07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization



image: as001

THOMAE BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM, CENTURIA III. Historiis Medicis aliisque ad rem Medicam spectantibus plena. [gap: illustration] HAGAE COMITUM, Apud PETRUM GOSSE, Bibliopolam. MDCCXL.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

TH. BARTHOLINUS Lectori S.

EXsolvo promissum ut bonae fidei debitor. Ex condicto offeruntur reliquae Epistolarum Medicinalium Centuriae justa annorum serie, qua ad me scriptae sunt, digestae. De responsione nostra, quanquam subinde tardiori, conqueri non possunt, qui ad scribendum provocarunt vel umbrae nostrae amore vel rerum rariorum desiderio. Una autem fidelia duos parietes incrustavi. Publico prodesse volui, et amicorum officiis. Nemo facile lectionis suae operam est perditurus


image: as004

in Epistolis, quas varia eruditio et illibata fides commendat, caeteras enim hinc exesse jussimus, nisi vel ex authore vel rerum indiciis locum pretiumque mereantur. Reliquae varietate curiosa indignae non erunt, quae authores suos in memoriam dent seculorum. Non aegre ferent amicae mentes, quarum in Epistolis gloriam nunquam ultra verum extuli, si responsionibus meis non pauca hic, forsan etiam diversa, viderint esse addita. Hanc enim mihi licentiam condonari velim, quod interdum novas substituerim, si quando vel amanuensium exemplaria deessent, vel dignae lectoribus aliis epistolae. Hinc plerisque meis, velut condimenta, in Medica exercitatione obvias Historias, vel ab amicis Naturae Consiliariis communicatas inserui, ut gratior familiaris esset pagina. Res ita nec sine duce, nec comite procedit. His flosculis Epistolas


image: as005

suas per ora doctorum sparsas exornarunt Hildanus, Horstius uterque, Fontanus, aliique priori seculo illustres, in quibus cum delectu invenias quae et publicae utilitari inserviant et legendi fastidium emendent. Cavi ego pari prudentia, ne amicitiae, quas cum Magnis Viris exerceo, oneri vel fastidio sint potius lectoribus, quam voluptati. Nec mihi vivo, nec scribo, sed omnibus. Certe in cam curam incubui diligenter, ut bonis familiaritatem, omnibus probarem juvandi studium. Hoc fine Magni Rerumpublicarum domini commercia epistolica sovent, ut suis prosint et sibi. Hoc animo eruditi epistolas scribunt, ut amicos sincere colant, et orbem sine invidia doceant. Quod an satis ex voto sim assequutus, quia ipsum me aestimare nescio, judicent amici, quorum immortales pennae in hac et reliquis Centuriis loquuntur,


image: as006

aliique candidi rerum censores, qui secretis nostris literariis, remoto signaculo, intersunt. Vere enim Tragicus:

Post multa virtus opera laxari solet.


image: as007

[gap: CATALOGUS Virorum Eruditorum]

page 1, image: s001

TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA TERTIA.

EPISTOLA I. De Hepatis Exsequiis Concertatio Poetica. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

AMplissimas ago gratias pro suavissimis Tuis 10. Septembr. Romae mihi traditis, quibus felicem Tuum, Carissimae Conjugis dilectissimorumque liberorum, reditum ad urbem significasti; pro salute, quam Nob. et Cl. Viris, Equiti e Puteis, Holstenio, Vizzano, Trulliis, dixisti, plurimam reddo. Cl. Lucas Holstenius hac aestate dubia gavisus salute, sinistri renis ulcere laboravit, urinamque reddidit sat copiosam at foetidam; aliquoties febrivit; post


page 2, image: s002

longum aquarum thermalium, etiam Spadensium, usum tandem convaluisse videtur. Domesticus Cl. Johannis Trullii summam in ipsius aedibus experior humanitatem, variaque indies et medica et chirurgica in ipsius praxi occurrunt notatu dignissima. Quae tot jam annos in Arte senescens Anatomica et Chirurgica observavit, literis consignat, eorumque editionem brevi promittit, quibus de Aneurismate tractatum adjungere decrevit, item de Caruncula Penis, morbo hic satis familiari, item de Vesicae calculo. Dum Romae substiti, in re medica, anatomica et chirurgica nihil prodiit. Observatam olim a Tychone Brahe stellam in pectore Cygni, postea vero absconditam, iterum rediisse asserunt Mathematici Romani, qui tertiae eam magnitudinis judicant; primum ipsis ab Hodierno indicium datum est. Unus vel alter agitur mensis, ex quo elegans Epigramma, pro restituenda Hepati sanguificatione, a Doctissimo Viro D. Augustino Campogallo Vicentino elaboratum, a Cl. Viro D. Felice Viali, magno utriusque amico, Patavio mihi transmissum fuit, cui plus pretii statuerem, si tantum ab oculari demonstratione mutuatum fuisset robur, quantum ab eleganti dictione sagacique Autoris ingenio ipsi accesserat. Totum Epigramma hoc est.



page 3, image: s003

Hepar funeratum a Bartholino.
Quid jacet hic? Hepar. quae sors tam dira peremit
Infelix viscus? Barbara penna fuit.
Abstulit imperium: Vitae tamen usque pepercit
Graeculus, ac aliquid pertulit esse Jecur.
Clinicus at Theuton monstrum ratus esse nefasque:
Naturae tristes misit ad inferias.
Ars artem simulat: Tractat Vespillo salutem,
Curat et infirmos, cui tumulare placet.
Sed res sum vivax: Post Fata renascitur Hepar,
Et vel apud Mortes morte carere solet.
Hospes abi, nec tu nostros mirabere casus.
Res nova jam non est me nigra Rostra pati.
At fieri malim Plutonis Vulturis esca,
Teutonici Corvi quam saturare famem.

Cl. Viali per Tabellarium statim rescripsi, eruditum hoc ingeniosi Poetae Epigramma longe mihi gratius fuisse, nisi liberaliori manu aspersi sales nativam innocentium Mufarum suavitatem corrupissent, nec qua essem ingenii infelicitate divinari me posse, quid in elegantissima Bartholiniana dictione barbari inesset, nisi Barbarorum mereantur titulum, quotquot ob locorum distantiam intra Romanae urbis moenia literarios suos foetus in lucem non edunt, quo nomine et


page 4, image: s004

nupero Epigrammati barbariei nota inureretur, utpote Patavii scripto: Tanti vero momenti litem brevi [gap: Greek word(s)] dirimi posse; interim mirari me, quomodo humanissimi alioquin viri Musae ac Gratiae acerbiora haec epitheta paucis hisce lineis inseri permiserint, nisi coeco cuidam in Hepar amori totum imputetur. Et ut rectius ipsi obviam irem, breve carmen de vero Hepatis munere festinanti calamo conscripsi, laudatoque viro una cum epistolio misi, ut responsum felicius expiscarer; quod tale fuit, nolle ipsum acerbius quicquam in Incomparabilem Bartholinum vel elegantissimum ipsius stylum esse dictum, sed totum acumen furori poetico debitum, nulla ratione injurium esse debere summo Bartholino, quem barbariei nomine crudelitatis incusat, quod verum Hepati munus sc. sanguificationem detraxisset, caetera quae sunt epitheta ob solum et simplex acumen addita. In majus ingenui responsi argumentum frequentes adducit laudes, quas D. Campogallus T. E. plene ore in dies ascribit. Quod Ipsi pro Epigrammate reddidi carmen, rude est, quippe quod ab infelici Poeta effictum, diuque est quod manum de Tabula subtraxerim. Et licet meo non indigeres auxilio, meritissimi tamen Praeceptoris causam intactam relinquere


page 5, image: s005

nec volui nec debui. Veniam interim dabis simplicitati dictionis, quâ sine fuco ullisve verborum lenociniis dato studio omissis, solaque [gap: Greek word(s)] duce Natura verum nec tralatitium Hepatis munus in charta consignavi, ut, si ex dissectionibus rectius quid didicisset saepe laudatus Poeta, candide reponeret. Carmen hoc est:

[gap: Greek word(s)] funerati Hepatis.

Suave rubens nectar blando sermone Medentum
Fundebam, nec eram certe, quod viscus habebar
Sanguinei fons, et radix, autorve cruoris,
Quo me, quo partes reliquas Cor pascit alitque.
Huc rivos Natura parens, huc flumina Lactis
Diverti voluit, res est non falsa, diserto
Pecqueto patuit, doctisque est tradita scriptis.
Altius Humani Barthlinus Corporis antra
Rimatus, lactis latices fluviique jucundi
Ut me praetereunt, quove ad Cor tramite vergunt
Dexteritate manus monstrat, suadaeque lepore
Assurgit Cordi, cui priscum reddit honorem.
Explicat in medio Thoracis lactea vasa,


page 6, image: s006

Queis chylus invehitur Cordi, e quo sanguinis ortus
Natalesque fluunt; Cor succum suscipit album,
Commotum fovet igne suo, et pro lacte colorem
Indit purpureum, cunctosque emittit ad artus.
At si quae bilis toti nocitura pererrat,
Hanc traho et insigni cribratam colligo cysti.
Id mihi sorte datum, soloque hoc munere fungor.
Victas cedo manus Cordi, quod sanguinis omnis
Cura manet, solers ipsam mihi sectio dempsit.
Vascula, quae circum cernis splendentia, Lacte
Nulla tument, e me deducunt flumina Lymphae,
Unde nec Imperium potero servare cruentum,
Quod Cordi Natura dedit. Spes una salutis
Haec superest, oculis uti gens credula nescit,
Dum mihi, quae Cordis fuerint, dat lactea vasa.
Per quos Majestas periit mihi, parcite pennis,
Ne totum moriar, sed prompte incernere cribro


page 7, image: s007

Mordacem valeam per parva formina succum,
In vos ut tumidi, faciles sine felle recedant.

In eadem Cl. Vialis Epistola moneor, in Anatome publica Patavii habita ab Excellentissimo D. Antonio Molinetto vesicam parvam fuisse inventam majori urinariae adnatam, quae tamen cum ipsa communionem habebat: item inter diaphragmatis tunicas, ad dextrum, ad laevum, et in medio, duo frustula ossis visa esse, quae Coronam argenteam Florentinam crassitie et magnitudine aequabant.

Hac hebdomade in aedibus Dn. Trullii vivum dissecui canem, Lacteorum ac Lymphaticorum verum progressum utrique Trullio et aliquot Anatomiae studiosis monstraturus, quos inter Parisiensis quidem erat Chirurgiae studiosus, cui Pecqueti ductus notissimus erat, sed lymphatica et salivalia penitus ignorabat. Circa hepar lactis vestigium diligentissime inquirenti nullum apparuit, nec, quae a multis propugnatur, in pancreas insertio. In axillari lactei ductus ingressum valvula donatum aperte ostendi, cui altera adstabat valvula lymphatici majoris, per collum cum jugulari interna descendentis saepius a me observati, ingressum muniens, quam leviter compressum


page 8, image: s008

Lymphaticum aquae influxu manifeste attollebat. Lymphatici ingressum in utroque colli latere viderunt. Mirae magnitudines erant, quae cum spermaticis e testibus ascendentes in glandulas Receptaculo vicinas se inseruerunt. Ostendi etiam salivalia sat conspicua. Celestinus Celestini Cortonae degens, quondam discipulus Joh. Trullii, in muliere quadragenaria, quae saepius pepererat, modo ob mensium suppressionem gravida frustra habita, hepar nuper invenit 40. librarum pondere. Hisce vale quam felicissime, ac porro ama

Romae 27. Septemb. 1659.

T. Discip. obseqv.

Henr. a Möinichen.

EPISTOLA II. De Hepate scirrhoso, et sano, deque vagina uteri duplici. HENRICO a MÖINICHEN Romam.

GRata mihi fuit Tua pietas et in retundenda barbara cujusdam eruditi penna, quae meam pro barbara traduxit. Barbarus dici non mereor, quod Hepati aurem vellicaverim. Pius potius fui, quia tyranrannicam


page 9, image: s009

illius potestatem detexi. De hac pietate plures mihi gratulantur, ut nonnullorum latratus spernere debeam. Nuper in consultatione pro Nobilissima Matrona sensi hepar ingens et duritiem quasi scirrhosam contraxisse, corpore reliquo et florido et optimi habitus. Quid igitur sibi attribuet posthac jecur, sine cujus ope primaria corpus bene nutritur et sanguinem cor conficit? Aliam Matronam illustrem curae meae subjecit fortuna, cui, salvo jecore, quantum ego perspicere potui, in Asoitem abdomen extendebatur. Unde sudoriferis curata fuit. Rediere tamen, post moras aliquot annorum, noduli in abdomine, primi exiles, mobiles, mox incremento sumpto molesti, quos glandulas omenti esse suspicabar serosa humiditate tumentes. Alia exempla passim occurrunt, et alibi contra Hepar adduxi. Holstenii Doctissimi salus grata mihi est, et publico et privato nomine. Quid ad publicum conferre possit, non ignorant eruditi. Mihi Romae degenti omnia amici officia exhibuit. Amplissimam Platonicorum Philosophorum suppellectilem mihi in Bibliotheca ostendit, quam quidem illi invidebam, quia ille publico invidebat. Synopsin tamen ejusdem Philosophiae, cui semper fui addictior, conscripsit, mihique


page 10, image: s010

ejus spem fecit. Utinam stet promissis. Sed sperare id non possum, quia altioribus Aulae curis implicatur. Plurimam illi, uti et Illustri Equiti a Puteo et Cl. Vizzanio, salutem transscribo. Vesica duplex quoque magno Casaubono fuit, ita calculo dilatante vesicam, ut pro se solam efficeret. Rarius est, quod natura in muliere quadam a primo ortu duplicem uteri vaginam efformarit. Duplici natura mulierem inventam in Prodigiis refert Obsequens, nec dissimilia exempla recitat Licetus 1. de Monstris. Fere tamen externe tantum in praedictis natura muliebris duplicata apparuit, et ad monstrorum classem relata. At mulier haec Hafniensis honesta, nullisque monstris annumeranda, externo sexus sui discrimine nihil a reliquis differt, a primo vero natali die duplicem vaginam uteri duplici orificio patentem habuit, quarum una angustior, latior altera. Per latiorem ex marito filiam enixa est jam viri potentem, cui an similis vaginae conformatio obtigerit, ignorare cogor, quia ventrem suum inspiciendum non concessit, et illas delicias amasio illius lubens relinquo. De matre hac quae refero, fide quoque amicissimi D. Assueri Payngk testari possum, cui haec sacra revelavit, nulli


page 11, image: s011

revelanda; sunt enim Eleusiniae. Tu vero, mi Moinicheni, vale diutissime.

T. Thomas Bartholinus.

EPISTOLA III. Promotio et Anatome Helvetica. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

NOn suspectus Tibi erit, Excellentissime Vir, meus animus, quamvis non meminerim, quando ad Tescripserim. Istud debitum votis explevi, quae apud Deum pro Te et tuis cottidie facio. Idem testabuntur cujusvis regionis eruditissimi. Quid nunc agam publice constabit, ut indicem quid tibi Praeceptori et tanto Maecenati debeam. Unicum me graviter perculit, sc. Henricum Fuirenium hujus promissi non fore participem. Sed rediit ad caelum, unde ortum habuit, ut, exolutus periculis cottidianis, municeps beatae quietis foret. Idem de Rhodio pervulgatum est: qui aliquoties mecum de suo Celso, dum Romae morarer, ut et hic egit. Vixi Romae apud Illustrem Ferdinandum Furstenbergium Pontif. Max. cubicularium secretum: Lucae Holstenio, Vizzanio, tum reliquis eruditis ita innotui, ut fere mansissem Romae. Jam Bernae vivo, quod nunquam


page 12, image: s012

cogitassem. Interim mihi ipsi gratulor de ista Patria. Sum hic extra vestras belli turbas et armorum strepitus, qui pari modo etiam Marchiam, patriam meam, devastant. Receptus sum, extra ordinem et exemplum, inter antiquissimos cives, et stipendium accepi. Ex hoc Basileae summos in Medicina honores Senior Bauhinus contulit summa cum gratulatione his verbis: Adscende Bogdane hanc cathedram, et ostende te Magni Bartholini discipulum. Gratulor mihi de tuo Praeceptore, et te suo discipulo: Inprimis quod te, veluti ipsum ante 14. annos hoc mense iisdem insigniis huic consessui illustri ostendam. Faxit in Reipublicae Helveticae commodum. In disputatione mea de Recidiva Morborum nullius vestigia secutus sum, quia nulla vidi: forsan in majus opusculum excrescet, si DEo placebit. Jam paro tuo nomini doctrinam pulsuum juxta Herophili mentem, uti libros tres de Peditu absolutos habeo. Sed vereor ex ista materia ignominiam, etsi Segerus sub ficto nomine nihil ejusmodi metuendum dictitat. Habeo etiam animadversiones in Hippocratis Aphorismos. Quid Tu de istis sentias, aperi, inprimis de Simeone Sethi, quem Parisiis edidi. Quicquid edidisti post meum discessum, cum Riolani Apologia a te posco. Vale, Magne Praeceptor, cum


page 13, image: s013

tua Nobili uxore, liberis, fratribus, cognatis, optime, mihique fave. Bernae 1659. 15. Decembr.

Martino Bogdano.

Martinus Bogdanus Doct. Med. et Facultatis hujusdem in Alma Basileensium Adsessor S. P. P. C. L.

ILlustrissimi nostri Magistratus beneficio, Tibi, quisquis curiosior fueris, intuendum proponam, quae Natura in nobis omnibus occlusit. Neutiquam quod DEI opus odio prosequi videor, sed ut Te ipsum noveris, dum lustrabis oculis et auribus utrumque Palatium in sequiori sexu. Scilicet et id, in quo tuum spiritum primum concepisti, et id, in quo idem, quam diu vivis, habitat. Digito id Tibi monstrabo, juxta [gap: Greek word(s)] mei Praeceptoris Cl. Thomae Bartholini in Dania Medici et Anatomici summi. Imo quid in quovis recessu penitiori agatur, breviter et solide oretenus exponam. Si vis adesse, aedes habebis liberas Alberti Baurenköningi Chirurgi, cras hora prima pomeridiana, et in posterum quavis die. Caeterum optime Vale et Fave. Bernae Helvetiorum A. C. MDCLX. XIX. Decembr. Impress. Bern. 1660.



page 14, image: s014

EPISTOLA IV. De Recidiva, et Aphorismis Hippocratis. MARTINO BOGDANO Bernam.

ET novam patriam et novos, sed meritissimos, honores Tibi gratulor. Certe digniorem Hildano alium substituere non potuerunt Illustres Patres Bernenses, quam Bogdanum, qui eruditione illum superat, rerum usu cum aetate aequabit. Nihil do auribus. Publica fama loquitur, et testari possumus, quibus etiam praesens innotuisti. Magni Bauhini affectum exosculor, et Te amare non desinam, quod etiam publice in illustri loco me praeceptorem agnoveris, et in sectionibus adhuc scquaris. Mores antiquos servas, hoc est, candidos, semperque Tibi similis, illis es dissimilis, quorum omnis vis virtusque in lingua sita est. Deum precor ut, quae Tibi magno tuo merito Senatus Bernensis decrevit, bene feliciterque eveniant. De Recidiva Morborum Disputatio ingenio Tuo digna est et eruditione. Pauca de illa scripsit Stephanus Rod. Castrensis in Exercitationibus nuperrime editis, sed non assurgunt illa ad tui calami facundiam et [gap: Greek word(s)] . Si pleniore penna auctius istud argumentum tractare in te


page 15, image: s015

susceperis, et Rempublicam Medicam augebis et tuam famam. Non Te terreant peditus invidorum, quo ab incepto desistas. Eruditus tuus calamus et mortalium utilitas, argumenti exilitatem emendabit. Si vidisti de Peditu Disputationem Anonymi, forsan erit incitamento, ne ab opere suscepto pedem retrahas. Titulum exscriptum mitto, ut lepidum ingenium authoris videas: Discursus Methodicus de Peditu, ejusque speciebus, Crepitu et Visio, in Theses digestus, quas Praeside Clariss. Viro Bombardo Stevarzio Clarefortensi, pro virili defendere conabitur Buldrianus Sclopetarius Blesensis. Disputabuntur autem in aedibus divae Cloacinae, a summo mane ad noctem usque mediam. Clareforti apud Stancarum Cepollam, sub signo Divi Blasij, Anno M. DC. XXVI. Abutitur vero ille ibidem ingenio suo et extra Medici campum vagatur, inprimis in Corollariis, ubi sequentia Problemata addit I. An, ubi multi flatus emittuntur, aliquid decedat animae? 2. An horologia possint fieri ex crepitibus? 3. Cur crepitus Imperatoribus assimiletur? 4. An hodie omnes peditus sint legitimati? 5. An personae pedentis dignitas aliquid authoritati peditus? Exempli gratia, utrum Peditus Papae dignior sit, quam gregarij alicujus


page 16, image: s016

sacrificuli, ambobus eadem quantitate et qualitate existentibus? 6. An peditus arte Chymica destillari possit, ita, ut educatur Quinta pedituum essentia? 7. In Musicorum gratiam, quot sint genera crepituum, secundum differentiam soni? Resp. 62. Qui volet, computet. Has aliasque nugas otiosorum hominum nihili pendimus, sed utilia a Te expectamus et erudita. Non dubito, quin in Historiis nostris legeris, ex utero quoque peditum prodisse. Caeterum animadversiones tuas in Aphorismos avide expecto, ut sciam quod doctior pollex adhuc premit. Spero mitiorem a Te censuram, quam fuit Claudij Verderij, qui p. 143. rigidior justo, ex Aphorismis ait veros quosdam, falsos esse quam plurimos, ex veris vero quosdam ita veros, ut eos cum reliquis posuisse ridiculum illi sit magis quam utile aut necessarium; veluti, post laborem quietem esse optimam, et quando esurit corpus, ab opere cessandum esse. Inter falsos illum ponit, quo mulieres podagram non pati tradit, cui contrarium quotidianam experientiam docere. Quid in excusationem Coi praeceptoris dici possit, non ignoras, nec dicam ego, ne noctuas Athenas. Displicet tamen, quod Verderius de non lecto Aphorismo vel neglecto judicium tulerit. Mancum recitavit,


page 17, image: s017

ut impugnaret. Dixit Hippocrates 6. Aph. 29. mulierem podagra non laborare, nisi cum menstrua defecerint. Quod ex eo repetit Celsus l. 4. c. 24. Sive suppressio fiat morbi vitio sive aetatis. Ita novi grandaevam matronam chiragra podagraque misere afflictam, qua sublevata est, sed magno suo damno, calculi successione. In reliquis quoque Verderius audiri non debet quia secreta artis ignorat. Aequior in Coum est Suidas. Ita enim ille: Ejus libri, tanquam divino emanarint ore, ubique celebrantur; in primo Jusjurandum continetur, in secundo Prognostica, tertio Aphorismi, quarto illa admirabilis compositio 60. libris omnem scientiam medicinae complectens. Te igitur potius audiamus, quem scio et Coi authoritatem venerari et experientia medica esse instructum. Notas tuas in Sethum vidi, legi, probavi.

Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox

Ante pilos venit; Vale, mi Bogdane, et Tuum me esse Totum crede. Hafniae.

T. T.

Thomas Bartholinus.



page 18, image: s018

EPISTOLA V. Alvi excrementa per scrotum. GUIDONI PATINO Parisios.

ADhuc DEI gratia supersum, vivo et valeo, quanquam inter publicas patriae calamitates intra et extra urbem hactenus sim versatus. Interea quid Riolanus egerit, rescire non potui. At Consobrinum meum D. Henricum Fuiren amisimus, vel ad coelestem patriam praemisimus, Virum eruditione Medica et candore inusitato conspicuum, qui instructissimam Bibliothecam Medicam et Musaeum rariorum cum amplis stipendiis patriae Academiae legavit. Nos inter publicum privatumque luctum in mediis nivibus de Nivis in Medicina usu aliquid commentati sumus, et Historiarum Anatomicarum telam pertexuimus. Finita vero Centuria sexta, occurrit his diebus Rusticus, qui inter raros reponi meretur. In vicino pago Balderup rusticus, cui nomen Olaus Andreas, supra annos 30. natus, caetera sanus, praeterito autumno apud caementarium operibus suis vacans, obstructione alvi spatio dierum quatuor et decem vexatus, aliis nihil proficientibus, sumpsit adipem balenae cum cerevisia, quo medicamento alvus ei liberaliter


page 19, image: s019

soluta, cui tamen successit inflammatio scroti in sinistro latere, unde sphacelus. Mortua scroti parte sponte sua decidente, testiculus sinister sanus comparuit, nec ulterius gangraena serpit. Per patulum vero foramen scroti faeces alvi excernuntur, et quicquid per os assumit, tanta subinde violentia, ut cum sonitu ingenti erumpant, flatibus sine dubio per insolitam viam urgentibus. Per alvum quoque die semel excernit, sed per scrotum fere continuo, quod sine nausea nec vidi, nec scribo. Herniam fuisse suspicabar, intestinis in scrotum prolapsis, posteaque ab acri materia, forsan calce, erosis, et succedente gangraenâ scroto communicatâ; in quo sine intermissione faeces egeruntur, quia nullo sphinctere cohibentur, secus ac in ano. Forsan huic similis fuit Aeniates apud Hippocratem l. 7. Epid in Delo retro in latus sinistrum jaculo percussus, cui sedes extra in scrotum prolapsa est, sed quinto die mortuus dicitur, quia excrementis exitus per scrotum denegabatur. Hanc Historiam addidi, ne inanes ad Te, rebus occupatissimum seriis, literae irent. Brevi ad vos ex Italia venturum Affinem meum D. Henricum a Möinichen, Anatomicum et Medicum Doctissimum, amicitiae Tuae commendo. Vale,


page 20, image: s020

Vir summe, et frequentibus literis amorem solitum testare. Hafniae

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA VI. Riolani mors. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

OMellitissimas literas tuas atque suavissimas, amicissime Bartholine! Evangelium narras, quum scribis et indicas mihi Te vivere. Saepius de Te cogitavi a 4. annis, a quibus fortiter apud vos Bellona furores suos exercuit. Deo sit laus et gloria, cujus benignitate vivis et vales. Potentissimus vester adversarius tandem abiit ad plures. D. Henricum a Möinichen, amicum tuum, commendatissimum habebo. De obitu nostri Riolani ad Te scripsi, ipso mense, qui fuit illi emortualis: Fati legem adimplevit anno 1657. die Lunae 19. Febr. anno aet. 80. A quo tempore nova prodiit editio ejus Enchiridii Anatomici et Pathologici, in 8. cum paucis additionibus ac levioris momenti. Consobrinum tuum D. Fuiren, quem hic olim vidisse memini, serio


page 21, image: s021

lugeo. Novum fasciculum adornabo, quem tradam D. Henr. a Möinichen. Tu vero cogita de vestris quam primum mittendis. Te et optimos fratres interea saluto. Vive, vale, et me ama. Datum Parisiis, die Veneris 20. May. 1660.

Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med. et Prof. Reg.

EPISTOLA VII. De Foetu Mussipontano. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

GRatulor ex animo de pace obtenta, Deumque serio precor, ut ex animo in posterum valeatis et vivatis, et omnia ex voto cedant. Deus Te, mi Bartholine, servet incolumem in artis nostrae decus et incrementum. Ne vero, praeter vota, inanes mittam literas, includo mirabilem casum Mussipontanum. Ab amico Gallo Gener meus Laur. Straussius, Auliater Darmstatinus, illum accepit, atque ad ipsius instantiam Resolutionem, quam vides typis expressam, excogitavit. Ego tamen multa defidero quoad ipsius historiae veritatem, et ipsius resolutionis varia contenta, ut ut


page 22, image: s022

Dn. Comes Digbaeus pronuper Parisiis scripserit, se foetum illum vidisse. Tu, Excellentissime Vir, quaeso penitius rem volve et evolve, et, nisi ingratum sit, Doctissimo Tuo responso me bea, et me amare perge, qui sum

Darmstad. 9. Sept. 1660.

Excell. T. addictiss.

J. D. Horstius.

EPISTOLA VIII. Responsio ad foetum mirabilem Mussipontanum. JOH. DAN. HORSTIO Darmstadium. TH. BARTHOLINUS.

POst tandem reductam pacem et tranquillitatem, utinam duraturam, de tua salute solicitus, a DN. LINCKERO, Cognato Vestro, qui in Comitatu Legatorum Anglicorum nobiscum diu vixit, erigor. Bene te valere fidem fecit, idemque jam per gratissimam Epistolam nuncias, cujus alloquio non parum laetatus, inter optatae pacis fructus etiam reputo, quod inter amicos redeant literarum commercia


page 23, image: s023

antea interrupta. Tua inprimis pergrata recordatio, mi Horsti, de qua saepe cum Cognato tuo loquutus sum, quum temporum infelicatem tui memoria mitigarem et illius colloquio, quem etiam tui causa amavi. Quod vero scribendi officio me anteverteris, culpam imputabis triplici prelo, cui quotidie vaco. Sudant enim sub torculari Centuria quinta et sexta Historiarum Rararum, quibus Rhodii nostri, insigni Literariae Reipubl. damno non ita pridem defuncti, Mantissa Anatomicarum Observationum annectitur. Alium Typothetam exercent Observationes variae de Nivis Usu Medico, quibus accedit de Nivis figura Dissertatio fratris et Collegae D. Erasmi Bartholini, qui te multum aestimat et salutat. Tertium prelum occupatur in Panegyrico, quem nuper Augustissimo Regi nostro publice ipsa Majestate praesente dixi, quum omnes Daniae Ordines Regnorum haereditariam possessionem Regiae familiae utriusque sexus, ob summa in patriam merita, subjectissime obtulissent. Quibus finitis succedent Centuriae duae Epistolarum Medicinalium, quarum tu magna eris pars, et Cista Medica Hafniensis variis casibus et Consultationibus referta. Prelo quoque se accingunt Opuscula mea Lactea et Lymphatica cum defensionibus


page 24, image: s024

et spicilegiis uno volumine digesta et aucta. Hisce aliisque intento et temporum horum mutationibus, commode per tabellarium allatae literae tuae molestias solantur et Casum stupendum De Foetu extra uterum mulieris Mussipontanae in abdomine retento, tandemque lapidescente proponunt expendendum. Multum tibi, Vir Magne, debeo, quod Rararum Observationum particeps reddar, plus tamen, quod meo aliquid tribuas judicio. Digna profecto est Historia, cui aliquot horae impendantur, et aegre fero, quod aliis distractus accurata lance singula in praesenti non possim expendere. Neque tamen ulterius amicum responsum differam, ne vel in officio segnitiem, vel in judicando tarditatem incuses, quum morae culpam luere debeat tabellarius, qui IX. Sept. 1660. exaratas tuas literas, heri primum Cal. Novembr. ad manus meas detulit. Quidquid sit, quicquid in mentem venerit de inaudito fere casu, paucis aperiam, ut tibi, cui nihil denego, morem geram. Principio de Historiae veritate constare debet, quam suspectam non pauca reddunt, nisi aliis fide dignis evincatur testibus. Temere monstrosis Observationibus, quae vim consuetae naturae inferunt, non credimus, quia saepe nos otiosa ingenia et faceta deludunt;


page 25, image: s025

nonnunquam et lucri spe multa finguntur, quae nusquam neque picta fuerunt, neque scripta; non raro quoque inventis et visis aliquid sive ex ingenio additur, sive ex ignorantia. Author Historiae tacetur, cujus authoritati plurimum tribuimus, et idonei deficiunt testes. Si Medicorum Almae Universitatis Pontimussanae narrationem, et ipsius Decani Domini Pillement, per amicum procuraveris, de rei veritate securiores reddemur. Interim ex usu fuisset, si mulieris istius sexagenariae conditiones accuratius expressisset Historia: Quot nempe liberos in conjugio olim peperisset, et qua facilitate, quibusve symptomatis: An conjuge orbata integrae semper fuerit famae: Quando mensium fluxus substiterint: An vivente marito gravidam se putaverit senseritque, an eo defuncto gestationis hujus dolores inusitatos sit experta. In foetus quoque Historia desideramus diligentiorem manuum pedumque descriptionem, ossium, umbilici faciem etc. Non assequor symptomatum, de quibus mulier apud Medicos dicitur conquesta, rationes. Ex ponderoso onere et permolesto, tribus infra umbilicum digitis, injussae alvi dejectiones, et invitus plerumque urinae fluxus, imo et ipsius ani procidentia sequuta memoratur. Certe contraria his


page 26, image: s026

debuissent accidentia succedere. A mole enim compressum intestinum rectum, sistit alvum, et quanquam in praegnantibus compressa vesica ad frequentiorem excretionem solicitetur, tamen est invita. Post partum saepe ani procidentiam observamus, sed in praegnantibus foetus grandior si non possit intestinum loco suo movere, et pellere, quae causa fingi potest, cur moles haec et pondere minor et magnitudine alvum protruserit? Qua parte abdominis haeserit foetus, non satis exprimitur. Si tribus infra umbilicum digitis situs erat, parvo intervallo distabat ab utero, quod monendum fuerat, ut consensus cum utero clarius innotesceret, et reliqua ad uterum spectantia et conceptionem designarentur. Vincula, quibus moles haec pendula alligabatur, ex lateribus peritonaei feruntur orta, sed an nervosa fuerint, vel carnosa, vel denique venosa, non addit, an cum uteri lateribus commercium habuerint. Membra ipsa foetus nullis intervallis distincta asseruntur, et ita cum reliquo corpore coaluisse, ut inspicientium aciem oculosque propemodum subterfugerent. An id vl lapidificae tribuendum, quum formatrix non sit culpanda? Mirum autem mihi videtur, quomodo in lapideam duritiem dicatur conversus foetus, et tamen


page 27, image: s027

dissectoribus patuerit cerebri apertio, et viscerum medii infimique ventris inspectio. Praeterea tam accurate cerebri substantiam et tunicas sector cum corde etc. separavit, ut etiam tenellum uterum pro sexus argumento extraxerit: Integer tamen adhuc servatur in Authoris pharmacopoea domestica. Eximendi nobis sunt hi scrupuli prius, quam narratis plenam fidem mutuemur. Si producti fuissent testes, pro vera hypothesin acciperem. Jam libere dubitamus, quia ex incerto authore fama fit incerta et dubia fides. Quanquam pronuper Parisiis scripserit Illustris Comes Digbaeus, se foetum illum vidisse, tamen ansa dubitandi relinquitur, quia foetum ex abdomine exsectum ipse Comes suis oculis non vidit, plenum alioqui tanto Viro consensum deberemus. Cur sex lustris majorem molem non produxerit Natura nunquam otiosa, dictu difficile, quum elephas citius increscat, et arcanas lactearum vias agnoscat Author ad latentis foetus nutritionem, vel enim perfectum foetum molitur Natura, vel, si impar sit, ad putredinem devolvit. Sed putredinem salinus spiritus arcuit, quo lapideum corpus emersit, quod in Lithopaedio Senonensi vidimus. In Augusto Serenissimi Regis nostri musaeo, Lithopaedium


page 28, image: s028

illud contrectantes, nullam interiorum fabricam potuimus scrutari, quia saxea soliditate universum corpus infantile induruerat. Mirum dictu, quod in foetu Mussipontano lapideae partes externae fuerint, et tamen internae cultro anatomico patuerint. Obtusius mihi ingenium est, quam ut ista capiam, nisi clarius mentem suam aperiant, qui praesentes fuerunt Medici vel Chirurgi periti, qui sciunt quid distent aera lupinis. Alii enim spectatores ex rerum imperitia subinde Naturae addunt, finguntque et in vulgus disseminant, quae a Natura prorsus sunt aliena, cujus hisce diebus in urbe nostra habuimus exemplum. Uxor civis Hafniensis primarii prolem feliciter enititur, et lochia copiosius profluxere ad diem quartum decimum, quo horrore corripitur puerpera et novis parturientium doloribus. Accersitur denuo obstetrix, et ad novum partum seu superfoetationem, omnes attonitae mulieres praesentes excipiendam accinguntur. Mox ingentibus conatibus excluduntur molae duae, quibus dissectis vestigia duorum foetuum comparent et mulieribus imponunt, quae per urbem universam eliminant, duos foetus suis involucris contentos esse editos. Forte advocatus aderat D. Paulus Moth,


page 29, image: s029

Regius Archiater, amicus noster integerrimus, qui exclusas molas curiosius examinans sparsam famam emendavit, viditque non foetum ullum involvi, sed in mola nervosas fibrillas, in molis alias usitatas, speciem quandam embryonis mentiri et ignaris credulisque mulieribus imposuisse. Ita vulgi rumorem correxit peritia Viri et in hisce sacris versati observatio. Non negamus dari superfoetationes, quarum exempla suppeditavit Bauhinus Append. 6. ad Rosset. nec in patria desunt. Nobilis enim Matrona plusculis abhinc annis post primum partum masculae prolis, quarta hebdomade alterum enitebatur vitalem, et utrumque diu satis superstitem, uno eodemque nomine insignitum. Molas interjectis aliquot diebus partum verum subsequutas ipse vidi. At hic judicio non vulgi standum, non muliercularum, sed Medici in artis operibus exercitati et veri Naturae interpretis. Hinc mentem meam subiit cogitatio, foetum Mussipontanum specic sui quadam spectatoribus imposuisse, nisi aliter a Medicis praesentibus fuero edoctus. Tumoris anomali species esse potuit, humanae persimilis. Istorum tumorum tanta est varietas, ut illis enumerandis ne Severinus ipse in praeclaro Opere suffecerit. Aetas mulieris si consideretur,


page 30, image: s030

annum sexagesimum praetervecta, si caelebs tot annorum vita expendatur, certe conceptui erit inidonea, sed apta tumoribus ob menstrui fluxus defectum et senilis colluviei collectionem. Ipse locus accommodus excipiendis ad abscessus anomalos impuritatibus. Ex Historica relatione haec moles adacto omentum usque scalpello emersit in sentina corporis. In omenti glandulis saepissime tumores invenimus. Magnum omenti tumorem scirrhosum describit Joh. Huld. Streiterus Epist. ad GREG. HORSTIUM, Magnum Tuum progenitorem, Sect. 11. pag. 453. Ego nuperis annis curationi Nobilissimae Matronae, viduae sexagenariae, hydropicae interfui, cujus abdomen tandem medicamentorum ope subsedit, sed remanente tumore quodam, ovi anserini magnitudine, duriusculo, qui modo in dextro hypochondrio modo sinistro tangebatur, pro vario aegrae situ, quem existimavi non vanâ conjecturâ in glandula omenti residere ex reliquiis morbi magno nobilis aegrae commodo. Tumorum varia est et forma et materia. Sunt quippe sanguinei, carnei, adiposi, pilosi, verminosi, lapidosi, ossei, pro varia contentorum ratione. In figura tanta nascitur differentia, ut, rudem foetus imaginem exprimi et a


page 31, image: s031

vulgo aestimari, mirum non sit. Corporis humani partes passim in lapidibus, plantis, conchyliis, a Natura effinguntur, in nonnullis totus homo. Mandragorae radix homunculum refert, sicut dissecta filicis radix aquilam. Juglans cerebri humani gyros, membranas, ventriculos, exprimit, quod etiam nux moschata obscurius imitatur. Testiculi in satyrione repraesentantur, pulmones in pulmonaria, renes in asaro. Vidi silices in externam hominis figuram quasi arte tornatos. Hominem siliceum mammas tenus in Musaeo suo habuit beatus noster Wormius, descripsitque in Hist. Nat. l. 1. Sect. 2. cap. 13. exacte referentem caput, collum, humeros, pectoris summa, oculos et nasi protuberantiam, scapulas ac colli musculos. Referente G. Agricola l. 7. Nat. Fossil. cap. 5. Constantinopoli in Sapientiae templo, sunt duae candidi marmoris dissecti crustae, quarum utriusque maculae, nonnihil cinerei coloris, ita sponte naturae discurrunt, ut totam D. Johannis Baptistae, vestiti tergore cameli, imaginem repraesentent. In Misnia Monachi faciem habitumque in lapide repertum ferunt, quum Lutherus reformandae Ecclesiae incumberet, sicut in aliis haleces, et in meo scrpens visitur. Ad partes si descendamus,


page 32, image: s032

eae passim in lapidibus a Natura exsculptae sunt. Cor enim aliqui referunt, alii renes, lienem, linguam, pedes. Scribit Baptista Fulg. lib. Collect. c. de gemm. et Lapid. natur. sculptis, quod in agro Placentino suo tempore lapis Alabastrites inventus sit, in quo figura apparuit capitis humani mortui, quem hoc nomine laudat Chassanaeus Cat. Glor. Mund. part. 12. Cons. 91. Plinio si credimus l. 37. c. 10. Diphris, sive Diphyes, ut legunt Gesnerus et Agricola, genitale utriusque sexus monstrat. Priapolithos probe urbem Castrensem reperit P. Borellus Cent. 3. Obs. 85. Quid de tuo Hysterolitho dicam, quem tuo beneficio apud Magnum nostrum Wormium olim vidi, describuntque Boethius de Gemm. et Lap. c. 225. Gesnerus, Agricola, de Laet l. 2. de Gemm. cap. 15. et figuram Beslerus in Gazophylacio Rer. Nat. addit, sed accuratius Wormius l. 1. Mus. Sect. 2. cap. 13. tuo ipsius dono. Muliebre pudendum exacte monstrat, sicut et concharum quaedam genera passim obvia. Ea ratione etiam in tumoribus anomalis corporis nostri variae figurae possunt imprimi ad humanam similitudinem. Caput infantile, oculis, naso, et ore distinctum propendens puellae nostrae tumor aemula specie referebat, cujus historiam Cent. 1. Hist. signavimus. Steatomata


page 33, image: s033

varia ex morbidis extraximus, varia figurâ. Carcinomata quoque inaequali protuberantia diversam faciem ostendunt, praesertim exulcerata. Extirpavimus anno superiori ex abdomine foeminae honestae carcinoma, capiti infantis haud absimile. Nolo tamen has suspiciones tibi, inclyte Horsti, pro veris commendare. Documento tantum sint, temere non esse recipienda, quae sine idoneis testibus inter vulgus sparguntur, quum multa sint, quae similitudine et specie humanâ prima fronte mortales deludant. Indicta haec volo, si vera narraverit fama, si verum foetum exsectum fuisse vel Tu, in his lynceus, vel fide dignus alius persuaserit.

