word(s)] . Sane nisi id agendum esset, ne aliorum silentium suam interpretaretur victoriam, paterer ipsum impune convitiari. Ut mysteriis plenissimus tandem impleretur numerus,


page 105, image: s105

accessit etiam Antonius Everhardi Medicus Medioburgensis Clarissimus. Hic modestia reliquos superans, ut a convitiis abhorret, sic et abstinet a rationibus, non tamen ab experientia. Edidit paucos ante dies tractatum, cui hic est titulus: Lux e tenebris affulsa, ex viscerum monstrosi partus enucleatione; in quo, post descriptionem monstri capite et pectore carentis, primo hepar velut inutile pondus a quibusdam frustra proscribi conqueritur, cum ejus eadem quae cordis sit necessitas: (viderat quippe in hoc monstro duo corcula hepati tanquam appendices ad utrumque latus adjuncta:) hinc me in scenam producit et dari vasa lactea succum lacteum in partium spermaticarum vulgo dictarum nutrimentum ablegantia, id quod ego tum rationibus tum experimentis impugnaveram, suorum se oculis demonstrasse credit. Sed aut me oculi fallunt, aut Zelandicis cuniculis dedit natura, quod Hollandicis denegavit. Aperui seniorum cuniculorum abdomina, juniorum exta inspexi, foetarum et ubera examinavi et uterum, sed necdum licuit mihi esse tam oculato, ut alias, praeter mesentericas et thoracicam, quaeque ex mammarum glandulis ortae ad papillam lac deferunt, observarem lacteas: sed nec in iisdem frustra


page 106, image: s106

unquam vel in hepate, vel in collo vel infra capsulam, vel in inguinibns lympham quaesivi, testibus Viris Claristimis Sylvio et Borrichio, qui suâ sectiones meas praesentiâ fere semper ornarunt. Non ita pridem, quae infra receptaculum decurrunt, vasa omnia uno vinculo constrinxi, ratus fore, ut, si ulla vasa lactea ibi essent, suo se proderent indicio; sed a ligatura illico, quicquid vinculum inter et capsulam erat, evanuit, cum ultra vinculum magnus vasorum numerus in majorem molem magis magisque sensim attolleretur, praeter limpidissimam lympham, nihil omnino continentium. Sed de re â prima lymphaticorum inventione Tibi notissima plura si adderem, inepti nomen nulla ratione possem evitare. Cum itaque hôc, ut vides Excellentissime Vir, modo Clarissimorum Virorum partim privatae literae, partim publica scripta ad Anatomica me exercitia iterum retraxissent, ne frequens ejusdem rei indagatio fastidium pareret, in varietate delectationem judicavi quaerendam: quo fine cum varia ad partes vocarem animalia, in corvo aquatico Kolfer vocant Belgae, quaedam vidi in aliis animalibus mihi necdum observata. Prae caeteris mirabar elegantes admodum vasorum bilariorum pancreaticorumque in


page 107, image: s107

intestina insertiones: namque et bilis per duos distinctos ductus, quorum alter a vesicula, ab hepate alter oriundus, in intestina se effundebat, et pancreaticus succus per totidem canales medio inter praedictos ductus loco egrediebatur, ita ut pancreatici ductus a se mutuo digitum distarent, et ab illis utrinque bilarii ad sesquidigiti distantiam essent remoti: omnia vero quatuor ostia pylorum respiciebant, quem inter et proximum fellis canalem interseptum spatium spithamam excedebat. Gratum hoc spectaculum ad aliarum avium viscera examinanda me invitavit: et ecce casu se mihi offerentem anatem, cujus intestina totidem quidem tum bilarios tum pancreaticos excipiunt ductus, orificiis tamen minime et ut in priori distinctos: omnibus quippe quatuor ductibus unus idemque in intestina est ingressus, et ut per pancreaticos inserti stili pylorum respiciunt, sic per bilarios demissi contrarium obtinent situm, ut adeoque in ipso exitu se intersecantes setae crucis formam imitentur. In canibus vidi ex eodem pancreate duos ad intestina ferri ductus, nondum tamen, nisi unicâ viâ bilem eo deferri observare licuit. Piae memoriae Parens Clarissimi Viri meminit in Anatomicis institutionibus, communem ductum aliquando


page 108, image: s108

bifidum repertum, ubi tamen, diversane fuerit utriusque origo an eadem, non additur. Sed ut ad corvum nostrum redeamus: vesicula fellis non accumbebat hepati, sed per mediam pinguedinem ad trium fere digitorum latitudinem extensa venae portae truncum et situ, et obiter inspecta etiam colore referebat, amplitudine vero major utpote auriculari meo crassitie non cedens. Qua hepati jungebatur, tres ejus observabantur ramuli, unus, qui in hepar ascendens infinitos emittebat surculos; alter minor et transversim versus hepaticum tendens; tertius, ante nominatus intestina versus descendens. Inflatâ vesiculâ in intestinalem ductum vento via patuit, alia non licuit in hoc subjecto penetrare, an quod nullis in hepar vel hepaticum pateret ingressus valvulis viam praecludentibus, an quod bilis crassior, meatus obstruxisset? Haec aliaque examinantes ad elegantius spectaculum languescens cordis motus invitavit. Erat enim huic pullo cor adeo vegetum, ut micationes ejus ad secundam usque ab apertione horam ne tantillum quidem vel a celeritate suâ, vel a robore remitterent, ut adeoque, ne otiosi essemus spectatores, non modo praedicta bilis vascula interea observaverimus, sed et varia alia, ut membranas diaphragmatis


page 109, image: s109

munere ex Harvaei sententia fungentes, renes cum suis ureteribus, ureterumque egressu, ventriculi figuram, situm, tubulos circa sinistrum orificium plurimos, jucundissimam ventriculi superficiei interiori adhaerentem viriditatem, et quae alia in abdomine contenta nec temporis nec chartae angusta spatia modo recensere patiuntur, quaeque praeterea in aliis Tibi subjectis saepius visa. Corde itaque jam tandem deficiente, ut eo oculos mentemque verteremus author erat Clarissimus Sylvius (accesserat ille cum celeberrimo Pisone, et Medico Gedanensi Clarissimo Dn. Gottwaldo, licet Dominum Pisonem urgentia quaedam negotia Amstelodamum revocantia non diu mihi summi viri praesentiam indulserint) qui saepius a se in canibus observatum dixit, non cor sed proximam cordi cavae partem ultimo mori: cujus observationis veritatem etiam nostra haec avis confirmavit. Corde namque rarius micante, et auriculae patuit motus, et cavae a motu cordis manifestissime distinctus: qui, corde jam omnino emortuo, ad duodecimam usque meridianam (hora enim nona matutina aperiebatur pectus) continuavit in ramo cavae descendente, qua cordi jungitur, et auriculae parte, quae cavae proxima: sed et auriculâ munus suum tandem


page 110, image: s110

intermittente, sola cava etiam post secundam pomeridianam visa est moveri, et resectô dextro cordis ventriculo, omnique, qui hepar inter et cor in cava erat, sanguine exhaustô, videbatur nihilominus in concidentibus in se cavae tunicis fibrarum transversarum unius alteram excipientis intumescentia superiora versus ascendens. (Dissectô hinc corde in dextro ventriculo praefixam auriculae valvulam vidi unicam tantum, eamque carnosam, qualem etiam in Gallina inde observavi.) Idem in aliis inde subjectis quaesitum, sed successu non eodem. Namque cavae quidem motum omnium esse postremum, in quatuor, quos inde secui, cuniculis observavi, fibrarum autem cavae motum in eorum nullo notare contigit. Sed et hoc cuniculis peculiare, quod ut aviculae cava qua ramum descendentum pulsabat, sic in illis soli ascendentes rami se per intervalla constringerent. Ascendentium autem sinister in cuniculis a cava proxime supra auriculam exit et hinc transversim ad basin cordis sinistrorsum latus tandem recta ascendit: atque ita ad auriculam dextram tres cavae rami confluunt, descendens puta et ascendentium uterque, aut si secundum sanguinis motum describenda vasa, descendentium uterque cum ascendente, qui tantum unicus.


page 111, image: s111

Primus eorum, in quibus primum movens quaesivi, haec tantum exhibuit: deficiente cum corde auriculâ quinquies, saepe sexies pulsabat cava, antequam vel semel auricula micaret; eductô sanguine cessarunt omnia. Paucis inde diebus alter in scenam protractus cuniculus, in quo, remittente tantillum auriculae dextrae reciprocatione, distinctius cavae tum dextro tum sinistro in ramo motus conspiciebatur, qui tunicis licet ad tactum frigidis nihilominus continuavit, nec resectô cordis mucrone cessavit, sed novo sanguine, post priorem exhaustum, ex hepate propulso de novo sibi restitutus non minori ac ante vi tunicas per intervalla stringebat: etiam ad tertiam a sectione incepta hoiam, cum post ligatum cavae truncum ascendentem, expressumque omnem sanguinem latera vasorum sibi mutuo incumberent otiosa, resecto iterum vinculo, iterum pristinus rediit motus. Quae in tertio cuniculo nobis visa, distinctius observabantur: in auriculae limbo motus notabantur contrarii, modo enim ab inferiori angulo superiorem versus movebatur, modo contrario ritu a superiori versus inferiorem quasi repere quid conspiciebatur: cumque limbus jam plane esset emortuus, videbatur nihilominus in medio quasi plano sibra quaedam sua


page 112, image: s112

contractione vitae indicia edere. Non hic apicem cordis, ut in priori resecui; sed per exiguum admodum foramen, vix aciculae caput admittens, cum ramis cavae tam ascendentibus quam descendenti vincula injecissem, sanguinem eduxi, et illico quievere omnia, sed cum illaesa cordis vascula novum suppeditarent, brevi rediit motus licet satis exiguus, qui tamen, solutis omnibus vinculis, momento quasi invaluit. Circa vespertinam sextam aperueram animal, et nihilominus post horam mediatam nonam micabat cava, quae interea temporis saepius, ob repetitas ligaturas, non paucas micationes intermiserat; et jam ultimo vincula removeram, cum manifeste admodum et distincte viderem in ipso angulo, quo loco cum ramo cavae inferiori superiores concurrunt, tunicam quasi momento in arctum contrahi, et post secundum quemlibet hujus anguli ictum ipsos ramos ascendentes moveri. In quarto nihil a reliquis diversum notavi, quod cordis aut cavae motum spectaret. Et haec sunt, Clarissime Vir, quae mihi de parte ultimo omnium moriente licuit observare: de causa motuum horum modoque necdum vel cogitare ausus sum, cum, quod rei istius difficultas exigit, tempus alia negotia mihi invideant, et rem viribus


page 113, image: s113

meis majorem esse ingenii imbecillitas perpersuadeat. Quod si placeret humanitati tuae summi et divini sui judicii sententia me informare, maximus pristinis Tuis in me beneficiis accederet cumulus. Prodiit hisce diebus Cartesii tractatus de homine una cum figuris a Florentio Schylio, inclytae urbis Sylvae Ducis Senatore et ibidem Philosophiae Professore, editus, in quo figurae conspiciuntur non inelegantes, quas ex ingenioso cerebro prodiisse certum est, an vero tales in ullo cerebro conspiciendae, valde dubitarem. Sed nimis diu Clarissimum Virum detineo: cujus tempus gravioribus curis sacrum. Vale itaque Clarissime Vir et favere perge

Dabam Lugd. Batav. An. 1662. 26. Aug.

Tibi addicto discip.

Nicolao Stenonis.

EPISTOLA XXVII. De pancreate et biliari ductu in corvis. Lymphae stillicidium ex variis partibus. NICOLAO STENONIS Leidam.

GEstit animus videre Lucem illam novam e tenebris Medioburgi affulgentem,


page 114, image: s114

an levem flatum perferre queat. Quantum ex relatione intellexi, vel uno halitu spirituque extinguetur. Quid enim ex monstroso partu conficiet author? Certe praeter monstrosas consequentias nihil. Et duo ventriculi cordis, monstroso hepati insculpti, satis evincunt, cordis hic negotium agi, non hepatis, quod hujusmodi cavitatibus solet carere. Lacteas quasdam ad mammillas recta sursum tendere vidit Jo. Theod. Schenckius l. 1. Exerc. Anat. 7. Sect. 2. c. 32. Sed talem surculum seu canaliculum lacteum ex thoracico ad musculos thoracis, et exinde ad ipsa ubera furtim serpere observavit Pecquetus Exper. IV. contra Riolanum. De ramulis quibusdam ad uterum quoque Deusingius in Inst. Anat. monet. Ut verum fatear, visus sum mihi videre non semel fibrillas candicantes hinc inde commeare, quas tamen non ausus sum pro lacteis salutare. Nolim tamen eapropter aliorum diligentiam damnare, si oculis magis lynceis viderunt, quae nostros oculos subterfugerunt. Miror quod in cuniculis ea non observaveris, quae Everardus tanta fiducia lectoribus commendat. Difficile tamen est iccirco hominem de ponte dejicere, quia non raro levis circumstantia rem totam variat, saepeque evenit, ut casu in rem aliquam incidamus,


page 115, image: s115

nulla postea industria iterum inveniendam, id quod in chymicis operationibus perquam familiare. Magna autem nobis spes affulget, certam ex tuo cultro orituram experientiam, quem in perniciem animalium, sed artis incrementum, saepe acuis. Corvus tuus multa aperuit, quae curiositate se commendant. Orificium ductus pancreatici sursum spectans, Riolani usum confirmat, ut scilicet facili vomitu pancreas expurgetur, praesertim in febribus malignis et chronicis. Rarum est, quod vesicula fellis hepati non accubuerit. Sed non capio, cur statim subjungas, tres observatos esse ejus ramulos qua hepati jungebatur. An diversum credis jungi et accumbere? Cur non accumbere debeat hepati, haec me judice ratio est, ne cordi sit impedimento, nam ex observatione M. A. Severini part. 4. Zootom. p. 340. jecur corvi pauco aut fere nullo intervallo distat a corde. Quod de bifido ramo annotaverat Parens in Instit. Anat. cum Bauhino, ad fincm restringit Veslingius, adeoque origine unum innuit. A vena cava motus initium esse, Walaeus ante observaverat Epist. 1. etiam corde resecto, ideoque circa cor carneas adesse fibras, alibi in cava haud conspicuas. Nec mirum, hic motus initium et finem quaerendum, siquidem universus


page 116, image: s116

corporis sanguis hac via cor ingreditur salvo animali, vel ingredi conatur, etiam illo deficiente. Et ne hepati hinc cristae exsurgant, recte Walaeus in vivis canibus observavit a jugulo quoque eundem motum cavae, quod in corvo tuo etiam deprehensum scribis. Caeterum an vesiculae bilariae profundior situs corvum aquaticum ad crebras alvi excretiones solicitet, ut eapropter ingratissimae naturae dicatur Olao Magno L. XIX. c. XX. quia stercoribus egestis cortices ac arborum ramos, ubi habitat, imo gramina subjecta, inficit, ipse accuratius expendes, antequam pro assiduo officio funus innumeris exequiis aliti celebres cum Populo Romano apud Plinium l. X. c. 43. tibique cum corvis sua gratia referatur. Blasius noster longo jam tempore silet. Ex quo me litis arbitrum obtuli, nihil responsi tuli. Interim mallem inter vos concordiam, quam praeteritarum injuriarum oblivione utrinque reducetis. Ductuum salivalium vestigia cottidie latius serpunt. In studioso domestico, si linguam mane attollat, ductus ille sublingualis apparet, lympham copiosam, rivuli instar, extra os profundens. Per alias quoque vias insuetas lympham emanantem observavi. In duobus vidi pone aures assidue stillantem, fontanellae in morem. In alia foemina


page 117, image: s117

non ex aurium tantum regione, sed infra mammas manat serum magno catarrhi molesti emolumento, sive quod lymphatici rami ad has corporis oras pertingant, sive quod per vasa sanguinea exstillet lympha, per patulos poros expurganda. Pene memoriae excidissent Observationes Malpighianae, de quibus scripsi ad Cl. van Horne et Borrichium. Tu diligenter inquire, quid natura hac parte condat, et quid Tibi de his videatur. Vale, et me ama. Hafn. 7. Sept. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXVIII. De statu Jenensi, et variis Eruditis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

PUdet me in superioribus ad vos meis mentionem fecisse Exercitationum Anatomicarum, quas praeter expectationem meam bibliopola domi reliquit. Ne videar autem promissis male stetisse, ecce eas nunc offero, annexa prece, ut et mihi et mendis, quibus scatent, ignoscatur. Caeterum bis mille civibus auctam Academiam


page 118, image: s118

nostram scias, et numerum studiosorum artis brevi centenarium snppleturum; hicque is est fructus, qui profligatis istis pessimis moribus, qui pennalistici audiunt, nobis arrisit. Rolfinccius et Moebius Collegae amicissime vos salutant, quorum scripta propediem ad manus vestras pertingent. Sub prelo est historia Humorum Generalis, item Excreitationes nonnullae brevi luci dabuntur de Natura mineralium. Reliquas exercitationum mearum, quamprimum convaluero et valedixero muneri Magistratus publico, una cum prioribus correctis, sum typis commendaturus. Hic nihil, nisi quae veritati congrua tum utilia sunt pertractantur. Tractatum istum vestrum De Luce Animalium a nemine impetrare possum, cujus videndi copia mirisice teneor. Sylvii Leidensis opiniones de sede causisque morborum apud nos non merentur laudem, merae hypotheses sunt. Approbatur judicium Bartholinianum, sobrium placidumque. Deusingius polemicus rectius faceret, si non omnibus tam acriter se opponeret, vir alioquin laude dignus. Interea ex tot Dissentientium capitum arbitriis plurima bona arti Medicae accedunt. Vos talentum vestrum non sepelitis. Bilsius inter barbaros refertur. Plura alio die. Deus sanitati et selicitati vestrae


page 119, image: s119

diu multum praesit. Cursim Jenae d. 3. Septemb. 1662.

Nobiliss. et Excell. nominis vestri adorator devotus J. Th. Schenck.

EPISTOLA XXIX. De Mesenterii et ventriculi gangraena. JOH. THEOD. SCHENCKIO Jenam.

PRolixitatem, qua in responsoriis meis anno superiori datis usus sum, brevitate jam compensabo, non quod in affectu Tibi Tuisque meritis debito quicquam exinde remiserim, sed ne multiloquio tua tempora publicis rebus destinata morer. Dubia Tua erudita expendi, quo successu, malo a Te rescire, quam divinare. Pro Exercitationibus Tuis ingenio et ampla eruditione expositis, gratias ago, quanquam eas antea a Bibliopola nostro pretio indicto emerim, nec enim carere possum his aliisque in arte nostra novis, quae vel Tu, vel Collegae Tui, vel alia seculi nostri decora in publicam lucem emittunt. Rogo ut coeptam telam pertexas,


page 120, image: s120

addasque quae adhuc desiderantur. Humorum Historiâ prolixe Tibi publicum obstringes, inprimis si Helmontinm debellaris, juratum Scholarum hostem. Ex nostris officinis prodierunt Centuriae duae priores Epistolarum Medicinalium. De Pulmonum substantia et motu quoque aliquid commentatus sum. Substantiam mere vesicularem microscopio observavit Malpighius Bononiensis, quem pro virili auxi et illustravi. Motum consuetum contra Helmontium et Cartesium vindicavi. Hujus de Homine nuperum scriptum si vidisti, miraberis ingenium Viri ex cerebro suo cerebrum formantis. Bilsius adhuc tacet. Deusingius autem censorium calamum contra Digbaeum, Boylaeum, Blottesandaeum cxercet. Ad Hepar meum defunctum aliqua respondit, quae anxie expecto. Noster Stenonius Ductum salivalem contra Blasium Clarissimum, Deusingium exercitatissimum, et Everardum tuebitur parata responsione, quam brevi habebimus. Reliqua quae in oculis brutorum observata vasa publice non ita pridem descripsit, in homine manifeste quoque hac hyeme notavit, tum ex glandula oculi exteriori in tunicam palpebrae superioris interiorem pergentia, tum a punctis lachrymalibus patentia in nares, et alia curiosa pariter et


page 121, image: s121

utilia. Noster quoque in Theatro destinatus successor Jac. Henricus Paulli Simon. filius, operam haud infelicem huic studiorum generi navavit. Labyrinthum Bilsianum in collo animalium aliâ formâ invenit, quam nobis depinxit ille. De insolitis partus humani viis nata mihi sub manu Dissertatio, data per gemellos occasione, qui ex iliis et umbilico mulieris nostratis per partes, multorum annorum decursu, prodierunt, quae forsan ad Nundinas Autumnales lucem videbit. Hinc ad novam Anatomes Reformatae editionem serâ curâ accingar, quam serio urgent Belgae, qui promptius id petunt, quam ego perficio. Libri mei de Luce Animalium extincti prorsus videntur, quia nusquam prostant, nec luci redonare eos possum, quia obruor aliorum multitudine. Plura alia supersunt majoris momenti, quae libentius perficerem antequam hinc migrarem. Interim hunc casum mitto, ut ponderosior sit Epistola amica. Lustrarunt 3. Febr. anni hujus novi Chirurgi nostri urbani cadaver servi cujusdam Caementarii, violentâ morte pridie extincti, et sequentia notarunt. Caput intumuerat et facies nigricabat, circaque collum papulae fuscae. Scrotum cum reliquis partibus vicinis tumore inflatum, nigricans, gangraena obsitum. Crus


page 122, image: s122

dextrum nigricans cum hydatidibus, sinistrum nonnihil sanioris crat coloris, sed hydatides ovi gallinacei magnitudinem superabant. Vulnus ex crure sinistro ad dorsi regionem penetrarat. Aperto abdomine visum est vulnus penetrasse intestinum rectum et mesenterium, cujus vasa laeserat, unde ingens illa sanguinis profusio, et ex residuo cruore stagnante gangraena, quae mesenterium occuparat, maximamque intestinorum partem dextri lateris, et dextrum ventriculi latus infecerat. Non igitur dextrae partes sinistris fortiores, sicut vulgo creditum, adeoque affectis partibus sinistris, dextri lateris quoque habenda est ratio. Tu vero, mi Schencki, carum nomen, feliciter vale cum Clarissimis tuis Collegis Rolfinccio et Moebio, meque ama, quem Tuum esse crede constanti amore perennem. Vale. Hafniae raptim IV. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 123, image: s123

EPISTOLA XXX. Resolutio Historiae Partus infelicis gemellorum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

AMicissimas denuo abs Te literas accepi, Excellent: Vir 15. Aug. Hafniae datas, allatasque Groningam per Virum praestantiss. D. L. Fossium T. Excell. Affinem; atquem videre, ac coram salutare, ob praeceps ejus iter, mihi hactenus non licuit: Ad scapham festinans, per internuncium sui praesentiam pollicitus est intra paucas septimanas, quam avide exspecto. Frequentia literarum me vinces fortasse, quod rarior mihi occasio suppetat; at certe nequaquam multitudine praesentiae, quâ animus tecum est, dum saepius Tua eruditissima volvit, nec affectu et candore, quantumvis hunc sane in nemine mortalium candidiorem suspiciam, quam in candidissimo Bartholino. Quod nondum, quae pridem pollicitus sum, offeram, Typographi est culpa, qui lente procedit: Interim fidem Tibi facio, non alium animi proditura affectum, quam ipsemet geris, quam ipse exspectas. Veritatis studium, (quantumvis cum multa cespitatione conjunctum) ve itatis Amico, tam candido, tam ingenuo,


page 124, image: s124

haudquaquam displicebit. De Monstro humano (cujus injeci mentionem) sine capite ac cerebro, sine thorace, atque adeo sine corde ac pulmonibus, Medioburgi genito, atque a Clariss. D. Everhardi descripto, tractatu quem lucem e tenebris vocat, actum a nobis in foetus Mussipontani secundinis, (ut voco) quae itidem lente sub prelo procedunt. Nequaquam ex eo sanguificationis perfectae officium Hepati existimem asseri, cum fabrica cordi analoga corpori hepatis adfuerit, sine qua circulatio sanguinis nulla potuisset adesse, nec adeo monstrosus ille foetus nutriri, atque nutrimento augeri; neque adeo vivere, ne quidem vitae infimo illo gradu: veruntamen liquet ex illo animante, quod et folliculo fellis carebat, et canale bilario, referente D. D. Everhardi, nequaquam hunc esse Hepatis usum primarium ac principalem, ut bilem secernat, (quâ hoc monstrum carebat, sat vastâ hepatis mole, pro corporis ratione instructum) sed potius ut sanguini conficiendo contribuat subsidiariam opem, eamque non contemnendam; vereque cordi sanguinem praeparet, actuandum spiritu vitali in corde, ac quoquoversum vi cordis pulsifica propellendum. Sed hisce nunc missis, consideratione dignissimus casus, a T. Excell. commemoratus, qui ita habet.



page 125, image: s125

Ingera Erasmi Jani Uxor A. 1643. impraegnata gemellos gestare visa est, instante partu, post duorum dierum labores nihil comparuit, sedatisque doloribus iterum post sex hebdomadas motum Embryonum persensit, qui deinde quinque annorum spatio perduravit, ita tamen ut sensim observaverit constringi eos et imminui. Posteaquam [mortuos illos esse erat suspicio, intumuit umbilicus, disruptusque fuit, et primis diebus aqua limpida, mox sanguis et pus effluxit, cum ossiculis nonnullis. Per idem umbilici foramen, spatio 7. vel 8. annorum patulum, quamplura ossicula sensim prodierunt. Hujus loco successit aliud foramen infra umbilicum, ex quo alia ossicula infantis magno cum dolore adhuc quotidie exprimuntur a Natura.

Cum exigas a me Vir Excellentiss: judicium de hoc casu, in Tui obsequium, quid sentiam, depromam. Varia equidem hic possunt in considerationem venire. Nam 1. Dubium forte potest videri, an ullo signo gestatio gemellorum (quos eventus in hoc casu arguere videtur) colligi queat? Utique ipse abdominis tumor gemellos minime comprobat, utpote qui nonnullis unum foetum gestantibus major esse potest, quam aliis quidem gestantibus gemellos:


page 126, image: s126

nec certi quid arguit protuberantia in latera, qui quandoque ex aequo ab uno itidem foetu contingit utrinque, ac, ubi gemelli gestantur, fieri potest, ut protuberantia in alterutro latere major sit. Hippocratis quidem effatum novimus aph. 48. sect. 5. Foetus mares dextra uteri parte, foeminas sinistrâ magis gestari: quae pridem quoque Parmenidis et Empedoclis opinio fuit: at quam nec rationi nec experientiae congruere, ab Aristotele ostensum 4. de gen. anim. cap. 1. Et experientiae quidem id ipsum saepius contrarium esse confirmat Harvaeus de gen. anim. Exerc. 69. comprobaturque idem a T. Clar. Cent. 5. obs. 88. Quin et ipse Hipp. in lib. de superfoetation. Si semen viri sit bene concoctum, calidum et robustum, et illud in duos sinus uteri distribuatur, in duobus illis sinubus mares duos gemellos concipi ait. Certe multa haec opinio supponit vel falsa, vel saltem incerta. De seminis virilis quoad corpulentiam in uteri cavum ingressu refutato ab Harvaeo (de quo et a Nobis in Microcosmi Genesi, eidemque adjectis Curis secundis) impraesentiarum nihil dicam: Saltem perperam et contra [gap: Greek word(s)] certitudinem uteri hun ani cavo duo sinus tribuuntur, cum sola lineola cavitatis unius ejusdemque regionem utcunque distinguat; ac


page 127, image: s127

foetus contentus totum uteri cavum ex aequo undiquaque adimplere deprehendatur. Loquor de utero humano: Nam alia est ratio uteri Brutorum viviparorum, quae pleraque uterum in cornua utrinque habent diductum fitque horum conceptus non in uteri propylaeo, seu potius non fit in cavitate communi, sed in cornibus uteri, et quidem saepius mares in sinistris, foeminae in dextris (vel saltem promiscue) ex Harvaei observatione. A ratione id quoque alienum censemus, esse dextras partes sinistris calidiores; atque a dextra parte calidius utero semen obtingere. Nec quicquam huc facit, quod vena spermatica dextra a cava, sinistra ab emulgente originem ducat; haec enim persuasio ex ignoratione circulationis sanguinis est genita, quâ constat non per venas, sed per arterias, (quae utraque ab aorta procedit) sanguinem spirituosum ad testes deferri: ut adeo et illa Heurnii correctio sit vana et inutilis, qua in comm. ad aph. alleg. quibus dextrum vas spermaticum a renali, inquit, et sinistrum a vena cava descendit, iis sinistrâ mares, dextra vero uteri parte potius foeminae gestantur. Sed circa ipsam quoque seminis materiam fortasse non omne dubium expeditum est. Fallacia mammarum indicia nunc mitto.



page 128, image: s128

2. Hoc dubium in casu praesenti nobis occurrit, an labores primi, duorum dierum, legitimo partus tempore obtigerint; vel annon potius post septimum mensem gestationis praematuri labores gestanti fuerint oborti, iterumque dolores illi sedati ad decimum usque mensem, nempe ad tempus legitimum. Non congeram hic multa de septimestri partu, frequentiore quam octimestri, ejusdemque causis: de quibus Hippocrates, et alii passim. Saltem dubium esse potest, an post irritos labores, legitimo quidem ac naturali partus tempore obortos, supervivere foetus in utero potuerit ad sex septimanas, tumque demum ad novum exurgere motum. Haud equidem ignoro, homini prae aliis animalibus incertum pariendi esse tempus, quod ipsum quoque ab Arist. 4. de gener. animal. cap. 4. et 7. Hist. anim. cap. 4. itemque Plin. libr. 7. H. N. c. 5. aliisque inculcatur: Sed illud incertum tempus potius intra decimum mensem, ceu terminum ordinarium, restringi existimem, quam ulterius excurrat. Referuntur quidem tum a veteribus tum a Recentioribus varia exempla foetuum undecimo, duodecimo, decimo tertio, decimo quarto, decimo quinto mense gestationis natorum, quorum nonnulla ex aliis commemorat Spigel. de


page 129, image: s129

incert. temp. part. Ac Harv. Exerc. de partu exemplum refert foetus ultra sedecim menses in utero gestati; quinimo viginti tres menses, item duos atque etiam quatuor annos gestatorum mentionem facit Hieron. Mercurial. in Consil. Sed circa tales, si quidem vivi nascantur in lucem, plerumque id putem locum habere, quod statuit Hipp. lib. de Natura pueri: Nim. Si quae ultra decem menses utero gestare sibi visae sunt, eas hoc modo fallere: Cum uteri, inquit, a ventre flatum suppeditante spiritu distenduntur, et intumescunt, tunc mulieres se concepisse existimant: Et si menses minime prodeuntes longiorem moram fecerint, etc. tunc in tumorem sublatis uteris mulieres utero sibi gestare videntur: etc. At ubi post conceperint, harum rationum ac rerum ignarae, eo tempore se concepisse reputant, quo menses suppressi erant, et uteri intumuerant. Eadem mens est Arist. qui ideo 7. Hist. anim. cap. 4. circa eos, qui undecim mensibus diuturniores sunt, mulierem sui conceptus initium latuisse contendit: Latet enim mulieres, inquit, conceptus initium, si, cum ante inflatus fuerit uterus, ut saepe accidit, post coierint, et conceperint. Hoc enim principium esse sui conceptus existimant, quod simile indicium attulit.


page 130, image: s130

Quamvis igitur ante decimum menfem (quod ordinarium tempus est) vitales partus fiunt aliquando septimo, octavo, nono mense, ut inculcat Arist. loc. cit. quinimo et quandoque quinto vel sexto mense, si vera sunt exempla quae refert Harvaeus de partu, ex Vales. Spigelio, Avicenna (de qua re pluribus in Microcosmi Genes. part. 3. S. 2. §. 83. et seq. disserui) an tamen aeque post ordinarium tempus, quod decem mensium definit Hipp. partus in longius tempus dilati vitales existant, id majorem forte difficultatem involvit: Equidem censui ego alleg. loc. §. 94. ordinario quidem tempore illo Naturam crisin, quae ad partum tendat, moliri solere, sive ea perfecta, sive imperfecta succedat, sive ad salutem, sive ad mortem; fieri autem posse quandoque, ut, post tentatam crisin non succedente foetus exclusione, mater et foetus in vivis supersint; at haereat otiamnum ad tempus in utero foetus, donec novam excretionem Natura moliatur, foetusque cum Natura conamen intendat: Sed addidi, id eo duntaxat casu evenire posse, (meo quidem judicio,) cum etiamnum copiosi humores intra Amnion circumfluunt foetum, ipsamque liberiorem respirationem arcent, quam exurgentem, absumpto intra Amnion liquore, imponere


page 131, image: s131

sensim necessitatem partui, exposui ibid. §. 71. et seq. Utique patet ex iis, quae illic declaravi, non posse foetum respiratione carere, simul atque coepit respirando aerem in pulmones adducere; ac rarescentibus pulmonibus necessario liberiorem respirationem affectare, vel in utero emori. An autem possit post decimum mensem (cum copiosiore foetus alimento jam indiget,) per multas hebdomadas tantum in Amnio humorum superesse, quod omnem plane respirationem impediat, id jure merito tale crediderim, de quo possit dubitari: Nec sine ratione mihi quidem videtur, post varia diducta, definitum a Paul. Zacchia Zuaest. Medico-Leg. lib. 1. tit. 2. quaest. 6. supra decem dies ultra decimum mensem vix unquam portari posse foetum vitalem.

Sed 3. Posito, quod forte in casu praesenti vixerint foetus ad sex septimanas, post tempus partus legitimum et ordinarium, ut adeo iterum post sex hebdomadas a prioribus laboribus, (seu duodecimo mense gestationis) sub secundo conamine, motus novus infantum in utero contigerit; qui potuit ille quinque annorum spatio perdurasse? qui potuit foetus praepeditus in exitu tam diu in corpore materno vixisse? Plures equidem historias foetuum,


page 132, image: s132

qui biennio, triennio, quadriennio in utero materno fuerint gestati, commemorat Zachias loc. alleg. §. 2. a Schenck lib. 4. Observ. tit. de partu allegatas; sed eas fabulis et portentis annumerat, ac pari illas loco constituit cum fabula illa apud Trigant. lib. 1. de Christ. exped. apud sim. cap. 10. quâ fabulantur Chinenses, quendam eorum Philosophum nomine Lauzu, octoginta annis in parentis alvo fuisse gestatum. Crediderim ego illum motum partim ex fermentatione quadam vitiosorum humorum, partimque ex flatibus excitatis fuisse obortum. Ita refert Harvaeus Exerc. de Partu, se novisse matronam nobilem, quae plus decies enixa fuerat, quamque menstruorum suppressio citra praegnationem nunquam fefellerat; postea autem alteri denuptam, praeter alia signa solita, ex motu quoque (quem ipsa sororque ejus juxta cubans saepe noctu sentiebant,) sese gravidam judicâsse, neque ab ea opinione ullis argumentis dimoveri potuisse, donec tandem spes omnis in flatus et pinguedinem facesseret. Simile exemplum refert ibidem juvenculae, quae symptomata omnia praegnantes comitari solita experiebatur, ipsumque in utero motum, atque jam indicia imminentis partus adesse rata, cubile, incunabula, caeteraque ad partum necessaria,


page 133, image: s133

in procinctu habuit: Sed frustra omnia; motus enim cessâsse, et ventrem detumuisse, absque ulla aegritudine. Similem juvenculam ante biennium hîc ipse sub cura mea habui, quae omnia ad partum, jamjam imminentem, ut putabat ipsa, pararat, at cujus spes omnis in flatus evanuit.

4. Sed si ergo foetus, in praesenti nostro casu, credendus videatur non amplius vixisse, dum motus ille quinquennalis perduraret, quid accidit circa foetum, vel potius gemellos, quos utero gestasse praegnans videtur? Veri simile existimo, sub secundis laboribus, (qui tempore legitimo, ac Naturae consueto, sc. sex septimanis post priores illos praematuros sedatos, denuo fuerint exorti) cum iterum hîc irritus, ut ante, esset exclusionis conatus, suo motu infantes validiores tandem perrupisse ipsum uterum, atque in abdomen proruisse; ibidemque exstinctos (vel quod abruptus umbilicus cum sanguine vitam ipsam profuderit, vel quod requisitae respirationi commodus locus deesset,) in putrilaginem temporis tractu abiisse. Sic in utero quoque foetus extinctos in putrilaginem abire, exempla testantur. Perire intus conceptum, inquit Harvaeus Exerc. de Partu, et in putrilaginem versum sensim


page 134, image: s134

indies (tanquam fluores albos,) emanare, nonnunquam observavimus, tum in mulieribus, tum etiam in aliis animalibus. Erat non ita pridem Londini mulier, inquit, quae post ejusmodi abortum concepit denuo, debitoque tempore infantem peperit; postea vero interpositis aliquot mensibus, dum consueta obit munia, sine dolore et aegritudine aliqua insigni, prioris abortus ossicula nigra frustulatim ejecit, etc. In Harvaei equidem isthoc exemplo dubitari potest, an mulier illa bipartitum forte uterum habuerit; velut dubitat Bauhinus in append. ab lib. Rousseti de part. Caesar. itemque Theatr. Anat. lib. 1. cap. 38. pag. 127. an mulieres, quae superfoetare solent, aut plures foetus quam duos generant, bipartitum uterum habeant, ut canes, lepores et similia animalia, quae multos generant foetus? cujusmodi muliebrem uterum aliquando inventum commemorat ibid. In praesenti nostro casu putrilago effluere, ipsaque ossa prodire per muliebria nequivere, utpote in ipsa abdominis capacitate (dum uteri hiatus coalesceret denuo, quod facile fieri a Rousseto de partu Caesario aliisque per exempla ostenditur,) undiquaque conclusa: quae postmodum facto ad umbilicum sponte naturae foramine, pro exitu contentorum, per id ipsum emanarunt.


page 135, image: s135

Sic et materiae purulentae in pectoris cavitate longissimo tempore conclusae exempla sunt obvia, nobisque non uno casu observata, ad quos aphor. 15. s. 5. non videbatur pertinere, non nisi ad illos qui ex pleuritide empyi fiunt referendus, quod etiam Gal. in comm. insinuat. Prout autem corpora infantum abdomine matris inclusorum, sensim in putrilaginem abierunt, ipsaque ossa eorundem sensim propius ad invicem collapsa sunt, quin et materiae contentae portio aliqua forsan calore dissipata est, vel intra vasa absorpta, ac sensim a natura, quibuscunque tandem viis, expulsa, ita sensim gestans observavit molem in abdomine contentam constringi et imminui. In difficili equidem partu disrumpi quandoque ipsam uteri substantiam, ac foetum prolabi in abdominis cavitatem, nec alienum a ratione est, nec caret id ipsum evidenti experientia: Quod tamen in foetu Mussipontano (cujus casum pronuper Celeberrimus D. Straussius exhibuit cum erudita Resolutione,) nequaquam potuisse locum habere, ostendi pluribus in tractatu, quem Foetus extra uterum in abdomine geniti secundinas libuit inscribere, Sect. 20. nec non in Foetus ejusdem Vindiciis, (adversus Tenebrionem, qui Blottesandaei nomine ficto varia nostra arrodere instituit,)


page 136, image: s136

Sect. 3. Unde in consideratione Physico-Anat. Casus illius a D. Straussio exhibiti, ostendere conatus sum, foetum illum extra uterum in abdomine genitum fuisse, nempe in uteri Tubis, quam item fuisse Tuae Excell. sententiam, in judicio lato circa casum eundem, ex iis cognovi, quae postmodum Celeberrimus D. Straussius collegit, ac denique Tua Excell. Hist. 92. cent. 6. Caeterum alias saepius in partu difficili, vel et alio casu, fuisse uterum disruptum, ac foetum prolapsum in abdominis cavum, ibidemque sensim in putrilaginem abiisse, sicque ipsam semiputridam, vel materiam purulentam, ipsaque ossa tandem affectatâ per abdomen via prodiisse, liquere potest exemplis allatis a D. Bauhino in append. ad Roussetum de part. Caesario, Histor. 5. et 6. quorum prius item commemorat Platerus obs. lib. 1. Tit. part. defect. ut nunc praetermittam Salmuth. obs. med. Cent. 1. obs. 16. Sennert. lib. 4. prax. part. 1. s. 2. cap. 17. aliosque plures aliorum exempla referentes, itemque Albucasin, Marcellum Donatum, Marsilium Cognatum, Jo. Langium, a Te allegatos praedicta Hist. 92. Cent. 6. Nec mirum utique, Naturam hic foetum putrescentem, vel ossa ejusdem, per abdomen excludere, quae alias passim materiam quamvis irritantem sibique molestiam


page 137, image: s137

creantem protrudit ac propellit, ac propellendo materiam eidem interim exitum parat. Sic ossium fragmenta, utut ipsis vulneribus vel ulceribus occlusis, per carnes sanas a natura protruduntur, atque ad exitum urgentur. Sic refert Hildan. Cent. 1. obs. 54. et Cent. 5. obs. 75. a Laurentio Jouberto ostensum fuisse cultellum obtusum, qui panno obductus ab Opilione alteri cuidam vi in os ingestus et per gulam dimissus fuerit, totoque biennio in corpore delitescens, tandem abscessu in inguine facto, fuerit excretus, ipseque aeger curatus, qui per septennium supervixerit. Historiam refert Sennert. lib. 5. pract. part. 4. cap. 5. Studiosi cujusdam, cui cum vulnus cultro infligeretur ad nasi radicem, internumque oculi angulum, cultri vi fracti dimidia pars, digiti fere longitudine inibi infixa haeserit, quae post anni quadrantem juxta columellam in faucibus prodiit, ibidemque a Chirurgo exempta est. Simile exemplum hîc quoque Groningae contigit ante aliquot annos, ut nempe homini, cui culter per os syncipitis fuerat adactus, longe post tandem a vulnere sanato, diffracta cultri pars media circiter juxta columellam prodiret, ibidemque eximeretur. Aciculam aliquando, quam deglutiverat puer, per scrotum prodiisse, memorat Heurnius. Plura id genus


page 138, image: s138

exempla praetereo. Certe foetus illi in nostro Casu, extra uterum prolapsi in abdominis cavitatem, molestiam ibidem Naturae creârunt, ipsaque ossa pungendo, ac moles premendo, dolores continuos in abdomine excitârunt, quae adeo Natura, qua potuit commode, propellere instituit, foramine facto in ipso umbilico prius intumescente, pro exitu putrilaginis atque ossium foetus unius forsan, alteroque vicino, pro exitu ossium foetus alterius. Interea hi foetus, disruptis membranis atque uteri substantiâ, in abdomen prolapsi, nullo illic involucro fuere investiti; alioqui nequaquam per partes prodiissent: at aliter ille Mussipontanus, intra uteri cornu perpetuo conclusus, cujus tunicam crassiorem pro involucro habebat: hi nullis ligamentis alligati ullis partibus vicinis; at Mussipontanus peritonaei productiones, ipsum uteri cornu huic inde nectentes, pro ligamentis quasi habere videbatur: Hi in locum alienum cum violentia prolapsi, subitoque extincti, non potuere non in putrilaginem abire; at ille, in loco sui conceptus remanens conclusus, cum vita sensim est exutus eâ corporis dispositione, quâ ad putredinem inclinaret sensimque lapidescens, sicque a putredine immunis redditus, eodem statu permansit, eodem loco naturae minus


page 139, image: s139

incommodo detentus, quo nempe ab initio fuerat conceptus. Dehiscente autem in praesente Casu prae tumore umbilico, primum aliquot diebus, dum scilicet nondum eatenus pateret umbilici foramen, (quod moliebatur natura,) ut contenta in abdomine materia promanaret, aqua limpida prodiit, fortasse ex nonnullis lymphaticis Tuis, vel forte roriferis Bilsii dimanans, vel ipse serosus sanguinis humor, sive ordinarius sive superfluus (nam et diuturno morbo cachecticam pridem evasisse mulierem verisimile videtur) facilius epidermide per umbilici tumorem rupta exsudans, ut solet passim post vesicationes aut excoriationes cutis accidere: At foramine magis patulo evadente, ipsaque carne dehiscente, ex ruptis vasculis sanguis porro profluxit; donec tandem hiatus in abdomen pateret, ac contentae materiae saniosae ac purulentae exitum daret; postquam ossicula praeter naturam contenta, n turâ heterogeneam hanc molem respuente, longo tempore prodibant, ipsumque foramen apertum servabant; Quod cum post plurium annorum lapsum fuit tandem occlusum, nondum omni materia molestante exclusa, vel quod foetus alterius ossicula forsan aliorsum divergerent, pro ratione loci in quo computruerat, his aliud a


page 140, image: s140

natura foramen est factum, quo exitum invenirent. Sic equidem Natura sibi eligit vias, pro expellendis praeter naturam contentis, ad quas ipsa contenta, quae urgent Naturam, inprimis inclinant. Haec paucis volui ad casum, a Tua Excell. memoratum, Tuo judicio submittere: Nequaquam quod putem, me videre hic posse, quod ipse non videas exactius et perspicacius; sed ut promptissimum ad obsequia Tui Tibi comprobem animum, moremque tuis desideriis geram. Vale, amicissime Bartholine, ac, quod candide agis, deinceps porro amare perge

Tuum omni studio ac cultu

Gröningae 16. Sept. Ann. 1662.

A. Deusingium.

EPISTOLA XXXI. De iisdem gemellis dubia expenduntur. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

FElix est etiam inter maxima tormenta Ingera nostra, mirabilis partus mater misera, quod celeberrimo tuo calamo nobilitetur et illustretur, solatiumque ingens sentit, si quidem bona sua norit, quia curae Tibi fuit infelicem illius historiam expendere.


page 141, image: s141

Ego vero illustria amoris tui et affectus documenta exosculor, quod eruditione varia et constanti benevolentia amici partibus tam strenue semper defungaris, ut mirari satis nequeam tam promptum Tibi esse ingenium ad dubia ventilanda, et tam pronum animum in officiis amicorum. Album calculum merentur omnia, quae nervose pariter et docte de Ingera nostra commentaris. Aegre tamen non feres, si in nonnullis haesitem, neutiquam ut dissentiam, sed ut veritatem abditam provocem. Nolim enim inter eos numerari, qui apud Plinium nunquam idem censent, ne videatur accessio alterius. Quid de istius foeminae partu mirabili sentiam, publica Dissertatione prodidi. Jam ex lecta Tua Disquisitione seu Responsione ad Epistolam meam prorsus docta et accurata, nonnulla ruminabo, quorum e succo, ut cum Lucretio loquar, mihi voluptas est in fine palati.

Principio quaeris, an ullo signo gestationem gemellorum colligere potuerit Ingera nostra? Suspicor ex eventu ita rem geri divinasse, quippe ossium excretorum numerus, quorum apud me magna pars servatur, de duplici foetu certiorem facere potuit. Contuli ego inter se ossicula, quae penes me sunt, vidique nonnulla duplicia, inprimis cranii, quanquam plura adhuc


page 142, image: s142

apud puerperam perierint, antequam a Pastore loci religioso et docto colligerentur mihi transmittenda. Alia signa gemellorum fallere solent, sicut recte monuisti. Tumor enim saepe major in simplici partu quam gemellis, quod saepe observavi, sive quod copia humiditatum ibi major sit, sive quod foetus simplex nonnunquam gemellos vel aequet vel superet. Duplicem in abdomine lineam aliqui pro indicio habent gemellos gestari utero, sed in uxore mea id non successisse animadverti. Motuum vel diversitas vel vehementia suspicionem firmiorem subministrat, exemplo Rebeccae Genes. 25, 22. 23. 24. quae tamen de suspicione dubitasset, nisi DEUS eam confirmasset. Sane non paucas gravidas novi, quae in hoc signo falsae sunt, uniusque foetus diversum validumque motum sentientes. Singulare experimentum affert P. Packequus obs. 45. ad Riverium, ultimis nempe mensibus tibias et pedes inflari. Quod verum deprehendimus in omni fere gestatione, etiam simplicis foetus. Foemellae id signum veteres crediderunt. Ita Plinius l. 7. c. 6. ingestabile onus, crurum et inguinum levis tumor. Magnus Salmasius suspicatur legendum, inguinis laevi, nulla, ut puto, necessitate, quippe utriusque inguinis in utroque sexu tumor


page 143, image: s143

observatur, nititurque illa emendatio Viri summi antiquae Medicorum sententiae, quae, praeeunte Hippocrate, existimavit foeminas sinistra magis gestari, quod experientiae repugnat. Obstetrix nostra Hafniensis junior impraegnationis suae certum indicium exinde desumit, quando pedes nigricant. Ad diem partus iste color permanet, postea sensim naturalis color et facies in pedibus redit. Causa sine dubio in venis isto tempore obstructis quaerenda, quae hujus loci non est.

Ad alteram difficultatem quod spectat, credo relationi foeminae, legitimum maturi partus terminum suisse quo dolores utero oborti. Frustrato vero partu, non credo ad duodecimum mensem requiescere potuisse foetum in vivae matris utero, sine aliquo vitae indicio, quod nullum fuit, nisi flatus huc advocentur, quibus saepe decipiuntur praegnantes, ut olim Hippocrates advertit loco in Dissertatione mea adducto, Tibi quoque notato. Illustrat sententiam meam Horatius Augenius l. 2. de Hom. Part. cap. 26. in Consulatione de Lucretia Amici Scalini Camertis nepte.

In tertio dubio amicus inter nos est consensus. Neque enim per quinque annos in utero superstes soetus esse potuit vitalis,


page 144, image: s144

quanquam id sibi persuaserit Ingera, rerum Naturae ignara. Igitur motus, quem interea in utero sensit praegnans, partim ex fermentatione quadam humorum excrementitiorum, partim ex flatibus excitatus fuit, sicut praeclare suspicaris: quanquam nobis videamur in Dissertatione propius scopum ferire, quando ebullitionem a putredine carnosarum partium hic deduximus, tamdiu observata donec sola ossa sicca relinquerentur.

In quarto dissentire nonnihil cogor, incolumi amicitiâ. Nisi enim fal it conjectura, in utero extincti gemelli manserunt, donec apostemate ruptus uterus ossicula residua per umbilicum et ilia expelleret, quod fusius demonstravi in Dissertatione hujus argumenti: Non enim video necessarium signum vulnerati seu rupti uteri, nec causam vehementem quae id efficeret in utero satis capaci. Symptomata laesae seu percussae vulvae, a Celso l. 5. c. 26 recensita, in nostra Ingera non fuerunt observata, quanquam dolores acerbissimos senserit, quum per apostemata successive uterus et vicinae partes exulcerarentur. Vulnus hoc uteri, quod ab interna causa fit, gravius est, quam si ab externa infligatur, graviusque est, quia subito et magna vi, a causa magna, magnam vim


page 145, image: s145

secum trahens, quam si sensim ab ulcere aperiatur, quod hic factnm suspicatus sum. Uterus quidem foeminae Lipsiensis in difficili partu ruptus ad ilion dextrum prope cervicem ad dimidiae spithamae longitudinem narratur a Salmutho Cent. 1. Obs. 16. et Knoblochius Epist. Horst. Sect. 17. similem rupturam infante extra uterum posito observavit. Sed Mater superstes esse non potuit. De ulcere vero uteri loquuntur historiae a Platero l. 1. Obs. et Bauhino ad Ross. hist. 6. 7. adductae, quo ulcere successive facto, ex utero effluxere ossa perque musculos abdominis exulceratos permearunt, quod etiam confirmant Albucasis, Benedictus, Cordaeus. An autem foetus interea in abdominis cavo haeserint, vel in utero remanserint, non addunt, ut de posteriori major sit suspicio, quia in simili casu vere id contigisse vidit notavitque Hor. Augenius l. 2. de Part. c. 27. Justa diligentia rem hanc universam persequutus sum in Dissertatione de Insolitis partus Viis, quam in publicum emisi. Nolui tamen differre ad Te responsum, ne abuterer tua patientia, quanquam prima occasione ipsum illum meum abortum sis visurus, vel expositurus, quia pro partu legitimo tolli non meretur. Quicquid sit, etiam immaturi partus parentum misericordiam


page 146, image: s146

commovent, et amicorum, inter quos Te principem colimus. Utinam ad annorum miriades tanto Viro fruamur, qui nos amat, et scriptis, etiam abortivis, favere solet. Quod ut facias, fac ut valeas. Hafniae.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXXII. Scirrhosa durities pedum et ventris in hydrope. GEORGIO SEGERO Lunaeburgum.

MOlesto itinere Te expeditum esse gaudeo. Monstrum [gap: Greek word(s)] , et Elementa Meyssonierii per tabellarium accepi, tibi pro navata opera gratias agens. Lautam cathedram tuae virtuti debitam gratularer, si merita tua respexerit fortuna, quae hoc seculo eruditos varia exercet. De patria tamen tandem erit cogitandum, cui omnes nati sumus. Belli fortunam non est quod Medicus timeat. Saepe enim Bellona arti nostrae, quam Minerva, faventior. Sub prelo fervent Centuriae Epistolarum ad nundinas Francofurtenses proditurae. Diatribe


page 147, image: s147

quoque de Pulmonibus celerrimo calamo conscripta idem fatigat. De vesiculis pulmonariis, quae observavit Malpighius, non dubito quin similia innuerit Hippocrates l. de Carnibus, qui alterius parenchymatis carnei mentionem nullam fecit; nec hic nec alibi Blottesandaeus, quem expetis, non prostat. Quisquis author sit, eruditus videtur, si mitius cum Deusingio egisset, qui acri Apologia se vindicavit. Amicas idem ad meum Hepar Defunctum Responsiones meditatur, quas brevi videbimus. Recte vero facis, quod longo itinere defatigatum corpus aliqua quiete reficias. Quae damna longae difficilesque, per Alpes et alia loca frigida, peregrinationes inferant, nemini ignotum. Nuper curae meae subjectus mercator Hamburgensis commiserationem nostram meruit, in cujus, jam Hydropici, sanitate procuranda omnia incassum tentata. Ex fortissimis hydragogis nullum serume licere potuimus, sed solam pituitam crassam et lentam. Nec tamen venter detumuit, magno aegri nostroque taedio. Advocavimus validissima lixivia urinas ducentia, sed nec ipso cantharidum infuso quicquam, praeter consuetam mensuram, eduximus, quanquam a medicamentis color urinae mutatus, titillationesque in cole animadversae. Neque balnea aut


page 148, image: s148

laconica Ascitidis augmentum inhibuerunt. Translatâ demum ad scrotum materia, pedes detumuerunt, sed qui antea copia seri molles fuerant, mox tantâ duritie nobis, nativi coloris defectu, offerebantur, ut lignum solidum tangere nos crederemus; scirrhosa haec durities ad ventrem quoque serpere visa, quale exemplum apud Schenckium semel legimus, contractum a frigore et mala diaeta, quam causam etiam in aegro nostro agnovimus, in Suecia variis itineribus hybernis et victu pravo, qui felicem curationis successum jam elusit, debilitato. Tibi meliora opto, etiam publicae Rei Medicae gratia, quam diligentia tua semper auges et illustras. Vale igitur, mi Segere, et feliciter diu vive. Raptim Hafn. 11. Oct. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXXIII. De Dysenteriae effectu vario. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

NUper ad Te scripsi, nempe 14. Sept. et tamen iterum scribo: rogoque ut per Te intelligam quid nobis sperandum


page 149, image: s149

supersit de Corn. Celso Jo. Rhodii: Possumusne novam ejus editionem a vobis expectare? Supremamne manum tanto scriptori putas impositam a Viro optimo, qui pessimo literarum fato nimis immature diem suum obiit? Quid novi moliantur vestrates Typographi, scire velim: certe nostri admodum frigent, tam ob bellum nuper pacatum, et subsequutam annonae caritatem, quae adhuc viget; quam ob immodicum chartae pretium, ex quo Typographi egregie fament, propter vectigalia chartae imposita. D. Flescher, popularis vester, paulo melius habet; ejus dejectiones sunt magis laudabiles, et ad naturae legem facilius accedunt; minus sunt cruentae atque torminosae: Febris pene nulla: Somnus recurrit cum appetentia laudabili: omnium denique symptomatum insignis remissio proximam salutem nobis pollicetur. Optime nosti, Vir Cl. in hoc affectu familiare esse, ut desinat vel in gangraenosin intestinorum, vel in [gap: Greek word(s)] hepatis, quae statim degenerat in fluxum hepaticum, natura sua plane et prorsus [gap: Greek word(s)] , quippe qui pendeat a pura meraque privatione: hic utrumque metuebam, aut saltem unum ex duobus, neutrum tamen singulari Dei beneficio contigit, de quo valde laetor. Epistolae Tuae Medicae quandonam prodibunt?


page 150, image: s150

Paralyticos tuos N. T. in fasciculo tuo non deprehendi, nec unde eos habere possim novi, eorum itaque memento sodes, quum aliqua mittes in posterum: ut et libelli Cornari Veneti, de Vita sobria: et tuorum Epigrammatum: ut et Disput. Medic. de Pleuritide, variolis, secundinis, etc. Indies belle procedit negotium D. Flescheri: alvus ejus feliciter depletur, et liberatur multis excrementis varii generis atque coloris: quorum proventu sensim facto pene obruebatur calor nativus, qui misere gemebat sub pondere tam malignae materiae, et ad cujus coeffusionem, dum vires sinunt, interdum repurgatur ex med. cassiae, paucis foliis et Syr. de cichorio comp. cum rheo. Eum tandem spero convaliturum. Vale et me ama. Parisiis 20. Sept. 1662.

Tuus ex animo

Guido Patin.

P. S. Svavissimam tuam accepi, Vir Cl. per D. Wormium, 29. Aug. datam priori meae responsoriam: Sed a mense, et ab accepto tuo fasciculo, alias scripsi, tum ut Tibi gratias agerem, tum ut monerem Te de morbo acerrimo, nimirum affectu dysenterico D. Flescheri, cujus melior valetudo indies firmatur: Dysenteria


page 151, image: s151

plane cessavit, adhuc tamen remanente Diarrhoea: quae corpus tam multis ac variis excrementis refertum felicissime deplet. Nosti axioma Hipp. A dysenteriâ Diarrhoea. Postquam fuerit tanta eluvie corpus repurgatum, spero futurum ut restituatur, ac in meliorem statum reducatur: tunc vero cogitare illi licebit de repetenda patria: cujus antea non est tuta cogitatio, quia nondum desiit morbus: quo finito vires erunt reparandae; et incumbendum neoterismo, per usum lactis asinini, et aliorum analepticorum. Postremâ meâ rogabam Te, si quid mittas in Galliam, ne omittas Tractatus tuos. Tu vero pro tot beneficiis, indica mihi quid velis ut mittam. Vive, vale, et me ama, meoque nomine D. D. Fratres tuos, ut et D. Scavenium, J. C. mihi notum, saluta. Parisiic 29. Sept. 1662.

Tuus ex animo

Guido Patin.

EPISTOLA XXXIV. De secanda vesica ad pubem. De excrementis dysentericis. De Rhodii Celso. GUIDONI PATINO Lutetiam.

OFficio et diligentia me superas, ruboremque suffundis, quod segnior nonnunquam


page 152, image: s152

sim in respondendo. Quatuor literas abs Te accepi per Clarissimos Wormios nostros missas, quibus una hac pagella respondeo, gratias agens pro affectu quem abunde experior, et quod libros a me missos hilari adeo fronte exceperis, ut de aliis remittendis serio cogites. Quicquid vero ex vestrorum Medicorum laboribus placuerit transmittere, pergratum erit, magna enim est eruditio Medicorum Parisiensium, ut nihil prodeat ex officinis illorum, quod non demorsos ungues sapiat. Nihil ex Petiti opusculis adhuc vidi. Aretaeus viri ingenium et doctrinam nobis propalabit, cujus in se curam suscepit. Hoeschelius enim, post largam messem, spicilegium illi reliquit. Gorraei excessum iterum iterumque deploro, et ut tantorum Virorum fata retardentur, voveo. Thesin de secanda ad pubem vesica Pietraei impense desidero, ut videam quibus ibi modis anxiae calculosorum expectationi satisfiat. Plenis buccis, sicut nuper scripsi et ipsemet nosti, eam sectionem laudat Roussetus in Part. Caes. et Hildanus prorsus damnare ausus non fuit, eamque fusius describit, ductum sequutus Chirurgi cujusdam, a quo Franconiana dicitur. In calculo praegrandi percommoda foret sectio, ubi per collum vesicae angustum difficilior periculosiorque


page 153, image: s153

transitus. Sed quia vestris Cystotomis sectio illa familiaris non est, credo aliis difficultatibus premi. Sectio Caesarea illis haud ignota, et memini meo tempore de cujusdam Chirurgi uxore narratum, saepius nec alio modo partus suos enixam. Magna hic fama est Cystotomi cujusdam Castrensis, qui sine apparatu magno in perinaeo secat, cujus nuper in calculo vesicae permagno extrahendo dexteritatem Nobilissimus quidam Vir in patria nostra dicitur expertus, cujus felicem reditum indies expectamus. Aubrii vita a Te fideli narratione consignata perculit animum illorum, quos grandia illius promissa typis divulgata inescarant, adeo ampullatae fuerunt paginae ex Germania ad nos missae, ut Aesculapium vel Hermetem redivivum sponderent. Ita saepissime fama mendax. An Oeconomiae Hippocraticae Foesii aliquid accesserit, non scribis. Si nulla parte auctior prodit, praeferrem editionem Francofurtensem, qua hactenus usi sumus, quia erroribus scatent officinae Genevenses, et chartâ thuri piperique digniore quam bonis authoribus. Jam in Epistolis Medicinalibus Typographus noster occupatur. Aliquot Centurias confectas habeo, quas amicissimis tuis et eruditione semper plenis illustrabis. Egregium specimen artis consummatae


page 154, image: s154

edidisti in curatione dysenteriae Flescheri nostri, de cujus inflammatoria mesenterii dispositione recte judicas, mihique in memoriam revocant ea quae in apertis dysentericorum cadaveribus observarunt Marcellus Donatus l. 4. Hist. Med. cap. 7. Bontius obs. 7. Med. Ind. et alii. Eadem prorsus excrementa aeruginosa vidi in filiola mea, natu secunda 1652. quae tamen evasit, natu majcre filia extincta, cui sincera excrementa magis fluxerant. Credo cum sinceris nonnunquam Epidemium quid conjungi, et mortem accelerare, sicut in illa istius anni constitutione evenit. Hoc vero anno vidi in nonnullis dejectiones cruentas indemnes. Gaudeo vero quod extincta jam febre et fluxu materiae malignae convalescat aeger vester, at noster popularis, quem reducem optat senex Pater morti vicinus. De Cornelio Celso Rhodii nostri quid sperandum sit, indicabo. Suppellex Viri beati transiit in possessionem Thomae Bangii, Affinis illius, Academiae nostrae Professoris meritissimi, qui mihi tradidit et concredidit quicquid inter reculas ejus eveniri potuit ad Celsum spectans. Habeo igitur Rhodii Varias Lectiones in Celsum, ejusdem Notulas, et Lexicon pene absolutum. Promisi me in ordinem cuncta reducturum, ubi per ocium licuerit, ne tanto


page 155, image: s155

thesauro et indefesso labore privetur Respubl. Literaria. Sed magno mihi labore stabit, quum confuse pleraque sint scripta. Possideo et ejusdem Rhodii Varias Lectiones, Notas et Lexicon in Vegetium Mulomedicum. Forsan manum his admovebo. Sed vix tot oneribus sufficio. Pervenitne ad vos Homo Cartesianus? Mihi quidem Homo Platonicus videtur, et in Republica ejusdem quaerendus. Paralyticos meos N. T. Basileae recusos vidi. Primae editionis exemplar mihi superest nullum. Nec spicilegium Primum habeo. Cornari Vita sobria in usus vulgares lingua vernacula prodiit hic mea operâ, quam Tibi mittere supervacuum credo. Disputationes de Pleuritide, Variolis, et secundinis viliores sunt, quam tuam Bibliothecam ingrediantur, rarioribus libris destinatam, quorum Tu ingens es helluo et possessor. Plura scribam alia occasione. Vale, Vir Magne, et me ama, ut soles. Salutant Te officiose Fratres mei, ut et Cl. D. Simon Paulli noster, qui Te plurimum aestimat, Riolani tui praedecessoris discipulus dignissimus. Vale. Hafn. 18. Oct. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 156, image: s156

EPISTOLA XXXV. De Collegio Curioso. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

APpulerunt tandem faustis avibus quaedam M. E. T. eruditissima scripta Hafniâ mihi Uratislaviam procurante Schoebelio nostro transmissa, quae ut gratissima sic auro mihi chariora, quod M. E. T. gratiosâ manu subsignata, et hilari fronte oblata fuisse intellexerim, imo quod testes sint et obsides, quibus me M. E. T. jam ex asse obstrictum et devinctum sentiam. Ingressus nuper audaci consilio transmarinum iter et praeterito mense Junio litteras ad M. E. T. directas hamburgum indeque Hafniam transferendas Oceano commisi; procellas et turbulentos Austros metuerem, nisi M. E. T. suavem Favoni auram qua omnes Bonae Mentis filios prosequitur mihi aspiraturam, certo certius persuasum haberem. Audax consilium nominare possem, quod ipse scribendi prurigine incitatus interstrepem anser Oloribus; nisi curiositas non tam innata quam ex voto Collegio Curioso obstricta stringentem et stridentem calamum excusaret. Pari itaque ardore Responsorias ad novissimas meas expeto, posco, efflagito, praesertim quid de instituto


page 157, image: s157

Collegii Curiosi pronascentis et Patronos ubique terrarum poscentis sentiant, imo an praematurus meus partus vel abortus potius Ampelographia Curiosa M. E. T. limen intraverit, quod si adhuc exulet, ut nuperrime quoque promisi, omnem moverem lapidem ut exemplar illius per mercatores Hafniam deferendum procurarem. Ex M. E. T. anxie desidero (sed ob exemplarium penuriam fere despero) scriptis tract. de Unicornu, de Monstris in Natura, de Angina puerorum, de Armillis veterum, et praeprimis Orationem de Reip. Christianae Morbis et placidis illorum remediis, quam posteriorem si vel calamo descriptam obtinere possem, lubentissime sumtus refunderem, faceretque mihi rem gratissimam omnique officiorum genere demerendam. Vale interim Vir Magnif. et vive quam felicissime, et me T. erudit. et virtutis cultorem et admiratorem fovere ne cessa.

M. Exc. T.

Uratislav. Siles. 1662. 14. Octobr.

deditissimus

Philippus Jacobus Sachs a Lewenheimb.



page 158, image: s158

EPISTOLA XXXVI. De Gammaro magno in concha. Pro Collegio votum. PHILIP. JACOB. SACHS Uratislaviam.