Credamus interea Historiam veram esse, ne nobis indignetur Enarrator, et quia externae et internae foetus partes ordine suo recensentur: ponamus istam suppositionem, ut ad veram causam investigandam accingamur. Ex Historica narratione, moles, cui foetus includebatur, inter peritonaeum et intestina tenuia in infimo hypogastrio reperta est pendula, quatuor firmissimis vinculis ex peritonaeo ortis supensa, quinto vero tenacius intestinis tenuioribus, quibus incumbit, annexa, adeo ut extra uterum prorsus alieno loco fuerit collocata,


page 34, image: s034

et uterus ipse matris illaesus intactusque dicitur, nullo obductae cicatricis vestigio. Uteri vero vicarias operas supplevit ipsius molis involucrum durissimum, quod bubuli ventriculi tunicas colore referebat et crassitie. Hinc tres oriuntur difficultates enodandae, tuoque judicio limato submittendae. Prima, An extra uterum consuetum conceptio fieri possit et foetus conformatio. Deinde, quia sine semine virili nusquam fit conceptus, ubicunque denique fiat, qua via ad vacuum ventris pervenerit. Denique, quo artificio se per sex lustra in novo hoc utero sine putredine conservaverit, et sine ulteriore sui augmento. Primum quod spectat, quanquam ad communem generationis normam uterus sit necessarius, tamen et illius vices aliae partes supplent, quae vel cavitate idonea, vel sufficiente calore praeditae sunt. Uterus ordinaria Naturae lege huic officio destinatur, ob commoditatem et seminis recipiendi, et foetus nutriendi et excludendi, non quod aliis partibus ea vis denegetur, si tam commodo essent loco sitae. Uterus, praeter calorem foventem et locum aptum, ad generationem nihil confert; sicut nec ovi testa ad pulli conformationem. Semini vis formatrix inest, quae externo quocunque calore adjuvanda


page 35, image: s035

est, et commodo munienda receptaculo. Cartesiani solo calore id fieri credunt, quo seminis particulae agitatae ob suas figuras necessario in germen animalis abeunt, eo modo, quo ex oblongis salis particulis, in aqua vi caloris agitatis et inter se conjunctis, variae salium stirpiumque imagines efformantur, quemadmodum commentatur Henr. Regius fundam. Phys. cap. 10. Igitur alius quicunque locus capax et calore tepens, ad foetus conformationem aptus esse potest, quanquam non ad exclusionem, unde ita ordinaria Naturae voluntate statutum est, ut eo plerumque loco concipiatur foetus, quo commode non solum conformatur, sed et excluditur. Certe si penitius Naturam inspiciamus, omnes particulae corporis nostri in se habent generationis principium et locum, et in se generant quotidie, ut merito olim quis dubitaverit, idemne esset adultus, qui puer fuerat. Apud Salmuthum Cent. 3. Obs. 94. ex nefando et igne expiando congressu juvencula foemina per os infantem enitebatur, sine dubio in ventriculo conceptum et efformatum, sed quia diu moram ibi trahere non potuit, ob ventriculi motum et assumptorum impedimenta, digiti longitudinem non excessit infans, et maximis doloribus, summoque vitae periculo partus


page 36, image: s036

fuit. Hujus quidem Historiae veritatem impugnat Ludovicus Keplerus, Vir Doctissimus et meliore fortuna dignus, in dissertatione de Basilisco, quam praesens mihi nuper in transcursu ostendit. Sed testatur Salmuth, se ex literis Joannis Komeleri, in Consulis illius civitatis, ubi haec acta, aedibus tum degentis, ut oculati et fide digni testis, ad Gothofredum Hoffmannum affinem et compatrem suum datis, haec descripsisse. Pro nutritione et augmento exili, vasa ventriculi sufficiebant, vel ipse vicinus chylus. Nec novum est, in ventriculo, quanquam continuo assumptorum motu abluatur, tamen et apostemata, tumores etc. coacervari, suisque pelliculis includi. Tophi cortice duro, sed substantia pilosa, in animalibus conflantur, et diu in ventriculo asservantur, de quorum generatione crudite nuper scripsit in Aegagropilis Georg. Hier. Velschius. De Bezor Bauhini diligentiam jam dudum orbis suspexit. Ex bovino ventriculo tophum mali granati magnitudine possideo. In Islandici arietis ventriculo 50. hujusmodi reperti, ovo columbino aequales, quorum aliquot in Pinacotheca servo. Folliculos vermium ibidem observavi in bobus, porcis etc. Nec absimilia in homine notata Luercetano in demonstr. Hermet. Med.


page 37, image: s037

cap. 5. J. Jac. Craftio ad Hild. Cent. 2. Obs. 71. Panarolo Cent. 1. Obs. 41. Calculos plures quam 30. fundo ventriculi pertinacissime adhaerentes extraxit Joh. Bilgerus in Epist. ad Clarissimum Tuum Parentem Sect. 11. pag. 456. Et ego silices, et bene multos et satis grandes, ex ventriculo agni exemptos habeo. Igitur alienas res sibi concreditas et ventriculus custodit, et vel suis tunicis claudit, vel propria cujusque rei membrana involvit. Tophis seu pilorum fasciculis crustam duram obducit. Cur semen aeque hic atque in utero non exstrueret sibi domicilium seu secundas membranas? In brutis nescio an hujus extet exemplum. Frater tamen meus amantifsimus M. Albertus Bartholinus non ita pridem mihi narravit de fele quadam, quae in praedio Arcis Regiae Fridericiburgensis suos foetus evomuit, summâ adstantium admiratione, qui sancte affirmarunt, felem nihil prius devorasse, nec alia via rejecisse. In intestinis ova concipi et exinde excludi, extra dubium est, siquidem vera sunt, quae de ovis galli multorum experientiâ et fide referuntur. Ego propius ad uteri devolvor regionem, in cujus vicinia foetus Mussipontanus inventus. Extra hunc uterum alias, sed vicino loco, nempe in vasis spermaticis juxta fundum, molam


page 38, image: s038

genitam vidit Marquardus in Empir. Pract. In Tuba uteri, cujus eadem fere cum utero substantia, concipitur foetus. Quatuor exempla recitat Riolanus l. 2. Anthrop. cap. 35. foetuum ex tubis uteri exsectorum, digna, quae pro foetu Mussipontano adducantur tanquam verissima, tot Medicorum et Chirurgorum Gallorum testimoniis probata, de quibus neminem dubitare vult Riolanus Veteranus Anatomicus, et tardae alias fidei. Semen autem virile existimat per anfractuosos vasorum ductus tubam intrasse. Vesalio l. 5. Fabric. Hum. cap. 15. tenuior est uteri tunica, qua in cornua sua desinit. Certe in tubis uteri semen masculum quotidie recipi vero mihi fit simile, ibique praeparari, unde fit, ut primo mense in utero, ex observatione Harvei, nihil compareat, quum revera ad conceptionem concurrat, nec prorsus statim evanescat in auras, sed ad tempus ibi delitescat, ut cum foemineo misceatur uniaturqne. Hinc quando regressus denegatur quacunque obstructionis causa, in Tubis hisce mole dialatatis fit conceptus, sed quia in tantam capacitatem ampliari non possunt sua natura teretes et angustae, nisi raro naturae robore, quod de hydropica narrat Tulpius l. 4. Obs. cap. 44. vel exiles foetus generantur et imperfecti,


page 39, image: s039

vel incredibilibus doloribus ex membranarum distensione matri mors infertur, vel, si mater ferendo est, ruptis cornuum tunicis, ampliorem locum in cavitate abdominis foetus eligunt. Habes, mi HORSTI, meam conjecturam, ut constet, quomodo foetus ille inter peritonaeum et intestina pervenerit. Quanquam enim semini masculo ille insit fervor, ut vaporum specie spiritus quocunque feratur; tamen, quia nulla tum foret ratio, cur non in capite quoque et corde verus fieret conceptus, malo manifestis viis et certâ conjectura probatis insistere. Credo igitur, ex semine conceptum fuisse in Tuba Uteri foetum Mussipontanum, eumque grandiorem perrupisse canalem angustum et in proximam abdominis cavitatem projectum. Ut id firmius concedamus, uterus intercedit, qui prorsus dicitur intactus sine ullo cicatricis vestigio. At ruptura tubae adverti forsan potuisset, si eo dissectoris curiositas descendisset, vel certe cicatricis manifestum vestigium. Molitur subinde alium huicque haud absimilem ex utero exitum Natura, ut mirum nullum sit, si ex angustis Tubarum carceribus se extricare conetur foetus. Hildanus Cent. 1. Obs. 64. dissecuit aurificis uxorem, in qua matrix, erumpente infante


page 40, image: s040

lacerata, ejusque caput in laevam ventris capacitatem demissum. Ex hac uteri ruptura foetum nunc caput, nunc pedes manusve, qua data via est, in abdomen exserere, nunc toto corpore maternis intestinis incumbere, concedit Veslingius Synt. Anat. cap. 7. Interdum foras per apostema prorumpunt osseae particulae, ex umbilico, quod vidit Albucasis l. 2. Chir. cap. 76. Marcellus Donatus l. 4. Hist. Med. Mir. cap. 22. ex ano, teste Marsilio Cognato l. 4. Var. Observ. cap. 9. Jo. Langio, Lib. 2. Epist. Med. 39. Itaque, quum ex tubis evasisset foetus Mussipontanus, suo adhuc involucro tutus et tectus, ad proximam intestinorum regionem alligatus est ea vi, qua atheromata, steatomata etc. partibus saepe affiguntur. Majus vero misera mater pondus sensisset, si ad justum incrementum pervenisset, jam enim magnis doloribus vel per apostema viam sibi praeparasset, vel cum matre fuisset suffocatus. At vero, sive nutrimenti defectu sufficientis per lactearum inopiam et obstructionem, sive loci penuria compressus, ad magnitudinem consuetam debitamque non pervenit. Quod putredinem evaserit, salinis spiritibus imputandum, quibus induruit et siccato corpore incorruptus perstitit. Nolo causas petrificationis retexere,


page 41, image: s041

quas dato studio pertexuerunt, qui in Lithopaedio describendo desudarunt, laudati nobis Cent. 2. Hist. 100. Nec opus noctuas Athenas, aut apud Te de his prolixius nugari. Calculos non tantum in quavis corporis parte generari plures demonstrarunt, inprimis M. Donatus l. 4. cap. 30. et plures tales vidimus, etiam ex corde Cervi Norwegici extractus nuper lapis ponderosior in Musaeo Augusti Regis nostri suspenditur: Sed, quod mirabilius, ipsae partes in Saxum conversae leguntur, nonnunquam tota compages. De his alibi actum. Unum praeterire non possum, de quo sententiam tuam exquiro. Nuperis annis ex Suecia nobis relatum fuit, bovis cerebrum universum in lapidem mutatum esse, quod illo mactato demum deprehensum, quum antea prono semper et inclinato capite in pascuis vix ossibus haerens aegre progrederetur. Dubitavi exinde, qua via spiritibus patuerit commeatus. At nuper, quum ex obsessa urbe nostra benevole in castra Suecica essem invitatus ab Illustrissimis Legatis et Senatoribus Dn. Sciringo Rosenhan et Dn. Stenone Bieliche, magnis Literatorum fautoribus, comperi a laudatis Viris, rem, prout narrata fuerat, veram esse, servarique adhuc cranium cum incluso cerebro lapideo in praedio quodam


page 42, image: s042

Oxenstierniano, ad spirituum vero liberum transitum relicta videri hinc inde foraminula excavata, quae per stramen immissos liquores et flatus transmittant; utque magis et crederem, quae dicebantur a fide dignissimis, et diligentius inusitatae rei causam inquirerem, promisit mihi Illustris Bielchius vel iconem accuratam vel particulam cerebri saxei: Ubi promissis steterit magnus Heros, faciam ut et Tu hujus beneficii fias particeps. Interea haec apud Te rumina, Vir Eruditissime, et Epistolae praeter spem prolixae ignosce. Currenti calamo, etiam maxime occupato, semper aliquid offertur, ut vix sisti possit aut retardari. Facit naturae foecunditas, et Tui amor, ut ad lancem verba non expendantur. De re insolita quid dici possit, quidque mihi videatur, Tibi roganti amice et candide exposui, cui plura debere velim. Et nisi jam aliis negotiis avocarer, pluribus testarer, quanto obsequio et officio Tibi amicissimo sim obstrictus. Vale, Vir Magne, et in Literariae Reip. commodum et splendorem diu vive, nostri memor, et, si tempora tua permiserint, spicilegium secundum vasorum nostrorum Lymphaticorum quod mitto, veloci oculo tuo sed benevolo percurre.


page 43, image: s043

Scripsi necessaria celeritate. Hafniae, 2. Nov. 1660.

Impress. Darmst. in 4. et Hafniae in 8.

EPISTOLA IX. Dubia de Uteri vasis, valvula coronaria, et Lymphaticorum inventione. Penis cancrosi curatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. GEORGIUS SEGERUS Thorunensis.

CErte nihil gratius nuper mihi offerre potuissent Amici, exceptis literis Tuis; Hae enim mirum in modum me affecerunt. Inclusas una cum spicilegio secundo mox tradidi Magno Nostro Aesculapio, Dn. Jo. Casp. Bauhino, qui, ut Tuas legit, simulque nomen suum operi praefixum vidit, gratam responsionem brevi pollicitus est. Sic quoque jussu Tuo Cl. Wepferum, et salutaui, et, ut suis stet promissis, monui. Nullum tamen adhuc responsum â Viro Cl. obtinui. Scio, eum uberrimâ Praxi Medicâ, quam tam intra quam extra Remp. Schaffhusianam exercet, mirum defatigari. Cui accedit


page 44, image: s044

editio nonnullarum Historiarum Medicarum, si vera sunt, quae Bibliopola noster mihi retulit. Observationes ejus et Exercitationes de Apoplexia, proximis nundinis Francofurtensibus per Bibliopolas (nisi interea alia se offerat occasio) transmittam. Ejus namque exemplum jam ante annum ab ipso Autore pro Te obtinui, nec tamen ob turbas bellicas commode mittere potui, cum incertus etiam essem, an Hafniae moreris. Caeterum Dissertationem meam de Nutr. Foetus Hum. in utero Tibi, Vir summe, traditam esse, mihi gratulor, vereor, ut conciliatio, quam in ea inter Hipp. et novas observationes institui, sit ad palatum. Sed sufficit mihi, tentasse. Ego interim Tuum, Praeceptor Candidissime, candidum judicium magno cum desiderio exspecto. Sed et spicilegium Tuum secundum, et si quid hactenus â Te prodiit, quod scire mea interesse putas, unâ cum Oratione in Obitum Cl. Fuirenii, efflagito. Quae cuncta commode futuris nundinis mihi transferre poterit Vester Hauboldus, inprimis cum adhuc per integrum annum hic (si Deo ita placuerit) vivere decreverim. Interim nullus dubito, quin Memoriam meam Brunnianam cum aliis uni fasciculo inclusis Tibi obtulerit dictus Hauboldus. Sed redeo


page 45, image: s045

ad Dissert. meam de Nutr. Foetus. In ea concinnanda cum occupatus essem, non parum sane me torsit contradictio quaedam, quae mihi videtur esse in Tua Anat. Reform. et quidem Lib. 1. cap. 28. ubi inter alia dum de vasis uteri agis, ita pag. 165. scribis: Venae et Arteriae se invicem comitantes, feruntur inter uteri tunicas, inque tubulos illos membranaceos uteri sanguinem suum effundunt, non (N B.) in intimam usque uteri cavitatem deferuntur. Ast postea p. 166. expresse vasorum seu tubulorum potius oscula cavitatem fundi subire scribis. Ego in dicta dissert. posteriorem retinui sententiam, ut patet Sect. post. cap. 2. §. 6. cum eam doctrinae Tuae conformem sciam. Interea tamen, quomodo cum priori conciliari possit, ut paucis me doceas, obnixe rogo. Quae vero est illa Valvula Nova et nobilis, in trunco adscendente venae cavae, juxta venae Coronariae exortum, inventa, cujus mentionem et Tu quoque fecisti in spic. secundo c. 3. p. 17? Nonne eadem est cum illa, quam etiam ad Coronariae ortum positam, reditum sanguinis in truncum admittere scribis in Anat. Ref. Libel. 1. c. 5. p. 427? Si eadem, cur nova? Caeterum non sine admiratione legi, quae de prima Tua inventione nuper quoque movit Charleton in


page 46, image: s046

oecon. Anim. certe non video, quomodo omnes illi, qui pro Jolovio pugnant, subsistere possint, cum et relatio eorum plane sit diversa. Glissonius in Anat. Hep. c. 31. p. 266. se indicio Jolovii in vasorum aquosorum notitiam anno 1652. sub initium Junii demum venisse scribit: Quod et Charleton Exerc. 9. art. 2. confirmat. Verum Whartonus Adenogr. c. 15. p. 98. Jolovium circa A. 1650. eadem illa vasa invenisse notat. Hem quam egregie conveniunt. Neque vero etiam concoquere possum, quod Charleton scribit, Te eo tempore, quo Jolovius Glissonio vasa dicta demonstravit, nimirum sub initium Junii 1652. de illis vasis ne cogitasse quidem. Aliud testatur c. 2. Vasorum Lymph. in brutis, et nos, quibus jam mense Martio haec vasa magno nostro cum applausu demonstrasti. Quo tempore nec Jolovium, nec Glissoninm, nec Whartonum, multo minus Charletonum, de eis cogitasse pronunciare ausim. Sed ad alia. Praeteriti anni die 10. Novembr. hic Basileae Chirurgus Schwarzius, Lithotomus et Oculista egregius, Civi cuidam et tubicini, annos jam 70. praeter propter nato, membrum virile cancrosum plane et corruptum, feliciter praesente Cl. Platero circa radicem detruncavit, et cum ablata parte haemorrhagia


page 47, image: s047

insignis suturam impediret, guttulâ unâ atque alterâ olei glacialis antimonialis vasis immissâ sanguinem stitit, atque brevi tempore aegrum restituit. Ego huic operationi, ob adversam, quâ premebar, valetudinem, interesse non potui, licet ipse Chirurgus amice me invitarit. Finitâ curatione bonus ille senex officio suo iterum fungi coepit, multisque risum commovit. Sed non diu duravit haec felicitas. Nam ante mensem, et quod excurrit, in inguine dextro tumor cancrosus exortus, spatio brevi tantum nactus est incrementum, ut non tantum duorum pugnorum magnitudinem jam excedat, sed et apertus foeda ac foetida eructet, spesque in sola jam posita sit morte. Ego jam hoc exemplo quoque motus, non praeter rem fecisse Fabr. Hildanum credo, dum, simile exemplum in Cent. 3. observ. 88. proponens, caustica contra Celsum rejicit. Sed sufficiant ista hac vice. Tabellarius enim urget. Resalutant Te Viri Celeberrimi Feschius, Stupanus, Bauhinus et Platerus, meique Comites. Sed et Cl. Falcysius [gap: Greek word(s)] amice Te resalutat. Mirum sane in modum eum, lectulo jam lethali affixum, Tui mentio exhilaravit, amicitiamque Tuam quantum potuit depraedicavit. Obdormivit autem placide die 23. hujus mensis. At idem


page 48, image: s048

nos fatum manet. Vale, Praeceptor ac Patrone Colendissime, mihique fave. Dabam Basileae die 30. Oct. 1660.

EPISTOLA X. Dubiorum solutio. De Pene ingenti. GEORGIO SEGERO Basileam.

QUod nunc primum ad Tuas 30. Oct. anni praeteriti scriptas respondeam, aegre non feres, si temporum nostrorum rationes expenderis. Vivere Te et valere gaudeo, gratulorque Basiliensium favorem. Magno desiderio Cl. Wepferi promissas observationes et Exercitationes expecto. Per Hauboldum nostrum Tibi mitto Orationem in obitum Consobrini D. Fuirenii, amici quoque dum vixit tui, cui adjungitur Catalogus ejusdem Bibliothecae, quam patriae Academiae legavit. Utrumque vero in acceptum referes Consobrino meo Thomae Fuirenio. Spicilegia mea bina ex Vasis Lymphaticis recusa sunt Amstelodami, sed necdum ipse ea vidi, quanquam nomini meo inscripserit editor Cl. D. Blasius Prof. Med. Amstelodamensis. Illis visis Nobilis Bilsius, vel potius Medici quidam Roterodamenses,


page 49, image: s049

illius adulatores, irritati sunt, et per D. Zassium Epistola Apologetica acerbius quam decentius me agressi sunt, primo Belgicâ dialecto, mox latinâ ejusdem tenoris. E vestigio remisi responsum typis nostris impressum, quod hic vides. Alia opuscula mea, quae nuper lucem viderunt, ut ex catalogo edito intelliges, mittere non possum, ne Hauboldo sim molestus. Historiam de pene gangraenoso a te missam releges Cent. 6. hist. 96. Dubium, quod moves ex binis Anatomiae nostrae Reformatae locis, facile ipse solves, si ad verba attenderis, quae p. 166. statim sequuntur. Quanquam enim vasa uterina ad fundi cavitatem pertingant, non hiant tamen, nec aperiuntur, nisi tempore vel menstruorum vel impraegnationis, adeoque eo pertingere non videntur, quamdiu non reserantur. De nova illa valvula nobili Dn. Guiffarti recte mones, ad coronariae ortum quoque nobis fuisse notatam Lib. 1. c. 5. p. 427. Affirmat tamen Is. Cattierius Obs. Med. p. 71. in cadaverum sectione Lutetiae administrata, licet exacte et diligenter haec valvula fuerit conquisita, nullo modo fuisse repertam. De ductibus salivalibus auctis credo te inaudivisse, quos ductus Stenonianos Cl. van Horne vocat, quos bis nuper publice Leidae ostendit. Inventi et


page 50, image: s050

ab eodem Stenonio nostro, Discipulo olim meo, de quo mihi gratulor, privatis cum Cl. Olao Borrichio, Collega nostro, ductus quidam ab eodem Borrichio eruditissimo hygrophthalmici appellati. Et alia quae non vacat referre. Ita quotidie se scrutatoribus Natura magis magisque revelat. Ut vero pro historia tua penis gangraenosi, similem reddam, audi, si volupe, quid hisce diebus viderim. Quum nuper pagum Selandiae nostrae Baarup transirem, iter meum remoratus est homo miser stipem rogans, qui hernia se laborare querebatur. Propius accedere jussus, horrendum ex caligis producit membrum, quo Vir erat. Scrotum enim cum pene in unum corpus informe quasi coaluerat tam vastum, ut tres spithamas aequet longitudine, unam crassitie, speciem maximae cucurbitae referens, venis tumidis variegatum. Ad latus foramen patet, per quod lotium emittit, quod umbilicum credidi quum primum viderem: quae suspicio evanuit viso in superiore parte umbilico vero. Quoties lotium reddit, informe hoc peculium universum ex gremio suo prodire jubet, ne se commingat, quod damno ejus factum, laceris caligis fidem faciebat. In infima parte tumoris varicosi exulceratio comparet, quam subinde curatam,


page 51, image: s051

alio loco erumpere asseverat, ut tandem a gangraena ipsi interitus immineat. Majorem colem nec in nasutis, nec Aethiopibus, nec Asinis denique videre me unquam memini. Revera tamen pro hernia varicosa habui, quam a primis pueritiae annis pondus grande sublatum videtur procurasse. Puerum quinque annorum simili hernia hic Hafniae deformem, pro incurabili dimisi, nam in scroto omnia abdominis intestina videbantur conclusa, reliquo ventre, etiam post largum pastum, flaccido. Memoriam tuam Brunnianam cum aliis in tuo fasciculo non accepi. Interim gratias ago pro solito affectu, et rogo ut in amore pergas. Summum Bauhinum officiose saluta, a quo non ita pridem gratissimas et humanitatis plenas literas accepi. Me quod spectat, quia scio Te mihi favere, a curis Academicis jam ferior, a Ser. Rege meo, titulo et privilegio Honorarii Professoris clementissime decoratus. Nec tamen cessat calamus. Propediem praelum evadent Cista Medica et Centuriae Epistolarum. Reducem habemus D. Henr. a Moinichen, dignum mehercules patriae civem. Sed ad plures abiit Cl. Collega noster Spormannus. Vidua beati Wormii in thorum suum adscivit D. Christianum Fabricium, Medicum urbis


page 52, image: s052

nostrae praeclarum, tibi haud ignotum. Tu, mi Segere, vale diu nostri memor, cum Nobiliss. tuis comitibus, quos saluto cum reliquis, quos meo nomine salutare soles, inprimis Cl. D. Bogdanum. Vale, Hafn. 5. Mart. 1661.

T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XI. De instrumento ad ventriculum eluendum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

DIu jam est, quod nihil a te literarum acceperim, etsi bis terve ad te ex Anglia scripserim. Id negotiorum, quae te quotidie publicae utilitati intentum circumsistunt, pondere moleque, non aliquâ oblivione nostri, factum volo credere. Certe isthuc persuadere mihi malo, et vel palpum mihi ipse hoc pacto obtrudere, quam cruciare animum acerbâ hac tristique suspicione, Te in eorum me retulisse amicorum album, quorum, cum non videmus, solemus oblivisci. Misi ad te ex Anglia,


page 53, image: s053

inter alias, quas simul eidem epistolae illinebam nugas, etiam delineationem instrumenti cujusdam, Provendor, ni fallor, vocant Angli, ad exonerandum purgandumque stomachum ab Equite quodam Anglo nuper inventi. Eam an acceperis nescio. Sed tanti non est. Bacillus est oblongus ex pinna balenae factus; illum post pastum liberalius sumptum ventriculo per gulam immittit et sursum deorsum, horsum vorsum, agitando versandoquo, quomodo bombardarum fistulas solemus purgare, aliquandiu vibratum extrahit, vomitque ut Aesopus post tepidam. Haagensonio id narravi; is quâ est circa omnia quae ingenuo et liberali homine digna sunt, curiositate ac studio, sine dubio aliquod horum emet, libellumque simul hac de re scriptum, quandoquidem per Angliam molitur in patriam reditum. Sed pol tu quidem luculento nimis me ornasti praemio ob similes gerras et folia farferi, tam honorificâ mei factâ mentione in tuis Centuriis. Id ego rescivi primum in Anglia, paulo ante discessum ex insula. Armiger quidam Anglus, homo doctus et apprime eruditus, cohortis alioquin equestris sub Cromwellio Praefectus, et librum mihi tuum et loca ista monstravit, dum ponderum mensurarum nummorumque nostrorum,


page 54, image: s054

quae aliquoties ipsi inter legendum remoram injecerant, rationem a me sciscitaretur, et ad Angliae calculum me dictante et explicante revocaret. Erubui hercle cum vidi; sed tamen, fatendum enim est, nescio quis taciti gaudii sensus praecordia mihi percurrebat, suavi immortalitatis nomine permulsa, quam tuo beneficio me esse consecutum, et tuis istis aeternitati dudum consecratis voluminibus inscriptum gaudebam. Vale, vir Clarissime, et ita immortalitati stude, ut simul inter mortales diu possis degere, quod opto et spero. Vale. Lut. Paris. 1. Novembr. A. 1660.

T.

P. Schumacherus.

EPISTOLA XII. De eodem instrumento, et aliis. PETRO SCHUMACHERO Lutetiam.

CAve credas me inter eos esse, qui amicos cum Lunae phasi mutant, aut absentium oblivione laborant. Indignus essem tuâ amicitiâ, qua nihil mihi jucundius, nisi paria tecum in amore facerem. Caeterum totiens hactenus non licuit per literas tibi affectum testari, quem dudum debui, ob temporum difficultatem, qua


page 55, image: s055

obruti fuimus. Nunquam tamen tui memoriam deposui, quod mecum amici testabuntur, et hac manu jam fidem facio. Ex Anglia non nisi solas literas a Te accepi, quum in obsessam urbem essem reversus. Doleo alias periisse, inprimis quae delineationem instrumenti ad expurgandum ventriculum continebant. Vidi apud D. Möinichenum reducem ex pinna balaenae confectum instrumentum, sed displicet, quod serius id mihi innotuerit, quia ea de re egeram in Centuria quinta, quae praelum evaserat ante, quam haec viderim. Multum interim Tibi debeo, quod memor sis mei. Haagensonius salvus ad nos rediit, tuasque mihi tradidit, sed librum in Anglia editum de isto instrumento apud eum non vidi. Non est quod tantâ gratiarum actione excipias candorem meum, qui cum laude publica Tibi tua restituam in Centuriis. Quanti te faciam, etiam plures scire volui. Invenies etiam in quinta et sexta Centuriâ, quae jam publicam lucem meruerunt, nomen tuum, laudes tuas, observationes tuas mihi amice communicatas. Et in Centuriis Epistolarum Medicinalium utramque paginam facies, quia releges ibi tuas ad me datas literas, quae semper rara eruditione abundant. Antequam vero ad umbilicum priores duas


page 56, image: s056

Centurias Epistolarum Typographus perduxerit, rogandus est per Te Vir Nobiliss. et Celeberrimus D. Jacobus Mentelius, ut, quam de Vasis Lymphaticis Epistolam mihi destinavit, (sicut non ita pridem ad fratrem D. Erasmum Bartholinum scripsit) amice prima data occasione mittat, necdum enim ad manus meas pervenit, et nollem tanti Viri vel tantillum perire. Commode inseram Centuriis brevi edendis. Mitto Catalogum Operum meorum, si quidem Tu meas nugas aliquid esse soles putare. Meo quaeso nomine Cl. D. Guidonem Patinum saluta. Habeo illi destinatum fasciculum librorum hic editorum satis magnum, qui commodum nautam praestolatur. Interim et Tu et ille amice monebitis, quid gallica ingenia foecunda parturiant in Re Medica. Tibi vero, mi Schumachere, felix novi anni exordium precor, denique ut omnia ex animi sententia fluant. Consobrinum meum Finchium amice saluto, et utrumque bene valere jubeo. Hafn. Raptim. Cal. Jan. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 57, image: s057

EPISTOLA XIII. Veteris amicitiae commemoratio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

MAjorum Tuorum, ab Avo, per Parentem, Teque ipsum in Patrem meum et me, constantis benevolentiae et amicitiae documenta, quae penes me velut carissima asservantur cimelia, semper maximi feci. Quantaque animo inde meo surgat haereatque laetitia, ubicunque se obtulit occasio, palam sum testatus; ac pubice privatimque prae me tuli. Fidem facient inter alios complures Bogdanus et Segerus nostri. Tales eos jure mihi videor appellare, nostros nempe. Tuos, quoniam ab institutione, beneficiis et meritis tales haberi et vocari libenter volunt. Meos, quod a te acceptos, favente Numine, supremis in arte nostra insignire honoribus, optimo contigit fato. Hi, inquam, fidi sunt testes, inter caeteros, non sine honoris praefatione, in publica panegyri, celeberrimi nominis Tui meritorum non fuisse me immemorem. Utinam vero digne in paternae et avitae et propriae amicitiae memoriam praestare aliquid mihi obtigisset. Sed tam prona in me voluntate jam pridem veluti obrutum, majore adhuc honoris cumulo augere cum Tibi placet, dum nominis mei inscriptione


page 58, image: s058

spicilegium secundum Tuum mihi dono mittis, plane silentium imperas. Unum quod mihi superest, hisce profiteor, tum hujus, tum aliorum benevolentiae Tuae in me argumentorum nomine, gratias me agere maximas, semperque mansurum in aere Tuo. Perge porro famam extendere factis; ad quod virtutis opus DEus et sanitatem et quodvis prosperitatis genus, ut Tibi indulgeat, sinceris et ardentibus precibus voveo! Vale et salve cum omnibus Tuis, mei meorumque perpetuo memor. Basilea 4. Idus Xbr. 1660.

Tuus ex animo

J. C. Bauhinus.

EPISTOLA XIV. Uteri consensus cum capite. JOH. CASP. BAUHINO Basileam.

MAgni et a parentibus propagati affectus documenta illustria, grata mente excipio. Nimium mihi jam blandiri videor, quod in amicitiae paternae participationem olim admissum, constanter adhuc tuearis, laudesque impensius animum, qui Tibi tuisque meritis est addictissimus, et in perpetuum crit devinctus. Ex laude,


page 59, image: s059

quam concedis, magni amoris indicium capio. Etenim sic naturâ comparatum est, ut eum quem laudes, etiam ames, etiam laudari Te ab illo velis. Atque hinc ego, ut ex Floridis Apulei loquar, me dilectorem tuum profiteor: Multa tibi privatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. Plura pro me non loquar, quia, quantum loqui debeam, non ignoro, si verbis affectum metiri velles. Dumque familiae utriusque antiquum consensum meditor, plena penna depraedicandum, avocor ad alium affectum amicae curandum, quem narrare lubet, ut judicii Tui maturitate, quam absens veneror, opera mea sublevetur. Notus est uteri cum cerebro consensus, nervorum beneficio, quem dolor capitis in praegnantibus saepe prodit. Vertici inprimis uterus videtur respondere. Expertus est Joh. Langius Epist. 49. plus centies, in hystericarum et quavis uteri affectione, verticem capitis, prope suturam coronalem, qua glaciei frigus et pondus se sentire fatentur, utero affecto, lege quadam consortii condolere. Consensus hujus exemplum domesticum jam habeo. Soror enim mea unica charissima non raro in ossis sincipitis sinistra regione prope tempora locum mihi monstravit dolentem et frigidum, qui tam angustis


page 60, image: s060

terminis circumscribitur, ut thalerum Imperialem vix capiat, eoque frigore perseverante immunis a dolore non est, unde huic loco orbiculari emplastrum ex Tacamahaca et succino, me suasore, imponit, calidisque culcitris fovet caput, interne vero pilulis cephalicis et uterinis affectui se opponit, nam et uterum ego hujus mali fomitem pronunciavi. Unde vero hujus partis cerebri propior cum utero conspiratio oriatur, satis divinare nequeo. Quanto enim diutius in hoc studio versor, tanto me fateor scire minus. Hippocrates quidem l. 1. Praedict. §. 119. a strangulatione uteri convulsiones imminere prodidit, et 5. Aph. 35. sternutationem suffocationi succedere. Ubi communis causa, seu flatus seu vapor acris, consensum monstrare potest, neutiquam locum determinatum. Dubius haerebo, donec dubium solveris, qui artis nostrae secretorumque ejus fidelis es interpres, magnoque amicitiae consensu nihil nobis, discendi avidis, denegare soles. Sic

Ante descendet glacialis Ursae
Sidus, et Ponto vetito fruetur,
Quam tuas laudes calami quiescant.

Deus tantum amicum familiae nostrae et Reipublicae Medicae diu servet. Vale, Vir


page 61, image: s061

incomparabilis, et me, more tuo, amare perge. Hafniae Cal. Febr. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XV. In stibium invectiva. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

HEri me convenit popularis quidam tuus, nobilis Danus, Dn. Petrus Schomaker, cum quo jucundissimum habui de Te colloquium. Valde laetor, quod mei memineris, et fasciculum operum tuorum mihi adornaris, quem patienter expectabo. Ostendit ille mihi quendam indicem tuorum operum, quem spero mihi non denegabis. Pauca sunt hic nova praeter mortem Card. Mazarini, quem medicastri, saluberrimae Artis admodum ignari et toti, ut ipsi nugantur, in secretis Chymicis repositi, turpiter necarunt ac diti tradiderunt, cum suis granis narcoticis opiatis, et suo vino emetico venenatissimo. Secreta profitentur isti, qui primum, praecipuum, ac pene unicum Artis nostrae secretum non tenent, nempe veram ac


page 62, image: s062

legitimam bene medendi methodum, quae est Secretum secretorum secretissimum, sed paucis notum. Hic habemus eruditum quendam Collegam, qui sese accingit ad editionem duorum librorum, quorum unus erit de Pleuritide eritque instar Methodi medendi generalis: Alter erit de Vomitu, stibiique veneno. Utrumque facile habebis, postquam editus fuerit. Mittam Tibi etiam fasciculum ex iis conflatum, quae hic prostant, Libellis nimirum ac Thesibus Scholae nostrae, cum solenni quodam senatus consulto, a nobis ante annum impetrato, adversus superbum ac superciliosum quoddam hominum genus, nempe tonsores et Chirurgos togatos et manicatos. Carissimos fratres omnes saluto, et ex iis singulis praesertim Erasmum. Vale meque, quod facis, amare perge. Parisiis, die Mercurii 9. Martii 1661.

Tuus ex animo

Guido Patin, Doct. Paris. et Prof. Reg.

EPISTOLA XVI. De stibio nonnulla. GUIDONI PATINO Lutetiam.

STibii venenum justis de causis detestaris, tecumque saluberrima Facultas


page 63, image: s063

Parisiensis. At, si rite sit praeparatum, minus noxium profitentur qui circa cineres occupantur. Plenis buccis ab his laudatur, et experientias clamant. Quam litem meam non faciam. Nunquam adhuc ausus fui istud remedii genus aegris meis commendare, quia vestigia me terrent. Quanquam in contumacibus morbis salutarem ejus usum viderim. Malo quippe nodo malus cuneus quaerendus. Ipse cum aliquando Neapoli decumberem, suasu Severini, ad hepate Antimonii quaerebam auxilium, sed fere pleuritidem mihi advocassem. Consobrino vero meo feliciter successit vinum stibiatum, statimque expurgato ventriculo convalescenti. Itaque et morbi discrimen et naturae considerandum. Subinde necessitas ad vehementia nos animat remedia, quando mitiora nihil proficiunt. Certe helleborus Hippocrati nostro adeo familiaris, suos quoque patitur manes, ut alia taceam. Ego tamen, ut serio tecum loquar, malim fortiter aegrotare, quam ex stibio nauseare. Tutam enim in Medicina viam amo, ne defametur Ars saluberrima, et aegri incertae aleae exponantur. Promissum fasciculum quamprimum mittam. Vale. Hafniae 20. Apr. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 64, image: s064

EPISTOLA XVII. De fluxu uterino et Terra Norwegica. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SIc tandem, Hafniâ relictâ, cum Cancellario Regni Norwagiae, Dn. Ovidio Bielcke, per Scaniam, Sueciae partem, et Norwagiam ad meos deveni Lares. Iter itaque (Deo sic volente) a nobis absolutum plane injucundum. Moestos interdum incedebamus locos, visuque ac memoriâ satis deformes: Plurimae noctes imbribus foedae, et exeunte mense illunes intercipiebant tam oculorum, quam aurium usum; ut caelum taceam rigore omnino horridum. Sic Norwagis semper

Frigore consuetis favet inclementia coeli.

Ad ea jam transco, quae hoc in itinere in re Medica observaverim, adnotaverimque rariora, Tecum inter Medicos curiosissimo communicanda. Schenckius quidem libr. 4. Obs. 176. et seq. Marcellus Donat. in Hist. sua medic. mirab. libr. 4. c. 22. aliique quamplurimi historias similes curiosâ conscripsêre manu, ut supervacaneus hic meus videatur labor et historiarum communicatio. Sed cur vetera extollamus, recentium incuriosi? In Regia civitate


page 65, image: s065

Christiania nostros apud Norwagos, hospitium monstrabatur mihi ab Amico in aedibus viduae Friderici Zimmermanni p. m. Oenopolae, dum viveret, ibidem. Antequam ad coenam venissemus hospites singuli, me vocat illa lecto affixa, et insignibus cruciatibus detenta undique horum causas, et quae acciderit in proprio corpore historia admiratione haud carens, enarrat ordine. Annum sci. cum complevisset aetatis suae incrementum percipit totius corporis inferioris, nullo tamen cum dolore aut suae valetudinis incommodo conjunctum. De graviditate neque cogitabat semel, nec loqui audebat, ne ob praevalidam aetatem risui sese exponeret. civium; molam tamen intro latitare credebat semel vel iterum, mox aliae in animum incurrebant cogitationes, de graviditate adhuc nullae. Interea cum animaretur foetus in utero, cum tenerrimum corpus, et adhuc anima sui ignara in alvo materna instruebatur ad vivendi patientiam, maritus febre maligna occumbit, terrae mandatur: Eo ipso die eodem morbi genere et filia prosternitur, moritur et illa. Hinc duplicato propter domestica mala dolore, dies noctesque lacrymis et conclamationibus transigebat, vitamque aegritudine animi finire firmiter


page 66, image: s066

secum concluserat, ut tandem quoque febre pestifera prehenderetur lethaliter. Febris post dies aliquot remittit, dolores interim parturientium patiens percipit similes, et post atrocissimos cruciatus putris foetidissimaque ex utero profluere incipit materia, mox fluxus cessat et intermittit. Abeunt septimanae aliquot, in quibus vivebat mediocriter, jamque corpus satis esse expurgatum putabat. Sed ecce! post trium septimanarum spatium dolores redeunt adhuc saeviores, mortemque jam jam instare putabat patiens una cum adstantibus. Verum sicuti canit Poeta

Parturiunt montes nascetur ridiculus mus.

Ita, inter labores intensissimos, ulna, seu cubiti os inferius foetus demortui procedit, nusquam corruptum, et nihil amplius. Ab illo tempore dolores interdum revertebantur, remittebant interdum penitus, receduntque et reveniunt adhuc hoc ipso die, sentitque illa ossium diversorum motionem diversam cum animi deliquiis, variisque symptomatum gravitatibus. Doctissimus Dominus M. Rhodius Professor Math. et Medicus ibidem, incertus quid ageret, me in consilium vocabat ante lectum aegrotantis coram sedens: conquerebatur autem


page 67, image: s067

ille de validissima clausura uteri. Ego Iustrumenti Glauberiani (cum aliorum detrectaret) suadebam adplicationem, quod Autor praedictus habet in libr. suo Furn. Philosoph. part. 2. c. 88. ut, si quid restaret in utero putredinis, cum ossibus exiret; quemadmodum instrumenti istius usus insignes et felices satis in clausura uteri mensiumque obstructione pertinacissima vidi studiosus adhuc in Academia Lipsiensi; jussique insuper, ut medicamentis internis ex myrrha et aliis paratis ulteriori resisterent putredinis irruptioni etc. Exitum hujus historiae expectamus adhuc cum desiderio.

Alteram nunc addo historiam. Juvenis Rusticus 19. annor. non procul abhinc ingenti subito corripitur horrore, mox calor subsequitur praeternaturalis cum dolore capitis acerbo: paucis diebus elapsis post, ex aure dextra materia profluit purulenta satis copiose, mox cum pure exit eadem ex aure dens, quem Exc. Tae. hîc mitto. Juvenis ille nullo tum temporis carebat dente, eosque adhuc habet omnes et singulos. Amisit hujus dentis particulam Rev. Dns. Janus Buggaeus pastor in Sogn, qui hunc non solum mihi dedit dentem, sed et juvenem monstravit.

Mitto terram, quam nuper Tibi, cum


page 68, image: s068

Hafniae essem, promiseram, ex communicatione Viri Nob. Dn. D. Gabrielis Griesley, Reginae in Portugallia Archiatri, reperiturque illa 2. milliar. spatio a Lisbona. Mira adspice naturae ludibria, et mirare!

Terram inveni in itinere nostro prope Bergas, cujus particulam hisce adjunxi literis. Nescio an haec sit illa, cujus Petraeius fecerit mentionem in Nosologia sua. Verum vix pro medicina et hanc habeo, quamvis non tam sabulosa, quam aliae, quae antehac et Nob. Wormio p. m. et Tibi fuêre transmissae, et mihi: potius colorem aemulatur Pictorum, et Ochrae speciem repraesentat, cum etiam hypocaustum hâc terrâ crustatum viderim non procul abhinc.

Hisce vale, et, si occupationes Tuae horam concedunt, rescribe.

Bergis d. 11. Mart. 1661.

T. T.

Joh. Fredericus Treublerus D.



page 69, image: s069

EPISTOLA XVIII. Naturae in expellendo foetu, et curandis vulneribus solertia. JOH. FRID. TREUBLERO Bergas.

DIfficile iter Te superasse gaudeo, tuisque feliciter esse redditum. Casus in itinere observati oppido rari sunt. Primum quod spectat mulieris, magnis cruciatibus ulnam foetus haud corruptam ex utero excernentis, et aliorum ossium motum sentientis, non dissimile semel iterumque observasse me memini. Nuper quoque variae foetus particulae osseae variis viis, ex umbilico, inguine, uteri vagina, interruptis vicibus ex muliere doloribus fatigata prodiere, et etiam nunc statis temporibus reliquiae excernuntur. Sine instrumentorum variorum apparatu, quem foeminae nostrae aversantur, natura sensim expellit in utero contenta sibique adversa, quemadmodum in secundinis foetuque mortuo non semel observavimus. Tamque hujus rei solicita esse solet Natura, ut, si per naturalem viam denegetur exitus, vicinas eligat quascunque vique viam faciat. De mulieris umbilico et inguine jam dixi, quam historiam alibi dato studio exponam. Narravit mihi obstetrix nostra Elisabetha,


page 70, image: s070

adfuisse se puerperae Hafniensi, quae frustra in partu laborans, spe enitendi foetum mortuum frustrabatur; tandem tamen favente Lucina, ruptum inguen sinistrum partem foetus osseam exclusisse, reliquis particulis ordinaria viâ sensim prodeuntibus. Hanc Naturae providam curam in expulsione foetus per apostemata uteri, vel umbilici, exemplis depraedicant Albucases Arabs l. 2. c. 76. et postea Alexander Benedictus l. 25. c. 33. ut taceam recentiora exempla ab Hildano Resp. ad Doringium, et Rosseto l. de Part. Caes. annotata. Unde de felici exitu in muliere a Te nominata dubitare non possum, quanquam tardior futura sit expulsio reliquarum particularum foetus, nec sine repetitis cruciatibus, quos Natura in valido conatu rerum quidem alienarum, sed quibus jam uterus assuevit, expellendarum necessario inducit. Ejusdem Naturae est beneficium, quod per abscessum auris purulentum, dens intus latens et a magnitudine reliquorum alveolo suo exclusus, tanquam superflua oris pars, projectus sit. Natura enim optimi oeconomi vices supplet, expellens vel superflua vel inutilia, et de caeteris prudenter providens sibi suisque. Inprimis istam ejus curam in utero videmus, quem tam solicite expurgat, juvatque, quando oneroso


page 71, image: s071

pondere liberari non potest. Nostris mulieribus solet esse faventior in extrema necessitate constitutis, modo ad opportunum tempus obstetrices ejus nutum praestolentur, tumque manum promptam et doctam adhibeant. Instrumentorum in foetu mortuo extrahendo utilitatem novimus, et variae expertae sunt. Dici autem non potest, quam in septentrione benigna sit Natura etiam sine ista vi. Exempla nota sunt. In casu dissimili referam, quid nuper viderim. Miles quidam equo stabulum humile ingressurus, inconsiderata festinatione trabem fronti impegit. Tumebat ilico pars et molesto sensu afficiebat cordatum hominem, qui mascule se in obsidione Hafniensi gesserat. Sed gravioribus malis assuetus tumorem generoso animo neglexit sprevitque. Interea collectum ex contusione pus, intra cutem conclusum, os sensim frontis erodit ad membranas usque cerebri interiores, ut, aperto demum tumore, cerebri motum cum Chirurgo nostro perito Daniele Aspachio accurate observaverim. Monebamus de imminente periculo, nisi manum Chirurgi admitteret. Imperterritus ille, nihil motus nostro prognostico, dolorem inter minima reputans, solâ puris, cottidie copiose collecti, abstersione, unica purgatione


page 72, image: s072

et sudoriferis istud se vulnus curaturum sperabat. Id quod audaciae illius, etiam inter commilitum compotationes, feliciter tandem successit. Tam provida est ad sui conversationem Natura, ut onere excrementorum, curationem impedientium et symptomata advocantium, levata per puris abstersionem ichorisque evacuationem mundatas partes affectas consolidare annitatur, quod in aliis vulneribus pari facilitate tentat, quae vel a pulvere sympathetico vel unguento armario falso creduntur percurata. Pro Terrae quoque Bergensis massa gratias ago. An scorbuti sit antidotum, juxta tecum dubito. Plures hujusmodi terrae in terra quoque nostra reperiuntur, quarum vis adhuc nobis non innotuit, nisi ad pigmentarium usum. Forsan tamen occulti aliquid latet, per experimenta varia eliciendum. Quod tuae solertiae relinquo, qui praesens copiam istius terrae habes, et experiendi commoditatem. Vale et me ama. Hafniae 10. May 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 73, image: s073

EPISTOLA XIX. De Bilsianis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. JOANNES LEONARDI BLASIUS, J. U. D. et Advocatus.

NUnquam ausus fuissem, Vir Excellentissime, gravissima tua interpellare negotia, nisi a laudatissimâ humanitate tuâ mihi veniam sponderem. Nominis tui quodam quasi splendore deterritus scribere ad te hactenus supersedi. Novi enim, quam arduas sustineas provincias, nec seriae tuae in uno occupantur curae, sed partem laborum tuorum sibi vindicat Potentissimus Daniae Monarcha, orbis ille Candidatus; partem Academia: quorum alterum totum exposcit hominem, et quicquid in homine virium est et industriae. Attamen quandoquidem unicus frater meus per literas aditum apud te invenerit, et ego jam a teneris, dum me arti medicae adhuc dederam, ingenii tui dotes, nominis famam et aeternitati consecratos labores admiratus, et aliquoties hoc publico carmine testatus fuerim, pro innatâ tuâ in omnes doctrinae, ut sic dicam, helluones liberam hanc meam compellationem admittes, qua omnia mea officia tibi humillime offeruntur.


page 74, image: s074

Quaesitis verborum lenociniis laudes tuas non depraedicabo, nec, si verba suppeterent, id unquam tentare audeam, veritus, ne laudes, appendices tuarum virtutum et recte factorum comites, ingenii culpâ detererem. Imitatus quocirca Timantem, in Iphigenia ad aram periturâ, quod stili penicillo exprimere non polleo, velo contegam. Omnino Tu mihi

---- ---- ---- ---- ---- perenni
Luna dum cursu rediens novabit
Menstrua vultus,

in ore eris, non quidem pro merito, sed nostro affectu. Scio, quam misere his in oris a quibusdam velliceris, quos putem, jam te scire mihi annuis, Bilsium ejusque asseclas indigito, qui sunt Epicuri de grege porci. Doleo, quod cum ejusmodi farinae hominibus tibi tam innoxio negotii quid intercesserit, dolent et mecum litterati plures. Quid enim cum talibus agendum, qui sese, haud moto quaestionum cardine, scelestis conviciorum dicteriis munire et erumpere solent? Et minis solummodo acerbis in Te, et qui tecum sine praevio rei controversae examine in eorum sententiam ire detrectant, abunde invehunt, et se jactitant imponere Pelio Ossam posse, quum miseris illis


page 75, image: s075

procul dubio constet, quod contra Deos militare ne ipsis quidem Gigantibus bene et ex voto successerit, adeoque sit periculosae plenum opus aleae.

Ultimum, quod frater meus Gerardus Leon. Blasius Tibi transmisit epistolium, scripserat Zassius aliquis, contra quod egregium tuum legimus responsum latine editum, quod ego tunc Amstelodami, ipso, quo fratri meo dilecto una cum literis tuis tradebatur, momento in idioma nostrum belgicum transtuli, quam recte, judicent alii, qui (prefiscine dixero) me mihique ob id laudant. Hoc contra tuum Responsum enata rursus est haec, quam heic vides, Epistola. Venit nomine Bilsii, at hoc Tibi in aurem dictum esto, Bilsium ejus authorem neutiquam esse aut esse posse, quippe qui idioma nostrum belgicum non adeo callet, sed author ejus est Laurentius Jordaan, Doctor quoque, si diis placet, Rotterodamensis, qui Martialis tanquam nepos ex Pasquinorum genere originem ducit, et quo in studio hic maxime excellit, omnesque bonae famae integraeque aestimationis Viros lacessere solet indies, cujus improbum aculeum jam saepius expertus est celeberr. Prof. Johannes van Horne.

Rem ille in hoc negotio minime tangit,


page 76, image: s076

sed totus in conviciis occupatur, adeoque reponere quid omnino necesse est, et quamvis impia mollire Thracum pectora prius quis posset, tamen et haec Te retorquere debere vult nominis tui majestas. Restat, illos vehementer exagites, qui, ut Sisyphus saxum, convicia revolvunt et crambem jam saepius coctam, bestiarum instar, ruminant. Sic Responsio tua ad literas has Bilsianas (si ita nominare liceat, quamvis author illarum in ipso frontispicio peccet et falsi reum se arguat, alienisque bobus aret) aut Danicâ, aut Germanicâ aut aliâ quavis linguâ confecta, si ejus copiam nobis per literas transmittere non dedigneris, ejus versio statim a me probe absolvetur et edetur. Quinimo licet Tua Claritas in Arcto habitet, non desunt tamen et hic, qui pro famae tuae incolumitate contra insulsam hanc Gerronum et Graculorum turbam militare ausint. Quod reliquum est, Tibi totum relinquitur, nos Apologeticum tuum anxie moramur.

Vale, Vir honorande, diuque laetus intersis populo Danorum et publico Academiae bono, cui natus es. Me Te colentem serio et amantem ut redames, unice voveo.

Dabam Lugduni Batavorum a. d. 25. Martii Gregor. 1661.



page 77, image: s077

EPISTOLA XX. Innocentiae sua Apologia. JOANNI L. BLASIO Leidam.

MAgnum Tuum in me affectum satis laudare non possum. Beneficia beneficiis cumulas, meque oneras encomiis, quibus imparem me fateor. Excessum tamen amoris in me Tui gratus agnosco, et omni ope annitar, ne indignum me vel amicitia tua vel affinitate censeas. Carmen honori meo dedicatum et editioni spicilegiorum meorum a fratre Tuo Celeberrimo D. Gerardo Blasio iterum apud vos procuratae praefixum, sublimis Tui spiritus publicum est argumentum et singularis in me benevolentiae signum. Auxisti candidum sincerumque animum eleganti versione Belgica, quam Responsioni meae ad Zassium commodasti. Sic parem Te ubique monstras, sive orationem pedibus certis constringas, sive libere per argumentum decurras. Placent omnia amoris tui argumenta, vel ideo, quod in hac causa Bilsiana justitiam ames, cujus clarissimus et disertissimus es interpres, quique ex Justiniano Tuo litigatoribus istis exprobrare potes, quod parum honeste vivant, dum me immerentem laedunt. Ex qua deinde rubrica sint damnandi, Juris


page 78, image: s078

Consultus dices. De causae meae justitia certus sum, quia hominem Nobilem non laesi, sed in experimentorum ejus veritatem inquisivi ea calami animique temperantia, ut hominem naturae mysteriis intentum ad amorem provocarem et veritatem, tanquam ex silice scintillas, elicerem. Quod institutum pessimo consilio interverterunt, qui amica verba in sinistram partem interpretati sunt Nobilemque Anatomicum, latinas literas ignorantem, contra me armarunt. Ego quidem Zassio extemporanea Epistola, quam tanti fecisti, ut in dialectum Bilsio notam transferres, respondi, quanquam vix responsionem mereretur cassa rebus Epistola illius: Apud me tamen statui, silentio contemnere, quicquid posthac alii subornati gerrones effutire contra innocentiam meam voluerint. Nam cum leone, et cum excetra, cum cervo, cum apro Aetolico, cum avibus Stymphalicis, cum antaeo deluctari mavelim, quam cum ejus farinae hominibus, quos, ut idem Comicus loquitur, quum nihil refert, pudet, ubi pudendum est, ibi eos deserit pudor, quum usus est ut pudeat. Jordanus ille nec beneficio antehac nec injuria notus, si author est maledicae Epistolae novissimae, inveniet inter discipulos meos, qui eum bene pro meritis depexum


page 79, image: s079

det, jamque accinctus est Stephanus noster, cujus Responsionem, quam inaudivi eum adornare, habebis quando prelum evaserit, ex quâ forsan plura audient mala malorum illi fabri, quam audivit unquam Clinia ex Demetrio. Mihi vero gratulor, quod inter paucos famae meae obtrectatores, plures in Belgio, in orbe reliquo, sint candidae animae, quae in laudes meas se ferunt. An id meo merito, illi judicent, qui me norunt, quanquam fateri non erubescam, hactenus, quantum in me, aethera ac lucem amasse, et Seneca praeeunte, teste coelo vixisse. Tuae pennae multa debeo, nec minus fratis Tui Clarissimi, quem officiose saluto. Vale, mi Blasi, et Bartholinum, quem tanti facis, tuum esse non dubita. Hafniae 10. Apr. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXI. De Curatione Hypochondriaci. FRID. HAMMERICO Elsingoram.

LAetor, quod amicum consilium nuper communicatum amice exceperis. Rogo


page 80, image: s080

vero per amicitiam nostram, ne aegre feras, quod liberius scripserim de iis, quae optimo consilio ipse meditatus es. Neque negligentiam tuam incusavi in neglecto scorbuto, sed in relatione mihi communicata id neglectum esse indicare amice volui. Absit enim, ut de fide et experientia tua vel minimum dubitem, quam magni facio et ex merito omnibus depraedico. Recte igitur facis, quod scorbutum quoque inquivilinum aegri hospitem impugnes. Quid vero porro faciendum sit, quanquam ipse praevideas, quo polles rerum medicarum usu, tamen, quia mihi eam necessitatem defers, iterum suaderem, ut luna decrescente vena secaretur, quia intelligo naturam per nares excretionem moliri: Deinde, ad obstructiones mesenterii sensim aperiendas, clisteribus iisdem carminativis insistendum, quia cum successu priores applicatos mihi retulit Christina Trönner, quibus acuendis si electuarium Diacatholicum etc. addere placuerit, non repugnarim. Aquam vero Antiscorbuticam recte concessisti, sine sudoris profusione larga, unde virium debilitas; sufficit enim vel levis mador sive in lecto sive deambulatione provocatus. Spero frequentiore horum usu, pectori anhelanti levamen, quippe credo Respirationis


page 81, image: s081

difficultatem pectori et pulmonibus non deberi referri acceptam primario, quia tussis sicca est, nihil extussitur, nulla atrophia aut tabes adest, sed dependere a compressu diaphragmatis et vaporibus sursum exhalantibus. Interim Tussi, ad mitigandum symptoma illud, optimo consilio linctus â te praescriptus inserviet, inprimis si Syrupos antiscorbuticos miscueris, scelotyrbicum, mororum Norvagicorum etc. sed nolo taediose tibi in mentem revocare, qnae ex usu esse abunde novisti, veniam potius deprecor, quod amore et erga Te et aegrum candide repetam Tibi notissima. Voti summa est, ut me ames, et porro praeclara arte optimum aegrum, vivere et valere dignissimum, subleves. Vale, amicissime Domine Hammerice, et perge bene de Aesculapio mereri. Hafniae 3. April. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXII. De conditura Bilsiana. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod Olaum Borrichium, virum Clarissimum et nostrae Academiae non


page 82, image: s082

vulgare ornamentum, commendatitiis ad me instruxeris litteris, habeo summi beneficii loco. Sed patiare interim, me amice tecum expostulare super Epistolii Tui inscriptione hactenus, ut non mihi visa, ita certe admodum invisa. Quid enim commisi nunc, amicitia Tua quod indignum me reddat, quo minus jam, ut olim, amicus Tuus audiam? Excussi conscientiae meae loculos, nec uspiam reperio, me in Tuam peccasse amicitiam: Quotquot enim, vel simplici Tua salutatiuncula instructi, ad me accesserunt, eos omni benevolentiae genere prosecutus sum, omniaque officiorum nomina et obtuli et praestiti libentissime. In testimonium advocare singulos non est necesse, neque enim culpam tam venio deprecatum, quam veluti postliminio revocatam eam familiaritatem, cujus doleo aliquam partem imminutam esse, sive locorum intercapedine, sive ob intermissum litterarum commercium. Ecce autem quam commodam mihi praebeat occasionem D. Bilsius, qui, cum videat nos communem Anatomicorum causam in sui gratiam deserere nolle, in ambos satis furibunde invehitur, verbisque contumeliosis, ab amanuensibus suis excogitatis, nos lacessit. Non potui autem non Tibi subministrare per Clariss. D. Blasium, quae putavi


page 83, image: s083

posse inservire et inseri Tuae duplicationi, quam procul omni dubio, si alioquin recte generosam mentem Tuam novi, superaddes primae Responsioni, quae non tam lecta quam avidissime devorata fuit ab Eruditorum choro. Tibi enim, ceu Herculi Anatomico, hoc monstrum debellare eonvenit. Ego aliis armis eum adoriar, et sicuti brevi spero Triumphum de conditura cadaverum, (cujus specimen cum exhibuissem Cl. D. Borrichio, asseruit Bilsianam superare) ita de sanguinis ex arteriis in venas traductione magnas coepi cogitationes. Interea Deum Opt. Max. supplex oro, ut quam diutine laetus intersis populo Asclepiadeo, seroque in coelum redeas beatus. Dabam Lugduni Batavorum 19/29 Aprilis 1661.

Excellentissimi Nominis Tui

Cultor Jo. van Horne.

EPISTOLA XXIII. Dysuria a partu difficili. JOANNI van HORNE Leidam.

NOli quaeso de veteri constantique amicitia dubitare, quanquam festinans calamus forsan in Epistolii inscriptione amici


page 84, image: s084

nomen omiserit. Altius haeret animo tuum nomen, quam ut obliterari possit. Nunquam de constantia tua dubitavi, tot documentis mihi amicisque, quos benevole semper excipis, testata. Suspiciones si quaedam utrinque intercesserint, eas apud me expunxi, serioque profiteor bis tanto amicos esse inter nos quam prius. Perpetuum inter nos volo esse amicitiae foedus, nullis suspicionibus violandum. Primos Bilsii impetus sustinui, nec dubito, quin par sim futurus subornatis illius, si in arenam cum illis descendere vacaret. Sed, quia maledictis in nuperrima Epistola Belgica certant, sinam eos suo sensu inimico abundare.

Nihil jam me oportet scire, oblitus sum omnia. Excitabitur ex Academia nostra, qui superbiam illorum et inficetos mores verbis condignis castigabit. Ego pacem amo, vel, si certandum, manus cum honestis conferre paratus sum. Cum reliquis nulla famae memoria erit. Tuam vero condituram bonis ominibus prosequor, ut aeternitati Tuae applaudam. Anatome jam apud nos quiescit, quam vos strenue exercetis. Unde deficit ulterior scribendi materies. Historiam tamen consignabo a Theatro nostro haud alienam. Hoc ipso vere ex difficili partu masculo uxori honestissimae


page 85, image: s085

civis Hafniensis, dysuria orta, mox membranae prodierunt sive rudi obstetricis manu sive foetus vi a vesicâ abrasae, quibus adhaerebant arenulae calcis instar, quas membranulas ideo non ex uteri, sed vesicae cervice credidi post suppurationem deciduas, inde enim urinae incontinentia sequuta est, cessante dysuria. Multa tentata in salutem optimae foeminae, sed plenam sanitatem promittere ausus non sum: Quanquam enim tractu temporis mitior evadat affectus, tamen, quia sphincter vesicae laesus mihi videtur, qui regnerari vix poterit, permansurum lotii incommodum fluxum ominabar. Id quod eventus comprobavit. Sedens tamen continere lotium potest, donec surgendo se moveat. Nescio an similia viderit Hippocrates l. 2. Epid. s. 2. in uxore coriarii, quae post partum ex locellis membranosum quiddam dejecit, subscquente urinae difficultate. An membranosum hoc ex cervice uteri prodierit, vel ex vesica, ambigo propter urinae difficultatem, et quod haec post aliud puerperium intermiserit. Nostra enim necdum exinde peperit, nec difficultate liberata est. Tu judica, qui ingenio polles et eruditione clarissima. Vale, ut publico Reipublicae Anatomicae bono diu orbi nostro et Academiae vestrae supersis.


page 86, image: s086

Hafniae. 11. Junii. 1661.

T. T. Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXIV. De prima Ductus salivalis exterioris inventione, et Bilsianis experimentis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

CUm tuum in me affectum considero, Celeberrime Vir, meque nihil tale promeritum intueor; non possum, quin summam tuam humanitatem eâ, quâ par est, veneratione prosequar: Tot enim tui amoris se manifestant argumenta, ut vel hinc mihi pateat, veteres optimô jure

Praeceptores sancti voluisse Parentis
---- ---- ---- Esse loco,

diemque, quo in discipulorum numerum a te adoptatus sum, natali merito censeam comparandum. Quid enim aliud sibi vendicant humanissimae tuae literae, digna cujus omnibus cum magna gratiarum actione responderem membris, nisi singula tanta essent, ut peculiarem sibi responsionem flagitarent? Quod cum mea infantia non permittat, satius duco gratâ haec mente recondere, quam, verbis proletariô more gratias agendo, leviora, quam pro


page 87, image: s087

rei dignitate, proferre. Cum vero, ut ductus salivalis exterioris iconem edam, in eadem epistola author mihi sis; non possum, quin et invidiam, quam haec mihi inventiuncula peperit, et simul, quem ex hâc invidia percepi fructum, paucis tibi exponam, non ut in mustaceo laureolam quaeram; sed ut invidiosum plagii crimen a me rejiciam. Doleo namque eam mihi imponi necessitatem, ut vel de re non ita magni ponderis multa fari, vel turpem ignominiae notam subire cogar. Res quidem ipsa rite ponderata id nequaquam meretur, maxime cum similis omnino ductus jam ante fuerit inventus, quin ipse, de quo in praesens agitur, a Casserio, licet musculi nomine, (quod ex tuis in buccinatoris musculi historia didici institutionibus) observatus: Cum tamen, quod ejus gratiâ mihi intentatur, crimen silentium minime patiatur, tibi, ut Praeceptori discipulus, totam rem enarrabo, tuoque judicio, quid inde decernendum, relinquam. Saepius jam a Clarissimo Sylvio et a Celeberr. Dno. van Horne secundo exhibitus publico ductus ille fuerat, cum aliquot inde hebdomadibus, quam ob causam nescio, abalienatus a me Claris. Gerard. Blasius tantum suis tribueret affectibus, ut: licet ductus istius inquisitioni manum nunquam


page 88, image: s088

admoverit; licet, cum semitruncatum illi primo exhiberem, quid esset non valuerit significare; licet in suis ad Eyssonium literis frater ejus paucis ante, quam haec mihi significarentur, diebus inventionem illius mihi tribuerit; licet ipse tandem in ultimo de Medicina Generali scripto, rei, quam se reperisse ait, nec verum assignet ortum, nec exitum verum: nihilominus Clariss. Viris, Sylvio et van Horne, per fratrem, hinc praedicto in libro omnibus sibi illam deberi significaret. Quae ut manifestiora evadant, veniam dabis, si et inventionis occasionem, et quid inde actum, paucis exposuero. Annus est, cum ego, a Blasio hospitio exceptus, observans in illo, cui tertia ab adventu meo hebdomade finem imponebat, collegio commodam subjecta Anatomica habendi occasionem, solicitarem Clariss. Virum, liceret, quae mihi comparaturus essem, propriâ manu dissecare. Quod cum impetrassem, faventem adeo sensi fortunam, ut in primo, quod 7. April. mihi emptum in Museolo solus secabam, ovillo capite ductum, a nemine, quod sciam, descriptum invenirem. Detractis quippe communibus velamentis sectionem cerebri meditabar, cum forte vagantia per ora vasa prius examinanda judico. Eô itaque fine venarum


page 89, image: s089

arteriarumque vias immisso stylo explorans, apicem observo non ulterius intra tunicarum angustias coactum amplâ in cavitate liberius vagari, moxque ferrum protrudens ipsos sonare dentes audio. Miratus rei novitatem Hospitem voco sententiam ejus auditurus, qui primo vim accusare, mox ad ludentem saepius naturam confugere, tandemque Warthonum ad partes vocare. Sed cum nec ibi quicquam offenderet, nec tractata negligentius vasa longiorem inquisitionem admitterent: majori cum attentione haec aliâ vice examinare decrevi, quod et paucis inde diebus in canino capite, licet obscurius, successit. Cum itaque usum vasis argueret magna cum inferiori affinitas, eodem mense Praestantissimo Dn. Jacobo Henrico Paulli, amico conjunctissimo, me vasculum aliquod salivale invenisse significavi, adjuncta aliquali ejusdem descriptione. Sed quandoquidem simile quid jam tum inventum scirem, nec, an aliis idem fuerit observatum, divinare possem; silui, donec data occasione Clarissimum Sylvium ea de re consulere liceret: Qui, his auditis, in homine quaerendum illum judicavit, inventumque Spectatoribus aliquoties demonstravit. Habes hic, Clarissime Vir, inventionis historiam: Sed, ut certior ea de re sis, en


page 90, image: s090

argumenta ab ipsis mihi accusatoribus subministrata. Junior Blasius J. D. et Advocatus, qui ad Majum usque mensem eodem anno Amstelodami degebat, qui aedes nostras quotidie adibat, qui sectionibus, quas a fratre ejus administratas vidi, omnibus intererat: Hic, cum illius vasis mentionem publice factam a Domino van Horne audivisset, misit eo nomine ad Eyssonium Professorem Gröningensem Celeberrimum literas inventionem ejus mihi tribuendo. Quis credet itaque Fratrem cum Fratre, dum Amstelodami viveret, quotidie loquentem, novitatis, si quis unquam, avidissimum, rerum Anatomicarum peritum, a Fratre reperta ipsi non adscripturum? Unum ab ipsis suppeditatum mihi telum vidisti; liceret etiam plura proferre, si operae pretium videretur: Sed quamvis in privatis literis Blasius non rationibus se tuendo, sed conviciis, meque mendacem, iniquum, malevolum, invidiae fermento inflatum, et nescio quid non, appellando meritus sit, ut non modo, quae pro me facerent, omnia proferrem; sed et, quibus me oneravit, in ipsum rejicerem: Cum tamen, quae in me conjecit, nunquam probaturum sciam, quae in illum retorquenda, plerisque adeo nota sint, ut meô non indigeant praeconio. Si


page 91, image: s091

in tam nobili loco, in tanta omnis generis eruditorum corona et quidem iterato nomen meum ductui isti a Clariss. Domino van Horne non fuisset additum; de jure meo lubens cessissem: Jam vero, ne in conscientiam trahatur modestia, de illata mihi injuria vel invitus conqueri cogor. Ut vero ad alia tandem deveniam, unum adhuc, quod validissimum judico, addam. Ipse Blasius in co, quem de Medicina Generali scripsit tractatu, se nunquam in ductum illum inquisivisse manifesto indicio prodit, nec enim veram illi originem nec egressum verum tribuit, quin ipsi, unde scaturigines habet, glandulae usum adeo ignobilem adscribit, ut, nisi me illum ei exhibuisse certus essem, nunquam illi visum affirmarem. Patebit hoc magis in illa, quam sub manibus habeo, disputatione. Quandoquidem enim parotidum affectus et alii vicinarum partium morbi, qui ex hisce aliisque â me observatis lucem aliquam accipere videntur, accuratius examen requirant; non abs re fore credidi, si interea exercitii gratia de glandulis quibusdam capitis, cum earundem, ut in vitulino reperiuntur, vasis disputationem adornarem. Hoc enim parum aequae illius accusationi debeo, quod, cum vitulinum caput, in quo se vasculum hoc reperisse


page 92, image: s092

ait, ad descriptionis illius normam examinarem, non modo ne umbram quidem illius in vitulo visam illi manifeste observarem, sed et nova quaedam Lymphatica notarem. Parotidum namque examen et cum maxillarium inferiori collatio in trium glandularum natura quidem a prioribus dissidentium, per vasa autem commercia cum iisdem exercentium inquisitionem deduxit: e quibus salivales glandulae duas, interior unam, alteram exterior sibi associarunt, tertia in collo sita, superiore sui parte, quae gibba est, a duabus illis vasa accipiens, novum ab inseriori et concava parte satis conspicuum canalem deorsum mittit, quem resectum a trunco caput ulterius prosequi vetabat. Sed de his in dicta disputatione uberius, modo et clarius interea licuerit in alio eadem notare, cum alio ductu quem in thorace vidi a thoracico et situ et contenti colore discrepantem, de quo nihil observavi praeter ductum satis longum in sinistro thoracis latere ultra noni nervorum paris interiorem ramum situm, adque glandulas jugulares ascendentem, quem, si a fonte ad ostium usque accuratius prosequi dabitur, una cum caeteris tibi, ut qui primus haec vasa detexisti, et cui, quos inde rivulos alii addiderê, omnes debentur, in grati animi signum,


page 93, image: s093

cum aliter gratum me ostendere non liceat, offeram. Cum autem vasis illius meminerim, afferam experimentum, quod praedicta in alio cane frustra quaerenti se praeter opinionem exhibens â Bilsii partibus prima fronte magis esse apparuit, quam revera fuit. Dum enim pastum nuper canem a coena ilico aperio, primo statim aspectu egregium praesentibus spectaculum exhibuêre albis lacteorum gyris undique picta intestina, ut sanguini ad illa delato recurrens inde lac copia cedere vix putarem. Sed quia receptaculum nondum lacte tinctum, et thoracicus valde exilis, vinculô huic injectô in crastinum canem repono. Sequenti die, quaesitis frustra caeteris, ad cisternam rediens omnia mutata reperio; ipsa enim pridie arcta et nihil minus, quam lac, referens, albô humore jam distenta tumebat: Thoracicus etiam vix tum conspicuus simili modo turgens plurimos ostendebat ramulos post brevem digressum in eundem, unde orti, truncum redeuntes, quod vero huc praecipue facit, a receptaculo ad glandulam inguinalem usque productum vas totum lacte plenum conspiciebatur; licet quidam e rivulis ad idem vas aliunde tendentibus lympham colore aqueô proderent. Mirabar initio, quâ ratione in glandulam derivatum lac


page 94, image: s094

valvularum repagulô non fuerit retentum, sed mox concidentes interdum in mortuo valvulas resistendo non esse facile videbam, maxime si compresso semel vase lateri, quod a Clariss. Sylvio audivi, applicentur. Nec dubito, quin haec Bilsium fallant, qui, ut succum exprimat, vasa comprimit, unde admotae lateribus valvulae commeanti ultro citroque liquori facilem transitum concedunt. Caetera istius viri mysteria quod attinet, minoris sensim fieri videntur: cum et Balsamô condita a Celeberr. Dn. van Horne manus mumiis illius palmam dubiam faciat, et sectio sine sanguine non adeo difficulter posset administrari. Cum enim ligaturis se uti nobis retulerit, facile apparet, qua ratione ex una parte corporis in alteram derivari possit sanguis vivente adhuc animali. Ligatô quippe in vicinia cordis aortae trunco descendente cum ascendente cava, non dubito, quin cor omnem ex inferiori corporis regione sanguinem exhauriens superiorem sit repleturum, eoque modo facile foret vacuatas sanguine partes pro lubitu secare, et vicissim, quae visum alias fugiunt, vasa humore turgentia oculis subjicere videnda. Tentassem haec, si in vivorum sectione magis fuissem versatus, nec angusta domi res ab illis me experimentis, quae et sumptus


page 95, image: s095

requirunt et tempus, retraxissent. Magnam nihilominus spem injecere mihi novissimae tuae litterae, quibus et ad studia haec me animare volusti, teque mei memorem datâ occasione futurum asseverare. Maecenates namque illi non defuturos scio, cui suam eâ in re operam tantus vir pollicetur. Sed nimium te detineo. Vale, Clarissime Vir, meque tuo favore dignari perge.

Dab. Lugd. Batav. Ao. 1661. 22. Ap.

T.

Obsequ.

Nicolaus Stenonis.

EPISTOLA XXV. De componendis dissidiis, Bilsianis moribus, Morbillis grassantibus. NICOLAO STENONIS Leidam.

INdustriam tuam in rimandis humani corporis mysteriis, et felicitatem in inveniendis, mecum erudita patria satis depraedicare non potest, quae sibi de tanto cive gratulatur, et ego de tanto discipulo, cujus opera cottidie res Anatomica crescit,


page 96, image: s096

et magnum incrementum Vasa nostra Lymphatica capiunt. Orbem quoque magno beneficio Tibi obstringes, si et iconem, quod nuper suasi, et accuratam salivalis ductus exterioris dederis descriptionem. Cum Whartono laudem partitam mereris, quod interiori illius ductui exteriorem addas, sicque salivae fontes detegas, de quibus multa hactenus multi somniarunt, nemo ante vos intento digito potuit demonstrare. Perge, mi Stenoni, ad immortalem gloriam grassari, quam Anatome perfecta Tibi spondet. Aegre autem fero, quod in nascentis famae exordio adversarios tibi pepereris, eosque ex amicissimis. Cl. Blasium nostrum tecum committi nollem, quia utriusque amicus concordiam inter vos mallem, quam dissidia. Uterque in promovendis Reipublicae Medicae commodis intentus provideat, ne aemulatio in invidiam vertatur. Fel a scriptis eruditorum abesse debet, ne, si aptam moderationem penna supergrediatur, oneri potius lectorum, quam usui, exuberet. Sed te monere opus non est, quia modestiam tuam novi et sedatam mentem. Nec de Cl. Blasii prudentia dubito. Plura nunc non addam, quia utrumque amo. Pro publico tamen oro, ne inter dissidentes voluntates veritas capiat detrimentum.


page 97, image: s097

Excute loculos tuos, ut promissas obtervationes quamprimum in publicam orbis scenam mittas, in laudem patriae, naturae complementum et tuam gloriam, cui eruditi acclamabunt. Dignum quoque tua diligentia facis, quod Bilsiana secreta ad veritatis experimentorumque trutinam expendas, Lymphaticorum Vasorum saluti et incremento insudans, quorum lympha quomodo ad alium cursum deflectat, quam quem ligatura in vivis monstrat, divinare non possum. Si oculos nostros vestrosque effascinare potest, artium curiosarum magistrum nobilem dixerim. Non ausim negare, promptam illi in sectione et exercitatam esse manum, sed eruditione vacuam intelligo. Concedi et id illi posset, et commode excusari, nisi caninos mores indueret, quos ex Epistolis inhumanis non semel jam didici, ut vere cum Sorano Ephesio c. 1. Isagog. dixerim: si unum de duobus defuerit, videtur melius esse bonum, quam artificem perfectum, mores habentem malos et improbum esse: modesti siquidem mores, quod in arte deest, honestate repensare videntur. Culpa autem morum artem perfectam corrumpere atque improbare potest. De nobis si quaeras, scias valere nos, sed nescire quam rem geramus,


page 98, image: s098

quanquam otiosus noster non sit calamus. Febres nos in urbe terruerunt, quae continuae grassabantur nuper cum dolore et sudore capitis, exanthematis latis, rubris, purulentisque, sed, Deo sit laus, plerisque hactenus indemnes. Morbilli quoque cum tussi sine periculo multos affligunt juniores, extra cutem prominentes, asperi, subinde albi. Familiam meam adhuc sartam habeo. Utinam perennis mihi haec sit felicitas. Tu vero, mi Stenone, Anatomico studio Te porro immerge, ut in patriae ornamentum feliciter emergas, quam tuis virtutibus favere credas. Vale feliciter, et me tuum ama, qui ex animo Tibi favet. Hafniae 10. Maji 1661.

T. T.

T. Bartholinus.

EPISTOLA XXVI. De homuncione ex semine. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

TRaditus est mihi libellus, SPICILEGIUM etc. mihi dedicatus. Perspicio exinde non solum, sed etiam ex aliis tuis scriptis, in quibus honorifica mei fit


page 99, image: s099

mentio, singularem animi propensionem. Magnus in oculis meis fuit BARTHOLINUS parens, vir omnium seculorum memoria dignus. Magnus est filius, insigne hujus aevi decus, magnum Anatomes labascentis statumen et praecipitantis veritatis Atlas. Obviam ito porro Bilsianis insolentiis, et continua Centurias Observationum Anat. et Med. enucleatissimas. Pullitiei Danicae historiam miratus sum, ejusque faciam tuo ex opere mentionem gloriosam libro 6. Chemiae in artis formam redactae, occasione non-Entis Chemici, homuncionis nempe ex semine in furno Chemico producti. Quam primum liber ad umbilicum typis fuerit exscriptus, mittam. His. nos divinae protectioni commendo: Datum Jenae anno 1661. pridie nonarum Maji.

Perillustris excellentiae Tuae

admirator

Guernerus Rolfinck.

EPISTOLA XXVII. Ex ovo generationes hominum. GUERNERO ROLFINCKIO Jenam.

BEnevolum Tuum de Lymphaticis nostris judicium dudum ex Cedro dignis


page 100, image: s100

Opusculis Tuis intellexi. Gratulatus sum mihi semper, meisque inventis, quod tantum Virum invenerim fautorem, qui rectius de his aliisque artis nostrae secretis judicare potest, quippe qui ubique amplissima eruditione, judicii maturitate, famae magnitudine, orbis applausu regnat, quam alii, qui alienae magis quam suae famae incumbunt, nihilque ipsi futura laudis agunt. Plura alia affectus singularis in me documenta edidisti, quae tacere malo quam non satis depraedicare. Et gratiam tuam tuorumque similium malo, quam jacto: magisque sum tantae amicitiae cupitor, quam gloriator. Auxisti beneficium, quia spicilegium missum, magnoque Tuo et immortali nomini inscriptum, facilis admisisti. Pro magnis in Rempublicam meritis, exile est donum, devoto tamen animo quam mole pensandum. Pullitiei Danicae quod in scriptis aeternitati consecrandis memineris, benevolentiae in patriam nostram meque est argumentum. Adeo vero eandem depraedicavit olim Cl. Veslingius, utriusque amicus, ut Aegyptiacae, quam praesens viderat, longe praetulerit. Ingeniosus hic apparatus summum Maximi Regis Divi Christiani IV. ingenium animumque testatur, ut dolendum sit, nec volam nec vestigium ejus amplius


page 101, image: s101

in arce Fridericiburgensi superesse. Homuncionis in furno Chemico excludendi modum recte inter non-Entia ponis, in Paracelst cerebro natum; quem prorsus prosternit nova Harvei generationis et conceptionis ratio. Quia vero ex ovo, pullorum instar, omnia generantur, etiam homo, quod in Psaltriae historia Hippocrates docuit, aliquid efficeret Paracelsus, si tale suis furnis includeret. Raro tamen ova humana haberi possunt, quorum exempla Centuria Prima Historiarum nostrarum attulimus. Aliud exemplum magnus noster Jo. Rhodius in Obs. Med. recitat. Nuper admodum uxor civis Hafniensis, post impraegnationem XII. hebdomadarum, ex utero sensit dolores parturientium, dumque anxie se in lecto versaret, ecce ovum prodit, sed testâ molliusculâ, quo statim apprehenso, ut, quid rei esset, pressius intueretur, compressa manu imprudentius fregit, nec praeter flatus quicquam invenit, putamina vero mollia putrida abjecit in sterquilinium. Dolores interim ingentes perseverarunt, tardius inde convalescenti. Haec vero et similia ova subventanea furnum Paracelsicum facile eludent. Nam deficit ubique extra uterum materia conveniens foetui. Igitur tuae censurae stabimus, qui orbem erudire magnis voluminibus soles.


page 102, image: s102

Vive diu, Germaniae ornamentum, et Medicorum hujus aevi Clarissime, ut diu famâ magnâ fruaris, et Te Respublica Medica fruatur. Cl. Schenckium et Moebium officiose saluto. Hafniae 12. Junii 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXVIII. De Foetu praegnante, et calculis ex utero editis. JOH. DAN. HORSTIO Darmstadium.

CRedo Te accepisse responsorias meas literas d. 2. Nov. 1660. scriptas, quibus amice sententiam meam consignavi de Foetu Mussipontano extra uterum in abdomine contento, tandemque lapidescente. Missae illae fuerunt Hamburgum ad adm. Rev. D. Schuppium, nec dubito quin recte curatae sint. Ex illo tempore ad manus meas pervenit alius foetus, illo multo mirabilior, a me Cent. 6. Hist. ult. breviter descriptus, nempe foetus alio foetu praegnans. Res mira et dubii plena. Certa id obstetricis nostrae Sisseliae fide accepi. An assensum multorum sit impetratura, dubito,


page 103, image: s103

interim rem actam juramento confirmat. Ego nullius conscientiam obstrinxi, conjecturam tamen addidi, suspicatus naturam gemellos molitam esse, sed alterum illorum casu quodam intra abdomen alterius comprehensum et constrictum. Expecto accuratam magis ejusdem foetus historiam, ut accuratior inde historica Dissertatio exsurgat. Interim quod Tibi officium praestiti, mihi non denegabis, ut sciam quid sentias. Scio Te primo dubitaturum. Nec id sine causa. Caeterum nunquam majora miracula et ostenta videntur, quam in humano partu. Est enim uterus rerum mirabilium officina quaedam. De calculo ex eodem utero edito, quia ad foetum tuum lapidescentem haec spectant, haec addam praeter ea, quae Cent. 4. Hist. 64. annotavi, esse in Musaeo Augustissimi Regis nostri Dn. FRIDERICI III. Domini Clementissimi, calculum, quem mihi nuper clementer ostendit. Hunc in Norwegia mulier per vulvam excrevit tanta praeditum virtute, ut manibus puerperae detentus, oborto in vola sudore, potenter foetum propellat. Tanta autem est clementia Serenissimae Reginae, ut non paucis in partus difficultate constitutis felici successu concesserit. An ex utero vel vesica excretus sit, si dubitent scrupulosi,


page 104, image: s104

sciant, certam esse de utero relationem, quae probabili non caret ratione, nec similium exemplo. Nam ipse Hippocrates l. 5. Epid. sect. 12. affirmat, ex mulieris utero manibus obstetricis expressum esse lapidem asperum magnitudine verticilli fusi: Plinio authore, l. 38. c. 19. tradunt cervas, cum senserint se gravidas, lapillum devorare, quem in excrementis repertum, aut in vulva (nam et ibi invenitur) custodire partus adalligatum. Aetius tetr. 4. s. 4. c. 28. calculum in utero renasci consentit. Lutetiae lapidem in utero quandam habuisse, refert Wierus p. m. 446. 32. Quod etiam testatur Mart. Akakias L. 1. M. M. c. 20. Figuram molae cujusdam nobis exhibuit Nic. Fontanus Analect. c. 5. quam honestissima quaedam Domina enixa est post 3. annorum gestationem, in cujus appendice lapis repertus albus, durus, ponderans aequa lance uncias tres, drachmamque unam. Moebius c. 20. Med. Phys. Fund. narrat, in Comitissae a Gleichon viduae demortuae utero plures calculos repertos esse, illamque praegnantem creditam. Haec facient ad illustrationem eorum, qnae de foetu in utero petrefacto alibi scripsisse nos memini. His vale, mi Horsti, et diu Reip. Medicae bono et gloriae tuae supersis,


page 105, image: s105

meque porro ama. Hafniae 9. Martii 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXIX. Observationes in cadavere Mariae Auriacae Principis Regiae. De tumore dorsi carnoso. NICOLAO BENTZONIO Equiti Aalburgum.

EX condicto Tibi, Vir illustris, Rerum Medicarum perito pariter et curioso, ne nuperi promissi immemor videar, mitto observationes, quas anno superiori die 26 Decembris in aperto cadavere Illustrissimae Principis Regiae Mariae Auriacae, Londini non sine publico luctu variolis extinctae, a Medicis Londinensibus ad pollincturam vocatis, D. Aquin, Illfraur, Colladon, Charleton, et Chirurgis Knight, Watson, Chocque, Laforast, et Pharmacopoeis Plamy, Chacque, annotatas beneficio Borrichii nostri nuperrime accepi. 1. Cutis exterior foedata hinc inde tumoribus sublividis et totum dorsum, hypochondrium utrumque et thorax, cum pustulis magnis


page 106, image: s106

sanie multâ repletis. 2. Aperto abdomine omentum apparuit semiputridum, et superiori parte aliquantulum consumptum, nec non prope lienem valde inslammatum. 3. Lien omnino mollis, flaccidus, et semiputris. 4. Ventriculus anteriori parte inflammatus, intus aphthis multis, et in fundo longiori glandulâ praeternaturali obsitus. 5. Hepar parte simâ maculis foedatum, et prope ad gangraenam usque inflammatum, cum summâ parenchymatis flacciditate. 6. Pulmones ex utraque parte paene putridi et sanguine nigricante pleni, et totâ superficie maculis et pustulis insignibus conspersi. 7. Cor molle, laxum, flaccidum, et parenchyma ejus ferme consumptum. 8. Renes satis sani, nisi quod sinister ad inflammationem tendere videbatur. Sic unusquisque suos patitur manes, nec a mortis morborumque causis eximuntur Magnatum Aulae. De singulis observatis non vacat in praesenti sententiam dicere, nec sane opus, quia nollem de me dici, Sus Minervam. Tibi enim haec amice scribo, qui longo rerum medicarum usu et judicii dexteritate ita quidem magnos parvosque Medicos superas, ut omnibus, quibus innotuisti, potius doctus sis, quam Tibi. Ne vero sim sine


page 107, image: s107

Symbola, ut tuae curiositati porro indulgeam, nisi longiori epistolio indigneris, addam observationem tumoris in dorso carnosi, quem, dum haec ad Te meditor, forte videre in aedibus meis contigit. Elisabetha puella in vico S. Clementis habitans, si postica parte aspiciatur, creditur esse gibba, adeo prominet non tam dorsum quam clunis. Nudam inspiciens deprehendi tumorem carnosum, insignis magnitudinis, globosum, e mediis dorsi vertebris ortum, et infra nates protensum. Duo capita adulta facile aequabat, mollis ad tactum, sed aequalis, venis tumentibus hinc inde variegatus, doloris expers, nisi ingruente tempestate. Quum sex menses esset nata, primum deprehensus tumor, sed neglectus, tumque ovi magnitudinem non excedebat. Jam annos nata XXV. moleste onus hoc gestat, quasi manticam in tergo, laboribus tamen victum quaerit, cum de matrimonio desperet propter denegatum situm supinum. Pondere suo deprimit cutem colli, non sine molestia, tegitque nates, a quibus elevari manibus potest, pendet enim supra nates, quasi saccus polenta plenus. Sectionem suadere ausus non sum, propter molem nimiam, et commercium cum venis nervisque, quanquam basis angustior nonnullam spem


page 108, image: s108

faceret. Beata tamen inter tot asininos labores esse non desinit, quia, ut Lyricus ait, duram callet pauperiem pati. Ne nimio tumore intumescat epistola officiosa, desino, Tibi et familiae felicia porro precatus. Filium tuum, magnae spei juvenem, et paterna vestigia strenuo urgentem, amo ut filium, et ut porro in patriae et parentum gloriam adolescat, voti summa est. Vale, Vir illustris, et nos ama. Hafniae 20. April. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXX. Inscriptio Dissertationis de Hepatis officio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

PLuribus Te nolim impraesentiarum obtundere: Tantummodo animum Tibi offero, qualem in tabella tibi votiva depictum cernis, candidum, sincerum, veritatis studiosum, honestatis amantem, atque amicitiae cum Bonis. Haec ubi fucata non est, constat perpetuo sua libertati in judicando integritas; nec ob dissidium


page 109, image: s109

sententiarum, animorum inter Bonos divortium oboritur, cum non possimus quicquam adversus veritatem, sed pro veritate. Ad hanc collimo unice, quam et Te ipsum ante omnia sectari certo mihi certius persuasum habeo. Sic vero aequi bonique consules, quod a T. Excell. dissentiam quandoque liberius; cum et illic non minus scopus utriusque unus et idem sit, atque ubi saepiuscule tuam autoritatem amplector. Deus Ter. Opt. Max. Tuam Excellentiam diutifsime nobis atque universae Reipublicae literariae salvum et incolumem praestet, plurimaque beet undiquaque felicitate. Sic precor, sic voveo ex animo! atque, ut haec nostra consueto Tibi veritatis atque humanitatis affectu admittas, officiose etiam atque etiam rogo, permansurus perpetuo,

Excellentissime Vir,

Virtutum tuarum splendissimarum Cultor

Grön. Cal. Maji 1661.

A. Deusingius.



page 110, image: s110

EPISTOLA XXXI. Responsio officiosa de Hepate Defuncto. ANTONIO DEUSINGIO Gröningam.

PUblico et privato nomine Tibi, vir Magne, magna debeo, partim quod eruditum orbem nostrum praeclaris ingenii et diligentiae monumentis hactenus illustraveris, partim quod me quoque et literis et amplo officio et honorificâ hinc inde mentione sis dignatus. Culpam deprecor, quod scribendi quidem officio me praeveneris, neutiquam affectu. Inter felices dies hunc numero, qui amicitiae desideratae initium dedit, posthac aeternum, quod opto, duraturae. Perennitatem spondere mihi ausim a morum similitudine. Candidum enim Te video et suspicio, veritatis studiosum, honestatis amantem atque amicitiae cum bonis. Ego in eam quoque curam incubui semper, ut candore meo me involverem, sectarer honesta, veritatem amarem et bonorum amicitias ambirem. Quanquam vero omne punctum apud invidos et ingrati seculi incolas haud retulerim, in magna tamen felicitatis parte reputavi melioribus placuisse, hoc est, Tui similibus, adeoque ipsi Tibi. Sit igitur inter nos constans et perpetua


page 111, image: s111

amicitia nullis artibus violanda. Do fidem dextramque, nec candore, nec veritatis amore ulli mortalium me cessurum. Quas virtutes, quia ipse pleno pectore possides, non potes non optima quaeque et constantiam de me quoque sperare, tui in posterum amicissimo. Noli dubitare, me talem esse et futurum, qualem credidisti. Quumque proposita sit utrique veritas, eandem honesta quadam contentione sectemur, dissentiamusque, sed incolumi amicitiâ. Male enim illi et famae suae et veritati consulunt, qui in veritatis investigatione, conviciis aliter sentientes plenâ authoritate proscindunt, et quasi mancipia tractant. Non hac tyrannide ad viam veritatis grassaris, sed libere per susceptum argumentum decurris. Ita quoque animatus ego, quae sentio, eloquor audacter, et dissentientium studia fero patienter. Videbis, nisi fallor, ex Dissertatione mea De Hepate Defuncto, Tuo honori dedicata, quam cordi mihi fuerit illa temperantia. Me ipsum vindicavi et veritatem sine tuis ingratiis, quia amicitiam tanti Viri malui, quam inimicitias. Ignosce tardiori responso, nec culpam mihi, sed Bibliopolae nostro imputabis, qui Dissertationem hanc, quanquam diu ante inceptam, ex prelo tamen ante exire passus non est, quam Nundinae Francofurtenses


page 112, image: s112

instarent, ne per Belgarum typographorum promptitudinem anteverteretur, magno sumptuum detrimento. Quidquid sit, rerum momentis diligenter expensis, minus Bilsio tribues, quam vel veritati, vel nostrae amicitiae. Deus Te publico bono diu servet, tuosque Collegas Eyssanium et Schoockium, quos tecum salvere et valere jubeo. Raptim Hafniae 20. Jan. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

Impress. Gröning. 1662.

EPISTOLA XXXII. Medicorum Defensio. NICOLAO STEPHANO Gedanum. TH. BARTHOLINUS.

AGnosco pietatem tuam, et in Praeceptore quondam tuo defendendo promptitudinem. Nollem, itineris tui cogitationes Apologiâ defatigares, aliis majoribus curis destinatas. Ego certe, quicquid concitatior Nobilissimi Bilsii calamus expedivit, libenter silerem, quia magna mihi in innocentia fiducia,


page 113, image: s113

nec memini quidquam ex mea penna profluxisse, quod bilem illius commoveret. Amice, pro genii more, experientias illius ad partes vocavi, sine livore, sine ullo irritandi animo, quem integrum spero me servasse. Orbem eruditum pro judice acclamo, et conscientiam fallere nesciam. Ab illo vitae testimonium, ab hac securitatem mihi spondere ausim. Si omnibus placere hactenus non potui, melioribus tamen candorem, sinceritatem et vitae integritatem confido me innocentibus scriptis probasse. Et quanquam plures dura calce me impeterent, immota tamen penes me erit constantia, summoque meo Regi, cui sacramentum dixi, placuisse in summa felicitatis parte reputabo. Hinc ne lecta quidem, sed neglecta mihi fuit Epistola inimica, nec ultionem meditavi, quod scirem innatum mortalibus esse, sibi blandiri suisque vitiis pulpamentum quaerere, et nihil aliis, sibi omnia condonare. Naevos Bilsianos lenissimâ manu tetigi, quam, siquidem ferre non potest, cum venia retraham, nec amici officii culpâ amplius tenebor. Quod vero de avaritia blando sermone et invidia sine invidia in Spicilegio et Responsione notavi, pressi magni Hippocratis et Scribonii vestigia, quibus potius quam mihi


page 114, image: s114

laesae nobilitatis crimen Bilsius imputet. De avaro lucro Medicis indigno, ita Cous Senatui populoque Abderitarum perscripsit: [gap: Greek word(s)] . Sinite liberae artis libera esse opera. Qui autem mercede operam suam locant, hi scientias tanquam ex priore libertate mancipio dantes servire cogunt. Miserabilis ibidem dicitur humana vita, quod ad eam totam intolerabilis argenti cupiditas, velut hybernus flatus pervaserit, ad quem morbum insania graviorem curandum, utinam Medici omnes potius concurrerent, quae tamen beata censetur, cum morbus sit, et male affligat. Invidiam Medicorum tam acerbê perstrinxit Sribonius Largus in Epist. ad Callistum, ut non dubitem quin Nobilis Bilsius illius censurâ lectâ mitiorem vultum sit habiturus, sed naevis suis inimicum. Condonanda enim huic Nobili rerum nostrarum ignorantia, quia omne studium ad secanda animalia contulit. Quicquid sit, quia ferre non potest vel levem amici tactum, medicisque manibus irascitur et animo vehementius quam decentius commovetur, parcam in posterum operae, et quia ab omni inimica lite me statui subducere, ut, quod reliquum est vitae, pacata mente absolvam, antiquam Romanorum Repudii formulam Bilsio mittam:



page 115, image: s115

RES TUAS TIBI HABETO.

Caetera, quae Medicorum dignitatem spectant, communis causae praesidio submittam. Tantum quisque honoris habet, quantum Rerum Domini seu ex favore seu virtute contribuunt, nec facile quisquam vel natalibus vel meritis dignitatem merebitur, nisi superum accesserit indulgentia. Medicorum honori ipse Deus favit apud Syracidem, de quo legendum eruditum Melchioris Goldasti Paradoxum. Imperatores quoque Romani summis privilegiis et dignitatibus medicos aequarunt, ne posterorum aliarumque gentium Annales excutiam. De immunitatibus illorum ita Constantinus l. DC. Cod. tit. 52. §. 6. Medicos et maxime Archiatros, vel ex Archiatris, Grammaticos et Professores alios literarum et Doctores legum, ab omni functione et ab omnibus muneribus vel civilibus vel publicis immunes esse praecipimus, et neque in provinciis hospites recipere, nec ullo fungi munere, nec ad judicium deduci, nec eximi vel exhiberi, vel injuriam pati. Similia indulgentur Professoribus Hafniensibus in fundatione Christiani Primi, confirmata a filio Johanne, ejusque successoribus Optumis Maximis, quorum majestatem et clementiam in Friderico Tertio Augusto, Domino meo Clementissimo,


page 116, image: s116

exauctam veneramur, qui suos Medicos et Professores ab omni injuria vindicabit. In eadem Constitutione mercedes illis et salaria reddi jubet Constantinus, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant. Diligenter illis considerandum, qui Romanis legibus vivunt, primo nolle Imperatorem invidiâ quadam artes occultari, sed ad multos propagari. Deinde Imperatorem salaria conferre, ne privato lucro quisque inhiet, de quibus salariis Medicorum plura perdocta annotat Jo. Filesacus ex l. 1. Select. de Medicin. Defens. adv. Plin. Denique Medicos Archiatros et Professores pares videri, iisdemque gaudere praerogativis, quum etiam ex hac lege, omnes illi artibus suis multos instituant. In patria quoque nostra indiscreti hactenus isti fuere honores, ut Medicinae Professores cum Archiatris pari passu ambulaverint, et in unum Facultatis Medicae Collegium convenerint. Tenentur enim et Medici Academici, ex Fundatione Christiani Tertii gloriosae memoriae, aegrotorum in aula Regia curam habere. Nonnulli quoque Medicinae Professores, ut D. Jacobus Bordingius et D. Petrus Capitaneus Viri suo seculo clari, Archiatri simul honore et onere defuncti sunt. Alii partito munere vel ex Academiis ad Aulam


page 117, image: s117

transierunt, D. Henningus Arnisaeus ex Acad. Julia, D. Jacobus Fabricius ex Acad. Rostochiensi, et D. Simon Paulli, Praedecessor noster honorandus, ex Academia nostra; vel versa vice ex aula ad Academiam vocati sunt, quod de magnis Archiatris D. Petro Severino, et D. Matthia Jacobaeo Acta Academica testantur. Dignitatem Imperatores Honorius et Theodosius clarius orbi protulerunt l. 12. Cod. tit. 13. l. unic. Archiatros intra palatium militantes, si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter Vicarios taxari praecipimus: Ita ut inter Vicarios, et Duces qui administraverint, et eos qui Comitivam primi Ordinis meruerint nihil intersit, nisi tempus quo quis administraverit, vel comitivae adeptus est insignia. Amplissima in Imperio Romano Vicariorum Ducumque erat dignitas, quibus Medici comparantur, et hoc Comitivae honore meruerunt Spectabiles vocari et Illustres apud Cassiodorum lib. 6. c. 12. His ut aliquando annumereris opto, quia praeter votum pro benevolo tuo affectu nihil in praesenti reliquit fortuna. Alia missa facio, quibus te nolim nimis occupari, ne alienas in te devolvas inimicitias. Concoquenda multa sunt eruditis, nec facile ad quemvis insurgentis ictum cordatus nictat. Mihi certe, consilio Tullii, ratio habenda fuit, non quid Nobilis


page 118, image: s118

Bilsius illiusque domcstici merito audire deberent, sed ut ea dicerem, siqua ego honeste effari possem. Vale, mi Stephane, ut innocentiam meam tuâ quoque cum salute tuearis. Raptim Hafniae 13/23 Maji. 1661.