QUanquam prolixis literis non ita pridem Tibi fuerim molestus, non peccabo tamen in coeptae amicitiae leges, si scribendi officium repetam. De praeclaro instituto Tuo optime Reip. Medicae ominor. De gammaris nostris pluscula annotavi, Tuaeque censurae subjeci, quia id argumentum tractas. Exinde gammarus mihi ab amico oblatus in concha turbinata spithamam fere longa, quem inter rarissima reposui, vel eo nomine, quod ejus magnitudinis plures non viderim, et meam conjecturam abunde stabiliat, quam ad Te perscripsi. Ampelographia Tua sitim meam excitavit et sedavit, adeo omnia complectitur, quae sparsim alii tradiderunt. Perge, Vir Magne, orbem literatum erudire et exornare praeclaris scriptis, quae sint ad nominis Tui celebritatem, et gloriam Collegii Naturae Curiosi, cui major splendor accedet, si in Experimentis faciendis desudaverit, quibus Natura, quasi astu quodam, ex antro et spelunca elicitur. Sed me monitore non indiget illustre Collegium,


page 159, image: s159

cui tot immortales animae nomina sua dederunt. Ego precor, ut

---- Sit hujus
Precium cursus, aurea pellis.

Scripta nostra quae expetis tanti non sunt, ut ad vos deferantur, et pleraque jam perierunt, nescio an suo merito. Forsan plerisque carere posset Resp. literaria, sine sui detrimento. De Morbis Reip. Christianae Dissertationem Oratoriam mitto, ut desiderium tuum expleam. Solum illud exemplar superest mihi, nec plura optarem. Aliud enim egi, quum id agerem. Vale, et me amare perge tuo nomini Cl. addictissimum. Raptim Hafniae 4. Martij. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

Impress. Uratisl. et Lips. 1665.

EPISTOLA XXXVII. De Torque Frothonis Regis. An Pygmaei fabulosi? JOHANNI SCHEFFERO Upsaliam.

JUstas et ego causas habeo, quas silentio diuturno praetendam. Cum temporum


page 160, image: s160

difficultate luctati utrinque sumus, et cum Musis siluerunt etiam literarum commercia. Noli tamen credere memoriam Tui suavissimam interea apud me obriguisse. Inter tot temporum spiramenta occurrit animo meo non semel candor tuus, eruditio tua, ingenium tuum, fama magna, quae interea in immensum crevit, nec destiti, data inter amicos occasione, justo praeconio singula recolere. Quid praeterea tot annorum lapsu egerim, si quaeras, scias liberis operam me dedisse et libris, hoc est, aeternitatem cogitasse. Tibi vero, quod blandior quoque fortuna in Borea arriserit, et publico et privato nomine gratulor, optoque meritis gaudiis perpetuitatem. Pacatium tuum eruditis notis illustratum vidi, Teque ibidem nominis nostri et amicitiae memorem fuisse perspexi. Pro misso nitido libello De Stylo et styli exercitiis, gratias ago. Recte illum cum officiosa salute ad me detulit Jacobus Warbergius, sed sine figillo. Ubi alter de Torquibus antiquorum haereat, cogor ignorare. Duplici beneficio me obstringes, si aliud exemplar alia occasione miseris, propter argumenti enim affinitatem, in quo olim calamum trivi cum de Armillis scriberem, libenter legerem quid ex docta tua penna fluxerit. Dubio procul praeter


page 161, image: s161

antiquorum Torques, etiam Boreales nostri inducuntur. Non dubito quin ad partes vocaveris Saxonis nostri locum L. V. Hist. Dan. in historia Frothonis Tertii, qui legatos suos ad ambiendam sponsam missos torque aurea donavit. Legationis id praemium vocat, quod apud Romanos fortitudinis erat, ex Svetonio, Tacito, Vegetio, et variis Inscriptionibus apud Onuphrium Panuinum, Gruterum, Smetium, quia etiam hi legati armis sponsam vicerunt. Nexilia bullarum caelamina in Torque Frothonis, quae fuerint, forsan annotasti. Isidorus l. IX. Orig. c. 31. bullas a torquibus distinguit; utrumque tamen Viriis assignat. Torques illi sunt tortae, bullae vero quod sint similes rotunditate bullis, quae in aquae vento inflantur. Tales vidi in antiquis picturis, et nostro quoque seculo memini usitatas. Suspicor tamen ad pueritiam Frothonis hoc ornamentum spectasse. Bullam enim apud Romanos, qui imperante Frothone, sub Augusto Imperatore, rerum potiebantur, puerile gestamen fuisse, Persius docet Sat. V. et Tullius in Verrem. Haec aliaque ex Te discere malo, quam fusius hic persequi. Tu enim in antiquorum voluminibus es versatissimus, ut non paucis lumen ipse attuleris. Testatur Aeliani varia Historia, testantur alii qui ab ingenio


page 162, image: s162

tuo inclarescunt. Caeterum cur Aelianum de Animalibus, opis indigum, relinquis intactum? Habeo excerpta quaedam Graeca Msta ex ejusdem libris de Animalibus, quae hinc inde plura habent, quam editi hactenus codices. Possent ex usu esse illi, qui huic authori recensendo operam suam dicare vellet. Quid sentias de Pygmaeorum Historia l. XV. c. 29. Aeliani consignata, nisi grave sit, indicabis. Fabulisne annumeranda? Certe fabuloso aevo contigit, quia Dii Deaeque fabulae huic immiscentur. Confidenter tamen pro veris narrat Aristoteles. At ubi jam haerent, aut quo evaserunt? In spectra montana septentrionum mutatos, sunt qui prodant, de quibus homunculis multa vulgus nostrum vestrumque fabulatur. Atqui in confinio Troglodytarum et Aethiopum plerique veterum sedem Pygmaeorum collocant. Rationem reddit Magni Patris Magnus filius Isaacus Vossius, amicus noster in Observationibus nuperis ad Melam l. 3. c. 8. quod ibidem essent multi [gap: Greek word(s)] . Quomodo autem his grues conveniant, non perspicio, nec scio qua veterum authoritate Reginam illam Geranam invexerit Aelianus tuus, quia Gerania urbs est Plinio et Solino, nec nomen hoc apud Ovidium l. 6. Met. accepit. In gratiam Aeliani, rem


page 163, image: s163

nonnihil expende, ego enim alias id saxum volvam, jam aliis impeditus. Operae nostrae Typographicae in Epistolis meis desudant, et in Diatribe de Pulmonum substantia et Motu, calamo extemporaneo, qui meus est mos, nudius tertius conscripta. Quid vero vester Rudbeckius agat, te interprete scire aveo. Nomine meo salutabis Virum Clarissimum, et author sis ut porro divam Anatomen, cui natus videtur, illustret. Si praelo nuper quidquam commisit, una transmittes, placent enim adhuc Anatomicorum studia, quanquam rude videar donatus. Ex nugis nostris nonnulla adjunxissem, si Doctissimus Rupetius, utriusque amicus, urbem nostram transiens, me salutasset. Igitur in aliam occasionem differam. Tu interea, amicissime Scheffere, cum lectissima conjuge, liberisque suavissimis, bene et feliciter vale, et me tuum ama. Hafniae 20. Octobr. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 164, image: s164

EPISTOLA XXXVIII. De synanastomosi vasorum, glandulis novis pulmonum, Spadanis fontibus, foeminâ trium mammarum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

DUplici nomine Dn. Jacobaei adventu mihi accidit gratissimus, et quod se ipsum nobis reddiderit, et Tuas literas. Utrisque nihil mihi prius, quia nihil utrisque sincerius, candidiusque. Fata incusare non ausim, sed vereri non desinam, quae Academiae nostrae Pfeiffii, Brochmannique disertas linguas inviderunt. Itane vos minus bellae tenebrae omnia bella nostra devoratis! Suppressionem urinae, aluique in corpore B. Brochmanni resoluto narras, ceu insolitam; insolitam fateor, quam vellem causam! an forsan sphincter, licet laxatus plus satis, nihil profudit, quod occlusis, infaustâ resolutione, renum porulis nil liquoris ad vesicam amplius amandaretur? an meatibus bilariis eadem resolutione in consensum raptis, stimulus excernendarum faecum interquievit? De synanastomosi vasorum cum lymphaticis quae superiori Epistola signavi, iterum, iterumque tentantibus successerunt, et quidem clarissime; nunc, ex quo, post absolutum


page 165, image: s165

Spadanum iter, rursus experimur artificium, bis decepti in lymphatica flatu nequimus penetrare; utrum effoeti ultimi canes arctiora reddiderint ostiola, an non satis dextre priora experimenta flatu repetierimus, an denique in omnibus canibus synanastomoses illae non reperiantur, res est plurium experimentorum; in duobus visas, et luculente visas liquido testari possum. Ex coeliacâ arteriâ infra cor ligatâ permeabat flatus in lienem, ibique in venae portae ramulos se se ingerens pergebat ad hepar, quo insuetum tumente, exonerabatur in cavam, atque inde cordi se infundens omnia tollebat in tumorem, ipsas quoque venas coronarias, (nam de arteriis coronariis scripsisse me non memini) quae miris in se anastomosibus hiabant, quippe ab uno ramulo in alium facillimus erat cursus, recursusque ad primum prementis digiti attactum. Quin autem arteriae quoque coronariae spiritum illum admiserint, dubitare nefas, non id adeo quod a venis coronariis transsiisse tum in arteriolas existimem, sed quia per dextrum cordis ventriculum in pulmones delatus non potuit subsistere, antequam in sinistrum irrumpens thalamum inde in aortam omnia distenderet, ipsasque adeo arteriolas impleret. Nec ille flatuum progressus in ultimis canibus se nostro conspectui


page 166, image: s166

subduxit, sed qui ante in lymphatica et thoracicum apparuit, spem semel atque iterum destituit, atque ne diu ulterius destituat, vovere molossorum est, ne largiori cruore redimatur experimenti constantia. Glandulae liventes pulmonum, de quibus ante, non sunt Whartonianae cap. XIX. attactae, quippe semper bronchiis pulmonum incumbunt, et non nisi quatuor observantur, et succo turgent ex caeruleo tendente ad nigrum. Rudbeckius per transennam aspexisse videtur, libr. de vas. ser. sed fluctuat, et jam cordi, jam pulmonibus adscribit, nec colorem, nec situm accurate, nec contentum liquorem ad examen justum vocavit; ab iis deferri quiddam in vicinum ductum thoracicum, suadet ramulus quasi lymphaticus intercurrens; utrum vero lympham, an succum illum subatrum, quo turgent, thoracico ingerant, mei nolim hactenus esse arbitrii; minuta enim vasa sunt, minutaeque glandulae, in quibus oculorum judicia saepe hallucinantur. Quid si subatrum illum succum, tanquam necessarium fermentum separans, et seri a reliquo chyli corpore divisionem promovens, infundat thoracico? quid multa? a tuo sperabimus Oraculo, quod credere securum erit. Ingeniosum Malpighii inventum Cedro dignum est, si quidem per


page 167, image: s167

omnia respondeat effatis, nobis proxime ea cura erit, ut solicitius in pulmonis sacra inquiramus. Erunt ergo illae vesiculae membranosae veluti promptuaria aeris, cujus ego tanto majorem agnosco ad humanam vitam necessitatem, quo mihi certius est, non tam aerem ipsum, quam alia aeri admista, multum facere ad conservationem nostram; enimvero cum aere attrahimus et sulphur et salem in aereo corpore semper natantem, quae duo forsan intererat his cellulis membranosis tantillum claudi, ne exspiratione proxime succedente, sine fructu iterum subito e corpore eliminarentur. Atque ne audacius ista, quam certius adjecisse videar, experientiâ mihi cognitum est, in ipso anhelitu humano et salem et sulphur latere, idque non semel ipse extraxi, videoque quiddam de iis tetigisse Bartolettum de Respir: quamvis in pluribus deficiat, ut coram aliquando uberius. Ex ipso autem aeris corpore sine pulmonum interventu hauriri quoque potest sal et sulphur, id quod et sclopi pneumatici, si ingeniose usurpe tur, et machinae aliae non difficulter ostenderint. An tamen salina illa et sulphurea corpora in aere nostro volitantia infernis exhalationibus debeant primordia, an ab Astrorum choro huc depluant, longioris erit


page 168, image: s168

forsan subsellii, quam ut hac epistolâ ad unguem definiri queat. De Castrensi lithotomo res jam explorata est; incidit nempe partem a perinaeo sinistram, versus femur sinistrum patientis plus vergendo, quam suetum sectoribus aliis. Historiam integram artificii ejus mihi nuper perscripsit Nob. D. Lytzowius, celeri ejus manu a molestissimo calculo duarum unciarum, ceu narrat, liberatus. Noster quidam Medicus, an agyrtes, Leiderdorpius inclarescere his mensibus coepit, pharmaco antinephritico celebris; exigit calculos satis expedite; parum tamen abest quin existimem malum alio malo sanari; nam, quod odor evidentissime docet, allii decocto, aliisque acribus utitur, quibus ubi renes nonnihil expedierit, vesicae et forsan pulmonibus diuturnos creabit dolores. De oblatâ D. D. Simonis Paulli effigie Tuoque, Vir Magne, digno Epigrammate gratias debeo plurimas; commodum alia, et quidem vivacior (quanquam et missa vivax satis) Paulli effigies me salutaverat, hac mutâ adveniente; uterque glyptes in sua arte Roscius, felicior tamen qui animam suae inspiravit effigiei, quam qui suae atramentum. De me, excurri superiori Augusto Spadam cum meo Gerstorffio, calculo ipsius remedium quaerens, nec plane successu


page 169, image: s169

nullo, quando et arenulas excreverit plures, et ex eo recidivae argumenta observaverim nulla. Pluvii dies fere continui acidularum vim, praesertim Pouhontii, obtuderunt, nam Savenirio profundiores venae diutius conservarunt integritatem. Geronsterium pauci salutabant odore et sapore sulphureo gravem; frigidissima Tonneletio lympha, et quasi nitro leviter temperata. Hoc anno celebrari quoque coepit Spadae imminens fons Wattrou, cujus catharticam vim commendabat D. D. Michael Ogerius, Leodiensium Medicus, mihi familiaris. Pouhontio tamen et Savenirio plures supplicant, et multi non infelici eventu, praesertim qui diu et patienter curae insistunt. Ego animi gratiâ, ut meo Gerstorffio praeirem viam, ad centum uncias Savenirii per dies aliquot hausi, nullâ molestiâ; ad centum autem et 20. uncias progressus fatigabar evidenter. Fuit, qui ad 250. uncias hauriret phreneticus, idque totis 40. diebus, tulitque praemium patientiae, speratam sanitatem. Unum paene admiratus sum, Dn. Ogerium (erant praeter ipsum hoc anno Spadae tres egregii Medici, Pesier, Gaene et Lasaulx) vix potuisse induci, ut crederet vasa lymphatica, et quae alia enarrabam recentiorum inventa, in rerum


page 170, image: s170

Naturâ existere, quippe Antiquis ignota, quorum sacra authoritas. Postquam autem in lauto convivio, (ad quod utrumque invitaverat illustriss. Praelatus Sibrichtanus Buch von Patern) ad experimentum e vestigio in cane capiendum provocarem, passus est frangi constantiam dictorum suorum, vir alioqui in praxi dexter, et eruditione solidus. Digressi Spadâ Aquisgranenses thermas invisimus, et illas hodie aegrorum concursu mire frequentatas. Porcetanae thermae fervidissimae, sed eaedem in medicando ignaviores; Caesareae in urbe habentur celebriores ad balnea; Cornelianae bibuntur, et ipsae in fonte suo satis ferventes, sed antequam potentur, calor procursu temperatur. Dn. Opdamius me praesente ad 100. uncias quotidie bibit, podagrae remedium sperans. De iis quaedam commentatus est D. D. Blondellus, amicus meus; a quo, cum solicite id agerem, principes illas effervescentiae thermarum materias obtinui, salem et sulphur; et sulphur quidem in flores veluti attenuatum, salem autem sui generis. D. Blondellus nitri genus judicat, haud scio an satis convenienter, quando et in quadras se fingunt ejus crystalli, et strepitum in igne nitro familiarem non ostendunt. Sulphur ille ad saxa


page 171, image: s171

thermarum Caesarearum, ubi lapsu continuo parietibus agglutinatur, collegerat, salem destillando. Qui autem ex illis duobus possit tot seculorum continua ebullitio propagari, fateor necdum mihi succurrere, equidem e sulphure spiritus elicitur acidissimus, qui si cum ol. salis Tartari, aut alio lixivo humore misceatur, fervorem excitat huic similem; caeterum nec hoc sulphur in spiritum abierat, nec sal erat de genere lixivo, nec tamen in thermis istis praeter haec duo reperias quicquam. Incidi nudius tertius in libellum quendam Frizimelicae de Balneis artificio parandis, quae thermis veris respondeant; liber prodiit non ita pridem ex posthumis D. Rhodii membranis. Non pauca in eo laudanda, sed quod intendit, vix assequitur; namque salem et sulphur, et alia perfunctorie admiscere aquis, rem non confecerint, utcunque diu excoquantur; atque ut adsint caetera, salem tamen thermis convenientem aegre inveniet nisi in thermis naturalibus; qui enim salis vulgati momentum substitui posse arbitrantur, nae illis effectus obluctabitur, id quod cum pluribus in suâ, quam vocat Physicâ demonstrativâ persequatur Henr. de Rochas, ego hîc parce attingo. Quod paene exciderat, spectata mihi nuper Goudae foemina Lunaeburgensis,


page 172, image: s172

cui tres mammae, sinistra enim duplex, minor majori subjecta, in medio tamen intervallum aliquod, omnes lacte turgidae et alendis infantibus assuetae; bis pepererat, altero nixu gemellos, altero tres virgunculas, quarum uni, ut genitrici, tres quoque distinctae mammae apparuerunt. Puellam superiori hebdomade secuit Dn. van Horne, in nundinis nostris pro hermaphrodito publice ostentatam; nil paene in illâ insuetum, praeterquam quod vesicâ careret, ureteres enim ad locum in mediâ pube se exonerabant, quâ parte glandulosa quaedam corpuscula exterius eminebant, urinâ in horas transsudante madida, quae membri genitalis imaginem tantillum mentiebantur. De his pluribus ad Te ipse van Horne. Everhardi librum mitto, quem lucis in tenebris nomine insignivit. Bilsius nuper Hagae in praesentiâ quorundam Magnatum sectionem instituit, quâ dexteritate, nondum liquet; audio Dn. Residentem Charisium sacris illis Cereris interfuisse; a quo certiora haud dubie perscribentur. Deusingius resipiscere jam pridem incipit, et agnoscere missis ad me literis innocentiam meam; odoratus, opinor, cubilia Adversariorum suorum, a quibus forsan non ista tela fuere, aut futura sunt ultima. Ex quo Digbaei pulverem sympath:


page 173, image: s173

ad examen rigidius vocavit, Boylaei quoque de Aeris vi Elasticâ scriptum publice confutare aggressus est, multa ubique in Stenonium tela ingerens, ut Sylvium, aliosque nunc omittam. Sed paene Epistolae leges supergressus videor, dum et amicissimi capitis desiderio indulgeo, et amplissimae scientiae Tuae (unde meis dubiis certa Ariadne) amori. Salve Virorum maxime et, salutatis meo nomine Amplissimis Collegis, diu prosperrimeque vive.

Amplitud. Tuae perpetuo devotus

Lugd. Batav. A. 1662. d. 22. Octobr.

Olaus Borrichius. mm.

EPISTOLA XXXIX. Suppressionis Urinae Causae. Glandularum pulmonis Usus. Allii usus salutaris in calculo. De Thermis artificialibus et pedibus inversis. OLAO BORRICHIO Leidam.

GRatias ago pro misso Everhardi libello, quem tamen videre non licuit. Naufragium enim passus circa


page 174, image: s174

scopulos Norwegiae Olaus Tierebyensis, cui concredideras, hunc cum reliqua supellectile perdidit, vixque ipse evasit, ut adeo lux illa submersa sit. Hisce diebus ivimus exsequias beato Seni M. Jacobo Vinckio, Avunculo meo et Academiae Seniori, sicque ejus morte Tibi salarium in Academia adscendenti cedit, quod bonis ominibus Tibi ut eveniat, votorum meorum est summa. Urinae suppressionem in Brochmanno nostro a renum resolutione non male repetis. Calculi enim nulla indicia erant, quae alias vel renum canaliculos vel ureteres frequenter obstruunt, et hic manifesta aderat Paralysis inferiorum partium omnium, a qua renum haec laxitas. Suppressionem urinae in Polemarcho d'Ornano ortam observavit Magnus Riolanus l. 2. Anthr. c. 26. ex atonia renum, quod ambo renes essent penitus effoeti et exsoluti. Non absimile videtur nostri Brochmanni fatum. Quippe testatur de eodem Jo. Bapt. d'Ornano Scipio de Pleix, in Hist. Gallica, cum illi per XI. dies suppressa esset urina, in aperto cadavere inventum esse caput aqua plenum, causam vertiginis, renem vero unum macilentum, inter alterum et ureteres duritiem inventam, quae aquae fluxum impediverat. Quia conjecturis hic certandum,


page 175, image: s175

nervosique generis hic affectum ex cerebro esse scimus a liquore scorbutico provocatum, verosimile est gangraenam renes vicinasque partes occupasse, talem enim partium constitutionem in filio suo urinae obstructione ex defluxione cerebri in ureteres denato invenit Hildanus c. 3. de Gangr. Illustrat nostrum casum Hippocrates in Coac. Praenot. §. 29. quibus rigor adest, iis urina restitat.

In Pfeiffio vero a calculo renum suppressam fuisse urinam, nulli dubitavimus. Id mirum mihi visum, quod simul utriusque renis actio cessarit, et lotii statim omnis interceptio sequuta. Neque enim credere possum Riolano perpetuum esse quod non semel monitus a Foresto observavit, uno Rene obstructo alterum inutilem et vietum reddi, propriaque actione destitutum, urinae fluxum intercipere. Alterum renem officio suo probe fungi, altero obstructo recte arbitratur B. Eustachius de Ren. Adm. c. 45. Id quod duplici numero intendit Natura, et saepe nobis visi calculi in uno rene, altero libero., adeoque lotium non impediente. Decepti sunt qui aliter crediderunt. Suppressio urinae ictu oculi quidena facta nobis videtur, sicut et in Pfeiffio nostro beator, sed ante praecessit alterutrius renis obstructio, non


page 176, image: s176

satis accurate animadversa. Glandulae tuae subcaeruleae pulmonum bronchiis incumbentes, subatrum suum succum, quantum suspicor, chylifero ductui non inferunt, siquidem ramulus lymphaticus, per quem succus ille ferri debet, lympha seu splendido liquore se prodit. Nec opus illa in thoracico ductu seri a chylo separatione. Sero enim indiget chylus, ut facilius decurrat ad cor. Ad lympham igitur libentius condemnarem, si de re ea judicandum mihi esset, quam videor mihi quidem aliquando vidisse, sed neglexisse, quippe hoc demum lustro glandulae corporis Prosectorum manus fatigare coeperunt, etiam minutae, antea vel spretae vel non observatae, ut ex glandulis meris pene compacti videamur. Quae tamen Anatomicorum diligentia improbanda non est, quippe etiam in his minimis maxima saepe est Natura. Agyrtae vestri Leiderdorpiani antinephriticum ex allio, spernendum non est, imo aliis multis pretiosioribus praeferendum. Externe cataplasmatis vice cum oleo scorpionum ad pellendum calculum lotiumque magno successu aegris suasi. Interne quoque sunt apud nos qui cum Sp. Vini singulari emolumento sumant. Ab alii esu, orientalibus frequenti, nec veteres omnes abhorruerunt,


page 177, image: s177

quanquam externe cutem exulceret Dioscoridi l. 1. c. 182. Nodum vero, tibi difficilem solvit Galenus l. 2. de Alim. Facult. c. ult. si cocta bis terve fuerint, acrimoniam quidem deponunt, tenuant tamen adhuc. Caeterum allium quidem mandunt, non ut obsonium, sed ut salubre medicamentum, quod digerendi et obstructiones aperiendi habet facultatem: quod si elixum parum fuerit, adeo ut acrimoniam deposuerit, vires quidem habet imbecilliores, succi autem pravitatem non amplius retinet. Ex hoc edoctus videtur agyrta vester, in decocto allio; et plerumque a Medicis remedia mutuata pro suis secretis hoc genus hominum vendere solet. Frizimelicae in balneis artificialibus conatum vidi et laudandum censui, quod defectum nativorum balneorum supplere voluerit. Nobis artificium illud inprimis exoptandum, quibus nativae aquae sulphureae denegatae, quas tamen Islandia nostra copiosas habet, a Saxone in Praef. descriptas, quia sulphure terra aestuat, imo et acidulas prope Stadarstad inventas a Doctissimo Brunolpho Episcopo Islandiae, ut ad Cl. Stephanium nostrum scripsit. Nostris vero aegris quin ex usu esse possint thermae artificio ex sale communi et sulphure factae, nullus dubito, quanquam ad naturalium


page 178, image: s178

thermarum praestantiam non assurgant, adeoque minoris sint efficaciae. Praestat tamen remedium imbecillius, quam nullum. Acidulae Spadanae in obseratis lagenis ad nos afferuntur, sed a virtute nativa multum remiserunt. Gratae tamen sunt aegris. Acidulas artificiales ex praescripto D. Helvici Dieterici, in Pharmacopolio suo Hafniae habet venales Heerfordius, ad insigne Cygni. Pro trimammia illa foemina, Tibi Goudae visa, Hollerianae simili, pauperculae cujusdam mulieris extra portam veterem orientalem Hafniae commorantis puerperium reddam. Natus illi hisce diebus infans caetera sanus et formosus, sed pedibus inversis, quos eapropter antrorsum movere non potest, sed rctrorsum ad posteriora, patellae quippe os in genu desideratur, situsque est immutatus. Plinius scribit l. 7. cap. 2. in monte Milo homines esse aversis plantis. In puerulo, de quo narrare coepi, circa os sacrum quoque excrescentia carnea corporis elegantiam vitiat, mollis, rubra, ranam fere referens, et sphincter ani excrementa sistere nescit, quin continuo faecibus conspurcetur. Lactis tamen materni suctum prompte sine offensa repetit. Ad me ipsum ut redeam, diatriben meam de Pulmonibus a prelo vindicavi cum Malpighii Epistolis, sudantibus


page 179, image: s179

operis in Epistolarum Centuriis. Spero nos reducem primo vere visuros D. Wormium, quem apud vos divertere intelligo. Saluta eum, et si semina quaedam rariora ex horto vestro secum attulerit, rem faciet pergratam. Paro opusculum de Partus Viis insuetis, data occasione mulieris Lalandicae, quae ossicula foetus sui per umbilicum, ilia et hypochondria hisce annis excrevit. Plura alias. Vale, amicissime Borrichi. Hafniae 17. Jan. 1663. anni novi, quem Tibi faustum precor.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XL. Caecitas surditati succedens. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

REsponsorias meas, quas ad humanissimas Tuas manu meâ exaraveram, typis describi tandem curavi, quod nulla mihi suppeteret occasio illas commode transmittendi, materia vero ipsa congrueret ei, quam circa Foetum Mussipontanum sub prelo habebam: Ac prelo tandem, post moram diutinam, sese subduxit


page 180, image: s180

Disquisitio ulterior de Chyli motu et officio Hepatis, Celeberrimo Tuo Nomini dicata; quam non alio affectu admissum iri a Tua Excell. quam quo a meo animo profecta, (nempe candido, amico, sincero, et undiquaque veritatis studioso,) neutiquam dubito. Quod si ullibi quid dictum quod Tibi displiceat, Vir Excellentiss. id profecto indictum ex animo velim. Veritatem solam unice specto; cui mea asserta jubeo cedere. Caeterum Tui juris, Vir Excellentiss. in solidum facio, quae hisce Tibi offero: Tu ipse pro Tuo arbitrio, ut lubet de illis dispone; ac pro Tua aequitate et humanitate, quam veneror, proque eo ingenii acumine, quo pridem per orbem inclaruisti, errores nostros humaniter corrige. Ne vero plane rebus vacuas a nobis litteras contuearis, meum animum addo, quem Tibi inscribo, sed Casum adjungam ex iis, quae rariora in medica praxi quandoque notavimus. Viro Nobilissimo et Ampliss. D. Houwerdae, sexagenario majori, ex defluxu catarrhi in nervos auditorios subitanea fuit oborta surditas, eaque tam gravis, ut nullum sermonem, licet ore admoto auribus ipsis, posset percipere; sed ex tabella voces signatas legere, atque oculis haurire effata aliorum haberet necesse: Quod vero mirandum,


page 181, image: s181

dum eo surditatis affectu laboraret, acutissime cernebat, ac minutissimas scripturas accurate legebat oculis nudis, nullo organo armatis; qui a multis annis conspicilia in usum et opem adhibere necessum habuerat: Hic nostrâ curâ ac Dei clementi auxilio sanatus a surditatis illo molestissimo incommodo, ad pristinam oculorum hebetudincm illico, cessante auditus illo vitio, reversus est. Genuina horum symptomatum causa, sibi invicem cedentium, explicatu forsan difficilior videtur; nisi placeat admittere, spirituum animalium influxu ad organum auditus praepedito, torrentem eorundem copiosiorem fuisse ad oculos conversum. Sed dubito an ea ratione acquiescant sagaciora ingenia, inter quae jam pridem ipse excellis. Verum plura non addo, praeter votum candidissimum, quo Te, Vir Excellentiss. divinae tutelae resigno, meque tuo favori, qui ero perpetuum

Excell. Tuae

Gröningae 8/18 Nov. 1662.

deditiss.

Ant. Deusingius.



page 182, image: s182

EPISTOLA XLI. De Translatione materiae morbificae a venis ad nervos. Causa visus imbecillis in Senibus. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

DIsquisitio Tua ulterior amice mihi opposita hodie mihi tradita est. Relegere non vacavit, quia aliis negotiis implicitus animum rationibus Tuis, quas non dubito esse praegnantes, attentum commodare nequeo. Primam occasionem arripiam, ut rationum tuarum momenta expendam. Interim amo Te et aestimo, animumque sincerum, quem pleno affectu depromis et mihi expectoras, pro duraturae amicitiae documento interpretor. Ncc pro erroribus dicta tua accipiam, sed pro amico dissensu apud me erunt. Casum propositum tanto libentius legi, quod similis inateriae [gap: Greek word(s)] hisce diebus mihi occurrerit. Materiam morbificam a nervis ad nervos transferri minus rarum, quam quod a venis vel venoso genere ad nervos protrudatur. Hujus vero exempla nupera referam, ut doctiffimae Tuae historiae vicem rependam. Studiosus quidam nostras ex bubonibus pestilentibus convaluit quidem, sed, quia malignum in corpore conceptum humorem non satis expurgaverat,


page 183, image: s183

Epileptici insultus successerunt, translatâ ad cerebrum materia venenata, a vasis inguinis ad nervos. Exinde idem Studiosus primo quovis triennio semel, deinde quovis anno semel convellitur, jam hoc anno labente quater repetunt convulsiones satis pro imperio. Fontanella nuchae Medicorum nostrorum consilio inusta, an morbi reditum sit prohibitura, quod cum illis voveo, dies docebit. Sputantem foeminam grandaevam nuper vidi, post levem a coena deambulationem, translata pituita vel lympha ad nervorum principium, motuque ad illam partem concitata, in Apoplexiam incidisse. Ex uteri vasis impurum sanguinem nervos invadentem Epilepsiam excitare notum exercitatis. Paupercula mulier apud nos annis obsita et pannis convulsionibus epilepticis comitialem morbum prodidit, quo sacra non raro turbavit. Retulit vero mihi vetus sibi id esse malum post puerperia difficilia ortum, nec scire se accurate a qua parte corporis venientis accessionis sensus incipiat, credere se tamen, a ventre fieri initium: tres enim sibi filios ex abdomine exsectos, quorum unus castra sequeretur. Rogata, in rei fidem, mihi cicatrices ostendit, aetate jam imminutas. Ego vero neutiquam culpo fectionem Caefaream, sed uteri vitium, quod


page 184, image: s184

et illius et Epilepsiae causa fuit. Notum enim ex Hippocrate in Coacis ex uteri strangulatu convulsiones fieri. Colicam in Paralysin terminari consensu Medicorum confirmatur. Venas meseraicas hic suum nervis malum communicare non dubito. Colica biliosa Nobilis quidam, qui salutem suam mihi concredidit, vehementer torquebatur. Nihil non tentavi, et omnes scientiae loculos excussi, ut hominem servarem. Frustra vero fuere omnia praesidia, etiam saluberrima. Successit enim paralysis manuum pedumque, interiorum viscerum, denique linguae, denique convulsiones finem vivendi fecerunt. In alio hypochondriaco post aliquot annorum minas, unius lateris paralysis sequuta, et loquelae interceptio, mentisque stupor. In his aliisque exemplis, quorum ingens proventus, ad nervos mali fit transitus. Facilius in tua historia oculorum hebetudo surditati successit per [gap: Greek word(s)] materiae catarrhosae in nervos opticos ex nervis auditoriis vicinis, et vice versa, quemadmodum dolores vehementes in inferioribus locis surditas solvit apud Hippocratem l. de Judicationibus. Ex hac causa sequitur privatio seu interceptio animalium spirituum, quam vere affers. Bene autem cum aegro Tuo nobilissimo actum, quod tua prudenti opera materia catarrhosa fuerit


page 185, image: s185

expurgata, nervique auditorii onere molesto liberati, alioqui habitum impediveris. Si aetas permitteret, oculorum quoque hebetudini, qua polles mentis acie, consuleres. Sed senibus ista visus imbecillitas familiaris, sive catarrho obruente, sive longo usu absumptis spiritibus, sive denique quod nervi sicciores et nonnihil marcidi non admittant spiritum animalem in nonnullis senibus satis copiosum, quam etiam in junioribus caecitatis fuisse causam observationes docent. Caesalpinus id Pisis vidit alterum ex nervis visoriis attenuatum, qua parte imbecillis oculus fuerat ex vulnere capitis. In foeminâ quoque caeca utrumque nervum opticum extenuatum notat Rolfinccius Magnus lib. 4. Dissert. Anat. cap. 26. Sed in tuo judicio acquiescimus, claraque tua lumina in multos annos salva et sana Tibi precamur. Vale. Hafniae 10. Dec. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 186, image: s186

EPISTOLA XLII. De caelaminibus bullarum in Torque Frothonis. Unde Pygmaeorum fabula emerserit. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

COmmendavi Tibi nuper quendam ex nostratibus, qui nominatim hoc a me contenderat precibus. Si fuit non ingratum, bene est. Sin vero molestum tibi rebusque tuis genus hoc, non dissimulare apud me debebis, ut quid faciendum mihi sit in posterum ne ignorem. Interea humanissimae tuae redduntur mihi, e quibus magno gaudio intelligo, non modo superesse apud animum tuum memoriam nostri, sed et amicitiam veterem pulcherrime vigere. Qua de re quemadmodum ipse mihi gratulor, sic impendam omnem operam, ne de me aliter, quam viro bono simplicique, procul a seculi moribus remoto, judicare queas. Libellum meum de Torquibus amissum esse, licet exigua ejus sit jactura, tamen doleo vel ideo, quod destitutus exemplaribus, non habeam, quo jacturam illam expleam. Videbo tamen utrum invenire possim apud amicos. Sin minus, meum exemplar mittam proxima occasione. De Frothonis torque non egi aliter


page 187, image: s187

quam ut nominarem, locum auctoris adducerem, et ex eo torques usurpasse Reges vestros peculiari specie, illa videlicet quae ibi sit descripta, ostenderem. Quod si locus ipse amplius examinandus, et de forma specieve illa disserendum esset, dicerem caelamina bullarum significare bullas caelatas, non quidem, quales memorat Isidorus, nam illae appendi torquibus solebant, sicut late ostendo in dicto de torquibus opusculo, sed quae ipsae una cum imaginibus regum constituebant torquem. Bullae omnes vulgo erant rotundae, ab una parte planae, ab altera protuberantes instar dimidiati globi. Hae vel simplices erant, vel variis imaginibus caelatae. Simplices illas fere appendebant torquibus vulgaribus. At caelatae in torques ipsas aptabantur a Danis. Illo nempe modo, sicut ex murenulis, amphorulis et id genus rebus aliis olim et nunc quoque ex rosis, cochleis, ignitabulis fieri consueverunt, ut ex torquibus Burgundicis Gallicisque constat. Pari ratione Reges Daniae, vel saltem Frotho utebatur bullis in torque, quae variis emblematibus, floribus, rosis, et similibus erant caelatae. Quid mirum? quando bodieque bullis istiusmodi aureis pericteria sua et monilia foeminae distinguunt, imo bullas (Bollen,) per


page 188, image: s188

Germaniam appellant. Caeterum inter bullas eas inserta distinctim erant Regum simulacra. Sic enim diserte Saxo testatur. Quod sic intelligo, simulacra illa habuisse quasdam velut ansulas, quibus utrinque ad bullas, interventu annulorum vel uncinorum quorundam firmabantur. Ita ut per vices jam simulacrum Regis, jam bulla aurea per orbem circumirent, totamqne torquem absolverent. Et convenit, quod caelamina nexilia dixit, nempe quia eo modo, sicuti ostendi, nectebantur bullae ac conserebantur cum Regum imaginibus. Atque ista quidem puto sic satis esse manifesta. Quod vero sequitur, id Oedipo habet opus: quae ad interioris fili ductum nunc contrahi, nunc dirimi possent. Nam primum illud quae non satis liquet, num ad bullas solas, an vero simulacra, num utrumque potius simul referri debeat. Deinde quodnam est filum illud interius? quo respectu interius dicitur? neque quid cum illo dirimi Saxo innuat, explicatu pronum est. Nam dirimi vulgo quidem idem est, ac dividi, separari. At hoc parum convenit praecedenti contrahi, cujus intuiti diduci, aut in longius protrahi significare debet. Suspicor tamen hoc velle, bullas illas ac imagines fuisse inter se consertas filo, per medium a latere trajecto, sicut corallia, uniones, et id genus hodie in filo conjunguntur. Et hoc


page 189, image: s189

filum interius esse censeo, quasi quod interius per ipsas illas bullas simulachraque transeat. In eo filo poterant conjungi, quod Saxo vocat contrahi, poterant et disjungi, quod ipse vocat dirimi, plane ad eundem modum, sicut fit in unionibus et similibus. Quod si verum est, nexilia bullarum non ob ansulas et annulos, seu uncinos, sed foramina potius per quae filum trajici, ac ita necti inter se poterant intelligenda. Id quod vero propius videtur verbisque convenientius. Atque ista quidem de Frothonis torque, quae a vulgaribus differebat in eo, non modo quod ex bullis esset, regumque imaginibus, cum reliquae fierent ex annulis, sed et, quod illae bullae ac imagines connecterentur filo, cum caeterae continuo inter se cohaererent. Venio ad locum Aeliani de Pygmaeis. De quo primum censeo desumptum esse totum ex Boeo, vetere scriptore, cujus pluscula fragmenta extant in Metam. Antonini. Legitur quippe inter ipsa etiam haec sive historia sive fabella. Caeterum quis ille Boeus fuerit, quodque propositum habuerit in eo opere, unde ista sunt desumpta, ipseque [gap: Greek word(s)] appellavit, non aliunde melius cognoscimus, quam ex Athenaei lib. IX. c. II. quando ait hoc egisse, ut ostenderet [gap: Greek word(s)] .


page 190, image: s190

Unde simul liquet, commentitium hoc esse atque falsum, praesertim quod de ira Minervae, Dianae, Veneris, et transfiguratione Geranae adfertur. Quia tamen sub hac ipsa falsitate veritas plerunque latet aliqua, quemadmodum ex veteribus Palaephatus, ex recentioribus Vossius erudite ostenderunt, non temere dixerim, omnia hujus fabulae esse contemnenda Docet sane Boeus dicto loco, eam quam appellat Aelianus Geranam, priusquam mutaretur in gruem, quae est gerana Graecis, dictam esse Oenoen. Praeterea maritum habuisse Nicodamantis nomine, ac filium Mopsum. Nicodamantis, ut Oenoes mariti meminit et Athenaeus supra indicato loco. Quanquam cum Oenoen illam dicit reginam fuisse Pygmaeorum, de Pygmaeis eo certi aliquid vix probet. Sive namque in septentrione, sive in confinio Trogloditarum ac Aethiopum ponantur, nomina illa Oenoes, et Nicodamantus, et Mopsi non conveniunt, quippe quae sunt Graeca. Oenoe namque aliqua, ut omittam ejus nominis Icariae urbem apud Stephanum, et aliam in Poloponneso apud Strabonem, invenitur Epochi soror, unde una ex tribubus Atticis accepit nomen, Pausania auctore. Mopsi quoque apud Graecos leguntur, unus Ampycis, alius Rhacis


page 191, image: s191

filius. Quomodo autem Graeca nomina credamus data Aethiopibus aut Trogloditis, aut eorum vicinis? Itaque Pygmaeos putem fabulae causa adscitos, transsumptosque ex Homero. Proposuerat nimirum Boeus demonstrare, unde grues haberent originem. Legerat apud Homerum, bella cum eis gerere Pygmaeos. Ergo Oenoen reginam facit Pygmaeorum, caeteraque quae de ejus transmutatione habet, comminiscitur. Quid per Pygmaeorum fabulam intenderit Homerus ex Strabone l. 1. discimus, et iis, quae a Casaubono ibi adnotantur. Neque tamen displicet, quod ait Vossius, occasionem talia fingendi datam a [gap: Greek word(s)] illarum regionum. Grues eis hactenus videntur convenire, quatenus venando forsan eas persequi solerent. Est enim belli et venationis ratio reciproca apud veteres scriptores, ut novisti. Quanquam ignorem, utrum non hoc genus totum occasione simiarum, et similium animantium fuerit excogitatum. Pertinere huc videntur crines promissi barbaeque quibus velare sese, ceu vestimentis Pygmaeos prodit Ctesias: item simi nares, totiusque faciei deformitas. Inprimis autem [gap: Greek word(s)] , de quo ait, quod [gap: Greek word(s)] .


page 192, image: s192

Hoc enim vix in aliud quadrat animal, quam simias. Vidisti enim Bavianos vulgo dictos, ut opinor. Innuere quoque Eustatius videtur, quando lib. IV. Iliad. post multa de Pygmaeis tandem: [gap: Greek word(s)] . Quid enim opus alias fuisset hac adjectione? Et aperte ait, alias fuisse, quae ibi reperirentur, unde simias ab eo habitas necesse est. Neque obstat pugna cum gruibus, cum hoc genus sit infestum avibus cunctis. Quod autem Aristoteles his tribuisse fidem putatur, ejus rei credo esse causam non simplicitatem viri, vel credulitatem, sed auctoritatem eorum, qui tum talia pro veris venditabant. Quibus refragari parum civile tutumve arbitrabatur. Fuerunt nempe hi Megasthenes, Onesicritus, Nearchus, Daimachus, magni Duces sub rege Alexandro. A quibus accepisse talia non est dubium, quando ipse ait: [gap: Greek word(s)] , etc. Non dicit, se compertum hoc habere, aut vidisse, verum [gap: Greek word(s)] , quo rumorem et famam publicam significet, et illud [gap: Greek word(s)] velut limitatione quadam circumscribit, quasi diceret, res ita revera sese habet,


page 193, image: s193

sicut quidem ajunt, h. e. si fide eorum standum est, qui hoc pro certo referunt. Qui hic non intelliguntur illi, qui desumserunt a Homero. Ejus enim respectu dicit, [gap: Greek word(s)] , sc. ut ad illa usque tempora vulgo habebatur, verum recentes aliqui, illi videlicet Alexandri Duces, qui reduces ex India totam spargebant. Id quod Strabo quoque docet, lib. II. quando de iisdem: [gap: Greek word(s)] . Dicit veterem illam de Pygmaeis fabulam, quam vulgo habuere pro commento Homeri, renovasse, ac pro vera venditasse, sicut fere solent, qui ex remotissimis terrarum oris domum revertuntur, per ambitionem, et quia sentiunt mendaciis se difficulter posse convinci. His ergo pro veris venditantibus sermone calamoque Pygmaeos non tam credidit Aristoteles, quam credere se callide simulavit, uti satis vel ex [gap: Greek word(s)] apparet. Qui Pygmaeos in spectra montana Septentrionis vertunt, otio abuti suo videntur. Quomodo enim, si fuerunt homines, spectra deinde potuerunt evadere? Equidem non ignoro, memorari nostris multa, de minuto genere spectrorum, quod vagatur libere per aedes, conspiciendumque se frequenter offert specie


page 194, image: s194

senilli, puerili vero magnitudine. Diligens munditiarum ajunt esse, purgare aedes, equorum maxime habere curam. Verum proprium non esse harum regionum, id quoque certo scio. Nam et per Germaniam totam memorantur, credo alias quoque regiones. Quare illud quidem nihil pertinet ad Pygmaeos. Si qui sunt, qui Pygmaeos vocant, illi solam staturam eorum attendunt. Mihi ergo, quidquid de Pygmaeis dicitur, fabula videtur, ab Homero primum occasione sive simiarum, sive similium animalium excogitata, diuque postea pro commento habita, donec temporibus Alexandri Daemachus, Megasthenes et alii, inter caetera, quae prodigiosa sibi visa essent in Indiis (nam de AEthiopibus aut Trogloditis tum quidem satis notum fuit mendacium) etiam hos commemorarent. A quibus haud dubie deinde caeteri omnes, qui eorum faciunt mentionem, accepere. Habes meam, Vir Clarissime, de Pygmaeis sententiam, pro qua tamen non sic pugno, tanquam nolim amplecti aliam, si quis eam ratione idonea poterit docere. AEliani Animalium Historia alium, quam me, desiderat interpretem. Et aliud spectabam, cum olim Varia illius ederem, quae denuo Argentorati excusa puto Te vidisse.


page 195, image: s195

Verum poenitet laboris ejus, quando pars non exigua mearum annotationum, quas submiseram, incuria typographi est amissa. Si quid tertiae editioni potes adjumento esse, quaeso te enixe ut facere ne graveris. Rudbeckio nostro gratissimum fuit mentionem sui tam amicam abs te fieri in tuis, teque perofficiose vicissim per me salutari voluit. In Anatomicis se ait editurum fuisse aliqua, sed impedimenta injecta esse a curis multiplicibus, quas ei Rectoratus Academicus, ultra consuetudinem in annum protractus, injunxerat. Phaedrus meus nunc properat ad finem. Ejus mittam exemplum, cum idoneam nactus fuero occasionem. Sed claudendum tandem est, cum jam charta deficiat. Rogo autem enixe ut Cl. Dn. Fratres, una cum amicis aliis officiose ex me salutes. Tu quoque, Vir amicissime, salve cum tuis omnibus, atque vale. Scr. Upsaliae 25. Nov. 1662. festinante calamo, cui rogo ut ignoscas.

Cl. Nomini tuo toto pectore addictus

Joannes Schefferus



page 196, image: s196

EPISTOLA XLIII. De Bulla Romanorum. Pygmaei defenduntur. De pane [gap: Greek word(s)] apud Mauritium, et buccellato. JOHANNI SCHEFFERO Upsaliam.

GRatissimae mihi semper sunt literae tuae, quas cum amicis tuis gratissimis mittere soles. Amo quantum possum quoscunque Tu amas et tuo favore dignaris. Hinc nobilissimis Juvenibus, qui me tuo nomine salutarunt, omne officii genus libenter obtuli. Tribus praeterea literis eruditissimis et antiquo candore plenis debeo responsum, hactenus propter varia impedimenta dilatum. Neque enim nostri semper juris sumus, quos saepe publicae, et saepius privatae curae a scribendo avocant. De nexilibus bullarum caelaminibus in torquibus Frothonis Regis, quae commentaris, ingeniosa sunt et veris haud abludentia, quanquam et bullae istae ad puerilia ornamenta, more Romano, spectare potuerint, quas posita praetexta penatibus suspensas notum ex Persio sat. 5.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit
Bullaque succinctis Laribus donata pependit.



page 197, image: s197

Et Propertio l. 4. El. 1.

Mox ubi bulla demissa est aurea collo
Matris et ante Deos libera sumpta toga.

In quam rem extat apud Gruterum inscriptio Romae ad hortos Bellajanos, licet hic non Laribus sed Junoni Placidae bulla suspendatur. Bullas has recte dimidiato globo comparas. In sacris lunulae vocantur Judic. 8. 26. quae ornamenta erant lunari formâ, interprete B. Hieronymo, quibus colla regalium camelorum decorari solebant. Ex quo etiam loco lunulas seu bullas a torquibus diversas esse monet Drusius Not. ad h. l. licet ex Saxone pateat partes torquium fuisse. Sed omnibus istis lucem foeneratur opusculum tuum hujus argumenti, quod avide expecto quovis aere redimendum. De Pygmaeis judicium Tuum inter meliora reponam. Fabulam non esse strenue negat Aristoteles, asseritque rem ita se habere sicut fama fert, adeoqne [gap: Greek word(s)] , non dubitatio est, sed rei quae narratur confirmatio. Existimandum non est, summum et liberrimi spiritus Philosophum ex adulatione pro veris falsa credidisse, suamque authoritatem apud aulicos Alexandri prostituisse. Narratio ex simiis trahere potuisset originem, nisi magnum inter decantatos Pygmaeos et simias esset


page 198, image: s198

discrimen. Veterum enim fide, inprimis Ctesiae, si stamus, Pygmaei linguâ Indorum utebantur, sagittarii erant peritissimi, legibus Indorum justissime vivebant, navigiolis per lacum navigabant, quae omnia hominibus ratione utentibus, non simiis, comperunt. Crinium prolixitate seros se monstrabant, simis naribus Indos, [gap: Greek word(s)] lascivos, quales nani esse solent con pacto corpore validi, qui etiam plerumque deformes. Nolim tamen pro veritate historiae nimium pugnare, quam nec ego amplecterer, nisi praeiret Aristoteles. Quanquam vero periisse videatur haec pumila natio, nec nisi in Nanis vestigia sua reliquerit; reperit tamen eam Joannes Alvarez Maldonatus A. C. M. D. LX. ultra montanas Andes, et Antonius Pigafetta inter Moluccas in Insula quadam Aruchetto: Johannes denique Monteville Eques Anglus in Regno Castaijae, ut alios taceam in opusculo hujus argumenti adducendos, de quibus unicuique liberum relinquo judicium. Mihi satis, nonnulla attulisse pro veterum defensione, quos benigne vel excusare, vel tueri debemus; quippe veritati verba et assensum commodamus, reverentiam antiquitati; alioqui vere Seneca de Vit Beat. c. 1. nemo sibi tantum errat, sed alii erroris causa et author est. Haec liberius apud Te eloquor,


page 199, image: s199

quem scio magnum antiquitati pretium statuere. Optime de eadem mereris, quod neglectos a plurimis vel sepultos veterum libros in lucem proferas, inprimis, qui Rem militarem veterem tractant, Arrianum et Mauritium, tuâ industriâ dignos, sed ab ingenio tuo pacifico alienos. Quaeris, quale genus panis fuerit, quod [gap: Greek word(s)] vocarunt veteres, et a buccellato apud Mauritium distinguitur? Quia de Re Militari nobis sermo, ignotum esse non potest, duplex panis genus inter milites usitatum fuisse expeditionis tempore. De buccellato communis est consensus, cui alius praeterea additur panis a Constantino et Juliano Tit. 38. C. de Erog. Mil. annon. l. 1. Panes militares mundi, et panes militares castrenses vocantur a Valeriano Augusto apud Fl. Vobiscum in Divo Aureliano. Inter quos panes quale fuerit discrimen, non aeque liquet. Panem tertio die, buccellatum in duobus diebus percipere solitos milites, supra citatus Codicis textus indicat. Panes militares mundos sedecim, castrenses quadraginta Aureliano decernebantur quamdiu Romae fuerat apud Fl. Vobiscum l. d. Videntur panes militares mundi cum pane tertii diei convenire, et buccellatus cum castrensi. Adeoque si conjecturae locus, [gap: Greek word(s)] apud Mauritium


page 200, image: s200

tuum idem est, qui militaris, vel Constantini panis, quia ubique a buccellato distinguitur. Quale id porro genus panis fuerit, si ex me quaeras, in magna antiquitatis caligine, divinare mihi videor, differentiam potius in coctura quam materia ponendam quaerendamque esse. Buccellatus nempe panis biscoctus erat, ut aetatem ferret, et situm in expeditionibus evaderet, quos forsan commode ad [gap: Greek word(s)] referimus, de quibus Hippocrates noster l. 2. de Diaeta, et Galenus. 1. de Alim. quos doctissimus Mercurialis L. 1. Var. Lect. c. 12. contra interpretum mentem in furnis magnis concoqui credit ideoque furnaceos dictos Cornario interpreti. At [gap: Greek word(s)] pro re nata in exercitu ex tempore coquebatur a pistoribus, quos ideo sequi expeditionem prohibuerunt Imperatores, teste Aelio Spartiano in Vit. Pescennii Nigri, quoties buccellato solo milites contenti esse juberentur. Huic [gap: Greek word(s)] Hippocratis, Galeni et Actuarii conferri potest, qui sub testis vel furnis portatilibus coquebatur, tales enim furnos in exercitu curribus vectos credibile, quod et hodiernis moribus usitatum, [gap: Greek word(s)] vero, de quibus Actuarius l. de Spir. Animal. nutrit. c. 5. inter cineres coctos, ad hanc lineam non retulerim, uti nec illos quos super craticulam assatos


page 201, image: s201

refert Oribasius l. 1. Collect. Med. c. 8. Unde autem [gap: Greek word(s)] ? Quid si posteriores seu Graeci seu Romani a Medicis illam vocem mutuati sint, quibus [gap: Greek word(s)] est panis cibarius distinctus apud Dioscoridem l. 2. c. 107. ab illo qui [gap: Greek word(s)] . Dictusque Galeno l. 1. de Alim. facult. quod ad hunc conficiendum tota farina nusquam a fursure sejuncta [gap: Greek word(s)] , seu comportetur. Quod et alibi idem Galenus scripsit l. de Renum Aff. dign. et Med. c. 6. et illi [gap: Greek word(s)] AEgineta l. 1. c. 78. Amatus Lusitanus et J. Ant. Sarracenus Not. in Dioscoridem, unde proprie Guintherius Andernacus confusaneum vocat, ut non videam quomodo contra veterum consensum Actuarius l. d. furfuraceum tantum illi demptum scripserit. Non volo ut de materia panis, quem [gap: Greek word(s)] vocat Mauritius, hinc conjecturam capiamus, sed eo tendit oratio, ut suspicemur facile [gap: Greek word(s)] ex [gap: Greek word(s)] fuisse natum et contractum. Si ex Romano foro mutuatam vocem cum Meursio defendamus, non valde peccabimus. Nam et Tractam inde sumserunt apud Athenaeum, et forsan nostrates genus placentae, quod Torte appellamus vel Terte, Italique suas Tiratas. Quicquid horum sit, de [gap: Greek word(s)] Mauritii conjecturam tuo judicio subacto vel firmabis vel corriges. De Arriani


page 202, image: s202

[gap: Greek word(s)] nihil mihi observatum, quod Tibi ex usu esse queat. Ejus enim vocis apud Medicos nostros infrequens usus. Nisi [gap: Greek word(s)] potius scripsisse Arrianum et Aelianum malimus, Hippocrati et Galeno usitatum vocabulum pro interiorum viscerum, inprimis ventriculi, motu et perturbatione, quod per [gap: Greek word(s)] explicat Hesychius, Tibi quam mihi notior. Sed de his caeterisque ipse judicabis. Ea quae protuli, nisi obsequio se commendent, digna non sunt quae ad Te, melioribus assuetum, scribantur. Malui tamen in conjecturis fallere, quam in amicitia. Tu vero, mi Scheffere, porro perge illustrare orbem pulcherrimis ingenii et eruditionis monumentis, et me amare. Amplissimis Collegis Tuis, Loccenio, Rudbeckio, Hovenio, officiosam salutem transcribo. Vale diutissime. Hafn. 20. Nov. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 203, image: s203

EPISTOLA XLIV. De humani foetus ostentis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

COnfisus tua erga me benevolentia, de qua certiorem me fecerunt gratissimae salutationes per literas Clariss. D. Blasii, Collegae conjunctissimi, primas has ad te exaro in spem majoris familiaritatis, si eo honore me digneris. Virtutum tuarum me non minimum aestimatorem esse, testantur tam frequentes celeberrimi nominis tui in scriptis meis, expressiones. Has comitatur libellus noster de Ossibus, quem benevola fronte suscipias, rogo. Vidi nuper in literis nominati D. Blasii, breviter quid referri de Foemina apud vos, quae ab anno 1643 gravida sit. Gratum esset, si fusius historiam illam cum omnibus circumstantiis explicares, nobisque communicares. Abstrusa quamplurima in naturalibus miramur: Sed et hoc admiratione dignum videtur, quod hisce temporibus tot humani foetus ostenta concurrant: Foetus Mussipontanus, Dolanus, et jam Hafniensis, cum, quantum mihi constat, rarissime superiora secula simile quid protulerint. Veterum in horum observationibus negligentiam accusare, iniquum


page 204, image: s204

videtur; cum in aliorum animadversionibus suam satis probarint diligentiam: ut naturae deficientis senio id tribuatur, nulla ratio arguit. Subsisto, desiderans judicia aliorum, meque tuo commendans favori. Vale, Excellentissime Vir, vive diu, ad Reipublicae literariae ornamentum. Amstel. 29. Novemb. Ann. 1662.

Tuus totus

Arn. Sengverdius.

EPISTOLA XLV. An saxea Lithopaedii durities? Mures praegnantes. De unguibus et pilis miranda. ARNOLDO SENGUERDIO Amstelodamum.