Impress. Hafn. in 18. et Amstel. in 12.

EPISTOLA XXXIII. De Epitaphio Hepatis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

PUdet me tam diu praeter meam mentem ac dccorum protracti silentii. Quanti Te tuamque eruditionem multifariam fecerim semper, testari possunt omnes, qui aliquando audiverunt me de Anatomicis loquentem, atque Paternas Institutiones a Te Reformatas caeteris omnibus praeferentem ac commendantem. Tantum autem abest, quod suspicaris, ut cuncta mihi hactenus ex animi sententiâ fluxerint, ut dubitem, an id de ullâ re dicere possim; Didici tamen qualicunque meâ sorte vivere contentus. Cum Vir Elegantissimus, D. Möinichenus Tuus, et, si volet, etiam Meus, semel atque iterum me invisere non dedignaretur, rogavi, ut in patriam redux


page 119, image: s119

meo nomine Te salutaret, et significaret, me neutiquam animo Te offendendi addidisse in 6tae Disput. meae thesi 4tâ quaedam de Epitaphio Hepati scripto, verum ne, si hoc praeteriissem, viderer in Te scripsisse, quae praecedenti thefi 3 tiâ moveram contra hominem valde mordacem et quosvis prae altâ suâ, si Diis placet, sapientiâ, etiam in rebus sibi plane incompertis, carpentem; quamvis ne sic quidem effugere potuerim iniquum communium amicorum judicium, donec Ipsis rem totam aperuerim explicatius. Caeterum nunquam putavi te serio, quin potius ludendo, Epitaphium scripsisse Hepati; quod dum merito munere sanguinis conficiendi primo exuisti, nec aliud interim in ejus locum substituisti, non sine causâ forte poteras videri illud jam omni munere quasi defunctum et tumulatum Epitaphio ornasse. Optarim tamen, nî molestum foret, munus a Te ipsi nunc adscribendum cognoscere, cum putem interesse nostrae Artis, officium ipsius verum ac certum tandem aliquando erui et omnibus manifestari. Proposui quidem ego meas de ipso Conjecturas, sed conjecturas tantum, paratus scil. sequi certiora et veriora docentem, vel admotis simul operi manibus promovere ejusdem inventionem. Gratissimus fuit mihi


page 120, image: s120

D. Olai Borrichii, Viri certe Doctissimi atque humanissimi, ad nos adventus, tantoque gratior, quod simul lectissimas a Te mihi attulerit literas, pro quibus etiam nunc gratias habeo, agoque maximas: quales si plures audebo a Te expectare, atque simul Tecum de Rebus ad forum nostrum spectantibus amice conferre, utique gaudebo, quamvis hactenus doluerim, me non satis prudenter movisse difficultatem, aliis, quam mihi, majorem visam.

Vale, Vir Celeberrime, atque cum D. Möinicheno nostro, aliisque Collegis et Viris Clarissimis, Daniae vestrae Ornamentis, publico inservire, ac me redamare perge

Tuum Franciscum

Dele Boe Sylvium.

Scribebam Lugd. Batav. 3. Id. Maj. Gregorian. 1661.

EPISTOLA XXXIV. De Hepatis officio percolatorio. FRANCISCO DE LE BOE SYLVIO Leidam.

NIhil unquam de moribus tuis antiquis et solito in me affectu dubitavi, quanquam


page 121, image: s121

silentium Tibi hactenus bene de Medica Arte merendi cogitationes imperarint. His jam ad justam maturitatem perductis, et publice ea loqueris, quae publicae expectationi satisfaciunt, et privatim amicis tuis pristinae voluntatis amorisque consueti, nunquam sepulti, indicium per literas facis. Magni Te fecimus semper, quia jam a tot annis fama Tua gavisi sumus, majorem posthac aestimaturi, quandoquidem tantis experimentis ex Anatome et Chymia deductis testaris, quantis curis Medicis inter tot annorum silentia pro publico bono otium triveris, ut orbem erudires. Censuram Epitaphii mei Hepatis exaurorati gratia scripti, pro amicitiae tessera interpretor, quia certus sum, etiamsi excusationem non praetenderes, offendendi animo nihil unquam ex calamo tuo emanasse. Fateor tamen me primo non leviter turbatum, quod scirem et eruditos scire quoque vellem, neutiquam me unquam Hepati, splendidae alias corporis particulae, tam fuisse injurium, ut nullo munere desungeretur, quanquam principe sanguinis ex chylo conficiendi officio inventis lymphaticis exciderit. Tandem me ipsum in viam reducens cum Timoleone voti me damnatum sensi, namque haec a Deo semper sum precatus, ut talem libertatem restitueret


page 122, image: s122

orbi literato, in qua cuivis erudito liceret, de quo vellet, impune dicere. Hanc libertatem Magistri, discipulus aegre ferre non debet. Patere interim, ut tecum expostulem, et amice conquerar, quod nescire volueris quale officium Hepati substituerim. Placuit Pecqueti percolatorium munus, nec adhuc aliae sententiae se pro veriori probarunt. Ingeniosae sunt conjecturae Tuae de mistura sanguinis bilisque in Hepate perficienda, quibus tamen acquiescere non possum. Nec id in me damnabis, quia liberum de conjecturis tuis judicium nobis relinquis. Quanquam enim adeo veritatis diligentem sciamus, ut cum Epaminonda ne joco quidem mentiaris: Dubitantes tamen de veritate, quae conjecturis nititur, facilis admittis. Non iverim inficias, bilem alimentariam, ita Medicis appellatam, sive, ut clarius loquar, sanguinem tenuiorem arteriarum, in hepate misceri reliquo sanguini per venam cavam promptius ituro; sed, bilem excrementitiam magno sanguinis detrimento illi admisceri, non ausim dicere, nisi aestuanti sanguini novum caloris fomitem corpori exitiosum addere velis. In ictero certe foedatur cutis propter nimiam bilis cum sanguine miscelam, quam Hepatis obstructio inducit, quando bilis separari


page 123, image: s123

non potest. Consentiunt haec doctrinae Hippocratis, cui aegre renunciant, qui illi innutriti sunt. Is l. 4. de Morbis, qui Thessali filii creditur, cum bilis locum in jecore expressissent, mox copiosa bile hepar dolere scribit, quam locus, qui est in hepate, nempe vesicula, ad se trahit. Et si derepente copiosa bilis extiterit hepar homini dolere, et copiosam ex ventre gigni: Hoc si contingat, veterem bilem propter multitudinem ad ventriculum ferri, et inde tormina in ventriculo oriri, et ipsius partem quandam per vesicam quidem, partem vero per ventrem foras procedere, sicque paucissimam in homine existere, et dolores cessare. Si vero horum neutrum contingat, primum veterem bilem in corpus procedere si copiosa fuerit, consestim reliquo humori permixtam, de se significationem exhibere, etc. Hinc percolatorium jecoris munus illustratur, sed sententiae Tuae incommoda elucent. In ictericorum cadaveribus dissectis, quia separari bilis non potuit, bilis colore omnia foedantur. Ita refert quoque Christoph. Guarinonius in Consil. de Sfortia Cardinale Romano icterico, omnia, inprimis Epar et intestina, croceo colore totaliter infecta fuisse. Ex miscela ista saepe febres accenduntur, quando bilis, vesiculâ


page 124, image: s124

suâ excretoriâ exclusa, sanguini unitur. Exemplum extat de cadavere illustrissimi Principis cujusdam apud Freitagium in Hist. Morbi annexa libr. de Opio. Taceo alia infinita. Et plerumque obstructa vesicula a calculis, quos saepe vidi, quia percolatio secretioque bilis impeditur, hujusmodi mala eveniunt. Si de modo secretionis quaeras, an is per destillationem, vel praecipitationem, vel colaturam, vel suctionem fiat, primas colaturae partes deferrem, a qua hepatis seu parenchyma seu venarum capillamenta non abhorrent, sicut et simili colatura serum a sanguine in renibus separatur. Permista quidem sanguini est bilis, sed ita, ut tanquam heterogenea separari possit. Quanquam, si Hippocrates in consilium vocetur, vesicula, sicut reliqui corporis fontes, trahit similem humiditatem, non secus ac in plantis similis humiditas ex terra similem attrahit. Nolim tamen lympham nostram negligi, in qua separanda non inutilem operam jecur praestat, unde saepius visae vesiculae aqueae seu hydatides in hepatis membrana, quando obstructione quacunque excretio illius inhibetur. De quo argumento plena alibi mihi penna fluet. Obsequii mei culpa est, quod haec Tibi scripserim, non ut dissentirem, sed ut erudirer in his, quae sacro


page 125, image: s125

adhuc tegit involucro Natura, quaeque Tibi indefesso Naturae scrutatori, vel nulli, patebunt:

Nam minus est in me, quam summa pondus arista,
Quae levis assiduis solibus usta riget.

Pondus tamen addet tua benevolentia, de qua mihi gratulor, quia aeternam spero. Vale, magne Sylvi, et porro Tibi veteri officio addictissimum ama. Hafniae 12. Aug. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXXV. Calculus vesicae cum globulo incluso. De Jalappae dosi. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. G. SEGERUS THORUNENSIS.

GRatias Tibi, Vir summe, habeo maximas, quod ea, quae Natura revelavit nuper, in eruditissimis Tuis die 9. Martii datis significare volueris. Postquam enim, quae de Ductibus Stenonis in dictis literis narrasti, legi, mox animum pristina secandi cupiditas repetiit, quae ab eo inprimis


page 126, image: s126

tempore, quo e Tua informatione me dimisisti, semper fere quievit. Quamvis, dum cuncta ruminor, fateri cogar, non absque multiplici causa id contigisse, plurimaque esse, quorum necessitas hanc in opere anatomico manibus meis quiescendi imposuit legem. Contigit idem et praeteritâ septimanâ, ubi, dum ad inquisitionem ductuum Stenonianorum me accingo, caputque ovinum operi adhibeo, mox advolat amicus, animumque attentum alio avocat. Interim tamen de ductuum horum certitudine nullus dubito, cum scribas, jam bis Leydae publice in theatro eos productos esse a Cl. Hornio. Accedit, quod non ita pridem quoque inciderim in Cl. Blasii medicinam generalem, ubi in praefatione horum ductuum mentionem quandam fecit; non tamen, ut suspicor, alium ob finem, nisi quia primam inventionem sibi deberi credit. Mirabar sane, haec legens, moderni seculi mores perversas, de quibus jam nihil addo, cum ex Lymphaticis Tuis Tibi sint cogniti. Eo fere deventum est, ut majori facilitate ipsamet inventa curiosi percipiant quam eorum inventores. Sed, pervenit tandem et ad Nos Nobilissimi Bilsii Opus Anatomicum, duas continens operationes, cum aliquot Epistolis. Cuncta dum avidissime perlegi, plurima quidem


page 127, image: s127

reperi verba, paucissima vero specimina. Et cur quaeso in foetus monstrosi tertia figura viscera solis lineis literisque extra situm notata? Curiosior sane meo judicio fuisset anatome, si et viscerum situs in tabulis aliis curiosorum oculis oblatus fuisset. Certe laudent alii hunc morem novum prout velint, non tamen deerunt quibus recepta hactenus consuetudo magis arridebit. Plurimi hactenus, si quid in anatome novum observarunt, figuris illustrarunt, non literis; quod jure merito et in hac sectione requiritur, cum nec visceribus monstrositas sua defuerit. De Zasii vero Apologia recte Te dixisse, quod olim de Luscinia: Vox est, praetereaque nihil; gravissime nuper pronunciavit Gravissimus Noster Bauhinus. Rectius egisset bonus ille Zasius, si nova illa vasa, novas membranas, novum moschum, novasque arterias, quas vanus in schedis suis crepat, erudito communicasset orbi. Hic Rhodus, hic saltus. Magnam vero Tibi, Vir summe, gratiam debet Zoilus iste, quod ipse ad illius nenias responderis. Sic enim evasit responsum suâ epistolâ dignum, quod vel ideo promeruit, quia Te allatravit. Nuper cum more recepto magnum Nostrum Aesculapium Dn. Jo. Casp. Bauhinum convenissem, ostendit mihi


page 128, image: s128

Vir summus Calculum vesicae, quem e vivo hujus Urbis cive, homine robusto et quadragenario, ante aliquot annos frustra extrahere conatus est exercitatissimus in vicinia Lithotomus, quia calculus vesicae lateribus firmiter adhaerens omnem artificis operam elusit. Donec tandem, supervenientibus acerbissimis symptomatibus ipsâque morte, e cadavere erutus est. In hoc calculo conspicitur globulus plumbeus, qualem capere solent bombardae minores. Hic globulus adeo firmiter calculosae substantiae inhaeret, ut plane immobilis appareat. Erat autem et ab eâ parte, qua jam conspicitur, laminis tartareis tectus, quas lithotomus effregit, dum calculum forcipe apprehendit. Figuram calculi Tibi

[gap: illustration]

Vir summe hic mitto, prout scil. jam oculis nostris se offert. Quomodo vero globulus


page 129, image: s129

serosum hoc hospitium adeptus sit, plurimi mirantur, et merito, neque enim in membranosa vesicae substantia aliquod apparuit vulneris aut cicatricis vestigium. Quia tamen in inguine cadaveris cicatriculam spectatores adverterunt, homo quoque iste, dum in juventute Martem secutus est, se circa illam regionem globo aliquando laesum fuisse, attamen globum evanuisse, amicis suis narrare solitus est, nullus dubito, quin eo tempore globulus circa carnosam vesicae partem vesicam lotio repletam intrarit, ibique per 20 annos permanens, tartareae substantiae se insinuarit, vesicae una cum inguinum vulnere sanato. Pondus calculi sunt Unciae ij. et Scrup. ij. Adjunxi calculi figurae meam de Varicibus Dissertatiunculam, publice in perantiqua hac Universitate me Praeside nuper ventilatam. Videbis in illius secundo superpondio, cur ductus hygrophthalmicos potius hygroblepharicos dixerim, nimirum quia palpebris destinatos credidi, quod vel insertio evincit, dum se in palpebras superne exonerant. Quod si erravi, errantem reduc. Praeteritis nundinis per Hauboldum vestrum, meum Triumphum Cordis iteratum, una cum Querimonia, quam jam ante sex annos, ut Tibi Vir summe notum est, Roeschildiae adornavi,


page 130, image: s130

tibi transmisi. Propediem sequetur Dissertatio de Hippocratis Libri [gap: Greek word(s)] ortu legitimo. Nobilissimo Th. Fuirenio pro Catalogo Bibliothecae Fuirenianae et Panegyrico gratias habeo maximas, qui Fuirenianae Genti in aeternum sum devinctus. Memoria mea Brunniana Tibi destinata ubi lateat, me latet. Nisi interea temporis se sistat, faciam ut futuris nundinis aliud accipias exemplum. Nuper cum Historiarum Tuarum Cent. V. et VI. avidissimis percurrerem oculis, incidi in Jalappae damnum, quod in historia 69 Cent. quintae exponis. Ego praecedenti die, quae erat 18. April. radicis jalappae recentis et gummosae pulverisatae Drach. j. cum Cremoris Tartari et Cinnam. a. Scrup. j. in jusculo assumsi et cum [gap: Greek word(s)] octies dejeci, nullumque ab eo tempore per Dei gratiam damnum sensi. Attamen Magnus Noster Bauhinus in exhibitione pulveris Jalap. Drach. s. non excedit. Salutant Te humanissime, quos salutare jussisti, Viri Magnifici, Feschius, Bauhinus, Stupanus et Platerus. Quorum postremus se Professione suâ jam ante plures abdicavit annos. Vale Praeceptor Colendissime, mihique fave. Dabam Basileae Prid. Non. Junii 1661.



page 131, image: s131

EPISTOLA XXXVI. De eodem calculo, et Anatome Urinae suppressae. Jalappae infusum gratum. GEORGIO SEGERO Basileam.

CAlculi apud Magnum Bauhinum visi historia prorsus est similis illi, quam ad Fabricum Hildanum olim miserat Genevâ Paulus Offredus Medicus itidem Clarissimus. Releges illam in Observationibus Hildani Cent. 3. Obs. 67. ubi clarius narratur, globulum sclopetarium juvenis annorum XX. dextram coccygis partem cum aliqua ipsius ossis fractura penetrasse, et post curationem cieatricem admodum cavam reliquisse. Pervenisse vero ad vesicae cavitatem symptomata gravia quae sequebantur, dysuria, dolor ad vesicam, suppressio tandem lotii et alia, testari possunt. Non novum est vesicam laedi, maxime in carnoso collo, cum etiam membrana carnosâ investiatur. Ejusdem sectio in calculosis obvio nobis exemplo fidem facit. In qua sectione quid evenerit nuper in Belgio, ex historia mihi ab amico missa, Tibique jam communicanda, intelliges. Juvenis XVIII. annorum calculosus a Lithotomo Salomone Verkammer Harlemi sectus fuit non ita pridem, extracto calculo


page 132, image: s132

magno duarum Unciarum cum media, quatuor digitos transversos longo. Elapsis tribus quatuorve hebdomadibus repertum in vulnere frustum materiae lentae, quod a Lithotomo extractum apparuit esse corpus membranosum, pugni magnitudine. Ex vulnere statim quarta mensurae puris foetidi pars fluxit, isque fluxus diu persistens vulneris consolidationem inhibuit. At parentum rogatu tandem claudi curavit, unde tanti aegro oborti dolores, ut vulnus iterum aperire coactus fuerit, ex quo magna puris copia fluxit, sicque vulnus integri anni spatio apertum servatum. Interea suppressio urinae suborta cum ingentibus doloribus et difficili respiratione, unde Hydrops abdominis subsequutus, in mortem terminatus. Ab eodem Chirurgo apertum cadaver, haec monstravit: Hepar et pulmones diaphragmati adnata. Sinister ureter putridus totus et absens, attamen materia sibi viam illac paraverat. Ren sinister valde parvus, nec nisi parum puris residuum. Dexter major solito. Dexter ureter in parte superiori obstructus fuit calculo acuminato, cujus unum acumen in ureterem impactum, quasi cerae frustum illic esset impressum, pars vero superior calculi adhuc renibus inhaesit. Inferius in uretere dextro adhuc caruncula,


page 133, image: s133

seu carnosa materia firmiter adhaesit, quae lotio quoque impedimentum attulit. In corde inventus polypus, seu materia quasi membranacea, quam aliqui habuerunt pro verme, sed quia nullum vitae indicium apparuit, nec pro vena habenda est, potius ad polypum relata fuit, alias saepe ibi observatum. De hygrophthalmici ductus nomenclatura nihil dicam. Illa placuit Cl. Borrichio nostro, quia ad oculos spectant et palpebrae, quorum hae sunt integumenta. Rem ipsam a Stenonio nostro, Anatomes delicio, brevi habebimus explicatam. Jalappae dosis pro varia sumentium temperie variat. Raro tamen etiam robustissimis ad Drachmae mediae pondus concedimus. Forsan radix tua, in qua sumenda adeo liberalis fuisti, tam recens non fuit aut gummosa, quam Pharmacopoeus persuasit. Hoc enim hominum genus saepe nos fallit, et vetustis medicamentis novitatem dare scit. Tanta pulveris copia fastidium parere solet. In infuso gratior est medicina. Honesta apud nos Matrona, pro amicis infusum servat prorsus grati saporis. Unciam unam Radicis Jalappae in spiritus Vini quartario per tres dies cum cortice citri infundit, posteaque aliquoties per chartam emporeticam filtrat, ex quo vino unum cochlear


page 134, image: s134

exhibet, nec ad duo adscendit nisi in athleticis corporibus. Dici non potest, quam palato haec potiuncula arrideat, saporis amari expers, et feliciter alvum subducens, praeter Medicorum nonnullorum opinionem, qui dubitant an Jalappa vino infusa, quia vis purgatrix potissimum in resina consistit, vires suas pro voto communicet. Ego vero laudati infusi effectum laetum non semel vidi. Diligentiae tuae in conscribendis varii argumenti Opusculis praemium posteritas rependet. Gratiam a seculo hoc vix speraveris. Meo exemplo disce. Perge tamen, ut immortalis sis, memor Juris-Consultorum regulae, honorem lucro, imo etiam vitae, praeferendum. Vale. Hafniae prid. Cal. Aug. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXXVII. Fluxus Chylosus ex vulnere thoracis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

MIraberis haud dubie tardum ad amantissimas tuas literas responsum. Citius


page 135, image: s135

id misissem, nisi Tuae gradu plane testudineo huc venissent. Quas n. Cal. Febr. dederas, eas demum sub initium Aprilis recepi. Excepit me paulo post molestissima Febris, tantaque per intervalla me symptomatum varietate exercuit, ut nihil minus quam de literis scribendis cogitare potuerim. Verbis vero vix possum exprimere, quam me Tuae affecerint, et munusculum iis additum literarium. Ipsemet scis, quod insperato accidit bonum, quam gratum soleat esse et acceptum. Tuae post tam longum silentium quidni forent gratissimae, cum nil nisi veterem illum sincerumque erga me spirarent affectum, atque adferrent una Lectissimum spicilegium tuum, spicis vere aureis, mirandis nempe oeconomiae naturalis mysteriis refertum, cujus lectione mihi aegrotanti nil suavius, nihil quoque utilius poterat accidere, cum tam cito, tam feliciter, quicquid dubiorum Bilsius et alii moverant, dispelleret. Quae c. 2. contra Cattierium disputas, atque Bartoletti relatione confirmas, ea in memoriam revocarunt casum ferme consimilem ante annum in illustri Barone de Heiden observatum, quem si paulo fusius recenseam, haud me rem tibi ingratam facturum confido, saltem ut videas, quantum Tua de Chyli via nobis in


page 136, image: s136

praxi versantibus lucis conferat. Dictus Baro, Equitum Magister Brandenburgicus, sub legione Quaestiana in pugna Fionensi circa mediam dorsi vertebram sclopeto laesus, globulo subter sinistram scapulam exeunte, initio equidem non adeo male habuit, consueta tantum vulnerum symptomata passus. Post tamen 14. dies retulit, observatum fuisse in linteis copiosum albicantem humorem atque continuasse per intervalla, nescium tamen se fuisse, unde aut qualis esset, neque Medicum aut Chirurgum, quorum consilio et opera utebatur, quicquam de eo monuisse. Haesit vero per integram hyemem Ottensoniae. Mense Aprili in has oras delatus statim me vocandum jussit. Inveni Illustrem D. Patientem debilem valde, macie confectum, atque singulis circa vesperam diebus leviter incalescentem. Quaesivi statim de pulmone laeso, ast sibi de eo nihil constare hactenus ajebat. Vulneris os superius consolidatum erat, inferius stillabat consuetam saniem. Sperabam optima quaeque, verum biduo eiapso, adverti supra notatum liquorem albicantem, paululum tamen flavescentem tanta in copia effluxisse, ut non solum lintea quintuplicia, indusium, lodicesque imbuerit, sed quoque lumbos inundaverit. Miratus insolitam materiam,


page 137, image: s137

statim cogitare coepi, cum diversa plane esset a sanie et ichoribus, annon liquor chylosus, toti ad nutritionem destinatus, inordinatâ hac viâ proflueret, quandoquidem Dn. Patiens bene appeteret, cibisque euchymis et delicatissimis uteretur, corpus tamen indies magis magisque contabesceret. Cogitavi serio de eo, neque quidquam aliud reperire potui. Conclusi igitur, nihil magis e re illustris Patientis fore, quam si vulneris os superius aperiretur rursus, quo debita laeso pulmoni remedia applicari possent. Proposui consilium, placuitque primariis Legionis istius Officialibus, inprimis quoque Chirurgis duobus in arte satis exercitatis, sed Dn. Baro renuit plane, libereque profitebatur, se tantum super eo horrorem animo concepisse suo, ut mallet mortem potius quam sectionem experiri. Exclusus ergo saluberrimo consilio, quicquid alias remediorum superesset, conquisivi sedulo, institutâque accurata Diaeta, adhibitis quoque interius et exterius selectissimis Balsamicis, inprimis e tenellis Corn. Cervini petitis, Deo benedicente in tantum profeci, ut non solum Febricula, sed et Fluxus ad 14. dies remitteret, habitus quoque corporis usquequaque floridior appareret, magno cum Dn. Patientis gaudio, qui omni se


page 138, image: s138

defunctum periculo putans, paulo largius absente me se invitaret, usus, quibus delectabatur, inprimis calidioribus, quae tamen maxime noxia sibi fore praedixeram. Recurrit itaque fluxus, atque continuavit ad vitae usque finem, quem ex nimia animi corporisque commotione sibi acceleravit. Namque cum digladiantes non procul a conclavi suo ministros vellet compescere, neque ii dicto morem statim gererent, adeo commovit se, ut primum epilepticis convulsionibus, postea Hemiplegia lateris sinistri corriperetur, quae cis paucos dies corpus exsuccum, viribusque destitum e medio sustulit. Cadaver praesente D. Holstio, Poliatro Tönningensi, apertum in inferioribus nihil notatu dignum praebuit, tantum pulmones eâ, qua vulnus inflictum, parte insignem putredinem conceperant; Id vero leve primitus fuisse, omnisque periculi expers, [gap: Greek word(s)] monstravit. Quam ergo conducible fuisset, quam primum liquor albicans conspectus, vulneris interiora indagasse, aut saltem orificium superius apertum servasse? Atque multa alia quoque, Magne Bartholine, super his disserere coram Te volupe esset, sed vereor, ut in publica commoda peccem, quae usque adeo curae cordique esse Tibi ex Tuis cognovi, ut etiam inter medios armorum


page 139, image: s139

strepitus illustria Divini ingenii Tui dederis monumenta. Mirabitur merito haec et veniens aetas, hancque mecum spem concipiet: Si bella tot egregia peperere, quid pax feret, et illa animi nunquam turbata quies. Brevi missurus sum, quae tardi Responsi culpam plenius cluant: Namque in promptu sunt non pauca curiosa, quibus Te delectari scio. Nunc charta atque ipse quoque Tabellarius me monent, calamum ut sufflaminem: Laudani mei portiunculam habebis, quamprimum mittendi occasio fuerit. Testari Tibi possum, Mi Bartholine, mirabile esse medicamentum, quod omnibus aliis mihi notis magno suo merito antefero. Atque animus quoque est, integrum de ejus vera praeparatione usuque multiplici dissertationem ad Te perscribere, quamprimum per concatenatos praxeos labores licuerit: Videbis in ea secreta haud parvi momenti, atque inter ea quoque Celeberrimi Chymici Angeli Salae, quorum quidem usum in Myrothecio suo describit, praeparationem vero occultavit. Supremum Numen nunc oro, servet Te salvum nobis et incolumem quam diutissime. Clarissimis Fratribus et Moenichenio multam salutem adscribo. Tu vero salve iterum atque iterum, Nobilissime


page 140, image: s140

Bartholine, Tibique persuasum habe, me aeternum fore

Celeberrimi Tui Nominis

Devinctissimum Cultorem

Sleswici 7. Calend. Jul. 1661.

J. Langelott D.

EPISTOLA XXXVIII. De chyli nutritione, et lacte in papillis puerorum. JOELI LANGELOTIO Sleswicum.

NIhil gratius mihi evenire potuit, quam lectis Tuis literis optatissimis, prorsus amico animo calamoque scriptis. Deo sit laus, qui tantum amicum tamque charum caput nobis conservavit. Elegans est observatio lactea in Barone fusius a Te descripta. Si quid conjectura assequor, lacteus thoracicus laesus quoque fuerat, unde larga illa chylosae materiae copia fluxit, atrophia subsequente. Hinc etiam selectissimis Balsamicis plus praestitisti, quam quavis sectione, quippe coaluisse istis tenellas ductus membranas inde suspicamur,


page 141, image: s141

quod repetito chyli cursu naturali habitus corporis floridior appareret. Vulneris tamen apertio utilis fuisset, pulmonis in gratiam, in quo putredinem notatam refers. Non valde tamen repugnarem tuae conjecturae eruditissimae, nempe liquorem chylosum, toti ad nutritionem destinatum, inordinatâ istâ via profluxisse. Est quippe liquor ille nutritius ubique sanguini mixtus, et pro partium indigentia ad nutritionem elicitur, quod olim de rore et cambio Medici veteres tradiderunt, nescii chylum in sanguine delitescere, facileque separari, sine putredine, quemadmodum in venae sectione nonnullorum observavimus, lac nempe seu chylum a sanguine separatum in pelvi prodiisse. Hoc succo nutriri partes nostras, non sanguine, sunt qui sibi persuadeant, quibus nescio quid opponi possit quod stringat. Si enim sanguis in partium alimentum cederet, continua chyli confectione seu ciborum ingestione opus non esset, siquidem ea in corpore est sanguinis copia, ut ad plusculos menses sufficeret pro partium nutritione. At quia chylo nutrimur, chyli quoque continua fit generatio, nec inediam ferre possumus. Et tali sane nutrimento in utero assuevimus, non sanguini, si recentiorum observationibus et suspicionibus credimus. Eadem


page 142, image: s142

ratione lac seu candidum succum ex sanguine arteriarum thoracicarum per glandulas mammarum secerni vero simili conjecturâ suspicantur alii, donec sui generis vasa lactea ad mammas chylum ex mesenterio deferentia detecta fuerint. Dubitandum enim vix est, hujusmodi ductus in corpore latere, quanquam propria laurus reservetur inventori, quisquis denique ille futurus sit. Quicquid sit, lactis ubertate diffluunt papillae tam foeminarum, quam virginum, imo nuper natorum, ut ex hoc principio nuper accusatam virginem absolverimus. Saepe enim injuria fit famae innocentium a rerum naturaeque imperitis, quorum temerarium judicium et Viri et nuper nati infantes utriusque sexus damnant, ex quorum papillis liquorem lacteum profundi in Anatome Reformatâ l. 2. c. 1. docuimus, et pueri Scanici lactiferi exemplo alibi confirmavimus. Cardani illustris est observatio in subtil. XII. de muliere quadam sibi notissima puellum enixa, qui per mensem integrum plurimam lactis copiam turgidis papillulis reddebat, quo repercutientibus compresso, illud vomitu rejectabat. Idem in brutorum genere observamus. Rustici cujusdam mei pullus equinus lac tanta copia profudit, ut pro ipso alendo satis esset. In ovilibus


page 143, image: s143

nostris res notissima est, frequenti contrectatione papillarum agnellos mulgeri posse. Non tamen credo, quod alii praetendunt, lac, quod infantes fere omnes, tam mares quam foeminae, ab ortu ad mensem integrum per mammillas reddunt, esse maternum. Proprium enim est, quia chylo aeque hi atque matres nutriuntur, et argumentum suppeditavit Cardani exemplum, quod vomitu rejecerit puer. Et quanquam matri primus lactis assumpti ortus tribuatur, per certos tamen propriosque ductus patentes ad papillas lac pervenit, quos adesse certum est, quanquam ad oculum demonstrari non possint. Ventura dies et diligentia felix Prosectorum cuncta aperiet, ut etiam hoc invento puellarum innocentiae consulatur, quae virgines esse non desinunt, si caetera integrae sint famae, quanquam subinde in sororiantibus mammillis lac habeant. Eaedem quippe viae junioribus patulae esse possunt, quibus mulieribus turgescentes mammae dulcibus succis, ut loquitur Lactantius de Opif. Dei c. 12. distenduntur, ut ad nutrimenta nascentis fontibus lactis foecundum pectus exuberet. Sed longius provehor lactis dulcedine, quia tecum loquor, quem pro dulcissimo amico habeo. Vale, amicissime Vir, et valetudine


page 144, image: s144

prospera diu vive in aegrorum, amicorum et Artis emolumentum. Hafniae 10. Jul. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XXXIX. De Virginis Vestalis nimio aestu. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

BInas Tuas literas accepi. Ad priores propediem Gener meus respondebit. Ad alteras quoad foetum gravidum, nil possum dicere, quam ut mirer et admirer. In vegetabilibus quidem videmus non raro fructus gravidos, ast in regno animali tale quid non legisse me memini. Miror itaque et demiror et tuae enucleationi cuncta permitto. Pro Spicilegio habeo gratias, mitto [gap: Greek word(s)] , sequentem observationem hisce diebus Lutetiâ Parisiorum ad me missam. Vestalis virtutibus cumulatissimae, trigesimum sextum annum agentis, singulares morbi, et inaudita vivendi ratio. Decimo quinto aetatis suae anno menstruis paucis, tardis et dolorificis, coepit purgari, quae anno aetatis


page 145, image: s145

suae vigesimo suppressa sunt, et superveniente vomitu, mox salso, tum acri, tum dulci, qui per duos annos continuavit, aperientibus, menses moventibus, et pessariis ipsam juvare Medici conati sunt irrito conatu, et a dicta menstruorum cessatione, aut medicamentorum calidiusculorum usu suborta est Satyriasis, qua ab eo tempore ad hodiernum diem (scil. a 16. annis) et pollutionibus circiter centum singulis diebus naturalibus torquetur; illas spasmus, alienatio mentis et angustia prorsus incredibilis concomitantur: quibus factum est, ut ipsa sibi necessariam imposuerit vivendi sequentem legem. A 16. annis pomis et omni genere malorum pascitur, aquam putealem simplicem gelu ad supremum frigoris gradum reductam potat, dicto gelu sinum pudoris obdurat, infimumque ventrem circumvallat. Cum morbus visus est inducias dare, assistentes Medici vires reficere tentarunt jure carnium, verum ardor immodicus supra dictam vivendi regulam repoposcit promptissime: talis fuit per 14 annos aegrotantis vivendi modus (scil. ab anno aetatis illius vigesimo ad 34) quo tempore tantis fuit ardoribus excruciata, ut maximam duorum annorum partem, imo et hyemem rigidam in gelidae balneo transegerit,


page 146, image: s146

et per 13. dies naturales continuos in illo remanserit a 29. Julii 1660. ad 11. Aug. a quo tandem educta notas et caracterem suffocati in aquis, et 13 dierum mora putrefacti referebat. Tensae siquidem et turgidae corporis partes supra naturalem statum duplo videbantur, lividae, putrefactae, emortuae et ulceribus frequentissimis gangraenosis erosae, quibus calcanei nervi putrefacti sunt et decisi, et in hunc modum cute universa defoedata, ulceribus pervia, pure restagnante, ardores interni aliquo modo cohibiti sunt. Jam vero 20. Januarii 1661. curatis perfecte dictis ulceribus et calore vivido universo corpori restituto nunquam male habuisse videtur, et lacte solo per sex menses ad libras circiter decem singulis diebus nutrita est, et aqua frigidissima. Ulcera vero mali moris curata vitellis ovorum et butyro recenti, cum alia topica ferre non posset; Durat tamen Satyriasis, pollutio frequentissima, et partium internarum calor tantus, ut panno linteo solo sufficienter per hyemem tegatur, et continuo aqua gelida linteis pannis imbutis regionem pubis et pudenda foveat. Vescitur autem jam lacte non cocto, modico pane, fructibus et aqua gelida. Haec relatio ut simpliciter sic fidelissime descripta est. Hanc


page 147, image: s147

observationem, Nobilissime Dn. Bartholine, iisdem verbis descripsi, uti mihi illa transmissa est, submittens eandem tuo doctissimo judicio. Ego aliquot virgines furore uterino correptas, fidei et curae meae commissas habui, quibus potissimum solatium fuit incensa camphora in aqua aut cerevisia pro potu ordinario extincta. Mirum, a semine retento et corrupto uterique vitio tanta mala posse oriri! Non mirum, aliquando inferebat Ingeniosus Burrhus; quod nempe ejusmodi furores, epilepsiae et alia gravia mala non possint non oriri ab humorum nimia perfectione putrefacta, quae vellicet nervos et ipsorum capita, membranasque disrumpat uteri; si penitius consideretur virginum illarum vita semper fere sedentaria, cibus et potus optimae substantiae, coelibatus, aetasque florida: quae ipsa tamen an Parisiensi applicari commode satis possint, dubito. Per nimiam autem humorum perfectionem Burrhus intellexit semen, subtilissimam sanguinis portionem, a cujus vitio plura et difficiliora mala sequi videmus, quam a sanguine aut humore viliori putrefacto. Minus nempe in parvis fortuna furit. Ast finio, atque epilogi loco moerorem meum, ut condoleas, significo, qui tantus est, ut


page 148, image: s148

major vix esse posset. Sed aequo animo ferenda a Deo nobis immissa. Ante tres menses mortua est fratris mei medii uxor; ante mensem frater meus minimus, Vir magnarum virtutum D. Gregorius Horstius; ante dies XX. vero Opt. Max. meus Princeps, cui per annos XXV. servii, proh dolor! obiit. Deus filio haeredi Principi Ludovico (quem in Aula vestra e Suecia olim reducem forsan vidisti, et procul dubio admiratus es) benedicat prolixe, et largiatur vegetam et firmam valetudinem atque annos Nestoreos. Princeps literatus est, placidus, prudens et maxime pius, nullis vitiis deditus, sed virtutibus serio studens, planeque sobrius, ut Deo magnas debeamus gratias pro tanto Patriae Patre, serioque precemur et oremus pro ejus incolumitate. Hic enim Princeps superstes unicus est et esse potest Aesculapius ad nostra vulnera ab obitu Genitoris Pientissimi inflicta. Deus servet ipsum, faciatque ut VIVAT VIVAT LUDOVICUS hujus nominis Sextus Hassiae Landgrafius. Vale hisce et, si ferat occasio, salutem observantissimam meo nomine nuncia Dn. Comiti Rantzovio, qui multis beneficiis me gratiose affecit Francofurti, Swalbaci et hic. Vale. Darmstadii Kal. Julii 1661. D. J. Horstius.



page 149, image: s149

EPISTOLA XL. De Victu Virginis refrigerante, inprimis Nive. De abscessu ossis sacri et tuberculo. JOH. DAN. HORSTIO Darmstadium.

AD binas tuas literas jam tandem breviter respondeo. Transmissus casus Virginis aestuantis mirus est, nec de ejus veritate dubito, gaudeoque nivis nostrae efficaciam et vim hujusmodi historiis augeri et illustrari. Nullus dubito plus in nivibus nostris intus latere, quam prima fronte appareat. Tibi interim gratias ago amplissimas, quod his similibusque observationibus me reddas participem. Misit ad me eandem historiam iisdem verbis Lutetiâ Samuel Sorberius, amicus olim meus in Belgio, postea variis editis scriptis clarissimus. Ex mensium suppressione et nimia sed necessaria Vestalium continentia tantum in corpore per se calido aestum accensum esse suspicari licet, quem optime victu refrigerante temperavit. Lac enim refrigerare testis est Galenus l. 4. simplic. Med. Fac. c. 15. illud praesertim, quod plus seri habet, ut asininum et caprinum, idem l. 3. de simpl. Al. m. Fac. quibus an usa sit haec Virgo, non indicat historia transmissa. Quodcunque vero ac in febribus


page 150, image: s150

longis et parvis concedit Hippocrates 5. Aph. 64. quae febres huic Vestalis aestui comparari possunt. Simili forsan calore Philinus fervebat, quem narrat Athenaeus l. 2. toto vitae cursu, nec cibo nec potu alio, quam lacte usum. Fructus plerosque horarios et refrigerare et humectare, nemo ignorat. At gelida potio niveque refrigerata aestuantem ventriculi ardorem optime restinguit. Ut etiam in luxum transierit. Ita enim Martialis:

Non potare nivem, sed aquam potare rigentem
De nive, commenta est ingeniosa sitis.

Qua ratione omnem adhuc potum refrigerant Itali, Siculique magno aestus interni externique commodo. De nivis praestantia pluribus egimus in Obs. Med. de Nivis usu in Medicina. Externus vero ejus usus huic bene cessit propter caloris exsuperantiam, quae mitigari potuit, neutiquam prorsus vel repelli vel extingui. At Amurathus III. Imperator Byzantinus, referente Thuano, vitâ functus est, cum glaciem carboni imposuisset. Apud Hechstetterum quoque quidam podagricus intemperiem frigidam renum contraxerat ex marmore nive frigefacto regioni renum applicato. Itaque cum duo faciunt idem, idem non est. Domestico tuo luctu vehementer


page 151, image: s151

afficior, inprimis quod Fratrem juniorem Excellentissimum Gregorium amiseris, Virum paternarum virtutum et magnae eruditionis, sicut ex opere b. m. Parentis vestri perspexi, quod uterque egregie illustrastis. Deus tantorum Virorum interitum porro avertat. Pauci enim resurgunt, qui decus literarum et scientiarum tanta cum laude sustineant. Pro transmissis in ultimo epistolio pagellis eruditissimis Clarissimi Tui Generi Straussii multum Tibi debeo, vel eo nomine, quod meas ad Te literas Responsorias de foetu Mussipontano ibidem publice legi volueris. De Cathedra illi Tibique gratulor, et ut diu publico tecum intersit, ex animo opto. Nisi grave sit, laudatum Generum tuum meo nomine salutabis, cum prompta officiorum oblatione, quae Tibi tuaeque familiae splendidissimae debeo. Meyssonnierius, de quo quaeris, mihi in Gallia notus fuit. Magno ingenio pollet, nec minore eruditione. Chymica prae caeteris studia excolit, et novarum observationum insignis est sectator. De Febribus quae commentatus alias est, ingeniosa sunt. Extat erudita ejusdem Epistola ad Beverovicium, magnum olim amicum meum, in libro de Calculo. Alia quoque Gallica dialecto edidit, quae in Galliis prostant. De Pulvere sympathetico,


page 152, image: s152

de Vino, deque aliis curiosa non pauca in lucem emisit. Elementa ejus Medicinae nervosa tandem quoque ad manus meas pervenerunt, Lugduni Gallorum edita, ubi etiam Lymphatica nostra vasa locum invenere satis honestum. Musae nostrae post belli funesti turbas necdum spiritum receperunt. Nec in Medica praxi occurrit tua lectione dignum. Hisce tamen diebus infans mihi oblatus, filius Coriarii Hafniensis in vico Coriariorum, qui a primo nativitatis die in ossis sacri regione tuberculum gestat, quod jam bimulo ita excrevit, ut incessus ex tanto pondere difficilis sit. Figura globosa est, capitis magnitudinem aequans, colore transparente quasi aqua plenum. Exscindere ausus non sum propter vastam molem. Videtur praeterea absecessus ossis sacri, qui cum nervis alat commercium. Eodem stigmate et alium infantem mater eadem peperit, quod imputat injuriis obsidionis nuperae, crebris enim tormentorum bombis auditis, visisque globulis ignitis per urbem obsessam volitantibus territam se, similes globulos infantibus suis impressisse queritur. Tanta creditur vis imaginationis apud sexum infirmitate laborantem. De qua plura novisti, quam dici potest. Pauca haec celerrimo calamo exaravi, ne neglecti offici culpa apud Te,


page 153, image: s153

tantum amicum, tenerer. Abiit ad beatos Bangius noster, Polyhistor Clarissimus, Theologus et Bibliothecae publicae Praefectus. Deus Te diu servet, ut porro nos ames. Hafn. 26. Febr. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XLI. De Citrio praegnante. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

INtegrum jam est septennium et quod excurrit, cum primum Te, Celeberrime Bartholine, videre et coram alloqui mihi contigit. Interea Tu frequens mihi non in animo solum, sed et apud amicos candidos in sermonibus. Humanitatem tuam inprimis, ut cum Varrone loquar, ubique ruminatus sum. Aliquoties etiam interea temporis quaesivi occasionem mei memoriam T. Ex. refricandi, sed cum illa se hactenus non offerret, tandem his nostris nundinis aestivalibus a bibliopola accepi centuriam quintam et sextam tuarum observationum rararum, quas dum avide statim evolvo, titulus Cent. VI. ultimae historiae


page 154, image: s154

de embryone praegnante mihi revocat in memoriam propositum Viri quondam Excell. atque Experientissimi Dom. Doct. Johannis Schoneri, Hospitis tum temporis et Praeceptoris mei dilectissimi. Is enim rariora aliquot collegerat, quae T. Exc. decreverat transmittere, ut tuis elegantissimis observationibus inserta publica simul luce fruerentur; Sine dubio etiam fecisset, nisi morte fuisset praeventus. Inter alia vero potissimum memini me apud ipsum videre malum citrium praegnans, ut ipse quidem illud appellabat, sed quod tum jam plane exsuccum erat et aridum. Ajebat vero, pomum illud fuisse justae magnitudinis, cum vero dissecuisset, in meditullio, quasi in cellula aliqua, invenisse minorem ejusdem arboris fructum, suo etiam peculiari cortice vestitum, et plane a priori alium, ita ut majoris istius quasi foetus appareret. Et praeter haec alia quoque se habere dixit, quorum tamen nihil, quantum mihi quidem compertum est, literis consignavit. Ego quidem, cum adhuc in ipsius aedibus commorarer, vidi in charta consignatas Observationes aliquot in morbis rariores, verum illae Auctorem agnoscebant D. Jacobum Seidelium, Medicinae quondam Professorem in Academia Gryphiswaldensi primarium; eas ego


page 155, image: s155

tum temporis, cum non adeo protritae mihi viderentur, quo melius consulerem memoriae, in mea excerpta digessi, quas Tibi, Vir Excell. si operae pretium judicaveris, quam lubentissime transmittam, et jam sponte id fecissem, nisi, dum ego in aliis occuparer, abitum maturasset nauta. Ut tamen aliquo modo de iis judicare possis, en Tibi in charta titulos.

Hac vero occasione habeas a me disputationem meam inauguralem, festinanti calamo ante annum a me conscriptam. Si perlegere vacat, liberrime vel castiga, vel emenda. Gratissima mihi erit optimi Praeceptoris censura. Vale plurimum nostrae artis imo totius Reip. literariae singulare et perpetuum ornamentum, et, si meretur, ama

T. Exc.

Stralsundii ipsis Kal.

Jul. A. 1661.

cultorem observantiss.

Christianum Willichium Med. Lic.



page 156, image: s156

EPISTOLA XLII. De sede febrium malignarum ex Anatome defunctorum. CHRISTIANO WILLICHIO Stralsundium.

PErgrata est veteris amicitiae memoria, quam gratissimis tuis literis mihi refricas. Bene Te ex illo tempore valuisse gaudeo, inprimis gratulor Tibi honores in Arte nostra summos, dudum meritos, et porro fausta apprecor. Lecta Tua de Febribus malignis Disputatio apprime placuit, erudita sane et accurata. Sed a Thesi XI. diversum sentio, credoque Helmontio, sedem malignarum febrium in ventriculo esse. Id testatur Anatome illorum, qui eo morbo extincti fuerunt. Observatus enim est ventriculus cum intestinis inflammatus. Unde ingens illa sitis, vomitus, faucium ardor et alia apparentia oriuntur. Ex hujusmodi profecto sectionibus et oculari demonstratione certius de sede affecta judicamus, quam rationibus et conjecturis. Si meae experientiae non satis fidas, aliorum observationibus me contra Te tuebor. Reperio in schedis Parentis mei, coelitibus dudum adscripti, Caspari Bartholini, in Anatome mulieris sexagenariae, febre maligna cum vomitu


page 157, image: s157

bilioso extinctae, observatam esse ventriculi tunicam interiorem inflammatam, intestinum vero ileum in medio gangraenosum et putridum, partemque ejus supra gangraenam ilei inflammatam intus in tunica interiore, ut supra modum venae meseraicae turgerent. Non absimilia vidit in dissectis febricitantibus Spigelius l. 1. de semitertiana c. 16. Romae infiniti aegroti A. 1649. febre continua occubuere, in quorum sectis cadaveribus ventriculus et reliqua viscera tanquam exusta apparebant, teste Panarolo Pentec. 4. Obs. 8. quare refrigerio et humectatione postea multos sanatos scribit. In febre pestilentiali circa os stomachi escharam oblongam advertit Helmontius in Tumul. Pest. p. m. 85. et 22. Chirurgus Arenacensis cadaver peste cum vomitu emortuum dissecuisse narratur a Diemerbrockio l. 4. de Pest. Hist. 15. et reperisse in ventriculo a latere orificii superioris locum quendam longiusculum, circiter magnitudinis articuli pollicis, qui nigricabat instar carbunculi. Has autem escharas ab inflammatione et magno aestu febrili ortas certum est. Non alia exempla recensere in re apud me confessa. De malo Citrio praegnante quae narras, etiam mihi sunt observata. Vidi enim Limonium praegnans hic Hafniae et alibi. Imo


page 158, image: s158

ovum, cui asiud ovum inclusum, in Musaeo Serenissimi Regis nostri asservatur. Quae meditatus fuerat Excellentissimus. D. Schönerus, cujus obitum lugeo, libenter vidissem. Ea, quae ex Schedis Seidelii notasti, digna sunt memoria posterorum; si vacat, transmitte, ut publico donentur. Ne vacuae ad Te redeant literae, adjungo Apologiam discipuli mei Stephani. Vale, mi Willichi, et me ama. Hafn. 29. Jul. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XLIII. Examen Disputationis Stenonianae de inventione Ductus salivalis exterioris. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. GERARD. LEON. BLASIUS. S. P. D.

QUae non occurrunt indies? quae non obveniunt? nil tale cogitanti mihi bellum a discipulo quondam meo Nicolao Stenonis indicitur. Offertur die alterâ ab actu disceptationis Disputatio de glandulis oris et nuper observatis inde prodeuntibus vasis, Disputatio ab ipso conscripta, Tuo nomini inscripta, in qua varia a se


page 159, image: s159

observata proponit et declarat, egregia sane, et quae non parum lucis arti nostrae afferre poterunt, modo in iis tradendis humanitatis, fidelitatis, veritatis limites non trasscendisset. Sed ecce, quae mihi meaeque industriae unice deberi certus etiam ipse, cum plane ejus rei ignarus id a me didicerit, quod aliquo tempore ante docueram alios, sibi tribuit, plus honoris sibi accessurum ratus, si stylo me meaque lacessere aggrediatur. Audaci, inverecundo, quae non licent? an unquam tale quid merui ego, qui facilitate animi deceptus majoris ipsum feci, quam fecisse ipsum debuisse eventus docuit. Quod si candide mecum egisset, rem ipsam sine ullis conviciis ac calumniis debuisset proponere, ut id ageret, paucissimos ante dies a me ipso monitus, ne, deserto nucleo, putamina manducare videremur. Jam vero et datae fidei, et beneficiorum acceptorum, et amoris in praeceptorem omni modo immemor, veritate in totum posthabitâ, ita calumniis maledictisque me proscindere aggressus est, ut non videam, qui modi alii, honores boni viri imminuendi, alteriusque ex ruinâ gloriam quaerendi, excogitari possint, praeter eos, quos adhibet. Paucissimis negotium totum (occupationes enim non meae solum, verum et Tuae,


page 160, image: s160

innumerae, prolixum me nunc esse vetant) ut putamus, certique nobis persuademus jam a Domino Stenonis (si sincere) delatum, aperiemus plenius.

Annus est, et quod excurrit, cum hospitio exciperem litteris Tuis commendatitiis instructum Dn. Nicol. Stenonis, occupabar eodem tempore demonstrationibus anatomicis privatis, quibus brevi finem imponebam, sextâ ab adventu ipsius die an id factum ignoro, res tanti non est, nec ullo modo Dno Stenonis aliquid sperare datur, suffecerit tantum temporis, imo plus, intercessisse, quantum Cerebri et quae eo spectant aurium, oculorumve examen, quod mihi Veslingii mei ductum sequenti ordinario ultimum locum tenet, requirit. Dissectionibus Cerebri, Oculorum, auriumque quantâ fieri potuit diligentia peractis, coronidis loco, Vasorum Salivalium superficialem demonstrationem subjungebam, tempus quod accuratam, omnibusque numeris perfectam demonstrationem nullo modo permitteret, talis enim plerorumque nostrorum ex vitâ scholasticâ ad liberiorem promotorum, natura est, ut etiam quam optima spernant, siquidem tempore alio quam quô ad discendum obstrictos se esse norunt, proponantur, satis se suo officio


page 161, image: s161

functos aestimantes, si constitutam horulam aliquali attentione (debitam enim, quod dolendum, non est, quod nobis promittamus,) consumant. Videns haec noster Stenonis, ea, quae ita per nebulam quasi observarat, in alio, speciatim ad id comparato, capite, accuratius ipsi soli, demonstrarem, rogabat: petitioni ilico satis feci, adeoque non solum ad buccas egressum, verum et ad posteriora propagationem, quantum quidem fieri subjecti conditio permittebat, evidenter ipsi exhibui, humoris contenti, vasisque in eo subjecto, viscositatem et magnitudinem curiose annotanda monens; et cur pleniorem demonstrationem ipsi negarem, vere enim Disput. Thesi XIIX. calumniandi licet animo, testatur, rem facilis esse indaginis, eo quod obvia satis sint vasa, non minus quod superius dicitur, quam quod inferius, brevia, densa, rupturaeque minus ac alia (lymphatica intelligo) obnoxia. Quodsi facilis adeo res ei, qui nunquam vidit, unde difficultas ipsi, qui jam saepius aliis demonstravit. Haec tum temporis peragebantur, uterque ab opere desistebat; ego quidem, quod exercitiis chymicis pro collegio privato, cui et ipse et Dominus Christianus Rudnicius intererant, ante ferias caniculares absolvendo, horas meas, imo


page 162, image: s162

fere dies noctesque impendere cogerer (famulo enim instructus haud eram); tum quod animus, creberrimis sectionibus cadaverum jam saturatus, novas respueret, ne quid de lectionibus publicis, praxi medicâ, aliisque occupationibus Dno Stenonis satis cognitis, dicam; tum etiam quod jam ante menses aliquot accurate satis in naturam utriusque ductus, quorum qui superiorem maxillam accedit, nil minus quam de praesentiâ ejusdem cogitanti occurrebat, inquisivissem, licet eam cognitam mihi ullo modo audacter neget Dns Stenonis, quo fundamento, et quâ veritate, mox videbimus. Discedebat Lugdunum Batavorum Dns Stenonis; de invento novo ductu salivali altum ipsi silentium; continuatae a me pivatis in collegiis ejus demonstrationes. Tandem hyeme praecedenti, postquam in nosocomio Leidensi ductum hunc privati collegii Sylviani membris ostendisset, publica anatome corporis humani in Theatro anatomico instituebatur; hîc occasionem commodam assecutus Vir Cl. Dns. Joan. van Horne, eundem ductum Stenonis ut inventum spectatoribus exhibendi, ejusve nomine insigniundi. Quae ubi ad me deferuntur, admirationem incredibilem causant, quis enim a Discipulo, quem beneficiis variis ita mihi obstrictum


page 163, image: s163

reddideram Tui unice in gratiam, talia exspectaret? Ilico litteris ad fratrem meum datis Cl. Dnis Professoribus Acad. Lugd. B. mox in praefatione ad medicinam meam generalem omnibus, quid ad ductus hujus divulgationem contulerit, patefacio, ut (exigente id occasione, cum alias tanti ea non fecissem) et mea mihi vindicarem et, quam aegre ferat generosus animus iniquitatem, ostenderem. Ansam haec res dabat altercationibus privatis per litteras institutis, negabat ille ductus illius a me factam demonstrationem, ego asserebam. Res sic in suspenso detinebatur, usque dum Disputationem dictam, Praeside Cl. Hornio, amico meo, ut putabam, nunc vero non experior, publico examini commisit. Perpende quaeso, mi Bartholine, quae in eâ contra me proponat, perpende quae regero, et, quam malitiose mecum agat, videbis.

Thesi VI. judicio Tuo et Sylvii obtemperare se scribit. Absit, ullo modo suspectus mihi fiat Tuus candor, quasi vero malevolae ejusmodi actionis autor aut instigator fuisses, novi ingenium Tuum sincerum, imo, quandoquidem non nisi a solo Domino Stenonis inventio illius ductus Tibi detecta fuerit, quî potuisti aliter, quam ut industriam ejus singularem extolleres, delineationemque


page 164, image: s164

ac descriptionem ab ipso flagitares. Sed quid fit? Tarditatem suam in divulgatione Inventi hujus ut excuset, Medicinam meam generalem causam praetendit; meam dico, nullum enim novi Blasium, qui talem unquam scripserit, qui etiam Hospes et Praeceptor fuerit Dni Stenonis, alias meam esse negarem, si quidem ad nomen authoris respicerem, is enim Joannes dicitur, et quidem non semel, si Typographus accusetur, cum tamen in frontispicio libri, cujus castigationem aggressus est, Gerardi mentio ingentis satis magnitudinis litteris facta fuerit. Quid exspectandum putes ab eo, qui ne nomine quidem dignatur eum, cujus verba examinanda assumit, cum tamen praeceptor dilectus audiat. O malitiosum animum!

Hoc meo de Medicinâ generali tractatu ductus istius ab ipso mihi jam ante demonstrati (praesupponit probanda) mentionem fieri observans praeoccupatum sibi ex parte laborem illum putabat. At quae ratio conceptae hujus opinionis? Credideram inquit illum in ipso opere novâ accurataque, ut ait, methodo descripto, rem, cujus inventorem se in limine profitetur, quamque praeter vix novi quicquam in libro isto contineri ipse testatur, accuratâ descriptione persecuturum: Maxime


page 165, image: s165

cum non modo commoda se ibi offerret occasio, sed suscepta partium corporis delineatio id quadam necessitate postulare videretur. Lege, si placet, quae habentur in praefatione ad Lectorem Medicinae isti praemissâ, et, quâ mente eam conscripserim, patebit. Partium corporis delineationem me suscepisse falsum esse, quis non videt? In generalibus occupabar, ea itaque non nisi generaliter proponere volui, imo debui, ne vitium, quod in aliis reprehendo, ipse incurrerem, haud ergo necessitas postulabat speciatim magis de hoc ductu agere, quam quidem de omnibus aliis corporis partibus; quae hic occasio commoda? generalibus specialia miscere haud ita conveniens, imo contra leges bonae methodi esse censemus. Quid causae, cur magis accuratâ descriptione ductum Salivalem in hoc meo generali tractatu persequerer, quam Wirsungianum, Thoracicum, Lymphaticos, similesque plurimos in aliis corporis partibus se exhibentes? vel Stultus haec intelligeret. Fateor, in limine operis mei confiteri me, praeter ductum huncce salivalem vix quicquam novi in eodem contineri, quid haec ad rem quam ipse agitat? nihil volunt, nisi, ideo quia novum quid, debuisse accurate a nobis hoc loco describi, quod negamus, et nobiscum negabunt


page 166, image: s166

omnes cordatiores intentum nostrum in conscribendo eo opere rite considerantes. Nec tamen quia novi nil praeter dictum ductum eo continetur, (quod tamen in praefatione minime dicimus) novum vocari quin possit, non video quid inhibeat, suffecerit methodum novam esse, quae quid conferat ad artis notitiam pleniorem, satis notum.

Sed ad rem! Inventionis laudem quo mihi derogare, sibique conciliare queat, duo haec Thesi VII. XV. et XVI. maxime crepat. Primum est, me ductui tam brevi, tam manifesto verum ortum, nec egressum verum assignare potuisse. Secundum, ipsam e quo tam eleganti copiosissimorum rivulorum confluxu prodit glandulam usui ignobili destinasse. Prioris ad probationem conferre censet verba, quae Medicinae meae pag. 63. habentur. Saliva est humor etc. ex sero maxime constans, caloris ope a massâ sanguineâ in glandulis maxillaribus segregato, et hinc per ductum salivalem in maxillâ superiori aeque ac inferiori notabilem ad glandulas oris anteriores delato, ut inde motu linguae expressus, inserviat gustationi etc. Imo et quae habentur pag. 23. ubi glandulae maxillares sic describuntur. Maxillares glandulae tam quae externae in mediâ fere longitudine maxillae inferioris sitae, quam quae


page 167, image: s167

internae, a parotidibus usque ad mentum sese variâ magnitudinis colorisque specie exhibentes ductu fingulari ab usu Salivalis dicto gaudentes etc. Certe quod si is (verbis propriis utar) accuratius verba haec examinasset, vidisset facile, aeque mihi ac ipsi ductus hujus ortum atque egressum cognita esse. Me miserum, cui distinctio illa glandularum a Dn. Sylvio introducta, in conglobatas et conglomeratas ignota fuit, cum haec scriberem! video, me eo quod non intelligam noviter inventos eos terminos, etiam rei ipsius ignarum dici. Certe tanti divisio illa Sylviana mihi non est, nec fuisset, licet vel maxime ad aures pervenisset, ut ideo a communiori loquendi ratione desisterem. Conglomeratas illas parotides Stenonianas, a quibus originem vas hocce sumere vere tradit, quâ ratione a maxillaribus internis, de quibus pag. 23. egi, distinguere valeat Dns Stenonis, avide scirem. Unicuique examen glandularum maxillarium commendo, et nihil omnino diversitatis inter maxillares internas et Conglomeratas parotides reperiet. Ad quid quaeso copia ea nominum? Quid fructus exinde sperare licet? nunquid inter Maxillares, Tonsillas et parotides veras distinctionem instituisse sat est? Cum itaque ductum salivalem superiorem originem


page 168, image: s168

suam aeque ac interiorem ex maxillaribus internis sumere constat, licet haud praecise ex uno loco, quod necesse minime fuit, quid causae Dn. Stenonis notitiam veri ortus ejusdem mihi derogare? Sane nulla alia, nisi quod glandulam eam pro maxillari habeam, quum ille nomine novo parotidem conglomeratam appellat. Non nego id nominis ipsi tribui posse, hoc saltem volo, eos, quibus distinctio ea glandularum in conglobatas et conglomeratas minus nota, ut mihi aliisque hactenus fuit, accusari nullâ ratione posse, quasi vitium aliquod commiserint maxillarem internam cum Stenonianâ parotide conglomeratâ unam eandemque glandulam pronunciando; Si ita procedere liceret, et unum quid in duas tresve partes dividere, saltem quo novi quid introduxisse, novamque ab alterius contrariam sententiam fovere videamur, quot non nomina excogitare daretur; Si aliqualis loci diversitas, et diversitatem parti (non consideratâ substantiâ) conciliaret, etiam ipsa interna maxillaris a parotide conglomeratâ Stenonianâ distincta varia nomina assumeret, varias enim in partes omnino a se invicem loco distinctas dividi anatome docet. Nec est, quod colorem diversum nobis opponat, monuimus enim p. 24. verbis sequentibus


page 169, image: s169

quae adversarius omisit, coloris diversi esse glandulas hasce, ad quae verba quodsi aeque ac alia attendisset, non intelligere me glandularum maxillarium internarum nomine eas solas, quas ipse cum Warthono, ex quo haec descripsisse me falso garrit, sic appellat, verum et eas quas ab ipso parotides conglomeratas appellari audio, in prioribus enim absolute et in se consideratis non video quomodo diversitas haec coloris admitti possit, quae tamen notabilis satis si conferantur cum posterioribus. Illae enim ad albedinem, hae ad rubedinem magis vergunt. Quod si malitiose mecum agendi animus D. Stenonis non fuisset, nunquam ea ex verbis meis elicere studuisset, quae iis contineri in aeternum non probabit. Cum ab internis, inquit, maxillares intellige, internum ductum procedere Warthonus, et post eum van Horne ostenderint, ab externis exterioris origo secundum eum deducenda. Certe si accuratius Warthoni verba, unde descriptionem hanc desumpsit, examinasset, vidisset facile, tanto ductui illas nullâ proportione respondere. Sic enim ille cap. 21. eas delineat. Maxillares externae exiguae admodum sunt, et minoris momenti, sitae sunt exterius in mediâ fere longitudine maxillae inferioris. Secundum Warthonum et Hornium a maxillari internâ deducitur


page 170, image: s170

(et vere) origo ductus interni, ergo externi ab externâ secundum Blasium deducenda, quae quaeso consequentiae hujus ratio? quae necessitas? quae probatio? quasi vero Warthoni et Hornii mancipium me constituerem, absit a viro liberali. Valemus et nos Dei gratia aeque viribus, pollemus visu, ac illi cum adversario ipso, non minus mihi natura patet ac iis. Maxillares externas exiguas esse et minoris momenti adeoque tanto ductui proportione nullâ respondentes, facilis ipsi do, ne quidem cogitavi unquam de origine hujus ductus externi ex his externis glandulis, quod cuivis caput solum xii, cujus verba mutilate hic citat, perpendenti clarum evadet. Quis non videt verba priora: tam externae, in mediâ fere longitudine maxillae inferioris sitae omni modo distincta esse ab insequentibus: quam quae internae a parotidibus usque ad mentum sese variâ magnitudinis colorisque specie exhibentes, ductu singulari ab usu salivali dicto gaudentes. In primis de externis, in secundis de internis agitur.

Admovi inquisitioni manum, imo quam saepissime, et qua veritate dixerim utrumque ductum salivalem ex glandulis maxillaribus originem sumere, facile inveni. Dissectionibus anatomicis omni tempore pro collegiis anatomicis privatis occupatus,


page 171, image: s171

qui potui omittere, ut non in ea, quae primus omnium orbi indicaveram, inquirerem, adeoque nomen meum tuerer, maxime cum detrahere me, quem Dei Opt. Max. auxilio emergere vident altius, plurimi allaborant? Stat sententia prior, nec eam deserere animus est, priusquam oculis meis contrarium exhibeatur, quod necdum a Dn. Stenonis factum video. Vide quid habeatur Disputationis meae de Triplici coctione primae Thesi X. Salivae naturam, dicimus, generandique modum similiter ut aliorum humorum sequentia exhibebunt, in quantum quidem ea cognoscere datur. Obiter saltem hic notandum, ejus nomine nobis hoc loco lympham eam solam venire, quae a sanguine, per arterias adducto, in glandulis maxillaribus; maxime iis quae posteriores sunt parotidibus vicinae, singulari modo segregatur, et hinc per ductus huic usui speciatim inservientes, salivales ob id vocatos, quorum unus ad maxillae superioris latus excurrit, alter ad inferioris extremitatem, circa menti interiora, ad latus frenuli linguae, sponte quidem, nobis non advertentibus, at maxime linguae partiumque vicinarum pressione non solum, licet praecipue, per foramen, quo in sui extremo notabili, papillari quâdam extuberantiâ praedito, pollent, verum et per omnia ea inconspicua magis, quibus


page 172, image: s172

ab iisdem, maxime inferiori, provenientes propagines plurimae gaudent, in oris capacitatem defertur. Habita haec eodem die, qui VIII. Julii, quo castigatoria Dn. Stenonis, cum ne quidem videram Stenonianam, ne ex eâ mea haec desumpta aestimetis. Testor Deum, me hic sincere agere.

Haec sunt, ut vides, quae ad probationem ejus: ignorare scil. me verum ortum vasorum salivalium adducere voluit. At necdum sufficiunt validissima ea argumenta, superpondii loco adhuc unum addit omnium praecipuum. Metus ipsi erat, me, vel qui partes meas assumat, effugium aliquod quaesituros, adeoque maxillarium externarum numero salivales exteriores (ita jam nominare ipsi lubet parotides suas conglomeratas) adscripturos, at certe non est, quod haec metuat adversarius, haud adeo anatomes ignarum me aestimet, qui non viderim diversitatem ingentem satis esse inter externas maxillares glandulas, et eas, quas conglomeratas parotides dicit; ne de colore quid dicam, et magnitudo et locus maxime eas distingunt. Non opus fuisset, Dn. Stenonis chartae temporisque multum consumpsisset in hoc (maxillaribus scil. externis salivales exteriores neutiquam a me adscriptos esse) probando; imo tacuisse profuisset, sic enim animi


page 173, image: s173

malitiosi indicia haud ita cumulasset. Ne hâc ratione posset excusari inquit, ipse sequenti capite egregie cavit, ubi eas a prioribus distinctas parotidum nomine describit. Egregiam vero laudem, et spolia ampla retulit. Quis ipsi dixit, me salivales exteriores parotidum nomine describere. Infelix puer atque impar congressus Achilli! nil minus cap. 13. agimus, quam quod parotides describamus eas quas ipse cum Vulgo, etiam ipso Warthono parotides dicit, et quo novi quid in orbem introduxisse ex ore praeceptoris sui Sylvii videretur, conglomeratas vocat. Distinctas ab hisce glandulas parotides veras habemus, usui satis nobili dicatas, conglobatas ipse vocat. Duriores hae maxillaribus veris, imo viscidiores, nunquam non humorem dulcem, albicantem, copiose continentes et, ubi dissecantur exhibentes.

Nec est, quod dicat, circa radicem auriculae externae locum hanc minime habere, multo minus auriculam externam totam cingere, quod cap. 13. ubi de parotidibus agitur, desideramus, quam enim sano sensu haec verba sumi debeant, quis ignorat? An haec in parotide Conglomeratâ erunt secundum litteram accipienda? Non sane, cum nec haec totam auriculam cingat, intelligenda tantum veniunt de


page 174, image: s174

inferiori auriculae parte, ita tamen, ut rudimenta quaedam aurem cingant. De nominibus disceptare quod si collibitum aut conveniens, ne quidem iis quas maxillares vocat Warthonus et cum ipso Stenonis, secundum omnes partes tales sunt, utpote quae, magis ad collum quam maxillas sitae, Collares maximâ ex parta dici convenientius possent. Imo si considerentur parotides conglomeratae, annon maxillis aeque imo magis substratae sunt, cornubus ossis hyoidis appositae, quam quidem maxillares internae? Sed haec et similia, utpote magis critica, merito relinquimus.

Probato sic, ut sibi persuadebat, eo; ductus salivalis exterioris originem me latere, et insertionem malâ fide me proponere, probare conatur. At quo fundamento? nugatoria sane tantoque Anatomico indigna. In re adeo exigua (verbis ipsius utar) tam parum sibi constare magnopere miror. Si unquam per foramen in egressu conspicuum vel in brutis vel in homine stylum in ductum immisissem, longe aliter me de insertione ductus hujus scripsisse, quam quidem feci, censet. Haec si vera, falsissima, quae in praecedentibus plenis buccis clamitat. Quodsi ab ipso ductus iste jam ante demonstratus, ut habetur Thesi VI. imo semel atque iterum demonstratus, ut Thesi VII.


page 175, image: s175

et confirmatur Thesi XIII. quî possibile, me nunquam stylum in ductum dictum immisisse? Mendacem memorem esse oportet. Sed hoc cavillatoribus commune vitium mittimus. Vidit, inquit, quomodo inferiores terminarentur, hinc non erraturum se credidit, si exterioribus similem tribueret insertionem. Unde is novit, quod viderim, quomodo terminarentur inferiores? unde constat, me his similem exterioribus tribuere insertionem? An ex eo, quod ad glandulas oris inferiores utrumque deferri dixerim? miror summam ingenii subtilitatem; sit, unius foramen magis esse vicinum dentibus anticis alio, an hoc ideo ad oris partis anteriores deferri negabimus? ego certe nullam rationem video; quodsi oris totius cavitatem in anticam et posticam distribuamus, sane ductus superior anteriorem magis spectabit, quam posticam. Et quidsi adeo accurate utriusque insertio determinata non esset in Medicinâ meâ, quid inde? superficialiter magis non tantum haec, sed et omnia, tradita hîc a nobis esse, jam satis diximus; stultum se profitetur, qui non videt, taedet saepius haec repetere, et quis scopus fuerit in opusculi illius conscriptione centies indicare; quodsi in specie de Naturâ salivae, aut etiam glandularum maxillarium, parotidumve


page 176, image: s176

egissem, et sic terminum utriusque ductus simili modo proposuissem, haberet quod jure carperet. Confer quaeso, quae in praecedentibus ex Disputatione meâ adduxi, non ex Disputatione Stenonianâ desumpta, haec enim, ut jam supra quoque aperui, non nisi post eam peractam oblata mihi fuit, sed vere ex dissectionibus animalium observata.

Glandulas, unde motu linguae exprimatur Saliva in ore, me fingere gratis a Domino Stenonis dictum esse scito; quodsi figmentis illae annumerari debeant, non nisi figmenta Thesi 18. et 19. ubi de glandulis in buccis repertis, proponit. Has totam buccarum Regionem occupantes exteriorem oris cavitatem undique ambire, et sursum deorsumque ad gingivas pertingentes musculos inter et tunicam oris ferri, ipse Thes. 19. tradit. Ipse quia proponit oris glandulas, ideo dantur, non dantur, quia ab alio proponuntur. Stultis merito annumerandi, qui nil rectum judicant, nisi quod ipsi fecerint. De glandulis interioribus sublingualibus non video ipsum dubitare. Aliquid quoque adjumenti roborisque argumentis suis accedere censet Dn. Stenonis, si dicat Motum linguae ad expressionem Salivae parum facere, contra ac a me cap. de Salivâ traditum, et huic difficultati,


page 177, image: s177

inexspectato occurrenti, nullius sane ponderis, in citatâ Thesi Disputationis meae satis factum a me puto, exire quidem salivam sponte, etiam nobis non observantibus, liberius vero, accedente lingvae, aut etiam externi cujusdem in ore detenti motu, ac compressione. Nec tamen volumus salivam non nisi per foramina ea, quorum unum in quovis ductu datur, amplum satis, papillari excrescentiâ munitum, in oris cavitatem exire, ne quid jam de viis aliis dicamus, cum plurimis ramulis, minutissimis licet, donatos esse ductus hosce notemus, ubi oris glandulas attingunt, credibile etiam humorem, qvem continent, per eos eo deferri, exinde sensim in oris capacitatem exprimendum.

Satis de primo, quod in me desiderat: Ductui tam brevi tam manifesto verum ortum, nec egressum verum assignari. Pergo ad alterum: Usui scil. ignobili glandulam e quâ ductus ille prodit, destinari. Ad hoc quid dicendum sit, ex dictis quodammodo constat. Verus parotidum conglomeratarum usus, inqvit, illam, qvae per ductum salivalem exteriorem in exteriorem oris cavitatem excernitur, salivam praeparare. Ubi haec unquam negavi? nunquid cap. XII. pag. 24. ubi de glandulis maxillaribus, expressis verbis iisdem


page 178, image: s178

serosas superfluitates recipi forasque salivae formâ evacuari docuimus? Et haec erant alleganda. Non est Viri probi, mutilate verba alterius proponere, tum maxime cum ea refutanda assumimus. Posito uno falso, saepius infinita sequuntur. Qvae de maxillaribus glandulis in Medicinâ meâ proposui, quandoquidem ad partem earundem, contra mentem et intentum meum, quicquid etiam dicat communis opinio, restringat Dn. Stenonis, eam nempe, quae inferior maxime est, coloris albicantis, collaris rectius quam maxillaris dicenda, qvi aliter fieri potuit, quam ut in usu vero earum assignando errorem committat? Et maxillaribus, et parotidibus veris suos usus, quantum quidem tum temporis constabat, adscripsi, semper meliora addiscere paratus, quae quia Dns. Stenonis necdum exhibet, non est quod, a propositâ sententiâ recedamus.

Possent haec sufficere, ad demonstrandum falsitatem, qvam etiam in hoc secundo membro commisit Dn. Stenonis, usum ncmpe ignobilem parotidibus a me tribui, cum tamen ipse vel ignoret, vel contradicendi animo motus scire detrectet, quid maxillarium, quidve parotidum nomine nobis veniat. Qvod si definitionem, quam parotidibus dedi pag. 24. rite examinasset, aliud quid me insignire


page 179, image: s179

facile vidisset, quam quidem vel ipse, vel vulgus facit. Attamen perversus ipsius animus, forsan aliorum exacerbatus instigatione, quo Tibi magis innotescat, quae de usu harum glandularum ex scripto meo adducat, paucis percurram. Non video inquit Thesi 17. quâ ratione D. Blasius excusari possit, qui repertis frugibus glande vescitur, qui, licet ductus inventorem se venditet, nihilo tamen minus ut descriptionem, ita et usus ab illo assignatos suos facit, licet mutilate: Primum enim truncatum proponit, tertium omittit: Namque pag. 24. Med. gen. ait, glandulas cum maxillaribus substantiâ convenientes circa radicem auriculae externae locum maxime habere, hinc auriculam totam cingere, ut superfluitates recipiant (terminos unde et quo reticendo) auremque calore suo foveant. Quis eorum, qui viderunt ductum salivae ad hanc usque glandulam continuatum, qui in hac glandula insignes ductus ejusdem radices magno numero elegantissime distributas conspexerunt, credet D. Blasium, si ductus salivalis investigationi manum unquam admovisset, usus tam ignobiles parotidibus fuisse adscripturum, parotidibus dico, quas licet substantiâ cum maxillaribus convenire viderat, usu tamen convenire non poterat suspicari. Quot verba contra me proponit, tot errores committit.


page 180, image: s180

Excusatione hic minime indigeo: rem ut proposui sic se revera habere, jam diu, scil. ante adventum Dn. Stenonis, ductum salivalem superiorem a me inventum et demonstratum, juramento, si quidem tanti esset, testimonioque confirmari posset; ut adeo jure merito ejus me Inventorem primum dixerim et adhucdum dicam. mercaturâ hîc nullâ opus. quod si laudis ex inventione eâ redundantis, quae sane exigua valde semper a me habita fuit, avidus adeo fuissem, non exspectassem in ea tempora, quibus D. Stenonis se ejus inventorem vere venditat. Haec si licerent Domino Stenonis, adeoque aliena ut sua orbi obtrudere permitteretur, quid non ab eo exspectandum esset? Miror valde, quod totius Medicinae meae, aliorumque, quae illis temporibus, quibus apud me vixit, conscribebam, authorem se quoque non profiteatur; quid non audent impudentes? Quod si descriptionem parotidum, et usus earundem ex Warthono desumpsissem, quod tamen falsissimum, an id sceleris notam mihi inureret? sic certe Authores omnes, maxime Recentiores, eodem crimine accusandi. Usus, quos ipse parotidibus suis tribuit, quandoquidem meis neutiquam convenire clare videbam, annon stultis accensendus merito meo essem, si quidem


page 181, image: s181

proponerem? Primum, superfluitates nempe recipere, truncatum quod proposuerim, non video, quis plene eum tradiderit. Ipse, an Warthonus? mihi saltem non occurrit apud eos perfecta usus hujus explicatio; sapientiae pars est quaedam ignorare velle; melius judicium suum in rebus nondum cognitis suspendere, quam figmentis chartas replere. Terminos, unde et quo, non tantum hic, sed et aliis in locis reticere volui, ne errores confirmarem. Quae Warthonus de nervis adducentibus et venis recipientibus habet, cur non placeant, nimis longum foret, imo supervacancum, hîc recensere. Quod si nunc dicerem, Terminum unde esse arterias ipsas, similiter ut de salivâ dixi, at vero Terminum quo oris glandulas, anteriores magis iis, ad quas ductus salivalis pertingit. Et hunc usum adeo ipsis parotidibus veris convenire jam puto, ut etiam, si non magis, saltem aeque ad salivae separationem conferat, quam quidem conglomeratae Stenonianae, non solum enim copiosissimum salivae affinem maxime humorem dissectae nobis exhibent, verum et vasis ad oris anteriora recta procedentibus, vere lymphaticis (cujus generis etiam salivales alios censeo, ut jam ante aliquot annos in comment. meo ad Vesling. indicavi) quam


page 182, image: s182

uberrime gaudent. Sed haec abstrusa magis adhuc cum sint, nolo plura pro hoc tempore de iis addere. Tertium usum a Warthono glandulis tributum cur omiserim, facile ipse vides, non enim mihi sermo de conglomeratis illis parotidibus, ut jam centies monui, utpote sub censu maxillarium quae a nobis habentur, adeoque foveam illam in auris ambitu explere atque complanare, parotidem meam quo jure dicerem? Et hoc ense jugulum proprium petit, me nempe neutiquam de conglomeratis ipsi dictis parotidibus hîc agere, quibus maxime hoc muneris competit, utpote cavitatem eam sub auriculâ se exhibentem, profundam satis, replentibus, quod cum ita sit, quam non injuste mecum agit, de usu earundem disceptans? prius ipsi cognita debuerat esse pars, de quâ sermo mihi, antequam de usu litem mihi moveret. Verum quidem, me statuere in tractatu mco parotides meas, quas veras censeo, quicquid etiam Veterum Recentiorumque opinio velit, cum maxillaribus substantiâ convenire, at si generalis ea convenientia glandularum in substantiâ, in omnibus glandulis, vel etiam specialior in quibusdam, sufficeret, quot non pro unâ habendae? More suo, vere malo, procedit et hîc in allegatione


page 183, image: s183

verborum meorum; convenire eas cum maxillaribus substantiâ dico, nisi quod (nota verba, quae omisit) paulo adhuc duriores sint et viscidiores, ne putet me frustra haec addidisse, veris parotidibus unice competentia, licet de parotidibus in genere eadem proponat Warthonus. Sensus ipse judex sit, et omnes eorum, qui viderunt ductum salivae ad glandulam maxillarem continuatum, qui in eâdem insignes hujus ductus radices magno numero elegantissime distributas conspexerunt, videbunt Dn. Blasium ductus salivalis investigationi manum satis admovisse, ususque satis nobiles parotidibus veris adscripsisse. Sed Tempus me pedem sistere monet, idque magis, ne prolixitate meâ molestus evadam, nec adeo litteras quam tractatum conscribere videar. Vale mi Bartholine, et amare perge

Amicum tum sincerum

Ger. Blasium Med. et Prof. Publ.

Amstel. 16. Julij 1661.



page 184, image: s184

P. S. Salutem Tibi mittit Collega meus conjunctissimus Arnoldus Senguerdius, Prof. Philos. primarius. Eandem meo nomine quaeso offer Fratri Tuo Erasmo, Finckio, Steenbuchio, affini meo Longomontano cum sorore, et quos novisti amicos.

Percepi priori huic Disputationi alteram subjungi debere, quae quid contineat, avide scirem.

EPISTOLA XLIV. Reconciliatio inter dissidentes amicos tentatur. GERARDO BLASIO Amstelodamum.

INvitissime ex tuis intellexi dissidia inter Te et Stenonium orta, id est, inter amicos meos primae notae. Aegrius tamen animo meo fuit, quod studio partis alterutrius addictus credar. Ne id Tibi quisquam persuaserit, per fidem tuam Te rogo. Utrumque amicum mihi optavi, et gratulatus sum de ea felicitate, quam inter prima reputo. Nollem amicitia alterutrius excidere nullâ mea culpâ, quia nihil, quod sciam, hactenus commisi, quo vel suspicione aliqua proderer. Ita enim


page 185, image: s185

res meas accommodare soleo, ut, bonorum amicitiis stipatus, patenti via ad verum pergam, nec facile odia seram vel suspicationes, quando recepta pietate amicos colendos suscepi, qui et sincere et constanter jura amicitiae tuentur. Utrumque vestrum amo sine fuco, et magnis documentis de vestro quoque animo sum certus, ut causa nulla sit justa, quae me ad alterutrius divortium inflammet. Candide me loqui et aperte, noli dubitare. Si quidquam dubii apud te supersit, id omne diluam, sine alterutrius offensa. Novos a se inventos ductus salivales amice me per litteras monuit laudatus STENONIUS noster. Gavisus novum a discipulo meo optatissimo lumen arti Anatomicae inferri, author fui in responsoriis, ut repertum vas accurate et describeret et depingendum curaret, publicumque ista accessione praeclara ditaret. Tibi quoque istum ductum vel visum vel cognitum ignorare omnino debui, quia ejus indicium nec ipse Tu nec alius mihi dedit, antequam simultas vestra in publicam scribendi licentiam erumperet. Aliquid tamen ea de re in literis conquestus est STENONIUS, quod sibi diligentiae et fausti laboris honor ab alio interciperetur, quem amice ad concordiam exhortatus sum, ne in famae, quam


page 186, image: s186

magnam praevideo, initiis nimia cum adversariis concertatione defatigetur animus majoribus majori gloria dicatus. Quod si calamo innocentia esset vindicanda, suasi cordate, ut solita mihique nota temperantia cum praeceptore congrederetur, ne veritas caperet detrimentum, aut quicquam de consueta modestia remisisse inter novae fortunae blandimenta videri posset. Nihil hactenus a me peccatum recordor, quod diligentiam optimi discipuli laudaverim, quod ad scribendum animarim de invento novissimo, insigni Anatomes emolumento. Etenim, ut prudenter olim Crispus Romana primus in Historia dixit, omnes magna mediocrique sapientia res huc vocat: quae quisque optima potest, uti dicat. Denique quod vel concordiam, vel in dissentiendo modestiam, quae illi innata esse solet, apud amicum, qui se laesum existimavit, strenue urserim, aegre non feres, qui ea prudentia polles, ut, quia eruditis aliis monumentis orbi literato inclaruisti, inter minima reputare possis Ductus exilis inventionem controversam, sine qua, fama tua sarta est et immortalis. De ipsa re inter vos agitari coepta judicandi arbitrium mihi non sumam, ne alteruter sit nocens, quicunque visus suerit mihi utriusque amico nocens.


page 187, image: s187

Suus cuique animus ex conscientia innocentiam praebeat. Mihi enim aliisque hoc passu in bivio constitutis satis erit, si invento novo gaudeamus, quanquam de inventi autore cuique sit sua sentiendi libertas. Neque enim in hoc tanto conatu laborandum censeo, meoque exemplo docui, nihil minus me curasse quam istam paerogativam. Rei incumbendum, nec de auctore litigandum. Mallem vero inter vos amicitiae redintegrationem, ut redeat, unde summota est, reparetque amissas nuper vires. Id si me arbitro justissimae aequitati concesseritis, optime de utroque amico meritus dici possum. Sin aliter praeter votum evenerit, optarim tamen cum Attico efficere, ut, inter quos tantae laudis est aemulatio, nulla intercedat obtrectatio. Quicquid futurum sit, Tibi amicissimo solatium illud Nepotis in Eumene, in memoriam refrico, quod magnos homines virtute metiamur, non fortuna. De me vero credas officia amicis praestare in posterum velle sine factione. Sic amicus erit BLASIUS, et amicus quoque STENONIUS. Namque

Jurgia externis inimica durant,
Quos amor vetus tenuit, tenebit.



page 188, image: s188

Vale et ipsum Te vince. Scripsi Hafniae Cal. Sept. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XLV. Secreta Opii praeparatio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam

OBlata hac tam commoda occasione intermittere haud potui, quin dudum Tibi promissam Opii Essentiam transmitterem. Est ea, quâ per Dei gratiam tot annis optatissimô cum successu adeoque tanto cum aegrotantium commodo utor, ut etiam anteferre illam omnibus mihi hactenus notis remediis, pretiosissimis etiam quibusvis, haud verear. Et spero, antequam dimidium hujus pyxidulae absumpseris, Tc idem testaturum. Talis nimirum praeparatio ejus est, quae non potest non magnos nobis spondere effectus. Nosti mirandas fermentationis vires, quamque ea ad intima rerum pervadat, purum ab impuro, crassum a subtili, coelum a terra, ut Chymicorum more loquar, separet. Cumque in opio duo sint superflua, maximeque noxia, Sulphur


page 189, image: s189

nimirum Narcoticum volatile malignum, et faex crassa impura terrestris, quomodo felicius, accuratiusve separari poterunt, quam Via Fermentationis? Vidi id sane non sine insigni voluptate, cum unâ cum appropriato suo corrigente, succo Cydoniorum, leni calori ad fermentandum exposuissem; Exspirabat primo Volatile illud foetidumque Sulphur, Cerebro, cordique adeo infestum, si quis ei propior factus id copiosius cum aere hauserit: Ego sane cum meo ipsius damnô expertus sum, cum primâ id vice pararem. Cautior dein factus elegi locum aeri maxime pervium. Colligitur dein sensim sensimque reliquum quod inest impurioris substantiae; atque ea, quae levis spumosaque est, superiorem, ea vero, quae crassa et terrestris est, imum occupat locum, utraque in magnâ quantitate, ea tamen inprimis, quae inferiora petit; Mirum, quam puri parum adsit. Est liquor pellucidus, Rubini instar rutilans, medio consistens locô, qui a dictis accurate separatus, Balneôque Vaporis ad spissioris extracti consistentiam redactus, circulatur tandem per mensem unum aut alterum cum Alcoole Vini, ut, quod Crudi reliquum est, excoquatur, adque debitam maturitatem deducatur. Vides, Celeberrime Bartholine, quam longe alia hujus


page 190, image: s190

sit parandi ratio, atque illius vulgo hactenus vel ad mentem Paracelsi, Crollii, Quercetani, aliorumve parati. Judicem te appello. Imo ipse nunc multis possem demonstrare, quam parum accedat ad verum Chymiae scopum, qui est puri ab impuro secretio, nisi jamdum fidem dedissem Tibi, me plenius aliquando peculiari Dissertatione de iis acturum. Sufficiat nunc usum ejus paucis delibasse. Is amplissimus plane est, atque extendit se ad omnc ferme morborum genus, exceptis Soporosis, vel Naturam motu inordinato peccantem sedando, viribus defectam reficiendo, doloribus et vigiliis consumptam placidissima quiete refocillando, vel humores nimium effervescentes compescendo, vel spiritus paulo concitatiores ad temperiem reducendo. Adjungo utplur. appropriata cuique membro remedia, inque magnis ardoribus Flores Nitri, Nitrum Perlatum, Sal Ducis Holsatiae. Sequenti tamen Compositione familiarissime utor. Recip. Pulv. Diacherm. Ang. Sal. Unc. ij. Salis Ducis Holsat. cum auro parati, Florum Nitri an. Unc. s. Essentiae Opii nostrae gr. LIV. Misc. optime: Dosis est granor. xv. xvij. xx. pro adulto, quam dimidium tantum granum Essentiae Opii ingreditur, raro etenim ad granum


page 191, image: s191

j. aut j. s. ascendo, et nisi in magnis doloribus et vigiliis. Sed de his suo loco plura. Nunc Te rogatum volo, de Novo Potus genere Coffi dicto, tuam aliquando ad me perscribas sententiam, atque num usus ejus in Aulâ quoque vestra innotuerit, uti in Suecica, ex quâ rumor ejus ad nostram pervenit. Sunt, qui miras de eo virtutes depraedicant, quodque in Oriente adeoque nunc etiam in Anglia multus ejus sit usus. Vale Excellentissime Bartholine, et Clariss. Fratri Salutem et Amorem a me nuntia: Spero priores meas una cum Pyxidula Ess. Opii ad Te perlatas esse. Bene feliciterque vale et ama

T. Adictiss.

Sleswici xv. Cal. Aug. 1661.

J. Langelott. D.

EPISTOLA XLVI. Inusitatae Laudani Opiati vires. JOELI LANGELOTTO Sleswicum.

PRo transmissa Laudani Tui descriptione et me et publicum Tibi habebis debendi reum. Singularis illa est, et, quantum judicare possum, admirandarum


page 192, image: s192

virtutum. Doleo, quod pyxidula a Te missa, mihi non sit tradita, nescio cujus internuncii culpâ. Cui concredideris, verbo indica. Nollem enim perire, quae ab amica tua manu veniunt. Vulgares compositiones apud nostros Pharmacopoeos usitatas haud ignoras. Nostram in Dispensatorio Hafniensi signavimus, cujus singularem vim nuper in hydrope et tenesmo expertus sum, ut viles sint herbae Ponticae, si ad hujus laudes conferantur. In utroque affectu quid egerit, narrabo Tibi harum rerum peritissimo. Aquam inter cutem in Nobili nostro Nicolao Gyntelbergio, amico nostro, nullo alio remedio mitiori per alvum et lotium evacuare potuimus, quam Laudano nostro, quodque in aliis fluxus omnes solet cohibere, in hoc concitavit, roboratâ sine dubio prostratâ naturâ, ad noxiarum humiditatum expulsionem animosius deinde insurgente. In spectato rerum usu Sene, Selio Marselio, calculoso et tenesmo misere excruciato parem Laudani nostri vidimus efficaciam. Unius enim medii grani pondere sumptum inhibere sensimus tenesmum, ut induciae aegro quadrantis horae spatio concederentur, unde nec die nec noctu, ingruente tenesmo gravissimo, spe certisolaminis, istud remedii genus neglectum. Calculosum quoque sabulum


page 193, image: s193

pellere observavit, et alvum compressam solvere. Existimavi vero id fieri, ut dixi, qvod per somnum collectis viribus, natura roboraretur. Nisi tu aliam ex penitioribus Chymiae recessibus causam monueris. In his enim aliisque Naturae secretis Tibi palmam deferimus. Ne de mea fide dubites, prioris curationi mecum adfuit in Chymia versatissimus D. Assuerus Payngk, posterioris Medicus veteranus D. Paulus Moth, amicus uterque conjunctissimus. Apud Scribonium Largum Comp. 126. opium in hydrope, arqvato etc. in qvibus opus est urina, laudatum memini. Ubi magnus noster Rhodius apium reponit, minus, meo judicio, recte. Opium enim ex exemplo nostro se vindicat. De Coffe nihil habeo qvod scribam. Necdum enim id potus genus, qvod in Anglia esse usitatum me monuit D. Möinichenius, qvi Te salutat aestimatque plurimum, apud nos innotuit. Veniet tamen, ut inter luxus aulicos numeretur. Alias plura. Vale, amicissime Langelot, et me ama semper ad omnia amica vota Tuum. Hasn. 25. Jul. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 194, image: s194

EPISTOLA XLVII. De Bilsianis Secretis judicium. Nobilissimo Domino Bartholino Vota et Observantiam.

NIcolai Stephani Tuaque, Celeberrime Vir, Epistola adeo hic prudentibus et bonis placuit omnibus, ut supra invidiam et calumnias Te imposterum pronunciare auderem, vellet hoc si modestia Tua pati: negat Bilsius quicquam ad illam se repositurum, exprobravitque ipsi ipsissima, praesente Dn. Lones, ejus conjux, suam imprudentiam, quod non nude scripserit quae sciret, et ab omni convitio abstinuerit; sed aliorum hoc est factum culpa: licet n. a quibusdam maledicus dicatur suâ, naturâ, certissimum tamen est stultiora convitia a Saffii et Jordani deplorando calamo profluxisse. Vicinus istius mihi a dissensus nostri exordio dixerat, infelices esse, qui cum tali Polyphemo et Grofsmidt non in omnibus convenirent, ita enim apud Roterodamenses Sassius audit. Hic libro Tibi mittendo et Studentenhaver intitulato se petulantem, profanum, calumniatorem etc. publice profitetur; utinam in bonos quosque famosa lucifugi hujus scripta noctu (ut, illo turpiter volente,


page 195, image: s195

propria nuper uxor) sepelirentur et aeternae oblivioni traderentur. Praeterita hebdomade per triduum hic commoravit Bilsius, volebatque ex relatu amicissimi nobis Dn. Fr. Verschagen, me invisere, veteris amicitiae (quam nunquam apud me perdiderat) redintegrandae animo, ejus sed superbia malevolentiae aliorum juncta ipsi aedium mearum aditum interclusit; dixit vero se brevi Flandriam repetiturum et omnia sua sibi servaturum; quod non multum dolemus, revera n. parva sunt quae inscius homo tanti facit: Ne hoc gratis videar dixisse, rationes addam. Balsamica ejus corpora nunc valde madent, nunc justo sicciora pulverascunt; quamdiu itaque sint duratura, judicent salis et aluminis naturae gnari. Sectio ejus sine cruore, hujusque de loco in locum propulsio (quam nemo etiam intimorum suorum adhuc vidit) oeconomiam corporis humani turbat potius quam illustrat, omnia enim vasis sanguineis teneriora disrumpuntur, atqui illa satis clare nobis sunt depicta, quid igitur inde novi, quid melioris? Philosophia ejus tam rustica est, quam mores, et sic judica de caeteris, ita ut nunquam ipsum meo, rudi licet, calamo dignatus fuissem, nisi intolerabili medicinae, quam penitus ignorat, contemptu, et sordida sui ipsius laude


page 196, image: s196

effecisset, quod magnae notae viri nobis artis futilitatem, ignorantiam, fucos, in os, ut dicitur, exprobrassent, et pro deceptoribus haberemur; duro igitur nodo durus quaerendus erat cuneus, et sic, dum pravos rideo, apud bonos acutiorem meam pennam facile veniam impetraturam confido. Adeo quoque miramur, qui D. Deusingius, hominis et rei in plerisque ignarus, Anatomicusque theoreticus non practicus, partibus Bilsianis sese addixerit in detrimentum anatomiae, medicinae et Professoriae dignitatis, ait enim ipse Bilsius, se non nisi male a Deusingio defendi posse, quod experimenta sua nesciat. Ex parte jam a Doctissimo Dn. Stenone refutatus est, et sequentur alii; ipsi mihi animus erat Cor a putridis effossi Hepatis vaporibus defendendi, et vespillonibus hocce Tuis iterum sepeliendum tradere, sed majoris Tuae dexteritatis et doctrinae gnarus, nolui in lautam Tuam messem, falcem meam minus acutiorem immittere. Anatomica et Chirurgica mea Tyronibus, non Doctis, scripta sunt; laudo igitur, quam improbas, Bibliopolarum negligentiam. Steno ille vester nobis magni hic fit; et miramur ejus eruditionem, industriam, ingenium, nihilque in eo desideramus praeter majorem modestiam erga Praeceptorem


page 197, image: s197

suum Blasium; sed concitatior hic juvenilis ardor animusque majora promittit sedatior. Valde doleo, Cl. Moenichenum non humanius a me fuisse exceptum, nec de nomine enim, nec de facie mihi erat cognitus, et praeclararum ejus virtutum non nisi post discessum ejus certior factus sum; sed abutor Tua benevolentiâ itaque libenter finiam, modo credas me esse mansurumque

Amplissimi Nominis Tui

Devotissimum Cultorem

Amstel. 30. Julii 1661,

Paulum Barbette.