GRatissimum mihi accidit, quod sine interprete Te salutare possim, quem hactenus multis de causis aestimavi, famâ eruditionis et humanitatis notissimum. Jamque, quia inita inter nos est amicitia, eandem sine ambagibus strenue et candide exerceamus frequentiorique literarum officio excolamus, cujus cum pronuper initium feceris, adjuncto nervoso Osteologiae Tuae munusculo, ingratus forem nisi


page 205, image: s205

quam citissime responderem, gratias pro munere agerem, et omnia amici officia exhiberem repromitteremque, laetus cum Scipione apud Stobaeum serm. XXXVII. quod ex foro prius hodie domum reversus non sim, quam familiarem Te mihi et amicum per Epistolam a Te missam effecerim. Legi non pauca, quae elegans Tua penna ingeniose pariter et docte publico bono exaravit, Naturae gratulatus de tanto fautore, et mihi de amico. Pergamus porro Naturam venerari et illustrare diligentiâ nostrâ,

-- vitanda est improba Siren
Desidia ---

quam ab utroque alienam, edita hactenus monumenta testantur. De Dolano ostento rem acu tetigisse videris, nec magnopere repugnarim illis, quae de Lithopaedii substantiâ suspicaris. Saxea enim durities non est, sicut accuratius mihi in Technicotheca Serenissimi Regis nostri consideranti patuit. Caeterum calculos et duritie et substantia silices referentes in vesica generari posse certum multis est, et tales in Musaeo habui e vesica humana, ut fertur, exsectos, nuperque Nobili cuidam nostro alium similem ovi gallinacei magnitudine exsectum vidi. Tu ex ingenio magno hujus rationem


page 206, image: s206

nobis aperias, qui tantam Lithopaedio duritiem denegasti. Gravida illa nostra, cujus mentionem feci in litens ad amicissimum Blasium, nec exemplis caret, nec ratione Anatomica distituitur, quod fusius in Dissertatione de Insolitis Partus Humani viis, brevi proditura, persequutus sum. Embryo praegnans majorem admirationem meretur, de quo in Historiis egi. Ille certe exemplo caret, nisi ad mures consugiamus, quos in utero quoque matris esse praegnantes Aristoteles, Plinius, Aelianus, Wottonus tradunt, et Licetus de Spontaneo Viv. ortu rationibus tuetur. De qua murium impraegnatione tuum responsum praesiolabor avidissime, quippe qui in exercitationibus Physicis ostendisti, quantum humeri tui valeant in diffcilis Naturae oneribus. Antequam finirem inspexi Osteologiam Tuam. Statim primo Capite unguibus vitam concedi adverto, quia crassiores sunt in adulto quam in infante. Esse vero merum excrementum sunt quae persuadeant. Ungulae equorum si radantur, citius convalescere equos, Veterinariorum nostrorum observatione didicimus. Hinc Vegetius l. 2. Vet. Med. cap. 55 solum ungulae celeriter aperit. Ita et si laesus sit homini digitus, statimque ejusdem digiti ungues praecidantur, non inflammari digitum, sed citius percurari,


page 207, image: s207

certa amici Nobilis experientiâ rescivi. Nec ratio difficilis. Nam cum unguium incremento expurgatur simul materia peccans. Vere enim hujusmodi excrementis crescunt ungues, quae quia in adultis et copiosius et majori naturae excellentis vi protruduntur, hinc crassiores ungues sunt in adultis quam in infante. In leprosis quoque et scabie defoedatis crassiores plerumque sunt, propter copiam foetidi excrementi. Non injuria igitur Pythagoras sapientissimus, capillorum et unguium superfluitates, postquam abscideris, pessundare jussit. Quia ibidem de pilis agis, admirandam sympathiam pilorum equi ejusdem coloris tacere non possum, ab amico mihi revelatam. Si enim equus tussiens in stabulo aliis equis sanis ejusdem pili et coloris adjungatur, inficere ajunt hos sanos, neutiquam si dissimilis sit pilus. In humano genere novum non est illos invicem morbis infici, peste, variolis, etiam absentes, qui affinitate sanguinis et similitudine arctius inter se conspirant. Ne longior sim, filum rumpo. Vale, Vir celeberrime, et porro Naturae strenuam operam magno nominis clarissimi augmento impende, meque ama. Hafn. 5. April. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 208, image: s208

EPISTOLA XLVI. Calorem esse de febris essentia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

CAlebant adhuc manu meâ gratissimae tuae literae, cum debiti officii mei partem esse existimarem, ad eas statim respondere, quibus ut optimus Magister aliquam meam tentas diligentiam. Sicut enim e rudi in scholis juventute nullus adeo socors reperitur discipulus, qui non prompte et pro modulo ingenii, Praeceptori suo respondeat ad ea, quae is proponit ad tentandum simul et promovendum ipsius in studiis profectum; Ita nec ego tardior esse debui, praesertim cum constantem manifesto agnosco gratiam, quâ praesentem olim plurima utiliter saepe docebas, nec desinis absentem etiam per literas adhucdum erudire. Primum igitur quod me jubes est, ut justâ excutiam diligentiâ calorem, quem de febrium omnium essentiâ esse, cum plerisque Medicis judicaverim. Id vero cum facio, protinus in Galeno comm. 1. in lib. 6. Epid. t. 29. pro me invenio haec verba: Essentia vero febrium est non secundum Hippocratem modo atque praeclarissimos Medicos, sed etiam secundum communem omnium hominem consensum,


page 209, image: s209

praeter naturam Caliditas, maxime quidem in totum animal effusa; sin minus, at omnino vel in plurimis partibus vel in nobilissimis accensa etc. Paulo post: Primae autem febrium differentiae et praecipuae, et ex propriâ (ut dixi) febrium essentiâ acceptae, sunt quae per calorem traduntur. Miror Galenum hîc pro caliditate et calore non subdidisse intemperiem calidam, quam pro genere febris in pectore reverâ fovet idem. Fortasse hoc loco Hippocratis adeo claro et perspicuo non ausus est aperte falsa affingere; Ipsum autem non adscribo, cum allegato commentario sine operâ videndum; ipsius tamen loco unum alterumve pro calore febris Hippocratis testimonium subjicio, quorum primum est ex lib. 1. de morb. his verbis: [gap: Greek word(s)] . Alterum ex quarto de morbis libro est, in quo autor ille causas febrium persecuturus inter alia, de eo quod in corpore pro generaratione febris incalescit, [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] etc. [gap: Greek word(s)]


page 210, image: s210

[gap: Greek word(s)] . Haec aperto sensu calorem pro essentiali parte febris inferunt. Quae vero per [gap: Greek word(s)] alia eodem inflecti facile possunt, multo plura in Hippocrate inveniuntur, inter quae inprimis notandum est, quod in aph. 14. sect. dicit Autor ille [gap: Greek word(s)] . Hac sententiâ tanquam fundamento subnititur figurata s. metonymica febris definitio, quae est, quod febris sit conversio calidi innati ad igneam naturam, quam et Veteres et Recentiores varie impugnant aliique defendunt: Bona tamen illa, modo [gap: Greek word(s)] animo recte advertatur, intelligaturque febris esse caliditas, quae ex conversione calidi innati ad igneam naturam subsequitur; Neque enim possibile est aliud inde provenire, quam superfluam caliditatem; Caetera quae ex nominibus febrium variis, pro calore argui possunt, utpota quod febris [gap: Greek word(s)] , imo [gap: Greek word(s)] , itemque [gap: Greek word(s)] (sc. [gap: Greek word(s)] ) et [gap: Greek word(s)] (quasi [gap: Greek word(s)] ,) et [gap: Greek word(s)] et synonym [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellatur, ea mitto, quia latius persecutus in ipsâ doctrinâ de febribus mea sum, adeo ut ipsum etiam febris nomen a fervendo deductum


page 211, image: s211

ostendatur, et in superioribus omnibus immodica caliditas febris essentia quasi digito ibi commonstretur. Caeterum cum hoc et superiori aevo non adeo attendatur quid in Placitis Medicinae Hippocrates affirmet, quam quid summus Dictator Galenus censeat, operae videbor fortasse facere pretium, si ostendam neque illum tamen in hac parte dissentire, quo magis etiam mirabor, si quisquam in dubium vocare contra me velit, febris essentiam esse superfluum calorem; Aperte enim Gal. lib. 1. de diff. febr. c. 1. Febris (inquit) substantia ( [gap: Greek word(s)] h. e. essentla) in genere caloris, qui est praeter naturam, consistit. Et in comment. in librum Hipp. de fracturis, lib. 3. §. 9. [gap: Greek word(s)] . Cum posset (inquit) Hippocrates loco [gap: Greek word(s)] id est febrile, [gap: Greek word(s)] h. e. igneum dicere, febrile dixit a fervore et igne deducta appellatione, ut significet, quemadmodum mihi videtur, febrem quoque ipsam, quae [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)] fuisse nominatam, eamque esse febris essentiam, quod calornm igneum habeat. Huc referri potest, quod in lib. de caus. morb. c. 2. adscripsit idem his verbis; Cum quispiam immoderata excercitatione usus fuerit, lassitudinem sustinet corpus, h. e. caliditatem


page 212, image: s212

immodicam in musculis atque articulis habet, etc. Hic calor si in totum extensus fuerit corpus, tunc hujusmodi affectus febris appellatur, quae est quaedam totius corporis immoderata caliditas. Item illud ex comm. 1. in libr. de vict. rat. in morb. acut. ubi ait: Febris vero ortus, caloris nativi ad igneum est conversio, ut alibi demonstravit (Hippocrates) et nunc manifestabit, inquiens, ex thorace quidem incipere ad caput vero flammam mittere. Praeterea in libris vulgar. morb. febrem magnam ignem vocare consuevit, quasi non aliam habeat naturam praeterquam ignis substantiam. Plura in hanc sententiam ex Galeno possem adscribere loca, nisi vererer, ne taedium tibi moveret verborum multitudo. Haec igitur, quae scripsi, pro assertione sententiae, quâ calorem praeternaturalem, essentiam febris et proprium genus judicavi. Verto ad [gap: Greek word(s)] ; in qua Clarissimos Viros proponis Sylvium nempe et Walaeum: De illo postea dispiciam. Hunc in praesentiâ audiam. Febris, ait, essentia non est calor. Hoc directo pugnat cum assertionibus Galeni suprâ propositis non unis. Rationem addit, quia rigor et horror non tantum initium febris, verum ipsa febris sunt. Rigorem initium febris esse ut et


page 213, image: s213

horrorem concedo, quia non Galenus modo aliique veteres ita loquuntur, sed et Celsus lib. 3. c. 3. aliae (inquit) febres a frigore incipiunt, aliae ab horrore. Verum alio non admitto sensu, quam si quis dicat mihi: Concio in templis alias a symphoniis incipit, alias a cantionibus; quo minus tamen symphoniae vel cantiones concionum partes existimandae sunt. Caeterum horrorem vel rigorem ipsam febrem esse ut constanter nego, sic novum veteribusque inauditum id [gap: Greek word(s)] assero. Rationem tamen subdidit Walaeus affirmantem, a celeri pulsu desumptam, quam inter Sylvii argumenta excutiam. Pergit praeterea et ait: Dantur etiam febres, in quibus non apparet calor. Hic ego sive ex veteri sive recentiori memoriâ saltem unum requiro proprium et speciale exemplum; Exemplum autem videtur indicare voluisse ipse Walaeus in his verbis: Calor enim in habitu corporis non est febris, sed ejus effectum. Hoc ego non nisi ambiguus intelligo: Aut enim calor in habitu corporis est, qui per corporis compagem inter febres quascunque diffusus est, aut est calor cum [gap: Greek word(s)] inhaerens substantiae, qui Galeno hecticas febres facit. Priori sensu plane non potest calor esse effectum febris, nisi


page 214, image: s214

forte animo proposuit Walaeus metonymicam definitionem: Febris est calidi nativi in igneam naturam conversio, de qua ante: Ex hac enim necesse oriri caliditatem, quae hoc sensu effectum febris. Verum non credam te putare, posse Walaeum argumentandi hunc modum suum ita tueri, ut febris aut horror causae rationem, calor effecti omnino retineat. Si posteriori sensu de calore solidae substantiae s. corporis s. cordis diu inhaerente, ut fert Galeni opinio, illa intellexit, qui calor fere ab acutis febribus, quae praecedunt, in substantiâ cordis exitari vulgo putatur, ut adeo hic effectum febris dici vere possit, non aliud oppono quam simplicitatem. Hecticas enim ejusmodi febres cum Hippocrate et Celso meo plane non novi: Non quod non sint ejusmodi febres, quas Celsus lentas, Hippocrates aliique [gap: Greek word(s)] appellant, quaeque ardentes saepe sequuntur; Sed quo vanum mihi videtur putare, febrem solidae substantiae corporis posse inurere calorem praeternaturalem, qui constanter etiam cessante causâ, priori nempe febre, [gap: Greek word(s)] , ut loquuntur, inhaereat. Sed quid fucrit, si totum hoc sensu Walaeo concedam argumentum? Calor nempe hecticus est effectum febris alterius


page 215, image: s215

generis, quam ipsa hectica est; An ideo hecticus calor non est febris, diversi praesertim generis quam prior? Hoc ego non capio; Sed nolo plura in ambiguitate. Apertum et perspicuum sensum sequar tuorum argumentorum, Amice et Praeceptor gratissime, quibus fere efficis ut possem vacillare in sententiâ, nisi a temet olim didicissem, quô vicissim modô gradum possim firmare; Dubia enim moves ex Veteribus, quae te fere inducunt, ut credas rigorem febrilem pro febris principio adeoque febris parte ab ipsis habitum. Qui ergo ego ausim dubitare, aut non credere? Sed si tamen veniam dabis, tentabo quae in contrarium queam adducere ex veteribus exempla. Primum argumentum tibi hoc est: Veteres si excutiamus, uno ore affirmabunt rigoris febrisque eandem esse causam, nempe calidam. Huic uni, tria oppono ex Veterum libris exempla. Primum est ab Hippocrate ex libro de Flatibus, qui etiam Celsi testimonio, sine dubio ipsius genuinus est. In toto hoc libro unice Hippocrates fere eo intendit, ut persuadeat a flatibus pleraque morborum genera oriri si non omnia; in exemplis incipit a febribus, et primo asserit, pro causâ horroris, flatus, obstructo inferiore ventre, in universum


page 216, image: s216

corpus percurrere et ad sanguine ree fertas corporis partes illapsos refrigerar ibi, ubi fontes et radices sanguinis sunt; Toto igitur refrigerato sanguine, totum corpus frigefactum horere ( [gap: Greek word(s)] .) Eodem modo [gap: Greek word(s)] causam exponit, saltem hac interpositâ differentiâ, quod major vis refrigerantium flatuum, hic quam illic adsit. Post haec continuo ad febris causam indagandam progreditur, asseritque quod interea cum flatus percurrunt corpus, sanguis varie in partibus moveatur, quasdam deserat, quasdam oppleat aut obruat. Ubi ergo cumulatur sanguis, ibi spiritus, qui prius refrigerârant, et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] induxerant, superari a calore sanguinis et valde incalescere dicit, quo incensi et velut ignei illi totum corpus vicissim calefaciunt, adjuvante quoque id opus sanguine, et spiritibus per calorem ex eo excitatis. Post haec et alia nonnulla, quae de sudoribus et dolore capitis in febribus apponit Hippocrates, concludit his verbis: [gap: Greek word(s)] . Patet ergo horrorem et rigorem Hippocrati separari a febre; Illorum causam frigidos esse spiritus; Hujus, spritus [gap: Greek word(s)] , ut loquitur, [gap: Greek word(s)]


page 217, image: s217

[gap: Greek word(s)] , nec non calefactum sanguinem esse; Non eandem a. esse rigoris febrisque causam, nempe calidam; Febris quidem causa ubique et semper calida; Rigoris horrorisque e contrario ubique frigida Veteribus censetur. Alterum exemplum ex Autore lib. 1. de morbis objicio. Is eo loco [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] . Paucis deinde causas adnumerat, quae bilem vel pituitam incendant, nempe cibum et potum, laborem et vulnera, aerem vel aliud quid nimis sive calidum sive quoque frigidum; visum et auditum etc. Et protinus subdit: [gap: Greek word(s)]


page 218, image: s218

[gap: Greek word(s)] . Ex his patet febris causam esse calidam; rigoris frigidam; Etiam antecedentes causas illic plerasque esse calidas; hic omnes esse frigidas; Differunt ergo febris et rigor totâ naturâ et essentiâ, ut differunt quoque causis, neque haec illius pars censenda veteribus est, nec censenda aliis. Tertium exemplum addo, ex Autore alio, nempe lib. de morb. 4. Hic longo primum sermone persequitur, quid et quomodo possit in corpore aliquid nimis calefacere, et tandem de calefacto addit: [gap: Greek word(s)] etc. quae paulo ante jam adscripsi. Tandem ad causam frigoris et rigoris divertitur, docetque illud fieri, concrescente primum aqueo quodam humore, qui si non exit per alvum cum eo, quod frigidissimum et gravissimum inest, ad inferiora et praecipue ad ossa se atque nervos insinuare ibidemque rigorem facere illi censetur. Patet ergo, diversam esse febris et rigoris, nec non frigoris, causam; illic calidam; hic frigidam aut certe partes corporis certo modo resiccantem. Differunt ergo haec quoque inter se, neque possunt rigor aut frigus in febre, ut


page 219, image: s219

partes, contineri, quia causis et totâ naturâ sunt separata. Haec sunt, quae faciunt, ut dubitem, an uno ore Veteres affirment, unam eandemque sebris et rigoris esse causam, nempe calidam. Instas, Amice optime, Galeni autoritate, et dicis disputare in hanc rem Galenum lib. 5. de sympt. caus. c. 4. Quaesivi ego quid afferret Galenus, sed tres saltem hoc titulo libros ejus, non quartum vel quintum inveni; In contrarium autem insignem in dubiâ controversiâ nostrâ reperi locum Gal. lib. 2. de diff. febr. c. 6. ubi de febre epialâ ejusque causis agit et circa finem, quid alius quis non temere de iis existimare possit, sibi quasi objicit his verbis: Quispiam vero fortassis neque simpliciter neque a simplici causâ febres hujusmodi fieri arbitraretur, siquidem totum id, quod ex pituitâ putrescit, febrem accendit, reliquum vero quod nondum putrescit, cujus causâ rigescunt, non eandem habet cum putrescente qualitatem: Si igitur ab hac quidem rigor, a putrescente vero febris generatur, duplex semper aderit causa. Contingit vero et hîc febrem quidem ab altero causae genere dicere fieri; rigorem vero utpote alium a febre, ab altera, ut qui non sit, quod febris. Hactenus Galenus, quem Tu nihilominus addis,


page 220, image: s220

nusquam non urgere duce experientiâ, febrem praesertim intermittentem incipere a rigore, non post rigorem. Hoc ego nusquam legi: febris intermittens incipit a rigore, non post rigorem; Si vis credam, quamdiu non invenio expressa Autoris verba, transscribe aut certum locum nota. Fortasse autem posterior paragraphus, tua commentatio est. Quod si sic, abunde novi Galenum de intermittentibus sic loqui saepius, sed hoc casu Galenum mitto, et ad commentatorem verto. Jam ante ex Celso allegavi quod ait ille: quaedam febres incipiunt a frigore, quaedam ab horrore. Hoc quidem sic circumscribo: quaedam febres post frigus; quaedam post horrorem incipiunt; Nihil enim notum magis quam hoc sensu hanc particulam et Celso et aliis usurpari; Nec alium sensum habet, cum Galenus vel alius Graecus dicit, [gap: Greek word(s)] . In hanc enim sententiam Celsus quoque l. 3. c. 12. Horror (inquit) eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittunt. Si horror illas febres antecedit, ergo febres illae incipiunt, et sequuntur post horrorem h. e. rigorem, ut posterioris aevi Autores Latini [gap: Greek word(s)] Hippocrates reddunt, quod Celsus semper per horrorem vertit.


page 221, image: s221

[gap: Greek word(s)] igitur in hâc phrasi notat post. Quod Abensina in contrarium nostrae sententiae scripsit, id levi brachio repello. Nullum enim ego Arabem in Medicinae controversiis Magistrum agnosco, multo minus, cum quaeritur, quid [gap: Greek word(s)] nomine intelligendum proprie, et an eo nomine [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] inclusum sit. Fortasse Arabes ita locuti sunt, ut utrumque uno nomine comprehenderint; Id vero non magis ad me, quam quod populus ita vulgo confundit.

Quod de [gap: Greek word(s)] opponis, possum concedere; Si dicam enim Comoediae vel earum quidam actus hodie symphoniis interrumpuntur; Nemo ex his recte inferet: Ergo symphoniae sunt partes comoediarum. Similiter nec horrorem partem esse febris dicere licebit, si constat in ipsius febris accessione etiam aliquando bis, ter, et saepius horrorem incidere et repetere. [gap: Greek word(s)] , quod ad typum attinet [gap: Greek word(s)] dicitur alias Hippocrati. De hoc Celsus lib. 3. c. 8. Habet (inquit) plerumque frequentiores accessiones decessionesque, ut aliud morbi genus videri possit. Hae accessiones singulae singulos habent horrores, etiam binos, et trinos quoque, quos Galenus [gap: Greek word(s)] vocat, sed ideo


page 222, image: s222

hi accessionum partes non sunt, neque etiam ad ipsam febrem ut partes pertinent, quae in unâ periodo plures accessiones decessionesque habet. Non est tamen perpetuum, horrores ita repetere in accessione harum febrium, quae utplurimum malignae et petechiales sunt. Saepius initiô horrorem semel praemittunt; deinde nullum ostendunt, praeter urentem calorem; Si quando tamen repetunt, minus semper id faciunt, quo minus aeger, vel minimum se in lecto movet. An Hippocrates [gap: Greek word(s)] a primo horrore appellarit an a reduplicationibus ejus, in accessione, id ego ignoro; Quando tamen postremum adstruit Galenus, justâ de causa diffido, ut in totum nullam meretur ille fidem vel assensum in omnibus quae prolixe et confuse de [gap: Greek word(s)] , de [gap: Greek word(s)] et de [gap: Greek word(s)] commentatur, quae mihi simpliciter synonyma sunt. Fernelius et Capivaccius, quod a meâ stant sententiâ, eo laudandi sunt, quod Veteres Magistros, quos ego hic sequor, temere non deserant, etiamsi subtiles magis forent quam utiles eorum conatus. Illorum argumenta, an veritate sua nitantur, nescio


page 223, image: s223

quia non legi; Arbitrium Tibi defero, an mea, quae sunt pro ead. sententiâ hucusque adducta, argumenta, veritatis saltem speciem praeferant, si non ipsam illam inferant. Conciliationem tuam lubens admitto, modo doceas me quomodo et cujus primo consilio calor in augmento febris, improprie febris appellandus sit; occultus v. in rigore; e contrario et proprie febris fiat, cum omnes Veteres illum pro verâ febre agnoscant; Hunc nemo febris partem esse, aut certe non sine dubio sinit. Locus Hippocratis ex 6. Epid. libro nihil contra sententiam meam opponit. Saltem loco differre febrem et rigorem innuit; Sunt ergo separata illa; etiamsi causâ communi non differrent, quod tamen planum supra in contrarium feci. Quod si autem in febre contineretur rigor ut pars, quomodo intelligi posset, quod febris in inferiori ventre, rigor in superiori contineri dicitur? Quo in loco totum inest in eod. et pars est, quia pars continetur in toto; De computo quod objicis, id illo modo novum est, ad Veteres Autores hoc referri nequit. Ultimi argumenti tui, quod his verbis continetur: (Tandem rigores continuarum febrium pro parte febrium in declinatione computantur,


page 224, image: s224

quod passim Hippocrates innuit lib. 1. Epid. l. 3. l. 7. et alibi) non modo [gap: Greek word(s)] non video, sed ne sensum satis percipio, ideoque nec respondere commode queam. De Celsi et Plinii Valeriani methodo, nec non loquendi modis, taceo: Si priora vera sunt, quae attuli, supervacua erunt omnia, quamvis etiam bene de illis proponenda. Jam ad alia. Lienis exsectio nullâ me parte solicitat, quam nimia haemorrhagia, quae necesse est exhaurire animal, si venae et arteriae praecidantur omnes; Quod si in parte lienis relinquantur, ut agglutinentur, exsectio lienis dici nequit. Sed nihil hic serio ago, quia modum sive sistendi sanguinis s. lienis excidendi ignoro. Tentavit nuper coram imperitis nonnullis opus Agricola; me vel alium Anatomiae modice saltem gnarum ad [gap: Greek word(s)] non invitavit. Post tres dies exspiravit animal, qui erat caniculus e venaticorum genere. De Illustri Burrho quae narras, in memoriam revocant, quae Henr. ab Heer de succo in vesicis ulmorum Mense Majo collecto obs. 4. scribit vulnera oculorum sanante, quod expertus primum in gallo Gallinaceo, deinde casu in puellâ maximâ ille cum admiratione est. De Burrho plurima


page 225, image: s225

audivi, non audeo interponere judicium conscius vitii, quod in me est nimia judicandi libertas: Neque enim autoritate ego cujusquam vel tantillum moveor. Quae procedente tempore rescisces, datâ occasione scribe: Credidi hactenus illius intima non nisi in posteros posse propalari: Utiles medicamentorum formulas sine dubio habet nonnullas, sed illarum utilitatem in Illustris Magnificentiae speciem occultis artibus exornare et promovere videtur posse: Unam in eo notam limis adspicio: contemnit Viros quosvis doctos: Principibus se immiscet aliisque illustribus personis quamvis rudibus. Dn. Langio meo, quaeso Te, salutem meo nomine offeras, dicasque, nondum me mathematicas mittere cogitationes; Si vitam prorogabit divina Majestas, nova propalabo de altitudinibus Solis diverso tempore heliolabio meo, hoc anno accurate captis experimenta, et firmabo [gap: Greek word(s)] ; unus saltem in coelis inest motus, ab ortu in occasum; nullus in contrarium. Hactenus ordinem epistolae tuae secutus sum; Jam quasi ad novam digrediar, quae est Sylvii disquisitio. Prius tamen fateri debeo, non minimum me Tibi debere, cui acceptam illam refero, quam a plurimis Amicis frustra requisivi. In ipsâ autem disquisitione


page 226, image: s226

id primum demiror, non agnoscere Clariss. Virum sententiam suam, quam novam et ex ipsâ praxi petitam, a tritis autem creditisque opinionibus in multis discrepantem dicit, veterem jam esse, postquam eandem jam olim propugnarunt Erasistratus et Chrysippus; Ex Galeno hoc apertum est; Is enim in comm. 1. in lib. 6. Epid. text. 29. postquam asseruit ex Hippocrate febris essentiam superantem calorem esse, sic statim addit: Neque enim arteriarum motu febrium essentia continetur: Hac in re namque quomodo Erasistratus et Chrysippus hallutinati sint, alias didicisti. Validis rationibus oppugnat hanc opinionem Celsus lib. 3. c. 6. rem vocans fallacissimam, venas, quibus credi debet, an febricitet aliquis, vel febre vacet: longior est, quam ut adscribi queat locus; legi omnino meretur. Post haec male non naturalem pulsum et praeternaturalem separat, ut unum habeat pathognomonicum signum febris: Hic error multos insedit, singulis morbis tale signum quaesituros. Raro vero vel nunquam uno signo absolvitur [gap: Greek word(s)] : Saepe plura conjungenda ut simus de affectu certi, quae si juncta bene fuerint, oratio illa definitio est per quam solam noscimus omnes morbos, et quicquam non per sensus, quasi intento digito, nobis


page 227, image: s227

commonstratur. Exemplum proponam de febre. Febrem definio Calorem praeternaturalem: Hunc iterum clare sic definio, ut omnis ille calor sit, qui innatum naturalemque sani corporis ita excedit, ut hominem offendat, actionesque aliquas vel plures corporis ejus laedat: Hac notione conceptus calor praeternaturalis, etsi maximâ ex parte febris, imo proprium genus et essentia ejus sit, non tamen [gap: Greek word(s)] . Balneum enim ex. gr. movere praeternaturalem calorem potest, qui non est febris; Addo igitur intus succrescentis notionem. Hoc Celsus ex intimis praecordiis, et ex alto venire calorem vocat; Nondum restricta satis essentia febris hâc notione est; quia calor praeternaturalis in inflammatione alicujus partis intus succrescit, nec febris est; Ideo addo: In toto corpore; Verum ne hâc notâ maxima pars febrium excludatur, quae calorem non habent in toto, iterum addo: vel in maximâ ejus parte. Jam brevibus verbis absoluta constat febris definitio: Febris est calor praeternaturalis, qui intus succrescens vel in toto corpore vel in maxima ejus parte est. Hoc [gap: Greek word(s)] febris; Quod si Sylvius vel alius exemplum sussicere febris poterit, cui hoc non quadrat,


page 228, image: s228

in culpâ ego et in vitio definitio; In aeternum hoc non praestabit Sylvius. Contra vero Sylvii [gap: Greek word(s)] ego exempla possum opponere, quibus facile dignitate illud suâ excidet. Optassem sane ut Sylvius cum omnibus discipulis quos ad praxin secum ducit, ut interroget, quid sebris sit, adfuisset exemplo Puellae quadrimae, in vestrâ urbe, quae cum destillationibus vexaretur succini pulvere suffiebatur; concidebat protinus in pavimentum. Sublata reclinabatur in mensâ: oculos habebat apertos, quasi videret adstantes omnes: interrogata nihil respondebat, neque intelligere se quicquam vel signo indicabat ullo: in motu non erat ulla abolitio, neque etiam contra [gap: Greek word(s)] ulla in parte advertebatur (motus), sine sensu tamen erat, ut eorum qui in somno se movent: In collo tantus jugularium arteriarum subsultus e longinquo videri poterat, ut metueres rupturas: Cor sub vestimentis videbatur similiter palpitare, imo et audiebatur: pulsus in carpo celer simul, et vehemens. Haec aliquandiu perdurabant: Tandem redibant sensus ad naturalem statum, redibat et abibat puella, quasi nihil passa, nisi quod de lassitudine quereretur. De affectu si quaereretur, Sylvio ejusque


page 229, image: s229

Sectatoribus dicendum necessario fuisset, fuisse febrem, quia non tangi modo sed et videri poterat pulsus praeter naturam frequentior hoc est secundum ipsius definitionem, qui ab errore externo in non naturalium rerum abusu commisso forsan ortus, conjunctam habet notabilem corporis molestiam doloremve, atque adeo functionis alicujus ad vitae naturalis beatitudinem requisitae labefactationem: Ergo febris fuit. Verum etsi quidem hic affectus minus notus multis sit, ex mille tamen Medicis vel Philosophis vel aliis, ne unus scio hic febrem nominasset, nisi forte Sylvius et Sylviani. Hippocrates vocat affectum [gap: Greek word(s)] : Celsus Comitialem dicit sine nervorum distentione. Senn. l. 2. p. 3. c. 4. male [gap: Greek word(s)] vocat, citatque Spigelium, qui bene quidem describit morbum, vetus autem nomen ignorat; Austriacis, Moravis et Syris Timorem appellari ait, quod non sine emphasi est. Nam ut iis, qui summe timent, Cor saepe vibrat palpitatque, ut audiri possit nedum videri; Sic item illis qui hoc morbo corripi solent. Nusquam legi febrem dici, imo ne febrem cum hoc morbo implicari unquam. Ex his certitudinem Pathognomici Sylviani aestimes velim. Sexcenta


page 230, image: s230

possem enumerare et stringere alia vitia, ab hoc uno errore derivata, supra capitale etiam unum, quod leges Medicinae veteris fundamentales evertat Sylvius. Sed quid ad me? Saltem miror, cum nomina febris Graeca, ut [gap: Greek word(s)] etc. a calore addita sint omnia, nullum inveniri a pulsu, quandoquidem haec essentia sit. Sed ad ea verto me, quae fundamentum simul doctrinae meae et veteris Medicinae quasi per cuniculos subvertere videntur velle. Ea sunt: Quamvis plerisque febribus comes sit universi corporis calor auctus etc. quoniam tamen is nec omni nec soli nec semper convenit Febri, eundem pro inseparabili et pathognomonico ipsius signo neutiquam putamus habendum. Sed quis quaeso ita simpliciter calorem auctum pro signo febris habet? Quotquot ego legi s. veteres s. recentiores non omnino stupidos, addebant auctum eousque, ut laedat s. offendat. Fingit ergo Sylvius sibi Authores; quos suis deinde observationibus ipse confutet. Hinc ergo in scenam Maniacum adducit, cui calor auctus non febris fuit. Quis nescit vero, calorem naturalem augeri aestu, labore, somno, metu, sollicitudine, irâ, dispuratione, altercatione, vino largiore, cibo


page 231, image: s231

et potu, et mille aliis modis? Interdum etiam post haec febricitat aliquis; Saepius tamen calor auctus sine offensione remittit, et nemo est, qui febrem incuset. Potestne Sylvius omnes in Maniaco praedictas causas excludere, ut ne credamus, inde fuisse auctum calorem? Si potest, addere etiam debet, an offenderit ille calor, vel non. Si illud fuit, febris fuit; Sin hoc, nulla. Si non potuit certo satis advertere Sylvius, ut in alterutrum sententiâ definitivâ inclinaret, in dubio relinquendum illi aliisque fuit, febricitetne vel non Maniacus. Fatendum enim utique est, saepius, initiô praesertim morborum, in plurimis obscure [gap: Greek word(s)] signa apparere. In proposito de febre sermone exemplum sufficiam, in quo melius quam de Maniaco claret quod dicendum est. Curavi hic Elephantiacum, cui singulis diebus mane certâ horâ calor per totum corpus diffundebatur, non alio sensu, quam si per caput toto corpore calidâ aquâ perfunderetur, ut affirmabat; Interim nihilominus ambulabat, in vulgus exibat, edebat, bibebat et omnia ut sanus agebat, nullâ notabili in pulsu, in spiritu, in urinâ, interveniente mutatione; Saltem pruritus cum calore augebatur, ut continere ungues a tumoribus,


page 232, image: s232

et ulceribus parvis nequiret, unde ater sanguis dimanabat per crura; Semper quidem vero pruriebat illi cutis, sed exacerbatio ejus et tumefactio s. tumorum in majorem molem elevatio, duas vel tres summum perdurabat horas. Dubitare hic aliquis de febre posset, quia calor auctus adeo non offendebat. Sed quoniam ex aliorum observationibus novi, ubi vetus hic morbus est, febriculam oriri, cur non suspicer initium febriculae calorem auctum fuisse, quem cum ipso morbo discussi, antequam rescivi, quid sine medicinâ potuisset exinde subnasci. Similiter Melancholicis cum tempore tarde et initio obscure accedunt febriculae: Quis negabit Maniaco uni vel alteri idem posse obvenire, ut ne initium febris calor auctus etiam sit, si non est febricula. Haec primo Sylvii argumento et exemplo sint opposita, ut soli febri competat calor praeternaturalis auctus, quod temere inficiari ille ausus fuit. Alter ipsius Elenchus est: Non omni febri conjungitur calor auctus, cum nonnunquam occurrant et suo et adstantium et ipsorum Medicorum calculo febricitantes, quales etiam hic in Nosocomio habuimus et examinandos stitimus Medicinae Studiosis, in quibus nunquam, ne quidem per aliquot septimanas


page 233, image: s233

imo menses, observatus est in ullâ corporis parte, nedum universo corpore, auctus calor vel ab ipsis aegris vel a Nobis aliisque Medicis vel adstantibus caeteris, sed contra frigus perseverans (sine dubio [gap: Greek word(s)] hic vult) aegrisque valde molestum et adstantibus omni tempore manifestum. Hic ego nihil desidero, quam quod Aegri et Adstantes, et Medici, et Sylvius ignorarint, quid sit [gap: Greek word(s)] Hippocratis, et [gap: Greek word(s)] . Galeni Hippocrates lib. 1. de morb. scripsit, [gap: Greek word(s)] . Galenus cum propria simul et aliorum quoque observatione didicisset, horrorem ( [gap: Greek word(s)] ) aliquando invadere, nullo subsequente calore, (cujusmodi ego exemplum in Odontalgico vidi) necessitatem illam sic sustulit, ut modestâ simul et probabili ratione non uno in loco Hippocratem excusarit. Ab eo tempore nemo facile, praesertim vero, qui alios falsitatis arguere satagit, sine [gap: Greek word(s)] nota ignorare potest, incidere id aliquando, ut solo rigore aliquamdiu sine subsequente calore affecti deprehendantur; Ne quid novi vero aliquis Sylvium observasse putet, cum dicit, per aliquot septimanas imo menses perseverans frigus perstitisse, sciri debet, etiam Galenum sic aliosque vidisse. Ita enim ille de sympt. causis l. 2. c. 4. Quippe,


page 234, image: s234

inquit, non nobis modo sed etiam multis medicis, qui nos praecesserunt, jam visi concutientes rigores sunt sine febre, non tamen ita validi ac qui legitimas tertianas quartanasve praecedunt aut qui ardentes febres finiunt. Haec Galenus de modo; de tempore, lib. 2. de diff. febr. 2. c. 5. ita scriptum reliquit: Est autem hic sine febre rigor, qui nonnullis quidem accidit semel, nonnullis autem per vices interpolans multorum dierum spatio vel a principio usque ad finem continuatur. Haec si legisset Sylvius, rectius sine dubio de observationibus suis et ipsâ veritate statuisset. Neque causam video, si legisset, cur sine causâ contra Veteres Artis et clocutionis Magistros, febrem appellasset, quod [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] illi censuerunt appellandum; Et vicissim cur sebrem eâ notione excludat, quâ illi incluserunt primo. Ad tertium Sylvii argumentum venio, et, quod contra alium quendam de assumptis medicamentis juvantibus et nocentibus urget ut [gap: Greek word(s)] , studio praetereo; Non semper vero, inquit, febribus adest comes calor, cum circa intermittentium initia plerumque et diu et graviter affligat aegros, ut in ipso solo Vulgus totam febrem constituat. Non ausus fuissem de Sylvio queri, ita semper agendum


page 235, image: s235

mihi cum eo esse, quasi [gap: Greek word(s)] , nisi ipse se hic immiscuisset vulgo, cui ipse [gap: Greek word(s)] . Scio vulgum, cum videt aliquem rigore vel horrore corripi, ita loqui: He krigt dat Feber. Sed aliter Hippocrates lib. 1. Epid. aegr. 4. [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] , etc. [gap: Greek word(s)] . Aegroto 11. ibid. [gap: Greek word(s)] . etc. [gap: Greek word(s)] . Et libr. 3. epid. aegr. 12. [gap: Greek word(s)] . Et lib. 1. de morbis [gap: Greek word(s)] . In summa, ubicunque Hippocrates [gap: Greek word(s)] meminit, rigorem a calore distinguit, illum suo, hunc febris nomine diserte exprimens. Non aliter Galenus plurimis in locis; Non aliter usquam Celsus: Inter alia et praeter ea, quae jam ex eo autore allegavi lib. 3. cap. 11. Solet, inquit, etiam ante febres esse frigus. cap. 12. Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum, etc. Qnomodo, quaeso, frigus ante febrem esse, aut horror antecedere febrem potest, si hic vel illud febris pars existimetur esse? Sed quid quid dicam plura? Rem in bivio esse satis patet, modo pateret qua divertendum sit,


page 236, image: s236

huc scilicet cum Ducibus Hippocrate, Galeno, Celso? an illuc vero per novas ambages cum Sylvio? Caeterum ubi causa Veteres deserendi nulla movet, illis Ducibus malo adhaerescere. Quae supersunt in Sylvii disquisitione de motu cordis, de controversiâ, quam inter Harveum et Cartesium examinat, de pulsu caeterisque aliis, ad ea nihil, quam quod optarem et novam de febribus doctrinam typis expressam possem communicare tecum aliisque bonis, utque ex oppositione, de Sylvii et aliorum litigiosis placitis, meâ vero simplici facilitate, eo melius posset judicari. Tractatum de febribus meum unâ cum Schediasmate de Flammulâ cordis luci edendum per Amicum abhinc Amstelodamum misi: Commendavit is Dn. Doct. Bonaventurae Dortmond, Consularis Viri Joh. Bleau Genero opus, qui datis ad me literis promisit, procuraturum se, ut typis imprimatur; Sed tarde adeo procedit impressio, ut post semestre spatium nesciam, an manum operi admoverit Typotheta. Occasio illa, quam Amicus hic insperato offerebat libellos meos Amstelodamum transferendi, fecit, ut promissis stare non potuerim, quibus spem feci scriptum, si non impressum, me Tibi transmissurum


page 237, image: s237

esse de flammulâ cordis schediasma, quod utique vellem legisses, ut scirem, an sustinere censuram et exspectationem possit. Sed nisi, bibliopolam agere me non posse, exemplariumque distractionem apud me tardari longius, praevidissem, propriis voluissem sumptibus Opusculum in lucem edere. Retardavit quoque impressionem Amstelodami, quam interim per literas urgere non potui, morbus, qui me graviter detinuit, malignus. Cum primum sentirem [gap: Greek word(s)] , commodâ medicinâ ita impugnabam, ut per novem dies, quibus superesse etiam negotiis potui, non magnam exserere vim potuerit; Decimo, undecimo, et duodecimo a potestate mentis exieram; Post paucos dies iterum erigebar in pedes, et jam nunc plene et bene per Dei gratiam convalui, cui et te, ut optime semper cum omnibus Tuis valeas, et diu Medicinae commodis supersis, ex animo commendo. Vale Vir Excellentisme, Praeceptor optime, et quam diu vivis me ama. Scribebam Tönningae anno 1662. Calendis Decemb.

Nobiliss. Excellentiae T. omni observantia studioque addictiss.

Jac. Holste.



page 238, image: s238

P. S. Scripsi hactenus Vir Excellent. haec forma Epistolari, contra leges epistolae h. e. longius. Culpa in animo est, qui studuit expectationi satisfacere et placere, nec potuit satis addere; Veniam dabit Humanitas tua; Interim etsi contra leges epistolae scripserim, nolim tamen contra modestiam tuique observantiam quicquam esset scriptum, imo ne verbulum; Si quod tamen per imprudentiam excidisset, dum argumentis et elenchis tuis doctissimis simul et acutissimis me obtusis rationibus meis oppono (quod tamen jussisti,) deprecor culpam, et veniam a connata tibi Humanitate peto. Fidem veniae dabit manus tua, cum videro quamprimum nec recusare maturum responsum; Interim iterum vale Vir Excell. Nobiliss. et me ama.

EPISTOLA XLVII. De Rigore febrili ejusque causa. JACOBO HOLSTIO Tonningam.

CAlidi amoris signum est, et ignei ingenii documentum, quod in ignea febris essentia probanda pro veterum authoritate tam fervide et acute nuper in arenam descenderis. Quanquam vero pauci


page 239, image: s239

sint in Coi ejusque successorum scriptis versati, qui id negare possint, recentiorum tamen consensum tantorum authorum testimoniis vix impetramus, qui, veteribus neglectis, novas in Medicina hypotheses duce experientia conantur condere. Ego quidem in veterum libris invenio, quae me in venerationem antiquitatis perducunt, haud facile deserendae; recentiorum vero inventa vel placita rejicienda non puto, quibus veteres vel illustrantur vel corriguntur. Illorum authoritati assurgo, sed horum felicitatem laudo et industriam, quod seculum nostrum non obmutescat. De febribus in praesenti erit sermo, quarum in calore essentiam consistere negant magni nominis Medici quidam, qui seculum nostrum aliis inventis pulcherrimis ditarunt. Inter quos eminent et scientia medica et amicitia mihi colendi, Johannes Walaeus et Franciscus Sylvius. Utriusque rationes et sententias impugnas, veterum amore, quos illi quidem in hoc negotio deseruerunt. Pro Walaeo defuncto nonnihil tentavi in Epistola ad Te scripta, pro se Sylvius respondeat, qui etiamnum inter vivos magnam gloriam meretur, utinam diutissime. Walaei tamen sententiam non eo animo desendi, ut Tibi aliisque credendi authoritate quadam Magistrali


page 240, image: s240

praeirem, sed ut vires ingenii, Praeceptori addictissimus, experirer, Tibique occasionem praeberem rem hanc accuratius expendendi, qui in isto de febribus argumento laudabili diligentia versaris, et acutum vides. Walaei igitur dogma argumentis nonnullis ex veterum Medicorum penu depromptis fulcire volui, justo pietatis exemplo. Et ut beatis ejus manibus bene precari debeo, ita et opinionibus, quantum veritas permiserit. Sunt enim ingeniorum foetus, quos etiam parentum causa amamus, si non degenerent: Praeceptorum quoque posteros eo loco quo germanos fratres apud me fore, Hippocrati in jureiurando promisi, quorum cohortem stipatam esse oportet. Age igitur, mi Holsti, meque praeceptoris Walaei partes sublevantem placide excipe. Si causa cecidero, scias alienam fuisse, non meam. Ad duo momenta reducuntur, quae hac epistola tecum disceptabo. Unum est, an rigor vel horror febrilis, febris pars sit; alterum, causa rigoris frigidane sit an calida. Calorem ex essentia febris exclusurus Walaeus ingeniosus, rigorem et horrorem pro rei argumento adduxit, quem ipsam febrem esse contendit. Ego magni Viri sententiam veterum authoritate firmatam scio, nec ratione destitutam. Partem febris


page 241, image: s241

esse rigorem Celsus, quem familiarem habes, manifeste indicat l. 3. c. 3. de quotidianis: aliae protinus la calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Initium certe rei, pars est ipsius. Initium anni, anni pars est; initium vitae et exordium nativitatis inter aetatis partes numeratur. Sic morbi initium, pro morbo incipiente sumitur. Calor certe febrilis, a quo febrium paroxysmi oriuntur, febris particula est, et sicut calor febrilis initium est febrium, ita et frigus et horror febrilis inter eadem febrium initia a Celso recensetur. Igitur si initium rei, ejusdem est pars; rigor quoque febrilis, a quo initium sumit febris, ejusdem pars censenda. Estque rigor, a quo initium habent febres, sicut exordium concionis seu orationis sacrae, ut simili tuo utar ad verum sensum converso, ad universam orationem. Nemo negabit, exordium orationis, ejusdem esse partem. Ita accessionem febrilem, cujus pars est rigor, horror, frigus, etc. partem febris esse, inficiari non potes, quae magnam nonnunquam periodi febrilis partem implet. In haemitritaeo enim fere sex et triginta horae per accessionem occupantur, fatente Celso l. 3. c. 3. Negotium hic nobis facessit Horatius Augenius lib. 6. Epist. Med. ubi contra Altimarum disputat,


page 242, image: s242

rigorem, qui antecedit febrem, non esse principium febris, sed solius accessionis, differreque duo haec inter se, febrem et accessionem. Differre inter se largiri possum, sed ut pars a toto. Alioqui magnam febris partem accessio occupat, sicut Celsus docuit. Rigor autem si accessionis est principium, certe erit et febris principium, siquidem accessio ipsius febris pars est magna, sicut et declinatio, cujus pars, febris quoque pars dicenda. Sed videamus Augenii rationes, quibus motus rigorem principium febris esse pernegat.

I. Principium febris est, cum calor igneus est accensus in corde. Atqui, dum aegroti rigent in febribus intermittentibus, nondum calor est accensus in corde. Ergo dum rigent aegroti, non adest febris principium. R. ad minorem. Calorem in rigore esse accensum in corde pulsus indicat, sitis, urinae mutatae, etc. Rigor enim, ex sententia veterum, non impedit quo minus calor in corde sit, quo copiosius confluit extremas partes deserendo. Deinde in principio febris, calor in corde istum ignei aestus gradum non acquisivit, qualis in augmento observatur, idcirco tamen febris pars accessio esse non desinit.



page 243, image: s243

II. Febris est calida totius corporis intemperies: At, dum rigor adest, corpus non calidam sed frigidam intemperiem habet. Ergo dum riget, non febricitat. R. Frigiditas exteriorum partium, vel rigor musculorum, non impedit, quo minus calida intemperies principem corporis partem, cor scilicet, invadat, unde febris nomen essentiamque mutuatur. Dum igitur riget, non febricitat in illa parte, si veterum dogmati insistamus; at aliter respondendum ex hypothesi Walaeana.

III. Febris, ut febris, calor est p. n. toti corpori communicatus. At dum adest rigor, nondum hic calor per totum corpus transmissus est. Ergo rigoris tempore febris non adest. R. Galenus solvit hunc nodum loco a Te lecto: febris enim essentiam ille ponit in calore praeternaturali maxime quidem in totum animal effuso; sin minus, in plurimis partibus, vel in nobilissimis accenso. Quanquam ex hypothesi Walaeana, calor in febre per corpus diffusus effectum potius sit febris, quam febris essentia.

IV. Dum aegroti rigent, tempus non est cibum exhibendi, quia, inquit Galenus l. 3. Acut. indicat futuram febrem. Ergo rigente aegroto ante febrem, febris non adest. R. Prorsus vera est conclusio. Si


page 244, image: s244

enim ante febrem rigor adsit, febris nondum aderit. At plus in conclusione est, quam fuit in praemissis. Futura illa febris apud Galenum est intelligenda de manifesto calore, qui demum sentitur postquam rigor discussus fuerit. Non negat tamen rigentes aegrotare. Si aegrotant, febre laborabunt, nam de aliorum morborum rigore non loquimur, nec Galenus ibidem. Rigore vigente a cibo libenter adstinent febricitantes, quia motu illo vehementi et molesto impediuntur. Potum tamen avide appetunt, quia aestuant febrili calore interiora viscera.

V. Gal. de inaeq. intemp. et l. de diff. Feb. epialam et lypiriam constare docet duplici intemperie inaequali, una frigida, qua rigent, alia calida, qua aegroti febricitabant. R. Febris haec lypiria hypothesin, de qua serram controversiae ducimus, valide roborat, ex quacunque causa rigorem deducamus. Duplex enim illa intemperies, qua rigent aegri et calent, unam febrem constituit, et aeque nomenclatura febris rigenti ac calenti competit, parsque febris rigor dicitur. Plura pro sententia sua non urget Augenius, quae hypothesin hanc infringant. Subtilis enim magis quam verus mihi videtur, quando rigoris tempore febrem antecedentis, non


page 245, image: s245

adesse febrem sed dispositionem ad febrem scribit. Dispositio ista prius in corpore fuit quam rigor invaserit, a causis procatarcticis, vel antecedentibus, quas enumerat Galenus l. 1. de diff. febr. cap. 3. Rigoris autem tempore revera febris adesse principium, ex Celso probavimus, qui initium febres habere docuit a rigore, horrore etc. principium autem rei, rei partem esse, nulli dubitamus. Unitatem enim, quae principium est denarii, partem denarii esse, in confesso est. Atrium quoque aedium esse partem, tam certum est, ut negari non possit. Veteribus inauditum id non esse, quod de rigore dixi, praeter Celsi testimonium, alia authorum nostrorum loca contra Te evincunt, eaque Medicorum Principum. Ab ipso Hippocrate ordiamur. Is in Epidemiorum libris rigorem in febribus acutis cum ipsa febre computat fere ubique; l. 1. Epid. s. 2. stat. 3. quodsi qui vegesimo novo insuper rigore corriperentur, iis quadragesimo die morbus decrevit. Plerique autem omnes sub primam judicationem denuo rigebant. Quin etiam quidam per exordia sub judicium ipsum novo rigore correpti, adhuc in ipsis morborum reversionibus una cum judicatione riguerunt. Vere autem rigebant omnino pauci, aestate plures, per


page 246, image: s246

autumnum adhuc plures, sub hyemem longe plurimi. In sectionibus sequentibus alia hujus computi exempla occurrunt, quae non vacat hic repetere. Aeger decimus libr. 3. s. 3. instar omnium sit, qui forte haec meditanti ad manus erat. Huic Nicodemo primo die febris oborta, cum stomachi fastidio, siti, lingua exusta, urinis nigris. Postridie demum cum horrore invasit. Tertio imminuta erant omnia. Quarto iterum rigor coepit cum febre magna. Idem horror circa vesperam vigesimi. Rigores febriles in hoc saepius reccurrerunt, inprimis diebus paribus, et tamen judicatus dicitur, quod valde rarum. Utplurimum enim caeteri, quibus rigor die pari exortus memoratur, interierunt. Quia ex eodem Hippocrate exacerbationes diebus paribus malae sunt. Igitur de rigore aliter sentire non possumus, quam, ex Hippocratica doctrina, febris partem esse, quia cum febre, in febre oritur et exacerbatur, et iisdem cum febre diebus computatur. Nec praecedit febris, quia in exacerbationibus, in declinationibus febrium observatur laudato Hippocrati. Nullo jure rigorem intermittentium distinguimus ab illo, quem acutae febres habent. Hippocrates Coac. Praenot. 26. utriusque eandem conditionem ponit. Causa quoque


page 247, image: s247

eadem, acris nempe vapor interna viscera arrodens, sive ille a venenata qualitate, ut in malignis, sive a biliosa, ut in tertianis, etc. elevetur. Malignae idcirco febres, a rigore quoque incipiunt, et intermittentes mentiuntur, primo, secundo, tertio, quarto, octavo diebus repetentes cum rigore et frigore, quale exemplum in Pythione recitat Hippocrates l. 3. Epid s. 3. aegr. 3. Expende quaeso, mi Holsti, et tecum delibera, an rigor, in his febribus eo modo repetens, febrium partibus annumerari non debeat. Invadit enim cum febre, febre manente, febremque et comitatur, et ei supervenit. Duo illustres in hujus rei confirmationem Aphorismi extant sect. 4. Aph. 46. et 58. in illo rigor invadit febre non intermittente, vel, quod Vallesius addit, non magnopere sublata; in hoc causo supervenit cum morbi solutione. Vides rigores et in principio et declinatione febrium, febribus cohaerere ut partes, siquidem omnibus febrium temporibus adsunt, nec minus principium et declinatio partes febrium sunt quam incrementum et status. De Galeno tanto parcior ero, quantum ille loquacior. Testatur vero is l. de Tremore cap. 7. apud veteres Medicos receptum fuisse, febrim comitari necessario rigores. Et l. 5. de


page 248, image: s248

sympt. Caus. c. 5. rigores semper febrim sequi, ut vetus sermo erat, verum ex omni parte esse negat. Quippe non solum sibi, sed compluribus quoque ante eum Medicis, visum rigorem sine febre, non tamen adeo validum, ut is qui vel tertianam vel quartanam praecedit, vel is quoque qui et ardentes et calidas febres finire potest. Ne Te suspensum teneat liber hic quintus; quem in tuo exemplari non invenisti: scias me sequutum editionem Galeni Lugdunens. apud Beringos fratres M. D. XLVII. in forma portatili, in qua De Morborum et symptomatum differentiis et causis libri sex uno titulo conjunguntur Guilielmo Copo Basiliensi interprete. Eo loco rigorem sine febre vidit contra veteres Medicos Galenus, quia a prava victus ratione originem ducit, in qua veteres non aberrarunt. Nobis autem de rigore sermo est, qui sebrilis est, quemque notat diligenter ibidem Galenus vel praecedere tertianam quartanamque, vel ardentes finire; ut testetur tam illum esse febris partem, a quo incipit febris, quam hunc, in quem desinit. De Dissensu Galeni ratione causae diversae, post paulo dicturi sumus. Adhuc in sententia persisto, ex veterum monumentis, febrem intermittentem incipere a rigore seu horrore, quo modo Celsus supra loquutus est, adeoque post rigorem


page 249, image: s249

non incipere. Ille enim qui praecedit, eodem tempore circa idem, scqui non potest. Consentit meae loquutioni Galenus l. 1. de Cur. Febr. ad Glaucon. c. 5. ubi febres tertianae dicuntur incipere [gap: Greek word(s)] cum vehementi rigore, ut videas quomodo [gap: Greek word(s)] explicari debeat, quum [gap: Greek word(s)] temporis paritatem denotet, sicut et latina particula a qua usus est Celsus h. l. Ita quoque l. 2. c. 8. sputum a septimo die coepit, sive cum septimo, quia sequitur, et ultra septimum mansit. Non diffiteor tamen in frequenti esse usu apud Celsum, particulam a, adhiberi pro post. E. g. l. 3. c. 27. ab exercitatione, hoc est, post exercitationem, et passim alibi. Quo minus vero hoc loco id credam, pronuper dixi. Galenus alibi l. 1. Comm. in Epid. Com. 3. febrem cum horrore venientem a bilioso et pituitoso proficisci docet. Si excutiamus caeteros Medicinae proceres, pro rigore confectum erit negotium. Aperte Trallianus l. 12. c. 2. Caeterum generatim comitatur eas (febres putridas) id quod nulli aliarum febrium adest, ut rigor, aut horror, aut frigus superveniat, praecipue intermittentibus. De epigenesi hic loquitur, exemplo Hippocratis 4. Aph. 58. Alia Medicorum loca in priori Epistola signavi. Apud Paulum Aeginetam et Myrepsum rigores cum


page 250, image: s250

febrium accessionibus computantur in curatione, quae et hic et ibi eadem. Ille Paulus l. 2. R. Med. c. 46. in rigore curando, ante febris accessionem aquam multam bibendam dat, in qua piper et ruta sint incocta. Ubi rigoris tempora cum febri, in accessione confunduntur. Ante enim utriusque accessionem exhibendum medicamentum. Hic Nicolaus s 1. de Antid. c. 28. ad rigorem antidotum ex caryophyllis etc. terra Samia dari jubet ante invasionis horam. Et c. 339. antidotum e sulphure ad rigores febrium duabus ante accessionem horis exhibet. Ubi accessionis horae et rigorem ut febris partem includunt. Idem c. 228. panaceam antidotum et rigori et febri praescribit, uti et Antidotum ex Asaro c. 246. Cur ergo excludi debeat rigor frigusve a sebrili nomenclatura et civitate, non video praegnantem causam, siquidem temporibus febrium annumeratur, et in curatione ejusdem ratio habetur, tanquam febrilis particulae. Addidi et rationem a causa desumptam, quam eandem esse utrique ex veterum monumentis suspicatus sum, eamque calidam, nempe bilem, vel quamcunque rem acrimonia, quae cum calore paria faciat, musculis visceribusque molestam. Disputat pro hac thesi Galenus l. de Tremore c. 7. ubi rigorem


page 251, image: s251

frigidum esse affectum concedit, sed neutiquam a causa efficiente frigida. Probat id variis argumentis. Tertianae enim exquisitae, si quid aliud, certe rigor adest: etsi febrim hanc nemo vel insanus ex frigido constitui humore dixerit. Causos enim est genere, tanto altero causo continuo inferior, quanto calor febris et flammeus et perurens deficit. Sitis autem indelebilis, et refrigerii desiderium, bilis merae vomitus, et quod post hunc aeger melius habet, quomodo non sint omnia manifeste ob calorem redundantem? Quomodo igitur rigent in tertianis, quomodo in causis, hoc est, ardentibus febribus continuis, si non intermittentes, sed perpetuo urentes affligunt, rigor supervenit, et febrem per crisin solvit? Si enim qui causo affligitur, ait Hippocrates, si rigor supervenerit, morbus solvitur. Imo acre et calidum medicamentum ulceri admotum, primum sane dolorem infert, mox horrorem, deinde rigorem excitat. Ac multos novimus tum riguisse, tum febricitasse, ob ulcera ab acribus medicamentis irritata. Jam etiam inflammationem, cum in abscessum mutatur, rigorem horroremque comitari necesse est. Morbi ex flava bile rigorem habent, ex Platone et Hippocrate. Repetit nonnulla alibi, et ob flavam bilem,


page 252, image: s252

quae per membra sentientia ocyus feratur, fieri rigorem. Comm. 4. Aph. 58. docet, quamobrem scilicet et alvi fiat solutio, et sudores ac vomitus biliosi superveniant. Locus illustris est l. 1. in Epid. Com. 3. Ostendimus, inquit, a bilioso et pituitoso succo febrem cum horrore venientem proficisci: eam vero, quae caret horrore, a bilioso quidem, sed lentiore, et concoctu difficiliore, quam ferunt esse principum partium inflammationem. At quae cum rigore invadunt quidem, caeterum ad integritatem cum biliosis vomitionibus, aut dejectionibus, aut sudoribus veniunt, harum est causa totum corpus permeans flava bilis. Jugulum tuum petunt diserta ejusdem Galeni verba l. 2. de diff. Febr. c. 6. de tertiana, quae praeteris cum mihi caetera de epiala opponis. De febre epiala disserit, rigorem fieri a pituita non putrescente, febrem vero a putrescente, adeoque diversam in hac febre esse utriusque causam: At in tertiana flavam bilem efficere et rigorem et febrem. Quomodo autem bilis rigorem efficiat docet l. de Trem. cap. 7. nempe quod mordax sit et vehementer agitata, unde utrique causarum generi adscribit rigorem, et quae frigidae et quae calidae facultatis existit, ut corpus dolorifice moveat.


page 253, image: s253

Ita incertus esse incipit, et frigus quoque admittit, quatenus pungit. Primas tamen et hic calori partes tribuit. Quod multis rationibus ostendit l. 2. de Sympt. Caus. c. 5. sive l. 5. c. 5. editionis Beringorum. 1. Si sano corpori ferventem aquam subito infundas, aut ignis scintillas incutias, statim horrore vexabitur. 2. Cum ulceratae particulae causticum medicamentum imponitur, primum quidem horrent, deinde rigent, mox etiam febricitant nonnulli. 3. Quid quod tertianae febres, quae omnium febrium maxime biliosae calidaeque sunt, omnium maxime horrore infestantur, quantoque sinceriores tertianae sunt, tanto etiam rigor in iis incidit vehementior. 4. Etiam eum, qui ardenti febre laborat, rigor superveniens a morbo liberat, Hippocrates ait, quando scilicet bilis, quae prius in venis errabat, a natura decretorie per carnes ad cutem trahitur. 5. Quin etiam sudant deinde qui ita obriguerunt, vacuataque iis bile, a febre liberantur. Interim vero ubi non ad cutem, sed ad interna loca bilis impetum capessit, per vomitiones simul et alvum vacuatur. Fortius ibidem a contrario probat frigus non esse causam rigoris febrilis, eosque falli pronunciat quicunque rigorem profligandae ardentis febris salubrem esse causam propter frigus


page 254, image: s254

putant: Si enim id verum esset, liceret ipsis rigorem excitare, partim frigida aqua inspersa vel affusa, partim aegro ipso nudo in frigidum aerem delato, aut in frigidae aquae labrum demisso; deinde si per mutationem ad contrarium habitum, iis qui in ardenti febre obriguerant, solutio accidit morbi, debebant post rigorem febricitare desistere quod tamen non faciunt, gravius enim post rigorem urgentur, quam ante. Quanquam igitur subinde inconstans sibi videatur in hoc negotio Galenus, in plerisque tamen locis pro calore pugnat. In Comm. ad 6. Epid. observavit omnes Cacochymos, cum repente incalescunt, inhorrescere. Quam sententiam quotidiana experientia firmat Ballonius l. 1. Consil. 110. nam si quis pravis scatens excrementis in sole versetur, statim inde redibit inhorrescens. Sic calor febrilis dum agitat humores putres idem praestat quod et solis calor. Inducit enim rigores et horrores, nam humores corrupti incalefacti seipsis acriores fiunt, moventur et ita lancinant et feriunt membranas. Bilis igitur rigoris febrilis causa est efficiens, sive ratione acrimoniae sive caloris, sive utriusque, quod adeo verum visum recentioribus, ut Mercatus l. 6. de Febr. febris et rigoris materiam diversam


page 255, image: s255

quidem statuat, non ratione frigiditatis, sed tenuitatis, hanc enim, quia acris et mordax, cito moveri et ad musculos protrudi, illum crassiorem intus manere, quae accendi potest in febribus: Mercurialis vero l. 5. de Febr. c. 8. rigorem immediate effici neque a calida neque frigida causa, sed a copia humorum acrium vel vaporum velociter motorum: mediatam vero rigoris causam posse esse caliditatem et frigiditatem, eo quod humores mordaces, et qui impetu feruntur, possunt esse tum frigidi, tum calidi. Quod tamen ego non assequor, frigida enim materia aeque prompte moveri non potest. In quo consentientem habeo Galenum l. 5. de Sympt. Caus. c. 5. qui Rigorem ob frigidos succos unquam excitari pernegat. Principio enim ob crassitudinem vehementer moveri non possunt, quod si aliquando extenuentur, rigorem quidem excitabunt, sed non ita validum. Quippe non tantam admittit subtilitatem extenuata pituita, quantam extenuata flava bilis. Nec tantum unquam in corpore vivente, praesertim ad febrem disposito, frigus actuale fuit, ut rigorem excitare potuerit, aut horrorem, nisi horror per totum morbi cursum perpetuus esse debeat, et sanguis omnis refrigeratus, qualem purulentum in


page 256, image: s256

venis Dominae de Chalmontio observavit cum horrore perpetuo, laudatus nuper Ballonius. Similis horror sine dubio mulierem illam febricitantem exercuit, cujus sanguis actu frigidissimus, nivis vel glacici frigiditatem aemulabatur, notante P. Pachequo Obs. 46. ad Riverium. Caeterum bilem ejusque acrimoniam incusandam, ex anatome famuli Helvetici duplici tertiana et simplici Patavii defuncti videor mihi divinare. Vesica enim fellea, quia ubique obstructa observabatur, inprimis obstructis meatibus, qui per substantiam jecoris dispersi bilem ad vesicam deducunt, bilem calidum succum in corpore restitantem et febris et rigoris causam fuisse vero fit simile. Videatur Spigelius l. 1. de semitert. c. 15. qui venas Portae pro fomite hic agnoscit. Frigus qui pro rigore febrili inducunt, varie se torquent, in rigoris modo probando, quod ex locis Hippocraticis liquet, a Te adductis. Liber de Flatibus, quanquam Hippocrati etiam a Celso l. 1. asseratur, tamen a Lemosio ad incertum Autorem refertur, quia nec Hippocratis modus dicendi, nec sententiarum acumen inest. Quem iccirco Mercurialis Censur. Oper. Hipp. destinatum putat sectae Pneumaticorum spiritui omnium causam tribuentium. Qui vero flatus ibidem


page 257, image: s257

rigorem inducere dicuntur refrigerato sanguine, neutiquam frigidi dicuntur per se, nec frigus ex se inducere. Sunt enim et flatus calidi, seu vapores calentes acresque, quibus rigorem excitari diximus. Nervose, ut omnia Casp. Hofmannus in Instit. fieri rigorem et horrorem scribit, cum vapor p. n. calorem s. n. mentiens, insinuat se in musculos et causatur [gap: Greek word(s)] illum. Argenterius negat a flatu fieri rigorem, fieri quidem inaequalitatem, puncturam, mordicationem, et veluti confractionem membrorum pro diversitate vaporum, qui non libere transpirant; at frigus et concussionem membrorum nequaquam fieri posse; postulare enim haec mala caloris contractionem, et expansionem vicissim temporis momento factam, id quod nequit efficere vaporis aut flatus motus ad externas partes, etc. Qui flatus de frigidis intelligendi. Repugnat autem haec de frigore doctrina, etiam initio libri ejusdem Hippocratis, ubi ab aere causa morborum deducitur, non quatenus vel calidus vel frigidus, sed cum is vel copiosior, vel plenior, vel parcior, vel et morbidis inquinamentis infectus in corpus subierit. Contraria quoque est aliis locis Hippocraticis, quae calorem seu bilem inuunt, de quibus nuper egimus. Textus insignis


page 258, image: s258

occurit lib. 2. de Morb. de febre biliosa: Si septimo die rigor et vehemens febris prehenderit, ac exsudarit, bene habet. Dic mihi, Vir eruditissime, an in febris [gap: Greek word(s)] et calidissimo statu rigorem a frigore velis deducere? an si a frigore, quomodo sudor ad salutem prodeat calidus? Alter textus, quem pro frigore urges ex Autore libr. 1. de Morb. spirat genium Autoris libri de Flatibus. Hippocratis quidem est, sed Thessali filii, si credimus Galeno in Epid. Ad quem explicandum sufficit, ut dicamus frigus hic comparate sumi, si ad calidiora conferatur, quemadmodum hoc ipso paragrapho bilem sanguine frigidiorem vocat Author, et recte addit, hominem vivere non posse, si sanguis multo densior et frigidior seipso evaderet. Scrupulus oritur, quia post rigorem necessario vel majorem vel minorem febrem supervenire dicitur. Sed rigor a febris essentia iccirco non excluditur, quanquam calor febrilis intus latens, post rigorem se diffundat ad exteriora et fiat manifestus. In textu Hippocratico, sanguis primum incalescit, deinde pituita et bilis sanguini permixta incalescit, rigorque oritur, demum post hunc rigorem, ad sanguinis caliditatem et bilis pituitaeque incalescentiam, febris sequitur, scilicet major et manifestior.


page 259, image: s259

Occulta haec et manifesta febrium differentia rejici a Te nullo jure meretur, quippe quae in re ipsa fundamentum habet, quia calorem febrilem in principiis cordi magis inhaerere, in augmento extremis etiam, nemo ignorat. Nititur et hujus textus authoritate, nec parum subsidii mutuatur ex lib. 6. Epid. s. 1. §. 17. Quomodo a calida et rodente causa, sine frigore alio, rigor fiat docet Galenus l. 5. Sympt. Caus. cap. 5. quia partes extremae omnes refrigerantur, declinante animali facultate una cum sanguine, ad interna. Quippe frigus hoc tempore non internarum, sed externarum partium sentiri: nonnullos enim tum vehementi siti cruciari, utpote servato ipsis intrinsecus calore. In praeceptoris defensionem et ulteriorem rei controversae explicationem Altimarum introducam, qui ita loquitur part. 2. Med. Febr. c. 4. quod cum in accessionum principiis febrium intermittentium putrescentes succi moveantur vehementiori motu per sentientes corporis partes, eaedem partes hoc in tempore mordacitatem ac dolorem sentiunt, ob quem doloris sensum vehementi quodam impetu calor ipse tanquam offensus, simul cum sanguine in intima corporis et viscera confugit, proprie tamen ad thoracem adque cor ipsum, ut ibi collectus,


page 260, image: s260

unitus ac vigoratus, vehementiori quodam impetu redeat, ac certet cum eo quod sentientes partes doloribus lacessit, et ipsas molestat. Rem vero clarius ab ovo ad mala persequitur Nicolaus Fontanus in Fonte seu Orig. Febr. c. 12. qui audiri meretur: Cum ab hepate humor biliosus, vel in minera focoque putredinis alius quispiam excitetur, conante natura humorem noxium excutere, eum primo ad vias communes, ventriculum nempe et intestina, expellere satagit, cum autem hae partes ab humore putri mordacique irritentur et stimulentur, natura calorem sanguineum ad cor tanquam ad arcem, et spiritum ad latebras internas visceraque intime recondita, recolligit, quibus ibi retentis viscera ardent, extrema autem algent et frigent: Sed postmodum redintegrata acie, a corde calor spiritusque diffusi sunt, natura resipiscit, et humorem hunc per vomitum, secessum, urinam, insensilem transpirationem detrudens, reliqua extima tuetur membra, quae fovet ac calefacit; in ea enim dimicatione et pugna rigor fit, qui in paroxismo febrili conspicitur. Placuit hunc Fontem adire, quanquam non ita pridem effossum, non quod nova dogmata proponat, sed quia vetera suo more profert. Institutum


page 261, image: s261

vero fuit hujus Viri Clarissimi, hoc opusculo obicem ponere paradoxis Helmontii de Febribus, cui similia de febribus in mentem venerunt quae Walaeo beato, nempe febres esse sine calore, adeoque rigores, a quo febres intermittentes incipiunt, esse febres. Hinc in Praefatione ad Lectorem, Helmontii hoc dogma perstringens, quaerit, quis sanae mentis unquam dixerit rei initium ipsam esse rem, et consequenter febrium initium esse febrem; qualis esset, si febris essentiam contineret frigus et rigor antecedens? Pro Helmontio respondebo, non amore illius sed veneratione Walaei, praeceptoris mei nunquam sine honore nominandi. Nemo sanae mentis dixit initium rei ipsam esse rem integram et completam, sed rei partem essentialem. Ita initium diei, integer dies non est, sed ejusdem pars, si enim primam diei horam, a qua dies incipit, diei solidae detrahas, integer dies non est. Tibi, amicissime Holsti, haec facile persuasero, quia in Mathesi excellis. Novisti lineam ex punctis constare, et si primum punctum desit, integram lineam non superesse. Tempora sua quatuor decurrit sebris, ut adeo primi temporis spatium, quod horror vel rigor implet, partem totius constituere debeat. Ex ipsa Fontani descriptione rigoris in tertiana,


page 262, image: s262

partem esse febris demonstrabo. Fatetur enim rigorem in paroxismo febrili conspici. Deinde in ipso naturae luctu et pugna cum causa morbifica expellenda rigorem fieri: at id tempus febris est. Unde videtur et illud clarius innotescere, cur Walaeus calorem, quem in febre observamus, effectum febris vocaverit. De externo facile concipimus, quem post rigorem diffusum sentimus, egoque improprie, Te repugnante, febrem dixi. Sive enim obstructis visceribus bilis vel alius humor putrescens sanguini mixtus, vel in foco mesenterii ex inflammatione et putrida obstructione vapores putridi ad cor tendant, certum est ibi calorem ab extraneo calore augeri, et febrem accendi, febremque revera esse, etiam ex antiquorum placitis, utroque enim modo et vaporibus putridis et sanguinis in corde retentione incalescit sanguis, pulsum febrilem inducens et alia febris praesentis signa. En febrem ipsam internam. Interea rigor corpus invadit, sive quod a bilioso humore vel vapore vellicentur sensibiles partes, sive quod retrahatur calor ad cordis regiam pro suppetiis ferendis, sive quod impedita sit sanguinis circulatio ut sanguis libere externa membra calefacere non possit. An a positivo frigore, ut cum Hippocrate credis, rigor


page 263, image: s263

dependeat, in medio relinquo. Galenus l. de Rigor. c. 6. materiam frigidam esse causam frigiditatis positivae, calidam privativae edixit. Si quidem frigus membrorum hic positivum dicas, causam quoque talem cum Hippocrate fatemur, adeoque Walaei sententiae invitus subscribis. Si a tali causa et febris et rigor oriatur, dicendum frigidam illam materiam cordi transmissam pulsus alterare ad se sanguinem pro calore advocanti, et usum auctum systoles et diastoles poscenti. Quicquid horum jam sit: auctus in corde calor p. n. febris est, qui demum superato hoste inquilino in pugna certans, expulsis humoribus noxiis sive per vomitum, qui saepe in tertianis post rigorem observatur, sive per alvum, sive per sudores, sive alia via insensibili, reseratis viis se libere exserit et per exteriora diffunditur. Qui calor apparens, effectum febris dici potest, quemadmodum lumen, orbem illustrans, a sole prodit, et a fornace incenso calor in musaeo, sive ab incendio vicini aeris collustratio:

Aestifer ignis uti lumen jacit, atque vaporem.