EPISTOLA XLVIII. De rabie animalium. PAULO BARBETTE Amstelodamum.

GAudeo, quod Discipuli mei Stephani pietas et mea innocentia Tibi aliisque fautoribus placuerit. Utinam vero verus esses vates, meque extra invidiam poneres. Nunquam id vel sperare potui vel optare. Nec invidia valde angit, eui assvevi, quia virtutis comes esse solet. Deusingium


page 198, image: s198

adversarium in hac arena quidem inveni, sed prorsus humanum, cui iccirco eodem humanitatis officio obviam ire decrevi. Amicum enim inter controversa argumenta et dissentientes sententias in amicitia retinere satius esse duco, quam offendere, modo salvâ id veritate fiat, ad quam metam uterque properamus. Vere enim olim Sulla: amicorum neque nobis, neque cuiquam omnium satis fuit. Me vero, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, cum aliis Bilsianis, quibus male dicere jam ex consuetudine in naturam versum est, me amplius non committam. Praestat filentio me vindicare et mea innocentia involvere. Loquar cum invicto Mario: Non sunt composita verba mea. Parum id facio. Ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, uti turpia facta oratione tegant. Rabie efferantur. Tandem, nisi fallor, vero lymphae nostrae usu convalescent. Vitium tempori huic imputandum, non hominibus. Aestas enim haec sicca aestuansque multa animalia in phrenitidem et vertiginem agit, quod damno suo multi apud nos agricolae experti sunt. Notandum id inprimis de equis, bobus et ovibus. Vermes capiti inesse ita affectorum, rusticorum est observatio. Equarum rabiem raram describit Columella


page 199, image: s199

Lib. VI. R. R. c. 35. ut, cum in aqua imaginem suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant, mentis vero hunc errorem discuti, si deducantur ad aquam, tum enim denuo speculatas deformitatem suam, pristinae imaginis abolere memoriam. Nostro equorum generi ab equo forte inventa medicina, qui rabie hac agitatus mari se commisit, ibique natans evasit sanus. Quod Veterinarii nostri deinde magno suo commodo sunt imitati. Vegetius lib. 2. Veter. Art. c. 12. post sectam de angularibus venam, aquam frigidam dat insanis. An ex lympha nostra simile aestuantibus rabie adversariis remedium quaerendum, non dubito, modo rectum ejus usum sequantur, teque in consilium laborantes advocent, ut frigidam affundas. Nemo Te rectius Cor vindicaverit. Ubique enim monstras, quam par sis omnibus, et publice jam in Responsionibus Tuis nervosissimis Heröem artis Te probasticontra illos, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Aegre adhuc fero negligentiam Bibliopolarum, quod necdum ad nos pervenerint Anatomica et Chirurgica Tua Opuscula quovis aere redimenda. Amo Te quod Stenonium nostrum laudes, magnâ


page 200, image: s200

laude dignum. Majoribus beneficiis publicum Tibi devincies, si dissidentes amicorum, Blasii nempe et ejusdem Stenonis, voluntates in mutuam concordiam composueris. Tentavi quidem nonnihil et viam stravi, nescius an voto successus respondere velit. De modestia Stenonis nunquam dubitavi, nec de Blasii cordato animo. Tuae vero prudentiae haec relinquo, qua praesens rebus ad salutem Reipublicae Medicae spectantibus invigilas. Vale felicissime, mi Barbette, et me ama. Hafniae 28. Aug. 1661.

T. T.

Thomas Bartholinus.

EPISTOLA XLIX. Laudani vires confirmantur. Curatio bydropicae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

NOn sine insigni voluptate ex amantissimis Tuis XXV. Jul. scriptis nuper a me communicata applausum tuum meruisse. Sunt sane levia et exigua admodum, quae


page 201, image: s201

a me proficisci possunt, quaeque omnino opus habent, ut Sole ingenii Tui illustrentur, si publicum aspectum ferre debeant. Laudani vestri operationem in Hydropico miratus sum, neque de eô tale quid hactenus mihi compertum. Sunt equidem in Opio particulae Sulphureo-Salinae, quibus aperiendi vis inest, retundantur tamen praeparatione et admistione eorum, quae contraria vi pollent. Si ullum, Mynsichtianum ratione additorum oleorum, et liquoris Solis aromatici aperiret, sed nec id vobis in usu esse mihi constat, potius in tuâ sententiâ acquiesco, roborata nimirum Natura, eo fortius quoque expultricem insurgere, ut officio suo perfungatur. Sexcenties hoc expertus sum, quam mirabiles Laudanum tempori exhibitum vires exerat: Exerit adeo feliciter, ut primas meo haud immerito nuper inter omnia, quae hactenus mihi nota Confortantia, tribuerim; Si placet, referam, quae in simili affectu ante biennium de eô observaverim. Illustris Domina Sporckia, Nominatissimi Generalis Locum-tenentis, Baronis Sporckii Conjux, Hectica laborabat atque una Ascite gravissime. Praecesserant multis abhinc annis lienis uterique obstructiones, una cum continuis ventriculi doloribus. Primo ad eam ingressus, adeo eam vigiliis,


page 202, image: s202

doloribus, inprimis ventriculi, immensa siti confectam reperi, ut tantum non animam trahere videretur; referebantque ministri ejus, non semel in itinere ex Jutiâ (ubi tunc temporis Exercitus Confoederatorum commorabatur) huc facto periculum fuisse, ne in curru exspiraret. Eapropter nihil minus quam afflictissimi hujus corporis curam cogitabam. Victus tamen precibus Confessionarii, uti et eâ, quam in me posuerat confidentiâ, ratus quoque, melius esse Celsi, nostri judiciô, anceps quam nullum experiri remedium: primo omnium, praemisso tamen leni Clystere, confugi ad Laudanum nostrum perlatum, tanquam ad sacram post Deum anchoram: Dedi, et vidi his oculis felicissimum effectum. Namque post horam placidissimus eam excepit somnus, quô, licet diu non duraret, mire tamen se refocillatam ajebat, adeoque petebat, ut ejus usum continuarem. Morem gessi, etiamsi multa adessent, quae crebriorem Opiatorum usum dissuaderent, consisus in eô praeparandi modô, qui usum Laudani mei tutissimum mihi polliceri poterat. Perrexi itaque et exhibui, cum necessitas ita flagitaret, singulis ferme diebus, nunquam non felicissimô cum successu: Ipsa Domina Sporckia palam omnibus depraedicabat,


page 203, image: s203

nullum se unquam in vitâ sua remedium accepisse, ex cujus usu manifestum adeo levamen persenserit. Interdiu contra Hecticam pugnatum, liquore Cornu Cervi, Sale Essentiali Saturni, uti et Antihectico Poterii, modo in jusculis alterantibus, modo in Julapiis appropriatis propinatis. Utque vires adhuc majus augmentum sumerent, Gelatinam Zwelferianam parandam curavi, additis quibusdam pretiosis, pro majori virium reparatione: Atque his, Deo benedicente, in tantum profecimus, ut ad majora tentanda progredi nobis licuerit: Aquarum moles magnis Illustrem Dominam patientem molestiis premebat; atque ea antehac movenda non erat. Nunc de ea, quantum fieri posset, removenda consilium coeptum, et propinatum primo apozema digerens aperiens, ex iis potissimum herbis confectum, quae Sale Essentiali turgent; subjunxi hydragogum lene ex Mag. Gummi Gottae, Sale Martis subdulci et Sale Tartari Volatili constans, quibus effectum, ut pars aquarum versus umbilicum secederet, pars quoque, licet exigua admodum, per alvum ejiceretur, non sine tamen insigni Dnae patientis alleviatione, quae, ut eo citius desiderato fine potiretur, fortiora sibi expetebat: Imo jam se in portu sanitatis


page 204, image: s204

navigare firmiter persuasum habebat. Verum longe alia mihi mens erat, quam quoque Reverendo Patri Confessionario ejus clare satis exposui, praedixique, extremum hunc esse Naturae conatum, quandoquidem, praeter alia, cadaverosus odor cubiculum, satis amplum, implens moneret, interiora corrupta omnia esse, Illustremque Dominam non procul ab ultima rerum linea consistere. Itaque, dum discedendum mihi esset, jubente ita Serenissimo Principe meô, Confortantium praecipue usum commendavi, reservatis reliquis ad reditum usque meum, quô tamen opus haud fuit. Paulo enim post, cum nihil minus quam mortem in Holsatia obeundam cogitaret, subita Lipothymia correpta obiit. Cadavere me absente, quod valde dolui, aperto oppido apparuit, quae subitae mortis, quae tot aliorum Symptomatum, quibuscum per tot annorum decursum conflictata, causa fuerit. Mitto a Chirurgo observata; mitto lapidis in ventriculo reperti formam, ab Oleario, quantum potuit, delineatam, si forsan placuerit rarioribus tuis inserere. Mihi tantum hac vice propositum fuit, Laudani vires prosequi, quod nuper ad Te transmissum. Et spero, illud certo nunc ad manus tuas pervenisse. Ipse enim tradidi Illustrissimi


page 205, image: s205

Comitis Rantzovii Secretario, cui nomen Nicolaus Brugmann, qui sancte promisit mihi, quamprimum Hafniam pervenisset, se id ipsum ad aedes Tuas perlaturum. Vale Excellentissime VIR, et porro ama

Sleswici 7. Aug. 1661.

T. Addictiss.

J. Langelott D.

EPISTOLA L. De calculi ventriculi et lienis ex cane exsectione. JOELI LANGELOTTO Sleswicum.

SEcreta tua mihi ad gratias agendas animum addunt. Laudanum tuum accepi, proque eo devinctum me profiteor, necdum tamen, propter aegrotorum inopiam, illius vim expertus sum. Dedi particulam D. Monichenio nostro, qui in affine suo, abscessu interno auris cum dolore capitis ingenti laborante, nullam ejus sensit efficaciam. Alia tamen occasione aliis exhibebo, nec de virtute a Te depraedicata


page 206, image: s206

dubito. De nostro Laudano, quae scripsi, vera sunt, nempe in hydropico et alvi fluxum et lotium concitasse, quod a natura roborata profluxisse juxta mecum fateris. Casus ille rarus in Equitum Magistro, Barone de Heiden, mihi transmissus dignus est, qui a pluribus legatur. Ejus feci mentionem in Dissertatione de Hepate Defuncto Bilsianorum experimentis opposita, quae sub prelo fervet, una cum Cista Medica Hafniensi. Quid de eo senserim, nuper memini aliquid ad Te scripsisse. Percommodum quoque advenit altera Tua historia calculi in ventriculo reperti, quam Tibi et Celeberrimo Oleario gratus refero in acceptum. Siquidem autem publice haec legenda sunt in Epistolarum mearum Centuriis, ut ab aliis intelligantur, quae germanica lingua a Chirurgo consignata sunt, latina hic faciam:

Brevibus refero observata in Balsamatione cadaveris uxoris Generalis Sporckii. Cerebrum, quia plenilunium instabat, plenum erat et sanum. Pulmones velut arefacta spongia deformes, inter utramque alam purulenti, undique adnati: Cor valde parvum, sed sanum. Ventriculus contractior siccitate, magnitudine ovi anserini, plenus materia cruda quasi ovi putridi.


page 207, image: s207

Interius ventriculo accreverat lapis durus griseus, quem abrumpere coacti fuimus, crassus pollicem, longus articulum. Diaphragma arefactum. Abdomen plenum aqua circiter quatuor cantharorum. Hepar magnum, durum et densum, et colore praeternaturali. Lien valde parvus et contractus, sicut et renes. Omnia informia. mesentericae venae obstructae omnes. Intestina flatu plena et aqua. Summa, omnes musculi tabe flaccidi. Uterus et vesica tam parva, ut puerilia, sed omnia inania. Sleswici 26. Julii 1659.

Joh. Braun.

Descriptio lapidis ex fida relatione laudati Olearii in literis ad Te scriptis ita habet:

Hodie lapidem, qui in ventriculo fuerat, in manibus habui. Pater eum ad Generalem deferet. Ejus haec magnitudo et figura:

Color exterior est griseus prorsus similis vestimentis, quibus plerique hodie utuntur. Interius quoque candicat calcis instar, materiae purulentae immersus. Ubi litera A signata, radix est, qua parte ventriculo annexus,


page 208, image: s208

et dum avelleretur, frustulum ventriculo adhaesit.

Inter multa alia exempla, quae recitant Schenckius aliique, dolore ventriculi ex calculis ibidem retentis defunctorum, hoc rarius est, quia ventriculo adhaesit, in caeteris enim soluti memorantur lapides, ut etiam vomitu nonnunquam sint rejecti. Ut ex nostris etiam aliquid addam: hisce diebus in praesentia Serenissimi Regis nostri binis canibus, experiundi gratiâ, lien fuit exsectus optimo successu, uterque enim canis post vulnus curatum convaluit et bene habuit. An igitur lienis usus nullus erit? Non id ausim affirmare, quum et uterus sine vitae dispendio resecetur. Lienis autem vicem deinde supplebit Pancreas. An autem expeditior inde cursus evadat, in tempore videbimus. Whartonianos ductus salivales nuper auxit Discipulus quondam meus, nunc Leidae vivens Nicolaus Stenonis, qui salivales quoque exteriores descripsit, aliasque observationes de glandulis in ore addidit, magna nominis celebritate rem Anatomicam augens. Mirum autem est, ductus istos Salivales ante Whartoni diligentiam latuisse, quos accurate videntur descripsisse Haly Abbas, Abensina, Isaac, imo ipse Galenus lib. XI. de Us. Part. Adeo


page 209, image: s209

plura in antiquorum scriptis latent, quae negliguntur, quia a paucis veteres leguntur, quod dolendum, quippe multi hoc seculo curiosi esse volunt, rerum novarum cupidi, pauci vero eruditi. Plura ne scribam, tempore excludor. Tu, mi Langelotti, bene vale, et diu publico bono supervive, meque ex asse tuum amare perge. Hasniae 5. Novembr. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LI. De Ovo, et Fermentatione. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

AUdax jure merito et injurius in bonum publicum videar, quod obscurus et inficetus ego homo, importuno literarum alloquio immortales vestras meditationes interpellare ausim. Sed, quod in scriptis vestris, cedro dignissimis, nomen meum subinde observarem, sustinui frontem ponere, atque haec ingenii scripta, nec exasciata nec elaborata satis, illustri vestro nomini offerre, quo, si recudantur,


page 210, image: s210

limatiora prodire possint, sed a censoria incomparabilis Bartholini virga. Multa ad varias disciplinas pertinentia confecta habeo, affecta plura: Sed agmine Typographorum cincti laboramus; quod vix idoneum, eumque obsequentem, nancisci queamus. Uni lucro hoc genus hominum servit, et cum illustrandae Reipublicae literariae vacare deberet, popello dat operam, cui librorum quisquiliae quam acceptissimae esse solent. Ringerer magis, nisi olim jam hae querelae fuissent eruditorum ex Orchestra et Quatuordecim. Si supremus Arbiter e coelo annuerit, Commentariolus de Ovo et Pullo aliquando justum, et quidem grandius volumen exhibebit. Diligentiae Harvei utplurimum debeo; ita amplissimam materiam ingenio, cuncta ad accuratioris Philosophiae amussim exigenti, suppeditat. Gtatulor mihi, quod maximus Bartholinus sua et experimenta et rationes, meae opinioni (quae et Aristotelis) de statu ovi in avium utero, opponere dignatus fuerit: nullus dubito, quin pro suo singulari candore et humanitate aequi bonique facturus sit, si haec aliquando modestissime examinavero. Hodie exercet me doctrina de Fermentatione. Multum debeo Viris egregiis, qui ante me hanc glaciem fregerunt:


page 211, image: s211

compellor tamen in plerisque in alia omnia discedere. Miror, viros serios tantum tribuisse chymicis, ut totam ferme corporis nostri oeconomiam ad unius fermentationis regulas, caeterum incertas, componere laborarint. Quid praestiterim, propediem publice constabit. Si qui, nostro pede nos metiri scimus, et videmur quam belle operam collocasse, si corculis, quibus datum est sapere, occasionem obtulerimus ea explicandi, quae duntaxat indicare possumus. Quae vestro nomine promittit Typographus, avidissime exspecto. Nihil prodit, cui celeberrimi inter Arctoos Medici nomen praescriptum, quod non e vestigio percurram. Meo nomine gratias ago pro Observationum rariorum libris, in quibus non modo Naturae ludibundae varietatem admiror; sed exercendi quoque ingenii occasiones plurimas offendo. Si scirem gratum fore, singulares historias proavi mei Martini Schipperi, qui ab anno superioris seculi septuagesimo usque ad tertium hujus, quod currit, Ultrajectinorum Archiater fuit, suppeditare possem. Nolui, nisi impetrata antea venia, ne viderer ululas Athenas. Regem me putarem, si Te, Vir maxime, aliquali officio demereri possem; ultra hominem vero spirarem, si


page 212, image: s212

ascribi possem duntaxat postremae amicorum vestrorum classi. Quod dum voveo, raras ingenii vestri dotes devote venerabor, simulque Deum rogabo, bono publico diutissime sospitare eum dignetur, cujus opto agnosci

Humillimus cliens, et cultor sincerus

Mart. Schoockius.

Grön. Frisiorum d. 21. Aug.

St. Vet. 1661.

EPISTOLA LII. De Scriptis Schoockianis. De gallo oviparo. MARTINO SCHOOCKIO Gröningam.

TAndem desideratus ille dies illuxit, quo ad gratum literarum commercium animamur. Tua est humanitas, magne Schoocki, quod ad amicitiam diu exoptatam me primus invitaveris, quam diu animo ambivi et tacitâ aestimatione, calamo exambire hactenus ausus non sum. Scilicet diffusae eruditioni summam humanitatem video conjunctam, qua felici


page 213, image: s213

copulâ ad aeternitatem pergis. Injurius forem in famam, quam meritus es, maximam, et in meum genium, qui Te inter primos seculi Scriptores semper suspexit, nisi summâ gratiarum actione amplecterer oblatam tanto officio a tanto Viro amicitiam auro contra aestimandam. Accedit inauditae benevolentiae Tuae et alterum beneficium, pari gratiâ pensandum. Nempe pignus amicitiae intemeratae illa esse voluisti, quae famae Tuae fuerant instrumenta, ut juncto foedere inter se conspirasse videatur famae Tuae et amicitiae nostrae aeternitas. Neque majoribus obsidibus poterat confirmari amicitia, quam quibus amicum orbem literatum Tibi devinxisti, adeoque ipsum quoque me. Nihil de Nihilo dicam, quod eo erudita dissertatione perduxisti, ut nomen perdat, nec nihil amplius sit, sed maximum, in quo summa authoris industria occupatur. Nec Cerevisiam ad partes vocabo, quam adeo defaecatam nobis reddidisti, ut prae ista negligi possint

generosi munera Bacchi.

Non tangam Ciconias, ne e manibus elabantur, nec Turffas, ne adurant, ignei tui ingenii et sublimis testes. Abripitur mens, dum Ecstasin Tuam lego, et urbem vestram


page 214, image: s214

cogitatione intrat doctrinae et humanitatis sedem. Ex ovo Tuo tot aeternitatis pullos tuo foetu prodiisse miror, de quibus praestat tacere, quam, Te praesente et superstite, posteritatis partes in se suscipere. Ego vel eo nomine quoque felicior, quod Schoockio mea placeant, cujus judicio acquiescimus. Quid de Fermentatione commenteris, avidus animus expectat, et si Cl. Schipperi observationes mihi concredideris, releges eas inter alias quae brevi lucem videbunt. De ouo quia augmentum promittis, monendum duxi, me, praeter exempla in Centuriis Historiarum memorata, etiam Hafniae novisse mulierem, quae duodecima impraegnationis hebdomadâ ovum peperit, sed subventaneum. De ovo galli quid sentiendum, ibidem quoque scripsi, nisi me fallit memoria. Ex illo tempore gallum gallinaceum Neoburgi Fionum aluit Amplissimus civitatis ejusdem Senator, Jacobus Andreas Scefferus, amicus noster, qui olim quoque apud vos studiorum causa vixit et publica eruditionis documenta reliquit. Hic gallus ovum rejecit. Vix anni unius gallum, artificem tantum, curiositate ductus aperire jussit laudatus amicus, invenitque circa dorsum ligamento annexam membranam, in qua ovum aliud latebat. Totum


page 215, image: s215

hoc explicatum ad me transmisit. Vidi tunicam exsiccatam ovarii vicariam, cui inclusum ovum vitello et albumine constans. Dubitavi quidem an gallina fuerit; ille vero de gallo est certissimus. Utriusque igitur sexus fuisse, vero simile fit mihi, nisi aliter Tibi visum fuerit. Calamum remoratur loci hujus angusta pagina: alias indicabo, quanti faciam Tanti Viri, ad seculi ornamentum nati, et amicitiam et promptam voluntatem. Vale, Celeberrime Schoocki, orbemque perge illustrare selectis selectorum argumentorum monumentis, et me ama ad quaevis amici vota semper tuum. Hafn. 15. Jul. 1662.

T. Bartholinus.

EPISTOLA LIII. Felices Aneurismatum curationes. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

CUm ex Histor. Anatom. rarioribus singularem tuam in pervestigandis morborum ideis [gap: Greek word(s)] ac de omnibus bene merendi studium perviderem, candidum illud quidem at oppido rarum, non


page 216, image: s216

potui mihi temperare, quin, quae de aneurismate domi nobis nata sunt, tecum communicarem, et hist. 9. Cent. 2. id est purpurae tuae laciniam quandam assuerem, eâ spe fretus, te pro decantatissima ista humanitate tua audaciae meae veniae quidpiam daturum et, quae quasi postliminio in medium profero, benevolo animo accepturum.

Anno 1655. in illustri loco hic viciniae tonsor quidam foeminae jam sexagenariae arteriam pro vena hepatica in dextro brachio tundit; sanguis statim profluit cum saltu, brachium intumescit; Empiricus, sanguinis copiâ sat largâ pro more emissâ, quasi re bene gesta, vulnusculum consolidat; Interea tumor ob sanguinis per arterias in spatia musculorum effusi copiam indies accrescit, nec ullis fomentis discutitur, ipso tandem medicastro ex desperatione diffugiente: Menstruo spatio post alius adsciscitur Chirurgus cum Medico, qui periculi magnitudinem animadvertentes statim adstringentibus medicamentis et arctâ ligaturâ tanto malo obviam cunt, sed post festum et casso effectu, vesiculae enim plures et tumores quasi aneurismatici circa cephalicam et medianam hinc inde oriuntur, tractuque temporis sponte rupti tantam sanguinis copiam sundunt, ut optimis quibusque stypticis ac roborantibus


page 217, image: s217

diu noctuque administratis menstruo pene spatio fluxus iste perduraret, nec oculis etiam sagacissimis arteriae vulnusculum pateret: Hinc in putredinem gangraenosam abit totum brachium, ac sanguis grumosus ovor. gallinar. magnitudine frustillatim cum insigni foetore, caroque musculosa omnis, praeter vasa, ossa ac periostia, quasi tabida diffluunt ad humerum usque: tum demum in conspectum veniens arteriae laesae ostiolum convenienter obturatum est, et caro ablata sarcoticis probaque diaeta spatio bimestri integre restituta ad miraculum usque. Constitit autem haec sectio plus minus 100. imperialibus, quantum quidem ex [gap: Greek word(s)] habeo, qui curationi interfuit. Similem sed funestam arteriotomiam peregit tonsor quidam Bambergensis, qui ideo a defuncti propinquis in jus vocatus, sed, interposita Medici illius loci celeberrimi authoritate, ab intentato crimine liber evasit, imprudentiâ, dicentis, hic peccatum, nec tam effectum quam affectum in irrogandis poenis spectandum, multaque saepe eveniant praeter intentionem. Videatur Horst. Cist. Med. qui ipse feliciter curavit hujusmodi errorem laudano opiato, et empl. stypt. Croll. post. Observ. p. 250. Et hoc fere modo curavimus hic aneurisma non minus periculosum,


page 218, image: s218

quod foemina quaedam filium septennem baculo ad sinistram capitis partem, quâ carotidum transitus est, graviter percutiens, excitaverat, unde tumor pulsatilis avellanae nucis instar primo nigricans, digitis cedens, statim oboritur, et octidui spatio in tantum augetur, ut dimidiam capitis partem a sutura sagittali per tempora et frontem ad oculos usque occuparet: Consulti Medici, anceps remedium certissimo vitae discrimini praeferendum censentes, annuente quoque matre, scalpello tumorem aperiunt, sanguinisque confertim profluentis parte quadam dempta, quadam vero arcta ligatura et stringentibus cohibita, dum crebro id agunt, insequentibus diebus, solicitae matri unicum hunc filium per Dei gratiam sanum reddidere brevi; vel quod in tenellis omnia tenera sint et coalitu facilia, vel quod arteria laesa os subjectum habuerit, ut arctissime potuerit comprimi ad consolidationem, hinc arterias temporum et frontis feliciter aperiri posse asseverat Riolanus Filius in Enchir. Anat. p. 332. et Schenck. l. 5. Obs. Hildanus aliique similia narrant. Vale Nobilissime Vir et vive in ornamentum Artis nostrae diutissime feliciterque. Vale cum Nobiliss. F. F. Fuireniis meis ex Lyceo Patavino commilitonibus suavissimis,


page 219, image: s219

et cive meo D. Joh. Treublero Physico Bergensi; Vale et fave.

N. et E. T.

Suinfurti Francorum 14.

Cal. Sept. 1661.

addictiss.

Joh. Michael Fehr D.

EPISTOLA LIV. De aneurismate nonnulla. JOH. MICHAELI FEHR Suinfurtum.

TRansmissi casus rariores me ad Tui amorem memoriamque revocant. Aneurismatis laetum exitum pauci spectarunt, adeo aegre ferunt arteriae habenas sibi laxari. Nonnunquam tamen naturae robur vitium superat, medicisque manibus auxiliatur. Arcta ligatura miraculi instar subinde patentem hiantemque arteriam constringit, sed operae eventum in minoribus arteriis tantum experimur. In majoribus enim, quia tunicae crassae, facile non rumpuntur, nisi a vehementi causa, nec ruptae consolidantur propter perpetuum spirituosi sanguinis affluxum, quotidie


page 220, image: s220

increscit Aneurisma. Facilius quoque in arteriae tunica dilatata, quam prorsus rupta, sperata consolidatio succedet. Denique a sanguine quoque seu calidiore, adeoque ad impetum promptiore, seu frigidiore vel crassiore ad motum segni, pars curationis dependet vel interitus. Quae frustra Tibi suggero, in his exercitatissimo. Nos hic nuper lethale Aneurisma vidimus in juvene Nobili ex laeso femore. Nec mirabamur, quia arteriam magnam cruralem ruptam in apertione vidimus, unde in tantum tumorem femur excreverat, quasi prorsus scirrhosum, ut non tantum ea copia sanguis ex aperto post mortem femore effunderetur, qui tres mensuras nostras impleret, sed ex sinibus inter musculos vastos efformatis sanguinem grumosum, parenchyma hepatis maximi formâ et magnitudine referentem, extraheremus. In isto vivo nec sectio tuta erat aut possibilis, propter magnae arteriae et intra musculos deliteseentis ingentem rupturam, nec ligatura sufficiens. Certe Deum soleo precari, ut hujusmodi casus vel avertat vel meae curae subtrahat, de quibus Patroclis illud ex Stobaeo Serm. C X. usurparim; collegisse nempe ista tam gravia multaque non verba, sed mala, in adeo breve vas fortunam. Caeterum felicia exempla et


page 221, image: s221

ego memini, sed rariora. Non ita pridem exemplum Torgâ ad nos misit Magnus Naturae Mysta D. Jacobus Janus, aneurismatis naturâ magis quam arte sanati, quod alio loco referam. Summa est, naturam tumore aliquo duro in parte laesa procreato ex sanguine grumoso, accedentibus etiam repellentibus, et ligatura tolerabili, repressisse erumpentem ex arteria sanguinem, ut tandem subsecuta sit consolidatio arteriae. Rarius tamen ita miseris succurrit Natura. Felices, quibus ita favet. Ignosce, quod plura non scribam. Deperditae fuerant literae tuae, et diu in angulo domus latuerant, quod nuper me aliis literis conquestum non ignoras. Igitur pauca haec ad necessitudinem rei addere debui. Vale feliciter, et me porro ama. Hafn. 11. Febr. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LV. Cephalalgiae remedium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

VIdua illa in Christiania, cujus historiam nuper per Studiosum transmisi,


page 222, image: s222

annum impleverat 49. cum ossa illa foetus demortui et putridi excerneret. Nihil addo, nisi quod nuper modo Nobilem Norwagicum lue Venerea (quam Hafniâ secum attulerat) laborantem, pristinae sanitati (Deo sit laus!) feliciter restituerim, qui, inter caetera tam dirae luis symptomata, tam immani capitis dolore comprehensus fuit, ut singulis diebus circa vesperam non deliraverit modo, sed et tam saevis convulsionibus animique deliquiis ita constrictus fuerit, ut potius de morte quam de salute cogitarent astantes, quod crudele symptoma nullis penitus medicamentis internis cedere voluit, donec tandem Emplastr. Ran. Vigonis cum Mercurio temporibus adplicarem, ubi miraculi instar dolor ille penitus intra dimidiam horam recessit, ac nunquam deinde rediit, summa cum omnium admiratione. Hisce vale et me amare perge. Dabam Bergis Norwag. d. 2. Septembr. 1661. festinante calamo.

T. T.

Joh. Frid. Treubler D.



page 223, image: s223

EPISTOLA LVI. Praecipitati damna in ulcusculis. JOH. FRID. TREUBLERO [correction of the transcriber; in the print TTEUBLERO] Bergas.

DEprecor culpam, quod segnior sim in respondendo. Accepi literas tuas, quibus raras historias et observationes tuas mecum communes esse voluisti, pro quo officio gratias ago, et a pnblico majores mereberis. Releges illas in Centuriis Epistolarum, ad quarum editionem, finitâ non ita pridem Cista Medica, propediem me accingam. De Paralyticis mea Commentaria Basileae recusa sunt. Janssonius Amstelodamensis me ad Anatomiae meae novam editionem ex aliorum consilio animavit, quod faciam, ubi vacaverit. Alioquin in re medica nihil occurrit, quod scribam. Lis nuper fuit orta et mota inter D. Suabium Medicum, et Jonam Chirurgum hujus urbis, super curatione pueruli ulcusculis scatentis, quibus hic praecipitatum adspersit, unde gravia orta symptomata, quae D. Suabius hisce Chirurgi remediis adscripsit. Chirurgus publico scripto se vindicavit, sed jam a Facultate nostra sententiam Suabius illi contrariam impetravit. Quos juvenes lectissimos mihi commendasti, inter


page 224, image: s224

amicos numerabo, illisque tuam in gratiam nunquam non vacabo, si ex usu illis esse possint mea officiola, et, si aliis in rebus meâ operâ indigeas, semper illam tibi paratissimam invenies. De Chamaemoro vestro Norwagico mone, an coelum nostrum ferre posse credas, et quo modo illi assuescere possit. Optarem surculos quosdam pro horto meo, experiundi gratia, quod te parario non desperaverim. Vale cum tuis et me ama. Raptim Hafn. 3. April. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LVII. Variae in Oculis et Naso observationes novae etc. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod ad intermissum diu officium adeo lentus redeam, partim itineri debetur, partim valetudini amicorum admodum imbecilli. Namque et nobiliorum in vicinis provinciis, urbium lustratio, multum temporis sibi vendicavit, et ex itinere nobiscum


page 225, image: s225

aegrum Leidam reduximus Hasebardum: Amstelodami autem Walgesteinium graviter decumbentem offendimus: alternis itaque modo hunc Amstelodami, modo illum Lugduni visitando rebus nostris pro lubitu vacare non potuimus. Uterque autem jam convaluit, Hasebardus Borrichii, Walgesteinius Burrhi auxilio. Cum in itinere essemus pro ipso, quem frustra quaerebam, Deusingio vindicias illius Gröningae reperi, quibus licet mea impugnet verba, ipsum tamen Dominum van Horne aggreditur, et in illum omnem suam bilem evomit. Valde autem acuti sensus sit oportet, qui tam levem attactum ferre nequit. Dixi eum Bilsio favere; dixi in opinione de salivae in glandulis secretae origine Bilsio assensum praebere, dixi mirari me, quod in chyli voce ex Bilsii mente explicanda occupatus iniquae postulationis Bartholinum accuset; nec de eo praeterea quicquam. Haec verba adeo moverunt eum ac si vel gravissima dixissem. Inter alia, in controversia, quam tibi movit, mire se torquet, et quae aliorum respectu a te dicta solitarie sumendo statum controversiae te inter et Bilsium de chyli per mesaraicas rubras motu esse defendit. Sed videtur occasionem exsequiarum hepatis aut ignorare aut reticere, et praeterea


page 226, image: s226

admodum volante oculo spicilegium tuum pervolvisse. Namque et verus lymphae a te primum observatus motus de throno hepar dejecit, et ipse in spicilegio secundo, ubi de lymphae motu Bilsiano agis, in hoc cardine observationum tuarum salutem versari ais et rogas ut fidem suam brevi exsolvat. Sed, his non consideratis, in chyli interpretatione Bilsiana haerens Deusingius, ut chyli motum e lacteis in hepar demonstret Bilsius iniqua te conditione postulare dicit, ac si Bilsius hoc non promisisset; cum tamen in epistolica dissertatione dicat, contentum in lacteis succum partim in hepar ferri, partim in thoracicum ductum, seque illud ad oculum demonstraturum polliceatur. Sed haec et caetera in responsione ad vindicias ejus fusius diducta videbis: quam una cum disputationibus et adjuncto illis de oculorum glandulis tractatu brevi, favente Deo, habebis: habuisses jam dudum, nisi varia etiam, praeter ante memorata, impedimenta moram mihi injecissent. Dum autem his occupatus sectiones interdum ad partes voco, quaedam non ante visa mihi se offerunt. Nam praeter varia salivae vasa, et illa lachrymalia in glandula oculi externa jam ante observata, etiam in lachrymali caruncula duo ejusdem generis vasa observavi,


page 227, image: s227

ad cartilaginis latera utrinque unum, quae stylum nullo negotiô admittunt. De punctorum lachrymalium continuatione admodum manifesta nihil addam, cum eam tibi a Clariss. Borrichio jam ante significatam existimem, et brevi cum tractatu de glandulis oculorum de illa plura sis visurus. De alio vero excretorio vase, quod in narium tunica non ita pridem observavi, dubia quaedam occurrunt, de quibus a te informari optarem. Cum enim in ovillo, punctorum lachrymalium continuationem accuratius examinaturus, narium ossa effringerem, vidi remotis ossibus in narium tunica vasculum lymphaticorum instar splendens anteriora versus decurrere ideoque pro lymphatico reductorio habere coepi. Cum vero, naribus sectione apertis, supra manifestum continuati punctis lachrymalibus meatus egressum, foveam vel sulcum angustum et nigricantem, per quem in praedictum vas viam seta patentem invenit, notarem, et accuratius locum, ultra quem seta penetrare non valuit, inspicerem, patuit ex radicibus quas ibi agit manistestis lympaticum excretorium esse. Mirum autem, in tunica non crassa a minutulis istis glandularum portionibus tam elegans prodire. Sed magis miror, quo fine humor ibi


page 228, image: s228

secretus ad narium extrema deducatur, cum ostium ejus vix ad digiti latitudinem inde sit remotum. Dicerem excrementitium esse, sed videmus in aliis corporis nostri partibus excretum per ejusmodi vasa humorem certo usui destinatum, nec plane excrementitium esse, hic autem cum vix extra canalem suum sit, quin simul sit extra corpus, non video cui usui possit esse, ideoque nec nomen illi invenio. Quod si itaque tuam mihi hac de re sententiam communicare dignatus fueris, magnô tua in me merita cumulô augebis. Praeter haec etiam Bilsii experimentum de motu chyli, cum Amstelodami essem, imitatus sum, sed illam in sanguine diversitatem non inveni, licet ad tertiam horam in vivis detinuissem canem, qui vel integrum diem in hoc tormento vixisset: Sed cum unica vice tentasse non sufficiat ad certi quid concludendum, prima occasione idem saxum volvam, licet fatear, me tam longis cruciatibus non sine horrore illos torquere. De Philosophiae certitudine multum gloriantur Cartesiani: vellem ita certo mihi persuaderent, ac ipsi sunt persuasi, nullam esse brutis animam: nec differre utrum bruti vivi nervos an automati, quod actu movetur, chordas tangas, disseces, uras: yivi enim animalis viscera, et vasa


page 229, image: s229

aliquot horis saepius et libentius rimarer, cum multa videam inquirenda, quae aliâ ratione non licet exspectare. Vidi alias etiam in eodem subjecto thoracicum ductum descendenti a colli glandulis lymphatico continuum esse (stylus enim per illum immissus ad medium fere hujus adscendebat, ulteriorem progressum impediente valvulâ) nec in axillarem immediate se exonerare, sed in utriusque ductus concursu (quo etiam plura alia confluunt) alium formari canaliculum, qui in gyrum sinuatus circa axillaris jugularisque confinium se in sanguinem exonerat. Per hunc ex venis tum in thoracicum ductum tum in lymphatica reliqua sanguinem varie vasa illa agitando, tandem vi quadam coegi refluere, ut eâ de re certior essem. Saepius ante stylo in axillarem per thoracicum viam in canibus frustra affectavi, nec unquam distincte adeo ac tum temporis progressum ejus continuare valui. An saepius et certâ quâdam viâ eadem observare licebit, proximâ occasione, si Deo placuerit, videbo. Bilsius etiamnum silet, nec scio, utrum feriae caniculares a maledicendo vacationem illi concesserint, an in perpetuum ab illo opere sit feriaturus. Quod publica spectat, nihil in praesens scribenti so offert, nisi, quod febres hic plurimos invadant,


page 230, image: s230

quorum multi non tam morbi vi quam propriâ culpa succumbunt. Necdum enim ulla malignitas observata, nec ullae conspectae maculae: Amstelodami tamen, quam hic, magis saeviunt, et retulit mihi ante paucos dies Clariss. Golius, sibi a Medico quodam Amstelodamensi per litteras relatum, unâ et eadem nocte plusquam centum homines febri correptos sine tamen ullis gravioribus symptomatibus. Sed nimis forsan te detineo, Clarissime Vir, quare hic abrumpo et te cum tota familia tua valere jubeo, quam humanissime rogans tuo me amore et patrocinio fovere pergas et, quas festinans manus declinare non potuit, maculis irasci parcas. Dab. Lugd. Bat. Anno 1661. 12. Sept.

Clariss. Borrichius Te Tuosque quam officiosissime salutat.

T.

Obsequent. Discip.

Nicolaus Stenonis.



page 231, image: s231

EPISTOLA LVIII. Usus Vasis novi in Naso. NICOLAO STENONIO Leidam.

SIc in dies nova gloriae tuae succrescit materia, quia calamus tuus et oculi perspicaces feriari nesciunt. Optarem vero Tibi, inter tot laudum tuarum titulos, etiam Deusingii applausum, qui Tibi offensus videtur, nescio an tui causa. Mihi certe inusitatum amorem ubique testatur, ut ea propter in Vindiciis Tuis eum blande tractari mallem. Quae in desensionem nostram prorsus benevolo animo profers, pro singulari in me affectu interpretor, quem nullo non officio demereri conabor. Bilsio nihil me praeter mentem illius affinxisse, tam certus sum, quam quod ille demonstrare non possit chyli ex lacteis ad Hepar transitum immediatum. Excretorium vas in narium tunica a postica parte versus anteriora procedens novum est, Teque inventorem ad astra vehet. Quid de eo sentiendum, aperte dicere non ausim, antequam oculis viderim. Lymphaticum esse fateris, et lympham eapropter expurgare, ab arteriis cerebri excretam, quam etiam non pauci ex naribus stillantem experiuntur, reseratis forsan osculis, praesertim in frigidioribus,


page 232, image: s232

senioribus, et hyemali tempore. Hinc quoque Polyporum fomenta deduci possunt, aucta lympha ex hoc vase, quos adstringentibus eapropter optime curant superne revellentibus, vel exsiccantibus. An narium stillatio in phrenitide perniciem ostentans huc referri possit, alii viderint, de qua Hippocrates l. 1. Praedict. n. 1. An denique sit excrementitius iste humor, non dubito, quia vas ad extremum fere nasi desinit, nisi recursum ejus ad superna notaveris. Nec id mirum esse debet, quippe inter alia nasi officia, etiam illud a Medicis recensetur, ut per ejus cavernas purgamenta cerebri defluant, quod Lactantius c. 10. de opif. Dei repetit. Addo ego, ut lympha munere suo functa ex corpore hac via evacuetur. De brutis liberius disserere possum, in quibus solis hoc vas nasi observasti, per quod irrigantur osseae narium partes grandiores. Imo hinc causa reddi commode jam potest, cur semper nares brutorum, bovis, ovis, canis etc. madeant. An ad odoratum brutorum exquisitum aliquid conferat, ulterius disquirendum est. Certe excellunt bruta odoratu, quo etiam indigent ad pabuli salubris delectum. Tantaque est canibus odorandi vis, ut ad longius remota cadavera accurrant, et


page 233, image: s233

ululatu saepe funera praesagiant, quia cadaverosum aegrorum odorem naribus percipiunt, et desiderio illius tenentur. Ut adeo dicere de Brutis non debeamus, quod de Homine Doctissimus Lindanus vester c XII. Med. Physiol. nempe odoratum nobis voluptati magis quam necessitati datum. Sine sanitatis quidem jactura multi odorandi facultate carent, nonnulli foetida sentire non possunt, quia alimentorum delectum habere ex ratione possunt; At bruta eo earere non possunt, quorum igitur nares perpetuo humore diffluunt. Hinc observavi illos homines odoratum nullum habere, quibus siccae sunt nares. Quod de lymphae hujus humiditate intelligendum, neutiquam de catarrho alio crasso, qui odoris impedimenta objicit, obtunditque nobilem sensum. Ita in re obscura divinare licet. Tu de iis rectius feres judicium, deque Tua creatura statues prout observationes plures Te docuerint. Ego enim hac parte coecus de coloribus tuis judico. De ductus thoracici insertione certiora vellem experimenta. Canaliculum enim istum Tibi visum, fateor me non animadvertisse. Nolim tamen rem negare, si constanti observatione perpetuitatem inveneris, quia saepe ludit natura in individuis,


page 234, image: s234

nos etiam non raro deludit. Tu porro scrutare abdita naturae, ut verum invenias, nostrisque lymphaticis augendis strenue incumbe; ut tandem post tot praeclara inventa Anatomica, nisi more suo ingratum sit seculum, de Te Comici illud dicatur in Bacchid.

Hunc hominem decet auro expendi,
huic decet statuam statui ex auro.

Profecto, si aurum vel nolint vel non possint mortales, laurum eruditi non denegabunt. Vale mi Stenone, et feliciter rem coeptam gere. Hafniae X. Nov. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LIX. De mictione lapidea. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod inter doctos haud infrequens est, nempe ut mutuo scriptionis genere ignoti familiaritatem ac notitiam sibi invicem concilient, id hisce quoque tentare decrevi, maxime cum me incitet Excell.


page 235, image: s235

Tuae fama tot editis hactenus scriptis Reipublicae Medicae totique orbi erudito perquam nota percelebrisque: ut non semel divinas animi tui dotes intimius veneratus sim, quod adhuc juvenilibus annis tam solide gravique judicio elimaveris tot editas a Te operas, quas ne aetate quidem confirmatior, aut senili prudentia clarus, doctius acutiusque in lucem emittere potuisset. Equidem cum Parentis tui beati scripta et Philosophica et Medica considero, quamque maturo sint conscripta judicio, quanta vero felicitate ejusdem acumen ipse sis aemulatus, si non superaveris, haud injuriâ in Te quadrabit Horatii illud: Fortes creantur fortibus et bonis. Haec dum scribo, Vir ingeniosissime, non palpum tibi obtrudere aut in os Te laudare animus est mihi, me enim ab adulationis vitio plane alienum esse, norunt omnes docti, qui me norunt. Hoc solummodo intendere volui, ut Excell. Tuae constaret, haud minimam esse illius existimationem ac laudem in nostris oris. Macte igitur hac virtute Medicinae Antistes venerande, ac artis nostrae publicum egregium Scriptis tuis ulterius condecorare perge. Ne vero amicitiae tuae sacrario plane me [gap: Greek word(s)] insinuem, ecce mitto raram morbi fascino inducti historiam,


page 236, image: s236

cui [gap: Greek word(s)] interfui, ac subinde, quantum per occupationes alias licuit, cursum ejus observavi. Licet vero non me lateat id genus plures apud authores passim describi, placuit tamen hanc meam rudi Minerva delineatam, simulque lapillos a morbido puero excretos, communicare. Agnoscat exinde Tua Excell. adfectum candidi Germani, qui eandem ob raras animi dotes, ut par est, summe veneratur: Et si meretur hic casus centuriis Tuarum Observationum, adhuc evulgandis, inseri, lubens id permitto, gratulorque mihi impense. Plures alias haud vulgares Historias Medicas adhuc habeo, quas communicare non grave mihi erit, modo hanc missam Te aequa fronte accepisse cognovero. Vale, ô et praesidium et dulce decus Artis Asclepiadeae. Dabam in Musaeo meo Gryphiswaldi 14. Sept. Anno 1661.

Excell. Tuae

dicatiss.