Sed nimius in hoc argumento sum, in gratiam alterius. Rigorem esse sebris partem, etiam ratione causae calidae, probavi.


page 264, image: s264

Si vero frigidam esse causam rigoris Tibi cum Hippocrate credam; vicit Walaeus. Si essentialis febris pars, quae rigor est, a frigore positivo dependeat. Utrumque vulgi applausum impetrabit, si consensum Tu denegaveris. A rigore enim vel frigore febrem denominant et curant calidis, pipere, Sp. Vini, nuce muscata, absinthio etc. non sine successu. Vulgus tamen norma non est Medicinae nostrae. Id miror, quod Avicennam Magistrum recuses, optimum in Re Medica ducem, judice Aenea Caprilio l. 2. Febr. Putr. et Galeni interpretem, ut censet Capivaccius l. 6. Febr. c. 1. cujus tanta apud Mercurialem multiscium Tom. 3. Consil. 71. est authoritas, ut post Hipp. et Gal. quem ipsi praeponat, aut etiam aequet, vix ullum autorem habeat. In quo nihil desiderat Donatus a Mutiis Dial. in Gal. Aphor. f. 28. nisi quod literas Graecas non calluerit. Haec priori Epistolae de rigore febrili addere volui, ut partim pietatem in defendendo vel excusando praeceptore Walaeo, partim Tibi amorem testarer. Doctissima tua argumenta non tam infringere volui quam laudare, quia in hac febrium doctrina necdum veritatem plane assequutos nos credo, quanquam sexcenti Medici in ea hactenus operose desudarint. A Te magnum


page 265, image: s265

lumen expectamus, si meditatum Tuum de Febribus opus publico donaveris, quod dudum promisisti. Ut promissis stes, DEUM rogo, ut huic aliisque laboribus, publico dicatis, Te amicissimum Mihi et Musis diu parem esse jubeat et superstitem. Vale. Hafniae 12. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XLVIII. De Variis Eruditis Viris. ANGELICO APROSIO VINTIMIGLIA Genoam.

LEctis Tuis humanissimis literis rediit mihi animus et revixit, ingenti rigidae hyemis frigore pene extinctus. Gaudeo quod adhuc vivas valeasque, utinam diutissime, in literarum vestrarum, quibus assidue magna fama vacas, solatium. Nos valemus, et cum fratribus tui memoriam semper recolimus. Salutant illi Te perofficiose, qui inter vivos sunt. Sextus enim frater Jacobus Bartholinus, designatus olim in Academiâ Regia et Equestri Sorana Professor Historiarum, ante plusculos annos


page 266, image: s266

in Germania, quum reditum in patriam meditaretur, doloribus colicis confectus obiit. Ante obitum tamen Ebraeorum nonnullos Magistros publica luce donavit, in linguis orientalibus perfectissimus, quos Tibi in fasciculo mitto, ut videas nec illum Bartholinum ignotum vixisse, et, si fata vitam illi prorogassent, quamplurima in schedis relicta promisisse. Pro solicitâ curâ, qua filiolos meos prosequeris, multum Tibi debeo. Utinam adolescant, et Te superstitem videant, si quando Italiam visuri sunt. Illustrissimi Antonii Muscettolae memoria mihi est gratissima, cujus et prosapiam et magnas virtutes amo et aestimo. Deus illum servet publico bono, ut etiam illius favore nostra soboles gaudere aliquando possit. Captabo occasionem, te monitore, ut illius laudes publice per me inter nostros innotescant. Petri Francisci Minotii elegans est Epigramma mihi inscriptum, vel eo nomine, quod acutum sit et benevolo affectu plenum. Amo virum doctissimum, et officiose resaluto. Sed quid meritus sum, quod D. Laurentius Crassus, Vir vitâ dignus, quam aliis penna sua largitur, me quoque inter Principes Achivos legi velit? Quia ita amice vult, mitto Effigies expetitas, Parentis, Wormii, Rhodii, meam, et singulorum opera


page 267, image: s267

praecipua breviter signavi, quae vitis describendis addere constituit. Agnosco animum, et affectu quocunque conabor paria facere, ne ingrata mea penna sileat. Lugeo mortem Illustrissimi Lauretani et Rev. Bonifacii, quorum tumulis Epitaphium destinavi in gratam amicitiae memoriam. Severini excessus antea mihi innotuit viso apud Bibliopolas nostros Phoca illustrato, meo quoque nomini dedicato. Grillajam tuam videndi desiderio tenemur, ut et Cl. Bardi Chinam Chinam, cujus jam pridem spem nobis fecit, cui ea propter debeo iconem arboris, quam in Historiis Anatomicis posterioribus non sine illius elogio depictam exhibui. Salutant Te plurimum fratres mei, et opuscula nonnulla sua Tibi Tuaeque Bibliothecae instructissimae per me transmittunt, quorum catalogum adjuncta schedula continet. Commisi fasciculum hunc librorum Hauboldo nostro, qui Venetis Bibliopolis Francofurti tradet Tibi postea Vintimigliam mittendum. Spes est indubia ad manus Tuas perventurum, ut videas quid prela nostra agant. Reliquis operibus meis nolui onerare Hauboldum, ne segnior in officio esset, nec sane merentur a delicatis ingeniis videri aut legi, quum majori forsan fama domi manerent. Alia occasione plura addam, ut internuncii fallantur partito


page 268, image: s268

onere. Beringius noster totus est in conscribenda Historia obsidionis Hafniensis, brevi absolvenda cum publico applausu. Heinsius junior in Suecia adhuc commoratur nomine Praepot. Ordd. Belg. Foeder. Residens. D. Pouchius Medicus est et Canonicus in urbe patria Ripis Cimbrorum, a quo raram Hittoriam habui ungvium monstrosorum in homine sene, quam in Centuria Secunda Epistolarum Medicinalium reposui. Quod si in rebus naturalibus vel Medicis apud vos aliquid occurrat, quod consuetum non sit, non gravaberis ad me scribere, ut locum quoque inveniat in Centuriis meis sequuturo anno prodituris. Ferax est patria vestra rerum variarum, nec dubito quin subinde eveniant et videantur inusitata multa, quae longa nocte sepeliuntur, nisi sacrum vatem nacta fuerint. Addo his literis inclusa documenta quaedam, quae instituto laudati Crassi inservire possint, quantum per festinatam scriptionem licuit. Plura enim possem, si vacaret. Tu tamen supplebis, quae desiderari judicaveris. Ita vale diutissime, delicium Musarum, et serus coelorum incola, me meosque amare perge. Salutant Te omnes, fratres, filii, et Beringius. Scripsi Hafn. raptim 25. Febr. 1663.

T. T. Th. Bartholinus.



page 269, image: s269

EPISTOLA XLIX. De experimentis Medicorum, et chyliferis ductibus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod meum ad petitum Frisium nostrum benevolo prosequaris affectu, haud exiguum habeo Tui in me amoris argumentum, indeque amplius obligor agendarum gratiarum debito. Quem quidem ipsum, magis tamen veritatis amorem ulterius spero testatum facies ubi meum illum de Verae Philosophiae Bono, non nempe omnibus aeque seu perspectum seu acceptum, Librum acceperis, legerisque. Tuum sane, uti et Nobiliss. Conringii suffragium jure merito permagni ego facio. Et vero quid quaeso magis hodie de re Medica fit, quam ut tandem aliquando e vera Apodictica suppetat prophylactica simul ac Therapeutica tot morbosarum opinionum, Artis nostrae physiologica ac pathologica principia indies quassantium Medicina. Ut nempe certum ab incerto, pretiosum a vili ubique sequestretur, et liqueat demum, quae conclusiones Apodictico, quae Dialectico solum jure de [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , verbo, Experientiae fundamento glorientur. Omnes namque quomodolibet


page 270, image: s270

gloriari constat. Novi Doctissimos saepe viros [gap: Greek word(s)] solum utque aliorum extimulent judicia haec et illa publicitus profiteri et defendere. In quibus me judice est etiam Anthon. Everhardus, dum ex sanguine, h. e. vernaculo corporis nutrimento, non sanguinem et nescio quid corporis nostri substantiam exedens ac arrodens fingere satagit: eo forte quod p. naturam v. c. in Febb. is non careat corruptis et nocentibus ejusmodi partibus perque inediam corpus consumatur etc. Serio virum [gap: Greek word(s)] arcessi nescium talia commentari, credat qui volet, ego nullus possum. Quae vero idem de quaquaversum excurrentibus ductibus chyliferis observavit in cuniculis, fallor an haud parum faciunt ad firmandum illustrandumque meam de Lactearum Thoracicarum, hepatis sanguificationis innocuo usu sententiam, quam in Disp. de Corde quadantenus exposui, nempe iisdem meatibus esto esse quod in nondum satis exploratum usum, nunc chylosum nunc aqueum magis liquorem ad exteriores partes naturaliter deferri. Quin id etiam Everhardo facilis ego quidem largior, quod sanguis in vasis suis naturali polleat facultate, cruditatum vel chyli quid sibi [gap: Greek word(s)] assimilandi. Est vero et hoc


page 271, image: s271

distinctum sanguinis genus atque (nempe et nutritorium et calidi vitalis cum utroque spiritu regeneratorium) munus agnoscentibus facile in confesso: per inediam corpus ex eo atrophiam incurrere, quia tum natura, reficiendarum virium vitalium et animalium, qua spiritus, cumprimis intenta, nutritionis ad tempus veluti oblivisci cogitur. Ita, inquam, salvo cordatiori Tuo judicio, mihi videtur. Nempe ne nihil esset quod hâc quidem vice ad Te perscriberem, hoc interim fuit. Vale, amice perquam honorande, et ceu facis, Tuum mihi favorem continua.

Excellentiss. T. Nominis

Studiosiss.

E. Leichner, D.

EPISTOLA L. De Demonstratione Medica et experimentali. Hepar deseritur. ECCARDO LEICHNERO Erfurtum.

TAndem desideratus ille Liber Tuus ad nos pervenit, tanto labore elaboratus, ut eruditorum omnium oculos in se merito


page 272, image: s272

convertat. Ingens onus in Te suscepisti, cui tamen ferendo es, et si ad umbilicum reliquas partes perduxeris, Tibi aeternam famam et publico perpetuum commodum procurabis. Legi ex parte magna cum voluptate, et magnum Apollinem Te aestimabimus, si promissa perfeceris. Certam enim demonstrationem Artis nostrae diu optavimus. Sed frustra hactenus, quia conjecturis pleraque innituntur. Haec est humanae mentis imbecillitas, quam emendare difficile erit, nisi recoxerit illam Prometheus. Nuper Lugduni ad confluentem Araris et Rhodani Cl. Meyssonierius, Elementa Medicinae edidit ad amussim propemodum demonstrationum Geometricarum exarata, opus annorum triginta, quae tamen demonstrationes experientiis recentiorum nituntur. Cartesius in Methodo sua Res per rectam rationem disquirendi, multa conatus est, et Mathematicis principiis admirationem apud asseclas invenit. De veris experientiis, quibus fidere possimus, praeclara in ultima parte promittis, quam avidissime expecto, quippe Medico necessariam, a nullo hactenus tentatam. Frater meus D. Erasmius Bartholinus Medicus et Mathematicus, Cartesii amicus, hoc de experimentis argumentum quoque tractat. In


page 273, image: s273

Philosophicis similia non infeliciter tentavit in Instauratione Magna illustris Verulamius. Ego igitur, donec ultima illa Apodictices Tuae pars prodeat, quod opto, desiderium publicum applausu et votis supplebo. Magnifico Rectori nostro et Senatui Academico obtuli exemplar a Te destinatum, qui laeto animo munus exceperunt, literisque responsoriis testabuntur, quanti faciant, quamprimum perlegerint. lnterea per me plurimam salutem et officia Tibi transcribunt. Cancellarii Lente responsum, Frisio interprete, rescies. Frisius ille tuus, diligentia et ingenio hic a melioribus amorem meruit et favorem, dignus Te praeceptore discipulus. Vidi apud illum Diascepsin de Corde Te Praeside a Cl. Wittigio editam, et sententiam de sanguificationis organo perspexi, quae media via incedit, Heparque defendit, sed singulari temperamento. Eo enim sensu chylum ad Hepar mediantibus venis tandem ferri non repugnarim. At Medicorum hactenus placitum fuit, immediate ad Hepar sive per lacteas, sive mesentericas venas chylum ex intestinis deduci, ut primum sanguinis rudimentum accipiat, quod [gap: Greek word(s)] nostra pernegat. Misceri vero sanguini in venis, illiusque purpurâ vestiri, tecum credimus, ita tamen ut in


page 274, image: s274

corde, quo primum ex axillari pellitur, signaturam quasi futuri alimenti seu corporis nutrimenti accipiat. Caetera quae de Hepate ingeniose affers, Hepatis necessitatem ad sanguificationem perfectam demonstrant, aliud nihil, et hanc nos quoque necessitatem concedimus, Tibique de magno ingenio et perspicaci publice gratulamur et vitam in plusculos annos producendam precamur, et Magnatum auram benignam, qua absolvas quae optimo consilio meditaris in Reip. Medicae ornamentum et utilitatem, tuis laboribus accuratis promovendam. Vale, mi Leichnere, et amare perge tuum Bartholinum, qui Tibi Tuaeque gloriae optime cupit. Hafniae 10. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LI. De Malpighii scripto, observationes variae Anatomicae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ET tristia amicissimae literae Tuae nunciant, et laeta; triste, legisse illustrem familiam, Academiamque beato sene Finckio,


page 275, image: s275

et quanto lumine! orbatam: laetum, meminisse mei Academiae Patres, meque voces gratulatorias ab Excell. Tua etiam in Belgio excipere. Optassem glorioso Lycei Atlanti aevum in his terris diuturnius; caruissem, coelum testor, istoc salario patientius, quam ut ille spiritu; sed parendum fatis, quorum in manu sumus, et volvimur. Tibi autem, Vir celeb. qua iterum gratulatione occurram? hac unâ, ut sanctissimum senem Finckium annis supergrediaris, et quotidie, ceu mereris, nova inclutae famae capias incrcmenta. Everhardi tractatulum, quem animadverto naufragio periisse, proxima iterum occcasione transmittam. Malpighii scriptum hic quoque jam prelo subjicitur; fateor nos hic non perfunctoriâ curâ et flatu, et oculis microscopio accuratissimo armatis inquisivisse in illas pulmonum vesiculas, sed easdem tamen nondum nobis perspicue potuisse conspici, quod cum uberius a Stenonio perscribatur, ego haud persequar; nec quae de cordis musculis et actione brevi in lucem prodibunt, itidem ingeniose ostendente Stenonio. Epistolas Tuas Medicas, et quae de partusviis insolitis eruditissime commentaris, Dn. Sylvius, van Horne, aliique mecum avide exspectant, satis gnari a qua manu victura monimenta prodeant. Novum quiddam,


page 276, image: s276

et inusitatum audio, natrante Drt. Sylvio, nuper ad Schoockium Prof. Grön. certâ et solidâ perscriptum fide, historiam illam de foetu Muslipontano, nihil esse nisi suavem et lepidam fabulam, a nescio quibus per otium, ad ludendos Medicos confictam. Quod si ita est, haud sane magnam a multis meretur laudem Dn. Horstius, qui eam sibi primum passus est persuaderi. Sed ad alia. 1. Observata nobis hac hyeme, secante in Nosocomio D. Sylvio, [gap: illustration] cisterna chyli in corpore muliebri duplex, idque ad lumbos: capacitas cujusvis sacculi tanta, ut pollicem meum caperet. Versus superiora coibant in truncum unum; inferne ingrediebantur ubique varia lymphatica, uti ruditer juncta figura ostendit. 2. In aliâ foeminâ cor vicinum auriculis pure fluens, cor ipsum exterius album et asperum linguae bubulae obtusae ad instar. 3. Denique in aliâ foeminâ ventriculus [gap: illustration] in medio angustus, utroque extremo capaci, ut delineatio exhibet. Dexter lobus hepatis aliqua sui parte, tantae erat molis, sub osse ilium recondebatur. Duo ductus pancreatici in jejunum se exonerantes, superior, qui amplior, ad lati digiti distantiam


page 277, image: s277

ab insertione ductus bilarii; exterior, qui minor, eodem plane loco desinebat in jejuno, quo ductus bilarius implantabatur. Uterus figurae quasi semilunaris, in dextrum latus solito magis inclinabat. Lien quovis bubulo major, solidior et rubicundior justo, adeo ut colore et parenchymatis firmitate cum corde certaret. Ren sinister pure scatens, dextri parenchyma (non papillae) hinc inde arenis crassioribus distinctum: In quarto cerebri ventriculo plexus quoque choroides manifeste conspicuus. Ego ut uterum et vesicam attentius expenderem, domesticâ industria observavi tubas uteri, quae in fundum ejus ingrediuntur, quamdiu corpori uteri adhuc inhaerent, (erat enim uterus vetulae satis crassus) esse quasi nerveas, firmaeque consistentiae, sed postquam expandunc se extra versus alas, et testes, reddi infirmioris et membranaceae texturae. Quâ ureteres se exonerant in vesicam, nullum ullius valvulae vestigium, sed animadverti interiorem ureterum tunicam esse plane continuam cum interiori tunicâ vesicae. Ureterum et meatus urinarii foramina respiciebant se mutuo ad trianguli figuram. Cervix vesicae duos transversos digitos longa, sphincter parvus, sed non orbicularibus, ut dici solet vulgo, verum secundum


page 278, image: s278

longitudinem sphincteris porrectis fibris insignis, nisi quod fibrae illae tantillum ad obliquos angulos, sed vix notabiliter, inclinarent. Hunc sphincterem corpus nervosum crassum, penis corpori analogum, exterius cingebat, in quo fibrae circulares, nisi quod tantillum ad figuram helicis inclinarent, ut solent in corpore nostro fibrae fere nusquam perfectum describere circulum, idque ob multas et singulares causas. Haec in foemina; de ductu fibrarum in marium sphinctere amplius dispiciendum. Qua parte calculus exscinditur, in viro superiori aestate mortuo, observavi fibras procurrere semiobliquas, (non circulares) adeoque earum multas dissecari ab imperitis lithotomis; in suillo autem sphinctere video plures esse uno musculos, eumque qui proxime ambit cervicem vesicae, accedere ad circulares fibras, licet plane circulares non sint, reliquos duos agnoscere fibras semiobliquas, plane ut in viro, quo loco exscinditur calculus. Alioquin hac hyeme in bessiis varia se nobis curiosa obtulere. Chorion foetus nullâ aquâ immediate madere observavimus, sed omnem aquam vel esse in amnio vel allantoide, ut mirum sit, Harvaeum negare allantoidem dari in brutis, quippe facile invenitur recte inquirentibus,


page 279, image: s279

nosque allantoidem foetus vaccini habemus vel duas integras ulnas longam. Observavimus iterum in canibus cor non esse ultimum moriens, seu ultimum movens, sed venam cavam prope cor motum aliquem continuare, corde etiam et auriculis collabentibus: In fele, lienem longum instar camini, ductum hepaticum et cysticum amplos, praesertim hepaticum, qui amplitudine calamum scriptorium aequabat, (an quia animal biliosum et pugnax?) oculum multum humoris vitrei, parum aquei continere, (an hinc acumen visus explicari merctur?) ipsum aqueum humorem esse subsalsum. In mure majori, sex lobos hepatis; nullam fellis vesiculam; caecum humano majus; testiculos corde majores (ô animal noxie salax!) et intra corpus conclusos; epididymides quadam sui parte testibus adhaerentes, parte aliâ tantillum eminentes extra corpus, qua testiculi solent emergere: In columba, nullam esse vesiculam fellis, esse tamen ductum hepaticum in quo bilis, quae visa nobis iterum, iterumque retrahi in hepar (vivente alite) et iterum per intervalla in ductum reverti, motu pulsationi cordis non dissimili, sed tardiori; quid quod duraret adhuc ille motus sed languidior corde jam tum quiescente. In cygno foeminâ,


page 280, image: s280

asperam arteriam flexu illo, (quem observavit Tua olim dexteritas) destitutam (an in cygno foeminâ forsan illa structura deficit?) arteriam magnam descendere in dextro latere, ingluviem membranâ vestitam ita porosa, ut facillimo pressu liquor subalbus ex glandulis minutissimis inter utramque haerentibus tunicam eliceretur, inque cavitatem ingluviei illaberetur, haud dubie ad fermentationem alimenti, id quod Cartesianis favet, qui in gallinacea ingluvie jam ante simile quiddam deprehenderunt; duos ductus pancreaticos, unum a dextro hepatis lobo, unum a cysti fellea procurrere ad jejunum, ita ut cum ante seorsum decurrant, ubi ad jejunum deventum, simul omnes quatuor uno eodemque loco in illud se exonerent; asperam arteriam in pulmone non divaricari in minores ramos, verum ubi truncos veluti duos agere coeperit, statim in ipso exortu desinere, relictis tantum patentibus in parenchyma pulmonum ostiis; in cordis ventriculo sinistro, resectâ auriculâ manifestos musculorum cordis tendines ad aortae initium desinentes; loco diaphragmatis minutos et longiusculos musculos costis tendine suo adhaerentes; latera linguae hinc inde, ordinatâ tamen serie in longum, poris distincta, qui setam suillam admitterent, ut necesse


page 281, image: s281

sit in carne linguae minutas latere glandulas, quae et quandoque liquorem in os profundunt; caecum duplex, nigrioribus quam caetera intestina excrementis stagnans; renes longos vel pedem integrum, et velut segmentis distinctos, per quorum interiora canalis excurrens ureteres tandem inde elapsus formabat, ad extrema recti intestini se exonerantes; uterum longissimum, figura quasi longae pyramidis, etc. Vereor n. ne nimia prolixitate delinquam. Questiria, ingeniosa illa, sine ignis interventu, destillatrix, a plurimis licet de pandendo artificio solicitata, debellari non patitur silentium suum. Digbaei tractatum, quem jam ante Deusingius impugnavit, nuper Hagiensis quidam Medicus, Helvetium vocant, confutare instituit. Prodiit demum Deusingii responsio ad Exc. Tuam de Hepate, sed illa oppido modesta, contra Blottesandaeanos acerbissima; me tandem meliora edoctus a ficto crimine liberat; vagus tamen, uti solet, nunc hunc nunc illum cornu impetens. Dn. Sylvium ita pupugit, ut ille Apologeticâ praefatione, thesibus suis iterato excusis praemissâ, calumniarum mendaciique publice Groninganum postulet. Van Horne nuptiis nuper cum vidua van Ulftia celebratis maritus esse didicit. Dn. Jacobaeus


page 282, image: s282

noster levi oculorum nebula tentatur, quam, si in medicamentis usurpandis patientius constantiusque se gereret, brevi discussum iri confiderem, quanquam sperem Gallicum aerem, quippe Belgico subtiliorem, malo isti panaceam futurum. Nec mihi aliquot jam mensibus satis constitit valetudo, ut proinde anhelem in Gallias, loci mutatione solatium quaesiturus. Si patria mihi ita debilitato jam petenda, nec Academiae, nec mihi ipsi diu usui esse possem. Sed finio, et Tuam Excell. Deo opt. max. aeternum commendo, meque sueto Tuo favori. Vale felicissime, et a D. D. Wormio, cui semina petita curae erunt, una officiose salutatus, diu flore, perenna. Dabam Lugd. Bat. A. 1663. 1. Mart.

Excell. Tuae

Studiosiss.

Olaus Borrichius.

EPISTOLA LII. De inteflino caeco maculoso. Partus Cameli etc. OLAO BORRICHIO Leidam.

OBservata a Vobis in Anatome hyemis elapsae oppido placuerunt. Nostrum


page 283, image: s283

Theatrum adhuc silet, donec a Jac. Henr. Paulli aliquando animetur, qui jam de disputatione Inaugurali est solicitus. Aperuit ille semel iterumque nobis canem, ut rectius Bilsianum labyrinthum observaret, quem aeri ineisum publice brevi exponet, longe a Bilsiano diversum. Caecum intestinum maculis quibusdam fusci nigroris quasi grandinibus conspersum et refertum in canis sectione ibidem vidimus. Dubitatum inter nos fuit, an istas maculas recepta caeco excrementa efficerent. At quia sere flatibus caeca hujusmodi a nobis animadversa abundabant, aliud suspicabar: Esse nempe variam tantum membranae tenuitatem. Dissectae enim maculae nihil insoliti monstrabant, quum aliud nihil essent, praeter tunicae subtilitatem. Subtilia multa de hoc caeco promisit in Quadripartito Botanico aucto Celeberrimus noster Simon Paulli. Esse vero caecum flatuum quoddam diverticulum, parum abest quin credam Highmoro, quia et ego in hypochondriacâ amicâ observavi, nunquam fere alvum deponi, aut flatum emitti, quin murmur in dextro hypochondrio, quo loci caecum plerumque sedem habet, uno semper loco sentiatur et audiatur, magno interdum optimae foeminae taedio. Misit ad me Cl. Deusingius


page 284, image: s284

Disquisitionem suam ulteriorem, amicam prorsus, de Chyli Motu atque Hepatis Officio, qua ingeniose omnia mea refellit, in Hepate Defuncto allata, cui nihil responderi posset, si vel unico experimento novo argumenta erudita confirmasset. Difficile enim inducor ut credam rationibus, quas antea oculorum fide rejeci. Expendam tamen prius accurate singula momenta, quam vel rejiciam vel approbem. Mense Decembri anni proxime elapsi obtulerunt Serenissimo Regi nostro, Legati Magni Muscoviae Ducis in publica audientia magnâ pompa hic celebrata, praeter pelles pretiosas, quatuor Camelos, Onocrotalum, Sabelum vivum, et Vasa lignea. Dubitabatur de Camelis, quia in dorso duo tubera habent, qualia in Dromadis, ex Camelorum quoque genere, observari solent. Sed cursu hi celeriori ab illis distinguuntur, quos tardioris gressus hic vidimus, et eadem tubera Camelis etiam Plinius tribuit. Onocrotalus appenso, sub rostro, marsupio, et lato longoque rostro plane similis est illis, quos in Musaeis siccos habemus, vulgo pro Pelicano aestimatos. Vivus caveaeque indlusus militis, qui eum portavit, non raro brachia rostro vellicabat, ut iracunda avis esse videatur. Vasa lignea variae magnitudinis


page 285, image: s285

oblonga, pro jusculis vel potu hauriendo percommoda, in omnem partem, aquâ madida, flecti possunt, et iterum in aptam formam extendi. Quantum expiscari potui, ex radice Cedri variegatâ tornantur flexilia haec vascula. Caeterum inter Camelos sequioris sexus una gravida, hoc mense feliciter peperit naturalem quidem partum, sed monstrosis seu portentosis adnumerandum, quia nunquam, quod sciam, in Dania nostra Camelus natus. Permutarentur sic inter se orbis partes, si in Asiam quoque nostrae Balenae vivae deportarentur. Nostra sane patria peregrinos multos videt, antea ignotos. Rediit ad nos Nobilissimus Lutzovius, calculique sui partem Regi Ser. obtulit. Dubitatum statim fuit a multis, an calculus ille, silici simillimus, sit supposititius. Multi pro vero calculo tamen habent, inter quos ipse quoque Lutzovius, quia illo exempto levamen sensit, et similem prorsus alium in Musaeo servo, hoc nomine mihi donatum, nec credibile sit, potuisse lithotomum in praesentia amicorum Lutzovii, alium calculum fictitium supponere. Impositus ille idem calculus est, nisi fallor, experiundi gratia an resolvi possit, addito sale calcis vivae, sed irrito experimento. Sinistra tua valetudo me angit, speroque ab aere Gallico


page 286, image: s286

confirmatam, a Serenissimo Rege enim licentiam peregrinandi Te impetrasse gaudemus, nuperque cum laudato semperque laudando Regi, Regum terrenorum optimo, adeslem, magnum Regis erga Te favorem deprehendi. Misi in fasciculo Dn. van Horne pro Te Centurias Epistolarum et Diatriben de Pulmonibus. Vale et me ama. Hafniae 7. Ap. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LIII. Variae observationes de Bile, ejusque ductibus. Chymicorum secreta quaedam. THOMAE BARTHOLINO Hasniam.

VIs aegritudinis, quâ vigor visus sensim obtunditur, ut omnium fere rerum, ita et tibi scribendi oblivionem peperit, cui etiam tanto suavius hactenus indulsi, quanto caeterorum amicorum in scribendo promptior et crebrior fuerit assiduitas, ex quibus et statum Belgii, et quid eruditus orbis moliatur plene et plane cognosces, ut operae pretium non duxerim fastidiendo stylo ea enarrare, quae ab iis tam nervose et


page 287, image: s287

operose exponuntur, ne tamen diuturno silentio consenescat memoria et amor tuus mei, placet et sermonis symbolam conferre, ut solatiis literarum tuarum damna absentiae sarciantur. Quasi e compacto rem gererent Eruditi, ita omnes a scribendo feriantur, calamumque suspendunt, nescio an Reipubl. Literariae commodis velificentur, quae multitudine librorum obruitur et ingemiscit, an obulum et limam magni nostri Aristarchi Deusingii metuant et exhorrescant, qui ob reliquorum silentia ferus et superbus, solus imperium affectat, et sibi vendicat. Interim dum sibi placet, male libris suis prospicit, quibus ob effrenem linguam periculum imminet, ne in nigram culinam rapti thuris piperisque cuculli fiant, immatura enim ejus judicia, quibus Digbaei, Boylei aliorumque experimenta oblique perstringit, haec omnino pollicentur et imperant. Non ignoras quam improbo ore nuper Blottesandaeum, van Horne, Sylvium, Vorstium, Stenonium nostrum et quos non vulneraverit. Chemici varios quidem tractatus publici juris faciunt, sed more solito obscure scribentes de magno isto Chrysopoiae opere, famem excitant quidem sed non sedant. Dn. Blasius ductus salivales superiores de suo nomine debere nobilitari


page 288, image: s288

orbi jam notum fecit. Non tango ea, quae in anatomicis subinde observata sunt, cum haec a Stenonio sine dubio prolixe tibi referantur. In anatome Cygni nihil fere praeter ea quae ipse olim observasti invenimus, glandulosa stomachi ejus et gallinarum substantia, unde succus potest exprimi, quin multum ad promptiorem concoctionem faciat, vix potest dubitari, et in avibus supplere vicem salivae, quae multum promovet fermentationem ciborum. Duplicem ductum pancreatis vidimus, quem et nuper in foeminâ canibusque itidem observavimus. Indubitato nobis constat, nec in equis, gliribus, et columbis folliculum fellis adesse, ductus tamen in duodenum ab Hepate descendens non deest, qui in columba liquorem viridem instar fellis continebat, nunc ab Hepate in intestinum se exonerantem, nunc rursus in Hepar regurgitantem. Miscuimus bilem cum variis menstruis, observantes in sp. acido intense viridescere, cum Olei Tartari in massam foetidam coagulari, cum sale volatili naturali colore exsurgere, nec corrumpi facile, ut nec sanguis isto sale aspersus. Allantoidem ab Harvaeo aliisque tam pertinaciter negatam omni dubio exemimus, vesicae foetus connexa est, quod inflatio testatur,


page 289, image: s289

an foetus in illam in utero natus urinam deponat juxta nonnullos verisimile saltem est, et quamvis urinae qualitates exacte non habeat, nil impedit tamen, cum in embryonibus non tam perfecta vel coctio vel secretio instituatur, ut nec in illis bilis desinat esse bilis etsi albicet et parum amaricet. Ab aqua vero Amnii multum discrepat. Cl. D. Borrichius sex distinctas membranas vesicae separavit, quibus et vasa intercurrunt, in sp. acido salis multum corroditur, in oleo et Tartari et communi indurescit. Doctor quidam hujus urbis Gonorrhoeam virulentam solis cantharidibus feliciter curat, quas vino Rhenano macerat, infusionem alio liquore temperatam propinans, sed cum initio non sine summo cruciatu et exulceratione vesicae curam absolveret, miscuit tandem cum oleo Amygdalarum dulcium, Syrupo Fernelii, succo tapsi barbati; et intra triduum beneficio copiosae urinae malum suaviter tollit. Est Hagae Comitis qui eundem affectum pulvere Vitrioli sympathetico curat, sed modum celat. Dn. Marcgravius urbis hujus Philochemicus antimonio crudo pulverisato per singulare menstruum vim vomitivam caeteramque noxam novit statim subducere, ut tria grana cum levamine febricitantium leniter


page 290, image: s290

purgent. Verum Sulphur Vitrioli eo modo parat. R. Vitriolum optimum, calcinato in pulverem albissimum affundit Sp. Terebinthinae, ponit in vase hermetice clauso ut per duos menses digerantur, tum Sp. Terebinthinae evaporat, et massa Sulphurea valde narcotica sed impune assumenda restat in fundo. Ego autem in summo et metu et periculo versor, ne maculae oculorum tenebras et perpetuas noctes portendant, nullis remediis adhuc volunt cedere, spes sola in Deo et mutatione aeris in Gallia benignioris. Illustriss. Borri ad invidiam adhuc felix est. Pro cura Dn. Mellerai Comitis Galli 60000. florenorum donatus est. Quoniam ad votum foedus cum Gallo conclusum atque perfectum est, Celsissimus Princeps cum Legato abitum meditatur. Vale, Deo serio cum tuis commendatus, Dn. Borrichius et Stenonius officiose te salutant.

Dab. Lugd-Bat. 3. Martii 1663.

T. humillimus

cliens

Matth. Jacob. Matthiad.



page 291, image: s291

EPISTOLA LIV. De Cantharidum infuso. Cygni coronati. Ex Sp. Terebinthi contra lumbricos remedium. MATTHIAE JACOB. MATTHIADI Leidam.

DOleo quod florente aetate oculorum vigor hebescat, ut remora praeclaris Tuis studiis injiciatur. Culpam vero ipse Tibi imputes. Magno enim discendi ardore accensus ad noctem subinde, ut audio, lucubrationes extendis. Nihil aeque luminibus officere, quam lucubrationes, ipse meo exemplo testari possum. Nisi enim ab incepto mature destitissem, plus jam non viderem, quam Cyclops postquam ab Ulysse esset visu orbatus. Nec dubito quin tui quoque mali remedium ex temperantia studiorum sis inventurus. Ita enim literis immergi debemus et scientiis, ne submergamur, ne unius diei diligentia damno multorum nos mulctet. Destituit spem publicam et amicorum exspectationem, qui valetudinis dispendio scientias mercatur, quas cum foenore refundere non potest si ante diem vel mortalitati eximatur vel pluribus laboribus non sufficiat. Autor igitur Tibi sum, Nepos optatissime, ut modum


page 292, image: s292

serves et diligenter calculum cum sanitate ponas. Facilis est jactura luminum, quam aegre postliminio revocamus, nisi mature nobis parcamus. Crede mihi. Raro magna fortuna magnam eruditionem sequitur. Saepius mediocria probantur, saepe etiam valde exilis rerum cognitio ad Deos evexit albae gallinae filios. Mutatio aeris multum quoque ad medelam tuam conferet. A crassiore enim aere Belgico incrassantur spiritus visivi, nebulaeque oculis objiciuntur, quas facile Galliae serenitas dissipabit. Observationes de bile ejusque ductibus a Te signatae, merentur memoriam. Infusum cantharidum alibi quoque in Historiis laudavi, gonorrhoeae virulentae et ischuriae remedium, cujus felicem successum non semel ipse sum expertus. Notandum vero, ne noceant cantharides, integras esse sumendes. Ubi vesicis exulceranda cutis, extrema abjicienda, in quibus benignior facultas latet, quae servanda sunt in infuso hoc vias urinae expurgaturo. Legitimo modo mistum infusum, nunquam, quantum ego viderim, vel cruciatum vel exulcerationem vesicae provocavit, ut nec pinguioribus abstergentibus opus fuerit. Cygno inspecto vos meas observationes confirmasse gaudeo. Nuper cygni omnes, caetera candidissimi, in Fossis Fridericiburgensibus,


page 293, image: s293

coronam rubram capite praeferebant insolito spectaculo, unde nescio quod augurium vulgo enatum. Ex voluntate Serenissimi Regis mei ad rei veritatem inquirendam illuc missus, maculam rubram medio capiti plumis innatam, circularem, thaleri imperialis magnitudine, in evulsis vero plumis ad mediam partem tincturam hanc elegantem observavi, nec vel ab aetate, vel fundo, vel aquis, quibus innatant, acquisiti hoc vere primum coloris sanguinei causam investigare potui. Rem vidi, causam ignoravi, ominosum eventum rejeci. Quia Spiritus Terebinthinae mentionem facis, reticere non possum, nuper Empiricum quendam oleum probati usus caeruleum nobis Medicis in examine aperuisse, vermibus pellendis opportunum si umbilico inungatur. Compositum autem erat ex Spiritu Terebinthi cum succo absinthii per aeneam retortam destillato. Igitur, quemadmodum Spiritus Terebinthinus renibus externe inunctus calculos pellit ex secreta Medicorum nonnullorum arte, ita eadem vi vermes expellere potest, inprimis succo absinthii adjutus. Quod ipse Empiricus ignorabat, apud quem, ut Celsus loquitur lib. 1. morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est. Pluribus nolo oculos tuos fatigare, quibus breves epistolas


page 294, image: s294

commendo, breves labores, sed longius ocium. Vale, mi Nepos, et ut porro bene valeas, fac ut oculi valeant. Salutant Te amici omnes, quos de Tua salute sollicitos credas. Hafniae 3. April. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LV. De Vesiculis, in pulmone. Anatome cuniculi praegnantis. In pulmonibus experimenta. De lacteis mammarum. In Cygno observationes, etc. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SI unquam ulla, praesens certe scriptionis celeritati juncta responsionis tarditas excusatione opus habet: cum et, binis licet eodem tempore beatus literis, nullas tot mensium decursu remiserim, et modo, cum respondendi officium differre amplius non liceat, temporis invidiam argumentorum copia experiatur. Sed facilem utrique veniam nulli non decantata facilitas Tua promittit. De pulmonum parenchyma


page 295, image: s295

spectantibus Malpighii observationibus ulteriorem meditandi occasionem desideratum diu, tandem vero mihi ab amico oblatum, microscopium praebuit. Lectis quidem Tuis tum ad D. Borrichium tum ad me literis, non dubitavi, quin variae in pulmonibus demonstrari possint vesicae, et quidem modo non uno. In exsiccatis enim, si prius Malpighii exemplo omnis eluatur sanguis, quam exponuntur siccandi, plurimas, ubi dissecti fuerint lobi, conspiciendas cavitates sine omni controversia est: dissecantur enim simul plurimi tum venae, tum utriusque arteriae ramuli, quos omnes manifestis cavitatibus donatos nulli non manifestum. Quod si vero etiam antequam siccentur, aere pulmonum distendantur bronchia, quot quantasque in dissectis videre licebit cavernulas? Sane cum arteriae asperae extremitates sine numero per totam pulmonum substantiam dispergantur, flatu easdem violenter distendente, innumerarum vesicularum, si dividantur, speciem exhibebunt. Sed ideo statuendum pulmonum parenchyma ex puris vesiculis constare, non videtur necessarium. Quid quod ne quidem inde sequatur, vel solius asperae arteriae extremitates in vesiculas desinere, ut de extremitatibus venae, arteriae, lymphaticorum nihil


page 296, image: s296

addam. Quantum in arido canis pulmone microscopium mihi revelavit, praeter rotunda dissectorum vasorum foramina, et minutissimorum filamentorum sine lege currentes myriadas, nihil omnino conspiciebatur, nullae rotundae membrana undique vestitae cavernulae, nihil plane vesiculae nomine salutandum. Nec ipsa siccati pulmonis illaesa superficies vesicularum sub microscopio ulla exhibuit indicia, aderant protuberantiae, sed illae ut magnae, ita et inaequales, nec in medio tumentes, nec in ambitu orbiculares, adeoque vesicularum nomen minime tuentes. Absit tamen ideo ingeniosissimi Viri experimento fidem detraherem, quod mihi semel iterumve idem tentanti non successerit, viam forte non eandem ingredienti. Sed de Malpighio haec sufficiant, donec ipsas ejus literas examinare licebit. Ipse his diebus cuniculum aperiendo, caetera ut in commodiorem locum remittam, circa foetuum (quos utero gestabat quatuor) pulmones sequentia observavi: Relicto suas intra membranas in utero quarto foetu, reliquos tres extractos ab involventibus tunicis liberavi, unius etiam ligavi umbilicum, et ecce post brevem moram moventes os pectusque catulos et tandem aerem magna vi haurientes, ut plenam respirationem omnes


page 297, image: s297

facile possent agnoscere, inde pedum vires ipsi tentando, post paucos nisus eo usque invaluere ut eorum unus hinc inde perreptando, tandem sub expansae per mensam matris cruribus, ab aeris frigore minus ibi vellicatus, quiesceret. Extraxi ex tepido suo asylo vegetum animal, et pro viribus satis reluctantis pectore dissecto pulmones reperi albicantes jam tum, et spongiosos, licet alterius intra membranas suas in utero extincti pulmones densi sanguinolenti, et his omnino essent dissimiles, miratus tantam tam brevi tempore factam mutationem. Superiori aetate in cane gravida circa respirationem idem observavi, ad pulmones tum temporis non attendendo, ubi foetus, licet necdum partus tempus instaret, exsecti vitalique aurae expositi haustum aerem cum repetitis ejulatibus reddiderunt. Sed haec frequentia, rarum quod ingeniosissimus juvenis et in Anatomicis exercitiis assiduus Dominus Swammerdamius mihi exhibuit, aerem per medios pulmones in cor propellens. Deficiente animalis vita, vesica quadam reciprocum pulmonum motum respirationis aemulum continuat, donec tandem per venae pulmonalis ramos in cor descendentes bullae experimenti successum demonstrent. Memoratu quoque dignum videtur, quod


page 298, image: s298

apud eundem ut et inde apud Dn. Padburgium, juvenem itidem Anatomica magno cum fervore tractantem, circa motum cavae notavi ab ingeniosissimo Dn. Laet primo observatum. Viderunt hi, si in vivo denudetur jugularis vena, ut et per medium dorsum in abdomine decurrens cava, quotiescunque inspirando thoracem distenderit animal, evacuari et in collo et in abdomine cavam, ita, ut quae ante distenta rubebat, momento compressis tunicis albicet ad pristinam et rotunditatem et purpuram illico reditura. Qui id videre hactenus, varie varias attulere rationes, mihi talem res visa est admittere posse explicationem, si vacui fugam ad partes vocare liceret. Si enim, ut ajunt, thoracis dilatatione distentus pulmo aerem sugit quasi, et attrahit, posset dici propter eandem thoracis ampliationem, dilatatam, quae intra thoracem est, cavae portionem, attrahere illum sanguinem, qui in cavae ramis tam supra, quam infra thoracem reperitur, ideoque inaniri cavam extra thoracem, quod quae intra thoracem est cava impleatur. Sed cum vacui fuga fere in totum devicta in vacuum aufugisse videatur, verior mihi illorum apparet mens, qui per solam pulsionem similia phaenomena exponere solent, atque secundum


page 299, image: s299

haec dogmata, thorax dum musculorum ope dilatatus circumstantia quaelibet eo pellit, ubi minor est resistentia, uno eodemque tempore et in pulmones aerem, et inferiora versus abdominis viscera, et in partem cavae intra thoracem, qui in cava extra thoracem est, sanguinem propellit, ut adeoque impleatur cava intra thoracem, quod, quae extra est suum eo mittat contentum. Hoc forte modo illud phaenomenon explicari posset, si ulterior experientia idem confirmarit, simulque pateret ulterior respirationis in circulatione sanguinis usus. Sed quo me pulmones, quo respiratio abduxerunt? ad reliqua doctissimarum Tuarum momenta redeundum.

Lacteas quasdam ad mammillas ab interioribus tendere multae quidem indicare voluerunt observationes, sed, quantum ego colligere possum, necdum ulla demonstravit. Sane Schenckium nil vidisse nisi vasculum in ipsis mammarum glandulis ortum, et inde ad papillam delatum ipse quam evidentissime testatur, dum vasculi ejusdem pressu lac per papillam effluxisse fatetur. Nec enim facile crederem, si quae ab interioribus prodirent vascula eadem ad papillam immediate esse continuanda, cum inde sequeretur et frustra esse datum


page 300, image: s300

illis glandulosum parenchyma, et in sectionibus non separari posse ubera lacte distenta sine vasculorum eorundem dissectione, adeoque nec sine effusione lactis, quorum huic experientia reclamat, illi fidem denegat ratio. Quod si vero statuendum, lactearum duo esse genera, unum ab interioribus ad glandulas adscendens, alterum ab iisdem glandulis per proprias radices receptum lac ad papillas deferens; non poterit idem Clarissimus Vir ex suo experimento demonstrare, primi generis fuisse, quod vidit, lacteum, quod tamen solum est de quo quaeritur, cum secundi generis lacteae, quae nempe contentum suum extra corpus excernunt, a nemine facile in dubium vocentur. Quod reliquorum attinet observationes, obscurant illae rem, non illustrant, cum pro Auctorum varietate varians istorum ductuum descriptio experimenti fidem dubiam reddat, et quae quilibet mentis oculis primo vidit, eadem et corporis inde oculis se vidisse crediderit. Hic enim a ductu thoracico per thoracicos musculos ad ubera, ille a receptaculo per abdomen supra abdominis musculos eodem, alius ad eandem partem per abdominis musculos ab utero Lactea deducit, et nihilominus experientiam testem omnes producunt. Sed quid si in


page 301, image: s301

canibus hic, in cuniculis ille, tertius in homine, quae affert, viderit? Quid si in quolibet horum triplex ad ubera reperiendus canalis? Hae, similesque suspiciones locum forte invenirent, nisi varia se illis opponerent, veritatis speciem longe majorem prae se ferentia argumenta. Sed hac de re plura, si Deo placuerit, in responsione ad Everhardum, in cujus gratiam, ut eadem observarem, sumptibus non magis peperci, quam labori, cuniculorum omnem varietatem ad cultri examen revocans, sed quo plura hoc in casu tento, eo lymphaticorum Tuorum clarior refulget veritas. De vesicula fellis, quae in corvo observata scripsi, paulo forte fuerunt obscuriora, negavi quippe hepati accumbere, et tamen hepati jungi dixi. Ideo autem haec duo putavi diversa, quod in reliquis, quae aperire mihi contigit, animalibus vesica non modo fibrillis quibusdam hepati jungatur, sed eidem media fere sui parte accumbat secundum longitudinem ejus superficiei communi quadam pellicula connexa, hic vero unico tantum ramo hepati adhaerens reliquo sui corpore undique libera sacculi instar oblongi se mihi exhibuerit videndam. Sed nec M. A. Severini observatio de vicino cordi hepate in omnibus corvis videtur locum inventura,


page 302, image: s302

cum in hoc etiamsi parvo multisque in locis adhuc implumi auriculam dextram inter et hepar aliquot digitorum fuerit intervallum. Cordis motum, cujus tum memini, accuratius ut examinarem, tum varia, quae aliud agenti, quaerentique se per intervalla obtulerunt experimenta, tum aliae quaedam rationes occasionem dederunt: quo fine in fibras cordis diligentius inquisivi, de quibus, savente divina gratia, brevi tractatulum curabo edendum cum adjuncta responsione ad Everhardi rationes, et Deusingii Blasiique convitia, quorum ultimus, amicâ Tuâ interpositione seposita, quas ante biennium praeter propter ad Te dederat literas, feriis proximis Nativitatis Christi publicam in lucem emisit, ubi, ut taceam quae in me evomit admodum amarulenta, circa ductus istius descriptionem, Ideaeque Med. Gen. interpretationem sex et ultra committit Anatomicos errores, utpote qui ne quidem ex mea descriptione verum istius ductus vel ortum adhuc addiscere potuit, vel exitum. Ad crebras alvi excretiones excedentem bilis copiam multum facere non dubium est, minus certum an ad easdem aliquid conferre possit vesiculae bilariae situs profundior, utut est, non in hac tantum sed et in aliis avibus eundem fere vesiculae


page 303, image: s303

situm, bilariorum vero ut et pancreaticorum vasorum numerum semper observavi eundem. Quid in mure, glire, fele, variisque boum uteris observatum, ab amicis, ut puto, jam tum audivisti, ut et de bile insipida, nec non de hernia uterina in utroque canis inguine reperta. Cygnus, quem hisce diebus aperui, varia exhibuit, prae caeteris mirabar in utroque linguae latere tredecim praeter propter numerari ostia in eadem recta linea sita, quae singula et pressa succum emittebant, et stylum admotum satis recipiebant profunde; 2. totam ingluviem, sed et ingluviem supra oesophagum, innumera exhibere ostiola, unde nullo negotio succus exprimebatur, in ingluvie albicans, aqueus in oesophago; 3. in membranas pulmonum a costarum extremitatibus procurrentes fibras carneas, diaphragmatis forte absentiam supplentes: adderem caetera, nisi ab amicis, qui una aderant, crederem significata. In humano cadavere Blasianos errores circa ductum salivae superiorem hisce diebus detexi, sed et quae in oculis brutorum observata descripsi vasa, in ejusdem hominis oculis manifeste notavi, tum ex glandula oculi exteriori in tunicam palpebrae superioris interiorem pergentia, tum a punctis lacrymalibus patentia


page 304, image: s304

in nares, de glandula vero lacrymali dicta, nihil licuit observare. Equinum caput, ut alia varia satis egregia, sic et in cerebro quaedam in aliis mihi non visa exhibuit, ut in ventriculo nobili plexum choroidi similem, in hoc ut et ipso choroide affusam vasis substantiam glandulis simillimam; in pineali magnitudinem quidem satis conspicuam, sed colorem exterius nigricantem, interius cineritium multis fuscis maculis distinctum, usque adeo jam omnia audent omnes, ut ne ipsam quidem animae sedem intactam relinquat atra bilis. Sed equis forte id familiare; idem enim etiam in altero, quod inde secui, equino capite deprehendi. Certe quo plura tum aliorum animalium, tum varii generis avium aperio cerebra, eo minus animalibus convenire ingeniosissima et actionibus animalibus explicandis admodum alias conveniens cerebri animalium a Nobiliss. Cartesio excogitata fabrica videtur. Id quod aliarum rerum in cerebro observatarum expositione ostendere facile esset, nisi eaedem observationes, cum maximam partem fuerint vespertinae nec raro nocturnae, multum adhuc noctis in se haberent, nisi eaedem propter ordinarias occupationes interruptae, multas multis in locis ostenderent lacunas; nisi denegatus mihi Pluti


page 305, image: s305

favor id egisset hactenus, ut ex iis, quae plurima in eum finem indies video agenda, paucissima praestiterim. Sed fovenda haec sunt, donec otium et opes acerbos modo fructus ad maturitatem quandam perduxerint. Vale Clarissime Vir, et favere perge.

Tibi

addict.

discip.

Raptim Leidae A. 1663. 5. Mart.

Nicolao Stenonis.

EPISTOLA LVI. De conario nigricante. Superfoetatio rara. Mictio periodica puerperae. De funiculis umbilicalibus brutorum. NICOLAO STENONIS Leidam.

PRo variis observationibus Anatomicis missis, quae elegantes sunt, et manus tuae mentisque promptitudinem produnt, quid rependam, non invenio. Mirum mihi visum, quod vena cava abdominis evacuetur in inspiratione; nisi fiat id compressione vicinarum partium in inspiratione compressarum, tuae conjecturae primae acquiescerem, nam si pulsione negotium esset


page 306, image: s306

conficiendum, videre non possum, quomodo tunicas venae in thorace, satis densas, pervadat aer ut vel pellat vel impleat. Sed ad plures observationes suspendendum est judicium. D. Hoboken impressas Epistolas pro Blasii defensione ad me misit, doleoque quod irritus fuerit meus conatus irenicus. Nigricans conarii color mihi videtur Cartesii sententiae favere, quia species externae in cubiculo clauso parieti rectius clariusque repraesentantur, quam in lucido, quod in retina oculorum tunica quoque videmus. Possunt igitur in conario nigricante animales species repraesentari, nisi is color sit morbosus, aut Equi, quorum capita aperuisti, minus sani. Ex nostris observationibus pauca reddere possum, quae vestrae diligentiae respondeant. Raram tamen superfoetationis historiam novissimam dabo. Anna mulier urbana, quae in mitris mulierum nostrarum conficiendis occupatur, post festum Michaelis ultimum, abortum exclusit solitis doloribus praegressis, ramanente tumore quodam, quem pro hypochondriaco affectu interpretabatur. Frustra ad putaticium morbum varia Medicorum auxilia sollicitavit, cottidie enim aucto in majorem ventre, mense hoc sanum alium vivumque foetum natum vidit. In brutorum


page 307, image: s307

genere crebriora vidi exempla, cui multiplex foetus familiarior. Quia in muribus multa, uti narras, observasti, scirem libenter qualem in gravidis uterum inveneris, et an musculos in utero matris contentos aliis musculis praegnantes unquam videris, sicut scribunt Aristoteles, Plinius, Aelianus, aliique. Hactenus ego nihil tale observavi, ut forsan dicendum sit, ita credidisse veceres propter copiam murium et foecunditatem. In uno quidem nido subinde magni parvique musculi unius matris reperiuntur, an vero hinc illa diversitas dependeat, vel quia saepius mus parit, dicere non possum. Quia circa praegnantes puerperasque versamur, omittere non possum nuperum casum, qui Medicorum nonnullorum industriam et curam fatigavit. A partu difficillimo, quo pedes foetus primum vi extracti, nobilissimae foeminae in urbe nostra, lotii viae laedebantur. Exulceratae partes iterum quidem temporis longioris intervallo consolidationem admiserunt, sed statis vicibus lotii incontinentia puerperam urget, eo nempe momento diei, quo foetum difficilem fuerat exixa. Jam vero post longa taedia, istud incommodum evasit. Insolita mihi visa est haec periodus, nec satis de causa consensimus,


page 308, image: s308

adeo multa cottidie occurrunt circa haec sacra, quae admirari satius nobis est quam rimari. Jam ab equis ad asinos, ab homine ad bestias deduco calamum, ut Tibi pro ampla Epistola, nonnihil refundam. De funiculis enim umbilicalibus brutorum incidit jam cogitatio, data per villicum meum occasione, qui ipso hoc momento vituli cujusdam fatum deplorat. Scilicet praeter umbilicales arterias, venam et urachum, duo alii funiculi minores tenuioresque ex umbilico progredi ad mesenterium, illiusque fere centro infigi in catellis dessectis a me observati fuere non semel, quos etiam notavit Adrianus Auzotius Epist. ad Pecquetum. In vitulis quoque eosdem alias vidi. Ad sustinendum abdomen in prono animalium incessu factos a natura prius suspicabar. Sed funestam hanc fabricam detestantur villici nostri in vitulis, quamprimum ablactati ad foenum transierint, creduntque vitio evenire vaccarum, si, postquam taurum admiserint, flagris caedantur. Cordatiores Veterinarii ex inguine resecto extrahere sciunt et resecare. Alii ad cursum incitant vitulum, ut vehementiori motu ex se rumpantur funiculi. Plerumque tamen atrophia fatiscunt animalia et ablactata


page 309, image: s309

moriuntur, quia ingesto foeno satis abdomen distendi nequit, funiculis hisce constrictum. Sed haec forsan a meo calamo aliena putabis, quia ad colonos spectant. At scias, has me jam cogitationes versare, ut relicto urbano strepitu, in villa ocium quaeram, et vir bonus fiam: Si enim credimus Catoni de R. R. majores olim Romanorum, virum bonum cum laudabant, ita laudabant: Bonum agricolam, bonumque colonum, amplissime laudari existimantes, quia ita laudabatur. Diatriben meam De Pulmonibus Tibi misi in fasciculo Horniano, Centuriis enim Epistolarum Te itineri accinctum onerare ausus non sum. Deus Te cum Comitibus, quos officiose saluto, ducat et reducat. Vale, mi Stenoni, et me Tuum crede. Hafniae raptim 7. April. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 310, image: s310

EPISTOLA LVII. De Pulmonum Usu. Puris pleuriticorum per lotium et alvum expurgatio. Glandulae Pinealis defensio. MARTINO BOGDANO Bernam.

PRioribus ad Te XXII. Aug. anno priori scriptis, fideique Hauboldianae concreditis, has superaddo; quod sciam gratum esse Tibi quicquid ab amicis venit. Misi fasciculum cum Hauboldo Tibi tradendum, libris nonnullis ex prelo nostro nuper emergentibus farctum, quem aequi bonique facies. Prodcunt his nundinis vernalibus Centuriae duae priores Epistolarum Medicinalium. Malpighium addo, cujus observationem illustravi, et authoritate tam veterum quam novis experimentis confirmavi. De substantia loquor. Nam quae de Usu novo sanguinis miscelae affert, dubia habent. Cur enim non sufficit cor ad miscelam, in quo amplior cavitas, quo chylus et lympha confluunt? Nisi perfectiorem fieri hic dicamus, propter innumeras vesiculas exiles, ut pulmones sint cordis percolatorium instrumentum, vel mistorium, sicut in abdomine hepar est pro ventriculo. Fluxibilitatem sanguini ab albo


page 311, image: s311

humore fieri, negare non possumus, quatenus scilicet lympham habet admixtam, sicut id de sero Hippocrates prodidit, quod est [gap: Greek word(s)] . Aeri id tribuit in pulmonibus Backius, quia aer, etiam in peripato primum humidum vocatur. De Tubulo ex pulmonibus avium ad abdomen protenso quae scripsi in testudine magna confirmantur. Refert enim Gassendus in Vita Peireskii, asperam arteriam testudinis ramulos quosdam ad renes et vesicam usque producere. Similes in homine si demonstrari possent, prompta forer via qua pus pleuriticorum per lotium expurgaretur, et materia in abdomine contenta per tussim expectoraretur, in quâ observatione desudat Merletus Medicus Parisiensis, qui expurgari concedit, sed vias ignorat. Multae certe viae in corpore sunt, adhuc nulli notae, praeter Naturam, quae in vivis patent, et in Crisi naturae patentes, humorum [gap: Greek word(s)] admittunt. Utinam omnia evidenter nobis aperirentur et vela ob oculos posita tandem removerentur. Nuper grandaeva mulier pleuritica scptimum feliciter superavit, sine venae sectione, copioso alvi fluxu leni purgante provocato. Sine dubio hic similes vias elegit Natura, quibus pus expellitur. Utinam eas aliquando diligentior manus feliciorque detegat.


page 312, image: s312

Nobis in posterum non licebit esse tam beatis, quia manum de ista tabula removimus, aliisque non invidentes quibus Natura procari voluerit. Strenue his exercitiis occupatur industria Stenonii nostri, qui indies nova experimenta facit, praeter illa quae publicis typis leguntur. Inventionem Ductus Salivalis exterioris illi dubiam facit Cl. Blasius, quam sibi brevi publice vindicabit. Ego amicum utrumque reconciliare conatus sum, sed frustra. Deusingius ad Hepar meum Defunctum aliqua reposuit, quae primae naves mihi afferent. Bilsius Pythagoricus est, et silet. Ejus labyrinthi descriptionem aliam et diversam invenit apud nos Paullinus junior. Pater ejus, Simon Paulli noster, valetudinarius fuit ex divulsione scapulae sinistrae molesta, quae diu optimum Virum exercuit. Quando per otium licuerit, in Flora Latina augenda totus est. Nescio an ad vos pervenerit Cartesii opus posthumum De Homine, ingeniosius forsan quam verius. Ad conarium enim omnes actiones animales referuntur. At Stenonius noster glandulam hanc in equinis capitibus nigricantem observavit, qui color speciebus in cerebro repraesentandis non videtur satis idoneus, nisi obscuri cubiculi exemplo eum tueamur. Imminuitur quoque ejus glandulae dignitas, quod


page 313, image: s313

et arenulas et calculum exiguum ibidem invenerit F. Sylvius, Leidensium Aesculapius. Imo ipse Schylius, Cartesiii interpres et fautor, cujus opera Homo Cartesianus natus est, in praefatione diffiteri non potest, lapillum ibi repertum fuisse, qui plusquam dimidium glandulae occupabat. Dici tamen posset, morbosam hanc glandulae constitutionem nihil naturali derogare. Nimium enim sibi in hoc corpusculo blandiuntur Cartesiani, quibus solida illa voluptas invidenda non est. Mulier quaedam apud nos ossa infantis per umbilicum et ilia excrevit nuper, quae concepisse fertur A. C. 1643. Scripsi hac de Re Dissertationem, quam mittam ubi lucem viderit. Alias plura. Tu, mi Bogdane, cum lectissima conjuge et Clariss. Collegis Rege et Wilhelmo, vive diu, et me ama semper Tibi addictum. Hafniae 6. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 314, image: s314

EPISTOLA LVIII. Dubitatio de Foetu Mussipontano. De Hydrope nodoso. JOH. DAN. HORSTIO Darmstadium.

QUanquam magnae res non occurrant, quibus calamum impleam, eunte tamen Francofurtum Hauboldo, sine literis abire nolui, ut Te, amicorum optime, pro fortunatis renati anni auspiciis, salutarem et alloquerer. Ex officioso, etiam otioso, constantem amicitiam aestimabis. Valemus adhuc omnes, ad Dei nutum, et Te Tuosque omnes valere optamus. Centuriae duae priores Epistolarum Medicinalium jam se publico sistunt, nescio an bonis avibus. Quicquid merebuntur, Tibi aliisque acceptum referent. Pauca enim ego ad opus illud contuli, non quod ad singulas Epistolas non responderim [gap: Greek word(s)] , sed quod exemplar responsoriarum mihi non reservaverim. Posthac tamen ero cautior, quanquam repetitum calamum non mereantur, quae stans pede in uno saepe effudi. De Foetu Mussipontano rumor ad nos defertur, quod figmentum sit ingenii cujusdam otio suo abundantis, et forsan Medicis illudentis. Certa id ad nos fide perscriptum, ut gaudeam,


page 315, image: s315

quod de fide Historiae ante dubitarim, quam sententiam meam ad Te perscriberem. Quicquid sit, impostoribus publicis male precamur, neutiquam illis, qui imponi sibi passi sunt, ut in re dissicili ingenii vires periclitarentur. Quid praeterea agam, Hauboldus referet. Pulmones illustravi, ita ut in ventos pene abeant, et vesiculas, quales quoque in Chamaeleonte et Testudine marina eleganter descripsit Jo. Faber in Hist. Mexican. Expositione ad Cham. Mexican. Ut plane evidens sit, nec nova prorsus, nec absurda protulisse Malpighium, quia et apud veteres, in diatribe a me adductos, et recentiores clara vesicularum vestigia prostant. Brevi novam de insolitis partus viis Dissertationem promitto, prelo vicinam. Ne sterilis sit Epistola mea, hydropis nodosi exemplo nupero, tuam lectionem provocabo. Nobilissima Matrona hydropica nostrae curae commissa, tandem tumidum abdomen sudore frequenti, quem sumpto Unicornu nostro suasimus, superavit, Deoque et nobis gratias egit. Sed, quanquam laeta diu hac sanitate gauderet, perpetua non fuit gaudii optati possessio. Nam de sanitate illius dixerim, quod de pace olim Naso l. V. Trist. El. 2.

Pax tamen interdum est, pacis fiducia nunquam.


page 316, image: s316

Sensim unius alteriusve anni decursu noduli in abdomine suborti, qui primo exiles, molesti generosae menti non erant, at sumpto incremento, animum aegrae non parum commovebant. Mobiles erant, hino inde per abdominis regionem dispersi velut in campis tumuli, doloris expertes, nullo colore a reliqua cute diversi. Consultus iterum de hoc affectu, judicavi serosam colluviem glandulis omenti absorberi, hasque in tumorem elevatas cutem abdominis inaequalem reddere. Ut omentum incusarem, facile mobilitas tumorum persuasit, nec aliam partem ibi divinare potui, vel mobilem, vel glandulis refertam. Et glandulae, quia vasa lymphatica recipiunt, serum possunt coacervare, et nodulos tales efformare. Ut id certius suspicarer, fecit Hippolitus Boscus Lect. 1. de Facult. Anat. p. 17. qui observavit A. 1580. in cadavere mulieris Hydropicae intra propriam tunicam multas vesiculas per se aquam continentes per omenti substantiam dispersas, eodemque anno mulieri cuidam, apertâ in regione umbilici vomicâ, excidisse vidit partem omenti ejusmodi vesiculis refertam. Hi noduli tandem increverunt, et ad tactum doloris prae se ferre sensum, unde, quanquam auxilio nostro non defuerimus, male ominari nos metus imminentis tandem scirrhi,


page 317, image: s317

huicque succedens cancer cöegit, qüae tamen mala catarrhus praevenit, quo suffocata amplissima bona fratribus reliquit. De scirrho metum confirmavit mulier melancholica apud magnum Parentem Tuum Greg. Horstium sect. II. Epistol. p. 453. cujus omenti glandulas scirrhosas et induratas in cadaveris evisceratione deprehendit Streiterus. Hae meae fuere de nodulis hisce suspiciones, quas nec oculis lustrare potui, nec manibus satis, nisi per indusium, palpare. Neque enim credidi esse fungos boletos, quos ubertim in sectis hydropicis in parte abdominis interiore Neapoli reperit M. A. Severinns de Abscess. c. 2. §. 2. quia hi extra abdominis superficiem non eminebant. Nolo plura, nisi ut valeas diu et vigeas publico bono, meque porro ames ex asse Tuum. Vale. Hafniae 10. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LIX. De curatione Hypochondriaco-Scorbutici. FRIDERICO HAMMERICO Elsingoram.