Joh. Heunius Med. D. Professor Acad. Gryphiswald. et Senior in Facultate.



page 237, image: s237

Historia haec est:

Puer quidam decennis, tabellarii publici hic loci filius, alias bene valens, incidit in morbum cum variis symptomatibus: inflatione nimirum totius ventris, dolore lumborum artuumque insigni, tetano universum corpus a capite ad calcem usque corripiente, sensibus principibus interdum laesis, interdum mente bene constante: aderant quoque leipothymiae graves, et cordis palpitatio, vocis interceptio, ut et nonnunquam insultus epilepticus: Febris nulla, nisi calor praeternaturalis levis, ob motum humorum in paroxysmo potius se exerens, qui nunc per biduum aut triduum, nunc post septimanam denuo invadebat: sic ut malum haud stato tempore recrudesceret. Remittente paroxysmo ad 3. vel 4. horas durante, fuerunt deprehensi in urina lateres vel silices minores, aegerque simul monuit inhaerere recto intestino lapidum vel silicum majora frusta, sicut ex transmissis apparet, quae recrementis alvi perpaucis infecta suere, saepius nullis, sed pituita quadam mucosa, imo tactu frigida. Mirum autem crat, quod morbus hic, ex incantatione oriundus, nihilominus leniri quodammodo videbatur, si mater filio, super dolore intensissimo conquerenti circa


page 238, image: s238

vesicam, parum succini alibi cum aqua hypericonis vel saxifragiae exhibuit, quod lapilli isti facilius per urinam exierint. Duravit hic affectus per trimestre. Originem traxisse hunc affectum a veneficio citra dubium est, cum lapillos tales nunquam in corpore humano generatos suisse verisimile sit, sed potius a Diabolo in corpus aegroti immisso; et anus quaedam suspecta, a pueri matre asperioribus verbis lacessita, sponte tandem ad curationem se obtruserit suadendo Laconicum per vices repetendum cum herbulis quibusdam, quas sponte subministravit ipsa, puerumque facili negotio curavit. Pondo omnium istorum lapidum, per anum et urinam excretorum, fuit duodecim unciarum cum dimidia, quorum nonnulli precibus amicorum jam sunt distracti, reliquis apud me adhuc superstitibus.

EPISTOLA LX. De Puero calculos mejere simulante. De Morbo Magico. JOHANNI HEUNIO Gryphiswaldium.

OBlatam tantâ humanitate et tanto officio amicitiam hilari fronte animoque


page 239, image: s239

amplector, quam ipse hactenus tacitus mihi exoptavi. Tui similibus innotescere et placere, summa hactcnus contentione, sed honestâ, allaboravi. Deo sit laus, quod voti mei compos sim factus, ut meliorum obtinuerim amicitias, qui aliter animatos ne titivillitio dignos aestimo. Tibi igitur, Vir Clarissime, ingentes gratias ago, partim quod officiosis literis me dignatus sis, partim quod raram historiam adjunxeris, lectorum oculis dignissimam, quam in Centuriis Epistolarum, brevi edendis, magna nominis Tui fama reponam, ut ad plures rei curiositas deveniat. Similis fere puer non ita pridem hic Hafniae comparuit, de quo narrabo ca, quae rescivi. Ex Cimbria calculi saxei multi, magnitudine conspicui, a puero per urethram ejecti ad Serenissimum Regem nostrum non ita pridem mittuntur. Ut rei veritas esset manifesta, puer ipse accedere jubetur, et, ne fraus occultaretur, solus sine fratre, quem comitem sibi adduxerat, in arce Regiâ custod tur. Jussu Clementissimi Domini et Regis mei, puerum diligentius inspicio. Magnâ vero confidentiâ non raro certis periodis calculos diversae magnitudinis per lotium sibi excerni asseverabat, praecedente semper animi quadam commotione et veluti convulsionibus comitantibus.


page 240, image: s240

Calculos saxea soliditate in rei fidem produxit, quos asservaverat, sed, quia nonnulli nucem juglandem fere aequabant, per urethrae latus vi viam factam, levi cicatrice demonstravit. Fraudem tamen subesse eventus docuit. Nam seclusus a fratribus et amicis in custodia arcis, simulabat quidem nonnunquam oculorum torsione et doloribus nescio quibus in inguine, et advocatis Medicis persuadere voluit imminere paroxysmum calculosum, sed saepius repetitis conatibus, in auras omnia evanuerunt. Tanta tamen fuit Regis, Regum optimi, clementia, ut, veniâ supplici data, ad astum hunc ab amicis inopiâ laborantibus edocto, jusserit honesto opificio regaliter destinari. An similia de Tuo puero suspicari liceat, ignoro. Quodsi ipse excerni calculos videris, de veritate non dubitarem. Alias saepe nobis aegri imponunt. Quidquid sit, in Tua historia calculorum, durities admirationi est, nam magnitudo inusitata non est. Causam valde suspectam habeo. Incantationi enim parum fidere soleo. Nescio tamen, quomodo illi tantum tribuat mortalium credulitas, ut vel naturales effectus vel ingeniosorum fraudes illi imputentur. Sed moribus seu opinionibus receptis hoc quicquid est, concedimus. Ut par pari reddam, mitto Tibi


page 241, image: s241

observationem de Morbo Magico, quam propriis oculis confirmatam ad me nuper misit D. Dietericus Eckhovius Medicus Bergensis eruditus, olim discipulus, jam amicus.

Bergis puerum XIV. annorum ante biennium totius corporis lassitudo dolorosa corripuit, cum ulceribus, quae una cum pure modo ossicula, modo piscium spinas emisere. Sex forsan elapsae sunt septimanae, ex quibus in singultum incidit valde horrendum, quo ungues, quos pili omni fere ex parte instar funiculorum partim circumvolvebant, partim inter se connectebant, aciculas incurvatas sibi invicem catenatim insertas, globulos ferreos et stanneos, tandemque ligni frustum longitudine dimidium pollicem aequans cum sequentium literarum levi incisione S. M. P. D. rejecit, summo spectantium stupore et admiratione. In paroxysmi principio dolorem quendam in digitis sursum, paulatim crus petentem, cutemque instar muris erroneo motu mox attollentem, moxque deprimentem percepit; quem mox (si tamen ita appellare liceat) digitorum motus convulsivus est subsecutus, organotriben, vario digitorum flexu musicum quoddam melos ludentem, perfectissime aemulans. Venter interea et pectus fluctuum more undoso motu mirâ


page 242, image: s242

vicissitudine modo elevabantur modo subsidebant, cum cervicis reflexione admodum tortuosâ. Haec tandem enumerata symptomata finiit singultus, jam nominata artificialia ventriculo exturbans, ea lingua dentibus (quos arctissime claudebat, neque unquam, nisi digitum ori admoventis, eaque, quae intra dentes latitabant, eximere volentis admorsurus, movebat) agitatione varia allidendo ingratum movit strepitum. Cuncta autem, quae ventriculo ita egurgitavit, bis iterum deglutiit, repetente interim praedictum ordinem totâ symptomatum serie, quae, tertio tandem convulsivo ventriculi motu finito, aegrum torquere desierunt. Difficillimum tamen fuit aciculas, ungues etc. quos linguae extremitas ore subinde exserta continebat, excutere, cum quamcunque astantium summam etiam manuum agilitatem subitaneâ linguae retractione eluserit, dentibusque petierit, ut etiam vix, nec sine periculo, digitum morsui subtrahere potuerint. Et hoc omne oculis peregit exacte clausis. Aciculis reliquisque tandem decussis, instar rabidi canis quodque quod obvium dentibus invasit, sicque aliquot horas viribus admodum fractus summâ cum imbecillitate jacuit. Viribus tandem aliquo modo collectis totam diem et noctem quietus,


page 243, image: s243

sanoque non multum dissimilis transegit. Venefica, cui nomen Synnewee (quod primâ ligno incisâ literâ S. indigitare voluit pueri cognata) non ita pridem carceri est tradita, quae tamen sibi ipsi, ante institutum a Magistratu examen, linteamento quodam gulam fregit. Rogum tamen, quem viva evasit, sensit mortua, adspectante id ipsum puero, qui aeger viri robusti brachiis ad locum supplicio destinatum asportabatur: quo tempore aeger ab omni incantatione Dei beneficio liber adhucdum optimâ fruitur valetudine. Reliquas literas M. P. D. autumat pueri consobrina designare mulierculam quandam, quae supra nominatam sagam ad facinus hocce perpetrandum instigavit.

De hujusmodi Magis quid credas, haud scio. Id scio me parum credere, nec mihimet crederc, quanquam praesens viderem praestigias. Quippe et qui solertissimi et acerrimi Philosophorum fuerint, ne iis quidem confidendum esse ajunt, quae videmus. Igitur ubi rationes jacent, judicium silet, et ego melancholicorum figmentis haec annumero. Gratum tamen feceris, si hujus commatis plura ex foecundi ingenii et experientiae diffusae loculis mihi transmiseris, quotiescunque vel internunciorum commoditas, vel otium tuum permiserit,


page 244, image: s244

quod publico bono dicasti. Interea vale, Vir celeberrime, et coeptae amicitiae fomenta crebris literis suggere. Hafniae 9. Apr. 1662.

T. T.

Bartholinus.

EPISTOLA LXI. De muliere singultiente. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. GEORGIUS SEGERUS THORUNENSIS.

NOn sine magna admiratione Nobilissimi Bilsii repetitos insultus hisce diebus vidi. Vidi tamen etiam, quae ei promerito reposuit Cl. Nicolaus Stephanus. Sic sane similes habent labra lactucas; quae forsan temperabunt commotae in Bilsio bilis acerbitatem, modo sint ad gustum. Interim crede mihi, Bilsium hisce suis contentionibus verbalibus plus propriae detrahere famae, quam si plurimis pro merito responsionibus reprimatur ab aliis. Tu vero, Vir Clarissime, apud omnes bo nos laudem


page 245, image: s245

mereris, qui a futilibus hisce contentionibus Te separas Bilsioque res suas remittis. Nuper ex Clariss. Deusingii literis, Bilsium multa praestare posse, didici. Quae quia vera esse scio, id unice opto, ut Bilsius imposterum sedatiorem retineat animum, quo scientiam suam, absque Virorum Clarissimorum famae arrosione, divulget. Nuper ab Illustrissimo Mannagetta adjacentem rarissimi Casus Historiam, sibi Bruxellis ab Archiatrorum ibidem Comite Chiffletio missam, obtinui. Is idem Vir summus in omnibus suis literis humanissime Te salutat, Tui certe amantissimus. Hisce in locis nihil inter Eruditos occurrit, quod Te scire intersit, nisi quod Paralytici Tui prelum nostrum popediem sint exercitaturi, cum eos plurimi hactenus desideraverint, ipseque Illust. Mannagetta. Si quid in iis mutandum esset, velocissimo jube calamo, urget namque bibliopola, atque hac septimana impressionem inchoabit. Cum ante paucas septimanas fodinas inprimis metallicas in vicinia visitarem, et inde per Montbelgardum (ubi prudentissimum totius Germaniae Politicum, Dominum Christophorum Forstnerum, Serenissimi Ducis Montbelgardensis Cancellarium salutavi;) Bruntrutum me conferrem, non procul a pago


page 246, image: s246

Montbelgardensi Haudincourt obviam mihi venit vetula quaedam, reculas suas in capite gerens, semperque et fortiter singultiens. Haec a me interrogata, quamdiu hac molestia molestata fuisset, ultra integrum respondit biennium. Idem affirmavit et rusticus quidam mihi tum occurrens, qui eam a Daemone obsessam asserebat. Quaesivi ex eo, utrum tumultuose et pro horum mortalium more impetuose se gereret; quod ille negavit. Observavi autem singultum inter loquendum intermittere, dein vcro velociorem redire, ac si, quod intermissum erat, compensare vellet. Noctu quoque inter dormiendum minime singultit. Si per otium licuisset, accuratius vetulam dictam examinassem. Nam licet omnes pagi sui incolae eam pro obsessâ habeant, ipse quoque Sacerdos aliquoties jam aquam lustralem pro Satanae remotione, frustra tamen, adhibuerit, ego tamen non ad supranaturales hujus morbi causas recurrendum esse, vel ex actionibus aegrae, conjicio. Sed Hipprocrates meus, qui omne sibi jam vendicat tempus, me brevem esse jubet. Salutat Te quam humanissime Acutissimus Spleissius, qui per aliquot dies nobiscum hic vixit. Tu vero, Patrone colendissime, optime vale,


page 247, image: s247

mihique fave. Dabam Basileae d. 11. Novemb. 1661.

EPISTOLA LXII. De editione Hippocratis. De utero putrido. De superfoetatione Trimellorum, illorumque secundinis. GEORGIO SEGERO Basileam.

PUdore suffundor, quod et diligentia et officio me antevertas, saepiusque doctissimis tuis literis interpelles, quam ego negligentior respondere queam. Quartas literas heri accepi, et recte quoque ex ordine priores, una cum missis opusculis tuis varii argumenti et haud tralatitiae eruditionis. In Triumpho tuo Cordis strenue Cor vindicasti, meque Tibi devinxisti. Ingens est alter tuus in Hippocrate edendo conatus, quo solo nominis aeternitatem mereberis. Non dubito quin ad gustum Lectorum sit futura editio, modo accedat chartarum grandiorum nitor et typorum elegantia, quae alias Belgarum editiones solent commendare. Praeterea in vasta volumina excrescet, nisi in unica versione acquieveris, quae Tyronibus sufficit, quorum in gratiam haec opera impenditur.


page 248, image: s248

Reliqua tua opuscula lectu digna sunt, authoritatemque sibi vel eo nomine conciliant, quia pro Hippocrate sunt, omnium bonorum nobis autore, sicut loquitur Galenus. Pessime enim studiis suis consulunt, qui ita recentiorum scriptis se immergunt, ut veteres vel negligant vel contemnant, quum plerarumque rerum lux ex illis pendeat. Pleraque certe recentiorum inventa apud veteres per nebulam adumbrantur. Vasorum tamen Lymphaticorum cognitio vix nostram praecessit memoriam, quanquam aliquid videar colligere ex Hippocrate l. 6. Epid. s. 3. §. 4. ubi aquaeductus nominantur, ex quibus sudor guttatim effluit. Tu judica, qui in Hippocrate totus occuparis, quid [gap: Greek word(s)] sint, quod rectius per canales seu aquaeductus quam per interruptos poros accipimus. Quod vero Paralyticos meos Typographo vestro recudendos tradideris, majorem a me quam a publico gratiam mereris. Ego quidem iterato prelo nunquam dignos judicavi. Quia ita Tibi visum fuit, rogarem, ut Annotationes suis Historiis subjungeres, ita ut Annotationes meae ad Paralyticum Primum statim subnectantur Historiae Paralytici primi, et sic de caeteris. Pauca alia mutanda censeo, quae breviter hac charta inclusa


page 249, image: s249

signavi: inprimis Annotationibus primis addendum testimonium Radzivilii ex Epistola secunda de Peregrinatione Hierosolymitana, qui vestigia Piscinae Probaticae vidit, in cujus fundo quoddam erat arundinetum. Pergrata est benevola salutatio summi Medici D. Mannagettae, quam officiosissime per Te Aesculapio Germaniae remitto. In Anatomicis nihil fere apud nos jam occurrit. Feriantur enim ista studia. Nuper tamen in praesentia Serenissimae Reg. Majest. canibus duobus lienem innoxie exemit Chirurgus Regius. Stenonius noster in observationibus novis strenue pergit, praeter enim salivales ductus exteriores, duplici disquisitione publice illustratos, multa invenit vasa, nempe nova in caruncula lacrymali, vas excretorium in tunica narium extrema, et alia, quae in Diss. de oculorum glandulis orbi erudito promisit. Meditatur quoque Vindicias in Cl. Deusingium nescio quibus de causis ipsi adversum. Ipse ego Dissertationem de Hepate defuncto prelo commisi oppositam laudato Deusingio, qui nupera Disfertatione Epistolica de Hepatis Officio, amice mihi inscripta, antiquum Hepatis munus reducere conabatur dubiis Bilsianorum experimentis seductus. Ad umbilicum perduxit Typographus noster Cistam


page 250, image: s250

meam Medicam, cui addidi brevem Anatomicae domus Hafniensis descriptionem, in qua et nomen tuum invenies mihi semper laudandum. Quas misisti observationes oppido raras, charae mihi oppido fuerunt, inprimis ultima de foetu post annos sexdecim graviditatis exsecto, in quo tantum id observandum, quod uterus cum caeteris abdominis partibus fuerit connatus, vel forsan, quod conjicio, prorsus putrefactus, quale exemplum quoque suppeditat Horatius Augenius l. 2. de Homin. Part. c. 27. De Mussipontano foetu ad Cl. Horstium plenius scripsi, quod cum aliorum responsis nuper edidit Straussius. Nihil, quod pro tuis reddam, jam ad manus est; nisi quod in vicinia nostra uxor militis paupercula, mater antea 8. liberorum, trimellos nudius tertius pepererit, sed abortivos, priman filiam die Lunae, medium filiolum die Martis, tertiam filiolam Jovis die. Ter haec verius enixa dici potest, quia tempus intercessit, alias Ter enixa videtur ff. de Verb. signif. §. 137. etiam quae trigeminos peperit. Unica secundina ampla omnes tres gaudebant, quae die Veneris tanto cum dolore prodibat, ut crederetur quartus foetus superesse. Una igitur placenta Uterina pluvibus embryonibus sufficit, quod in Anatome


page 251, image: s251

Reformata l. 1. c. 36. monueram, consentiente Mich. Rup. Beslero in Hist. Trimell. Distinguit quidem Riolanus in Anim. secund. ad Anat. nostram, inter gemellos ejusdem sexus et diversi, illos communem habere placentam eandem, hos propriam. Quem trimelli nostri, diversi sexus, ut dixi, refutant. A partibus nostris stat Th. Whartonus, qui tamen c. 35. Adenogr. unam istam gemellorum cujuscunque sexus placentam lineâ conspicuâ in duas partes disterminari, accurate observavit, ut unius medietas uni funiculo umbilicali, et alterius alteri evidenter sit appropriata. Quod triplex discrimen an in placenta hac nostra trimella observatum sit, dicere non possum, nam tantas inducias festinans pauperculae mulieris superstitio ad investigationem mihi neutiquam indulsit, Beslero nihil tale visum, sed ramulos umbilicalium diversos per anastomosin jungi observatum. Sed chartae angustia excludor. Unum adhuc scias, nobiscumque doleas. Excessit Bangius noster. Tu vero feliciter diuque vive et vale. Saluta Magnos Viros, Stupanum et utrumque Bauhinum, Patrem filiumque, et, quando per litteras dabitur occasio, Bogdanum meum, Wepferum, Spleissium, veteri amicitia mihi conjunctos. Fratres


page 252, image: s252

mei et D. Möinichen Te quoque salvere jubent, nam Wormius adhuc Romae degit. Vale. Hafniae 3. Dec. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXIII. De Usu aperiendi Corticum Granatorum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUidni de Tua mihi amicitia gratuler, quae tot me suavissimis literis beat. Postremae illae tuae quam me affecerunt, refertissimae iis, quae grata mihi nosti et accepta, quaeque prae aliis in deliciis habeo, quando animum hunc Praxeos laboribus defessum reficere libet. Quid canibus illis, quorum lienem exsectum scribis, hactenus evenerit, numque commode satis vivant, et aliis celeritate praestent, scire gestio. Caetera si salva sint, non dubito, quin cursus futurus sit expeditior. Notum, quae lien plus nimio commotus incommoda adferat. Laudo, quod Bilsii ferocientem animum pro merito castigandum eruditiss. Stephanio commiseris. Fecit is, quod sui fuit muneris, accurate satis et


page 253, image: s253

nervose, admistis una aculeis, qui me valde oblectarunt. Gratulor Tibi raram illam tuam felicitatem, quod tantis hactenus in Artem nostram meritis illustris, nunc quoque tot ei sistas discipulos adeo feliciter Te aemulantes. Mirum, ductus salivales Whartonianos, nuper a tuo discipulo Nicol. Stenonis auctos, tam diu lynceos tuos aliorumque oculos effugisse, quum tamen ad oculum nunc satis pateant et, quod majus est, accurate Tibi videantur descripti ab Haly Abbate, Abensina, Isaaco, imo ab ipso Galeno; Anne in his quoque statuendum, quod ut sua Naturalium, ita et Artium quoque destinata sint tempora, quibus oriantur, incrementa sumant, et perficiantur. Nam licet multa ex noviter repertis veteribus nota fuisse asserant quidam, et locis allegatis confirmare nitantur, eorum tamen nunc demum vero usu gaudemus. De observatis Tecum communicatis liberum Tibi permitto statuendi quicquid volueris. Quae enim visa a me, ea qua debui fidelitate descripta ad Te misi, ut Tuam super iis sententiam exquirerem, cum ipse dubiis hinc natis haud possem satisfacere. Hoc quidem haud temere me statuisse arbitrabar, cum tanta in copia profluentem humorem diversum a sanie, ichoribus etc. viderem,


page 254, image: s254

eoque ad tempus cohibito corpus floridius vegetiusve reddi, redeunte vero eo ad extremam maciem deduci, esse quid alimentosum, quod isthac deflueret, verum qua via, Tibi judicandum relinquo. De Laudano securum Te esse jubeo, et spondeo nunquam non exoptatissimum effectum, si tempori, debitisque una specificis munitum, exhibeatur: Clyster si praemittatur ei, eo tutius feliciusve operabitur. Et licet, causa adhuc praesente vel in vigore constituta, non statim dolorem sopiat, motusque Naturae inordinatos compescat, semper tamen prae omnibus aliis roborat eam, ut eo felicius morborum insultus sufferre queat. Iterari quoque debet, si una dosis haud sufficiat, et augeri, si vigiliae dolorque urgeant. Haec Möinichenii nostri causa monenda fuerunt, scribentis nuper, Laudanum id meum affini suo, abscessu interno auris cum capitis dolore laboranti, frustra exhibitum fuisse. Incidi nuper evolvendo observationum Tuarum Centur. IV. in experimentum, a D. Jano communicatum, de Muliere mensium retentione detenta, quae, omnibus aperientibus frustra tentatis, tandem praeter rationem assumptis corticibus Granatorum provocaverit menstruos fluxus. Miratus sum infidam Viri memoriam, quodque haud retulerit


page 255, image: s255

eâ qua heic acceperat circumstantia: Ita nunquam Tibi sagacissimo amethodicae curationis scrupulum injecisset, quem quaeso patere ut brevibus eximam, quoniam de eo probe mihi constat. Verum est experimentum, idque non in hac solum sed et in vicina quadam aula, unde huc devenit, non semel factum. Verum cortices Granatorum non in substantia assumti, sed in decocto cum cerevisia facto. Ast vero si arte spagirica resolvamus eos, deprehendimus in iis aeque uti in permultis aliis duplices particulas, crassas, nimirum terrestres, valide adstringentes, ut et salinas volatiles aperientes. Illae magna iis copia insunt, adeo ut plerisque non sine ratione creditum hactenus fuerit, Cortices illos solum adstringere. Verum insunt et salinae, eaeque, quod majus est, Vitriolato succo impraegnatae, quali perplura alia Vegetabilia, inprimis putamina juglandium, turgent. Notum vero in Scholis Chymicorum Vitriolum quoddam subobscure viridescens, ex iis paratum, quod tamen malo sal Vitriolatum appellare, cum non omnes veri Vitrioli proprietates habeat; Spiritum praebens, et in Medicina, inque Chymicis operationibus eximii plane usus. Idem quoque sal ex Corticibus Granatorum potest educi, licet exiguâ admodum


page 256, image: s256

in quantitate, sufficiens tamen ad demonstrandum, si corticibus istis conveniens menstruum, uti supra dictum fuit, cerevisia lupulo condita, affundatur, resolvi perfacile communicarique cum eo particulas illas salinas Vitriolatas, quae non possunt non insigniter aperire. Plura non addo, ne Tibi majoribus intento molestus sim. Pauca haec adduxi, ut verum scires, cujus Te amantissimum novi. Alia potius et forsan gratiora Tibi poteram his addere, de Auro quodam potabili, magnarum omnino virium, beneficio spiritus Nivis parando: Eum nempe [gap: Greek word(s)] loco debebam eruditissimis Tuis de Nive Commentationibus: et certo missurus eram, ut ipse perfacili digestionis labore in Musaeo id tuo praeparare posses, si Nivis copia praesto fuisset. Hyems modesta nimis, quae tamen neque hac neque aliis de causis arridet mihi: Deus avertat, quae mala ex perpetuis his pluviis metuenda sunt. Verum temporis angustia plura nunc non permittit. Promissis haud deero, si commoditas adfuerit. Vale, celeberrime Bartholine, et affectum mihi tuum perenna. Vale, immortale Daniae vestrae decus, et salve

a T. addictissimo

Sleswici 15. Cal.

Febr. 1662.

J. Langelott D.



page 257, image: s257

EPISTOLA LXIV. Lienis exsectio confirmatur. Uteri exsectio in castratione. Eunuchus calculosus JOELI LANGELOTTO Sleswicum.

DE granatorum Corticibus quae monuisti, grata sunt. Decoctione in cerevisia exhibitos, non memini me accepisse, nisi memoria fallat. Non tamen iccirco fidem naturae consultissimi Jani elevarim, quippe multa esse scio terrestrium partium, quae aperiant, quod de astringentibus pyris post pastum comestis Galenus testatur. Causaque non Chymica est, quod crassae illae partes et astringentes roborent viscera, ut expellant deinde promptius, vel fibras venarum constringendo compressionem inferiorum promoveant. Haec ratio reddi potest amethodicae curationis, si quidem in substantia exhibiti fuerint. Salinae vero particulae, quia Te fatente, exigua in quantitate, corticibus insunt, vix videntur sua vi aperiendi obstructos locos reserare, praesertim cum menstruum ex cerevisia imbecillius sit, quemadmodum in aliis purgantium infusionibus experimur. Sed tuo judicio malim acquiescere, quam de ignotis dubitare,


page 258, image: s258

monitus Quintiliani edicto, tum demum felices futuras artes, si soli artifices de iis judicent. Te enim in hoc naturae stadio praecedentem et excellentem quis non sequatur? Menstruum autem Tuum ex Nive avide arripui, quia ex hac tam splendida naturae particula septentrionis nostri felicitatem metior. Ex coelesti enim rore nihil non praeclari nobis pollicemur. De lienis exsecti certitudine quia plura desideras, plura quoque tui gratiâ addam. In his enim aliquid mihi, quanquam parvo meo merito, tribuis, qui in Spagyricis palmam supra omnium vota meruisti. Lienem eximi posse noluit olim credere Caelius Aurelianus l. 3. Tard. Pass. c. 4. Quidam, inquit, decidendum vel auferendum lienem ordinare ausi sunt, quod quidem voce dictum, non officio completum accepimus. Nostro seculo, cui nihil arduum est, artifex manus et haec et illa et ista tentare non dubitavit. Non repetam, quae in hanc rem adduxi in Cent. 4. Hist. Anat. Unum tantum memorabo, de quo alias Tibi perscripsi, successisse et apud nos in canibus istam lienis exsectionem. Quater expedit â manu, praesente Augustissimo Rege nostro, aliisque spectantibus, lienem ex canibus majoribus minoribusque extractum digitis, totum exscidit Regius Chirurgus Philippus,


page 259, image: s259

vidimusque vivos et superstites, praeter unum majorem, sanosque et agiles, nec quicquam inde damni passos, sed ad cursum expeditos, ut in magno lienis usus tot doctorum labore quaesitus et assertus discrimine versetur, siquidem et eximi sine animalis noxâ possit, et prorsus in nonnullis desiciat per naturam, sicut in Chamaeleonte, quem Romae vidimus, observavit Panarolus, et, authore Aristotele, in omnibus aliis vesica et rene carentibus. Quid pro liene dici possit, in aliam occasionem reservabo. Id certum est, actiones partium et usus valde esse incertos, et in tenebris nos saepe conjecturis titubare. Uterus lienem excusare potest, quippe et ille, quanquam foeminis necessarius, innoxie aufertur. Estque veteribus castrandi modus. Uterum enim abscissum in suibus Galaticis Soranus Medicus testatur. Authorque est Plinius, sues foeminas castratas recisa vulva, ut magis pinguescerent amisso libidinis usu. De camelis idem Aristoteles l. 9. Hist. Anim. Nostri tamen rustici in foeminis vulvam relinquunt, in suibus, ovibus, vaccis, equabus castrandis. Ex dissecto inguine sinistro manu utrumque testiculum cum utero eximunt, sed avulso tantum testiculo utroque uterum suo loco reponunt, et sine alio apparatu, vulnus consuunt. Quippe


page 260, image: s260

majori periculo brutis uterum, quam testiculos auferri credunt, quia in illis, praesertim suibus, longior est, et robustioribus ligamentis alligatur, quum testiculi adhaereant soli utero, et facile inde avellantur. Idem castrandi modus in suibus quoque Galeno probatus, et Varroni l. 2. R. R. c. 5. qui tamen dubium movet, quod admirandum de vaccis scriptum invenerit, exemptis testiculis, si statim admiseris, concipere. Sed similia narrant de caballis taurisque, in quibus pro simplici coitu superfuit in prostatis semen. Ita in istis vaccis, seminis pars vel in uterum fluxerat ante castrationem, vel in vasis deferentibus, quae remanserant, haeserat, nec nisi pro unica conceptione profuit, vaccae enim postea perpetuo steriles fuerunt. Forsan nec vera scripsit admirandum istud scriptum, quia nostris castratoribus, si rite suo fungantur munere, pro impossibili habetur. Certe difficulter admittunt animalia foeminina mares post recentem plagam, dolore urgentem. De castratis vitulis monet Palladius l. 6. R. R. tit. 7. si statim coire compellantur, ab eis generari quidem, sed ipsos fluxu sanguinis interire. Mulieres quoque exemptis testiculis castratas olim fuisse, prodidit Athenaeus. Quod nostro seculo necdum, quod


page 261, image: s261

sciam, tentatum. Eunuchum Italum hic Hafniae novi, qui nocturnas pollutiones saepe patiebatur. Nam quanquam testes absint, prostatae tamen supersunt, quae semini similem humiditatem emittunt, sed sterilem, tam tamen necessariam ex observatione Whartoni c. 31. Adenogr. ut, a lithotomis si in calculi extractione prostatae lacerentur, sterilitatem Viris inducant. Colica idem Eunuchus vexatum se credens me cum D. Möinichenio in consilium adhibuit, qui variis pro dolore mitigando et educenda acri vellicanteque materia soliciti, nihil minus quam calculum metuebamus, qui ope praescriptorum pro Colica remediorum adjutus post paulo in matula visus. Sed quo feror? Amor tui me foecundum facit, ut, occasioni datae inserviens, de variis disseram, quae tamen longe ab Auro tuo remota sunt. Tu, mi Langeloti, omnia pro diffuso in Te affectu interpretare, ut plura Tibi deberi scias. Vale, et porro me inter intimioris notae amicos serva. Hafniae 6. Maji 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 262, image: s262

EPISTOLA LXV. Sudorum origo ex glandulis. De insertione et valvula lactei thoracici et lymphaticorum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUae a longo tempore Tibi destinaveram, Celeberr. Vir, vix tandem elapsô semestri, et quod excurrit, spatiô, Tuo se sistunt examinanda judicio. Decreveram quidem a Disputatione illico de novo curare imprimenda, ut, quae mutilata tum temporis proposueram, integra transmitterem: Sed mox brevi per illustriores Belgii urbes excursione avocatus, hinc variis hinc inde advolantibus impedimentis distractus, tandem ipsis sectionibus, dum nova quaelibet observatio esset in strumentum sequentis, detentus non potui rem ad umbilicum perducere: et, nisi angusta domi res me retraxisset, in glandularum examine ulterius perrexissem, quippe desiderans omnium vasa perlustrare, et simul lymphae in variis corporis nostri cavitatibus conspicuae vias investigare. Non enim dubito quin omnium, quas Clar. Sylvius conglomeratas nominat, glandularum munus sit, per peculiaria vasa vicinas humectare regiones: Sed et parum abest,


page 263, image: s263

quin credam omnes humores aqueos in variis cavitatibus occurentes iisdem a glandulis derivandos. Quid quod et sudor non aliam videatur originem agnoscere: Aliquot enim in Nosocomio vicibus, vidi in macilentis et diuturna morbi tyrannide omnino exhaustis cuti proxime substratas innumeras exiles glandulas tum in abdomine, tum aliis in locis per subtilissimas fibrillas, quae pro vasis videntur habendae, cuti connexas. Et paucis abhinc diebus, cum Clarissimus Sylvius, qui hôc trimestri praxin exercendo docet, facultatem mihi daret, in subjecto, cujus ille jam tum partes suo instituto inservientes demonstraverat, pro lubitu quaevis examinandi, vidi, dissectâ in cruribus admodum tumidis cute, glandulas, quae alias vix conspici solent, adeo egregie conspicuas, ut genus eorum, quo nempe referendae, minime latere posset. Haec itaque et alia glandularum, praecipue ex pluribus frustulis compositarum, naturam spectantia absolvissem lubens, adjunctis etiam illis, quae, haec dum ago, aliis in partibus una se mihi obtulerunt non quidem nova, a multis tamen hodie in dubium vocata, si et tempus et curta supellex id permisisset. Nec enim subjecta facile adeo hic reperiuntur, nec editionem diutius protrahere


page 264, image: s264

ausus sum, quippe quae sera valde prodit: et certe in te alloquendo solicitum admodum me reddidisset cunctatio ista, nisi illa in aliis quidem rara, tibi vero familiarissima humanitas, quam ultimae tuae testabantur, novum mihi animum addidisset. Gaudeo et me felicem praedico, cui Te, tantum Virum, pia fata Praeceptorem dederunt; et modo Tibi placere possint, quae a mea tenuitate sunt profecta, maximum me laboris fructum obtinuisse judicabo. De variis, quae tum in Theatris Anatomicis nobis visa, tum in aedibus Clariss. Dni van Horne conspecta, nihil addam, cum a Clariss. Borrichio Tibi illa significari non dubitem. Scripsi, ni fallor, ultimâ vice de ductu thoracico quaedam, in cujus insertione investiganda non semel fui occupatus. Nuper autem observavi illius in vena cava ostiolum valvulâ satis magnâ et eleganti adversus regurgitantem sanguinem munitum, quae eadem valvula etiam ductus lymphatici a collo descendentis exitum claudebat. Immiseram primo per modo dictum lymphaticum setam in ipsam usque cavam, hinc et per ductum thoracicum in eandem axillarem viam tentans eo vix tandem penetravi. Cum itaque in ipsa cava versari setas deprehenderem, aperui


page 265, image: s265

illam, et simul in conspectum produxi bina ostiola sibi admodum vicina, et communi valvulâ tecta. Mirus autem lymphaticorum ad illam cavae divaricationem confluxus, sed majorem ipse ductus thoracicus meretur admirationem, cum et immissum stilum in cavam deducat et, si inde aberraveris, ad medium usque collum in descendente lymphatico ascendere permittat, cum tamen per idem lymphaticum etiam in sanguineum canalem via pateat ab istius ostio diversa. Quod D. Blasium spectat, nunquam vel mentionem ejus fecissem, si ipse fraterque ejus amice me tractassent. Sed nec in thesibus ullum, quod motum animum arguere posset, verbum attuli, licet suis ille in literis adeo acerbe mecum egerit, ut, si paria illi reponenda fuissent, Satyrici sales ad partes fuissent vocandi. Sed malui ego nudam rem suis rationibus munitam proponere, quam, ad verba inimica et dentata descendendo, reverentiam, quam Professori privatus debet, videri deposuisse. Quod me literarum Fautoribus et in iis Magnifico Domino Cancellario commendatum reddere studeas, gratias ago habeoque maximas, et cum nihil mihi sit, quo prolixum hunc affectum tuum possim demereri, sanctissimo Te Numini commendabo, et ardentibus


page 266, image: s266

apud illud instabo votis, ut cum novo anno nova integerrimae felicitatis munera tibi largiatur et faxit, serus in coelum redeas, et nobis diu laetus intersis. Quô voto finio et, ut Tuo me favore amplius dignari pergas, obnixe rogo. Vale et festinanti calamo ignosce.

Tibi

Dab. Lugdun. Batav. An. 1662. d. 9. Jan. st. n. addict.

Nicol. Stenonis.

EPISTOLA LXVI. De via nova oculorum ad nares. Vertebrarum in dorso defectus. NICOLAO STENONIO Leidam.

ACcepi observationes tuas Anatomicas novas prorsus et selectas, duplici nomine mihi pergratas, partim quod rem Anatomicam strenue auxerint magna nominis Tui celebritate, partim quod meo quoque nomini illas inscripseris. Prius beneficium agnoscet orbis eruditus, Tibi applaudens, alterum ego quovis amici officio conabor demereri. Vix pervolveram, vix Collegis meis monstraveram,


page 267, image: s267

quum data commoda occasione Serenissimo Regi nostro submisse offerrem, sicut miseras. Placuit clementer Magno Regi studium tuum, qui pervolutato libello varia de argumento ejus, deque Te ipso quaesivit. Ego, sicut amicum decuit, subjectissime Te tuosque conatus Domino commendavi, Theatro Anatomico aliquando profuturos, variosque pro re nata novorum tuorum Ductuum usus protuli, salivalium in salivae productione, ductus alterius per nasum protensi ad oculorum vitia corrigenda per errhina, et alia quae extemporaneus genius dictabat. Tu videris, an ex ductus tui cum oculis commercio copiosus humor ex oculis per nares educatur pulvere nicotianae. Testabatur mihi olim illustris Wormius Consulem Christiano Hafniensem imbecilli visu laborantem ope talis pulveris optime restitutum. Idem in ipso me expertus sum. Acutius enim multo video objecta remotiora post usum pulveris tabaci: Quicquid sit, de clementia summi Regis es securus, et de applausu eruditorum. Perge eo studio quo coepisti, ut omne punctum feras. Ignosce vero, quod aliud exem plar prima data occasione a Te expectem, quia nollem nervoso isto libello carere. D. Blasius suspectum me habet, nullo meo merito, iccirco


page 268, image: s268

nuper me purgavi, quia nollem inter vos simultates, speremque me inter vos reducturum tandem amicitam. Quod ad Te perscribam in praesenti occurrit nihil, nisi quod de milite Bruxellis degente narraverit hic Hafniae Celsissimus Dux Lunaeburgensis, tormento bellico ablatas esse duas vertebras dorsi sine vitae discrimine, sanatum enim esse locum, et instrumento ferreo sustineri ut erectum sit corpus, quod ad latera concidat et vacillet illo remoto. Quia de tanti Principis, oculati testis, fide dubitare nefas, inter miranda naturae artificia hunc casum retulerim, quia hic mea ratio et experientia silet, nescio enim quid medullae spinali sit factum, aut vasis majoribus dorso incumbentibus, quae lacunam pati nesciunt. Multa tamen incredibilia Mars subministrat, cujus

--- ut aspicerent opus admirabile, saepe Deseruere sui Nymphae vineta Timoli, Deseruere suas Nymphae Pactolides undas.

Si Tibi inter haec sacra adhuc versanti ratio Anatomica huic narrationi subesse videbitur, cogitationes vertam, Tu fac quod nulla potesteritas taceat. Dissertationem de Hepate Defuncto apud amicifsimum nostrum


page 269, image: s269

Borrichium leges, et propensum affectum boni consules. Vale, mi Stenoni, et in patriae spem diu vive. Hafn. 14. Febr. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXVII. De editione Hippocratis nova. Lymphaticorum vestigia ex Hippocrate. Ejusdem locus correctus. Historia Monachi barbati. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SUmma cum jucunditate ex mellitissimis Tuis, quid de labore meo Hippocratico sentias, percepi. Certe et Tuae, et aliorum summorum virorum, quotidie fere opus urgentes literae, tantum mihi stimulum addiderunt, ut aut hâc aut futurâ septimanâ ad umbilicum sim perducturus ea, quae praeter indicem in specimine promiseram. Absolvissem quidem citius, sed quia Egregius ille Hippocrateae Doctrinae Doctor Jo. Cunradus Dietericus nuper demum per Amicissimum Nostrum Horstium monet, ut singulos Marinelli Numeros (quos Capita jam voco) in suos distribuam


page 270, image: s270

versiculos, et hic quoque labor non exiguum sibi vendicavit tempus. Sic igitur bono cum Deo integro opere in sua capita et versiculos distincto, atque marginalibus necessariis ornato, proxima septimanâ eodem Numine adspirante ultimum aggrediar laborem, Indicem nempe. Hunc (ad exemplum Argentoratensium philosophorum, qui Taciti aliorumque scripta, magnâ Nominis sui celebritate, simili indice ornata hactenus ediderunt) capitibus et versiculis ita adaptabo, ut in posterum omnibus illis editionibus, quae modo capita et versiculos illos habebunt, applicari possit: neque enim placet consilium eorum, qui se paginis unius editionis adalligant. Et hunc sane postremum laborem, tanquam gravissimum, reliquis omnibus praefero. Elegi autem suasu plurimorum formam in quarto prae illa quae est in octavo, ut cuncta unico includerentur volumine, prout specimen inclusum ostendit; sed de Typographo, qui sumtus impendat, jam sum solicitus. Offert quidem se Genevensis, sed absque remuneratione, quam praetendo, non sane ex avaritia, sed partim quidem ut taediosum hunc laborem aliquo modo demulcerem, partim et inprimis ut tot jam hujus gratiâ expositos nummos reciperem. Et cur quaeso gratis tantam


page 271, image: s271

utilitatem in ignotum hominem absque remuneratione transferrem? inprimis cum procurante Ill. Mannagetta Privilegium Caesareum ad decem annos in optimâ obtinuerim formâ, quod meâ pecuniâ procuratum, non tamen in meum sed bibliopolae illius, cui jam meum conferrem, cederet commodum. Sed ad Tua. Paralytici Tui jam sunt exscripti, quorum exemplaris missionem dum differre cogor ad proximas nundinas, Titulum tamen cum devotâ meâ inscriptione eâ quâ decet reverentiâ Tibi offero, ut vel exinde devinctissimum meum cognoscas animum. Vereor tamen ne irascaris, quodsi, ipso opere viso, binas illas priori editioni additas figuras non sis reperturus. Et sane diu multumque Bibliopolam rogavi, qui tamen semper absentiam aerissculptoris opposuit, quod quidem verissimum, cum Argentinae quaerendus fuisset. Ego vero, si quis optimi alioqui Viri tenacitatem accusaret, cum eo non contenderem. Factum erat inde, ut meum Exemplar â Decanis, Theologico et Medico, jam subscriptum reservare decreverim, nisi amici fuissent, qui illas siguras salva Tua sentententiâ alibi â curiosis inveniri posse objecerint. Sic tandem victus, non nisi altero verbo mutato, Foetum Tuum prodire passus


page 272, image: s272

sum. Tu vero Patrone optime, si obstetricantes meae manus peccarunt, cuncta aequi bonique consule. Locus, quem citasti Lib. 6. de morb. Vulg. Sect. 3. aph. 4. pro cognitione vasorum Lymphaticorum, non omnino videtur esse contemnendus. Voculam enim [gap: Greek word(s)] recte Calvus per rivulum, Cornarius per canalem, Foesius per aquaeductum interpretatus est; cum Suidae [gap: Greek word(s)] idem sit quod [gap: Greek word(s)] , a quo Hesychius minime dissentire videtur, ut et Erotianus qui [gap: Greek word(s)] vocat [gap: Greek word(s)] effluentias seu effusiones aquarum, ita ut Cous voluerit, signum exercitationis sufficientis esse sudorem, qui guttatim effluit e poris cutis, quibus continua forsan sunt vasa lymphatica, velut e rivulis aqua fluit perennis aut velut pus compressum ex elevato tumore. Quod si vero Vasorum Lymphaticorum mentionem etiam fecisset Cous Lib. de Gland. circa initium cap. 1. v. 6. et 7. pag. edit. Foes. 270. ubi expresse scribit humorem ex reliquo corpore ad glandulas confluere, has vero multis et raris venis repletas esse. Jam vero plurima vasa Lymphatica glandulis sunt inserta, inque his reperiuntur. Sed haec problematica mea tantum est assertio. Ut et sequens. Vix enim me contineo, quin dicam,


page 273, image: s273

Vasa lactea ad mammas tendentia Coo nostro non fuisse ignota. Diducam hoc problema pace Tua, idque brevissime, cum tabellarius urgeat. Ita Cous Lib. 2. de Morb. vulg. Sect. 6. cap. 2. vers. 17. pag. edit. Franc. 1053. [gap: Greek word(s)] . Hic ultimum vocabulum et Calvus, et Cornarius, et Foesius per Prudentiam explicarunt. Ego, si pace tantorum Virorum meam interponere sententiam concessum esset, dicerem, voculam [gap: Greek word(s)] potius per coitionem seu Confluxionem interpretandam esse. Quamvis enim Hesychius eandem per [gap: Greek word(s)] , Suidas per [gap: Greek word(s)] , explicarit: [gap: Greek word(s)] tamen etiam per confluentiam explicari posse, praeter propriam vocabuli interpretationem, ipsa quoque probat Circe apud Homerum. Quae dum Odyss. K. non longe â fine Ulyssi iter ad inferos praedicit, atque in istius descriptione infernalium fluviorum valido sono concurrentium mentionem facit, ipsam sane confluentiam dicto [gap: Greek word(s)] vocabulo exprimit, inquiens:

--- [gap: Greek word(s)] .

--- Et confluxus duorum fluviorum valde sonantium.

--- Et confluxus duorum fluviorum valde sonantium.



page 274, image: s274

Ita igitur posteriorem dictae Hippocraticae sententiae partem vertendam esse reor: qua in re maxima confluentiae (non prudentiae) pars inest. Unde integrum hunc versiculum de tubulis mammarum lacteis, hic [gap: Greek word(s)] (nomine omnibus crassis vasis apud Hippoc. communi) vocat Cous, intelligendum esse existimem; ut sensus sit: Utraque mamma tubulos habet, in quibus maxima confluentiae pars inest. Sed nescio, quomodo haec et alia Valesius, (cujus Commentarios in Coi Libros Epidemi [gap: Greek word(s)] maxime laudat Martianus, quosque nescio quo infelici sidere natus videre hactenus non potui) explicet. Nullus enim dubito, quin cunctis magnam sit daturus lucem, vel ipsius quoque Martiani consensu. Observationes novae, quas communicasti, gratissimae fuerunt, neque enim hic curiosis istis exercitationibus operam damus, veterum et inprimis Galeni doctrinâ contenti. Quod vero Cl. Stenonius in Celeberrimum Deusingium vindicias meditatur, summe me afficit, cum istius et eruditio et humanitas et candor, ab omnibus quotquot eum hactenus novêre ad coelum usque sint sublata, ut propriam taceam experientiam. Certe si has vindicias redimere possem, nulli parcerem labori. Amo namque Virum optimum. Bangii


page 275, image: s275

Nostri, Hospitis olim mei optimi, mortem praematuram ex animo doleo. Sed ve ro, sic sequitur amicus amicum; Quibus tamen exulcerato hoc seculo mors beata non invidenda. Sed festinanti fere unum adhuc excidisset. Non ita pridem literas accepi â Viro Excellentissimo, et pro tempore apud Augustanos Decano Spectatissimo, Domino Luca Schröckio, magno meo Amico, in quibus Vir Clarissimus historiae haud vulgaris mentionem facit, quam lubentissime Tecum communicabo. Scribit, recensuisse sibi nuper per literas insignem Ulmensium Medicum, D. Anton Boxbart: quod monachus quidam istius curae creditus visum amittat, si ex instituto regulae (est enim familiae Benedictinae) barbam radat, recipiat autem visum, si eam prolixiorem alat, idque jam saepius contigisse, nec ipsum Cl. Boxbarterum cum aliis de veritate hujus casus dubitare. Ita quidem ut et ipsi Superiores Monasterii, neglecto Regulae vigore, concesserint imo monuerint, ut in posterum prolixiorem barbam alat aeger. Addidit tum idem Boxbarterus, quod hic cespitet de certo hujus luis alexiterio, imo quod nullus dubitet, quin si quis Carpathi montis incolas lustrarit, inventurus sit, quo pacto infringant hujus affectionis virus. Retulit


page 276, image: s276

praeterea Schröckius meus, se ei respondisse, ex mente meâ, quam ex Davissonii in Ideam Severini de Plicae Polonicae curâ in ultimâ meâ de varicibus Dissertatiuncula in Corollario ultimo proposui, quamque postea Schröckio meo una cum assensu Bogdani Nostri communicavi. Ego vero, siquidem dicta historia vera est, in ultimis meis ad Cl. Schröccium morbi illius rari causam in diuturnum diaetae vitium (cui cum Coo plurimos tribuo morbos) conjeci. Ita ut credam senem illum monachum (est n. 60. annorum) ex diuturno vitae durae vitio cumulasse in capite succos peccantes, qui barbâ crescente pilis cedunt in nutrimentum, secus ac rasâ, ubi, non invenientes pilos excavatos, quibus se insinuent, remeant ad oculos. Quemadmodum et in scabie, topicis ante tempus debitum applicatis, contigisse memorant Historici Medici. Nuper hic natum esse monstrum capite caudaque lupinis, communis per urbem retulit fama. Ast, re pensiculatius examinata, non nisi molam carnemque informem â matre rejectam esse, cognoverunt prudentiores, rumorem vero illum â marito nebulone sparsum fuisse proprii emolumenti causâ, quippe qui se hac relatione opulentiorum misericordiam liberalem commoturum sperabat. Vereor


page 277, image: s277

ne pro merito publicum hoc mendacium publico sit expiaturus carcere, cum in viciniam jam quoque dimanarit, pro credulae plebeculae more. Libellum Coi de Pustulis, ex Tua interpretatione publico nuper communicatum, meae editioni inserere constitui, idque Tuâ veniâ. Sed de aliis alias. Salutant Te omnes, quos salutare jussisti. Tu vero, Patrone Colendissime, cum fratribus excellentissimis, D. Moenichenio aliisque amicis, quos perhumaniter resaluto, Vale et fave

Tibi devinctissimo

Basil. 28. Jan. St. v. 1662.