IPso hoc momento tuas accepi, quibus amici utriusque Dn. Matthiae Martini


page 318, image: s318

affectum signasti, meumque de eo consisilium pro veteri amicitia, quae nos intercedit, exquiris. Quanquam vero ea qua coepisti methodo, iisque remediis signatis indicationibus abunde, quae tua est solertia et experientia, satisfacere possis; tamen quia meum etiam de illis judicium petis, paucis et in amici Medici, et Affinis aegri gratiam, meam sententiam aperiam. Quantum symptomata memorata indicant, credo adhuc affectum esse Hypochondriacum et Scorbuticum, a cujus vaporibus ex mesenterio, liene, etc. elevatis, et dyspnoea oritur, et insomnes noctes dependent. Igitur obstructio mesenterii lienisque, mali origo, tollenda, quod commodiore medicamento fieri non posse credo, quam vino medicato, alias praescripto, vel Tua potione pectorali purgante, in qua tamen forsan augenda esset dosis foliorum Senae, quia per vices assumitur. Hisce nonnihil insistendum, et propter lienem, dulcia vitanda. Nec dissuaderem venae sectionem in corpore plethorico viribus adhuc constantibus, post usum vini medicati vel potionis. Emetica non ausim suadere, propter metum suffocationis. Ejus loco clysteres carminativi saepius iterati magis commodi forent et opportuni. Demum, quod caput negotii est, Scorbuti quoque habenda


page 319, image: s319

ratio est, quem a Te neglectum video. Igitur praemissis aperientibus supra laudatis, et instituta venae sectione, sudores commendarem, sive in lecto sive laconico, exhibitis sudoriferis, quae Scorbutum quoque respiciunt, qualis est Aqua antiscorbutica seu Quercetani seu Wormii officinis nostris usitata, qua et eliciuntur superflui corporis cacochymici humores, et Scorbutus jugulatur. Caetera tuae prudentiae relinquo, a Deo curae Tuae prosperum successum precatus. Meretur sane aeger integerrimus omnem Medici curam, et sanam vitam, quam ex animo ipsi opto, et Tibi omnia felicia. Vale et me ama. Raptim Hafniae 28. Mart. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LX. De editione Hollerii. Galenicae Medicinae laus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

POst tot ab humanitate tua accepta beneficia, non alius quam ingratus esse possim, si taceam, et saltem gratum animum non ostendam Tibi, Amicorum meorum


page 320, image: s320

principi. Scribo igitur ut scias me Tui memorem vivere ac valere. Si vales bene est, ego quidem valeo: sed ut verum fatear, longior ac frigidior hyems taedium mihi adfert. Aretaeus Graeco-Latinus Petri Petiti lente procedit, sed tandem ad finem perveniet: ut et Hollerius de Morbis Internis cum Scholiis Hollerii, Lud. Dureti Enarrationibus et Annotationibus: ac Ant. Valetii Exercitationibus: Quibus singulis nova hac editione ad completationem magni operis, accedent Jo. Hautin, Med. Paris. celeberrimi Commentarii et Observationes selectae: quum ad umbilicum pervenerint, utrumque ad Te mittam. Tandem vester D. Flescher, postquam ex atrocissimo acerrimoque affectu convaluit, nempe dysenteria maligna, atrabiliaria, peneque lethali, ac ex tanto morbo per 4. menses roboratus fuit atque recreatus, de repetenda patria cogitavit, et pro temporali illa, ad aeternam penetravit: postquam enim cursoriis equis, media hyeme frigidissima, ad Icium portum, vulgo Calais pervenit, ex immodico labore in summa frigiditate anni, Vir delicatus ac tenerae valetudinis, in febrem continuam incidit, quae hominem 3. die suffocavit: cujus casum infelicem serio lugeo: sed nimis verum est illud Martialis, ingeniosi Poetae.



page 321, image: s321

Nullo Fata loco possis excludere, quum Mors
Venerit, in medio Tybure Sardinia est.

Dnum Legatum vestrum Annib. Sested ab aliquot diebus ex affectu cholerico decumbentem curavi, et Deus servavit. Vestrum quoque Serenissimum Principem salutavi, qui me opiparo prandio etiam excepit, mihique praebibit. Oeconomus ipse D. Legati, tuo nomine me salutavit: ut et ejusdem Secretarius, ambo amici tui. Quando apud Dn. Legatum fient fasciculi in Daniam mittendi, unum quoque Tibi reddendum superaddemus, ex iis omnibus quae hic nobis occurrent, et quae spero Tibi profutura, vel saltem placitura. Heri ante prandium invisi, cum Filio meo Carolo, Dominum vestrum Legatum, cui obtulit ille librum suum, Fulvii Ursini de Familiis Romanis a se adauctum, et magna accessione locupletatum: alterum exemplar regio more compactum tradidit etiam Dn Legato, pro Serenissimo Rege vestro. Tertium quoque obtulit Serenissimo vestro Principi, qui gratum habuit munusculum, nosque secum ad prandium retinuit. Exemplar Serenissimo Regi vestro destinatum apud me decreveram ad Te mittere, sed Dn. Legatus hoc omne in se suscepit: idcirco in tuo fasciculo unicum reperies exemplar, quod tuum erit, a Filio


page 322, image: s322

meo Carolo Tibi oblatum; quod ut grata accipias mente, etiam atque etiam rogo. Ex amore in nostram familiam D. Legati, ut et vestri Principis, quidquid inde in posterum redundabit, Tibi debebimus: ideoque dicam cum Ovidio, Gratia Musa Tibi: gratias amicissime et charissime Bartholine: imo etiam gratias Tibi, optime Galene; vobis quoque colendissimi Praeceptores olim mei, et viri optimi, Joannes Durete, Petre Seguine, Nicolae Pietraee, Michael de la Vigne, Renate Moreau, Andrea du Chemin, a quibus Galenicam bene medendi Methodum edoctus, nunquam nisi melior recessi, indeque saluberrimam Artem feliciter exercui ab annis 40. summo popularium commodo, sine fraude et impostura, sine fuco et fallacia, more majorum, absque Stibio, Gilla Theophrasti, et aliis venenis Chymisticis: paucis remediis contentus, Sena, Cassia, rheo, manna, quandoque compositionibus scammoniatis, Diaphaenico et aliis ejusmodi, cum Syrupo rosarum solutivo, et de floribus mali persicae, de cichorio comp. cum rheo, et omnium nostrorum remediorum principe, nunquam satis laudata propeque divina Venae sectione, cujus ope acutiores morbi feliciter debellantur, atque profligantur. Sunt et nobis in usu et ad manum alia praesidia, sed quae


page 323, image: s323

rarius usurpantur, qualia sunt balnea, et thermae, aeris et loci mutatio, lactis species omnes, aquae metallicae: quae quidem singula quum magis pendeant ab experto, faciunt secundum ordinem remediorum, et duntaxat in morborum depulsione easdem vires obtinent quam turmae auxiliares in exercitu. Hic habeas munusculum, nempe calculum argenteum, sive numisma, cusum in meo Decanatu, ex Decreto Facultatis: quod ut grato animo accipias, enixe precor. Alias alia scribam. Interea, Vir Cl. vive, vale, et me ama. Parisiis, die Lunae, 18. Martii 1663.

Tuus ex animo

Guido Patin.

EPISTOLA LXI. Errores in Bibliotheca Lindani. De Febrifugo Peruano. De Pedibus Phthisici. GUIDONI PATINO Lutetiam.

MAximo gaudio me affecerunt binae literae per Nobiliss. Biermannum mihi traditae, eo inprimis nomine, quod Te,


page 324, image: s324

amicorum ocelle, et valere et vivere et mc adhuc amare significarent. Deus porro Tc servet in Reipubl. Medicae ornamentum. Grata mihi fuit promissio Aretaei, a Cl. Petito editi, Hollerii, Fulvii Ursini a filio Tuo eruditissimo missi et aliorum operum quae doctae vestrae officinae pariunt. Ex nostris promittere pauca possum, quia tardiores sunt operae nostrae, et difficilius ad vos mittuntur, alioqui misissem Centurias Epistolarum, et alia. Cl. van der Linden editionem ultimam de Scriptis Medicis accepimus, valde auctam, sed doleo hinc inde errores irrepsisse. v. g. cum H. Ernstii nostri Catalogum Bibliothecae Mediceae Florentinae, pro Medica substituit. Male quoque diversa nomina facit Andreae Kragii et Krugii. Kragius enim unus fuit, Medicus insignis, et Academiae nostrae Professor, Frater Nicolai, qui de Republ. Lacedaemoniorum praeclarum Commentarium edidit. Decepit vero Lindanum in Cista Medica Hornungus, ubi vitio Typographi Andreas Krugius scribitur. Alia taceo, quae inscio authore doctissimo et bene merito irrepserunt. Habeo Rhodii nostri Celsum cum variis lectionibus et Lexico, quem publico destinabo, si suaseris. Thesin Lipsiensium de Pulvere Febrifugo Peruano, cujus mentionem facis, non vidi. Vidi tamen


page 325, image: s325

nuper Vindicias Rolandi Sturmii Delphis impressas 1659. in quibus pulveris istius usus variis observationibus comprobantur. Utinam promissis semper responderet eventus, et securum certumque antifebrile haberemus. Fecimus hic ejus pulveris experimentum, et ex duplici tertiana simplicem fecimus. Alias plura, jam enim urget tabellarius. Unum tamen addam, antequam finio. Ordinem fluxus certum humores corporis nostri servare, statasque fluendi vices habere, ex febrium varietate constat, qua pituitam singulis diebus repetentem in febre cottidiana, bilem alternis in Tertiana, Medicorum Galenicorum, quorum Te Principem aestimamus, constituit. Certas autem partes vel hanc vel illam humiditatem occupare, inter perpetua Naturae praecepta necdum scio receptum esse. Aliquid tamen in hanc rem observavi in juvene Hafniensi, Consulis filio, magnae spei, de qua ingeniosi porro cogitent. Phthisicus erat cum febre hectica, et mirantibus nobis die 8. Maji pedes tumere visi, dexter quidem tumore oedematoso, quem ex pituita solemus derivare, sinister erysipelate, quod bili imputamus, ut adeo pes hic ruberet, ille pallesceret. Salutant Te officiose fratres mei, D. Simon Paulli et Wormius, reliquique cruditi, qui Patinum


page 326, image: s326

venerantur. Vale diu et diu vive. Officiose saluto Cl. Tuum filium. Hafn. 21. Jul. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXII. De rubore cancrorum, et Terra solari. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

AMicissimae et omnis reconditae Eruditionis nectare impraegnatae Exc. T. Litterae praeterlapsi anni mense Aug. exaratae et finitis nundinis autumnalibus Lipsiâ Uratislaviam mihi allatae, locupletissimi testes fuerunt exoptatae promptitudinis et benevolentiae singularis, me numero illorum, qui diffusum et per totam Europam sparsum nominis Exc. T. lumen venerantur, et propius absque metu Icarii lapsus accedere audeant, accensitum fuisse. Saxeus licet nomine non tamen saxcum et ferreum mihi pectus, ut non emollitus et tam liberali responsione, ceu blando solis calore fotus, animus gaudio quasi diffluere videatur. Optarem modo, ut in me terram adeo excultam et dispositam ab Exc. T. dispersi radii invenirent,


page 327, image: s327

quo fructus exinde pronascentes Erudito Orbi non aspernabiles forent. Interim cum (quod absque omni adulationis pompa serio a me dici scias Vir Exc.) nostrum seculum feracissimum sit quidem Ingeniorum selectissimorum quae publicae utilitati student, sane Te magis Curiosum, Te magis laboriosum, Te magis difficilioribus Naturae arcanis enodandis feliciorem agnoscit Germania et adjunctus Septentrio neminem, quod tot singularia Tua scripta per totam Europam cum applausu suscepta, tot Tua itinera cum summo Rei Medicae fructu confecta testantur. Gratulor ergo mihi, imo toti nostro Collegio pro impetrata imo oblata adeundi licentia, ut, dum per praerupta et angusta et spinis implicata ad Augusta Naturae Templa repere contendo, per Litteras Exc. T. instar fidae Hegemonae consulere, ut feliciter Labyrinthos eluctari possim, concessum fuerit. De Anglorum laudabili instituto et initâ Eruditissimorum Societate praeter Exc. T. jam ab aliis audivi. Vocari illud Collegium Experimentale et instructissimum tum Collegarum, ad 150. numerum ascendentium, tum sumtuum a Magnatibus munificentissime assignatorum pondere. Hinc facillime in Exc. T. sententiam descendo, longe majora exspectanda ex sertilissima fertilissimorum


page 328, image: s328

ingeniorum Anglia, quibus tam totus Orbis per navigationes patet, ut Naturae antra extra mare, et in mari latentes recessus felicius et facilius perscrutentur, quam impensae suppetunt per plurima ignis experimenta Artis beneficio Naturae favissam excutere. Constricti contra nobis in Germania termini, constricta Magnatum marsupia, et dum pleraeque Magnatum Aulae vino intempestive profuso madent, imo inundantur, Heliconii latices exarescunt. Quare si Cothurnus ob praedictas causas Collegio nostro adaptari nequeat, Socco erimus contenti, dum

-- tenui modulamur avena.

Quae de Gammaris Exc. T. subjunxit singularia, et ea singulari gaudio perlecta et a me excerpta sciat. Utinam ad proposita problemata Oedipus sim non Davus, et inprimis de colore Astacorum coctorum. An quod potentia rubor insit crustae? Sed qui rubor dum terrea et salina crusta dum adhuc multa humiditate distemperatur videri nequeat, antequam ignis beneficio humiditas illa plane absumatur, nativus color sese prodat. Nam et in iis Astacis, qui sub antiquatâ crustâ novae crustae rudimentum gerunt, eandem tunicam ruberrimam sub cocto tegmine conspicimus. Sal autem coctionis


page 329, image: s329

tempore additum intendere et augere ruborem, dum igni socius humorem aqueum crustae sulphur diluentem et quasi obfuscantem magis adhuc ex siccat et absumit. Sic et flamma Sp. Vini, dum eo astaci vivi asperguntur, ruborem evocat. Reliqua ut suis locis inserantur et enodentur, pro virili dabo operam, aut ansam aliis Curiosis praebebo penitius acutiore et lyncea ingenii acie rimari ea, quae caecutienti mihi denegata. Interim cum laboribus meis Cancrinis non Cancrinis sed eruditis aliquot versibus gratulatoriis finito quamvis nondum opusculo applausum dederint Amici quidam faventes, idem summi Honoris et Benevolentiae Suppondium prioribus ut addat ab Exc. T. aliquot versuum transmissione flagitare auderem, nisi nimia importunitate in urbanitatis Leges peccare viderer. Sed dum haesito, vellit mihi Cynthius aurem, animum titubantem confirmat, ut Exc. T. Favonio aspirante fretus, naufragii immemor

-- securâ naviget aurâ.

Dum per hoc hiemale tempus Olai Wormii rerum naturalium peritissimi Viri Museum mente perambulavi, invenio Exc. T. praeter alia plurima Singularia etiam diversis ex Italia allatis Terris mirandum hoc Naturae gazophylacium locupletasse. Si tam pretiosae


page 330, image: s330

purpurae laciniam annectere auderem, transmitterem futuris vernalibus nundinis speciem Terrae Solaris, quae in aurifodinis Silesiae invenitur et diversa est ab illa axungia Solari et Lunari s. Terra Sigillata Silesiaca. Duplex illa Terra Solaris, una quae prope Reichenstenium ex adjacente monte olim aurifodinis (quibus Aurei Asini nomen) decantatissimo eruitur subpallidior, altera quae prope oppidulum Zucmantel lutei coloris est, et si per retortam humiditas per se abstrahatur, purpurascit. Adstrictoriae facultatis est cum vi alexiteria, nec inconveniens pro Tinct. extrahenda cujus mentionem feci Ampelograph. pag. 62. Append.

Antequam manum charta summoveam, unum addere placet. In Cent. 6. obs. ult. Hist. Anat. Rar. Exc. T. mirum et ante inauditum Naturae portentum producit, Embryonem scilicet praegnantem. Inauditum in specie humana fateor. Lusisse tamen et alibi Naturam eundem lusum testis est Euseb. Nierenberg. in Hist. Nat. l. 6. c. 2. in Hispania Equam peperisse Mulam alia Mula gravidam. Exc. T. quoque notissima Naturae Ludibria in Regno vegetabili, ubi dum producitur foetus seu fructus quorundam Limoniorum, praegnantes illos edit, quale Limonium


page 331, image: s331

praegnans describit Cl. Wormius Mus. 2. 28. f. 206. et ante ipsum observavit Doldius in Cist. Med. Hornung. c. 245. ubi pomi exigui interioris cortex quoque flavus, medulla albicans, et succus suis distinctus loculis. Adeo polydaedala Natura nunquam otiosa est, sed Curioso Spectatori indies ab Antiquis non percepta proponit miranda rimanda.

Vale vir Clariss. et tam Publico quam Tuis mihique diu vive, et ulterius studiis meis qualibuscunque fave.

Vratislav. Silesiorum 21. Mart. 1663.

Mag. Exc. T.

Cultor devotissimus

Philippus Jacobus Sachs a Lewenheimb Ph. et Med. D. A. C.

EPISTOLA LXIII. De rebus variis impraegnatis. PHILIP. JACOB. SACHS Uratislaviam.

MItto Epigrammata bina extemporanea in laudem Libri Tui et Collegii illustris, idque ut Tibi gratificer, et monstrem


page 332, image: s332

quanti Te Tuumque Collegium faciam, ad majora officia semper paratissimus. De cancro tuo praeclarum Commentarium posthac expectamus, ut circa difficilia problemata porro erudiamur, quibus enodandis parem Te in laboriosa et eruditissima Vite vinifera monstrasti. Jam igitur, quia summo Tuo merito et felici omine Phosophori nomen in Collegio Illustri meruisti, gammarum publico bono profer et quod Luna solet, quando plena est, vacuum eruditione plenus imple, ut etiam hac accessione Rempublicam literariam augeas. Terra solaris illa, cujus spem facis, inter rara mea numerabitur. Habeo cjus aliqua frusta ex Ungaria nobis allata, quae cum tuis conferam, ubi steteris promissis. Equam gravidam mulâ gravidâ ante ex Nierenbergio observaveram, sed nescivi an propria vel aliena fide id narretur, quum pauca alioquin suae Naturali Historiae ex propria experientia interserat. Limonium praegnans ipse vidi. Et ovum gallinaceum alio ovo gravidum monstravit mihi in Augusto suo Musaeo Serenissimus Rex noster. Quod de Equa Nierenbergius narrat, de muribus produnt uno ore veteres, Aristoteles, Plinius, Aelianus, quos probabili aliqua ratione defendit vel excusat magnus Licetus. Quidquid sit, multa sunt quae vel ignoramus,


page 333, image: s333

vel, quanquam cognita, sine ratione scimus. Tu interim, Vir Excellentissime, vale, et naturae arcana pro virili scrutare, meque, quod facis, constantissime ama. Hafn. raptim 10. April. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

Impress. Lips. et Vratislav. 1665.

EPISTOLA LXIV. Contra Lactea et Lymphatica Vasa instantiae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ADeo incredibili gaudio suavissimae Tuae me affecerunt, ut verba desint, declarandi illud modis, ut ajunt, dignissimis. Ideo quam rarae avis sobolem nullus non eruditorum in Te, Viro veluti consumatissimi judicii, humanitatem admiratur, Paradisicam ego scrinio pectoris inclusam venerabor. Caeterum cum placet anniversario literarum colloquio amicitiam coeptam olim, recolere, nolui ab incepto recedere, sed accepta appropinquantium Nundinarum


page 334, image: s334

Francofurtensium occasione, pensum earum continuare, annexa hac saltem prece, ut, si forte intempestive accessero aut minus commode verba fluxerint, iterum iterumque ignoscas. Sane nihil gratius mihi accidere potuisset limatissimis resolutionibus Tuis ad dubia de lacteorum et lymphaticorum usu, quibus, quotiescunque me clinicum agere jubet [gap: Greek word(s)] mea, et delector et reficior. Sed ne putes me, quas objectiones adnotavi, ex selectis Tuis extraxisse, facile videbis, et ut factum video fuisse, multa plurimaque ex istis Riolani, Hemsterhusii, Conringii, Rudebeckii, Horstii, et quorundam, qui eadem de re in literis mecum egerunt, esse, quibus tamen sine nominis mentione honorifica vel ideo usus sum, cum ambigerem utrum ex sua aut aliorum mente essent profecta, maxime, ceu belle notas, quod in rei novae usu assignando dies diem doceat. Censurae autem Tuae multum tribuo, et utinam citra aeruginem tolerarentur ab omnibus, inprimis qui non hanc modo sed et magistralem illam Acolaneam, patere quaeso, ut jocer, optime merentur. Unum tamen, ni grave fuerit, atque alterum, cujus uberiorem explanationem opto, adferam. In primo dubio, ubi scripseram, non omnia ex alimentis quae assumuntur


page 335, image: s335

opus habere, ut in chylum mutentur, cum partes in illis satis aptae ut nutriant, ista mutatione excludantur, notas 1. nihil per arterias ventriculi attrahi, sed per venas quicquid esset trahi. 2. refectionem autem ejusmodi non sufficere reali indigentiae partium. Ego vero hoc ipso thesin infractam adhuc agnosco, vim restaurativam solas per lacteas non statim ad cor deferri, cum tuo etiam calculo, per venas quasdam ad cor perveniat, quamvis non videam, cur tale alimentum spirituosum et aereum ab arteriis ventriculi hauriri non possit, nisi adeo usque male Tibi videatur scripsisse Galenus, quum [gap: Greek word(s)] sua e partium poris frigidum ad se attrahere perhibet; id quod multo magis in interioribus partibus fieri est credibile, quae magis calent, et ut alicubi disserit Hippocrates, cum exiccantur, id quod famis tempore pariter accidit. Quid nomines realem partium instaurationem, non satis percipio. Si enim ad corpus respicio, ecce et humorosa et spirituosa partium solidarum etiam substantia per humidum istud aereumque realiter instauratur: Si ad vires vero, tunc oppido nulla similiore nutrientur. Praeterea facile differentiam observabis effluvii istius alimentitii extrinsece naribus attracti,


page 336, image: s336

et quousque huc spectet. Nolo enim prolixus esse in re clara, Niloque aquam infundere. Si pepercerint Parcae filo vitae meae, de nutritione instantanea illâ, aliqua luci dabo. Ejusmodi historiae generali de Humoribus immiscui, nec dubito, quin serena fronte exemplar, quod offero, accipias.

In secundo non video, queî, si syncope ista stomachica Dd. consensu statuitur a vellicatione oriri, aut, si mavis, a solutione continui, percipiunt enim aegroti morsum quendam et laborem circa orificium sinistrum, nervi sint illaesi. Scio inediam non vellicare, nec famem, sed causam famis, quam utrum vaporem an acidam materiam aut aerem vocemus, non erramus. Consensus non est materiae tantum sed et generis societate, connexionis et operis. Quidam juvenis annis aliquot abhinc sclopeto dorsum pedis sauciaverat, suboriebatur dolor cum inflammatione ingens, succedebat syncope et convulsio maxillae inferioris [gap: Greek word(s)] affecto pedi opposita, brevi gangraena succedente moriebatur. Materiam hic accusare vix possumus. Condolent nervosa nervosis: Causam particularium convulsionum lymphaticarum genuinam ignoro.



page 337, image: s337

Tertium, Quartum et Quintum apprime placet calculo Tuo confirmatum. Antipatri exemplum saltem thesin munit, non omnem inaequalitatem pulsus chylo arteriis communicato adscribi posse.

Sextum illustras exemplis jucundissimis; nescio tamen, ubi pistoris mei historiam usui tuo accommodas, utrum avide ingestus cibus copiosus, celerrime propter aviditatem cordi infundatur. Johannes Major S. S. Theol. Doct. et P. P. nec non Superintendens h. l. 82. annorum, lumine privatus annos aliquot ante obitum, caeterum viribus et mente optime valens, post sumtam coenam extemplo desiit. Consimiliter Diaconus h. l. M. Wilhelmus Wallichius, senex, sanus et integer, comestis sub coena duobus ovis coctis induratis, librum ex musaeo petiturus, exanimis corruit vitamque claudit. Flatuum multitudini et vehementiae multum debemus, in senibus praesertim et quibus debilis inest calor, aut viscera obstructa, respiratio non satis libera, ut in phthisicis et asthmaticis. Bennetti Theatrum nondum ad nostras pervenit manus; utinam Tua cura una cum Everhardi Medioburgensis et Sylvii Leidensis scriptis ad nos perferri posset, vel duplo aere redimerentur.

Septimum auctoritate nititur Hippocr.


page 338, image: s338

et Galenic. Sed observes velim [gap: Greek word(s)] illam esse particularem, deinde distorsionem vasorum non, si dicere licet, extra dorsum, sed in dorso delitescentium. Deinde locus iste de eventu et solutione loquitur.

VIII. Ideo oppugnavi, quia dantur strumosi, sano invento mesenterio. Deinde quod de lacteis ad collum pertingentibus adhuc nihil certi ostendatur. Constat autem Tibi, Riolanum in responsionibus velle partes quasdam corporis nutriri chylo, et hinc finxit lacteas per totum corpus dispergi. Caeterum chylo plurimum sustentantur strumae, etiamsi non lacteae ad illas excursu suo pertingant.

XII. Usque quaque sapit. Nec enim Tibi dica scripta haec est, imo nulli, saltim optavi majus [gap: Greek word(s)] . Haec invia etiam penetrat, et ignotas nobis vasorum [gap: Greek word(s)] , cum est opus, aperit.

XIII. Vicinitas lactearum renalibus comprobari debet. Diuretica stricte dicta et Cantharides, tum sponte, tum recta ad renes et vesicam descendere, in dubium revocat Rolfinccius, a quo salutaris honorifice. Hic spuria pleuritide pene extinctus fuisset, sed in integrum restitutus optime valet. De hoc problemate alio die scribam.



page 339, image: s339

Quae mihi circa XIV. occurrant, de natura seminis, aperiet Tibi Schola mea partium, quae jam jam subjicietur prelo. Quae vero de mictu calculorum saxo duriorum notas, rara sunt, incantationi tamen ita simpliciter non adscribenda. Existimaverim ego, aeque in microcosmo generari posse quae in macrocosmo fiunt; Dari corpora vitri fraxellis, putaminibus ovorum, pilis, filis etc. similia. Hypochondriacum nobilem habui, qui saepius cum excrementis ingentem calculorum et ossium copiam reddebat. Pastor quidam septuagenarius, ad 20. annos, certis intervallis septimanarum, oborto prius cruciatu circa umbilicum insigni, reddebat omnis generis excrementa referta sabulo, corticibus ovorum, ossiculis, vitro, silis, caeterum suo munere perfungebatur optime, quae ab incantatione profecta sibi imaginabatur, id quod pro fabula habui.

XVII. Si chylus restagnans potest in flatus converti, et tumor ventris derepente factus multo melius huic quam illi vitio imputabitur. Ascitis nunquam est sine flatu. Queî ventriculi non poterit in ascite imbecillitas adesse, si calor cordis a sero debilitetur?

XX. et seqq. Non adeo dilucide proposita


page 340, image: s340

extant apud hos, quos nominas. Deusingius erudite disputat, sed collectiones non sunt [gap: Greek word(s)] . Hic vir, scripturae admodum deditus, saepe sibi contrariatur. Quid lis ista inutilis sibi velit, jecur sanguificare pariter cum corde, capere non possum. Optarem in re clara bellum non faceret. Vellem adcurate retunderentur ejus dubia. Stenonis asserta infirmo stant talo, posse etiam chylum fractis lactearum claustris, aut quiescente animali, ubi valvulae non sunt ita attensae, ad jecur adscendere.

Sed meum est non obtundere pluribus Apollinem Tuum, cujus oracula magni semper a me habentur. Potius vehementer oro, ut aequi bonique consulas, quae in buccam et calamum mihi venerunt. Tuo de favore et candore ingenuo non dubito. Concedat Deus vitam Tibi longissimam, quo tua ope uti nobis potestas crebrior fiat. Vale Decus Medicorum et Ocelle Fautorum, tuaeque voluntati me addictum redama. Jenae ips. Calend. April. 1663.

Illustr. et Excell. Nominis Tui

admirator dum ero

Joh. Theodorus Schenck. D.



page 341, image: s341

P. S. Historiae humorum ultima pagina defecit, hinc ejus copiam habebis Nundinis Lipsiensibus futuris.

EPISTOLA LXV. Responsio ad instantias, cum variis observationibus. JOH. THEOD. SCHENCKIO Jenam.

AD instantias Tuas, nescio doctas magis, vel magis amicas, in procinctu respondeo quam brevissime. Ignosce, quod sine proloquio ad Te redeam, quem scio, sine verbis sesamo et papavere aspersis, facillimae esse admissionis; nec ambagibus amicitiam, sed candore aestimare. Arterias quicquam ex partibus, cui inseruntur, exsugere, nec ipsi Galeno credam, quia alium arteriosi sanguinis cursum posteriores observationes docuerunt. Famis tempore exsiccatas attrahere, veteri dogmati est conforme. Taceo tractionem illam suspectam reddi a subtilioribus seculi nostri Philosophis, quos nec tueor nec damno. Mei sermonis institutum fuit, sine aliis ambagibus per novas vias cordi suppeditari necessariam citamque resectionem.


page 342, image: s342

Si arteriae Tibi concedendae, certe prolongabitur iter per venas. Nos autem de brevissima via cogitabamus, qua alimenta, ad veram partium nutritionem, quam realem instaurationem vocabamus, cordi inferuntur. Vaporosa effluvia rerum reficere possunt, non vere nutrire, nec in futurum prospicere famelico corpori et emaciato. Cocus nidore ciborum reficitur, raro saturatur, raro quoque senescit, quia subitaneae illae refectiones per vapores inflant magis quam nutriunt. Hinc Hippocrates l. 1. Vict. Acut. panem calidum comestum repentinam repletionem, et sitim inducere scribit, tum tarde ex ventre descendere, et corpus flatibus distendere. Videmus certe calidas sorbitiones citius satiare, quam frigidas, quia vapores calidi citius penetrant. Rationem inde peto, cur calidi panes valentius nutrire dicantur, quam frigidi, apud Athenaeum Medicum, citante etiam Oribasio l. 1. Collect. c. 9. non quod caliditas concoctionem solum promoveat, sed quia vapore calido citius ad partes ferantur. Damnum tamen inferunt, quia facile excandescit corpus, et refectio constans non est, vaporibus facile evanescentibus, quibus intumescunt partes, ut laudabilem nutritionem mentiantur.



page 343, image: s343

In Syncope stomachica an simul afficiantur nervi stomachici, non disputo. Id saltem liquet ad syncopen non respicere. Cerebri enim commercium foret, non cordis. Nervorum stomachicorum alium usum laudat vester Moebius c. 10. Fund. Med. quem laudandum censeo. Fibrarum connexiones multum posse ad consensum mutuum, non iverim inficias; at materiae et liquorum communionem plus posse, indubie credo. Utrumque in exemplo tuo occurrit. Convulsio enim maxillae nervis pedum laesis debetur, syncope vero malignae materiae, ex gangraenoso pede per venas ad cor adscendenti. Ex hoc materiae commercio epilepsiam ex bubone pestilenti ortam vidimus. De Paralysi quoque exemplum addam. Musici vidua grandaeva Roeschildiae nuper obiit, quae primo paralysi unius manus, mox utriusque comprehensa, deinde perpetua aliquot annorum fere sputatione materiae crassae et glutinosae vexabatur, quae tandem post levem a coena deambulationem, translata pituita vel pituitoso alimento ventriculi ad principium nervorum, motuque illuc concitato, in Apoplexiam terminabatur, sicque fiduciâ secundae valetudinis mulier oppressa. Eodem materiae vasorumque consensu ex colica biliosa paralysin et


page 344, image: s344

convulsiones in Nobili observavi. Alius post largum potum paralysi oculorum et convulsione manus fatum evitare non potuit. Materiae copiosae vitium fuisse, copiosus vomitus testabatur, quam vasorum communioni imputamus.

Atrophia, quam a spina torta interne ex Hippocrate deduxi, quo sensu Tibi sit particularis, non satis divinare possum. An quia de pueris sermo? Vel quia corpus ad spinam augeri non soleat? De pueris id Cous praecipue pronunciavit, quia humiditatibus abundant, quibus luxationes accelerantur. Simili malo et adultiores patent si similis causa interna concurrat. Si denique spinae regio augeri non potest propter vasa lactea compressa, damnum universo corpori erit commune propter vasorum communionem, quanquam in spinae isto tractu manifestius appareat tabes. Quod si senectutis annos alii attingant, macie tamen confectum corpus perpetuo circumferunt ex data ratione. Caetera non capio.

Strumosos esse sano mesenterio contra Riolanum olim defendi. Inter exempla tamen novimus, scrophulas colli cum mesenterio strumoso. Vetera non tango. Audiamus novissima. Apud Henricum Roonhusium in Observat. Chir. Belgic. part 2.


page 345, image: s345

p. 167. juvenis 14. Dec. 1656. universum collum strumis obsitum habuit Amstelodami, cujus cadavere aperto, mesenterium universum strumis inventum et viscera pectoris repleta. Narrat de Virgine nobili, biliosa, macra, scrofulis multiplicibus vexata Paulus Barbette in Prax. l. 2. c. 2. quae fatis cessit, febre continua continuo illam emaciante, in cujus cadavere aperto repertae sint mille ultra glandulae minores, majores, a faucibus ad os pubis usque, ejusdem coloris, flavi scilicet, quem aperta cute oculis objiciebant scrophulae in collo. Junguntur igitur nonnunquam in uno corpore diversis in locis scrophulae, sed non credo dependentiam. Ex inventis novis lux pauca affulget, quam veteres ignorarunt. Lacteae enim thoracicae in mesenterio exortae, colli venas ingrediuntur, an autem immediate chylum suum glandulis colli infundant, juxta tecum dubito. Mediate vero id fieri per circulum, non equidem negarim, sed tum non magis strumae in collo enatae a mesenterio dependent, quam in reliquis partibus, quae succo chyloso nutriuntur. A jugularibus autem lymphaticis ortum et incrementum scrofularum colli majore specie veri deduxit in nupera Anatome Anat. Bilsianae c. 8. Doctissimus noster Jac. Hen. Paulli, quum pro


page 346, image: s346

Cathedra Anatomica publice et mascule disputaret.

Diuretica stricte dicta et Cantharides recta ad renes et vesicam descendere evidenti experimento edocemur, quia illas partes exulcerant, non alias. Tantoque est Cantharidum cum vesica conspiratio, ut viderim in amico aegro, vesicatorio ex cantharidibus nuchae imposito, urinae difficultatem ortam. Infusum autem cantharidum integrarum observavi non semel in suppressione lotii, urinam provocasse, aliis nihil prorsus promoventibus. Quae omnia si damnare velit Rolfinccius, Magnus ille Aesculapius Germaniae, vacillare nos omnes coget, qui tanti Viri Oracula suspicimus. Quicquid vero futurum sit, Deo sit laus, qui summum Medicum a mortis limine revocavit, longiore vita, si quis alius, dignissimum.

Mictum calculorum saxo duriorum an ab incantatione dependeat semper dubitavi, quia parum magis sagisque soleo tribuere, quanquam nuperum in Norwegia exemplum rerum alienarum, pilorum, plumbi, acicularum etc. per vomitum rejectarum incantationis veritatem videatur stabilire. Silices vero in corpore generari, difficile inducor ut credam, quos in macrocosmo observamus. Igitur si huic illive incantatio


page 347, image: s347

abfuit, certe fraudis suspicio non defuit, quâ suas artes sagae magique tuentur.

Tumorem ventris repentinum solis flatibus nolim asscribere, si quidem materia conjuncta fuit, quae serum suppeditare potuit. Flatus tamen conjungi potuerunt, qui in Ascite raro desunt. Quod de ingesta cerevisia dixi, confirmatur historiâ a Jo. Rhodio nostro Cent. 3. Obs. 4. allatâ. In cadavere enim mulieris A. 1625. in valetudinario Patavino hydrope mortuae, nullius visceris aderat vitium: Solus humor serosus a nimio potu mali causa deprehendebatur, quem largius ingesserat. Si flatus solos tecum admitterem, non consentiret aeger, qui fluctuantem humorem in abdomine sensit, et aqua laconico expressa convaluit. Non ea est facies in tympanitide, ubi soli flatus regnant. Ne mihi diffidas, in memoriam revoco Tibi ancillam hydrope tympania denatam apud Smetium in Miscellaneis Medicis, in cujus cadaver e dissecto, universa intestina, adeoque ventriculus ipse flatu distenta inventa sunt, et fere excrementorum prorsus vacua. In nobili quoque Patavino, teste Saxonia Prael. Pract. part. 2. c. 27. omnia intestina flatu erant plena citra ulla excrementa. Ventriculum affici tandem quis dubitat? Nec ex verbis meis colliges exemtum esse


page 348, image: s348

huic incommodo, quia aperte professus sum, tandem in mali commercium trahi. Neque aliter credendum, quia compatiuntur omnia viscera inferiora inter se, et cum his superiora. Caetera quae minus de Utero dilucide proposita suspicaris, ad accuratiores observationes amandabo, quia necdum singula ita nobis revelavit Natura, quin scrupuli supersint in animis eruditorum, quos nemo hactenus satiare potuit. Futurum aliquando auguramur, ut haec aliaque dubia manifestius nobis pateant. Lento enim gradu progreditur Natura, ne universa unius seculo exhauriatur. Quod si tantum arti Anatomicae adjicietur a posteris nostris, quantum nos majorum defectum supplevimus, ante mundi occasum perfectam artem sperare mortales possunt. Interea orbis eruditus paratis et hactenus inventis fruatur, donec accessione aliorum augeatur scientia. Multa Tu, mi Schencki cum Collegis Clarissimis Rolfinccio et Moebio, quos officiose saluto, ad naturae artisque perfectionem contulisti, plura additurus, si Deus vitam valetudinemque, quod ex animo precor, diu concesserit. Vale, amicissime Schencki, et longiori epistolio ignosce. Multa quidem ad doctissimas tuas instantias reposui, sed paucissima forsan quae eruditae tuae curiositati satisfaciant,


page 349, image: s349

plurima tamen, si animum metiaris diffusa voluntate Tibi addictum. Hafniae prid. Cal. jun. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXVI. De Operibus edendis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. ADOLPHUS VORSTIUS S. D.

QUod, rebus regni Daniae, Vir amplissime, in integrum restitutis, superatoque bello difficillimo cum Rege vicino, pace fruamini exoptatissima, et serio vobis gratulor, et longe mihi est jucundissimum, vel tua inprimis etiam causa, quem inter veteres fidosque amicos numero inter praecipuos. Tui mores meo allubescentes genio, singularis tua eruditio ac varia ita penitus meo haerent infixa animo, ut, quanquam in scribendo, per ingravescentem aetatem meam, fiam Lentulus ac cessator saepe magnus, nunquam tamen non Bartholini mei cum voluptate recordor, et


page 350, image: s350

ad extremum usque spiritum sum recordaturus. Video te quotidie praeclaris tuis scriptis famam extendere coelo. Ignoravi tamen in hanc usque horam, quâ haec scribo, te epistolarum selectarum duas edidisse Centurias, nisi Vir Excellentissimus, mihique multis nominibus perquam charus, Doctor Wormius, ab Italica et Gallica peregrinatione redux, patriamque a nobis repetens id me hodie monuisset. Inspicere mox volui librum, et, inspecto eo, deprehendi me quoque principibus Achivis permistum. Nescio autem utrum tanti sint epistolae illae meae, ut prelo ac typis mererentur committi: quippe non eo fine cum sint scriptae lucem uti aspicerent. Vir Doctissimus, Olaus Borrichius, qui jam fere a biennio tuas mihi attulit litteras, modestia sua atque doctrina varia, minimeque vulgari, ita se mihi probavit, ut nullius indigens fuerit commendationis, qua tamen amicum tuum ac Collegam ornare voluisti. Amavi mox virum primo congressu, et, ut Graecissem, [gap: Greek word(s)] . Dignissimus sane amari est, nihilque de eo ad me perscripsisti, quin virtus id superet illius. Doleo eum saepius cum adversa valetudine conflictari, quod fatum fere est literis nimium pertinaciter incumbentium.


page 351, image: s351

Hac quoque de causa accidit, ut rarius ad me viserit, qui tamen consuetudine ejus summopere semper fui delectatus. Indignor serio, quoties cogito quam indigne habitus fuerit in editis publice scriptis a Gröningensi Deusingio; quem nescio quae intemperies exagitent, quod viros optimos ac immerentes sinistris suis suspicionibus gravet, semet Censorem constituat omnium eorum qui vel in Medicina, vel philosophia, aliquid seculo nostro de suo impartiunt. Si meis paternis fidem adhibuisset monitis, abstinuisset hinc manus, nominique suo ac famae consuluisset melius. Sed quid agas istis hominibus, qui monitores ipsos, post sana suppeditata consilia, etiam impetunt? DEUS illis det mentem meliorem ac pacis tranquillitatisque amantiorem, ac desinant tandem lutum luto repurgare, cogitantes quid a nobis exigat [gap: Greek word(s)] , quae non est suspicax, neque injurias et maledicta maledictis ulciscitur. Steno vester, juvenis egregius et summae exspectationis, modestius hîc sese gerit. Utinam Tertulliani istud meminissent ij, qui, tacti vel levissime, mox ad arma convolant iracunde, calamumque stringunt succo loliginis atro imbutum. Ait is Pater Latinus egregie: Si apud Deum deposueris injuriam, ipse ultor est: Si damnum,


page 352, image: s352

restitutor est: Si dolorem, medicus est: Si mortem, resuscitator est. Mittamus ingrata haec, et querelas de hodierni seculi scriptorum fastu, animique impotentia. Nemo laeditur, ut Stoici non male opinantur, nisi a semet ipso. Quaeris quo statu sint res meae; id verbo dicam: non malo, per Dei clementiam, imo optimo. Vegetus pro aetate sexaginta et sex annorum etiamnum sum; doceo publice aliqua adhuc cum laude; scribo etiam ac paro privatim quae alteri seculo prodesse queant. Dabo luci propediem, [gap: Greek word(s)] . Philothei commentarium Graecum in Aphorismos Hippocratis; quem habeo Ms. ex Bibliotheca regia Parisiensi. Epistolas itidem meas selectas, et Orationes aliquot varii argumenti colligo, ac publico destino. Neque de Theophrasto edendo omnem deposui curam; modo exemplar ejus collatum cum Mss. Romae ex Bibliotheca [gap: Greek word(s)] Holstenii nancisci mihi concedatur. Fecerat mihi spem ejus obtinendi ipse Holstenius; at morte praeventus, promissum exsolvere non potuit. Audio eum Bibliothecam suam Christinae, Suecorum olim Reginae, legasse. An vero ab ejus humanitate Codex ille impetrari possit, videro, viamque aliquam tentabo. Scripsi ante annos complures, cum adhuc


page 353, image: s353

sceptra regni sui teneret, Epigramma geminum, Graecum pariter et Latinum, in tantae tum existimationis Principis laudem honoremque. Si quis hujus memoriam apud eam renovaret, fortassis benevolentiam hac in parte ejus experirer. Legisse id ac probasse, ex Nicolao Heinsio, Dan. filio Doctissimo, qui per id tempus Holmiae in Aula vivebat, mihi constat saltem. Te cum tuis valere, et prelis quotidie operam dare ac defatigari, lubenti animo percepi. Perge, mi Bartholine, istoc modo orbi litterato tua, quae amo et probo, propinare. Horti Acad. plantarum Catalogum auctiorem, si vitam concesserit vitae nostrae necisque Arbiter summus, dabimus ac transmittemus futuro autumno. Satis longa epistola ultus jam sum diuturnum nimis silentium meum. Desino itaque, et te, vir amicissime, valere ac vivere feliciter a Deo immortali opto, qui tuus et vivam quoad vivo, et moriar. Lugd. Bat. 1663. 14. April.

Obiit ipso hoc anno mense Octobr. Medicus hic [gap: Greek word(s)] , Florae decus, Musarum delicium, summum amicitiae nostrae ornamentum.



page 354, image: s354

EPISTOLA LXVII. Officiosa Epistola. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

VEneratur Bononiensis Universitas celeberrimae sapientiae tuae monumenta, Vir Excellentissime, et ego inter publicos hujus Archi-Lycaei Professores minimus plurimum admiratus sui eximiam praeclarissimae Dominationis tuae in Medica facultate et potissimum in Anatomica observatione experientiam, ut saepius mihi optaverim occasionem devovendi Dominationi tuae praeclarissimae observantiae meae obsequia et simul aliquam contrahendi inter nos literarum familiaritatem, ut cognoscere possem spectatissima quae hactenus in lucem edidisti facultatis medicae oracula, quoniam pauca, licet electissima, ad nos usque pervenerunt. Tandem voti me compotem fecit, summa Perillustris et Generosi Domini Milleri humanitas. Hujus praestantissimi juvenis Domini mei fidelibus insignis in te observantiae meae testimoniis credere non recuset, quia pluribus benignissimam patientiam tuam gravari non audet in praesenti animus; plura percipiet ab eodem praeclarissimo Miller, omnia in augmentum


page 355, image: s355

amicitiae contrahendae, atque in famae tuae gloriam nunquam interituram respiciant: Plurimam interim fortunae tuae et votorum tuorum prosperitatem ex corde precor et me protestor

Perillustris et Exc. Dominationis Tuae

addictissimum, obsequentissimum et fidelissimum servum

Bononiae 17. Ap. 1663.

Raimundum Maria de Pistorinis.

EPISTOLA LXVIII. Laus Bononiae. RAIMUNDO MARIAE de PISTORINIS Bonon.

AMplissimas Tibi gratias ago pro oblata per literas amoris plenas et officii amicitia, auro contra aestimanda. Inter urbes Italiae Musis deditas Mater Studiorum Bononia semper et patrum et nostra memoria caput extulit, et Tu inter ejusdem eruditos Doctores. Agnosco pronum tuum in me animum, sed nimio officio peccas, et me meaque scripta pluris aestimas quam reapse meremur. Nonnunquam perituris chartis aliquid illinimus, non ut secula ferat, aut eruditis ex asse satisfaciat, sed ne nihil


page 356, image: s356

egisse videamur. Audebunt tamen in posterum confidentius aliorum conspectum subire quae meditamur, quia Tibi et subacto tuo judicio placent. Indicem eorum, quae prela nostra hactenus fatigarunt, mitto, quia eam mihi pro nascentis amicitiae jure necessitatem imposuisti. Onus certe ut amplum judicio vestro, ita reapse grave mihi ac solicitum, dum enim nos cura posteritatis exercet, consumimur, et voto citius posteritati adscribimur. Solabitur temporum querelas tuus favor, et animum addet, ne contagione seculi vim et spiritum amittat. Quicquid futurum sit, obfirmabimus animos, et constantia involvemus, ad quam tua amicitia animabit. Quid Malpighius vester in Re Anatomica porro meditetur, te interprete, scire aveo. Denique ne longior sim, ad vos, Deo fortunante, iturum Nobiliss. Frid. a Lente, amicum nostrum magnum et Magno Parente natum, de optima nota Tibi commendo. Dabis id honori Parentis, Regii Cancellarii, spectatae virtutis fidei, dabis amicitiae, quam illibatam Tibi repromitto, ut eo favore excipias juvenem ad magna natum et surgentem, quem a tuo candore expecto. Vale, Musarum ornamentum, diu bono publico vive, meque


page 357, image: s357

amare perge prorsus tuum. Hafniae 29. Julii, 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXIX. De Scorbutici curatione ulteriori, et naevo puerili. FRIDERICO HAMMERICO Elsingoram.

EX amicissimis tuis literis intellexi, amicum nostrum optimum Matthiam Martini adhuc de pectoris difficultate conqueri, nec multum sublevatum iis remediis, quae communicato consilio suasimus. Interim tamen magna spes affulget ex sanguine misso, et subsecuto inde levamine. Sanguinis consistentiam laudabilem animadverto, nec putredinis indicia fovere, superficies tamen scorbutum indicat, et seri copia, cui ea propter omni studio occurrendum. Hactenus quidem parcior videtur fuisse in usu antiscorbuticorum, quia palato minus grata sunt, in posterum tamen, te consentiente, suaderem continuum usum. Et quia praecedentibus medicinis praeparatum jam satis habet corpus, sudores commode succedent


page 358, image: s358

in laconico, si lectum refugiat, assumta prius, ante ingressum, aqua antiscorbutica. Pediluvia nescio an ex usu futura, quod attrahant plus ad tumidos pedes. Spero detumescere posse post sudores in laconico procuratos. Cucurbitulas scarificatas recte rejicis, quia ulcera periculosa in pedibus scorbuticorum. Quia primarium symptoma, quod jam urget, est dyspnoea, eaque meo judicio proveniat a vaporibus scorbutici abdominis et hypochondriaci, unde et somnus ille inquietus et in sella sumendus, praeter clysteres subinde repetendos carminativos, suaderem quoque subinde ante horam somni consueti pilulas Tartareas Quercetani et de Ammoniaco, ut a capite et pectore revellantur vapores blandeque evacuentur. Praeterea aquam Carminativam saepe sumendam conferre credo flatibus discutiendis, quibus diaphragma premitur et somnus turbatur. Denique motus corporis vectione et aeris mutatione sereno coelo omne punctum feret. Nolo de vino medicato repetere, quia aversum illius animum percipio. Decoctum quoddam mihi ostendit Christina Trönnera sibi a Dn. Charisio pro dyspnoea communicatum ex Fol Senae, Rhab. Agarico, Manna, Glycyrrhiza, quod improbare non ausim, hac tamen cautione, ut parcior


page 359, image: s359

minorque sit dosis, deinde ut corrigentia, inprimis carminativa, augeantur. Deus optimo Viro sanitatem reddat, quod ex animo voveo. Naevum illum in capite filiolae Illustris vestri Holckii quod spectat, crediderim tutius auferri posse solâ ligaturâ arctâ fili fortis vel chordae testudinis, qua interceptio fiat sanguinis affluentis, adeoque sublato nutrimento tali tandem facile contabescat. Ne vero sanguis affluere consuetus interiorem quandam partem obruat, praecavendum levibus frictionibus revellentibus. In scapula vero qui tumor adest puerulo alteri, sine magno periculo posset amputari et resecari, si peritum Chirurgum fuerit nactus. Pauca haec amicissimis tuis literis respondere volui brevissime, quia plura negocia nos jam distrahunt. Tu vale, mi Hammerice, et me ama, officiosissimamque salutem nuntia laudatis aegris Tuis nostri amantissimis. Raptim Hafniae 24. April. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 360, image: s360

EPISTOLA LXX. Nova Musculorum et Cordis fabrica. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

APologiae Prodromum Nicolao Kragio transmisi Tibi offerendum, spero rite curatum. A Clarissimo Sylvio disputationum de novo impressarum, aliarumque de febribus exemplaria quaedam accepi amicis offerenda, quos inter cum nemo mihi sit, quam Tu, Celeberrime Vir, majori veneratione colendus, hisce diebus Hafniam petenti amico tradidi Tibi exhibenda. Caetera, in cordis et musculorum versor scrutinio, sperans brevi, si sufficiens isti labori otium fata permiserint, me utriusque fabricam cum figuris absoluturum. In musculis quae observavi, an ab aliis fuerint notata, Tua me infinita docebit lectio. Tacebo vasa, quae necdum nisi pauca, eaque non magni adeo momenti exhibuerunt; quod vero fibras eorundem spectat, elegantem carum mirari satis nequeo structuram. Quamlibet solam considerans fibram, carnosam in medio, in utraque extremitate videbit nervosam, id quod et satis vulgare, sed omnium junctarum compositio mihi visa rarior. Carnosa namque portio non ab


page 361, image: s361

uno musculi extremo versus alterum recto ductu extenditur, sed inter latas tendinum expansiones fertur transversa, ita quidem ut carnosarum singulae parallelum inter sese observent situm. Si enim ab uno musculi extremo versus alterum fieret secundum fibrarum ductum sectio, haec se manifestam sistet structura.

[gap: illustration]

A B Tendo per unam musculi superficiem se expandens.

C D Alter tendo per oppositam se superficiem diffundens.

E E Carnosa fibrarum portio inter utramque expansionem extensa.

Integri alias simplicisque haec est fabrica.

[gap: illustration]

G H unius tendinis expansio.

I K expansio tendinis oppositi.

L L carnosus venter.



page 362, image: s362

Sunt et musculi compositi, iique generis non unius, elegantissimi mihi visi, quorum fibrae hôc modo dispositae.

[gap: illustration]

P. tendinum alter qui in duas finditur expansiones, superior una versus Q diffunditur, alter inferior versus R se expandit.

M. alter tendo, qui per medium ventrem suas dispergit fibras.

Ab N ad O et porro inter mediam et duas exteriores oppositas expansiones parallelo ductu feruntur carnosae fibrarum partes.

Nec omittenda videtur quae cuilibet musculo peculiaris membrana, cujus fibrarum situs transversus et inter carnosas fibras diffusio non parum ad motus explicationem conferre videtur. Sed de his, ut et de speciali quorundam notatu digniorum musculorum fabrica brevi plura, haec enim tantum obiter Tibi volui significare, ut, si quid de illis a Te vel sectione observatum, vel lectione, liceret Tua informatione gaudenti, tum laboris compendium facere


page 363, image: s363

sumptuumque, tum descriptionis rationem secundum Tua dictata dirigere. Quod substantiam Cordis spectat; evidenter, ut opinor, demonstratum dabo, nihil in corde reperiri quod non reperiatur in musculo, nec in corde desiderari, quod in musculo invenitur, si illa respexeris, quae ad musculi faciunt essentiam, id quod et de auriculis patebit verum. Erit et inde manifestum, nullas in corde dari fibras vel rectas, vel circulares, vel, ut Vesalius describit, obliquas, sed unius omnes generis esse, simplices puta, quales in quolibet alio reperiuntur musculo, in eo tantum a reliquorum quibusdam differentes, quod non secundum rectam lineam extendantur, sed, ubi a basi conum versus oblique descenderint, iterum superiora versus dirigant cursum. Omnium autem, ut spero, fibrarum utramque ex autopsia determinabo extremitatem, simulque monticulorum seu lacertulorum usum, valvularumque ortum, numerum, motumque, et vasorum naturam spectantia non pauca. Videbunt hinc adversarii Tui, qui figuras in Anat. Tua reformat (edit. Lugdun. an. 1651.) p. 245. expressas systolen cordis et diastolen nobis exhibentes existimarunt, evidenti rationi e diametro repugnare, se ante victoriam cecinisse triumphum, cum


page 364, image: s364

ex fibrarum structura resultans actio ibidem evidentissime exprimatur. Sed fefellit illos de parenchymate cordis minus accurata opinio, qua illud se vesiculae ad instar habere crediderunt, adeoque, cum brevius redditum intumescit, dilatari, cum longius concidit, angustius fieri. Quod vero ibi et ligatura, et dissectione et tactu demonstras, idem et ipsa fibrarum evincit fabrica, unde etiam fere omnium, quae ibidem p. 249. a Te de cordis in suis motibus forma exponuntur, ratio reddi potest. Sed et evidens erit, conum non esse densissimum, sed ipsum ejus extremum, quo loco fibrarum superiora versus fit intorsio, in corde bubulo aciculae capite tenuius esse. Septum vero an pervium sit, necdum licuit videre. Cavernulas sequutus clausas offendi; quid quod et exterioribus parietibus suae sint cavernulae magnitudine reliquis non cedentes, sed et innumerus ille fibrarum per septum decursus idem videtur dissuadere.

Vix haec, satis, ut vides, properanti exarata calamo, cum ecce mihi a Te litteras, quibus etiam paucis, antequam de tabula manum, respondendum. Cavae motum inspirationi respondentem a Domino van der Lahr credideram inventum, sed inde tribus illam deberi


page 365, image: s365

inventionem didici, Padburgio, van der Lahr, et Beckero, qui simul sectioni tum temporis institutae intererant. Quod compressionem vicinarum partium in inspiratione depressarum spectat, locum hic non poterit illa invenire suspicio, cum et in collo et in abdomine ab omnium alias incumbentium vicinia liberata vena nihilominus ita evacuetur, ut latera ejus se mutuo contingant; nec quam pressioni opponis, difficultas urgere videtur, cum non requiratur ut tunicas venae in thorace pervadat aer; sed tantum, ut in venis extra thoracem existens sanguis dilatatam intra thoracem venam ingrediatur. Pressioni vero ut faveam, sequentia quasi cogere videntur. Extra omnem namque controversiam esse puto, aerem, cum a pellente quocunque vim patitur, vel densari eodem, in quo est, loco, vel alium in locum propelli: ad condensandum autem magnam requiri vim mechanica docet, et experientia evincit condensationem nunquam succedere, nisi pressum aerem ambientia corpora omnia ad resistendum satis fuerint valida; quod si autem vel minima pars ambientis resistendo fuerit impar, illico a trudente eausa propulsus aer, qua elabatur, invenit rimam. Quod si itaque, dum diductae a se mutuo costae, descendensque


page 366, image: s366

diaphragma externo aeri vim inferunt, quantum exterior superficies aerem premit, tantum ei cedant quaedam in thorace contentae partes, necessarium existimarem, non densari aerem, sed eo pelli, ubi minorem invenit resistentiam. Quae autem cedunt, illa sunt, quae thorace distento dilatantur, ut pulmones, et thoracem intra existens cavae truncus; ut itaque pulmones aer diductos implet, aut ipse potius non resistentes diducit, sic et extra thoracem existens sanguis cedentem cavae intra thoracem tunicam ut distendat, eo tanquam versus locum sibi non resistentem propellitur. Quod si mea me hic fefellerit ratio, et a vero abduxerit, Tuis in viam reduci desiderarem rationibus. D. Hobokium suas Tibi in defensionem Blasii scriptas misisse litteras miror. Certe et sibi consuluisset et Blasio suo, si impressionem dissuasisset; jam vero ut Blasius, sic et ille demonstrarunt, illorum demum maximam esse temeritatem, quorum, minima est experientia: nec credo in vastis saepe voluminibus tot inveniendos errores, quot ibi in proprii inventi defensione commitit Blasius, suoque Hobokius assensu confirmat. Miseret me Blasii, qui linguam ante manumque non potuit frenare, quam suis ipse scriptis suam publico manifestam reddidisset


page 367, image: s367

indolem honesto homine parum convenientem. Quod equos attinet muresque, nec illorum inde crania, nec horum aperire licuit uteros. Pro promissa Diatribe gratias ago maximas. Salutat Te Clariss. Borrichius. Deusingius antiquum obtinet et Celeberr. Sylvio gravissima minatur; sed bruta haec fulmina suavi risu ille Vir moderatissimus contemnit. Plura non licet addere. Vale et ama

T.

Leidae ult. April. Anno 1663.

discip. Nicol. Stenonis.

EPISTOLA LXXI. De musculoso Corde. NICOLAO STENONIS Leidam.

APologiae Tuae Prodromum recte accepi, uti et missas magni vestri Sylvii disputationes uno volumini inclusas. Utrique gratias ago. Tibi inprimis, quo parario et autore mittuntur. Doleo vero vicem tuam, quod tot tantisque circumdaris adversariis. Aemulatione hac honesta aluntur ingenia plaeclara. Optassem inter Te et Cl. Blasium amicitiae redintegrationem,


page 368, image: s368

sed voto meo excidi, nescio enim quomodo partium studio deditus videor, Tibique credor magis favere. Quicquid sit, scias me Tuum esse, et laudare studium Anatomes indefessum, quo magna nominis tui fama excellis. Egregia sane sunt quae de musculis et Corde commentaris, digna quae in publicum edantur. Manes Hippocratici Tibi paeana canent, quod derelictam Coi de corde sententiam observatione tua praeclara revocaveris, et musculum revera esse ad oculum demonstraveris. Galenus aliique posteriores gratias agent, quod fibras unius generis cordi assignaveris. Similitudinem habere cum musculis, non pauci in Coi defensionem suspicati non ita pridem sunt. Tua opera Cordis substantia novo artificio retexitur, et fibrae simplices in corde perpetuo mobili adaptantur. Et quia cochleatim fit fibrarum adductio, judice incomparabili vestro Lindano Phys. Med. c. 6. obitur ea cum minori negotio: nam docent Mechanici, singulare esse in cochlea, ut minor vis ad ejus motionem proportione requiratur, quam in ulla alia machina. Omnia caetera musculorum propria cordi facile accommodaveris; sed scrupulum motus injicit, prorsus in corde diversus ab illo, quem musculi reliqui exercent. Hic enim


page 369, image: s369

motus voluntarius est, ibi naturalis, ex arbitrio nostro non dependens, sed perpetua sanguinis influentia, etiam invitis nobis vel non cogitantibus, perennans. Unde sui generis esse sunt qui credant, ex eo musculorum genere, ad quod diaphragma referimus, ubi mixti sunt motus ex libera et naturali: cum quibus tamen facere non possum, quippe motus cordis omne arbitrium excludit, neque ex voluntate nostra dependet, quanquam sanguinis influxus vel tardari vel accelerari nonnunquam possit, quod in exercitationibus, vel vehementibus vel moderatis vel prorsus intermissis, videmus. Fibras simplices solas dari in musculo cordis, ipsi tuae experientiae repugnat, quippe contrario situ duplicantur ex tua ipsius confessione. Dicis enim, ubi a basi conum versus oblique descenderint, iterum superiora versus dirigunt cursum. Duplices igitur fiunt, et quasi circulares descendendo et ascendendo. Praeterea quia oblique descendunt, obliquas dari in corde fibras, minus recte contra magnum Vesalium negas. Et tales esse debuerunt, si actionem cordis respiciamus. Hujus quippe motus, qui systole et diastole constat, sive dilatatione et constrictione ventriculorum, diversas fibras postulat, ut diversi contrariique motus perficiantur. His vero


page 370, image: s370

si milibusque dubiis facile satisfacies, ubi meditatas de Musculis et Corde observationes uberiori commentario illustraveris. Miror autem, Hippocrati id plerumque affingi, quod Cor musculus sit. Validum musculum vocat L. de Corde, non ratione nervorum, a quibus praecipua musculi denominatio, sed carnis spissamento. Lindanus eruditissimus c. 6. Med. Phys. §. 71. musculum vocat cor, ex Hippocratis mente, actione non tendine: sicut enim actio musculi constat perficiturque contractione et laxatione, ita et cordis. Non magnopere tamen de hac autoritate laboro, quia incertum est, an inter genuinos Hippocratis libros ille numerandus. Apud Plutarchum certe in Sympos. ad Philosophum Platonicum refertur, et Galenus refert opinionem Platonicam de liquore in tracheam descendente ex ipso hoc libro. Falluntur vero, qui contra Anatomen nostram cor cum vesicula comparare audent, quos ex accuratissimis tuis inventis refellis. Parenchyma cordis carnis esse spissamentum Autor l. de Corde l. c. profitetur, ubi cor vesicae non assimilatur, sed in vesica, seu pericardio, tunica laevi contineri dicitur. De septo ipse non semel dubitavi, an praeter naturam fuerit pervium, quando foramina penetrantia monstravit nobis. Fossiculam


page 371, image: s371

pilae instar observavit idem Autor, sed nec istam in alium sinum patentem narrat. Quicquid novi de his aliisque curiosa doctorum manus statuerit, avide desideramus. Tui prae caeteris labores arrident, quia naturae dicati, docti, et a cive nostro profecti. Macte hac tua diligentia, mi Stenone, perge his similibusque scriptis inclarescere, et me Tuum esse certo credas. In Phocae Anatome Paullinus junior, jussu Regio, apud nos occupatur, ejusque sceleto conficiendo. Alia non occurrunt quae scribam, nec occupationes sinunt. Vale feliciter et me ama. Raptim Hafniae 25. Jul. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXII. De Pulmonibus dubia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SI cuiquam amici nomen debeo et cultum, certe Tu solus is eris, quô de idem velle et nolle audacter pronuncio. Magna sunt et immortalia Tua in Rempublicam merita, quibus Tu alter coeli Apollinei,


page 372, image: s372

pene dixerim, et Musarum Charitumque Atlas, amicos tuos, sidera veluti, animas et foves. Sed nolo in faciem videri Te laudare, mihi sufficit ex novissimis Tuis non displicere Tibi amorem et operam meam, hinc rogo ut eodem animo erga me permaneas, Schenckiumque Tuum pristino isto affectu deinceps prosequaris. Hauboldo ad priores Tuas quas concinnaveram tradendas jussi nostris, qui Francofurti se id fecisse responderunt, redditis una elegantissimis aliis Tuis, quarum de adventu in sinum gratulor. Caeterum ad monita tua superiora quae denuo adpinxi, vides eum maxime in finem exstare, ut limam ulteriorem subeant, sicque veritati, cui uterque nostrum hostiam debet, in re obscura locus suus permaneat. Mihi sane ingeniosorum hominum et qui cum eruditione humanitatem excolunt, labores apprime placent, nec aliud mihi propono in expendendis ejusmodi, quam ut magis magisque instigem, marcet enim sine contradictore virtus. Ut autem scias quâ ego incedam viâ, seu qua methodo tractem aliorum scripta, ecce illud unicum ago, ut [gap: Greek word(s)] praeponam, neque facile a veterum principiis secedo, quousque rei s. naturae ipsius tum artis necessitas id permittunt, alias apum more ex


page 373, image: s373

recentiorum flosculis optima quaeque istis addo, fugioque quae utrinque [gap: Greek word(s)] sunt. Verum quo dilabor? Historiam humorum succisivis horis congestam, et ceu vides vel [gap: Greek word(s)] saltem ejus tibi offero, non ut probes sed ut castiges, modestiae enim reprehensionis tuae me libenter subjicio. Plura addidissem, ni veritus fuissem particularem operam ista desiderare, quam adhuc molior, destitutus hâc vice mutua ope scriptorum nonnullorum, quae ad manus meas nondum pervenerunt. Qousque Helmontio subscripserim, citra laborem perspicies. Hominem aestimarem omni laude dignum, si a conviciis abstinuisset et aenigmata sua paulo tersius proposuisset. Solitus sum ipsum larvatum Paracelsum appellare, et veterum placitorum hostem fictitium. Fateor quam plurima esse, quae ipsis etiam Cartesianis subtilitatibus anteferenda. Quam primum appulerunt Epistolarum Tuarum centuriae cum diatribe ista Tua de natura et motu pulmonum ad nos, statim adferendas curavi, neque cessavi quousque transcursu aliquo perlustraverim. Vehementer placent, et mirari satis non possum indefessos et concatenatos Tuos labores, qui rebus tam arduis eruendis irrefracti praesunt. Malpighius


page 374, image: s374

tuae solertiae famam suam debet, quâ sine nil nisi tenebrae exstitissent epistolae suae, perfunctorio enim sudore eruperunt. Cartesii hominem mihi pariter comparavi, ex quo multa utilia collegi, ut ut aliquando cerebrum componat modo quo velit ipse. Vidi illum valvulas in extremitatibus nervorum statuere, quae sententia, si recte explicetur, neutiquam erronea est neque [gap: Greek word(s)] destituitur. Sed mitto hoc. Sylvii Leidensis disputat: priorem partem vidi miratus hominis facundiam et inveniendi facilitatem. Verum, id quod tibi in aurem, ejus hypotheses aut mere sunt singulares, aut admodum generales, praesertim ubi Chymicorum postulatis et solutionibus et coagulationibus tantum inhaeret. De Stenone et Boyleo multa mihi promitto, cujus sundamenta firmo nituntur talo. Bilsii ductum roriferum ad thymum se tam varie torquentem propaginem lymphaticorum interpretor, cui quam plures pectoris affectus vitiato aut rupto imputo. Easdem in brutis demonstravi sub sectione publica. In muliere quâdam bronchocele laborante unice hisce vasculis causam adscripsi. Lymphatica vasa in faucibus, palato, naribus ac gutture etc. plurima inveni. Laus aeterna Warthono


page 375, image: s375

sit et Stenoni, qui Te ductore, ad horum anatomen se contulerunt, fateri enim possum, labores esse duros admodum et difficiles. Sed ad diatriben Tuam de pulmonibus revertor, quae salivam mihi movit copiosissimam, ut vellem vel unius horae momento me conjunctum Tibi. Ut enim video, in paucissimis dissidemus. Plura addam, quam primum ad ventris medii anatomicas Exercitationes me contulero. Interea quae mens mea sit, proximis nundinis observabis, ubi scholam partium absolvero, quam disputando publice sum aggressus, luci daturus.

Ut autem per transennam, quae occurrunt, attingam, spumosas cavernas pulmonum dudum examinavi, estque illud, quod proxime ubi de poris partium sum acturus, hucusque enim silui, attigi, nimirum contextum partium mollium exsanguium affabre conformatum, modo spumas, modo cavernas, spongias, vesicas, valvulas, etc. exhibere, quarum faciem obliterant [gap: Greek word(s)] , seu mavis dicere affusus sanguis, qui est eis fomenti loco. Unde tantam necessitatem ratus sum exigere doctrinam de poris partium, ut sine hâc vix possibile sit usus assignare earundem et actiones. Idem etiam in humoribus observo,


page 376, image: s376

quorum conformationem mihi microscopiorum delectus, et variorum liquorum miscella liquido ostendunt. Verum de his alio die.

Quod autem existimas, ex sanguine non procedere horum originem, me turbat. Nonne sanguis albescit, si tinctura sua privatur, si aliis liquoribus permiscetur? Si chylus rubescit alio subjectus caloris regimini, cur non vicissim sanguis, aliam vim ignis expertus? Et res clara est in ortu pullorum ex colliquamento. Quae causa ipsum virum immortalem Harveum permovit, ut idem sanguinis nomen et illi qui in vasis sanguinis est, et illi qui in concrementum spermaticum facessit, tribuerit. Non miror itaque quod Malpighius miratur, non vasa sanguinea pulmonum spectari in extremis sanguinolenta, eo quod tali colore amplius non sit opus. Sed cur rubent pulmones in adultis? Causam adferunt, aerem inspiratum, motumque pulmonum. Est aliquid, aerem mutare humorum colores, sed non indifferenter. Sanguineum colorem aer non mutat, sed intermedios plerumque, qui aquei plerumque. Sed multi sunt qui neque ab aere moventur, et tamen albescunt. Exemplum habes in ossibus, in cartilaginibus.


page 377, image: s377

Ideo neutiquam aeri, neque chyli accessui per se imputo alborem pulmonum, sed calori ipsi animali, qui ab interno evolutionis principio et albam et cavernosam spongiosamque pulmonum substantiam produxit, idque satis clare lib. de princ. ab Hippocrate propositum.

Maculas nigras, quas recte cum Helmontio signum et effectum corruptionis denomino, ortas esse ex circulatione interrupta, cum Pecqueto existimo, estque id idem, quod videmus in sugillatis et vexatis contingere, ubi partes cruentae et lividae, apertis iterum poris partium, succum istum abigunt vel aliunde revehunt.

Spumosum sanguinem conciliat ejus fermentatio et aeris accessus. In ea enim semper sum sententia, in arteriis plus esse aeris cum sanguine conjuncti quam in venis. Et nescio, qui eo devenerint veteres, ut repudiaverint aerem ex censu alimentorum, quem ego [gap: Greek word(s)] cum Hipp. appello. Ego, qui saepius adhuc sputo sanguinis tentor, mihi testis sum, spumosum reddi sanguinem quo pluries aerem attraho.

Ex sanguine autem spumeo spumosum oriri corpus, quis ambigit?

In sectione secunda occurrit mihi vesicularum [gap: Greek word(s)] quod ego deprebendo


page 378, image: s378

esse [gap: Greek word(s)] simile et cellulis aptum, quae satis sunt angustae in homine, eo quod a parenchymate, quod interpretor compaginem pulmonum universam, valide contineantur. Ut autem, quae notaverim circa horum constitutionem, tibi clareant, illi qui tabe moriuntur ex sputo sanguinis copioso, monstrarunt molem vel dextri vel sinistri pulmonis insignem, quae etsi primo intuitu nigricans apparebat, penitius tamen cultro dissecta, omnes istas vesiculas non dilatatas, sed mucilagineo humore, viscido et albo refertas exhibuit, quae causa, ut non nisi [gap: Greek word(s)] aegri toto decubitus tempore exspuant.

Unde de transmeatu istarum vesicularum haereo nonnihil. In ulcerosis autem, cum ad suppurationem et corruptionem devenitur, [gap: Greek word(s)] cavitas oritur, quae ex pluribus absumptis cellulis amplior redditur. Et haec si exsiccari posset sufficienter, e vita non tollerentur tot phthisici. Verum recte monuisti, plurimam lymphaticorum catervam hic spectari. Ita enim res se habet; ideo humidissimus pulmo. Accedit faucium et gutturis consensus, qui multum humiditatis pulmonibus affundunt.

Non membrana interior modo spongiosa est asperae arteriae, sed in extremis cartilaginibus vesicularum more expanditur, suntque quadrangulares et sexangulares


page 379, image: s379

earum figurae ad sustinendas vesiculas ordinatae.

Pervios esse pulmones in omnibus animalibus, nemo, nisi qui cerebro destitutus, oculo et manu, aliter docere poterit. Cui fini? ut et ventri infimo aerem communicent, ad distribuendum chylum, et expultricis robur, tum calorem putredinalem eventilandum.

In respiratione thorax universus in momento non dilatatur. Sunt duo quasi motus contrarii, cum diaphragmate respirationis principali particula se coarctante elevatur abdomen et pars superior thoracis paulo introrsum trahitur, in exspiratione concidit venter et extrorsum thorax anteriore parte movetur.

Hoc tamen plus quam certissimum est, aeris inspirationem esse languidiorem, cum patula foramina sunt, et perceleriorem, cum occlusa. Moram tamen aliquam nectit aer inspiratus, ut distemperet calorem sanguinis, id quod non fieret, nisi paulum perduraret. Deinde mistio hoc requirit.

Flatuum ex hypochondriis in thoracem adscendentium mentio sit, quod est verissimum. Historias huc transfer quas in centuriis obs. Anat. habes. His addam meam. Uxori meae priori, quae erat hypochondriaca, denique in peripneumoniam incidebat,


page 380, image: s380

quatuor ante obitum septimanis, interdum mane, interdum vesperi, ante et post coenam, molestissima obtingebat eructatio, adeo ut ne trecenti ructus pro vice, sine intermissione sufficerent. Hi ubi subsistebant, illa de anxietate vehementissima conquerebatur, interdum desipiebat plane, usque dum iterum per discutientia excitarentur. Sed manifeste observo flatus in thorace per asperam arteriam exeuntes in me ipso.

Lindanus existimat quae tussi rejiciuntur in phthisi saepe culpa ventriculi fieri, hinc se observasse in phthisicorum corporibus integros pulmones, male v. affectum orificium ventriculi. De qua opinione tuum aveo judicium.

De motu pulmonum ita sentio: implentur pulmones, sed non follium instar, id quod experientia monstrat. Eorum et diaphragmatis motus, est unicus motus. De hoc egi in Schola mea partium, quam etiam transmittam, et credo Tibi sententiam meam gratam fore.

Observavi in animalibus brutis, tamdiu se movere pulmones, quamdiu diaphragma, et hoc quamdiu nervus sextae conjugationis adhuc aliquid virtutis affundit. Discisso illo, protinus evanuit motus universus.

Metallurgi plerumque morbis pulmonum


page 381, image: s381

intereunt, quos inter est, quem Paracelsus vocat die Bergsucht: in hoc affectu pulmones exsiccantur, et attenuantur chartarum more, quasi in fumo suspensi. Cogites inde, quod spongiae vicem pulmones subeant, irrigando Zonam torridam thoracis, ut ajebat [gap: Greek word(s)] Veslingius; tantus est horum usus quantus hepatis et lienis, sed in adulto potissimum et sanguineis. Non sibi contradicunt hi duo usus, inservire voci et refrigerare sanguinem.

Plura vetat occupationum moles et valetudo adversa, cui requiem debeo. Modo ut constaret Tibi de mea erga te observantia, neque enim ad prelum scripta haec sunt, neque excocta satis, sed ut in buccam venerunt. Faxit ut [gap: Greek word(s)] Deus Te servet literarum et artis decus immortale. Dab. Jen. d. 6. Maji. 1663.

Nobiliss. Excell. T.

Collegae mei amice te salutant.

addictiss.

Properanti calamo ignosce, urget enim cui commendantur.

Joh. Theod. Schenck. D.



page 382, image: s382

EPISTOLA LXXIII. Purulenta sputa phthisicorum an ex ventriculo? JOH. THEOD. SCHENCKIO Jenam.

NUllam ad Te scribendi occasionem praetermittam, quanquam alia urgeant negotia. Ita enim tui amore sum occupatus, ut perpetua apud me Tui sit memoria. Nec ullis libentius pennae meae operam condico, quam Tui similibus, hoc est, candidis amicis et eruditis, qui faciles se indulgentesque praebent rebus, quas aut vitae necessarias, aut utiles, aut jucundas putamus. Refertae sunt literae, quas nuper partitis vicibus cum Humorum Historia generali ad me mittere dignatus es, pristina fide et rara eruditione. Non repetam singula, quae ibidem sive in Exercitationum Tuarum Anatomicarum defensionem, sive ad Diatribes nostrae de Pulmonibus illustrationem fuse pariter et docte consignasti, ne vel Tibi tuisque sententiis et opinionibus obicem ponere, vel mea pro Oraculis venditare videar, nec jam vacat plenam Epistolam Tuae reponere, unum tantum dubium libabo, de quo meum judicium exquiris, nempe an verus sit Lindanus, qui existimat ea quae tussi in phthisi rejiciuntur,


page 383, image: s383

saepe culpa ventriculi fieri, eo quod in phthisicorum corporibus pulmones integri, male vero affectum orificium ventriculi observatum ab eo sit. Certe, si phthisis proprie sumatur pro pulmonum ulcere, seu corporis extenuatione vitio pulmonum, quo modo Medicis usitata est ea vox, a Galeno quoque tradita Comm. 7. Aphor. 16. Aretaeo l. 1. Chron. c. 8. aliisque, quin in culpa sint pulmones, dubitari non potest, et totiens secta a nobis phthisicorum cadavera et ab aliis testantur, ut non immerito in his vulneratum pulmonem fateatur Caelius Aurelianus l. 2. Chron. c. 14. si vero de quavis atrophia corporis laxâ significationc sumamus, saepe sani esse possunt pulmones, vitio alibi in visceribus naturalibus latente, praesertim in ventriculo, primae officinae patrono, cujus illustre exemplum ipse subministrasti lib. 1. Exerc. Anat. 7. sect. 2. c. 33. Apud nos tabidi hoc anno quamplures comparuerunt, et fatis functi sunt. Phthisici vero plerique fuerunt, ex vitio pulmonum, quod ex signorum omnium syndrome indubie scimus. Una sola foemina primae notae tabida fuit, et pro phthisica judicata, etiam ex sputo purulento. In qua tamen id singulare fuit, quod sine tussi aut screatu sputum illud in ore colligeretur satis copiose semper post somnum


page 384, image: s384

seu nocturnum seu diurnum, nec tamen dubitare potuimus, quin ex pectore proflueret, nam capite non dolebat, bene cibum appetebat; nisi salivalia vasa sputum hoc effuderint. Ex ventriculo advocarem, si illius laesi ullum indicium extaret. Ventriculus in tabe pus effundit, et per fauces excernit, quemadmodum ex pure inter duas ventriculi membranas collecto asthma vidit Carolus Piso de Seros. Colluv. p. m. 196. Forsan in exemplo a Clariss. van der Linden allato, pulmonum robore purulenta materia ad abdomen fuit detrusa, et quia moram nullam fecit in pulmonibus, his salvis, ventriculum infecit pus. Id ut credam, inducor exemplo pueri phthisici apud Platerum l. 2. Obs. p. m. 437. cujus ventriculus tribus foraminibus exesus fuit, septumque foramine amplo perforatum a puris copia et acrimonia, quod ex thorace in abdomen defluens has partes et musculos quoque abdominis ad superficiem cutis usque eroserat. Vel, si vice versa ventriculus per pulmones tussi rejecit purulenta, singularis adfuit partium conformatio, sicut in avium genere, ubi per patentes ductus transitus fit e pulmonibus ad abdominis cavitates, sicut ex Plinio et Harvejo in Diatrib. sect. 2. de Pulm. probavimus, quos in testudine magna etiam


page 385, image: s385

ad renes et vesicam usque productos observavit Illustris Peireskius, annotante Gassendo l. 2. de Vit. Peir. An talis fuerit homo ille phthisicus Lindani, divinare non possum, peneque cum Apulejo l. X. Metam. dixerim, quod nemo novit, paene non fit. Plura in praesenti non permittunt negotia. Antequam finiam, optimus civis noster Benjamin Osvaldus ad patriam suam regressurus, me interprete, tuae amicitiae et Collegarum, quos osficiose saluto, se insinuat. Vale diu et feliciter, mi Schencki, et valetudinem tu im, de qua conquereris, cura diligenter, etiam publico bono, cui natus es. Scripsi occupatissimus Hafniae 25. Aug. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXIV. De terra Solari, Crystallo, et Vitriolo Silesiae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ET alterae M. Exc. T. Litterae 10. April. currentis anni exaratae felici fidere penates meos intrarunt, quae eo gratiores, quod, quod maxime votis expetieram, non


page 386, image: s386

unum sed bina secum adduxerint Epigrammata gratulatoria, summae M. Exc. T. in me benevolentiae testes et tesseras. Tali clypeo munitus Cancer audebit eo confidentius in pofterum latibulis prodire et quascunque obversantes injurias despicere. Pro eximio et singularj affectu, quam M. Exc. T. Collegio nostro defert, Collegii nomine maximas ago gratias, nihil magis exoptans quam ut talia ex Collegio nostro laeto progerminarent cultu, quae Eruditorum oculis non indigna, Sanioribus grata, plurimis proficua forent. Interim, ut fidem promissis liberem, arrepta Nundinarum Lipsiensium occasione, adjunxi aliquid de promissa Terra Solari Siles. eaque duplici, et tam cruda quam igne intensiore calcinata, insimul de Terra Solari Hungarica nobiliori, quanquam et aliam possideam Hungar. quae fere ejusdem cum Reichensteinensi pallescentis est coloris. A paucis annis in pago quodam Silesiae, Prüfern dicto, in magna copia inveniri coeperunt crystalli, e quibus quaedam optime a Naturâ maturatae; Artifices iis annulos loco Bohemici Adamantis exornant, praecipue si iis substrato umbraculo nitor et splendor concilietur. Illustriss. Dux Olaviensis ex his crystallis candelabrum cum plurimis ramis sibi construere curavit, quod adaptatis et accensis albis cereis


page 387, image: s387

jucundum aspectu exhibet spectaculum. Nec Vitriolum nostrum Silesiacum cedit colere et virtute Hungarico, ita et de illo parum thecae inclusum observabit, nec non de minerâ Lunae, Saturni ferace, ex proximis Poloniae Cracoviensibus fodinis. Parvi haec ponderis et pretii quae transmitto, scio tamen M. Exc. T. non ingrata fore, utpote cum Naturae thesauris hinc inde per terrarum orbem sparsis mirifice affici et delectari certo mihi persuadeam. Vale Vir Nobiliss. et fave ulterius

Vratislav. Siles.

M. Exc T.

Maxime currente calamo 10. Maj. 1663.

Cultori devotissimo

Philippo Jacobo Sachs a Lewenheimb D. Acad. Cur.

EPISTOLA LXXV. De Terra medicata Daniae, et crystalli usibus. PHILIP. JACOB. SACHS Uratislaviam.

NOn tam avide auream vestram Silesiae terram arripui, quam ipsas comites literas,


page 388, image: s388

ab eo profectas missasque, qui Silesiam magna fama, auro magis aestimanda, ditat et illustrat. Is tu es, mi Sachsi, cujus erudita scripta, amicitia constans et sincera, maximi thesauri loco mihi sunt. Vile est aurum si ad tuas animi dotes comparetur, quanquam tot mortales inescare soleat. Felix est patria vestra rerum pretiosarum proventu, felicior ingeniorum. Terrae autem solaris fragmenta non dubito et in patria nostra monstrari posse. Certe terrae sigillatae Silesiacae, quam ad nos afferre mercatores solent, affinem terram Cimbria nostra sumministrat, quam Pharmacopoei et Chirurgi nostri peregrinae substituunt pari eventu, eadem virtute adstringendi et sudores pellendi praeditam. Eam ad Te mittere operae non puto pretium, quia aurea vestra eo nomine praeferenda, quod ex aurifodinis eruatur. Norwegia nostra mineram auri quoque non semel protulit, quod miraberis, perfectissimum metallum in frigida regione posse produci. Mineras talcosas multis granatis refertas, inde allatas, habeo, quas aurum condere ferunt, ex quo aureos Ducatos cudi curavit Augustissimus Daniae Rex Divus Christianus IV. Altera vero minera in tractu Necnesensi ex pondere centenario dedit puri auri marcas 38, de qua aliaque simili mentionem facit incomparabilis


page 389, image: s389

noster Wormius l. 1. Mus. s. 3. c. 2. Frigore Septentrionali externo incalescunt terrae viscera, ut etiam focos suos sulphureos alant, et incendio saepe montes fument, sicut ardens mons Hecla inter alios testatur, in Islandia insula, cui a gelu nomen est, ubi etiam sulphuris magna copia prostat. Caeterum terra tua Solaris nonnihil colore pallidiore differt â terra Solari Ungarica, cujus frustum possideo, vidique olim non exiguam copiam in Pharmacopoea Regia Fridericiburgensi. Simile huic frustulum, magni pretii et usus, mihi donavit non ita pridem Medicus et Chymicus ut bis nostrae eruditissimus D. Assuerus Payngk, quod a Patre habuit Viro experientissimo D. Petro Payngk, Chymico olim Regio, qui id a Rudolpho Secundo Imperatore, in cujus aula vixerat antequam ad nostram veniret, acceperat. Crystalli vestrae an cum Italicis comparandae, te interprete scire velim. Nam et ibi pro adamante supponuntur a subdolis. Candelabra amplissima tria in unico coenaculo arcis Regiae Hafniensis quoque vidimus ex crystallo confecta, splendido lumine augustum coenaculum collustrantia. Plurima crystalli Italicae frusta in Musaeo asservo. Unum longiusculum manubrii forma, febricitantibus percommodum, ad aestum leniendum


page 390, image: s390

si manu teneatur. Quippe in vola manus refrigerato sanguine per circulationem recurrente, cor refrigerii sensum percipit. Sphaerae rotunditatem aliis proficuam observavi. Sed utinam pro transmissis paria reddere possem, quae tuae curiositati satisfaciant. Non certe deessent in Borea, quae inter rara vobis numerari possent, sicut vestra ad nos delata inter pretiosa reponimus. Nihil tamen apud me tuâ amicitiâ pretiosius, quam aestimo et aeternam mihi opto. Vale, Vir Magne, et me ama. Hafniae 10. Jul. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXVI. De vesiculis pulmonum, ranarum anatome, aere in cor penetrante, vesicae tunica, modo solvendi calculos per aquam calcis vivae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

REcepi nuper a Te missam magni amoris plenam Epistolam, magnae et eruditionis et judicii Diatriben de Pulmonibus,


page 391, image: s391

cum selectis Epistolarum Centuriis; omnia mihi acceptissima, et officiosis gratiis excipienda, eoque majoribus, quo a candidiori profecta animo, et manu ad seculi decus et Arctoi splendorem continuo vigilante. Nos hic, ex quo prodiit scriptum Malpighii, ranarum viscera diligentius perscrutati, loco pulmonum duas vesiculas crebre offendimus, lineolis quibusdam seu cancellulis internâ facie distinctas, non autem, quales ille adumbrat, infinitas vcsiculas minutas. Visae sunt mihi duae illae pulmonariae vesiculae simile quiddam habere cum apum favis, ita apertâ cavitate versus interiora hiabant earundem eminentia interstitia; vesicula urinaria ranarum, praescrtim mascularum, itidem duplex est, magnitudine a pulmonum vesiculis non multum abludens. Vivaciorem bestiolam vidisse me non memini inter tormenta; Cor excisum cum pulmonibus et sepositum in mensa ultra horam systolen et diastolen suam manifeste continuavit, reliquo corpore, seorsum posito interea, se quoque per intervalla movente, praesertim circa dorsi extrema, ubi, quasi novum cor, novam systolen et diastolen moliebatur. Ab utero, si infletur, deprehenditur canalis varie intortus ascendere ad usque fauces, novo Naturae artisicio. Iterato jam experimento


page 392, image: s392

apud Dn. Swammerdammium observavimus aerem per follem in canis adhuc vivi pulmones adactum tandem cor, ejusque vasa aperte subire, distendere, et bullas ibi in sanguine creberrimas suscitare. Follem ille confecit ex ventriculo molossi, adjunctâ ad portionem oesophagi fistulâ eburneâ, ad pylorum verticillo, crederes te tibiam utricularem [reading uncertain: print faded] cernere: fistulam arteriae asperae vivi canis in jugulo apertae inserit, ligatque ejus fistulae caput strenue, simul cum arteriâ asperâ, adco ut canis ejulare amplius nequeat, quod anhelitus ejus non in os amplius feratur, sed in capacitatem dicti follis, quae ratio pro admissione et exspiratione aeris rugas in folle jam format, jam explicat. Quo facto, pressu cubiti aerem folle contentum paulatim in pulmonem canis adigit, iterum novo aere follem replet, versatoque verticillo iterum in pulmonem intrudit, idque continuat, donec vasa cordis manifeste flatu intumescant. Canis interea ob non negatum anhelitum, sed paene duplicatum, vivit satis diu et satis ferociter. Existimaverim hinc satis patere, aerem etiam naturaliter subire sanguinem et cor, adeoque ad spiritus tum vitales tum animales conferre; quanquam enim hoc experimentum inter violenta, et insolita Naturae, censeri


page 393, image: s393

possit, nullum tamen vas usquam ruptum nobis apparuit, nec ea vis facta pulmonibus, ut multum de statu naturali degenerarent. Quod Dn. Jac. Hen. Paulli de labyrintho Bilsiano aliquid commentetur, gratulor ipsi nobile argumentum. Ego saepe in homine, saepius in brutis bifurcatum ductum thoracicum observavi, non toto quidem itinere, sed jam non procul a capsulâ, jam non procul a claviculis, iterum tamen coire, quod speciem labyrinthi Bilsiani videtur quodammodo repraesentâsse; quia tamen non ita varios a se quaquaversum ramos sparsere isti circuli, visus mihi est Bilsius pro suo labyrintho tantum aestimare superna ductus thoracici, ad claviculas, cum vasis lymphaticis a collo descendentibus quasi connexa, ex quibus ille ideam et figuram expressit suo genio, haud scio an ita Naturae, convenientem. Servat Swammerdammius inter rariora sua ductum thoracicum spiritu didistentum, molossoque exemptum, cui paulo infra claviculas duo crura enata sunt calamum scriptorium amplitudine aequantia, sed coeunt tamen in unum canalem ante ingressum in venam subclaviam. Ego per otium in vesicae fibris investigandis aliquid operae collocavi, sed illae quo conspectiores sunt, et confusiores in vesicâ


page 394, image: s394

integrâ et distentâ, eo minus se ostendunt, vesicae corpore in tenuissimas membranas per artem diviso. Unica illa vesicae membrana lucida, saepe in quinque, aliquando et in septem tenuissimas membranulas a me divisa fuit, per internas membranas discurrentibus vasis sanguineis; hinc sanguinem vesica ex suo corpore non fundit, nisi excsâ primum interiori vesicae membranâ, hinc tunicâ vasis sanguinei. Vesica incocta acidis in mucilaginem abit tandem, in salsis incrassatur patiturque se in philyras secari commodius, in oleosis, ut et liquore salis alkali, ut Tartari herbarumque incineratarum, non incrassatur, non abit in mucilaginem, sed quasi prunis candentibus imposita aduritur, patiturque se quasi in pulverem teri. Tentavi in hoc genere plura, sed propter itineris varia obstacula perscribere jam nec opportunum est, nec omnia adhuc a me ita absoluta, ut non ulteriorem limam mereantur. Arteriae etiam, intestina, imo venae se varie dividi patiuntur, inque multis cum texturâ vesicae conveniunt, sed cutis plane alterius est indolis, nec illam a variis liquoribus sentit metamorphosin, seque ita in philyris conspici non permittit. Quod apud vos quidam calculum Dn. Lytzovii pro supposititio habuerint, non admiror, hîc enim Chirurgi,


page 395, image: s395

qui conspexere, Dn. Barbette, aliique idem adhuc sentiunt, et credibile est Dn. Lutzovium falli potuisse. Eum autem siliccum calculum ne ab ipso Philos. lapide solvi potuisse existimem, nedum a sale calcis vivae, quanquam constet Authoritate Basilii Valentini aliorumque, nihil in calculo profligando utilius spiritu calcis vivae; mihique iterum iterumque compertum, aquam calcis vivae ostreorum, mitylorumque solvere calculos ordinarie ab aegris exsectos in mucilaginem, si aliquot dierum leni fotu in calido simul detineantur. Oportet tamen aquam illam ex artis praescripto esse paratam, id est sale calcis illius bene praegnantem, alioquin non mirum est nihil mirum consequi. Stamus nunc in procinctu itineris, cum Dn. Matthiade una in Angliam, hinc Galliam abituri, si Deo opt. max. placuerit. Dn. M. Magnus Blix, Nidrosiensis sacerdos, apud nos Lugd. Bat. vivit cum uxore, apud D. Sylvium remedium quaerens affectionis hypochondriacae et obstructionum alvinarum, ille sale suo volatili occurrit copiose quotidie ingesto, de successu (quem prosperrimum opto) eventus docebit. In nundinis nostris, Haganisque pauca rara et curiosa occurrerunt: Visi nobis duo vivi ichneumones, vivus Castor, Coati, Chrschus,


page 396, image: s396

vivus Leo Africanus 19. mensium, mas, sed castratus, ideoque segnior impetu, nec villis horridus anterioribus; vivus Leo Americanus Africano minor, et adhuc generositate hebetior, ut solent id loci Leones, quippe in Americâ bene monet de Laet non Leonem, sed tigridem inter animalia dominari. Sunt propterea, qui Leonum hoc genus non Leones, sed aeluros Americanos nominant, quod aeluri capite non male referant Leones. Visus et vir robustus, qui librarum quadringentarum et amplius incudem ferream villis capillorum occipitii in altum prompte elevaret, homo Sampsonicae familiae. Adfuit et foemina illa trimammia (quam superiori anno Goudae conspexeram) quam cum intentius hac vice specularer, deprehendi sinistram mammam inferiorem (nam erat et altera superior, utraque lactifera, sicut et illa, quae sola in dextrâ parte eminebat) areâ et tuberculo non muliebri, sed virili mammae similem. Rogata causam respondit mihi, parentem suum inter initia matrimonii saepe per ludum et jocum mammam suam matri ostendisse, hinc ipsam continuâ ejus mammae imagine animo obversante virilem quoque mammam, praeter soemininas, soetui impressisse, nunc idem ex similitudine matris, fuis foetibus


page 397, image: s397

foemininis contigisse, quamvis non omnibus. Caetera omnia, quae hic spectata, trita et vulgata fuere. Lucem e tenebris Everhardi iterum cum D. D. Wormio transmitto, meliori fato, quam prior illa, adventuram. Quid de Celsi Notis aut variis lectionibus responderit D. van der Linden, D. D Wormio significavi; ille in suo Hippocrate edendo, itidemque Hartmanni praxi castigatius, sed resectis parergis, evulgandâ occupatur; D. Vorstius Mss. Theophili Graecum in Aphorism. Hipp. luci publicae brevi exponet; D. van Horne suam Chirurgiam; qui omnes cum Dn. Sylvio officiosissimam Excell. Tuae salutem denunciant. Laetor Sereniss. Regem mihi adhuc biennii peregrinationem indulsisse, Cl. Dn. Professores omnes una Tecum, sacri Numinis tutelae aeternum commendo, meque Tuo illorumque sueto favori. Salve Vir Excellentiss. et bene Vale. Lugd. Batav. 12. Maji A. 1663.

Excell. T.

Semper studiosissimus

Olaus Borrichius mm.



page 398, image: s398

EPISTOLA LXXVII. Convulsio asperae arteriae. De fibris vesicae. Prolapsus Cartilaginis mucronatae. De macrocephalo puero. OLAO BORRICHIO Leidam.

DUm in perforanda arteria aspera in cane ad experimentum aeris recipiendi occupamini, mirari subit, patienter adeo laryngem annexosque circulos, musculos et nervos id tulisse. Causa admirationis haec est, quod insolitum nuper affectum viderim, laryngis nempe seu arteriae asperae convulsionem, in Studioso, cui nomen Lucae, ad quem visendum me ad se vocavit amicissimus noster Simon Paulli. Huic cartilago scutiformis in parte nobis patente disrupta est et divulsa, quod nimiae vocis intensioni adscribit, cui Musices candidatus a teneris assuevit; praeterea anterior asperae arteriae pars convulsionem patitur quotiens deglutire cogitur, cogitur autem saepissime a flatibus ex mesenterio adscendentibus, a quibus suffocationis metus imminet, nisi deglutiat. Hinc fistula haec pulmonaria distorta apparet, gibberis instar prominens, et prope claviculas introrsum retracta. Hippocrates aliquid videtur simile observasse. Nam libr. De intern. Affect.


page 399, image: s399

arteriâ pulmonis convulsâ pus crassum undecima die expui prodidit. Convulsio sine dubio dependet a copula nervorum vasis pulmonariis annexorum, et quia communes sunt hi nervi etiam oesophago, in consensum quoque cum larynge trahitur, et ad deglutitionem impellitur. Solenander Sect. 2. Consil. 24. non absimilem historiam tradit, in quâ, quia ipse oculatus non fuit testis, affectos laryngis musculos orbiculares opinatur. Exercitata vero Swammerdamii vestri manus incommoda ista declinare potuit, quemadmodum in Laryngotomia inter annulos arteriae innoxie aperiri solet fistula ista spiritalis. Et si quid supervenisset, quia illustri experimento damnum compensavit, quanquam mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur, assuetum jam tamen est genus caninum, caros pati posse cruores. Experimenta a Te in vesica facta, pulcherrima sunt, docentque quanto periculo vesicae, ad lapidem frangendum vel acida, vel salia vel oleosa exhibeantur, injicianturque, quibus tamen lithontripticis gloriamur. Fibrae in vesicae membrana media, an musculis eam asserant, ut cum Aquapendente Walaeus existimavit, nolim disputare; ex tua dexteritate


page 400, image: s400

liquet, membranas quamplures suis fibris donatas, invicem positas, musculi vicem implere posse. Hinc certe fibris illis laesis, et vim passis, quod a nimio motu venereo factum in Gujoto annotat Ballonius lib. 2. Ephem. urina supprimitur, quia musculi actio in expellendo tollitur, vel mingendi ardor oritur ab iisdem vesicae fibris corruptis, teste Platero l. 2. Obs. An huc furfurosae cuticulae cum urina crassa exeuntes in Aphorism. 78. Sect. 4. referri possint, in praesenti non vacat expendere, adest enim mihi mercator quidam, qui Coloniâ ad me venit consilii causa. Illi jam oportet ut vacem. Dolet vero cartilago mucronata quoties manu premitur, unde corporis atrophia. Credo esse prolapsum cartilaginis quia saepius legendo et scribendo mensae durae pectore incubuit. Varia passim expertum se fatetur, pro cujusvis Medici conjecturâ. Animus est abiturienti commendare Cataplasma ex emollientibus parti dolenti imponendum, deinde cucurbitulam siccam eodem loco affigendam pro cartilaginis attractione, denique potionem vulnerariam Fallopii cottidie, quando commodum fuerit, ad uncias quinque hauriendam. De reliquis domestici familiaresque ejus Medici provideant. Continere tamen me non possum,


page 401, image: s401

quanquam festinet calamus, quin macrocephali, filioli pastoris Tierbyensis, bimuli, nudius tertius ad me allati historiam Tibi pro homine Tuo Sampsonico remittam. Caput puerulo inusitatae visitur magnitudinis, majusque et vastius quam pro reliqui corporis proportione, ut occiput expansis digitorum apicibus amplecti aut metiri non possim, nec frontem latissimam. Nativum cranii vitium judico, suturae enim jam coaluerunt, solo bregmate aperto. Oculi profunde orbitis occultantur. Ineptus adhuc est ad intellectum, nihilque discere valet, quia forsan amplitudini capitis cerebrique fluidioris spiritus non sufficiunt. Autor fui, ne vi caput comprimeretur membranarum damno, levi tantum compressione sensim firmandum. Nec cucupham negligendam, qua cerebrum laxius roboretur. Sed omnis nimium longa properanti mora est. Vale igitur, mi Borrichi, ut postera crescas laude recens. Hafniae 24. Junii, 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 402, image: s402

EPISTOLA LXXVIII. De Parenchymate Pulmonum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

TRansmissa mihi fuit, mense superiore, Amstelodamo sarcinula cum libris, quos mihi aliisque Viris Clarissimis destinaveras, ut ex inscriptione apparuit. Studiosum eum, cujus fidei eandem credideras, hactenus non vidi; si venerit, scito, vel solo Tuo nomine mihi fore acceptum. Exemplaria singulis distribui, et singuli gratias Tibi per me habent dicuntque ingentes. Ego prae caeteris Tibi obstrictus pro liberali dono, gratum animum non verbis tantum, sed et re ipsa praestabo, ubicunque dabitur occasio. Excellentissimus Vorstius, nostrae Facultatis, imo totius Academiae, Senior, vivit etiamnum valetque, et anniversarias in horto instituit demonstrationes Botanicas. Consultius duxi eundem non reddere conscium tristis illius famae de sua morte apud vos grassantis, ne forte putaret ab Aquilone malum sibi praedici. Perlegeram antea avidissime omnes Tuas Epistolas, quia, bibliopolae officinam pertransiens, forte fortuna meum quoque nomen in Indice conspiciebam, et mirabar me Principibus permixtum Achivis; unde nunc mihi gratulor


page 403, image: s403

Tibique gratias persolvo, quod honorifice mei memineris. Gratulor quoque Reipublicae Medicae, quod absolutissimam Tuam Diatriben praemiseris Cl. Malpighii dissertationi, ut pleniori vasculo nunc liceat nobis haurire Tuas aliorumque de Pulmonibus observationes. Nondum autem inducere animum possum, ut credam humanos pulmones ex solis vesiculis constare. Ranarum pulmones id manifestissime ostendunt, ejusque observationis primus autor non est Cl. Malpighius. De Humanis pulmonibus, aut certe aliorum quadrupedum, jam olim idem prodidit Cl. Borellus in observationibus per microscopium habitis. Ego, si alia methodo res ea explorari non possit, valde metuo me posse unquam veritatem ejus rei indagare, quippe oculi mei vix juvantur ope microscopii, et quanquam varictatem aliquam video, distinctionem tamen non animadverto, quam alii credunt se animadvertere, quibus oculi melius favent. Omnino parenchyma, aut quod ejus vicem gerat, simul adesse, docet pulmonum resolutio ad vasorum ostensionem necessaria. Hactenus tamen judicium et assensum cogor suspendere, donec aliis phaenomenis res clarior evadat. Mitto exiguum munusculum meae Chirurgiae, quam brevissime conscripsi ad microcosmi imitationem.


page 404, image: s404

Notae et Additamenta mea in Vesalium hactenus jacent ob varias, quibus in hoc statu distringor, occupationes, nam et conjux, praesertim gravida in praesens, et domesticae curae animum meum avocant. Pro felici Tua ominatione de meo conjugio, est quod manus Tuas exosculer, meaque conjux Te Tuamque, juxta mecum, salutat perofficiose. Vale, Litterati Orbis insigne decus, et me, ut soles abunde, amare perge

Excellentissimo Nomini Tuo Addictiss.

17/27 Lugd. Bat. Jun. 1663.

Jo. van Horne.

EPISTOLA LXXIX. De Excessu Adolphi Vorstii, ejusque Theophrasto. JOANNI van HORNE Leidam.

QUam vellem Te, amicissime Horni, vera narrare, vivere et superesse adhuc Vorstium vestrum, falsosque esse rumores de tanti Viri excessu apud nos sparsos. Vivere se, etiam in contemptum famae, non ita pridem mihi ipse per literas indicavit:


page 405, image: s405

sed rumorem fuisse ominosum jam demum rescivi. Abiisse enim ad plures pro certo narratur. Ad paucos mallem dicere, quia pauci sunt et fuerunt, qui inter paucos felices et beatos cum Vorstio numerari merentur, illo Medico multiscio, et quod palmarium, honesto, pacifico, facillimo, et humanissimo. Summa eruditio variaeque scientiae et linguarum notitia, quibus pectus illud candidum fulgebat, inter minimas dotes reputo, si ad Viri caeteras virtutes comparentur, quibus immortalis esse meruit. Dolet merito Academia vestra Seniorem amissum, Respublica Medica Antesignanum, ego amicum a multis jam annis constantem, imo praeceptorem, quod fateri non erubesco. Succum enim ejus scientiae olim hausi in publicis praelectionibus, in botanicis demonstrationibus, in familiari admissione, cujus nunquam sine insigni voluptate memoria mihi recurrit, ut taceam alia incredibilis affectus indicia, quae mihi ex Italia reduci non semel testabatur, et absenti postea ad extremam usque lineam conservavit. Serio igitur tanti amici excessum lugeo, quo inter Medicos doctiorem hoc seculo non novi, quanquam in exercenda medicina, cujus erat peritissimus, suerit plus justo timidior, more


page 406, image: s406

prudentissimorum Medicorum, qui huic aleae non libenter se exponunt et inter tot cautiones, quas infinita autorum lectio suppeditat, cauti incedunt, dum alii triobulares Medici consilia praecipitant et quaevis obvia remedia cuivis morbo prompta manu ex manica depromunt, vel una fidelia omnes morbos extergunt. In veterum lectione, si quis alius, fuit versatissimus, damnavitque saepe et apud me conquerebatur, quod juvenum plurimorum cruda et novitiis autoribus tantum addicta studia in publicum hoc seculo protrudantur. Unde recentiorum inventa laudare quidem solet, sed sero amplecti. Tanta tamen moderatione inter dissidentes recentiorum animos, arbiter electus, intercessit, ut exemplo Scipionis integro certamine eos reliquerit. Nam ni ita esset, unus Vorstius vel notitia rei, vel auctoritate ita de Deusingio et Sylvio meritus, finire nutu disceptationem, qua inter se summi illi Viri hactenus commissi sunt, potuisset. Sed haec ad gloriam ejus spectant, et modestiam, quae tanta in hoc Viro fuit, ut famam summam merere maluerit quam habere. Seniorum gloriae succrevit, et ad suam gloriam majori famae aviditate consurgentes alios laetus aspexit, quod de Fabio Magno Romanae


page 407, image: s407

Historiae disertissimus Autor prodidit. Nuper adeo in litteris ad me ultimum scriptis, cui respondere non potui nuntio fatali perterritus, et corporis et animi vigorem in aetate hac eundem adhuc sibi remanere beatus senex gloriabatur: sed invida fata optimo seni felicitatem hanc invidentia vereri videbantur, ne fortuna nimia et constantior quam velint res humanae huic faveret. Igitur rumorem apud nos sparsum, utinam in aeternum mendacem, invitis omnibus qui Boream incolunt, quique Vorstium noverant, ratum habuere, contra Seniorum Romanorum sententiam, qui negabant olim ad rumores a privatis temere confictos, Senatus Consulta facienda esse. Tu vero, qui beatum Vorstium amare quoque soles, et de Republica Medica bene mereri, urge apud haeredes editionem Theophrasti, in quo multum olei et operae consumpsit Vorstius, cujus quoque spem nobis non semel fecerat, ut tandem, quod diu ille parturiit, illi pariant. Neque enim dubium est, quin tot annorum cura et labore perfecerit, in quibus et Furlanus, et Gaza, et Bodaeus, imo Heinsius authorem destituerunt. Ego, desiderio incredibili amissi amici confectus, plura non scribo, sed illi levem terram precor, et Tibi caeterisque aevi nostri luminibus, qui supersunt, Vorstii


page 408, image: s408

nostri famam, annos, animum. Hafniae Cal. Dec. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXX. In Sylvium invectiva. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

MEas cum fasciculo, quas sub hyeme curaveram per Clariss. D. Blasium, at non nisi vernante anno ad T. Excell. transmissas, (ut audio,) devenisse tandem ad manus tuas, spero; admissa vero a Te benevolo affectu, quae Inclyto Tuo Nomini dicaveram, nec alio, quam quo a me prodierunt, animo aestimata, confido. Arbitrii Tui plane facio omnia: Tu, si quid displicet hactenus, corrige, emenda, cense, pro Tua humanitate ac candore; contradicentem deinceps judicio Tuo non amplius me audies: qui et hactenus nequaquam contradicendi studio quicquam tentavi, sed inquirendae veritatis. Si cum Tui similibus, Humanissime Vir, negotium foret, quoties publica functio ad indaginem rerum ac veritatum hinc inde curiosos impellit, quam suaves forent


page 409, image: s409

Bonorum Collationes! quam volupe foret amice redargui! At seculi mos est conviciis grassari, ac calumniis aliorum affectare gloriolam. Hunc animum, hoc studium in Sylvio quoque nostro experior: in quo profecto nequaquam adeo sylvestrem animum inesse credidissem; a quo nequaquam tam acerba exspectassem. Haeret diutius per moram Typographi sub prelo mea in Sylvium Echo, seu Sylvius Heautontimorumenos, cui sortem ocyus rependere decreveram: Interusurium interim postulare justitia et aequitas videbatur, quod alio prelo propediem paratum; aliaque adornata, quae hominis ineptias ac nugas discutiant, quae redux, Deo favente, e Patria atque Cliviae Ducatu, quo causae graviores sub feriis canicularibus imminentibus me cvocant, Typographo committam; interea, dum absum, per Amici curam, quae prelo commissa expedientur. Profecto magis stolidum Professorem, at interim superbum, hactenus non vidi, in quo, dum suspiciones, opiniones, ac conjecturas ipsius expendo, ne vestigium quidem eruditionis solidae ullum invenio. Ut sua passim experimenta crepat; sic Empiricum merum esse, ratione omni ac judicio carentem, ejus scripta loquuntur: quin imo, ni sensu communi careret ille sensualis Philosophus,


page 410, image: s410

nequaquam solo externorum sensuum judicio passim veritates rerum dignoscendas urgeret. Ea dementia est hominis, ut ea quoque, quae ex Tuae Excell. scripto repetii, propriisque Tuis verbis expressi cursorio charactere, quo dignoscantur a meis, illa imputet mihi, indeque crimen calumniae confingat; quae interim a Tua Excellentia in ipsius honorem sunt dicta. Profecto magis stupidum animal inter homines non vidi; ac nisi in Sylvis Bestia habenda sit, certe Puerum demonstrabo. Interim novit Deus, nequaquam mihi animum fuisse, contra Sylvium quid agere, (utpote veterem commilitonem,) quamvis animum ejus minus probum novissem, et sequiora pridem in me molimina; ad quae me nullam occasionem dedisse, sed potius ejus optasse amicitiam, conscientia mihi testis est, atque ipsemet [gap: Greek word(s)] Deus! Sed mitto nunc talia: Ac Latorem harum, aliquandiu meum Auditorem et Discipulum, Excell. Tuae de meliori nota commendo. Vale Vir Excellentiss. ac favere perge Tuo

Gröningae Pridie. Cal. Jul. 1663.

Excell. Tuae omni studio et affectu deditissimo Ant. Deusingio mm.



page 411, image: s411

EPISTOLA LXXXI. De Uteri ruptura, et innocentia Sylvii. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

SEgnior sum in respondendo quam vel humanitas Tua, vel sincera, quae inter nos viget amicitia, exposcit. Culpam igitur deprecor, quod officio meo defuerim, negotiisque impeditus subinde urbe abfuerim, nec ad gratissimas tuas responderim. Noli credere alium mihi interea fuisse animum, quam Tibi addictum, quem amare omni jure debui voluique Medicae Reipubl. ingens ornamentum, et primum in amicitia. Amplissimas ago gratias, quod ea facilitate publice privatimque exceperis, quae de Hepate Defuncto commentatus sum, ut in sententiarum diversitate, amicus tamen animus conspiret amicissime, et tam rationibus eruditissimis quam affectu prolixo et sincera voluntate mecum certes. Certe, quanquam antiquum Hepatis munus amplecter, volupe tamen foret dissentire, ut promptam tuam et eruditam pennam in Naturae augmentum mutuique amoris stabilimentum provocarem. Non possum non felicitatem meam agnoscere, quod tam benevolum adversarium nactus sim, qui,


page 412, image: s412

ne rationibus quidem inferior, superior tamen est humanitate. Rem ipsam inter nos controversam in praesenti non tangam, partim quod per alia negotia non liceat, partim quod nolim Te tuasque cogitationes aliis, ut video, destinatas, divertere, nec consultum duco istam serram reciprocare, ne propter argumenti affinitatem Blottesandaei partibus immiscear. Stat enim sententia, omnia quidem pro Hepatis jure experiri, sed sine tuis ingratiis. Dabitur forsan alias occasio [NB.] coeptam telam pertexendi, si quando ad experimenta otium perduxerit. Quando id futurum sit, Deus novit. Vitae enim summa brevis spem me vetat inchoare longam, ut in posterum malim alios eruditiores de his aliisque disserentes audire, quam scenae interesse. Tempori aliquid dandum, ut tanquam ex specula prospiciamus quid aliorum ab incude hac recentium observatio pro controversiis his illustrandis contulerit. Tuam interim ingenii promptitudinem admiror, quod ubique per amplum medicinae campum pari felicitate progrediaris, excutiasque accurate quicquid sub calamum venerit. Multum Tibi debet Ingerae nostrae Partus mirabilis, quem diffusa Tua eruditione clariorem reddidisti; multum Tibi et ego debeo, cujus precibus inductus occasionem


page 413, image: s413

dedisti curiosis in partus insoliti arcana penetrandi, ut evidenti testimonio constet, quantum facilitas Tua et humanitas, Naturae mihique indulgeat. In Resolutione Tua doctissima nihil fere omissum quod ad rem faciat, nam

dicenda tacendaque calles.

Non ita pridem Dissertationem conscripsi De Insolitis Partus humani Viis, in qua accuratius Ingerae nostrae historiam expendi. Fervebat illa sub prelo quum Tua Resolutio ad manus meas perveniret, gavisusque sum impense, quod conjecturae nostrae passim a Te probarentur, quanquam locorum distantia impeditus, nec pennam ego tuam, nec tu meam potueris vellere. In uno tamen textu dissensus quidam est, ut in epistola responsoria monui, quam Te non accepisse reor, sed prorsus amicus, sicut inter amicos decet. Existimavi ego, gemellos extinctos in utero haesisse, donec apostemate rupto per partes excernerentur, quod fuse ibi probare mihi visus sum. At aliam video esse tuam conjecturam, aeque quidem probabilem, sed dubiis nonnullis involutam. Credis infantes validiores perrupisse ipsum uterum atque in abdomen proruisse, ibidemque extinctos in putrilaginem temporis tractu abiisse. Dubito tamen


page 414, image: s414

de uteri ruptura violenta, cujus nulla indicia urgentia invenio, neque enim symptomata observata fuerunt quae vulneratum uterum comitari solent, a Celso l. 5. c. 26. notata; neque uterus rumpi debuit, quia satis adhuc capax pro retinendis gemellis mortuis, neque, revera ruptum fuisse, sonus ullus vel crepitus indicavit, imo in utero tot annorum spiramentis haesisse, aliorum exemplorum fide suspicamur, ut taceam, interea nunquam concepisse, quod vacuo utero facilius tentasset Natura, quam oppleto. Nihil tamen horum mordicus tuebor, quia non deest quod responderi possit, pauca tantum pro sententia mea defendenda adduxi, ante a me scripto consignata quam Resolutio Tua adveniret, ne credas dato studio contradicendi me cepisse voluptatem, aut data per uteri rupturam a Te defensam occasione, abrupisse me amicorum animorum concordiam. Quia de hoc argumento ortus sermo, occurrit forte locus Senecae in Hercul. Oet. Act. 5.

-- nefas est ubera atque uterum tibi
Laniare, qui me genuit. --

Lugentium morem suisse ubera laniare, ex antiquitate notum est. Sed uterum an laniaverint, vel laniare potuerint, fateor me ambigere, nisi forsan uterum hic de veste


page 415, image: s415

uteri regionem tegente acceperit Philoctetes. Ex Troade ejusdem discimus, in luctu utero tenus patuisse artus, et veste remissa sinus fuisse substrictos. Sed relictis his locis, de quibus sententiam tuam aperies, quando per occupationes licuerit, quibus publice distringeris: mallem his aliisque eruditum tuum calamum impleri, quam tot Apologiis, quae a praeclaris ingenii monumentis te avocant. Doleo sane vicem artis nostrae, quod illi pacato animo calamoque vacare non possis. In primis doleo, quod inter Te et Sylvium literarium bellum exarserit. Aegerrime fero tantos Medicinae Antistites, tantos amicos meos, inter se aculeatis scriptis committi. Utinam superesset beatus Vorstius, ille pacis amor, ut has inter vos componeret lites. Ego, si ad incendium istud restinguendum operam conferre possem, optime de Republ. Medica me meruisse putarem. Utriusque exacerbatos animos video, et ex suspicionibus infelix odium natum. Quin subinde injusta ab adversario tuo patiaris, nolim dubitare, sed et illi nonnunquam fieri injuriam, patere quaeso per amicitiam nostram, ut tibi candide et amice exprobrem, nulla quidem tua culpa aut malitia, quam a Te abesse dejerarem, sed interpretum, sed dissidia seminantium, quibus male precor


page 416, image: s416

extra insulas vestras relegandis. Ita memoria lapsi sunt, qui Tibi, in odium forsan Sylvii, persuadere conati sunt, primum Sylvium non fuisse, qui Leidae circulationem sanguinis Harveanam propugnarit. Sancte testari possum, me Leidae praesente, publice privatimque Cl. Sylvium, etiam beato Walaeo repugnante, motum sanguinis circularem per rationes et experimenta ursisse, donec eundem etiam Walaeus, veritati experimentorum cedens, publice defenderet. Non eo animo haec dicta volo, ut Te amicissimum irritem, quem aequi verique constans amor semper commendavit; sed ut candidum animum erga amicum utrumque, quem nollem ulla parte offendere, aperte videas, simulque detesteris illorum studia, qui non satis sibi cognita pro certis verisque Tibi narrarunt. Perspecta mihi est Tua prudentia, quam ita etiam justissimae irae attemperabis, ne ex ingenti magnorum virorum dissidio Respublica Medica capiat detrimentum. Meo consilio non eges, quia ea sapientia pectus eruditum instruxisti, ut monitore opus non sit, amici tamen tui, quo es candore, voluntatem aestimabis Tibi amicisque communibus addictam. Si injurias passus es, passus forsan et ille est, sed neutri imputandum, quod mente non mala, animo


page 417, image: s417

non malo commissum. Litis tamen arbitrium in me non suscipio, ne in me faba cudatur. Utrique tantum in memoriam revoco illud Juvenalis Sat. 13.

-- -- minuti
Semper et infirmi est animi, exiguique voluptas
Ultio -- --

Dum inter homines sumus, colamus humanitatem, non timori cuiquam, non periculo simus detrimenta, injurias, convicia, vellicationes contemnamus, et magno animo brevia seramus incommoda. Quo sapientis Senecae consilio, ne longior sim, finio, Teque, magne Deusingi, in plusculos annos felicissime vivere et valere opto; qui Te serio amat aestimatque

Hafn. 20. Novemb. 1663.

T. T. Th. Bartholinus.

[NB.] Cl. Deusingii argumentis Hepati Defuncto in Disquisitione Ulteriori oppositis responsum deinde fuit a me in Concertatione De Hepatis Exautorati Desperata Causa Sect. 1. edit. Hafniae 1666.



page 418, image: s418

EPISTOLA LXXXII. Commendatio amici. CAROLO DATI Florentiam.

NUnquam alacrius mihi calamus decurrit, quam cum Tibi scribendum, adeo pronam mentem manumque experior ubi tuorum meritorum recordor. Quanquam pauci effluxerint menses, ex quo literulas ad Te misi; tanto tamen libentius calamum resumo, quanto carior est is, qui repetitae scriptionis autor est, ad vos iturus Nobiliss. Frid. a Lente, Musarum delicium. Dudum ille et patriae nostrae et Magno Parenti, Serenissimi Regis nostri Cancellario et Consiliario intimo, dedit generosae indolis spem, quam curiosa jam peregrinatione per meliores Europae partes, inprimis Italiam vestram, meliorum familiaritate, augere constituit et ad summum perducere. Nihil ad praeclaros conatus sibi defuturum sperat, si tua accesserit amicitia, de qua ipsum securum esse jussi. Patre natus est, in quem virtus et fortuna omnia munera sua effuderunt; et ipsi filio, quia virtute comite ad vos progreditur, tutum erit, quod ex animo opto, omne vestigium. Quod si igitur primum in amicitia locum huic concesseris, nihil a solito candore alienum


page 419, image: s419

facies, et me Tibi porro ad quaevis amici obsequia obstringes. Vale, Vir Illustris, et me quod facis, amicumque quem jam tuo favori insinuo, amare perge. Hafniae 10. Jul. 1663.

T. T. Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXXIII. De experimentis Bilsianis dubitatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

COmmendari Vestrae Excellentiae a me quoque petlit juvenis hic, qui hasce defert, Ulricus ab Elten, Auricae in Frisiâ Orientali oriundus, et antehac Academiae Juliae, nunc vero ab aliquo tempore Nostrae Civis, moribus cultus et eruditus. Ego, qui Excell. Vestrae sincerum mentis candidae cultum, quo erga Celeberrimum Bartholini Nomen feror, dudum pandere desideravi, ut hujus Juvenis desiderio deesse nolui, ita avide hanc Clarit. Vestram compellandi occasionem arripui. Itaque uti hunc Medicinae Studiosum de modestiâ ac literis melioribus Vestrae Excell. favori et benevolentiae commendare haud immerito possum, et vestrâ gratiâ non indignum corm


page 420, image: s420

se exhibiturum confido, sic et Ego indubitata mei erga Excell. Vestram cultus documenta per hasce literulas exhibere laboro. Sane a quo tempore vel prima emendatae Rei Anatomicae ac Medicae specimina, ac iterata reformatarum ac illustratatum illarum Artium eruditissima Excell. Vestrae monumenta mihi licuit pervolvere ac studiis usibusque meis applicare; indefessos Clarit. Vestrae pro Republ. Literariâ, ac speciatim Medicâ, labores, stupendam Eruditionem, illustresque Virtutes infucatâ admiratus sum veneratione, ac constanti etiamnum veneror admiratione. At postquam Excell. Vestrae placuit me vel ore Amicorum, vel literis ad Cl. D. Deusingium, Collegam meum, datis, amicâ dignari salute; laetatus sum ex animo, gratulatusque mihi maximopere, humi adhuc repentem Nominis mei famam ad tantae Celebritatis tantique fastigii Virum pervenisse. Unde cum persuadere mihi vix ausim, meam circa Infantum Ossa infantiam, aut informe de Foetu Mussipontano [gap: Greek word(s)] , etc. Excell Vestrae fuisse lecta aut examinata probatave; credere malim, solennem generosarum ac eruditarum Mentium erga quoslibet erudiri aut erudire cupientes propensionem, aut speciatim quantulumcunque de meo erga Rem Anatomicam


page 421, image: s421

Studio rumorem, haec benevolentiae Vestrae expressisse indicia. Me quod attinet, ut grato eadem amplexus sum animo, ita perenni eorundem recordabor voluptate. Interim si mea qualiacunque opuscula vel superficiariâ lectione, vel pressiore examine aliquando non dedignatam fuisse Excell. Vestram comperero, non tantum memet audebo plusculum tollere humo, sed etiam sublimi me vertice vel ipsa ferire sidera existimabo; ac ad amicam aliorum justo ac sapienti vestro judicio submittendorum excitabor audaciam. Imo illam jam animo meo confidentiam conciliavit Benevolentiae Vestrae fiducia, ut vel aliquam meae spei spem Vestrae facere Clarit. audeam; nempe palmarium Bilsii Bilsianorumque pro Hepate redivivo, Chylique ad illud motu experimentum ac argumentum, quod necdum mihi desiit esse suspectum ac invalidum, certiori me [gap: Greek word(s)] fallaciae (ne dicam, falsitatis) convicturum, simulac post depositum Recturae Academicae onus, intermissis aliquandiu extispiciis me licuerit reddere liberius. Utinam saltem feliciori spem meam bearet eventu Deus! Utinam, quod mox a primâ Bilsiani experimenti notitiâ mentis percepi oculis, tandem oculatis confirmare manibus, et aliorum soli forte rationi nimium tribuentium aut


page 422, image: s422

fallacibus experimentis Hominis illiterati nimis facile credentium oculis palam possem exhibere! Sed quorsum me rapit Veritatis inquirendae Zelus? Haec tam arrogantis audaciae temeritas Virum gravem ac modestum ab incepto arceret amore. Excusabit tamen illam, ut confido, Excell. Vestra, calamique mei libertatem, pro innatâ sibi erga Veri sectatores benevolentiâ, benigne interpretabitur. Hac spe plenus, desino in sincero ad Deum opt. Max. voto, ut Te, Celeberrime Vir, Reip. Literariae, Medicae ac Anatomicae superesse cum gloriâ velit diutissime; Teque obnixe rogo, ut hanc cultus erga Te mei contestationem ex candido profectam esse pectore Tibi persuadeas. Vale, Decus Orbis, nec favore Tuo dedignare

Celeberr. Vestrae Excell.

Cultorem et Amicum

Dabam raptim die 4. Julii, st. Jul. Anni 1663.

Henricum Eyssonium, Med. Doct. et Prof. ord. in Acad. patr. Gron. et Oml.



page 423, image: s423

EPISTOLA LXXXIV. Anatomicae exercitationis laus. HENRICO EYSSONIO Gröningam.

IMpense mihi gratulor, quod me Tibi amicum volueris, cujus amicitiam diu tacite optavi. Neque enim per amicos tantum meos rescivi, sed ex scriptis Tuis didici, quantum sibi de Te Respublica Medica promittere possit, gratulatusque sum Arti nostrae, quod ad illam operas tuas omni laude dignas contuleris. Certe illud seculum terimus, quo medicae artis incrementa lente exeunt; festinatur in damnum, et quod dolendum, inter placidissima terror existit, et mala, unde minime expectabantur, erumpunt. Deo sit laus, qui praeclara ingenia ad artis nostrae subsidium animat, excitatque ad experimenta. Quod tuum quoque, Vir Clarissime, esse institutum, gaudeo, et eruditis monumentis publicis De Ossibus Infantum, De foetu Mussipontano, et in Collegio Anatomico non ita pridem testatus es. Quo nomine quoque data occasione magnum tuum in Anatome studium publice laudare non desinam. Nihil tamen aeque, ut cum Seneca loquar, oblectaverit animum, quam fidelis amicitia, quam Tibi sincero animo repromitto,


page 424, image: s424

et quia praeparata jam sunt pectora, eandem strenue exerceamus. Utinam ad extispicia revertaris, ut sensuum fide de experimento Bilsiano constare queat. Ego his vacare non possum, et rude jam videor donatus, aliorum tamen labores, tuosque inter primos, avidissime expeto et expecto. Doleo, quod publicum dissidium ortum sit inter Magnum vestrum Deusingium et Celeberrimum Sylvium. Quia utrique amicus, vellem inter eos amicitiae redintegrationem, etiam publico nomine. Tu suggere consilia, qua es prudentia, ut bene de Medica Republica merearis. Tentavi ego nonnihil, sed quo successu, videbimus. Stoicorum Principis praeceptum memini, ut Princeps non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis curam agat. Quod irritatis doctissimorum horum Virorum animis ingerendum: nam, quod de Civili bello Lucanus dixit:

Bella gerunt nullos habitura triumphos.

Tu, Vir Excellentissime, interea optime Vale cum tuis, et me porro ama. Raptim Hafniae 21. Nov. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 425, image: s425

EPISTOLA LXXXV. Institutum Rhodii in edendo Celso. CAROLO OFFREDO Patavium.

QUanquam multas alias ad Te scribendi causas habeam, si veteris amicitiae memoriam recolo et inusitatam tuam humanitatem; unius tamen amici Nobilissimi, quem vides, amor paucas has ad Te lineas expedivit. Generoso et vere nobili impetu Frid. Lente, ad magna natus, Italiam vestram invisere constituit, ut hausta domi a Magno Parente omnis virtutis semina ad maturitatem perducat. Nihil vero sibi antiquius putavit, quam ut Clarissimis Orbis vestri et Lycaei luminibus innotesceret, inprimis incomparabili Octavio Ferrario, in cujus laudes quaevis ingenia recta se ferunt. Facile exorabis Virum Magnum, ut etiam mei causa, laudatum nostrum Lente, haud lento gradu in virtutis stadio pergentem, intimiori amicitia dignetur. Frustra essem si Te, amicissime Offrede, pluribus exorarem, qui nos nostrosque quasi connatâ quadam voluntate amare soles. Quicquid officii in hunc hominem contuleris, mihi in solidum imputabo. De Celso vero Rhodiano quid suades? In manus meas incidit. An manu mittendus sit, apud


page 426, image: s426

me deliberabo. Verbo monebis, si, praeter Varias Lectiones et Lexicon, beatus Rhodius Emendationes, ad quas nonnunquam provocat, ullo scripto consignarit, et an ulla spes esse possit eas videndi. Nam in schedis meis nusquam comparent. Instituti vero ejus rationes circa editionem Celsi, si supervixisset, has invenio sparsim signatas.

1. Universi operis Argumentum breviter consignandum, redditâ ubivis ratione Connexionis, ut methodi artificium eluceat. 2. Capitum index ab Aldo petendus. 3. Variis Lectionibus juxta fidem Codd. M. SS. quorum undeviginti lecti, et excus. subjiciantur Hypercritica, ceu receptae lectionis Vindiciae. 4. Obscura brevibus Notis explicentur. Omissa ex opt. scriptoribus supplenda. Recte tradita Medicorum consensu roborentur 5. Illustrium locorum cum Hipp. Harmonia ubique ad libri oras ponenda, ut autor in suos quasi fontes derivetur, pariter cum Galeno, ad veritatis dogmaticae illustrationem. 6. Sententiarum Index methodicus secundum Artis Capita praemittatur, additis libro et capit. 7. Subjiciantur bini Tractatus: Prior de Autoris vita, instituto et stylo; Alter, de Mensuris ac Ponderibus vett. Med. Rom. 8. Indices separatim concinnentur: 1. Celsi, juxta libb. seriem, capp., et Rerum Alphabet:


page 427, image: s427

item Verborum et Locutionum cum Glossis: 2. Annotationum Alphabet: quibus praemittatur peculiaris eorum Syllabus, qui citantur. Utinam susceptum opus ipse perficere potuisset optimus Rhodius, nec publicam expectationem morte sua destituisset. Confusa jam omnia reperio, et perpauca quae ad rationes supradictas exigi possint. Plura non addo, ne animum tuum avocem, quem integrum Lentio nostro devovebis. Vale, et magnum Ferrarium ex me saluta, uti et Cl. Molinettam. Salutant Te Fratres et Consobrinus Fuiren. Hafniae 29. Jul. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXXVI. Octo Observationes Practicae. De Carnibus Lucentibus quaestio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUam ad te scribendi denuo jam a longo tempore quaerebam opportunam occasionem, eam Serenissimi Principis Daniae hac transeuntis in patriam reditus,


page 428, image: s428

et Clarissimi Viri Dni de Legard, Serenissimi Principis Medici, comitas mihi obtulit, qui literas, quas ad te vellem scribere, tuto deferendas se curaturum pollicitus est, imo se illas in manus tibi tradendi spem mihi fecit, quem favorem ideo ambivi, quod longissima dissiti locorum intercapedine, mutuo literarum prohibemur commercio, et ideo an literas, quas via ordinaria decem abhiuc annis aut circiter ad te scripseram, receperis nec ne, me fugit, quibus non solum quod me olim, dum Monspelii degebam, in amicitiam tuam recipere non dedignatus fueras, sed insuper me tibi non parum obstrictum confitebar, quod benevoli tui erga me affectus publica monumenta extare volueris in lucidissimo illo tuo De Luce animalium libro consignata, qui admirandis quidem historiis refertus est, sed magis admirandus est non tantum ob masculum illum et nervosum stylum quo totus contextus est, sed potissimum ob rationes illi sane novas, qui alienâ quadrâ tantum norunt sapere, Magistri alicujus authoritati velut ad Cippum alligati, apud alios, qui veritatis nucleum et intima essentiae rerum viscera perscrutantur, judicio meo antiquissimas, cum suam veritati, quae ipsa est antiquissima, originem acceptam referre debeant,


page 429, image: s429

et ut de me loquar, apud me, caeteris omnibus, quas unquam conceperim, antiquiores. Sed si forsan superiores illae meae literae ad Te scriptae interciderint, ideo ne, malo fato, tibi fiam ego ignotus, qui me, aut saltem nomen meum omnibus qui doctissimum tuum librum legerint, toti inquam orbi literato, notum voluisti, et illis ornasli, aut potius onerasti praeconiis, quae cruda adhuc et imperfecta studia, cum vix adhuc a limine Apollinis fana salutassem, nec sustinebant, nec merebantur, postquam me examinum aleam subeuntem in Celeberrima Monspeliensium Medicorum Academia, praesentia Tua cohonestare haud fueras dedignatus, quam studiorum meorum juvenilium honorificam mentionem, ex affectu potius Tuo, quam effectu aliquo vero dum metior, me tibi vel eo nomine devinctissimum esse, et maximas debere gratias, confiteri teneor, unde etiam, altius ita inclyti tui nominis animo meo haesit memoria, ut nulla vel locorum vel temporum distantia potuerit obliterari, etiamsi, quod facis, singulis veluti diebus, oculis nostris, vel potius toti orbi literato, non illuxisses doctissimis tuis scriptis, Cedro dignis et aere perennioribus, et nemini, nisi in Rep. literaria


page 430, image: s430

omnino sit peregrinus, non dictus fuisses Magni Parentis Major filius, qui illustris nominis haereditatem a parentibus corrivatam illustriorem quotidie et auctiorem facis. Si vero aves quaedam, quae nocte volant seroque trahunt a tempore nomen, noctuinis et conniventibus oculis, tuo nomini ferendo non sint, sed instar canum ad splendidissimi syderis radios oblatrent, dum se produnt, fulgorem tuum magis ac magis vel inde probant. Sed ex diverticulo in viam. Ad te scribendi liber tuus dcctissimus (De Luce Animalium) causam et occasionem mihi suppeditaverat, partim ut tibi gratias agerem, ob honorificam in libro illo nominis mei, infantiae inquam meae et balbutientium studiorum meorum mentionem, partim ut sententiam meam, tuae conformem, de re admirandâ, cujus ego fueram testis oculatus, tibi aperirem: nam cum pro ratione muneris professorii in philosophicis, quod in Academia patria nactus sum exornandum, agitanda mihi esset quaestio Philosophica pro more solito, dum agerentur anniversaria nostra solennia Academica coram Magnificis Consulibus et Senatoribus, Venerando Synedrio, Viris aliis Doctis, in magno auditorum ut solet fieri tunc temporis concursu, nec


page 431, image: s431

dignius occurreret argumentum, quam carnes illae agninae in macello Monspeliensi vaenales, noctu lucentes, et illius materiae tractationem suscepissem, commodum advenit, ut paucis diebus ante sciverim, Tractatum super hoc argumento, a Te fuisse adornatum, et in lucem editum, quem cum sedulo quaererem, forte fortuna [gap: Greek word(s)] unicum exemplar superstes et vaenale in officina cujusdam Bibliopolae reperi, ex cujus attenta lectione doctior evasi et summa voluptate me inde perfusum sensi, quod tecum conformiter in pluribus sentirem, ut ideo tui pro honore debito crebram mentionem fecerim. Quid super hâc re conceperim et collegerim ad te mitto, ut quaedam, quae tua sunt, agnoscas. Multa tamen ex illo tempore de natura lucis in mentem meam venerunt, peculiarem esse dispositionem agnoscendam puto in corpore quod luminosum dicitur, quanquam nullum luminosum nisi virtualiter agnoscam, cum ita dicendum putem nisi quatenus ex certa partium dispositione oculos nostros et nervos opticos ad recipiendam ejusmodi impressionem dispositos faciunt corpuscula illa virtualiter luminosa et actualiter lumen ex oculis nostris et aliis organis visoriis exprimentia. Quidni E.


page 432, image: s432

ejusmodi et cognata in corporibus lucidis, in carnibus lucentibus et aliis partium dari potest dispositio, ob quam radios ejusmodi de se mittant, unde certo modo organa visoria feriunt et inde lux sentiatur et fiat corpus luminosum. Sed quid ludicris nostris lusibus te moror? qui talem dispositionem nactus es, ut in aeternum illustrissimum nomen tuum et splendissimum toti orbi literato illucere debeat. Deum supplex veneror ut tu diu nobis illuceas, nomen enim tuum jam aeternitati consecratum est.

Sed a Philosophicis ad Medica. Rariora quaedam, quae mihi medicam artem exercenti observanda contigerunt, pauca tamen pro temporis angustia, ad Te mittere consilium est.

1. Mulier quaedam octogenaria, a duobus circiter annis, menstruas purgationes patitur [gap: Greek word(s)] cum sanitatis commodo et [gap: Greek word(s)] .

2. Observati sunt infantes aliqui, quos in utero materno febricitasse, certissima erant [gap: Greek word(s)] , demortuorum totius corporis habitus, maculis quibusdam rubris et lividis distinctus erat, unum in utero vagientem Mater distinctissime audiverat octo ante partum diebus.



page 433, image: s433

3. Pater meus octo abhinc annis, cum septuaginta quatuor annos natus erat, ex altiori loco decidit in caput, et gravissimam cerebri commotionem passus est, cui utriusque brachii fugax paralysis statim successit, ex perturbato spirituum animalium motu, paulo post in vomitum et [gap: Greek word(s)] incidit, quam excepit febris continua gravissimis stipata symptomatibus cum linguae nigredine: universalibus partitis remediis, et ad affectus dictos aptatis, indesinenti applicatione pullorum columbinorum et gallinaceorum, et pulmonum calentium e vervecibus recenter et ad lectum aegri jugulatis, 2. adhibitis occipitio cucurbitulis, quod remedium dolorificum est admodum, et ideo multis nominibus laudandum in Apoplexia, tertio applicitis toti capiti raso vesicatoriis et ulcera diu aperta servando, continuato litu basiliconis cum certa proportione cantharidum, veluti ex orcl faucibus ereptus fuit, paulatimque convaluit, et prospera utitur valetudine, nisi quod inde auditus gravitatem, et majorem ac majorem visus hebetudinem, ac tantum non caecitatem jam patitur. Caeterum valens est et robustus.

4. Paucis abhinc septimanis septuagenario Seni medicas manus attuli, sanguinem mejenti, nullum dolorem nisi in renibus,


page 434, image: s434

sed admodum obtusum et levem, sentit, corpus facillime in omnem partem flectit et incurvat, nulla tentatur nausea vel vomitu, neutrum crus stupore afficitur, gravia corporis subit exercitia, is uncias tres ad minimum caruncularum et membranularum simul cum urina cruenta minxit, cum dysuria, vix enim exibant carunculae, et aegre ibat lotium, nullum unquam pus observatum fuit, in renibus tamen vel in altero saltem rene ulcus judico, dolorem graviorem in lumbis, antequam urina fieret cruenta, expertus est, urina meo quidem judicio, continuo praeterlabens, non patitur materiam subsistere, ut in pus mutetur, ad id siquidem requiritur [gap: Greek word(s)] .

5. Anno proxime praeterito, mercator hujus urbis temperamento bilioso in melancholicum et adustione bilis degenerante donatus, ictero saepius et tandem gravissime laboravit, varias febris [gap: Greek word(s)] saepius passus, et in tabem fere deductus est, tandem vero cum de ipso omnino conclamatum esset, et nulla videretur affulgere salutis spes, vesicas et cystides sibi invicem connexas et concatenatas humore quodam pultaceo repletas ovi columbini magnitudinem aequantes, majores quasdam, alias minores, tanta copia, certis tamen intervallis, per alvum excrevit, ut implendae


page 435, image: s435

pelvi sufficere potuissent; cujusdam ignari suasu usus fuerat sale tamarisci et, renuentibus Medicis, potionibus vulnerariis. Excretis illis sacculis, ab ictero et febrium subinde recurrentium insultibus liber evasit, et a febre lenta, qua sensim conficiebatur et contabescebat, jam sanus degit.

6. Paucissimis abhinc diebus vocatus fui ad oppidum vicinum Duillion ut inviserem aegrum febre continua decumbentem, quem leipothymia graviter vexatum, hinc inde sese jactantem cum dyspnoea et facie Hippocratica reperi, cum in periculosissimo statu statim judicavi et attentius omnia pensiculando maximum in praecordiis ardorem observavi, potissimum e regione umbilici quaesivi an aliquod pondus sentiret, annuit aeger, jussi ut corpus in alterum latus verteret et observaret an non aliquod pondus cum corpore simul devolutum sentiret, aegre corpus suum vertit aeger, et pondus illud, ut dixeram, manifestissime expertus est, judicavi inflammationem ibi subesse, et humorum putrescentium et inflammationem facientium [gap: Greek word(s)] probavit eventus, applicatione fotuum emollientium et frequentibus enematibus injectis, et aliis praestitis remediis successit tanta foetidissimi puris per alvum excretio,


page 436, image: s436

ut fidem superet, intra tres septimanas integre inde convaluit continuato usu potionum traumaticarum quae apud nos celebres sunt.

7. Expertum est nobis remedium, crudus mercurius sine metu propinandus ad laboriosum partum, nisi malus infantis situs laboris sit causa, miror! cum si non venenatus sit, vim habeat catharcticam, et diarrhoea puerperis perniciosa et plerumque lethalis sit: attamen de experientia mihi notissima loquor, et sine noxa sed cum felicissimo successu semper exhibitum.

8. Laudani illius sine opio toties et tantis virtutibus praediti et tot laudibus a Quercetano decantati potissimum in hoc pro nobili virgine consilio descriptionem ex propriis authoris manuscriptis habeo. Praeparatio impensas exigit et laborem, cui vacare per otium non licuit.

Paucula haec ad te scribere vix potui. Utinam animum erga Te meum aeque ex effectu atque ex affectu contestari, et tibi probare possem. Faxit Deus ut diu et perdiu in Reip. literariae commoda, cujus singulare et illustre decus es et ornamentum, vivas. Vices meas doleo quod tanto locorum dissitus sum intervallo. Si quidam


page 437, image: s437

vestrates aut amici huc veniant peregrinandi causa, potissimum si aliquandiu hic sint commoraturi, ut saepe fit, et illos velis mihi commendatos, omnibus meis obsequiis et officiis experientur quanti Te faciam, qui, si nil aliud possim, saltem virtutum tuarum et laudum me habebis, etsi invitus, habebis tamen praeconem. [gap: Greek word(s)] . Dabam Genevae 5. Julii anno 1663.

Tuus totus et ad omnia obsequia
paratissimus, et ubique devotissimus

Daniel Puerarius.

EPISTOLA LXXXVII. De Lucis in animalibus causa. Observationes Medicae aliis observationibus illustrantur. DANIFLI PUERARIO Genevam

ANtiquum obtines, mi Puerari, et post tot annorum lapsum nihil a modestia solita, nec ab amore, quo olim me prosequutus es, nec ab humanitate propria remittis. Eruditione autem et matura de rebus arduis judicandi promptitudine et aetatem semper et nomen superasti. Bene


page 438, image: s438

tibi sit et omnia prospera eveniant, quod veteris amicitae memoriam repetas. Mala autem internuncio illi precabor, qui priores ante decem annos scriptas literas ad me non pertulit. Felici jam auspicio in comitatu Augusti Principis nostri, gentis nostrae delicii, Doctissimo Legardio fautore, Tuae exoptatissimae afferuntur, lucis plenae et medicae experientiae. Amo Te multum, quod ea, quae de Luce Animantium olim conscripsi, et laudaveris in publico Magnorum Reipublicae vestrae florentissimae Virorum Consessu, et sequutus sis, ingenioque Tuo et eruditione illustraveris. Splendorem lumini meo addidisti, ut Te inter splendidissimos assereres, et famae meae laborumque fautores. Lucem animalibus esse insitam asserere ausus sum, nec sententiae poenitet. Faces fascesque virgarum cornibus boum praeligabat olim Annibal ad frustrandum hostem. Natura vero nobis faces aethereas sive lucem intimis visceribus insevit, quae tum demum emicat clarius quando per putredinem vel aliam corporis resolutionem ruptis quasi repagulis se exserit, et diffundit, quod in agnina carne Monspeliensi et Patavina, in piscibus putridis et lignis liquere potest. Ita aromata pleraque, inprimis piper, nec saporem


page 439, image: s439

sui nec odoris praestantiam exserunt, nisi contundantur universa compage dissolutâ. Nec ligna, nec cespites bituminosi, nec stramina lucent, nisi accendantur, adeoque substantia dissolvatur solida quae lucem tegebat. Illustrant hanc rem cadavera nonnullorum gratum odorem spirantia, qui in vivis non sentiebatur. Insita enim principia, per putredinem e carcere suo liberata, suam virtutem produnt. Exempla hujus odoris grati sumministrant Leonardus Donatus Venetorum Dux, Wilhelmus Episcopus Roeschildensis, Olaus Rex Norwagiae, aliique de quibus Maurocenus, Saxo Grammaticus noster et Snorro Sturlejus. Hinc carnes animalium ita lucentes plerumque contagiosi morbi insequuntur, quia putredini obnoxia corpora. Et quotiescunque splendores similes vel oculis obversantur vel ex capillis prosiliunt, in propinquo esse aegritudines constat, de qua re plura non proferam, quia alibi justa diligentia omnia absolvi. Injurius tamen videris in Floram Gallicam, quae in tractu Narbonensi plena manu opes suas campis eliminat, et rorem marinum, thymum, salviam, pulegium, aliasque praestantissimas herbas agnis pro esca exponit, quasi harum plantarum esu inflammentur animalia,


page 440, image: s440

lucisque igneae occasio emergat. Enimvero tantum abest in detrimentum animalium cedant herbae istae campestres, ut delicatissimae potius exinde carnes mensis civium inferantur et sapore et praestantia sanitati proficuae. Sunt praeterea ex illo genere, quae putredinem arcent magis quam promovent, adeoque quanquam calorem intus augeant, impediunt tamen ne in flammam seu apertum lumen per putredinem erumpat. Posteriores tuae de Luce cogitationes ingeniosae sunt: an verae, nescio, Dispositionem in objecto facilis concedo, neque enim quaevis corpora vel lucida vel ad lucendum apta. Illa tamen dispositio internum lucis principium supponit, sine quo ad lucendum neutiquam disponi potest. Id docet lapis Bononiensis, qui calcinatione disponitur ad recipiendum lumen, idque sulfuris innati beneficio, quo alii lapides simili modo calcinatione dispositi, vel ipse hic Bononiensis inveteratus, si careant, quamvis dispositionem habere videantur, ad lumen tamen recipiendum et diffundendum inepti sunt. Ita stellae ad lumen dispositae sunt, quia luminosae actualiter sunt. Lucret. l. 5.

Largus item liquidi fons luminis aethereus sol
Inrigat assidue coelum candore recenti,


page 441, image: s441

Suppeditatque novo confestim lumine lumen.

Ab oculis ea dependere non possunt, quia exinde tantum luminis exprimi nequit, et qualescunque sint oculi, qualisque nervorum opticorum in variis dispositio, semper eadem facie lux et color apparet in objectis. A mille observatus Mars singulis rutilus videtur, quanquam eandem singulis oculorum dispositionem esse, vix credipossit. Unde rectius laudatus ante Lucretius l. 4.

Esse in imaginibus quapropter causa videtur Cernendi, neque posse sine his res ulla videri.

Quod de luce partibus innata, realiter, non virtualiter lucentibus quoque dixerim. Quam lucem realiter inesse corporibus, etiam Deo creatori credimus, cujus oraculum est Gen. 1. 14. Fiat lux, rebus scilicet insita, non ex oculorum arbitrio dependens, sed revera existens. Hujus varia indicia dedi in Libris De Luce Animalium, passim in variis elucentia. In Anatome Reformata lib. 2. c. 6. magnum illius usum esse credidi in cordis motu promovendo. Quo conspirant recentiorum nonnulli, qui de flamma cordis commentantur. Certe magnum argumentum praebent cicindelae, quarum pars posterior, ubi cor situm, sola splendet simul et palpitat. Sed lucem hanc tuae industriae relinquam, quia claro ingenio


page 442, image: s442

fulges, neque nebulas illi dubitationes meae, quae ad istam lucem non assurgunt, offundent, quia de luce ista mea vix cogitavi ex quo in lucem publicam Liber ille meus prodiit, neque jam ad calamum revocassem, nisi occasionem dedisses elegantissima Tua de eodem argumento Dissertatione, quam cum literis exoptatissimis mittere placuit. Ab hac luce digressus Medicis observationibus clariorem epistolam reddis, meque beas. Redderem Tibi similia, quae passim multorum annorum experientiâ collegi, nisi publice in Historiis, in Epistolis, in Opuscuiis variis, hactenus editis, legerentur, et jam ad plenam Epistolam impleta esset penna. Percurram amico oculo historias tuas, ut illustrentur, ne materia amico Tibi respondendi desit.

1. Plethoricas foeminas ordinarium menstrui fluxus tempus aut antevertere, aut protrahere experientia nos docet, si nempe sanguis calidior vel serosior exitum urgeat. Puellis ante decimum fluxisse, inter exempla memini, quae eapropter ante tempus viro maturae videbantur. Incertum quoque est tempus, quo cessare menstrua illa evacuatio solet, pro varia sanguinis urgentis qualitate et viarum aptitudine. Hinc etiam post sexagesimum annum genuisse quasdam, exemplis probat Schenckius, Observationum


page 443, image: s443

rararum Oceanus. Fieri id naturae solatio, si abundet sanguis, inde scimus, quod alias vias quaerat si ordinaria desit. Hinc bonum est sanguinem e naribus profluere. 5. Aph. 33. quod de alia quacunque via recte explicat Galenus, et de sudoribus, oculis, ore, haemorrhoidibus, aliisque exempla novi. Ad octogesimum tamen annum rarissime vel sanguis abundat, vel viae in senibus patent, ipsa Sarae confessione Gen. 18, 11. ut adeo divini aliquid subesse debuerit quod conceptio foetusque ea aetate successerit. Et quanquam aetas illa sanguine nonnunquam luxuriet, ut in historia tua, tamen ineptus censetur ille, nisi miraculum accesserit, qui foetum alat conformetve. Diversitas tamen temperamentorum hic exceptionem admittit, ut in re dissimili non praeter rem olim Cato dixisse fertur, nullam legem satis commodam esse omnibus. An autem sidem mereatur Valescus de Taranta, qui l. 6. c. 12. de curand. morb. de Priorissa narrat in monasterio Monvero, quod in senectute menstrua receperit, abunde ut in juvenibus fluentia, mammillas elevatas, nigros capillos, dentes molares, faciemque pulcram, mei arbitrii non est decernere. Similis certe esset haec Priorissa tuae vetulae, quia utraque bene ex fluxu


page 444, image: s444

illo habuisse dicitur: et auguror, quia [gap: Greek word(s)] et cum [gap: Greek word(s)] fluit, longiorem adhuc aetatem.

2. Consensu et incommodo morborum matris in utero foetum affici, ejusdem inordinato motu in gravidis observavi. Nec mirum, quia a matre nutrimentum haurit, calore febrili accensum. Vidique exclusos foetus a matre febricitante debiles, et universo corpusculo quasi excoriatos. Quibus injuriis in utero expositi si vagiant subinde, mirum non est, et hujus vagitus alia exempla adduxi Cent. 1. Hist. Anat. Rar. 1.

3. Pater Tuus Paralyticus ex casu, sanitatem suam nativo robori et tuorum remediorum felicitati debet. Solent enim esse hujusmodi casus periculosi, etiam in junioribus. Causam aperit Valleriola, qui de Paralysi cruris dextri et brachii sinistri post vulnus capitis levidense, sine cranii fractura aut rima orta, l. 3. Obs. 1. narrat, e regione partis vulneratae inter cranium et duram meningem pus non quidem copiosum sed lividum et foetens inventum. A commoto tamen sero ventriculis et principio nervorum incumbente, verius resolutionem istam deduxerim, quia copiosior in senibus ejusdem seri proventus, et hanc Paralyseos causam frequentior defunctorum


page 445, image: s445

sectio aperuit. Curatio quoque tua per vesicatoria confirmat. Timendum tamen seni ab Apoplexia, si serum universa organa sensus motusque interiora inundaverit, quemadmodum in nervis auditoriis et visoriis occepit. Forsan tamen ex casu illo corpora striata medullae oblongatae concussu valido obliterata sunt, quam paralysis causam saepius in cadaveribus invenit Willisius ingeniosus, in nuperrima Cerebri et exacta Anatome c. 13.

4. Septuagenarii senis sanguinem et carunculas mejentis historia lucem mutuatur ab Hippocrate 4. Aph. 75. 76. utriusque enim affectus sedes et causa in renibus quaerenda. In Aphorismo vero 76, delenda omnino disjunctiva particula [gap: Greek word(s)] , quicquid hic praeter mentem Coi moliatur Galenus in Commento. Jungit enim Hippocrates l. De Nat. Hum. sine disjunctione, [gap: Greek word(s)] , carunculae velut pili. Talesque se quoque vidisse testantur Thriverius Com. ad Aph. Hollerius in Schol. l. 1. cap. 52. Morb. intern. De pure quae addis, clara sunt.

5. Obstructionem mesenterii globuli, quos excretos vidisti, saepe inducunt, varia materia repleti. In mesaraicis eos in ictero observavit Helmontius in Sextup.


page 446, image: s446

Digest. n. 56. ut alios taceam, Atrophiam quoque ex aliquot mille verrucis circa epar, mesenterium et intestina enatis vidit Ph. Salmuth Cent. 1. Observ. 5. Tuae observationi, quae est inter rariores numeranda, respondet niger ille servus laqueo suspensus, apud J. Phil. Ingrassiam lib. de Tum. tr. 1. cap. 1. in cujus mesenterio strumae circiter LXX. visae, praeter quas in glandulis existentes, totidem fere externe intestinorum crassorum tunicae adhaerentes tumores propria membranula vesiculae instar contenti cernebantur, utriusque autem generis tumores, varia quantitate, et magni et parvi erant, atque inter extremos qui ad ovi gallinacei magnitudinem pervenirent; et minimi ciceris parvitate quamplurimi intermediae quantitatis gradatim visi, qui singuli dissecti, nonnulli lapideum gypsum, nonnulli vero glutinosam mucosamque materiam, et interim liquidam quandam substantiam continebant, ut postremo ac novissime genitus tumor liquidiorem, antiquior vero solidiorem substantiam prae se ferret. Quem autem locum in mesenterio occuparint sacculi illi tui, vel quo modo abrumpi et excerni potuerint, Ocdipo non Davo opus erit. Vero simile fit, quia ad tabem vergebat mercator,


page 447, image: s447

venas lacteas mesenterii istis vesiculis fuisse obstructas, et deinde vel naturae conatu vel alio irritamento abruptas et expulsas. Refert enim Hildanus Cent. 1. Obs. 70. in puellae tabe extenuatae cadavere, mesenterium undique refertum tumoribus duris, scirrhosis atque steatomatibus, praecipue circa vasa et venas, quae ad venam portam protenduntur. Mesenterii quoque obstructionem ictero generando sussicere, ossea ejusdem constitutio apud Jo. Rhodium nostrum Cent. 2. Obs. 96. fidem facit: sine dubio, quia sanguis per portam hepati inferendus, ibidemque a bile purgandus, a suscepto itinere avertitur, restitatque eo impedimento bilis ne ad percolatorium suum perveniat. Insestari his globulis actionem fermenti fellis, Helmontio linquo et explicandum et defendendum.

6. Dejectiones purulentae vel a superioribus proveniunt, vel ipso abdomine. A thorace pus in pleuritide et phthisi per alvum expurgatur, quod non semel observavi. Ex laesis inflammatisque artubus idem advertit Paraeus l. 10. c. 12. et l. 16. c. 49. Solet et interdum putris sanies profluere in Dysenteria, quia intus intestina exulcerantur Celso l. 4. c. 15. quem fluxum saniei continuum triennio observavit in


page 448, image: s448

Aretino quodam Benivenius Obs. c. 96. Pus istud in involucris intestinorum acervatum vidit Hollerius in Schol l. 1. c. 43. et in solo recto intestino caeteris illaesis Jo. de Lamoniere c. 7. de flux. Dysent. Internam faciem ita affecti hominis detexit in Anatome Dysenterici beatus Falcoburgius, praeceptor in hoc studiorum genere olim noster. In intestino colo et recto apostemata hinc inde aderant, quaedam rupta, ubi et lacerata intestina. In mesenterio glandulae nonnullae tumidae pomi instar, quae apertae pus expuebant foetidum, quale ex Dysenterico vivo prodierat. Hinc sciri potest, unde pus in intestinis sine illorum laesione coacervatum fuerit, apud Hollerium et Lamonierium. Observavi in generoso Viro puris profluvium quotidianum, quo tandem macie confectus obiit. Historiam ejus pertexui Cent. 4. Hist. 96. Quanquam per sectionem non patuerit pars affccta, suspicatus tamen sum vel mesenterium vel pancreas ulcere putrido corruptum fuisse, quale annotavit Jac. Aubertus Exerc. 44. in Fern. nec absimile Highmorus l. 1. p. 2. Disque Anat. c. 8. In tuo aegro puris fluxu decumbente, existimo in hepate suisse abscessum seu vomicam pure plenam, unde clevatis vaporibus putridis vel inquinato


page 449, image: s449

sanguine in corde calor p. n. accensus, et leipothymia inducta, et a tumore diaphragma premente dyspnoea. Locus umbilici id confirmat, et pondus quod sentiit, et ardor in ista regione molestus. Tuae vero solerti arti et industriae ascribendum, quod rupta vomica et expurgato pure convaluerit. Gallum Tibi Aesculapio suo debebit, si gratus esse velit. Solent enim hujusmodi abscessus nobiliorum viscerum jugulare, sicut alias observavi, et in Romano vidit Panarolus Pent. 1. Ob. 37. qui inflammatione hepatis laborans post XV. dies magna puris graveolentis copia per alvum excreta paulo post expiravit, et vomicam in hepate cum maxima puris coacervatione dissectori Larcheo, Chirurgo perito, monstravit. De purulentis fluxibus, ne longior sim, satis dixi.

7. Crudus Mercurius tam pellere foetum potest, quam lumbricos, quia naturae nostrae adversus, et vi exitiali praeditus autore Dioscorid. lib. 5. cap. 70. partes ad expulsionem irritat. Tutum tamen non omnibus censeo, inprimis debilioribus. At robustiores Mercurio duce non indigent ad Lucinae labores, nisi alia pro matre spes evadendi nulla supersit, etiam foetus detrimento. Sed tuae experientiae non diffido, quia nec mihi nec publico imponis,


page 450, image: s450

et idem factitare obsteticres Goritienses narrat Matthiolus in Diosc. l. c.

8. Quercetani Laudanum tot encomiis laudatum, si ex schedis authoris genuinum nobis dederis, laudem quidem majorem mereberis a me, quam ipse Quercetanus, quia propalas amico, quod omnibus occultum ille voluit, more sectae, cui addictus erat. Vere cum P. Monavio Epist. 238. apud Scoltzium dixerim: Quercetani oracula aut aenigmata non intelligo, nec scrupulose inquiro. Sino mortuos sepelire suos mortuos. Te vero, mi Puerari, veteri amicitia colende, laudare non desinam et amare, quod officia tua amicis tam benevolo animo offeras. Captabo occasionem, ne de voluntate tua videar dubitare, vel certe in filiorum tandem adventum differam. Interea vale, et longiori epistolio ignosce, quo testari volui, quam prolixo obsequio Tibi velim esse obstrictus, cui a tot annis bene precatus sum. Tuus esse non desinam, quanquam frequentiora literarum commercia cessent. Scripsi Hafn. 14. Mart. 1664.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 451, image: s451

EPISTOLA LXXXVIII. De impostura Lithotomi Raousi. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

AUreae nostrae Messi multa interseritur Zizania, fucorum quippe omnia plena; imposuit nobis in Anatomia Bilsius, in Medicina abituriens hinc Burrus, in Chirurgia Lithotomus Gallus Raoulx, cujus diabolicas artes ex adjunctis vides; quem nominant Ipelarium Juvenem Amstelodamensem, vel manu tangere nolebat priusquam ipsi solvisset fl. 2500. id est mille imperiales. Digna sunt ut nobilissimo genere et virtute Viro Dn. Hugoni Lutzow communicentur; ejus calculum putatitium, silicem esse, evidentissima probant signa; quod post subitaneum ejus discessum Medicis et Chirurgis nostris indicavi; nolebam autem afflicto proboque Heroi addere afflictionem, sperans istum nebulonem calculum quidem extraxisse, sed magnum pro parvo supposuisse; talem enim, parvum scilicet, ipsum judicavit et adhucdum judicat indies in arte sua incrementum sumens Lithotomus noster Harlemensis Salomon Verkaemer. Non potui haec Tibi strenuo veritatis indagatori non significare. Age quaeso gratias Dn. Paulli pro docto suo libello;


page 452, image: s452

in plerisque omnibus rem acu tetigit, paucissima sunt quae aliter nobis hic videmur observasse. Vale et redama Te semper magnifacturum amaturumque

Amstelodami 14. Aug. 1663.

Paulum Barbette.

EPISTOLA LXXXIX. Dubitationes de Lithotomi ejusdem arie. PAULO BARBETTE Amstelodamum.

QUae binis literis de Lithotomi Galli impostura scripsisti, mira nobis visa sunt. Quum primum ad nos ex itinere redux esset Nobilissimus Lutzovius noster, varia expertus est judicia de calculo quem exsectum monstravit, plerisque in aula pro fictitio traducentibus. Certe non ovum ovo similius, quam iste calculus est pyriti, adeo ut et scintillae exinde eliciantur, et cotis vice esse possit. Rogatus ego sententiam, pro supposititio habere primâ fronte ausus non sum, quia similem prorsus calculum in Musaeo servarem ab homine exsectum, si vera narravit amicus, qui illum mihi olim dederat, meminerimque me legisse apud Schenckium calculum silicis duritiei


page 453, image: s453

alicui fuisse extractum. Augebat fidem aegri nobilissimi confessio, quod peracta sectione magnum levamen senserit et longum iter sine magno impedimento perfecerit; praeterea comites illius affirmabant, vidisse se factam sectionem. Dubius exinde fui propter insolitam calculi substantiam, nec satis assequi potui, qua Naturae arte in corpore humano silices durissimi possint concrescere, nisi ad monstra in Medicina confugiendum. Non ita pridem calculi complures satis magni et duri, saxo simillimi, ad Serenissimam Regiam Majestatem missi sunt ex Cimbria, qui excreti dicebantur ex puero, quia fidem superabant calculi, jussu Regio puer ipse adducitur et arcta custodia in arce alitur. Sed quanquam ita edoctus puer aliquoties convulsiones simularet praevias, nihil tamen successit, nec ullum calculum excrevit, quia remotis amicis suis custodiebatur. Hinc cognitâ imposturâ, singulari Serenissimi Regis Clementia puer innocens dimissus et artificio honesto traditus. Ita saepe spe lucri illudunt nobis mortales. An idem de Calculo Lutzoviano judicandum, dies docebit. Ipse certe Lutzovius constans adhuc est in ea sententia, dolum malum abesse, quanquam iisdem jam molestiis vexetur, quibus olim ante sectionem, quod in residuum


page 454, image: s454

calculum refert, quia duplicem illi antea vester, nisi fallor Harlemensis Lithotomus praedixcrat. Ut adeo, si fraus ulla subsit, negligentiae Lithotomi vel avaritiae potius adscribendum, quod alterum in vesica calculum una eademque opera non extraxerit. Fallaciam in operatione non subfuisse duplici argumento sibi Lutzovius persuadet, quod calculum vesicae digitis primum ad vesicae collum protruserit Raoulx, deinde per mediam horam obambulare siverit. Ad haec, si astu aliquo silicem per intestinum rectum ad locum sectionis protruserit, vulnusque per intestinum rectum transierit, mirum esse cur nullus sanguis prodierit, cur tam cito vulneratum intestinum consolidatum fuerit? Hae sunt rationes quibus permotus Nobilissimus Lutzow non audet dexteritati Raoulx diffidere, a cujus solertia novam salutem adhuc sperat. Utinam voti fiat compos! Interea dum ipse Raoulx praesentibus arbitris in arte exercitatis artis suae dexteritatem et sinceritatem dederit, quod propediem facturum fama fert, meum de eo judicium suspendam, memor Senecae l. 2. de Ira cap. 22: Zuaedam falsa, Veri speciem ferunt. Dandum semper est tempus. Veritatem enim dies aperit. Successum solitâ tua humanitate ad me quaeso perscribe,


page 455, image: s455

ut confidentius Tuae sententiae, quae raro fallere solet, subscribam, et me porro Tibi addictum amare perge. Vale, Vir Eruditissime, et publico artis nostrae bono perenna feliciter. Scripsi raptim Hafniae 21. Augusti 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XC. Imposturae Lithotomi Raousi confirmatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

NIsi, Vir Magne, judicio Tuo magna semper tribuissem, res tantae sequelae nunquam tantâ fiduciâ ei subjecissem: nec tam credulus, crede, sum, ut incompertis velim subscribere; nec tam parum fido bonis bonorum Inventoribus, ut ut Novatoribus, quin ipsis tribuenda tribuam decenter. Annus est, et longe ultra (tantum dabam laudato a bonis, sed simplicioribus, Artifici:) quo ego non Lithotomus anxie sudavi, quâ meliori et huc usque nobis incognita sectione Raousiano modo possemus miseros nostros aegros calculo liberare; cujus


page 456, image: s456

meae curae testes possideo varia scripta et responsa, sed non poteram mihi inde vel Anatomicus vel Practicus satisfacere. Dei tamen providentiâ factum, ut hac nostra solicitudine malo Raousiano in bonum aegrotorum mutato, melius nunc a Lithoromo Haerlemmensi secentur Calculosi, (Apparatu sc: semper minore, majorem enim quamdiu vixero, concedam nulli) quam unquam sciam audiverimque hac in urbe factum a quocunque: quod alibi probandum, a Te vero nunc non quaeritur. Nobilissimum autem Lutzovium cum aliis multis deceptum, qui prioribus Banningii non credit, facile credet Heuschii ad fratrem suum, primarium hac in urbe mercatorem, literis. Nebulonem Raoulx tanti fecerat noster Heuschius, ut se itineri fastidiosissimo pessimaeque arti Raousianae commisisset, nisi frater homini Lutetia Paris. ubique praesens, nequitiam ejus divulgasset. Ante octiduum legeram quod Gallice scriptum mitto Extractum, abhinc scribit Banningius ipsum Raoulx insalutato hospite discessisse. Quae pius Lutzovius infert, parum nos morantur: Primum ejus argumentum mihi, non ipsi favet; Calculi enim in collum vesicae protrusio difficilior, imo potissima totius operationis pars est, et tune Lithotomi, praecipue in adultis,


page 457, image: s457

sibi valde metuunt a laborantis motu, resilit enim illico; a sphynctere vero intestini recti etiam ambulando retinetur facile, in quem protrusus erat, loco. 2. Scribunt Galli, Raoulx inversos primum digitos in anum immittere, et contorsione postmodum sic extendere vel inflectere membranas ut interiores non amplius correspondeant exterioribus, ut nec cuti: sic facile curatur vulnus et pauca fit sanguinis effusio. In fistulis ani manuum operâ curandis non semel vidi nec dimidium sanguinis cochleare effusum, curatum autem vulnus 10. in aliis 14. die; quod non mirum; mirum autem, vulnus colli vesicae, urina semper madidum, intra octiduum ita consolidari posse ut nullum postea sequatur vesicae collive ejus ulcus. Nosti insuper deceptores vario modo decipere varios; dolores vero calculosorum cum non sint continui, facile credunt ad tempus se levatos aegri, ut sic non sensus, sed circa sensus erret ratio. Doleo haec tam vera; crede mecum tempori, credeque mecum, Virum prudentem esse Vatem. Scribat Schenckius quicquid, sedulus revera Scriptor, volet: in corpore humano Lapides per laminas, et nullo alio concrescunt vel augentur modo; neque lapsum ferunt ex alto; durities vero et pondus falsitatem semper detegent cuivis tecum


page 458, image: s458

omnia accuratius observanti; priora nostris secula nec malitiâ nec simplicitate peccantibus caruere. Summas interim pro Humanissimis Tuis habeo gratias, quibus revera me Tibi magis, si quid superesse potuit, obstrinxisti; quae tam occupato Tibi, digna in posterum videbuntur scribi, semper calami mei arcebunt segnitiem. Vale interim et animitus salve. Dabam Amstelodami 15. Septemb. 1663.

Celeberrimi Nominis Tui Devotus Cultor

Paulus Barbette Medicus.

EPISTOLA XCI. De asthmatico Sene responsum. FRIDERICO HAMMERICO Elsingoram.

REverso ex itinere offeruntur literae Tuae optatissimae, quibus statum aegri optimi exponis. Contuli consilia cum Excellentissimo nostro D. Mothio, qui Te humanissimis verbis resalutat. Riverii Observatio 21. Cent. 3. utrique lecta est, et quia Looch suum tantis laudibus effert in asthmate senis septuagenarii, non possumus illius usum, spe alicujus levaminis, dissuadere.


page 459, image: s459

Duplam vero dosin praescripsimus:

R. Radic. enul. camp. sacch. cond. Drach. vj.

Sacch. cand. Unc. j.

Syr. de hyssop. Unc. iv.

Gumm. Ammoniac. aq. Vit. dissol. Dr. j. m. f. Looch.

Sign. Brustsaft.

Caeterum quae de pedum sudore refert internuncia, non displicent, credimusque dissipari bono omine et evacuari serum ad partes illas decumbens. Qui naturae conatus si vel promoveatur culcitris commodis pedibus circumvolutis, vel saltem non impediatur, speramus nullum majus damnum imminere ex decubitu illo molesto. Caetera tuae prudentiae committimus, et cum optimo aegro, salvere Te jubemus et valere. Hasniae 4. Aug. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 460, image: s460

EPISTOLA XCII. Observationes variae curiosae in itinere Anglice. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUanquam ambulatoria magnam partem vita mea, ex quo ultimas Lugduno Bat. ad Te transmisi, non indulserit literis aliis vel tempus, vel adeo materiem satis, meo judicio, dignam, quae Musas Tuas interpellaret; officii tamen mei erit, ne hîc quidem interquiescere, occurrentibus praesertim nonnullis, quae, si nil novi Tibi apportent, vetera tamen in memoriam revocabunt. Atque, ut inde ducam exordia, Lovanii relatum mihi, proximis mensibus laudabili conditione vocandum eo Dn. Bilsium, ut Academiam illustrem secandi arte reddat illustriorem; emeruisse hanc Spartam dextris aliquot coram Dn. Marchione de Caracenâ sectionibus in vivis bestiis administratis; neque tamen ideo patefactum iri secreta ejus omnia omnibus, sed revelanda duntaxat Dn. Gutschovio loci Anatomico, ea lege, ut is vivo Bilsio artem non profanet revelando. Sunt qui existiment thesauros illos in carbones tandem abituros esse. Ego rem in suspenso relinquam. In Arce Lovaniensi, tamdiu illustri Puteano


page 461, image: s461

habitatâ, profundissimus quidam puteus oculos auresque nostras morabatur, ut qui non distinctissimâ duntaxat echo voces quaslibet etiam polysyllabas redderet, sed et immissos lapillos, qui inter lapsus initia sine strepitu deferebantur, ubi ad profunda ventum, eo fragore exciperet, ut tonitruum reboantium stridorem imitarentur. Bruxellis apud Patres societatis Jesu aurum potabile nobis conspectum, Verlarii opus non ignobile. In horto Varandaeo inusitatae magnitudinis Struthio occurrebat, qui sicubi caput attolleret, virum mediocri insidentem caballo (quod Plinio olim notatum) proceritate aequabat non difficulter. Nec inter vulgata numerabamus echûs Bruxellensis artificium, quippe decies et eo amplius vocem spiritu virili prolatam recantans. Gandavi Pater a S. Vincentio, jam octogenario major, sed adhuc vegetus colloquio nos suo beavit, etiam hac aetate in Mathematicis plura et praeclariora minatus. Brugis ossa Caroli Boni, quem Danici sangvinis Principem ibi inter Sanctos retulere, quo decuit, honore venerabamur. Ostendae, Neoporti, Dynokerkae, Caleti, in illâ Martis palaestrâ, quid admodum spectaremus praeter munimenta, milites, arenas? Gravesandae in Angliae pomoeriis, cum aliud forte


page 462, image: s462

non esset, quod agerem, occurrentem suo infortunio talpam ferro destinavi, in quâ istaec notata: 1. lobi pulmonis quinque aderant. 2. ventriculus intersectionibus albicantibus distinctus. 3. lien immediate ventriculo adhaerens, similis canino. 4. hepar subpallidum puncticulis luridis respersum. 5. lobi hepatis quinque. 6. vesicula fellis conspicua, felle tamen vacua. 7. renes succenturiati minuti, albicantes. 8. testiculi intra corpus absconditi. 9. pedes anteriores glabri, humanae manus aemuli, quinque digitis, ungvibusque totidem acutissimis, quibus terram effodit, armati; posteriores pedes priorum quidem similes, sed longe minores. 10. lingva quasi cyprini nobilis. 11. dentes acuti 12. rostrum suillum. 13. sed quod primarium, oculorum in externâ capitis parte vestigium nullum (unde forsan initium fabulae, quae talpis visum denegat) in interiori tamen, remotâ pelle, duo visi rotundi globuli nigrantes cum appendiculâ nerveâ in cerebrum eunte, cujus beneficio globi illi extra pellem facile poterant exseri, retrahique pro arbitrio, namque foramina intus erant conspicua satis, extra pilis intermicantibus, perfunctorie spectantium aciem non difficulter eludunt; in illis oculorum globulis humor


page 463, image: s463

aqueus copiose satis natabat, caeterorum non nisi tenue vestigium. Londini conspecta nobis Anna Macallame paene sexagenaria, si propriis ipsius verbis fides habenda; nondum quinquagenaria, si picturae ejus, quam mitto, credendum, quanquam ego foeminae ipsi, ut jam canescenti potius crediderim, quam Pictori quidlibet audenti. Haec ergo canâ et plenâ barbâ virum plane mentiebatur. Nasci coeperat ea barba ab anno aetatis tricesimo; interea duos enixa fuit infantes: menstrua non nisi ante hos decem annos substitere. Mammae ei vastae, sed mammillarum dextra subarida, quae vix infantem nutrierat unqvam. Vox illi audax et virilis, lingva Scotica. Meruit rei novitas oculis quoque Regis, Ducisque Eboracensis subjici. Viltoniae apud illustrem Pembrokianam arcem hospitae nostrae nondum quinquagenariae mystax creverat nigricans adeo copiose, ut, nisi vestimenta muliebria dissvasissent, virum esse omnes existimassemus. Sed antequam Londino exeamus, expendenda venit amplissima quaedam viri pauperculi hernia, quae spectata commiserationem movit et paene stuporem. Namque modio nostrate vel duplo majus scrotum omnia viscera cum ventriculo simul videbatur in se continere; quae etiam moles,


page 464, image: s464

veretri pellem infernam ita secum in consensum raptaverat, ut vix leve ejus vestigium appareret partis, quâ vir erat. Venae caeruleae per informem illam molem discurrentes pollice meo ampliores crant, et nutrimentum corpori debitum in suos convertebant usus. Nihilominus aliquot annos miser ita traxerat a 13. jam annis solo potu victitans, facies interea nec cadaverosa, nec flaccida; sed videtur imminens gangraena malo et vitae brevi colophonem impositura. Monstrabatur et nobis gallina viva tribus ped bus horridula. Vidimus tangentem 230. hominum strumas Regem; eventum Medicus nobis astans ominabatur felicem, quod rara Sereniss. huic Regi in curando isto malo sit dexteritas. Illustris Boyleus nullo fatigatus sive labore, sive sumptu alacriter pergit, nec dubito quin si centum haberemus Boyleos, totam Naturam brevi videremus patefactam. Observavit ille non ita pridem varia, quorum gustum aliquem hic praebebo: 1. magnetis incandescentis, et post refrigerati facile esse polos invertere, adeo ut quae pars ante quadrantem horae se in Austrum vertebat, post spectet Septentrionem, et e contrario; quod an cum Cartesii meditationibus ad amussim conveniat, alii viderint. 2. Si usu gannanaperidis non omnes sanentur


page 465, image: s465

quartanarii, in Medico propinante verius quam in medicamine haerere culpam. 3. cani se praesente, a D. D. Jolivio, exsectum lienem, eo successu, ut saluberrime post vivat. 4. Viperarum sanguinem et cor, etiam dum vivunt, esse vere frigida, hinc suspicionem nasci, utrum respiratio praecise ad refrigerandum cordis et sanguinis fervorem conferat, an secus. 5. Ranam post ablatum cor, integram adhuc horam vixisse et in aquis discursâsse; eandem nullo modo ferre exemptionem cerebri, simul enim cum cerebro vitam ei auferri. Contrarium in calidioribus animalibus contingere; pulli enim gallinacei jam in plumas induti, atque ita ovo exempti cor integram horam palpitare manifesto motu, post caput forfice praecisum; hinc nasci dubium, an motus animalium a cerebro dependeat etc. 6. Muscas majores bombycinas non modo post ablatum caput vivere, et volare, sed et generare: marem quidem post truncatum caput foeminam comprimere non posse, foeminam tamen decollatam alacriter marem admittere, et aliquot post horis ova confertim parere. 7. In littore Hiberniae piscem observari magnitudine Scombri, cujus cor inversae figurae; apicem enim (cui annectitur arteria magna) spectare caput, basin vergere deorsum. 8. liquorem lymphaticum,


page 466, image: s466

calore per speculum causticum immisso, in consistentiam transire inaequalem, singularis odoris, solere etiam strepitum edere exsiccato humore. 9. propinatam cani eam opii dosin, ex quâ homo subito obiisset, nec ullum evidens attulisse corpori detrimentum: eandem feli propinatam, biliosum animal egisse in rabiem. 10. Viperarum fel, caput, viscera a cane hausta esse sine omni noxa. 11. Post infusam in arteriam canis opii tincturam, illum mox in vertiginem, et post paulo in soporem incidisse, paulatimque ex eo tempore mirum in modum coepisse pinguescere. In alterius molossi arteriam infusum crocum metallorum minutâ quantitate nil invexisse damni; cum autem dosis ad nunc. ij adaugeretur, miserum simul evomuisse animam et omnia. 12. In mammis foeminarum exulceratis (non autem cancrosis) in fistulis toto corpore sparsis, in catarrhactae malo nihil felicius propinari, quam succum, decoctumve millepedum. 13. Calculum humanum urinam et sudores prompte exigere, quin et in peste excellentioris esse usus, quam decantatum illum Bezoardicum lapidem. 14. Veram plantarum (ceu vocant) essentiam, si assumatur aliquot vicibus, efficere ut ungues manuum, pedumque excidant, sine dolore; ut gallinis plumae


page 467, image: s467

veteres delabantur, renascentibus novis; ut vetulis menstrua, post diuturnam stationem, iterum profluant. 15. In desperatâ haemorrhoidum exulceratione nihil esse praesentius auro fulminante (postquam cum fl. Sulphuris iterum, iterumque exarsit prius) si cum ol. amygd. dulc. illinatur. 16. In exulceratâ vesicâ multum praesidii sperari merito posse ab illo Vitrioli symphatico pulvere, si saniosa urinae eo aspergantur, et convenienter tractentur. Laesas agnorum ungulas etiam sanari unguento armario. 17. Quendam famulum suum quando cultros acuit, ob ingratum illum in aere stridorem, cruentari gingivis, atque sanguinem inde profundere. In dysenteria, statuendum in sellâ aegrum, supposito thuribulo, quod accensum recipiat Zingiberi, malumque cessaturum. In colicâ praesentissimum auxilium reponendum in clysteribus ex fumo tabaci immissis. 18. Diuturnam caecitatem centurionis Batteville plene sublatam fuisse ptarmico Mercuriali ad granum j. per nares quotidie assumpto. Ptarmici praeparatio haec erat. Rec. Mercurium vulg. et Ol. Vitrioli efficacissimum, fiat praecipitatio, unde spiritus vini semper recens, vicies quinquies destillatione evocandus. Eodem modo cancrum


page 468, image: s468

mammae foemineae percuratum. Sed nimius sum, et publico jam isthaec cum pluribus Dn. Boyleus, sed Anglicanâ linguâ communicat. Rarum illud Tradescantinum Museum inspexi, quod jam ob mortem possessoris sensim obsolescit, nec cum Wormiano conferri meretur. Nihil ibi rarius dracone septem capitibus insigni. Dn. Pellium Londini conveni beato Longomontano olim scriptis infestum cum Amstelredami viveret, nunc Ecclesiasten. Medicorum hîc numerosissimus proventus; maxime dolet irrepere hîc quoque in eadem sacra imperitissimum quemque, idque impune. Narravit D. D. Möseler, insignis et Medicus, et in Orientalibus literator, frequentari magis quendam nuperum ex cerdone Medicum, quam eruditissimos quosque et experientissimos practicos; ea scilicet ubique delirantis vulgi inscitia est. In cervina porticu Hamptoncourtii monstrosum caput nobis conspectum, alterâ sui parte bovem referens, alterâ quasi cervum, cornu etiam dextrum â sinistro diversissimum; diu tamen vixisse horribile animal biceps praemonstrator noster asseverabat. Vindesoriae inter excelsos illos ordinis aureae periscelidis Equites insignia sacratissimi Principis nostri late praefulgebant. In Oxoniae vicinis


page 469, image: s469

ad vias nihil frequentius carduo cruciato, cypero triangulari, dipsaco, scandice, consolidâ majori etc. sponte nascentibus. Sed quod novum, in collegio Corp. Christi Oxoniae taxus nascitur, quercum rigidam amplitudine aequans, cujus fructum se comedisse narrabat Mag. Party sine ullo valetudinis dispendio. Alioquin res Botanica apud Oxonienses remissius tractatur, nisi quod Bobertus quidam, in horto olim Regio Hafniensi olitor, hortum ibi Physicum excolendo (sic Botanicum appellant) spartam hanc utcunque tueatur. Illi in protegendis a frigoris injuriâ plantis familiare est, capacibus vitreis campanis herbarum delicatiores supponere, non, ut nostri, tectis fenestrarum more plumbo intercurrente junctis subjiciunt, adeoque frigus plumbi cum calore solis simul communicant. Illius in horto rosa mundi, sc. bicolor illa, et denique petroselinae vites largo proventu surgebant. Quod ad Chemica, multum in iis profecere Oxonienses, praesertim ex quo Sthalius Germanus eam artem publice ibi tradere coepit. Vulgata tamen pleraque sunt, si unos D. D. Willisii (qui de cerebro nunc commentatur) et D. D. Dichisohnii labores exceperis. Ferrum in sua principia levi methodo ita


page 470, image: s470

dissolvit D. D, Willis ut omni liquori vim suam statim communicet, id quod me quoque praesente in aquâ simplici non infeliciter attentavit, recepit enim statim aqua vim acidulis non absimilem, quanquam sine omni corrosivo ferrum prius a se dissolvi constanter asseveret. Sed ne cogitemus solum Bilsium sibi sua reservare arcana, etiam hoc in secretis retinet Willis, nec ulli hactenus sustinuit revelare, lucri haud dubie inde emergentis odore illectus. D. D. Dichisohn strenue se in illa exercet palaestrâ. Salem mineralem gustandum mihi obtulit sacchari dulcedini aemulum, sine ulla mixturae Saturninae suspicione, a quibus tamen ille natalibus profectus sit, non difficile videtur ex arte conjicere. Notum illi quoque, ceu narrat, totam aquae vulgaris substantiam, sed non nisi longo tempore, in terram calci similem commutare. In calculi affectibus laudabat ceu decantatissimum remedium, aquas antinephriticarum herbarum aliquandiu cum calce ovorum bene calcinata excoctas. Laboratorium Regium, quod Londini mihi patuit, illustre est, moderatore Dn. Le Febure animatum, in quo tamen praecipue placuit novum pro igne lampadis conservando instrumentum aereum. D. Wallisius Mathem.


page 471, image: s471

Oxon. raro invento surdos loqui docet, imo et mutos, duobus jam experimentis inclarescens. Visus mihi apud ipsum nobilis juvenis, qui nescio quo infelici casu anno aetatis quinto surdus redditus est, et post sex ex eo menses mutus, jamque totis viginti annis ne verbum quidem potuit pronunciare. Huic D. Wallisius in schedula literas syllabasque praescribit; hinc recitat ipse, ad motum similem in alterius linguâ provocans: nec opinione suâ frustratus juvenem hunc nunc eo quoque redegit, ut quaedam satis distincte eloquatur, licet necdum audiat. Simile quiddam ab Hispano olim Medico factitatum memini me jam ante legisse in Fr. Vallesli scripto de sacrâ philosophiâ. Bibliotheca Oxoniensis publica jam luculente eminet, ex quo Seldeniana adjuncta est. In Catalogo conficiendo laboratur, sed opus longi laboris erit, et plurium annorum. Inter rariora bibliothecae nihil tam me affecit, quam rariora illa Britannorum numismata, quibus Haraldi, Canutique nostratium, tum quoque harum insularum Regum nomina impressa exstabant. Theatrum Anatomicum cum Lugduno batavô nequaquam conferendum. Merebantur aspici duo vasti crocodili, alter ex Nilo, ex Jamaicâ alter, allati. Item


page 472, image: s472

cranium humanum ex Hiberniâ allatum, totumque usneâ scatens. Ostendebatur quoque calculus humanus magnitudine capitis annui pueri, item cauda Vaccae Indicae alba, setosa instar equinae, eaque duplo major; Item cranium humanum in anteriori parte quatuor tuberculis eminens, iisque pertusis largo foramine. Caeteroquin nihil in Anatomicis observare licuit Oxonii novum aut hactenus inauditum. Extra urbem per clivum rivulus decurrit, crustâ lapideâ ramos arborum injectos obducens; neque enim, quod aliis visum, lignum vertit in lapidem, sed, quod evidenter animadverti, ligna primum obtegit lapideâ membranâ, hinc ligno sensim putrescente, et abeunte in limo similem massam, lapidea illa crusta paulatim arctius cogit, et cavum jam ante ligno oppletum sua mole infarcit. Ad pagum Inston senex nobis adfuit centum et quinque annorum, pedibus adhuc expeditus. Ibidem in nativâ ex saxo cavernâ (grottam nuncupant) boleti minuti ex solido saxo molari pronascebantur, sine ullâ notabili rimâ, cui radices infigerent. Sed quia, praeter institutum, scribendi haud scio an cacoethes me in obvia et avia rapit, addendum et istud censui [reading uncertain: print faded] : relatum mihi nuper a Medico ex


page 473, image: s473

Jamaicâ reverso, Iliacam passionem malum illic endemium crudeliter regnare, seque in aliquot subjectis, quae ista lues confecerat, a morte cultro apertis, observâsse, intestina non in se invicem spirae modo contorta arctari, caeterum duplicata in se involvi, haud aliter ac gladius vaginae inseritur aut vitrum angustius capaciori solet includi. Obiit superiori mense obstetrix post plurimos in illo artificio tritos annos, atque a pollinctricibus deprehensa est non foeminae, sed viri arma gerere. Superiori hebdomade Oxonii magnifico funere elatus est D. D. Juxon, Archiepiscopus Cantuariensis; praeferebantur vexilla plura insignibus demortui inscripta, haud secus ac seculari Principi; sed nobis nil jucundius, quam 82 decrepitos rusticos funus antecedentes spectare, (totidem enim vitae annos numerabat) qui omnes lugubri syrmati involuti et capitis tegmine in acumen tenuissimum, acutissimumque desinente superbientes noni generis Capucinos mentiebantur. Comitia Oxoniensia (ita dies honoribus Academicis distribuendis destinatos appellant) magno apparatu celebrata; Doctores in omnibus facultatibus, etiam in Musicâ, (soli Medici hac vice praeter consuetudinem inhonori) rarissimo in aliis Regionibus exemplo creati; nec a terrae


page 474, image: s474

filiis (id est duobus morum censoribus ad hoc munus electis) cessatum; in omnes praesertim Docentes liberrimâ grassabantur linguâ, et levissimum quodque superiori anno admissum erratum salsis arrodebant morsibus, ne ipso quidem Cancellarii Vicario Blamfortio, cum praesens esset, intacto. Ea gentis consuetudo est. Sed linquenda Oxonii palatia. Per campestria Glocestriae cum illuni et pluvia nocte iter institueremus, lampyridum fulgor oculos nostros ad se pertraxit, idque non sine aliquo profectus incremento; nam ubi collectas aliquot ejusmodi bestiolas in proximâ casulâ attentius specularer, hae mihi natae observatiunculae: 1. Magnitudo et forma lampyridi paene eadem, quae vulgari apiculae, nec color diversus; alae tamen desiderantur. 2. Sex ei pedes, et duo versatilia cornicula, qualia cochleae, quibus iter praetentat; caput ceu muscis orbiculatum. 3. Corpus ei ex octo squamosis concretum annulis; soli duo extremi annuli, qui caudam constituunt, infernâ parte albicant, ex quibus tota illa et admirabilis lux proficiscitur, ad quam in tenebris quoque literas non difficulter legebamus: quid quod chartae purae inclusa lampyris per mediam chartam lumen spargeret, ac si candelam chartulae inclusam vidisses. 4. Adhaeret


page 475, image: s475

noctu foliolis graminum, posticâ et infernâ corporis parte aeri obversa. Lux illi quasi flammae subviridis, quae in liberâ luculentior, quam captivâ. Haec an cum Aldrovando, Mouffetto, Jonstonoque conveniant, ignorare jam cogor libris destitutus, cum veritate congruere oculi mihi fidem fecere. Glocestriae in aede sacrâ marmoreum mortarium capiti statuae Equitis Britanni jam diu exstincti suppositum mirabar strepitum continue ebullientis leniter aquae imitari. Sciscitatus causam ab aedituo responsum tuli, equitem dictum, dum in vivis esset, adversus pauperes liberalissimum, consuevisse in eâ, quam appellabat, ollâ cibos percoquere pauperibus gratis offerendos, hinc strepitum illum in miraculis habendum. Ego licet plenam ebullitionis causam non protinus caperem, ad miracula tamen in talibus confugere indoctus, existimavi aerem, dum in acuto mortarii apice vicinoque ei canaliculo aeri pervio rotatur, in se velut collidi, fervorisque imagine credulis illudere. In Monumethensi Comitatu, qui Walliae, seu Cambro-Britanniae pars est, divites ferri venae nobis conspectae; ad Savum flumen albi marmoris. In propinquis Savo montibus, mensarum saxearum infinita multitudo,


page 476, image: s476

a naturâ ita expolitarum, ut ars melius non possit; alterni mensarum lecti, alterni argillae, iterum, tertioque mensae, iterum argilla, jucundo admodum spectaculo. Bristoliae thermas bibimus, sed eae non nisi tepentes aestate, hyeme fervidiores; ad calculi mala et scabiem laudant, et usurpant incolae. In rupibus proximis adamantes, amethysti, aliaeque gemmae, sed, si cum orientalibus conferantur, adulterinae. Flumen, quod Bristoliam alluit, quindecim solidis ulnis nostratibus ad accessum, recessumque maris, quotidie attollitur, et rursus descendit, raro naturae impulsu. Bathoniae thermae nobis intratae, satis eae fervidae, sed cum Aquisgranensibus tamen calore non certantes. Frequentantur magno Britannorum concursu, nec minus emolumento. Vis medicatrix illarum in sulphure, nitro et bitumine potissimnm residet. Limus thermarum luridus quodvis argentum tersum, mundumque, si affrices, colore aureo tingit, non admodum fugaci. Sunt mihi, quos curiositas mea ibi inauravit, nummi, faciem auri adhuc retinentes, sine illis livoris ingrati notis, quas alias sulphurea affricta solent aspergere. Ad Vellensem urbem horrendum specus, sed nativum, ingressi (incolae


page 477, image: s477

Ukis - hole nuncupant, ego Ugartilochiano illi apud Saxonem nostrum similem speluncam arbitror) aquam puram et insipidam lente destillantem sensim in saxum verti observavimus, dependebantque saxea illae stiriae (quarum aliquas retineo) glacialibus simillimae per omnes paene rupis horridae rimas. Comitum aliis prae horrore loci, capilli surgebant, aliis fluebat toto corpore sudor, licet omnia alioquin ibi satis frigida, mediis tantum frigoribus incalescere antrum dictabant accolae. Rogati, anne calculi dolores sentirent vicini, quod rivus mediam illam rupem subterlabens potum ministret incolis, responderunt multo se minus affligi calculo, quam quamvis aliam in Angliâ gentem. Quinimo sustinent affirmare, illam ipsam antri hujus Trophoniani lympham, si potetur, calculos et praesertim arenulas largiter exigere, in stranguriâ autem non ea aliud praesentius esse remedium. Paries ibi unus, nec is procul a januâ speluncae, praesertim admirabilis, quasi infinitis adamantibus distinctus ob intermicantes spathii (ita metallurgi hoc genus splendentis saxi appellant) angulos, quibus hinc inde sparsim adhaerebant lapideae stiriae, non informes illae sed aliae triangulares, nonnullae laterum quatuor, quaedam


page 478, image: s478

iterum hexagonae; nitri massas dixisses, nisi sapor vetaret: erantque illae stiriae adhuc fragiles et subaqueae, quamdiu rupi adhaerebant, sed a nobis in aerem translatae post aliquot horas in solidum saxum obdurabantur. In jugo Mendippeo non tam me oblectavit sodinarum plumbi copia, quam quod spectare liceret antiquam quandam molybdaenam jam ante centum annos excoctam, exhaustamque nunc iterum a metallurgis ad novos ignes cum insigni fructu vocari. Relictae enim ab antiquis post exustionem scoriae annorum tractu iterum se veste plumbeâ induerant, incursu aeris, particularumque in eo natantium, uti suspicor, efficaciâ redditae praegnantes; id quod terris nitrosis, post extractum salem omnem, paulatim contingere, nulli obscurum est; bismutho idem in Misniâ accidere, ut, cum effossa vena nil argenti contineat, post decursum annorum aliquot, si aeri, ut arceatur pluvia, relinquatur in commodis vasis, argentum excoctoribus reddat non minima copiâ testis est Petr. Albinus eruditus Chronic. Misnensium Mineral. Auctor. Caeterum ne miraculum a gente nostrâ jam olim in Angliâ relictum transiremus, in planitie Salisburiensi ingens Danorum monimentum, ex saxis vastissimis templi


page 479, image: s479

fere rotundi more erectum oculis lustravimus, cum Britannis omnibus mirati, quo artificio saxa illa viginti octo pedes alta, erassissima quoque et ex artis lege secta, potuerint illic loci statui, cum nec in totâ viciniâ ad milliarla aliquot saxa inveniantur nisi minuta, nec Vitruvii, Fontanaeve machinae videantur corporibus vastissimis vehendis, transferendisve suffecturae. Molis auctores alii hactenus fecere alios; fuere qui Romanis tribuerent, et nescio qnod Dianae templum (quod rectius in Sylvâ Dianae in Monumethensi comitatu, ab incolis Forest of Deane appellatâ, quam et nos peragravimus, quaesivissent) animo figurarent. Inigo Jones scriptor luculentus tempore Constantini Magni erectam opinatur in honorem Dei Coeli. Verum D. Gualth. Charleton Medicus Regius opere, quod hoc primum anno prodiit, insigni, nostratibus tam nobile opus ingeniosis argumentis motus asserit, Wormianis, Stephaniique monimentis similibus roboratus. Titulus libri: Chorea Gigantum, or the most famous Antiquity of Great Britain, vulgarly called Stoneheng, standing on Salisbury plain, restored to the DANES. In Arce Comitis Pembrokiani, Wiltoniae, Musicam hydraulicam audire contigit, multarum avicularum minurientum concentui


page 480, image: s480

simillimam; Salisburiae in templo totâ Britanniâ splendidissimo (in quo tot marmoris gtisei inquilini columnas numerare licet, quot horas numerat solidus annus) spectatum nobis cadaver marmoreum Doctorem Salisburiensem, haud scio an Medicum, referens, qui, cum infortunato conatu quadraginta dierum inediam, quâ Salvator noster inclaruit, imitari frustra instituisset, decimo septimo abstinentiae die succumbens haeredibus id dedit negotii,

Ut sua marmoreo signarent fata sepulchro.

Sed ut ex diverticulo Londinum revertar, D. D. Gu. Charleton aliud adhuc et luculentius Danicae Antiquitatis monumentum in Comitatu Viltoniensi observavit, alteri Salisburiensi paene gemellum, sed gigantei magis laboris, in quo erecta saxa ad 36 pedes in altitudinem porriguntur, quoddam etiam ad 40, cui Kong-Stool nomenclatura, plane ad genium lingvae nostrae. Topographiam mihi ostendit. Stant in orbem dispositae cautes (Aetnaeos fratres diceres) sed certa lege, circulus minor majori inclusus, in quo Regum nostrorum quendam tumulatum suspicabatur Vir ingeniosus: Multa ille adhuc in re Medica molitur, quae affecta mihi monstravit, librum de


page 481, image: s481

structura Musculorum; de sectione artificiosa Musculorum; de Respiratione piscium; de adulreriis Vinorum ordinariis, eorumque remediis, etc. Inprimis plena ingenii sunt, quae de piscium Respiratione commentatur non tam rationibus, quam experimentis edoctus. Lienem ante sex jam annos cani exsecuit, adhuc valido et Bathoniae belle viventi, nisi quod ex intervallo in maciem quandam tenuetur, et subito iterum pingvescat. In Collegio Medico statua Dn. Harveo ex albo marmore surgit, titulis honoratis circum fulgentibus; In pedio haec leguntur: Gulielmo Harveo, Viro monumentis suis immortali hoc insuper Coll. Medic. Lond. posuit, qui enim sangvini motum, ut et animalibus ortum dedit, meruit esse STATOR PERPETUUS. Collegii inspector D. D. Merret, ut vir doctus, curiosusque est, ita balsamis corporum Bilsianorum parum tribuit, ratus nec sibi adeo defuturum tale artificium, si mereri laborem res videretur; id quod ne gratis locutum arbitrarer, in medium produxit viscera omnia felis excrementis adhuc suis turgidula, et annorum jam aliquot decursu ab omni corruptione levi suo artificio defensa. Sed cum de cerebri, pulmonumque etc. conservatione quiddam obducerem, non visus mihi fuit


page 482, image: s482

experientiâ viscerum omnium corporis fatis praemunitus; nihilominus in phialâ hermetice clausâ embryonem masculum ostendit, qui jam ab anno 1656. in liquore certo incorruptus natavit; magnitudo illi, quae pollicem meum medium vix aequaret; sexus adhuc discrimen conspicuum; caput toti paene reliquo corpori mole par, et oculi tertiae capitis parti. Collegium (aut, si mavis, Academia virtuosorum, quo jam titulo honorantur, sceptro quoque insigniti) Naturae socios circiter centum jam numerat, omnes eruditos, et experientiae deditos, Comites, Barones etc. Rex ipse Praesidis nomen amat. Sociorum nemo posthac quicquam in lucem emittet, nisi prius communi suffragio approbatum, ne aliorum, praesertim vitilitigatorum ungves reformidet. Diebus Mercurii convenitur, disputatur familiariter, conferuntur experimenta, fit decretum, quod Protocollo inscribitur, proditurum foras, si iterata lima anni unius, alteriusve prius attriverit. Secretarius Collegii est D. Oldenburg, Germanus, vir eruditus. De frigoris naturâ quaedam jam commentatur ex consilio Collegii Dn. Boyleus, exquisita haud dubie, quae viri generofissimi dexteritas est. Microscopicas etiam adjunget observationes figuris magnitudinem animalium, qualem


page 483, image: s483

ostendit microscopium, examussim repraesentantes. Hinc conspecta musca oculorum multitudine Argum reserebat, cynips cornutum aprum, pediculus parum abest quin vastam aliquam ex Africae desertis testudinem, ita squamis loricatus apparebat. Dn. D. Wilkins ex sociis quoque Collegii Alphabetum nobis Generale, sive, ut amabat loqui, characterem Philosophicum ostendebat, inventum suum, cujus beneficio viri docti, labore non multo conceptus suos invicem communicare valeant, sine ullo addiscendarum linguarum variarum tormento. Quo sinu excipiatur inventum illud a publico, si prodierit, solus eventus docebit. Ea sane visa est mihi sagacitas inesse iis, quos ego familiariter cognovi, Collegii illius sociis, Dn. Cancellario Digbeo, Dn. Boyleo, D. D. Wilkinsio, D. D. Charletono etc. ut, nisi a transmarinis ingeniis summâ diligentiâ obviam eatur, Britanni posthac omnibus palmam dubiam faciant, non paucis eripiant. Dn. Boyle et Dn. Charleton de T. Exc. perhonorifice sentiunt, meoque calamo officiosam Tibi denunciari cupiunt salutem. Sed ne illud negligam, oberrat jam per plateas Londinenses miles, qui cum annis abhinc septendecim in sinistro hypochondrio supra ingven


page 484, image: s484

globo trajectus fuerit, colo dilacerato inferna intestini illius portio in tantum coaluit, ut post semper per hypochondrii dicti hiatum excrementa reddat, redditisque iis, fasciâ propendentem exterius coli portionem compescat, donec iterum stimulantibus aliis faecibus viam remotâ fasciâ permittat. Ita lacero colo 17 totos annos vivendo complevit, valetudinario propior, sed nondum tamen viribus defectus, licet cruentam illam coli portionem quotidie invitus aspiciat. Visus hîc alioquin apud Agyrtam anser quadrupes, novo luxuriantis Naturae instituto. Sed excedo Epistolae modum, et restabant nihilominus addenda quaedam, de quibus forsan coram. Tu vero, Experientissime Collega, ex his animum metire hominis inter quotidianas occupationes et jactationem itinerum distracti, faveque, uti soles,

Virtut. Tu: et Exc.

veneratori, atque Amico

Londini 10. Aug. A. 1663.

Olao Borrichio.



page 485, image: s485

EPISTOLA XCIII. De causis Iliacae passionis, et Anatome nova ex cadaveribus morbidis. OLAO BORRICHIO Londinum.

PRonum Tuum affectum exosculor, tot documentis mihi perspectum. Utinam parem rependere possem. Certe nunquam parem voluntatem et bene merendi conatum apud me desiderabis. Salvum Te cum Comitibus in Britanniam, felicem illam meliorum ingeniorum insulam, pervenisse, gaudeo. Multum Tibi debeo, quod itineri me quoque interesse volueris adeo jucundo, adeo utili, dum ea amico calamo ad me perscribis, quae curiosis oculis ibidem lustrasti. Boylei in primis illustris observationes perplacent, tanto Naturae interprete dignae. Charletoni quoque Clarissimi in patriam nostram candorem laudo, quod ad authores suos antiqua illa campi Silisburiensis et Viltoniensis monumenta retulerit. Optarem ut promissam Pathologiam ea dexteritate absolveret, qua incepit felicitate, cujus perficiendae Tu illi author sis, si adhuc apud Londinenses moraris. Quae in lampyridibus observasti plane veritati sunt consentanea, similiaque prorsus vidi in lampyridibus


page 486, image: s486

in Provincia Narbonensi. Barbatae illius foeminae icon, quam misisti, externâ facie sexum splendide mentitur. De simili barbata, ex Hallandia huc advecta, jam ante scripsisse memini, utriusque sexus insignibus ornata, quanquam proprie foemina sit, quippe clitoris ad penis virilis longitudinem excrevit, caetera quoque similis illi, si perforata esset. Iliaci affectus ratio â Medico ex Jamaica reverso in dissectis observata placet et vera est, sed non sola. Vera est et aliorum observationibus consona. Columbus enim l. XV. de Rar. in Anat. animadvertit intestinorum tenuium mutuum ingressum spatio ampliore, quam sit digiti longitudo in nonnullis, quos dolor iliacus enecaverat. Dissecuit quoque Plempius Fund. Med. ult. edit. c. de Mes. quandam volvulo denatam, cujus superior intestini pars in inferiorem inserebatur. Eodem modo intestinum in cavitatem intestini descendisse in Iliaci Anatome invenit Panarolus Pent. 1. Obs. 50. Caecum vero, una parte impervium, ileo insertum, obstructionis hujus princeps causa est. Debemus hanc observationem Hildano diligentissimo, qui Cent. 1. Obs. Chir. 61. invenit in aperto pueri ileo defuncti corpore intestinum caecum contractum, in intestinum ileum sese insinuasse,


page 487, image: s487

idque opplevisse adeo ut nihil ex superioribus intestinis ad colon permeare posset. Monetque idem, in omnibus, quae rei hujus indagandae causa inspexit, hactenus se observasse, principium et originem hujus morbi fuisse circa intestinum caecum. Modus, quem sibi concipit, ibidem legatur. Sed solam hanc intestini ab alio intestino obstructionem pro causa volvuli admittere non possumus. Spirae enim modo intorta, aliorum fide dignissimorum diligentia notavit. Riolani summi Prosectoris est experimentum, revolvi in iliaca passione intestinum instar digiti chirothecae reduplicati. Videndae Animadversiones ejus ad Veslingium. Clarior est experientia Henrici ab Heer Obs. Spad. 24. in puella ileosa. Invenit in fine ilei quinque intestini complicationes maximas, ita ut ad longitudinem ejus digiti, in qualibet complicationum, ileum convolutum esset, quodque pessimum erat, hic inferne sursum repetebat; alibi superne deorsum implicabatur. Panarolus l. c. secundam hanc volvuli speciem constituit, cum intestina aliquo modo connectantur, ut observavit ipse, tanquam in fune madefacto, qui postmodum convolvitut. Tertia his addenda, nempe intestinorum totalis obstructio a flatibus, vel alia materia,


page 488, image: s488

quae, velut farcimen, farciat, et prorsus transitum obturet. Tantaque subinde fit intestinorum distensio, ut in amplissimam molem dilatata rumpantur, faecesque in abdominis cavitatem effundant. Utramque hanc speciem conjunctam viderunt Platerus et Riverius. Ille l. 3. Observ. in puero XVII. annos nato refert, intestina tantopere distenta fuisse, ut femoris crassitiem certis in locis adaequare viderentur, atque ex compressione disrumperentur, aliis vero locis adeo convoluta, intorta et implexa, ut nulla illic nec excrementis noc flatibus deorsum pateret via. Apud Riverium Cent. 3 Obs. 26. in cadavere Guilielmi Patris inventum memoratur intestinum ileon tribus complicationibus convolutum, et quasi compactum in unam massam circa finem illius: reliqua intestina amplissima brachii magnitudine; praeterea intestinum gangraena affectum supra complicationem perforatum, ex quo tota excrementorum colluvies in abdomen effluxit. Fissura haec intestinorum in duobus iliacis notatur Benivenio Obs. c. 76. ex quorum uno recentes uvae proruperunt, foedumque lectu est quod prodit Henricus ab Heer Observ. Spad. 2. intestina brachii crassitie sponte crepuisse, Anatomicumque et viciniores tanta


page 489, image: s489

alvinarum faecum mole obruisse, ut vestes illorum nemo adstantium internosceret. De flatu quoque testatur Dodonaeus Obs. Med. c. 37. Induratas faeces caloreque compactas addit Panarolus Pent. 3. Obs. 29. quibus intestinum in plures partes divisum tubera aemulabatur. Consentit Hippolitus Boscus Lect. 1. de Fac. Anatom. in materia assata et quasi lapidescente, et inter mali causas numerat tumorem vesicae inclusum cum materia sebacea intestino recto, et scirrhosum colo adnatum. Ultima species causam enterocelen agnoscit ileo in scrotum descendente, cujus exemplum recitat in Jo. le Charron Ballonius l. 2. Consil. Med. 24. in Annot. et fusius describitur a Formio Chirurgo Monspeliensi Obs. 15. ad Riverium. Omphalocelen ad hanc quoque classem refert Platerus l. 3. Observ. Plures igitur sunt causae volvuli, quam Medicus ille Doctissimus ex Jamaica redux sibi persuasit. Quod ille prodidit, in cadaveribus observavit eo morbo defunctis. Omnia quoque exempla a me adducta ex eodem fonte manarunt, quem in locis affectis cognoscendis consulendum suadeo. Haec enim sacra securius apud dissectiones cadaverum peraguntur, quam in cerebro Medicorum. Diu talem Anatomen ex cadaveribus morbo defunctis meditatus sum. Forsan tamen


page 490, image: s490

illa mecum morietur. Harveo simile opus in mentem venerat, uti testatur Exercit. 1. ad Riol. Sed nihil tale in publicum emisit, quod dolendum, fortasse cum aliis lucubrationibus Cedro dignis furto surreptum. Optandum serio, ut ad hanc curam se Prosectorum industria demitteret, quibus in Nosocomiis cadaverum copia suppetit. Hujus Anatomes auspicium sibi juniori optavit B. Eustachius de Ren. Adm. c. 45. et laudes recitat Al. Deodatus Valetudin. p. 117. sed addit: aliquem Medicum, cui talia curae sint, reperiri non esse hujus seculi dotem. Ego certe unam hanc Anatomen pluris facerem quam centum alias. Ad quam operam Nosocomiorum Medicos et Chirurgos, qui plures illique in arte exercitati sunt Londini, Parisiis, Romae, Neapoli, quando itineris ratio Te, amice exoptatissime, illuc perduxerit, animare ne cesses. Fama ad nos pertulit, vanas esse Lithotomi Galli Raoux artes, adeoque calculum potius supponere, quam exscindere. Induci tamen non potest Nobilissimus Lutzovius, ut imposturam credat, quanquam eisdem calculi difficultatibus adhuc prematur, quas ante sectionem passus est, ut illum revidendi spem habeat pro iterata sectione. Ubi Lutetiam perveneris, in rei veritatem inquires accuratius, et nisi


page 491, image: s491

grave fuerit, salutabis officiose Clarissimos Medicos Guidonem Patinum, ejusdem filios, et Jacobum Mentelium. Dissertatio mea De Insolitis Partus Viis tardo gradu apud Typographum nostrum procedit, quia iisdem typis exscribitur Pars altera Commentariorum in Danielem Archiepiscopi nostri Eminentissimi D. Johannis Suaningi. Multum Tibi debemus, quod Nepotis mei Mathiadis curam amicam geras, quam satis depraedicare non potest. Erimus debendi rei. Hisce vale, mi Borrichi, et diu feliciter vive, ut, patriae redditus, publicam spem expleas. Salutant Te Collegae omnes. Raptim Hafniae 3. Sept. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCIV. Ad oppugnandum Hippocratem exhortatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

EX diuturnâ ac variâ lectione, Democriteâ etiam contemplatione, animadverto, plures Aphorismos Hippocratis: a particularibus experientiis collectis; curationibus, juxta priscam Medendi Methodum, ac validiora purgantia institutis; judicationibus


page 492, image: s492

similiter secundum symptomatum supervenientium considerationem perperam pronunciatis: fuisse exortos, atque digestos in regulas quasi universales ad morem receptum veterum. Cum itaque hujusmodi aphorismos Medici curiosi et lyncei in dubium vocarunt, et impugnarunt; creduli vero Hippocratis asseclae illos semper et ubique pro veris agnoverunt: a tot retro seculis usque ad haec tempora, Medicorum Practicorum perpetuae et infames saepe rixae exortae sunt, non citra Artis Medicae extremum contemptum, atque multorum aegrorum incomparabile, vitae misere finitae, dispendium.

Rem ita se habere, Archiatrorum propriis vcrbis demonstrabo. Quod si Excellentia Tua instituto meo annuerit, veritati adstiterit, mortalitatis commoda promovere studuerit, hunc meum laborem publicis typis exscribi curabo, in boni publici promovendi gratiam: ne decipiatur posteritas, aeger perire permittatur, atque praepropere praecipitetur pulverem in ultimum. Salve, Vir honoratissime, surge ad divina in summaria causa veritatis.

21. Augusti 1663. Lubecae.

Exc. T. studiosiss.

Georgius Fridericus Laurentius D.



page 493, image: s493

EPISTOLA XCV. Hippocratis Defensio. GEORGIO FRID. LAURENTIO Lubecam.

PRaeclara tua in Rempublicam Medicam merita dudum orbi literato innotuerunt, meque in tui venerationem pertraxerunt. Ingens jam onus in Te suscepisse, ex humanissimis literis et jam olim ex Exercitationibus eruditissimis intellexi; nempe ut Magnum Medicinae Magistrum Hippocratem in Aphorismis a via aberrasse ostendas: meque iccirco hortaris ut instituto tuo annuam. Quanquam vero is non sim, qui institutis tuis ad seculi utilitatem susceptis remoram injicere praesumam; tamen quia communis praeceptoris reverentia nos ad illius defensionem quasi lege obstringit, amice exorandus es, ut mitius cum Divinis Viri Manibus agas, quem antiquitas tota suspexit, quique teste Galeno l. de Art. Bil. c. 7. honestus fuit ac probus, neque ambitionis aut gloriae sed veritatis amator. Huic igitur divino autori, sicut inculcat M. Cordaeus Com. 7. in l. 1. Hipp. de Muliebr. non nisi iniquo maxime animo injuriam


page 494, image: s494

inferri unquam, quisquis est veritatis amator, patietur, quum in ejus scriptis nondum errorem ullum, etsi obscura pleraque, animadvertant plerique omnes. Fulmen est Vallesii in Comm. Progn. Pereat, qui Hippocratis oracula perstrinxerit. Non dubito multa illum ignorasse, quod seculo imputandum, nec nego nonnulla videri veritati minus consentanea, quae emollienda, ne pereat Viri authoritas, adeoque universa Ars Medica male audiat. Excusandi sunt illius errores, potius quam incusandi. Aphorismos quod spectat, quanquam Thessalus olim librum composuerit, quo falsi eos convinceret, et Julianus 48 volumina scripserit, ut [gap: Greek word(s)] eos ostenderet; tamen sola autoris authoritate se hactenus ab invidia tutati sunt. Sed qui moderatiores esse voluerunt, utplurimum esse veros concesserunt. In quam sententiam ipse Galenus benigne interpretatur enunciationis Hippocraticae perpetuitatem Comm. 6. Aph. 58. si dictionis formam spectemus, quamvis non semper res ipsae similiter, sed aliquando aliter etiam, licet raro, eveniant. Benignius est judicium nuperi Explanatoris Romani Matthiae Naldii Medici Cubicularii Pont. Alex. VII. cujus consilium est in opere Romae 1657. edito demonstrare, Hippocratis sententias,


page 495, image: s495

quas Aphorismos appellant, non ad Medicos erudiendos esse scriptos, sed ad instruendos quos Medico absente, vicaria illius opera officioque fungi necesse est, id quod ex singulis Aphorismis Sect. 1. probat. Si forsan liber iste ad manus tuas nondum pervenit, mitto explicationem Aphorismi 11. in quem Exercit. 20. doctissime ipse commentatus es. Tuis tamen laboribus demorsos ungues sapientibus nihil derogo, quibus solidâ ratione et invictâ posteriorum temporum experientiâ Aphorismos Hippoeratis magis illustrare in Tesuscepisti, quam morose refutare: ideoque qui jam alter seculi nostri censeris Hippocrates, rogandus es publico nomine, ut doctas tuas in Hippocratem lucubrationes eo applausu typis committas, quo hactenus oracula tui Hippocratis, orbis consensum meruerunt. Sic Te Deus publico bono, cui natus es, diutissime florente senecta servet. Vale et me ama. Hafniae Cal. Dec. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 496, image: s496

EPISTOLA XCVI. Fermentatio ventriculi impugnatur. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SI veneranda antiquitas illis, qui nimium laudabantur, cum ratione metuere potuerit a fascino; nae literae vestrae, singularem benevolentiam spirantes, hominem hunc et scriptorem proletarium illi obnoxium reddere quiverint. Fascinum licet eludere nos docuerit Philosophia sanior, illiusque quam securos reddiderit ratione verborum, inculpato animo prolatorum; tenuitatis tamen et infantiae conscientia trepidare nos compellit. Tu quidem Vir Excell. (pauca commodato accipiam a Sidonio Apollinari lib. 8. ep. 10.) Ingentes praeconiorum titulos moribus meis adplicas. Sed si pudoris nostri fecisses utcunque rationem, Simmachianum illud te cogitare par fuerat: ut vera laus ornat; ita falsa castigat. Conor multa, et ad quaecunque animum applicui, penitissime cognoscere anhelo: sed obstat utplurimum rei non modo cognoscendae difficultas, sed et ingenii hebetudo, quae quod non juvetur aut a mutis magistris, aut per liquida experimenta; (libri apud me cum trissyllabici jam diu sint, non permittunt aut ingredi officinas librarias,


page 497, image: s497

aut experimentis vacare) animo veri studioso non modo dolor, sed subinde quoque obvenit desperatio, conando tamen aliquid, quod et pulchrum sit aliquo prodire tenus, probare me laboro vobis Vir Excell. et paucis aliis hoc seculo, quibus ex prima cavea datum est intueri et discutere illa, quae nos, nimis quam audaces, periturae chartae illinere audemus. En vero musteum, conatuum inverecundorum foetum Numerium! qui si ab Excell. vestra tollatur, Deo Nixio gratulabor, ut mea patior a quovis discuti, ausus fui libere aliorum opiniones examinare de operatione, quae non tam meretur ad naturae arcana referri, quam ad chymicorum fornaces, qui cum viderentur in sua Fermentatione [gap: Greek word(s)] invenisse, per hanc (si Deo placet!) Jovis machinam, secretissimas Naturae operationes explicare fustinuerunt. Ex amicis in Gallia didici, D. Galateau, magnae famae Medicum Burdigalensem, pariter patrio idiomate instituisse discutere scriptum D. Willis de Fermentatione; librum nondum accepi; si alicubi consentiamus, non tam mihi, quam veritati gratulabor. Ad coronidem vergit Tractatus de Sternutatione, juxta novas observationes Dn. Sneideri adornatus, omniaque complectens, quae ad materiam hanc pertinent:


page 498, image: s498

itemque tractatus de Butyro, quod licet ad res obvias pertinet, singulares tamen difficultates omnia curiosius ruspanti procuravit. Simul iterato prodibunt Exercitationes Sacrae, suis et vindiciis munitae, et altera parte auctiores. Audebo propediem haec scruta Excell. V. offerre, ut hominis, ferme ad dispendium valetudinis laboriosi, ineptiis se oblectet. An proavi Observationes dias oras seculi hujus delicati mereantur subire, Excell. V. dijudicare poterit ex tribus, quatuorve, quarum, occasione corum, quae circa Fermentationem se offerebant, mentionem feci. Duas propemodum Centurias hujus commatis exhibere possem. Tandem, ut dubio procul Excell. V. innotuit, contigit [gap: Greek word(s)] Sylvium quoque committi cum nostro Collega Medico, praevideo multa, nos tamen vix hiscere audemus, assuefacti a multis annis praefinito loqui. Homo imperitus, superbus, et cui [gap: Greek word(s)] , quid non audet? Vellem liceret ex mutuis his Eristicis scriptis, nobis (qui sumus [gap: Greek word(s)] ) proficere: quemadmodum a scriptis Excel. V. semper doctiores discedimus. Deploro hominum pertinaciam, quod in gratiam cujusdam Bilsii, hominis [gap: Greek word(s)] , nunquam visi, sed caeco animi impetu, ad commendationem


page 499, image: s499

hominis Politici, mente haud semper constantis, aestimati, tantum strepitum excitent; ut malint universam remp. literariam turbare, quam errorem fateri. Deus talibus saniorem mentem largiatur: simul Excell. V. bono communium studiorum longum sospitet, et, vel parte annorum meorum beet. Vale, et salve, Vir summe, ab eo qui perpetuo manet

Excell. V. cultor sincere devotissimus

Ocyssime Gröningae.

Mart. Schoockius. 1663.

EPISTOLA XCVII. Fermentatio ventriculi ex Hippocrate defenditur. MARTINO SCHOOCKIO Gröningam.

FErmentationem Tuam oppido eruditam accepi, et pro ea gratias ago, non tantum quod ingenio magno et promptissimo ingeniis aliorum nimium fermentationi tribuentium occurreris strenue, sed quod benevolum


page 500, image: s500

tuum animum et affectum in tanto disputationis fervore integrum mihi confervaveris et illibatum. Quanquam vero rem in plerisque acu tetigisse videris; tamen cur fermentationem a chylificatione prorsus excludas, causam nullam video, praesertim si ea temperantia adhibeatur, quam in Reformata Anatome nos adduxisse ipse, Vir Magne, probe monuisti, nempe quod coctionem ciborum praecedat, adeoque facilitet aptaque reddat alimenta ingesta ad concoctionem. Ex chymicis inductus fui in hanc suspicionem, putredini et fermentationi herbas exponunt, ut exinde, quia per minima resolutae sunt particulae, spiritus efficacior igne eliciatur. Hippocratem pro ea sententia laudavi ex libro de Veteri Medicina, nec adhuc video, alium ex illo sensum posse elici. Credis tamen, Vir eruditissime, Medicae familiae principem loco dicto, de ventriculo noxia aliqua qualitate affecto sermonem habere, adeoque ex eo non procedere argumentum ad ventriculum integrum sanumque. Sed pace tua, mi Schoocki, Hippocrates de sanis loquitur, illorumque ventriculo, sicut manifeste indicant textus praecedentes: Inquit enim: Quod non minores afflictiones ab intempestiva vacuatione, quam a repletione hominibus contingant, probe


page 501, image: s501

discemus, si in sanis ( [gap: Greek word(s)] ) rem expendamus. Declaraturus enim, ut explicatione P. Martiani utar, Hippocrates hoc axioma, non minus aegrotantes ab intempestiva evacuatione laedi, quam ab incongrua repletione, illud sanorum exemplo demonstrat, qui, si a consueta diaeta recedant, manifeste laeduntur, tam scilicet qui plus solito assumunt, quam qui minus. Igitur de sano ventriculo loquitur Cous noster, ut ex illo argumentari possit ad aegrotum. Nec mens Hippocratis est, ventriculum male affici, quod sit [gap: Greek word(s)] . sed quod fermentato, h. e. in actione fermentationis nativa naturaliter occupato, cibus novus priore nondum concocto superaddatur. Naturalis enim illi est fermentatio et effervescentia, sed praetcr naturam et ventriculi etiam commodum, repletio nimia, vel inanitio. Ita et Interpretes omnes mecum sentiunt. Doctissimus Zuingerus in Notis, laesiones ventriculo sano accidere docet, non ob fermentum, sed vel repletione, quia cibo priore nondum concocto alium superingessit, vel inanitione, quia cibo priore jam absumpto, alimentum corpori non suppeditavit. Supra laudatus Martianus pro Hippocratis hoc controverso loco illustrando, hanc conclusionem deducit:


page 502, image: s502

Consuetae diaetae permutatio homines sanos laedit, Ergo multo magis aegrotantes. Consequentia probatur: Sanorum hominum, qui a praefata mutatione laeduntur, si magis offenduntur, qui debiles sunt, quam robusti, sed aegrotantes proximiores sunt debilioribus corporibus, Ergo hi etiam magis offenduntur, etc. Ut constet communi consensu, apud Hippocratem ventriculos sanos dici fermentatos, hoc est fermentantes, ut explicat Foesius, quo etiam judice, fermentari cibi dicuntur, qui ad concoctionem praeparantur et subiguntur, dum calore agitantur, et permixta multa materia flatuosa attolluntur ac intumescunt. Hunc et mihi et ex parte quoque Tibi faventem ideo adduco, ut fermentationis necessitatem ex Hippocrate a me defensam videas, et fermentationis explicationem sine fermento pro Te interpreteris. Reliqua non vacat expendere, quae rara eruditione de Fermentatione immortalibus chartis consignasti: Solo Hippocrate jam ergo contentus, et tua amicitia, quae sincera est prorsus sine fermento, sine bile. Non dubito quin videris quae nuper de Fermentatione Wittebergae edidit Martinus Kergerus Medicus Lignicensis eruditus. De Sternutatione et Butyro quae promittis, avide epectamus,


page 503, image: s503

ubique enim Polyhistor regnas. Vive igitur diutissime, Reip. literariae emolumento, meque amare ne cesses, qui Totus sum Tuus

Hafn. 21. Nov. 1663.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCVIII. De curatione foedi profluvii alvi. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

POstremam tuam accepi propria manu nostri D. Biermanni, cui paucis ecce respondeo. Laus sit Deo Opt. Max. quod vivas et valeas: utinam in multos annos. Febrifugus ille pulvis multos fefellit, nec vera esse possunt quae de illo mentiuntur et impune fingunt tot nebulones mercurio addicti, nempe Seplasiarii, pharmacopoei, chymistae, Loiolitae, et alii lucripetae, qui hoc unum agunt et student, ut aliquem decipiant novitatis suae studio, et rem agant pro modulo virium: mihi tamen nunquam imposuit istud figmentum, utpote qui a novitatibus abhorreo, aeque ac a fraudibus et imposturis Artis, quae sunt hodie multiplioes.


page 504, image: s504

Hic habemus novum ac eruditum librum Cl. Viri Sam. Bocharti, de Animantibus sacrae scripturae intra mensem, alterum speramus aeque bonum, nempe Diogenem Laertium cum notis et Commentariis variorum eruditorum. Hic habemus nobilem Danum D. de Rosecrantz periculose decumbentem, ex diaphthora pulmonis et atonia hepatis, cum foedo et foetido alvi profluvio, lentaque febre, quae vires ejus ex diuturni morbi contumacia languidas misere atterunt: ex arte et methodo multa illi fuerunt adhibita remedia: sed nihil author Apollo subvenit. Consultores habui viros peritissimos Petrum Hommets et Paulum Courtois, nec quidquam profecimus:

Cessere Magistri, Phyllirides Chiron, Amythaoniusque Melampus.

Vale et me ama. Amicos omnes tuos resaluto. Parisiis die 13. Aug. 1663.

Tuus ad omnia

Guido Patin.

ITerum ad Te scribo, ut scias D. Vestrum Rosencrantz melius habere. Ex consilio optimorum virorum, quos mecum ad ejus curationem adhibui, nempe P. Hommets, et P. Courtois, utitur lacte asinino horis matutinis,


page 505, image: s505

et belle procedit: exquisitam servat victus legem; aliquando repurgatur ex decocto cichorac. cum paucis foliis et Syr. de Cichorio compos. cum rheo: facilius capit somnum, dejectiones crassescunt, melius quam ante hac se habet ad ea quae offeruntur: Collegae mei, ambo peritissimi, de morbo melius sperant: libere dicam et vere: Si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

Tandem igitur convalescit Dei Opt. Max. opera, cum Hippocrat. et Galeno, manu Medica, Phoebique potentibus herbis: per aphorismos Hippocratis, et divinam Galeni methodum. Fuit illi secta vena, fuit repurgatum corpus saepiuscule, usus est lacte asinino et caprillo. Hesterna die illi valedixi, proxime rus abituro ad neoterismum sibi procurandum, per aeris et loci mutationem: quod illi spero summe profuturum. Utinam per Te habeamus Corn. Celsum Jo. Rhodii: age igitur et serio cogita de ejus editione, ad quam serio suscipiendam Te supplex invito, et hortor ex animo. Utinam Deus Opt. Max. ad hoc Tibi firmam valetudinem et animum idoneum indulgeat. Adhuc expecto Th Fienum de signis Morberum Lugduni nuper editum. Tuos Fratres, Te et Tuam saluto, cum liberis, si qui sint. Vale igitur Vir Cl.


page 506, image: s506

et me, quod facis, amare perge. Optimum Virum saluto, Cognatum tuum, D. Wormium, cui utinam aliquo modo utilis esse possim. Parisiis die Veneris 7. Sept. 1663.

Tuus ex animo

Guido Patin.

EPISTOLA XCIX. De Thoracis et abdominis communione. GUIDONI PATINO Parisios.

REcte tuas suavissimas literas tradidit Amplissimus D. Biermannus, cum fasciculo librorum selectissimorum, pro quo et Tibi et filiis Tuis Clarissimis, inprimis Dn. Carolo Patino, quem olim in Collegio Praeleo Bellovaco juvenem audivi ingeniose disputantem, sicut Cent. 1. Epist. 37. ad Walaeum scripsi, gratias ago amplissimas. Felicem Te praedico, Vir Magne, quod et propria et Clarissimorum filiorum famâ inclarescas. Ne ingratus sim, remitto pro libris libros, nec mole tamen, nec pretio pares, tales tamen, qui ex officina nostra non ita pridcm prodierunt, Epistolarum


page 507, image: s507

mearum Centurias duas primas, diatriben de Pulmonibus, Bagnii nostri Coelum Orientis, Vindingii pariter nostri Diatriben de Lingg. Graec. et Aegypt. affinitate, Jac. Henr. Paulli Anat. Professoris Anatomiam Bilsianam, et alia, quae aequi bonique consules, ab amico animo et grato profecta. Gaudeo, quod Artis divinae felicitate Nobilissimum Rosencrantzium ex orci faucibus eripueris, cui ea propter ut alteri Aesculapio gallus debetur. Quomodo pulmonibus abdominis vitia communicentur, ex Te malim discere quam ariolari. Communes vias novi. De alia [gap: Greek word(s)] an sit cogitandum, nescire cogor. Merletus vester, puris in tussientibus exscreatum ex inferioribus deducit, sed vias ignorat. In avibus res esset expedita, in quibus pervius commeatus inter thoracem infimum patet. An similis in homine sit, Deus novit. Necdum enim haec sacra tradita sunt. Eleusis servat, quod ostendat revisentibus. Dysenteriam cum febre et marcore vidit Ballonius vester l. 2. Eph. sed sanare non potuit. Et in Ludovico XIII. Rege vestro Christianissimo, fluxu purulento tabescente, observavit Lyonnetus de Morb. Haered. p. 79. pulmonem in purulentiam abiisse, hepar exsuccum, mesenterium et


page 508, image: s508

colum pure diffluisse. Felicius cum Rosencrantzio nostro actum gaudeo, nec mirari possum, quia Te Medico usus est, cui tot in orbe salutem suam debent mortales. Deus tantum nobis orbique diu servet Aesculapium. Illustris Parens Rosencrantzius, Musarum Fautor et Amor, renatus sibi videtur, quia a limine mortis revocatum filium paternae indolis et virtutis, tua opera laetus intellexit. Hisce vale, Vir summe, et me semper tuum semper ama. Officiose saluto Clarissimos Tuos filios, et Collegas. Raptim Hafniae 30. Sept. 1663.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA C. De calculi sectione ficta et vera. CHRISTIANO FOSSIO Lundinum.

COnvenerat ita nuper inter nos, cum jucundo sermone in aedibus utriusque affinis Scaveni jungeremur, ut Raousi Lithotomi Catastrophen Tibi per literas indicarem.


page 509, image: s509

Stabo promissis, et quia multis nominibus Tibi obstrictum me fateor, rem totam enarrabo. Nobilissimus noster Hugo Lutzow e Gallia redux et a Lithotomo Raoux, quem fama sparsa commendaverat, sectus, calculum secum, exsectum nobis attulit, qui ovi gallinacei fere aequabat magnitudinem. Hic vero reapse prorsus silex erat, e quo scintillae excutiebantur, ut cotis vice esse potuerit. Unde non injuria dubitatum a multis, an supposititius esset, astu sectoris substitutus, quod impossibile sit talem in homine lapidem generari. Augebat suspicionem, quod adhuc calculum in vesica habeat, molestiamque aliquam sentiat. Ipsi tamen aegro nobilissimo persuaderi non potuit supposititium esse, quia lithotomum pro Viro bono aestimabat, et ipsi comites amici praesentes fuerant sectioni, levamenque statim finita sectione sentiit, quanquam jam alter calculus (quia duos calculos in vesica antea Lithotomus Amstelodamensis praedixerat) molestus sit, quem forsan majoris lucri spe in aliam occasionem reservaverit Raousius. Ita sibi blandiri volens aeger pro Lithotomi fide pugnabat, miramque hujus in secando dexteritatem depraedicabat, quod celerrime sine apparatu majore sectionem


page 510, image: s510

perfecerit. Ego monitus a Medico Amstelodamensi exercitato et erudito Paulo Barbette, sucum subesse, et impostorem Raoux alios eodem modo delusisse, levique vulnere ad os pubis inflicto calculum supposuisse, judicium distuli, donec Medicis et Chirurgis Parisiensibus artis suae dexteritatem in aliis calculosis probasset. Habebam quidem similis duritiei calculum in Museo ex vesica humana sectum, sed an hic quoque falsus sit, pro certo affirmare non potui. In his enim aliisque stamus donantium fide et relatione, quam sine offensa in dubium vocare non audemus. Hinc quanquam ad examen rigidius exigamus, vere tamen Stoicorum Princeps, nunquam apertius quam coram Catone peccatum esse. Interea certa documenta Parisiis afferuntur, Raousium artis suae diffidentia, ut publicum supplicium evitaret, clam se subduxisse, et peccata artis artifici fuisse pudori. Tandem igitur reapse edoctus nobilissimus aeger noster, aucto in dies singulos vesicae calculo, qui exemptus credebatur, relicta de Raousio ulteriori spe, Parisiis Chirurgo et Lithotomo solertissimo Francisco Collott se commisit, qui sine fuco duos calculos, diversae a Raousianis consistentiae, felici sectione extraxit,


page 511, image: s511

quorum major Uncias duas et drachmas septem, minor duas Uncias et totidem drachmas pendebat. Hujus nuntii laeti per Generosum Lutzovii socerum Dn. Georgium Rosencrantzium Regium Academiae Soranae Praesidem mihi allati Te participem facere volui, ut mecum imposturas Artis detesteris, et impense gaudeas, optimum aegrum torturam et calculi et impostoris evasisse. Scripsit ad me laudatus supra Barbettius, posse eos, quorum interest, Regiâ cumprimis intercedente Auctoritate, de recuperandis nummis cogitare, et horrendam hominis malitiam refrenare. Caeterum, quia clanculum se subduxit, erroremque fuga fassus est, ignominia ipsum se mulctavit, et bonae fortunae auxilio poena, neutiquam metu liberatus. Mala quippe facinora hujusmodi medentium, conscientiâ flagellantur, qui in eo maxime miseri sunt, quod sponsoribus securitatis suae non possint credere. Ita splendidus ille Cystotomus abiit, excessit, evasit, erupit. An postliminio rediturus, dies docebit. Utinam cordatis Medicis et bonis Viris majus statuerent pretium mortales, qui bonâ conscientiâ tuti, prodire volunt et conspici. Alia in arte nostra curiosa recensere nolo, ne Tibi in medicina magno, etiamsi maximis


page 512, image: s512

comparemus, sim molestus. Alias ad haec quoque excurram, quae utriusque otii oblectamenta sunt. Vale, mi Affinis, cum lectissima Conjuge, et in artis gloriam feliciter vive. Hafn. 20. Jul. 1664.

T. T.

Th. Bartholinus.



image: s513

[gap: INDEX]

image: s538

IV. SUITE DU CATALOGUE DES LIVRES Qui se trouvent chez Pierre Gosse, Libraire a la Haye. ACta Sanctorum Ordinis Sti Benedicti in Seculorum Classes distributa. Anno Christi D. ad DCCC. collegit Dom. L. D'Achery Congregat. Sti Mauri, ac cum eo edidit D. Mabillon, fol. 6 vol. Venetiis 1733.

Alethei (Theophili) Polygamia Triumphatrix, id est, Discursus Politicus de Polygamia. 4. Lond. 1682.

Alpini (Prosperi) de Praesagienda vita et morte aegrotantium Libri Septem, cum Praefatione Boerhaave. 4.

Apis Libani circumvolitans Flores in Horto Salomonis sive commentaria in caput decimum Proverbiorum. fol. Lugd. 1701.

Apicius Coelius de Arte Coquinaria cum


image: s539

notis Lister et Variorum. 8. Amst. 1709.

Idem Charta Majore. 8. Amst. 1709.

Aurelii Victoris Historia Romana cum notis Variorum, curante Arntzenio. 4. Amst. 1733.

Atlas du Cour du Danube, fol. fig. a la Haye 1740.

Amusemens de la Hollande, 8. 2 vol. Haye. 1739.

---- de la Campagne, de la Cour, et de la Ville. Nouvelle Edition, 12. 12. vol. Amst. 1739.

--- Les Tomes 7. 8. 9. 10. separes ibid. 1739.

--- du Beau Sexe, 12. a la Haye, 1740. 2 vol.

Anecdotes Jesuitiques, ou Le Philotanus Moderne, 12. 3 vol. Haye 1740.

Avantures d' Ariste et de Tesalie, 12. Amst. 1732.

B.

Bayeri de Horis Sinicis et Cyclo Horario Comment. Ejusdem Parergon Sinicum de Calendariis Sinicis. 4. Petropoli 1735.

Basilicae Vaticanae Descriptio. Romae fol. 1646.

Barbosae (Augusti) Opera Omnia. 20 vol. fol. Venetiis 1735.



image: s540

Bayeri Historia Regni Graecorum Bactriani. 4. Petropoli 1738.

---- Museum Sinicum. 8. 2 vol. fig.

Le Blanc commentarius in Psalmos. fol. 6 vol. Colog. 1697.

Basnagii Annales Politico - Ecclesiastici. fol. 3 vol. Rott. 1706.

Bartholini (Thomae) Epistolae Medicinales, 8. 4 vol. Hagae Comit. 1740.

Begebenheiten von Azoph, wie selbiges lange vor Christi Geburth von den Griechen erbauet uud bewohnet worden, welche Völcker es sonsten zu verschiedenen Zeiten besessen etc. und wie es endlich von Rusland wieder erobert worden. in einem kurtzen Zusammenhange verfasset. 8. St. Petersburg.

Bellini (Laurentii) Opera Omnia Hetrusca, Germanica et Hollandica auctiora et locupletiora. 4. Venet. 1732.

Belii Hungariae Antiquae et Novae Podromus. fol. 1723.

---- Notitia Hungariae Novae Historico-Geographica. fol. 4 vol Viennae, 1735.---1740.

---- tom. 4tus separatim.

Biblia Hebraica sine Punctis, Leusdeni. 12. Amst. 1701.

Boerhaave Praxis Medica et Historia plant tarum 12. 7. vol. Londini 1738.



image: s541

Boerhaave Methodus Discendi artem Medicam 12. Londini 1734.

Boyle Opera Omnia. 4. 3 vol. Venetiis 1696.

Bocharti Opera Omnia. fol. 3 vol. Lugd. Bat. 1707.

Boucat (Antonio) Theologia Patrum Dogmatico-Scholastico-Positiva. 4. 8 vol. Venetiis 1736.

Bugnyon Legum Abrogatarum et Inusitatarum Liber. fol. Brux.

Buchanani Opera Omnia curante Rudimanno, cum praefatione P. Burmanni. 4. 2 vol. Lugd. Bat. 1725.

Buxbaum Plantarum minus cognitarum Centuria 1. 2. 3. 4. complect. plantas circa Byzantium et in Oriente observatas. 4. Petropoli 1728.

Buxtorfi Lexicon hebraicum et chaldaicum. 8. Basileae 1735.

Petri Burmanni pro Litteratoribus Grammaticis Oratio. 4.

Bullarium Magnum Romanum. fol. tom. XI. XII. XIII. XIV. sive continuatio pars V. VI. VII. VIII. Luxemburgi, 1739.---1740.

La Sainte Bible de Me. Guion. 8. 20 vol. Cologne 1715.

La Sainte Bible traduite sur les textes originaux


image: s542

avec les Differences de la Vulgate. 12. Cologne 1739.

Bibliotheque Universelle des Historiens, par Du Pin. 4. Amst. 1708.

C. CAneparius de Atramentis cujuscunque generis. 4. Rott. 1718.

Camerarii (Eliae) Systema Cautelarum Medicarum. 4. Francsort. 1721.

Calmet Commentarium Litterale Veteris et Novi Testam. fol. 9 vol. Venetiis 1730.

Catullus (Cajus Valerius) in integrum Restitutus ex Manuscripto nuper Romae reperto et ex Gallicano, Patavino, Mediolanensi Romano, Zanchi, Maffei, Scaligeri et aliorum. Critice Joan. Fr. Corradini de Allio in interpretes Veteres recentioresque, Grammaticos, Chronologos, Etymologos, Lexicographos, cum vita Poetae nondum edita. fol. Venetiis 1738.

Calmet Brevis Chronologia. 8. Venetiis 1707.

Capelli [Angello] Astrophia Numerica sive Astronomica supputandi ratio. 8. Venetiis 1737.

Calmet Dictionarium St. Scripturae. fol. 2 vol. Venetiis 1734.



image: s543

Cesare (P. M. Amedeo de) Haereseologia, in qua omnes errores Haeresesque refutantur. fol. 3 vol. Romae 1736.

Caraccio (Annibali) Arte di Bologna. fol. fig.

Canzii Disciplinae Morales omnes. 8. Lipsiae 1739.

Conringii de Antiquitatibus Academicis Dissertat. Septem. 4. Gottingae 1739.

Conti Prose e Poesie. 4. in Venezia 1739.

Campianus de Officio et Potestate Magistratuum Romanorum. 4. Genevae 1725.

Cellarii (Christ.) Orthographia Latina ex vetustis monumentis. 8. Venet. 1732.

Ciceronis Orationes. 8. 1 vol. Patavii 1729.

Clerici Opera Philosophica. 12. 4 vol. fig. Amst. 1722.

Collectio Dissertationum Rarissimarum Historico-Philologicarum ex Musaeo Graevii. 4. Ultr. 1716.

Collectanea Antiquitatum Romanarum, quas centum Tabulis aeneis incisas et a Rodulphino Venuti Academico Estrusco Cortonensi notis Illustratas exhibet Borioni. fol. fig.

Coronelli (Vincenzo) Bibliotheca Universale Sacro-Profano-Antico-Moderna. fol. 8 vol. in Venezia 1701.

Commelini Praeludia Botanica ad Publicas


image: s544

plantarum exoticarum Demonstrationes 4. fig. Lugd. Bat. 1703.

--- Horti Medici Amstelodamensis Plantae Rariores et exoticae ad Vivum aeri incisae. 4. Lugd. Bat. 1706.

Commentarius Academiae Petropolitanae. 4. 6 vol. Petropoli 1728.

Colloquia Scholastica. 8. Petersburg 1738.

Corradi (Davids Arnoldi) Cryptographia denudata, sive Ars deciferandi. 8. Lugd. Bat. 1739.

Crenii Museum Philologicum et Historicum. 8. Lugd. Bat. 1709.

-- Animadversionum Philologicarum et Historicarum pars XI. ad. XIX. 8. Lugd. Bat. 1703.

Caractere Naturel des Hommes. 12. Haye. 1692.

Catalogue Raisonnee de Coquilles et autres Curiosites Naturelles. 12. Paris 1736.

Calendrier Ecclesiastique pour l'anne 1740.

Chansons nouvelles sur differens sujets composees sur des Airs connus. 12. Amst. 1738.

Le Christianisme Raisonnable, traduit de l' Anglois de Monsr. Locke, par Monsieur Coste. 8. 2 vol. Amst. 1740.

Contes a Rire et Avantures Plaisantes de ce tems. 8. fig. Cologne 1702.

Connoissance des eaux Minerales d' Aix la


image: s545

Chapelle, de Chau, Fontaine, et de Spa, par Chrouet, 8 Liege, 1729.

Cours (nouveau) de Mathematique par Mr. Belidor, 4 fig. Paris, 1735.

Cour (la) de St. Germain, ou les intrigues galantes du Roi et de la Reine d' Angleterre depuis leur sejour en France, 12 1695.

D. Diogenis Laertii de Vitis, Dogmatibus et apophtegmatibus Clarorum Philosophorum Libri X. Graece et Latine cum annotationibus Casauboni et aliorum 4 Amst. 1692.

Donati Roma Vetus ac Recens Utriusque aedificiis Illustrata, 4 Amst. 1695.

Defense de la Religion tant Naturelle que revelee contre les Infideles traduite de l' Anglois, par Monsieur Burnet 8 tome second. Haye, 1740.

Description Historique de Dunkerke, fol. 2 vol. fig.

-- et Usage d'un Cadran solaire Universel compose par Isaac Bruckner, 4 Petersburg. 1735.

Delices de la France, 8. 3 vol fig. Leide, 1728.

Description de l'Egypte, composee sur les


image: s546

Memoires de Monsieur Maillet, par le Mascrier, 2 vol. 12 fig. 1740.

Discours Historiques, Critiques, Theologiques, et Moraux snr les Evenemens les plus remarquables du Vieux et du Nouveau Testament, par Monsieur Saurin, 8. tom. 9. 10. et 11. Haye, 1739.

---- Lu dans l'assemblee Publique de l'academie des sciences le 2 Mars 1738. par Monsieur de Lisse, avec la Reponse de Monsr. Bernouille 4. a Petersbourg 1728.

Dictionaire Historique et Critique de Mr. Pierre Bayle, fol. 4 vol. Nouvelle Edition considerablement augmentee Haye, 1740.

---- (Suite du) de Monsieur Pierre Bayle, traduite de l' Anglois avec des augmentations considerables 4 vol. fol. actuellement sous presse.

---- Des sciences et des Arts traduit de l' Anglois de Chambres avec des augmentations considerables 4. vol. folio actuellement sous presse.

Dialogue entre Messieurs Patru et d' Ablancourt, sur les Plaisirs, 2 vol. 12. Amst. 1714.

Dictionaire Geographique Universel tire du Dictionaire Geographique Latin de Baudrant, 4 Utrecht 1712.



image: s547

Dictionaire Historique, de Monsieur Morery, nouvelle Edition considerablement augmentee fol. 8 vol. Haye 1740.

Discours sur l'Emploi du Loisir, 8. Paris, 1739.

Dictionaire Geographique et Critique par M. Bruzen la Martiniere fol. tom. 9 V. U. W. X. Y. Z. Haye, 1739.

E. St. EPhraim Syri Opera Omnia Graece, syriace, Lat. fol. tom. 1. et 2. Romae.

Erasmi colloquia cum notis variorum, 8. Lugd. Bat. 1729.

Ettmulleri Opera Omnia. Editio Novissima Veneta, Lugdunensi, Francofortensi et Neapolitana emendatior et locupletior omnium completissima cum integro Textu, fol. 5 vol. Venetiis, 1734.

---- Compendium Medieinae Universae, 4. Venetiis, 1727.

Elementi di Matematica ne quali sono con Megliori Ordini de Corsini, 8. in Venezia.

Examen dessinteresse des Differens ouvrages qui ont ete fait pour Determiner la Figure de la Terre 12 a Oldenburg 1738.

Essai sur le siecle de Louis XIV. par Voltaire, 8 Amst. 1739.



image: s548

F. FArinacii Opera omnia, fol. 12 vol. Il Falconiere di Jacobo Augusto Tuano, 4. Venezia, 1735.

Fantonus de Thermis Valderianis, 8. Genevae, 1727.

Faria additiones, Observationes, et notae ad Libros variarum Resolutionum Ill. Covarruvias, fol. 3 vol. Genevae, 1736.

Ferrarii Lexicon Geographicum, fol. 2 vol. Venetiis, 1738.

Freind [Joannis] Opera Omnia, commentarii novem de Febribus, de Purgantibus in secunda Variolarum confluentium Febre Epistola Praelectiones chymicae, Emmenologia. 4. Venetiis 1733.

Ferrarii de Florum cultura Libri IV. 4. Romae 1633.

---- id. en Italien 4. 1638.

Flavii Josephi Opera Omnia Havercampii Gr. et Lat. fol. 2 vol. Amst. 1726.

Forbesii Opera Omnia, fol. 2 vol. Amst. 1703.

Fleury Histoire Ecclesiastique, 12 tom. 35 et 36. Brux, 1740.

Fortification Nouvelle ou Recueil de differentes manieres de Fortifier en Europe, compose par Monsr. Pfeffinger, 8 La Haye, 1740.



image: s549

G. GAttula Historiae Abbatiae Cassinensis per saeculorum seriem Distributa cum accession. ad Historiam, fol. 4 vol. Venetiis, 1733. et 1734.

Gaffarelli Curiositates Inauditae, 8. 2 vol. Hamb. 1678.

Gavantii Thesaurus Sacrorum Rituum 4. 4 vol. Romae 1736. et 1738.

Gaukes Dissertatio de Medicina ad Certitudinem Mathematicam evehenda, 8. Amst. 1712.

Gersonii Opera Omnia, fol. 5. vol. Antw. 1706.

Giornale de Litterati d'Italia, cum suplementis, 43 vol. Venezia 1710. et seq.

Godoy Opera Theologica in Divum Thomam. fol. 7 vol. Venetiis, 1696.

Gonet Glypheus Theologiae Thomesticae, fol. 5 vol. Antw. 1725.

Grandi Flores Geometrici, 4. Florentiae, 1728.

--- Epistola de Pandectis, 4. ibid. 1737.

--- Geometrica Demonstratio Theorematum Hugenianorum 4. ibid. 1701.

--- Geometrica Demonstratio Vivianeorum problematum 4. ibid. 1699.

Gruteri Lampas sive Fax Artium Liberalium,


image: s550

hoc est, Thesaurus Criticus, fol. Florentiae, 1737. tom. secundus.

Grivelli Decisiones Celeberr. Sequanorum senatus Dolani, fol. Divione 1731.

Gran Theatro delle Piu insigni prospective di Venezia 2 vol. fig. carta grande.

Gratioli Dissertatio de aedificiis Mediolani, 4. Mediolani, 1735.

Guiccardini (Francesco) Istoria d'Italia, fol. 2 vol. Venezia, 1738.

H. HIstoria Vitae Jacobi Arminii auctore Casparo Brantio. accedunt H. Grotii et Dom. Baudii in Arminii Obitum Epicedia, 8. Amst. 1724.

Heisteri de Cataracta; Glaucomate et Amaurosi, 8. fig. Altorf. 1739.

Heisen [Henrici] Novae Hypotheses interpretandae felicius Epistolae Jacobi Apostoli Septem et Viginti Dissertationibus adsertae authore 4. Bremae.

Hugo Sacrae Antiquitatis Monumenta Historica Dogm. Diplomatica, fol. Offenb. 1732.

Hugenii [Christiani] Opera Varia. 4. 2 vol. fig. Lugd. Bat. 1724.

--- Opera Posthuma, 4. 2 vol.

Histoire de la Vie du Marquis d'Ozane ou ses avantures. ouvrage tire de ses propres Memoires. 12. 2 vol. Amst. 1740.



image: s551

Histoire Civile du Royaume de Naples traduite de l'Italien de Giannone, avec des notes et augmentations de l'autheur, 4. 4 vol. fig actuellement sous presse.

--- de France depuis l'Etablissement de la Monarchie Françoise dans les Gaules. par le P. Daniel, 12. 16 vol. actuellement sous presse.

Histoire Physique de la Mer en Hollandois fol. fig. Haye 1740.

Histoire de la Medicine depuis Gallien, jusqu'au commencement du Seizieme Siecle, par J. Freind. 4. Leide 1727.

--- des Celtes avec des Notes, par Monsieur Pelloutier, 12 La Haye, 1740.

--- de la Guerre de Flandres de F. Strada trad. par du Rier, 12 6 vol. Lyon, 1676.

--- du Prince François Eugene de Savoye. 8. 5 vol fig. Amst. 1739.

--- d'Auguste second Roi de Pologne, par la Martiniere, 8 Haye 1739.

Histoire du Roi de Campanie et de la Princesse parfaite, 12 Paris, 1736.

Heros Chretien par le Chevallier R. Steele traduit de l'Anglois par M. A. de Beaumarcbais, 12. Haye, 1729.

L'Homere Travesty ou l'Iliade en Vers Burlesques, 12. 2 vol. fig. Paris, 1716.



image: s552

I.

INtroduzzione alla scienza della Antichita Romane de Luigi Vaslet 8 in Venezia, 1738.

Introductio ad Notitiam Rerum Naturalium et Arte factarum, quarum in communi vita sed praecipue in Medicina usus est. Per alphabeti ordinem digessit J. C. Rieger. 4. 4 vol. Actuellement sous presse.

Justis [Vincentii de] Tractatus de Dispensationibus Matrimonialibus in tres Libros Digestus. fol. Venetiis, 1739.

Jurisprudentia Romana et Attica, continens varios commentatores, qui jus Romanum et Atticum item Classicos aliosque auctores veteres emendarunt, explicarunt, illustrarunt. cum Praefatione Heineccii, fol. tom. 2. dus Lugd. Bat. 1739.

Iuvenalis et Aulii Persii Satyrae, 24. Amst. 1735.

Intrigues Monastiques ou l'Amour Encapuchonne, Nouvelle Espagnolle Italienne et Françoise. 12. La Haye, 1739.

K. KEysser Antiquitates selectae Septentrionales Celticae 8. Hanoverae, 1720.

Kempis de Imitatione Christi. 32. en Espagnol.

Kerlii (Jacobi) Tentamina Medico-Physica


image: s553

quinque. 1. de Sanguinis quantitate, 2. de Velocitate Sanguinis, 3. de Vi Cordis sanguinem per totum corpus propellendi 4. de secretione Animali, 5. de Motu Musculari, Lugd. Bat. 1730.

L. LAngii Opera Omnia Medica Theoretico-Practica, fol. 3 vol. Lipsiae, 1735.

Lazii Opera Historica, fol. 2 vol. Antw. 1698.

Laderchi Annales Ecclesiastici, Tom. 22. fol. 23. 24. Romae, 1723. et seq.

Leurenii Forum Ecclesiasticum, in quo jus Canonicum universum, fol. 4 vol. Venetiis, 1729.

Leighii Critica sacra. fol. Amst. 1696.

Lettere Apologetiche del Padre Vitale Marzi, 4. 1733.

Leverae Podromus Universae Astronomiae Restitutae. fol. Romae, 1663.

Libanii Sophistae Epistolae Graece et Latine cum notis Wolfii, fol. Amst. 1738.

Liebe Gotha Nummaria, fol. fig. Amst. 1730.

Lohner Bibliotheca Manualis concionatoria, fol. 6 vol. Venetiis 1738.

Lucani (M. Annaei) Pharsalia Sive de Bellis Civilis Libri Decem curante Oudendorpio, et cum notis Variorum, 4. Lugd. Bat. 1725.



image: s554

Lucretius Carus de Rerum Natura cum Notis Variorum. curante Havercampio. 4 Lugd Bat. 1725.

Lettres sur la Religion Essentielle a l'Homme Distinguee de ce qui n'en est que l'accessoire, 8. 4 vol. Lauzane, 1739.

Lettres Chinoises, 8. 2 vol. La Haye, 1739.

--- du Comte d'Ostermann Ministre du Cabinet de Sa Majeste l'Imperatrice de toutes les Russies Chevallier de ses ordres au Grand Vizir de la Porte Ottomane le 12. Avril 1736. touchant les differens entre ces deux cours traduite de l'Original Russien. 4.

Lexicon (Deutsch Lateinisch und) Rusziches samt denen anfangs Gründen der Russischen Sprache zu Allgemeine nutzen bey der kayserl. Acad. der Wissenschaften zum Druk befordert 4 Petersbourg. 1731.

Lettres Provinciales de Louis de Montalte, tom. 4. 8. Amst. 1739.

--- de L'Evêque de Soissons sur les promesses faites a l'Eglise, 12. Amst. 1738.

M. MAgati (Caesaris) de Rara Medicatione vulnerum seu de vulneribus raro tractandis Libri duo 4. Lipsia 1733.

--- idem fol. Venetiis 1676.

Mazini Mechanice Morborum desumpta a Motu Sanguinis Boschetti


image: s555

Dissertatio de salivatione Mercuriali Physico - Medico - Mechanica. 4. Parisiis 1731.

Mastrius de Meldula in quatuor Libros sententiarum, fol. 4 vol. Venetiis 1719.

Magnol Hortus Regius Monspeliensis, sive Catalogus Plantarum quae in Horto Regio Monspeliensi Demonstrantur. 8. fig. Monspelii 1697.

Malpighii Opera Posthuma, 4. Amst.

Menga Flagellum et Fustis Daemonum. 8. 2 vol.

Meulen (van der) Dissertatio de Origine et Progressu juris Civilis Romani. 8. Ultr. 1721.

Michalorii Opera Juridica, fol. Venetiis 1736.

Montfaucon Bibliotheca Manuscriptorum fol. 2 vol. Parisiis, 1739.

Musitani Opera Omnia Medico-Chirurgica, fol. 2 vol. Venetiis 1738.

Mynsicht Thesaurus et Armamentarium Medico Chymicum 8. Venetiis 1718.

Maimhourg Histoire du Calvenisme et celle du Papisme. 12. 4 vol. Rott. 1683

Maximes avec des exemples tire de l'Histoires Sainte et Profane, anc. et Mod. pour l'Instruction du Roi, 12. 2 vol. Haye, 1740.

Methode pour Etudier l'Histoire par Mons.


image: s556

l'Abbe Lenglet du Fresnoi, 12. 5 vol. fig. Amst.

--- id. Le Catalogue des Historiens qui se trouve daus l'Edition de Paris en 9. vol. 12. que l'on avoit omis dans celle d'Amsterdam ci-dessus, qui rendra cette Edition aussi complete que celle de Paris 12. sous presse.

--- Le suplement a la Methode pour Etudier l'Histoire, 12. 4 vol. sous presse.

Memoires pour servir a l'Histoire du Port Royal par Mr. du Fosse, 12. Utrecht, 1739.

Memoires pour. servir a l'Histoire de Charles XII. par Mr. Theyls, 8. Leide 1722.

Du Moulin du Combat Chretien, 12. Geneve 1666.

N.

NAchricht von gezogenen Büchsen und Etliche rare anmerkungeun aus der academie der Weissenschaften in S. Petersbourg comm. tomo 3 und 4 Ubersetzet vom authore J. C. Leutmann. 4. 1733.

Neuer Zoll Tarif wie Solcher auf allergnadigsten befchel Ihro Kayser. Majest. in Moscau den 2 Aug. 1731. in Offentlichem Druck Russisch herausgegeben 8. Petersbourg, 1731.

Newtonianismo per le Dame 4 Neapoli, 1737.



image: s557

Notti Militari Overo Osservationi dio Varie Azioni di Guerra Fatte nei Tempi di Notte. 8. in Venetia, 1723.

Nuova Disamina della storia delle Pandette Pisane Opera di Bertolo Luccaberti, 4. 1730.

Numismata Pontificum Romanorum, fol. fig.

Les Nones Galantes ou l'Amour Embeguine 12. La Haye, 1740.

Nouveau Recueil Choisie et Mele des Meilleures Pieces du Theatre François et Italien 8. 7 vol. La Haye.

Nicole Traite de l'Utilite de l'Eglise, 12. Luxemb. 1727.

O. OInotomi (Joannis) Commentarius in Quatuor Libros Institutionum Imperialium Justiniani Imperatoris, fol. Venetiis 1701.

Offices Para la Missa, 32. en Espagnol.

Ovidius Knippingii, 8. 3 vol.

Observations sur une Piece Publiee par la Maison Electorale Palatine de Neubourg et par celle de Sultzbach sous le titre de vraye Exposition du Fait dans l'affaire de Juliers et contre la Maison Electorale et Ducale de Saxe, fol. 1739.

Oeuvres Diverses de Pierre Cornsille, 12. Amst. 1740.



image: s558

P. PArerga Medica conscripta a Damiano Sinopeo 8. Petropoli,

Perzonii Opuscula, 8. 2 vol. Lugd. Bat. 1736.

Perezii Opera Varia, fol. 3 vol. Venetiis 1738.

Pathologie de Chirurgie, par J. B. Verduc, 12. 2 vol. Amsterdam.

Paysane Parvenue par Mr. Le Chevalier de M. 8. nouvelle Edition augmentee. 12 parties avec fig. Amst. 1740.

Pluvinel l'Instruction du Roi en l'Exercice de Monter a Cheval, fol. fig. Amst. 1666.

Portrait de Sa Majeste Imp. de toutes les Russies, Anne Joannowna a present Regnante.

--- de Sa Majeste Imp. Pierre I.

--- --- --- --- Pierre II.

--- --- --- Catherine Alexiewna

--- de son Altesse la Princesse Anne.

--- D'Anne Petrowna Princesse Imperiale Duchesse de Sleswig Holstein.

--- d'Alexis Michaelowitz.

--- Charlotte Chretienne Sophie.

Principes de l'Histoire pour l'Education de la Jeunesse par annees et par Leçons par L'abbe Lenglet du Fresnoi 8. tom. 6. sous presse.

Procez entre l'Espagne et la Grande Bretagne


image: s559

ou Recueil des traitez, Actes, Memoires, et autres Pieces concernant le demele de ces deux cours et les Interest a regler dans le traite de Paix qui peut servir de suite au tom. 13. du Recueil d'actes par Mr. Rousset. 8. La Haye. 1740.

Projet de la Mesure de la Terre par Mr. de Lisse, 4. Petersbourg. 1737.

Q.

QUixotte (Dom) de la Mancha, vida y Hechos por Miguel de Cervantes, 8. 6 vol. belle Edition faite sur celle de Londres, avec des Belles figures actuellement sous presse.

R.

RIposta del Padre Vitale Marzi alle questioni Vallombrosane del Padre Maestro D. Fedele soldani 4. 1732.

Riverii Opera Omnia, fol. Venetiis 1713.

Rostgaart Deliciae quorundam Poetarum Danorum Collectae. 12. 2 vol. Lugd. Bat. 1693.

Rumphii (Georgii Everhardi) Herbarium Amboinense plurimas complectens Arbores, Frutices, Herbas, Plantas Terrestres et Aquaticas, quae in Amboina et adjacentibus reperiuntur Insulis, cura et studio Jo: Burmanni. fol. 6 vol. cum plurimis fig. actuellement sous presse.

Rymeri Foedera, Acta Publia, inter Reges


image: s560

Angliae, fol. tom. 1. et 2. Hagae Comit. 1739.

Reflexions Morales de l'Empereur Marc Antonin. 12. 2 vol. Amst. 1740.

Relation d'un Voyage du Levant, par Tournefort. 4. 2 vol. fig. Amst. 1718.

Recueil Historique d'Actes, Negociations, Memoires et traitez. Par Mons. Rousset. 8. 13 vol. La Haye.

--- Idem 8. tom. 13. Separe Haye 1740.

Recueil de Divers ouvrages au sujet de la Constitution. 8. Utrecht. 1740.

Reflexions Militaires et Politiques du Marquis de St. Cruz 8. tom. 7 et 8. Haye 1740.

S. SAggi della Filosofia del signor Caval. Newton, 4. in Venezia, 1733.

Sammlung Russicher Geschichte. 8. Petersbourg.

Sala Barbarina fol. fig. Elegantiss.

Schrevelii Lexicon Manuale Graeco-Latinum et Latino-Graecum. 8. Dresdae 1736.

L. Sectani Q. Fil. de tota Graeculorum hujus aetatis Literatura ad Cajum Salmorium sermones quatuor. 4. Genevae 1737.

Il Segretario Principiante ed instruito Lettere Moderne D. D Issiodori Nardi. 12. Venezia 1737.



image: s561

Sermones in Primo et secundo solenni Academiae, fol. Petropoli.

Siegesbeek (Jo Georgii) Botanosophiae Verioris Brevis Sciagraphia, 4. Petropoli, 1737.

Studio d'Architectura Civile Opera pui Celebri Architetti de nostri Tempi publicata da Domenico de Rossi, fol. 3 vol. cum Plurimis fig. Romae 1702. charta Grande.

Sermons de Mr. Du Fresne sur le jubile de Berne, 4.

Systeme des Theologiens anc et mod. concilee par l'Exposition des differens sentimens sur l'Etat des Ames separees des corps 8. Londres 1739.

Solitaire Espagnol. 8. tome second Leide 1739.

T. TAciti Opera ad Usum S. Delphini, 4. 4 vol. Venetiis, 1707.

Torica della Pittura Overo Trattato delle Materie piu necessarum per apprendre con Fondamento, 8 1739.

Tertuliani (Q. Septimii Florentis) Apologeticus studio, et Industria Havercampi, 8. Lugd. Bat. 1718.



image: s562

Tabacologia, hoc est, Tabaci Descriptio, 4. Lugd Bat. 1626.

Trattenimenti Matematici i quali comprendono copiose Tavole Horarie per gli Orl Ologi a sola per Tutte l'Altezze Polo e per tutte le sort d'Hore, 4. Romae, 1730.

Tillemont Histoire des Empereurs, 12. tom. 6. Bruxel. 1740.

Traite d'Amitie et de Commerce entre l'Empire de toutes les Russies et la Couronne de la Grande Brettagne, conclu a St. Petersbourg le 2. Decemb. 1734.

---- Historique sur les Amazones par P. Petit 12. Leiden, 1718.

Transactions Philosophiques de la societe Royale de Londres, traduit de l'Anglois, 4. 3 vol. fig. Paris 1739. et 1740. la suite sous presse.

---- Idem 4. tom. 3. separement ibid. 1740.

Tusculanes de Ciceron traduites par Mrs. Bouhiers et d'Olivet avec des remarques, 12. 3 vol. Amst. 1739.

V. VAterii Physica Experimentalis Systematica. 4. Wittenb. 1734.



image: s563

Vaillant sermo de Structura Florum 4. Lugd. Bat. 1718.

Valcarengi Medicina Rationalis. 4. Cremonae, 1737.

Vessingii Observationes Anatomicae et Epistolae Medicae selectae et ab Bartholino Publicatae, 8. Hagae Comit. 1740.

Vida e Imperio de Leopoldo I. fol. 3 vol. Milan. 1734.

Vite de Pittori Antichi scrite e Illustrate da Carlo Dati, 4. in Firenza, 1730.

Virgilius Masvicii, 4. 2 vol. Leovardiae 1717.

Voet Commentarius ad Pandectas, fol. 2 vol. Hagae Comit. 1731.

Varsovie Ridicule et autres Pieces nouvelle, 12. Londres, 1740.

La Vie et les sentimens de Lucilio Vanini, 12. Rott. 1717.

Vie de Messire Felix Vialart de Herse, 8. Utrecht. 1738.

Vie de Mr. Moliere, par Voltaire, 8. Amst. 1739.

Vue de St. Petersbourg, en 3. Planches.

Z.

ZInanni delle Uova e dei Nidi de gli Uccelli Libro primo 4. in Venezia, 1737.



image: s564

Zanolini Lexicon Hebraicum 4. Patavii 1732.

Zaulis (D. de) Observationes Canonicae, Civilis Criminalis et mixae non Solum statutis Civitatis Faventiae, sed juri communi accomodatae, 2 vol. Romae, 1723.

FINIS.

Le dit Pierre Gosse, continuera de donner tous les trois mois une Suite de ce Catalogue tant des Livres, qu'il se sera procure que de ceux qu'il aura imprime.