G. Segero.

EPISTOLA LXVIII. De Tubulis Lacteis apud Hippocratem. Tonsura ad cutem. De caudatis observationes. GEORGIO SEGERO Basileam.

MAgnifacio magnum et sincerum tuum affectum, in editione Paralyticorum meorum nuper testatum. Figuris in prima


page 278, image: s278

editione positis commode Lector carere potest, quippe primam alibi inveniet in observationibus meis de Unicornu, alteram in Bosii Roma Subterranea. Donum gratus excipio, quia a Te perpolitum, quanquam alteri digniori deberes. Propriam creaturam agnosco, nova veste a Te decoratam, et pro praestita opera gratias ago. Hippocratis lumen adoro, quanquam obscura valde sint in eo lymphaticorum vestigia. Nihil ille ignorare potuit. Alter vero illius locus a Te explicatus de Tubulis Lacteis mammarum, varia interpretatione, quam ex vocabulo [gap: Greek word(s)] illi mutuaris, nihil prosicit. Confundis enim Tubulos Lacteos mammarum, quos ignorare forsan non potuit, cum venis lacteis, quae ad tubulos lac seu chylum afferre debent, quas nec Hippocrates agnovit nec posteriorum oculatior manus adhuc detexit satis sufficienter. Surculos quidem nonnulli viderunt, sed perpetuos illos non ausi sunt pronuntiare. In cane lactante dissecta surculum lacteum pleno cursu ad ubera tendentem conspexit Job. Theod. Schenckius, amicus noster, l. 1. Exerc. Anat. 7. s. 2. c. 33. Lacteum canaliculum Monspelii vidit saepius Cl. Pecquetus Exp. 4. Diss. Lact. Thoracic. In cuniculo foemina lactante vasa chylifera seu lactea mammaria


page 279, image: s279

se invenisse gloriatur nuperrime Ant. Everardus p. 282. De Hom. Brutique exortu. Sed singulares in his illisve individuis sunt observationes. Saepe ego hujusmodi fibrillas candicantes in brutis notavi, sed pro lacteis veris venditare nunquam ausus sum. Non despero tamen de aliorum felicitate, quam coelo debebunt. In Textu vero Hippocratico a Te tentato, nihil subsidii video lacteis superesse, quanquam [gap: Greek word(s)] per confluentiam vertas. Quodcunque enim denique sit vas, [gap: Greek word(s)] non excludit. Et si recte perspicio, prudentia illi loco magis convenit, quam confluentia. Locuturus enim Cous de signis, quibus foetus aetatem dignoscimus, mox subjungit, ex vena crassa in utraque mamma prudens judicium esse desumendum. Consentiunt in hac versione omnes. Valesius, quem doleo a Te lectum non esse aut visum, providentiam reddit, duplicique modo explicat: vel quod multum praestet ad praesentionem, tumorem enim mammarum significare succorum transmissiones a capite ad corpus, et contra, ob has venas: vel quod magnam significationem praestet providentiae formatoris, has venas, erumpentes in mammas ob infantis necessitatem, et in uterum productas, ob foetus


page 280, image: s280

necessitatem, et ut eadem materia nutriatur, qua genitus sit. Casus Monachi a Te transmissus fictusne an sit ab ipso Monacho promissioris barbae candidato, vel verus, dicere non ausim. Certe huic cucullato peculiaris est. Aliis enim ad visum acuendum confert frequens crinium decurtatio; huic nocuit. Illis favet ratio et experientia. Recisi enim capilli locum relinquunt aliis, quibus excrementitii cerebri humores absumuntur. Hinc Celsus passim suadet tonderi caput ad cutem, inprimis l. 6. c. 6. n. 15. quando exulceratis vehementer oculis, acies ipsa corrumpitur. Quod proficuum etiam sanis edoctus olim fuit Antoninus Commodi Pater, cujus, teste Galeno 4. Epid. 6. Aph. 9. familiares omnes ad cutem usque tonsi erant. Forsan tamen hactenus aeger fuit Monachus iste, sive tenui diaeta, sicut suspicaris, sive occulto morbo, jamque in statu convalescentiae est, in quo incidendos non esse pilos, existimant plerique, ne recidivam patiantur, cujus sententiae fundamenta excutit Sitonus in Miscell. Jatricis. Similis vero huic affectui est ille, quem Hier. Montuus de Morb. Infant in suibus describit ex Didymo, qui aegrotantes cognoscuntur evulsis e cervice pilis, curanturque si tonsillae infestentur.


page 281, image: s281

De quo affectu hoc judicium fert Montuus, esse praeambulum Epilepsiae, quae neque protopathia cerebri, neque symphatia ventriculi, sed posterioris alicujus secundum dorsum partis, a qua excrementum veluti fuliginosum, quod pilorum materia existit, per nervosa corpora ad cerebrum usque ascendit, nisi revellatur frictionibus, et per cutis poros jam a frictione sicca rarefactos exiens, in pilos vertatur. Conjectura Tua non abludit ab hujus, quanquam propius rem videaris, quo es ingenii acumine, tangere. De monstro apud vos nato caudato, nisi fallat pater, qui, ut refers, suspectae est fidei, quae narras, in memoriam mihi revocant Plinium, qui l. 7. c. 2. scribit, quo autore nescio, Calingis cauda villosa homines nasci eximiae pernicitatis. Quasi cauda ad cursus celeritatem aliquid conferret. Caudatorum hominum exempla in Anat. Reformata memini allata. Unum restat, pueri speciosissimi nati Julio Quirino Patritio Veneto, cum cauda cubitali in fine ossis coccygis, ejusdem cum reliquo corpore coloris, ex osse. Aloysius Bellacatus, qui e sacro fonte ipsum exceperat, forfice abscidit, sed annos tantum tres supervixit, febre postea extinctus. Unde, an et cursu valuerit, scire non possumus. Si os coccygis


page 282, image: s282

in hominibus notae tantum gratia sit, quod tamen erudito Hofmanno non concedimus, in brutis certe magni usus prolixior cauda censetur. Olim enim generosi equi formam commendabat cauda longa, (Varroni l. 2. R. R. c. 7. coda ampla,) et setosa, et crispa; jam crescentibus hominum pilis, decrescunt cum barbis, etiam equorum setae, et decurtantur caudae, insigni et ornatus detrimento et roboris. Crinibus robur inesse Samsonis exemplo constat. Robur quoque majus prolixae caudae inesse, nostris aurigis notum, qui ex uliginosis locis currum extracturi caudae equinae alligant, ut fortius trahant. In mechanicis obvium est cuique, Contis longioribus facilius et fortius trahi, quam brevioribus. Nervorum funiculus prolixior per longiorem spinam decurrens robori insigni augmentum affert. Hujus beneficio noxia quaevis depellunt, et lumbricorum in intestinis sensum doloris percipiunt equi, produntque si caudam saepius jactant, Columella autore l. 6. R. R. c. 30. Hinc in nervorum laesione ex cauda equi sanguinem detrahit Constantinus Caesar l. 16. Geop. c. 7. Ejusdem Columellae observatione l. 7. c. 12. nervus, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae, mordicus comprehensus


page 283, image: s283

et aliquatenus eductus abrumpitur, quando catulorum caudae castrantur, ne in longitudinem cauda capiat incrementum, canino generi foedum, et ut rabies arceatur. Consensum non tantum cum intestinis, sed cum utero setae equinae alunt, sive nervorum dictorum beneficio, sive quod ex iisdem succus aliquis alimentarius ad setas quoque derivetur. Nostrorum enim Veterinariorum experientiâ, repigratur partus equinus, ne ante tempus elidatur, si equae cauda filo constringatur, quo anserini farciminis amplior extremitas fuit alligata. Quo jam rapiar nescio. Sed rapior a capite ad caudam, ab Hippocrate ad Veterinarios. Sed ad Te redeo, quem amo, cui ad mensuram literas non scribo, quia tecum fabulari semper volupe est. Monet tamen tabellarius, alioqui ulterius procurreret calamus, nunquam promptior quam tua gratia. Vale igitur, mi Segere, et, quod facis, Artis porro gloriae incumbe. Hafniae 13. Mart. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 284, image: s284

EPISTOLA LXIX. De aurea Colica. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ET promptissimum de omnibus bene merendi studium, ac singularem E. T. erga me voluntatem ex literis tuis tam mellitis et adjecto dono abunde perspexi, mihique non parum gratulatus sum, quod in tanti viri gratiam et amicitiam me receptum viderim, cujus claritas nominisque splendor dudum pulsavit sidera coeli: cujus fama nunc

Fertur ad Eoas occiduasque plagas
? rumpantur ut ilia Momis

Zoilisque omnibus; nimirum individuus gloriae comes esse solet Invidia, malum in Medico cumprimis abominabile, cujus utpote finem, quem Cous noster pro more brevissimis exprimit [ [gap: Greek word(s)] . Epid. 1.] omnino destruit, ac iste a seipso degenerare videtur, dum se sibi soli natum putat, et qualecunque lucellum hominum anteponit saluti. Alter jam agitur annus, cum ex Schediasmate de Foetu extra uterum lapidescente ab Excellentissimo Horstio Academiae Naturae Curiosorum [cujus


page 285, image: s285

instituta ex Vite Vinifera Nobilissimi Sachsii plenius petere licet] Phaenice, ex acidulis Sualbacensibus mihi misso, inventum Bilsianum primum innotesceret;

Obstupui, steteruntque comae, vox faucibus haesit.

Inventum certe centum boum (ne dicam canum) mactatione dignissimum, si eventus respondeat. Legi obiter quae opponis, et inter alia Romanorum militum ob quaestum quidem institutam sed truculentam vivorum hominum sectionem, quae memoriam mihi refricavit cujusdam casus haud ita disparis argumenti: Institor quidam Ilmenoâ-Thuringus, Wolffgang Heering, quotannis hinc ex divenditis mercibus nummos faciens, aliquando in praedones incidit periculum vitae intentantes, nisi nummos reddat, ille 13 aureos duobus nodulis tenui linteo in hunc finem seorsim obvolutis inclusos clam devorat, potiorem nummorum quam valetudinis rationem perverso seculi more habendam esse ratus; alter nodulus nono post die, sed non sine molestia, cum excrementis per inferiorem, gutturem rejicitur, alter vero, triennium et quod excedit in ventriculo et intestinis funestas moras trahens, miserum locatorem magno malo pro mercede mactat et continuo


page 286, image: s286

ventriculi intestinorumque cruciatu, cum vomitu crebro et animi deliquio, tractuque temporis ad intestinum colon, qua coeco continuum est et valvulâ munitum, delatus, inibique quasi incuneatus (quod ex summis doloribus in hypochondrio dextro potissimum saevientibus constabat) omnem ibi transitum adeo obstruit, ut omnia assumta, tertia fere post sumptionem horâ, cum valido conatu et vomitu, nonnunquam plane sanguineo, quandoque cum alvinis faecibus permisto, saepius de die iterum effunderentur, quo malo fere confectus die 7. Aprilis anni 1649. ex itinere huc defertur, quem jusculis alterantibus nonnihil refectum lenientibus supra et clystere acriori infra eluendum curo, demulcentibus extra quoque admissis, altero mane dum ad eum viso, alacrem abiisse comperio, sed is ipse paulo post revertitur, sancteque asseverat, dolores quidem ab exhibitis mitigatos, sed aurum non rejectum esse, viam tamen inde perviam factam. Aurea haec Colica eaque voluntaria cultrum merito meruisset anatomicum (quem administrassem ipse, si lethalis tum suisset) et quaestum ex dissecto cadavere non inhonestum, si varias, quas insolens ille hospes occupavit, sedes, si multivarias, quas excitavit, strages, si faciem


page 287, image: s287

ejusdem intra aestuantes viscerum cellas tamdiu latitantis variantem penitius inspiciendi copia data esset. Sed desino nugarum, nec repeto priores, quas de duplici aneurismate, altero quidem ex sinistra venaesectione, ex percussione altero oborto et praeter spem curato, septembri mense conceperam, cum eas non deperditas sed interim repertas et salvas ad Te pervenisse putem. Vale Vir Nobilissime, Fautor Magne, et, si lubet, per vestrates responde.

E. T.

addictissimus

Suinfurti prid. Id. Febr. 1662.

Joh. Michael Fehr D.

EPISTOLA LXX. Judicium de colica aurea. De cinere Aethnae et Heclae. De Rosmaro et spermate Ceti. JOH. MICHAEL. FEHR Suinfurtum.

NOn tam de reperto aureo vellere Jason, quam de tuis literis gavisus sum ego, auro plenis et aurea eruditione.


page 288, image: s288

Ad deperditas tuas literas jam respondi, quidque de aneurismate statuendum sit, perscripsi. Colica illa aurea, de qua narras, miras in corpore gulosi catastrophes excitavit, quas utinam patiantur illi, qui tanta aviditate et habendi eupidine aurum colligunt ex faecibus mundi inficeti: Circa coeci intestini regionem interea deglutitam offam auream haesisse, nullus dubito, et si in defuncti cadavere cultrum Anatomicum exercuisses, eandem sedem invenisses, quae orphano apud Nic. Fontanum Resp. et Cur. Med. l. 1. p. 84. a materia lapidosa et indurata, intestinum extendente, mortis occasionem dedit. Lapis enim et aurum in utriusque exitio pari passu ambulant, quanquam dispar sit utriusque pretium apud illos quibus auri sacra fames. An autem aurum adhuc in corpore hominis delitescat, locoque motum viam transeuntibus faciat, an in corpore a menstruo quocunque sive naturali sive per medicamenta tua suppeditato eliquatum sit, et vel cum excrementis eductum, vel in corporis nutrimentum cesserit, ipse dijudica. Haerere ibidem adhuc, ipsa aurea ingluvies videtur fateri. Et innoxie in angulis cellulisque intestinorum latere potest, donec calore blando viscerum tandem vel consumatur vel imminuatur. Imo, si et hoc


page 289, image: s289

aliquid, in aurum potabile convertetur. In cineres enim conversum iri non spero; quia tantus fervor corpori vix inest. Optandus tamen esset hic effectus, ut eo cinere pinguesceret et tandem rumperetur, Tibique ansam praeberet aurea viscera lustrandi. De cinere Aethnae ita refert Strabo l. 6. Geogr. oves adeo pinguescere, ut rumpantur. An ea vis insit cineri auri, non dixerim. Id scio et ex incolis audivi in Islandia oves devorato cinere montis Heclae aegrotare et mori. Strabonis ego autoritatem suspectam reddere nolo, quanquam nihil tale viderim, quum in Siculo itinere Aethnam inviserem, nec ab incolis Cataniae urbis, ad montis radicem sitae, audiverim. Diversitatis forsan ratio est, quod oves Siculae cum cinere, gramine herbisque, laeto solo provenientibus, vescantur, Islandicae vero puro cinere contabescant, quae alias rigente hyeme, graminis defectu, nivem vorant, et lanas sibi invicem dentibus abrasam deglutiunt. Non igitur de cinere solo gravissimus Strabo loquutus est, sed pascuis cinere conspersis, alioquin neque cinerem, neque pulverem, neque favillam, neque calcem ullum animal esitare, Galeno l. 4. simpl. Med. Fac. c. 20. recte notatum. Forsan nec auri cinerem ullum animal esitaret, cujus habendi desiderio tot homines


page 290, image: s290

inescantur. D. Henricus Fuiren, amicus olim Patavii tuus, ad quem literas dedisti, magno Rei Medicae detrimento et amicorum cordolio A. C. 1659. nobis ereptus est. Morte igitur praeventus ad literas Tuas respondere non potuit, quibus de Rosmari dente et spermate ceti nonnulla dubia proposueras. Figuras cranii Rosmari Tibi destinatas, manuque beati Fuirenii signatas, beneficio fratris superstitis Thomae Fuirenii jam mitto, ut videas, qua promptitudine tuo voto satisfacere voluerit, si ipsum fata invida superstitem jussissent. Dens Rosmari apud nos frequentior, ab Unicornu mille passibus distat, quanquam huic substitui posse, non dubitem. Habeo in Musaeo dentem Rosmari, in terra apud Islandos per naturam calcinatum, magnarum virium. Nec crudo sua deest virtus, quae cum cornubus aliis et ebore paria faciat. Alius dens ejusmodi Rosmari in solidissimum lapidem conversus apud me servatur dono Consultissimi Viri D. Petri Resenii, Collegae et Affinis, quem inter reculas fratris D. Pauli Resenii, in itinere Hierosolymitano extincti, invenerat. Qantum autem peni Rosmarini sit tribuendum, in Centuriis Historiarum me annotasse non ignoro. Quid inter Rosmarum et Unicornu intersit discriminis, ex adjectis figuris


page 291, image: s291

aestimabis. Huic glabra est cutis, illi pilosa; hoc ex genere Balaenarum, ille Phocarum. Hujus dens unicus ex maxilla rectus protenditur. Illius dentes bini incurvi deorsum exeunt. De Rosmaro pleni sunt autorum libri. Nuperrime accuratius de eo egerunt Jo. Laet l. 2. Brasil. c. 6. et Wormius noster Magnus. Narrant Islandi Ursum et Rostungur (ita Rosmarum vocant) quando conveniunt, mutuis caedibus occumbere: Hunc a tergo aggredi periculosissimum esse, contra periculo vacare, nam se ipsum interficere, si dentes suos sordibus aut sanguine cernat deturpatos: Ex ipsius pelle vestes confici optimas: Dentes sesquicubitum longos hominibus, cum in littore expatiantur, jactabundum ostentare. De Spermate Ceti securum Te esse volo, esse cerebri cetacei excrementum. Vidit enim socer meus honorandus, Christophorus Johannaeus, Consul urbis hujus amplissimus, cum in insulis istis Borealibus versaretur, ex cranio balaenae captae dissecto plusculas amphoras hujus spermatis depromtas, et magno pretio in Belgio et Lubecae divenditas. An vero deinde ex cranio ad partes genitales quoque defluat, non negaverim (ut etiam hoc in passu verus sit Hippocrates) et exinde in mari effundatur. Illud certum est, pretiosius esse


page 292, image: s292

prius, quod ex cranio hauritur, quia et purius est, et rarius istud Cete genus capitur, quanquam alterum commune in mari natans sit nautis notius. Pauca haec monui, ut defuncti Consobrini partibus apud amicum Te defungerer, quem amo, venerorque. Vale, mi Fehre, et me ama. Hafniae 20. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXI. An calor auctus sit signum Febris? JACOBO HOLSTIO Tonningam.

GRatissimas Tuas mihi hodie tradidit Vir Doctus pariter et officiosus Gerhardus Engels. Gaudeo, quod omnia Tibi ex voto succedant, voveoque perpetuitatem. Non possum non laudare ingentes in Re Medica promovenda et illustranda conatus, tuis humeris pares, quorum specimen Protopum exhibet. Necdum vacavit perlegere, ex ungue tamen Leonem cognovi, autorque sum, ut brevi in publicum


page 293, image: s293

emittas, quae brevibus ibi signasti, ita certe optime de pubico mereberis, cui natus es. Vellem tamen prius vidisses, quae de hoc argumento nuperrime commentatus est Leidae celeberrimus amicus meus D. Franciscus Sylvius, qui Disquisitione Prima De Febribus, contra receptam hactenus Medicorum opinionem, negat calorem auctum esse Pathognomonicum febris signum, quia nec omni, nec soli nec semper febri competit; non soli, quum non raro in Maniacis, aliisque nullo modo febrientibus, deprehendatur calor naturali auctior: Nec omni, quum nonnunquam occurrant omnium calculo febricitantes, in quibus nunquam, ne quidem per aliquot hebdomadas, imo menses observatus est in ulla corporis parte, nedum universo corpore, auctus calor vel ab ipsis aegris, vel a Medicis, vel a caeteris adstantibus; sed contra frigus perseverans, aegrisque valde molestum, quales aegri ab assumptis medicamentis refrigerantibus pejus semper habent, melius vero a calefacientibus, tum spirituosis, tum oleosis aromaticis. Nec denique semper febribus comes adsit calor, cum circa intermittentium initia plerumque affligat aegros frigus, idque non raro ad horas plures durans. Signum vero febris omnis pathognomonicum et


page 294, image: s294

demonstrativum ponit Pulsum praeter naturam frequentiorem, de quo fusius ibidem Vir in Anatome, Chymia et Praxi exercitatissimus disserit. Quomodo flammulam Cordis Hippocraticam explices, scire aveo, an eadem Tibi in mentem veniant, quae nos olim de Luce Animalium, et in Anatome Reformata meditati sumus. Augebis beneficium, si transmiseris Schediasma tuum, quamprimum prelum evaserit, perplacent enim quaecunque doctior tuus calamus adumbrat. Bilfius jam silet, postquam a Stephano meo, quem mitto, vapulavit, et justas dicacitatis poenas luit. Argumentis tamen illius favit Vir Cl. Deusingius in edito mihique inscripto Opusculo de Hepatis Officio, cui satisfeci in Dissertatione mea de Hepate Defuncto, quae sub prelo fervet, una cum Cista Medica, quam propediem videbis. Clarissimus noster Langius Academiae vale dixit, Judex in Cimbria Provincialis a Reg. Maj. nominatus. Hisce quoque diebus magnum Academiae ornamentum D. Bangius esse inter mortales desiit, et hinc ad Consulatum Flensburgensem abiit Consultissimus noster Mullerus. Interea Theatrum nostrum Anatomicum torpet et pulvere obsitum squalet, ut pauca habeam quae de his sacris Tibi perscribam. Nuper tamen


page 295, image: s295

duobus canibus lien fuit exsectus, viventibus adhuc et bene valentibus. De quibus aliisque alias plura scribam. Jam enim avocor. Vale, Vir Cl. meque porro ama, semper tuum. Hafniae celerrimo calamo 4. Nov. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXII. De calore Febrili. De Flammula cordis. De Lienis sectione. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ADmodum laetabar, cum ab amica manu amicissimas tuas acciperem literas; dolebamque, tanto locorum nos disjungi intervallo, ut ne eodem die in debitae observantiae tesseram et paratissimorum officiorum testimonium, Tibi meas submitterem, quas serius nunc mitto. Fidem meam testor, gratius nihil fuisse, quam quod mones de Cl. Sylvii relegendo de febribus doctissimo commentario, antequam sententiam meam publico scripto luci


page 296, image: s296

committam. Scripsi Hamburgum, ut ab amicis Disquisitionem primam mihi compararem; Nihildum nactus sum; Cum primis navibus, quae abhinc Amsterodamum solvent, propediem curabo afferri: Quantum ex tuis prospicio, non adversantur directo meis Clarissimi Viri Placita. Non enim calorem auctum paahognomicum febris signum effero, quia multis modis augetur naturalis in homine calor, ut ne statim febris sit; Tantummodo enim praeternaturalem eum hic effero, qui tantus est, ut innatum naturalemque sani corporis ita excedat, ut hominem offendat actionesque aliquas vel plures corporis ejus laedat. Nec tamen solus hic calor pathognomici signi officium mihi explet, quamdiu differentialibus notis aliis, ad designandam febrem, non est circumscriptus. Quod Clarissimus Sylvius non soli febri auctiorem calorem adesse infert, sed et Maniacis, addam ego, et iracundis et dormientibus sanis, aliisque, nihil mirum nec adversum mihi, cum tantus non sit ut laedat, aliisque praeterea notis differentialibus careat. Quod idem non omni febri caloris augmentum adesse notat, in exemplum adductis historiis eorum, qui aliquot menses in febribus frixerunt, in eo non mihi, sed veteribus litem


page 297, image: s297

movet, qui hujusmodi affectus ad febres non retulerunt; Equidem et ipse exempla hic habeo, quae sufficiant, ut ne dubitem esse; Verum ex veteribus testimonium non invenio, esse febres. [gap: Greek word(s)] Hippocratis est, quod Hoffmannus cum ejusdem [gap: Greek word(s)] idem esse vult; Ego hoc generale intermittentium nomen esse assero; illud proprium horroris et frigoris, quae sine febre, hoc est, calore praeternaturali, aliquando invadunt et desinunt. Neque enim ignorare potest, qui vel leviter in scriptis Hippocratis, Celsi, aliorumque veterum versatus est, horrorem et frigus illis autoribus semper seponi a febre. Vel unicus Celsi locus lib. 3. c. 12. hoc planum facit, quando, dividenda, inquit, curatio est, et ante horror, tum febris discutienda; Quo cognito, nec subsistere potest, quod tertio loco Clarissimus Sylvius urget, non semper febribus comitem adesse calorem, cum circa intermittentium initia horror affligat. Enimvero quamdiu horror est, febris non est. Nusquam contrarium ex Veteribus probabit quisquam. Vulgi enim in loquendo morem non attendo. Idem illi horror vero intermittentium, nec quidem pulsum esse pathognomicum sinit, quod vult Sylvius. Saepius


page 298, image: s298

enim verum observavi, quod Celsus lib. 3. cap. 6. proposuit: Nonnunquam etiam incipiente febre (intermittente et in primis tertiana,) sic subeunt et quiescunt venae, ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo, gravis instat accessio; Quo loco etiam illud addisci potest, jam ante Galenum, pulsum esse inter febrium notas relatum, quod refellit idem illic Celsus, venas, rem fallacissimam vocans; Ne calorem quidem solum eodem admittit; Altera res, inquit, cui credimus, calor est aeque fallax etc. Ego vero de pulsu longe aliter sentio, quam notum vulgo, quod latius in illâ de febribus doctrina nova exequor. De Flammula Cordis quod scire aves, faciam, transmisso propediem, si non impresso, certe manu scripto exemplari scire possis. Haec summa est, veram flammulam ex humore quodam cordis pingui, quem Arabes Humidum radicale indigitant, in sinistro cordis ventriculo non aliter ardere, quam ex spiritu vini in linteo quodam imbuto, flammam videmus lucem simul et calorem in sensus nostros emittere. Non meam esse hanc audeo dicere sententiam, quae tota primi Autoris Hippocratis est, a quo hac in parte nullatenus dissentio, nisi quatenus in dextro ventriculo


page 299, image: s299

ille infirmiorem inesse ignem vult; sinistro validiorem; cum ego nullum in dextro admittam, nisi calorem qui [gap: Greek word(s)] solum est, et a sinistri igne per septum transpirat. Latius in Schediasmate haec persecutus sum, primo ex Hippocrate omnia, quae huc faciunt; deinde ex Naturâ, ratione et experientia, in medium proferens. In multis mihi cum Cl. Conringio convenit; in syllogismo et concluso differimus, quantum coelum et terra. Ille enim [gap: Greek word(s)] ignem esse [gap: Greek word(s)] parem, (quem per sublunarem ignem explicat) ex Praeceptore suo docet; Ego terrestrem praefero; et sublunarem medio loco inter Chimaeram et [gap: Greek word(s)] cum Mathematicis habeo; Terrestrem a. ignem in duo summa subdivido genera, nempe in immanentem ignem et flammam; utrique plures varietates relinquo. Sed de his alias plura. Ad lienis exsectionem me admiratio trahit. Nunquam ante iis narrationibus fidem dare volui, etiamsi pinguem Lugduni ostenderint mihi Amici canem, cui lien exsectus esse asseverabatur. Haerebat semper animo dubium, fibram rescissam esse; majori parte relictum lienem, quoniam venarum arteriarumque post vulnera [gap: Greek word(s)] , ne continuo sanguinem effunderent, mihi imaginari non potui. Fidae


page 300, image: s300

manui, quaeque oculum habet, fidem nullatenus derogo, etiamsi modum ignoro. Illud tamen non credam, viscus illud in omibus animalibus, imo etiam in canibus otiosum esse, quoque omnes sine noxâ per vitam semper carere possint; Contra Naturae hoc providentiam est, quae nec necessariis deficit, neque otiosis abundat. Quid eadem sustinere aliquando possit, id non despero tantum esse, ut merito admiremur, ut puta cum pulmonis pars vel renum alteruter aliquando erodatur; cum vulva excisa sit; cum testiculi, totumque quod virile est membrum amputati sint. Sed de his plura me et meliora docebit, indefessa tua in hisce rimandis diligentia, qua non habes parem. Per fidem te oro et amicitiam, si quid hujus sive a Natura, quam solicitas, sive ab Amicis, quos doctissimos habes, scitu dignum resciveris, noli committere, ut ignoret diu Amicus nominis tui studiosissimus. Si gratiae rependere aliud nequeo, operam dabo, ut laetus applaudam laudibus, quibus urbem simul et orbem imples; Coronam ego et omnes, quibus Tu faves, Stephano Tuo debemus, a quo vapulavit demens Bilsius, qui mitius in posterum Heroas discet tractare. Quod Deusingius ipsius argumentis faveat, id tanto minus miror, quanto


page 301, image: s301

penitius ipsum novi. Non credo experientiam habere illam, quae hic requiritur. Cum ante quadriennium per Frisiam transirem et Groningae aliquantisper subsisterem, Professoresque inviserem, quorundam famam praesentia diminuit, quorundam alibi auxit. Franekerae qui Professorem Medicinae agit multis parasangis doctior, quam eruditis pluribus notus Matthias Matthiae, plura mecum inter privata colloquia de Deusingio, ex quibus etsi nihil cuiquam detraxi, tantum tamen non tribui, quantum fama. Sed haec inter nos, et de his in posterum plura. Literarum autem si non displicet commercium, faciam per Generos. Praefectum nostrum, qui virtutem tuam et eruditionem non sine tui laude suspicit, ut per vices, tuas ego, measque Tu vicissim commode possis singulis septimanis habere. Rariores ab Amicis si adhucdum vacas colligere historias, proxime symbolam tibi meam conferam. Communi nostro Amico, Nobiliss. Viro W. Langio salutem datariam, quaeso, â me dicas. Non sine literis passus essem compellare, si inscriptionem nominis et officii melius novissem. Fortean etiam Hauniae diutius non subsistit. Requiram in confinio Amicum ut literis interpellem; Etenim etiam bona nomina, dicebat Cato,


page 302, image: s302

fieri mala, nisi subinde interpellentur. Sed, ne te diutius ab officio et labore detineam, hic finio. Vale Vir Nobilissime, et inter Nominis Tui cultores me quoque esse patere, qui sum quamdiu vivo

Excellentiae Tuae

omni studio

Tönningae An. 1662. Die 24. Febr.

addictiss.

Jac. Holste.

P. S. Salutem ego Experientissimo Clariss. Viro, D. Simoni Paulli, ille vero mihi responsum debet; exsolve, quando potes, meo nomine et roga, ut ipse item velit, quando vacat. Si rescribas prius, quam ego Tibi, quaeso mone, quid de Cl. Rhodii Celso sperare debeam? cum desiderio ab illâ manu emendationem expecto. Iterum vale.



page 303, image: s303

EPISTOLA LXXIII. An Rigor pars febris sit. JACOBO HOLSTIO Tönningam.

QUae de Febribus commentaris, magnum ingenium tuum et eruditionem produnt. Justa vero diligentia calorem excute, quem de Febrium omnium essentia cum plerisque Medicorum judicas. Perpetuum id negat Cl. Sylvius, sicut pridem ad Te scripsi, cujus de Febribus Exercitationem Primam Tibi jam mitto, quia necdum illam vidisti. Ante Sylvium in eadem sententia fuit Magnus Walaeus, praeceptor olim noster, cujus haec sunt verba l. 1. c. 1. Med. Pract. ab Irvino Anglo editae: Febris essentia non est calor, quia rigor et horror non tantum initium febris, verum ipsa febris sunt, habent enim pulsum celerem. Dantur etiam febres, in quibus non apparet calor. Calor enim in habitu corporis non est febris, sed est ejus effectum. Negas tamen rigores esse febres, quia testimoniis veterum destitueris. Quanquam vero istam controversiam non faciam meam, ex veteribus tamen dubia movebo, quibus fere inducor, ut credam rigorem febrilem pro febris principio, adeoque febris principio, adeoque febris parte ab ipsis habitum. Loquor autem de [gap: Greek word(s)] , ut facilior inter


page 304, image: s304

nos sit consensus. Veteres igitur si excutiamus, uno ore affirmabunt, rigoris febrisque eandem esse causam, nempe calidam, quum actuale frigus in vivente corpore non facile ab illis admittatur. Disputat in hanc rem Galenus l. 5. de sympt. Caus. c. 4. qui nusquam non urget, duce experientia, febrem, praesertim intermittentem, incipere a rigore, non post rigorem. Abensina l. 4. fen. 1. tr. 1. c. 3. principium febris vocat horam, in qua calor naturalis praefocatur a materia submersa in membro tamdiu, donec non appareat maturationis vestigium. Id vero ten pus ad rigorem spectat, nam Trincavellius Comm. in l. fen. 4. c. 4. docet in omni febre intermittcnte materiam in principio extra vasa expelli, atque dum expellitur, retrahi calorem ad intima corporis, tumque fieri rigorem. Notandum vero est, quod de augmento ibidem Abensina asserit, esse horam in qua commovetur caliditas ad resistendum. Si in augmento resistit calor, certe in principio seu in rigore vim passus fuit calor naturalis, adeoque in rigore febris fuit. Apud Hippocratem est febris [gap: Greek word(s)] seu horrifica l. 3. Epid. et alibi. De hac testatur Galenus Comm. 1. in l. 1. Epid. in ipso accessionis incremento diutissime aegros exercuisse. Ad institutum


page 305, image: s305

nostrum ibid. Pergamenus addit, Hippocratem isto nomine neutiquam istos horrores appellasse, qui initio accessionis incesserunt, sed ubi per totam prope accessionem producebatur symptoma horroris. Hinc aliorum subtiles magis quam utiles aestima conatus. Fernelius enim lib. 4. Pathol. rigorem initium quidem accessionis concedit, non febrem, quod nondum calor sit incensus. Capivaccius vero lib. 6. De Febr. c. 9. tantum signum principii esse tuetur. Sed ingeniis certant. Nescio an veritate, quae hujusmodi subtilitates non attendit. Quae enim Capivaccius pro se ex Galeno, et Tu ex Gelso affers, facile conciliaverim, si febris seu ignis manifestus ab occulto distinguatur. Occultus est in vigore seu febris in principio, manifestus in augmento, tumque improprie febris demum dicitur, quum ex Walaeo calor ille externus in augmento apparens febris sit effectum. Exemplo rem illustrare possum. Quamdiu ignis sub cinere doloso latet, ignis est, sed appositis paleis fumum demum emittit qui videtur, tumque ab ignaris primum ignis videtur per effectum. Revera enim ex sententia veterum rigor et febris non differunt in causis, sed loco. Ita Hippocrates l. 6. Epid. Rigor a superiori ventre, ignis


page 306, image: s306

ab inferiori magis: Ubi partis natura diversa est, non species humoris, adeoque rigor a febre reapse non differt. Hinc etiam invasiones febriles in computo Medico a rigore numerantur cum rigore. Tandem rigores continuarum febrium, pro parte febrium in declinatione computantur, quod passim Hippocrates innuit. lib. 1. Epid. s. 3. l. 7. et alibi. Qui quidem rigores febriles tempore differunt a rigoribus intermittentium, neutiquam causâ, quae ubique calida est et acris ex sententia veterum. De Celsi tui methodo id praeterea noto, si quidem medicam artem exercuit, de quo nolim dubitare ob Viri merita, nonnunquam rigorem a Medicis curari in ipso rigore, tumque a febre non esse excludendum. Ita Plinius Valerianus l. 3. Rei Med. cap. 4. ad horrores praescribit betonicam sub accessione dandam, hoc est, horrore in accessione praesente: nonnunquam ante rigorem remediis rigorem praecaventibus, tumque curationem praecedere febrem, sed et rigorem febrilem, de qua curatione videndus Mercurialis post Paulum. Alienam causam ago, sed amicorum apud amicum, Tu, amice delibera, et pro ratione et experientia sententiam dic. Lienis exsectio ejusdem necessitati nihil derogat, sicut nec brachii, vulvae,


page 307, image: s307

testiculorum amputatio. Necessaria illa tantum foret in lienosis, quod Fioravantius tentavit, si tanta in homine facilitate amputaretur, quam in cane. In homine tamen tentare non auderem, propter visceris magnitudinem, et multiplices vasorum plexus. Audax vero manus nihil non audet. Bononia nobis novam pulmonum anatomen per Malpighium procudit, cui pulmo nihil praeter vesiculas est. Credo ego Hippocratem lib. de Carn. similia divinasse. Deusingius amicas responsiones meditatur ad Hepar meum defunctum. Nuper Blottesandaeum acriter repressit. Instrumentum Boylei Angli ad Regiam Majestatem venit, quo praeclara in aere experimenta fiunt. Langius noster adhuc nobiscum commoratur. Epistolarum Medicarum Centurias duas prelo commisi. Plura non possum, ut vides, quanquam pruriat calamus. Praefecto vestro Illustri salutem officiosam transcribo. Vale et me ama. Hafniae 7. Sept. 1662.

P. S. De calore febris quae supra cum Walaeo dixi, non abludunt ab Helmontii paradoxo L. de Febr. cap. 1. cui calor est accidens posterius ad febris essentiam. De Rhodii Celso nullam adhuc Tibi spem facere possum. Inter schedas illius ad beatum


page 308, image: s308

Bangium allatas, invenire non potui Animadversiones Rhodianas. Lexicon tamen nactus sum, ut et Varias Lectiones. Vegetius quoque Mulomedicus cum Notis et Lexico ejusdem ad manus meas pervenit. Forsan per otium singula in ordinem redigam, ut publici fiant juris. Reliqua laudati Rhodii in publica jam Auctione cum Bibliotheca Bangiana distrahuntur. Vale iterum, mi Holsti. Salutat Te Cl. noster D. Simon Paulli, cujus filius ad Theatrum Anatomicum vocatus est.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXIV. De sanguinis Circulatione dissensus. ECCARDO LEICHNERO Erfortum.

TAndem debitum exsolvo, Plusculi effluxerunt anni, quum clari affectus indices litterae ad me perferrentur. In sinu gaudebam, a Tanto Viro, fama eruditionis et editis publicis monumentis clarissimo, ad literatum commercium


page 309, image: s309

me invitari, mihique impense gratulabar, quod Leichnerum amicum haberem. Sed gaudii exordia improbus Mars turbavit; qui eo maxime tempore apud nos saeviebat, quo primae illae literae mihi reddebantur, ut nec opportunum otium concederetur respondendi. Jam demum, quia superatis illis procellis tranquillitatis aliqua spes affulgere videatur, utinam diuturna, relegenti mihi lectissima pagellarum Tuarum vestigia, offeruntur per tabellarium aliae abs Te literae, quas eo avidius resignavi, quo charior esset salus amici et acceptius repetitae Scriptionis argumentum. Pro amplissimo officio et incredibili humanitate et hic et ibi oblata, pares gratias ago, sedulo posthac curaturus ne initae amicitiae Te unquam poeniteat; quanquam enim ea non sit mea patriaeve in praesenti conditio, ut ex voto laboribus tuis in publica scholarum emendatione impendendis applaudere queamus, nunquam tamen candidam voluntatem aut bene merendi studium desiderabis. Necdum quidquam ex illis vidi, quae de hoc argumento in lucem emisisti, sine dubio demorsos ungues sapientia. Quamprimum paginas aliquas ad nos pertulerint Bibliopolae, non deero summa fide, quantum in me, conatus tuos publico promovendo


page 310, image: s310

dicatos Serenissimo nostro Monarchae submisse commendare. Meretur ingenium tuum, meretur eruditio, meretur denique parta meritis fama, meretur et amicitia, ut tuo honori mea officia deserviant, utinam satis pro temporum difficultate ex utriusque voto. Literarii de Circulatione sanguinis inter nos dissensus, prorsus nihil de alterutrius sinceritate imminuent. Nec tuam eapropter voluntatem credendi cogam ego, nec tu meam. De veritate eventus judicabit, et certa experientia, quam Tu, Vir Eruditissime, in Exercitationibus ingeniosis Anti - Harveanis, rationibus multis validisque nullo jure postposuisti. Sequitur tua vestigia Franciscus Ulmus Pictaviensis, Fr. Nepos, in Exercitatione nuperâ, quam contra Harveum Pictavii emisit, et quibusdam quoque experimentis, speciem veri prae se ferentibus, certat. Ante hunc Veronae Hieron. Franzosius de Motu cordis et sanguinis contra Harveum Apologiam edidit. Nisi tamen valde fallor, minus roboris habent, quam fiduciae, quod in praesenti non vacat per partes deducere, ne vel Te irritare videar, quem officio omnique voto devincire gestio, vel ex Epistola librum conscribere. Vita nostra, teste Tragico Seneca, abditos sensus gerit, ut


page 311, image: s311

mirum non sit, si obscurus sanguinis motus videatur, de cujus progressu, quia apud plures jam invaluit, dicere licet, si parva magnis componere licet, quod olim Gamaliel Act. 5. evaniturum si contra naturam fuerit, at perduraturum, si naturam habuerit faventem. Tu Vale, mi Leichnere, et fave. Hafniae 3. Mart. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXV. Monstra Fionensia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod Tuas interpellem occupationes facit non magni quidem momenti error in capite infantis ante mensem et amplius nati expressus; quem rudi penicillo, brevissimaque narratione delineatum transmitto, ut germana facies constet, si ejus apud Vos increbuerit fama, cuncta ex longinquo avita in majus adferre consueta. Anno 1662. 12. Febr. qui primus erat Jejunii Quadragesimalis dies, Mercurio sacer, Cinerumque a Christianis


page 312, image: s312

vocatus, circa primam nocturnam in villâ rustica Gundese Paroeciae Fionensis Ubberod ad secundum circiter ab urbe Otthoniensium milliarium monstrosum sequioris sexus abortum octavo a conceptu mense, anno aetatis suae trigesimo fecit Anna Johannaea, Laurentii Nicolai agricolae conjux. Immaturam eam prolem, quae in ipso partu exspiraverat, nihil praeter. supremum ventrem deformabat. Oculos grandiora cilia, ad magnitudinem juglandium prope accedentia, tegebant. Vultus alioquin totus justam decentemque tantulae aetatis partus speciem referebat. Occiput et cervix foedos, horrendosque aliquantulum errores ostentabant: a vertice namque ad cervicem cruenta visebatur eâ facie caro, ut mundo muliebri, quem Valck vocant, capitis cultui destinato, haud absimilis potiore parte videretur. In cervice hiatus erat profundus, per cujus latera meatus aliquot, sed contractiores, porrigebantur. Caeteras corpusculi partes ita, ut dixi, effinxerat natura, ut nullum penitus deformitatis vestigium appareret. Retulit mihi percunctanti puerpera, dum ventrem perferret, languorem perpetuum membra habuisse, adeoque totum visum sibi contusum corpus: omne fastidivisse negotium,


page 313, image: s313

quod res familiaris postulat; cum rarissimam dolores acerrimi, et crebrior infantis commotio quietem darent: rectius nunquam valuisse, quam cum sacris publicis interesset: totâ, quod sciret, aetate vix ejus generis vidisse [gap: Greek word(s)] , quem infelicis filiolae caput referebat; nec utero infausto gravidam ejus imaginem animo se concepisse: cum prioris mariti Johannis Johannis F. conjugio potiretur binas in pagis vicinis Veirup et Rafnebierg sexus itidem muliebris, sed sine vitiis, enixam infantes, quae teneris annis ad plures abierunt. Certum erat parentibus, propter tristem natae faciem consternatis, vitium occultare; ne casum rariorem vulgus sinistre, ut consuevit, interpretaretur: Verum stulte veriti, si dislimularent, ne similis, vel alterius criminis soboles ab se in posterum propagaretur, quod paucos ante annos Catharinae Christierni F. eâ in vicinitate obtigerat, oculis plurimorum, inter quos Vigilantissimus noster Episcopus, D. Doct. Laurentius Jacobaeus, subjici voluerunt. Catharina, quam dixi, Jani Korsebierg in pago Spetzbierg coloni, uxor infantem filiam anno M DCCLV. intempestive procreavit. Eam obstetrix Brigitta Johannis F. quae et Annae parturienti opem ferebat, sanete affirmat simillimam


page 314, image: s314

hujus nuper genitae siguram expressisse; sed, ne temerarium populi judicium subirent genitores, tanquam integram et incontaminatam humari de more procurâsse. Anno seqv. M DCC LVI. ejusdem sexus formaeque secundam genuit; quam ante sepulturam a Viro Reverendo Dn. Alexandro Jacobi F. Ecclesiaste Korup. et Ubberodense, aliisque conspici voluerunt, rati eô naturae hoc erratum expiari; ac iccirco alteram invisam sibi susceptam, quod de priore conticuissent.

Monstrosas illas capitum formas ornamentorum foemineorum vitia et pravitates monstrare Sacris initiati persuadere connituntur: Sed mihi nunquam, qui, cum mille mundorum a primis mundi cunabulis usitatorum species cogitem, nec cur una Deo sit aliâ invisior dispiciam, imaginationi haec aliaque ejus generis delicta tribuo.

Benigniorem nuper expertus sum fortunam, quae Tuam, Vir summe, concessit Cistam Medicam, thesauros continentem ditissimi ingenii, quo Orbem universum tot jam annos opulentum facis. Obscura deinceps esse desinent plurimorum Medicorum nomina, quae hactenus in Cistâ et tenebris latitarunt; nec ignorabimus quicquid a veteri aevo vel in Dania, vel extra


page 315, image: s315

eam sudarunt, quos gremio suo Regni Caput fovit. Inscriptio Monumenti Hamsfortiani, quod heic in Aede primariâ, D. Canuto Regi dicatâ, visitur, mutila est sive meâ, qui exscribendam curavi, sive Typographi negligentiâ, nisi dictionibus sed Annae interseratur particula et; ut sit Matronae sed et Annae etc. et post CHRISTIANI III. REG. scribatur. Petrus Gassendus Opere de Vita Tychonis nostri memorat D. Joh. Pratensem adjunxisse Praefationem Diario Tychoniano Hafniae anno 1573. excuso: ejusdemque Pratensis laudes dicit C. Erasmus Michaelius Laetus in Rebus Danicis, pag. 502. seq. item Doct. Joh. Francisci Ripensis; cujus et hoc elogium habemus apud Casparem Cunradum Silesium in Millenario II. Prosopographiae Melicae:

Phoebus utrumque dedit: medicamine tollere morbos,
Atque animum lepidis exhilarare modis.

Ita vale, Elegantissime Virorum, et, qui tam multos vel letho eximis, vel mori prohibes, aeternum vive, ut vivere divino Tuo ingenio ac industriâ mortui et vivi pergant; me vero Tuum esse permitte, qui toto animo THOMAM BARTHOLINUM,


page 316, image: s316

Poli Borei DECUS,

Veneror et complector

Othoniae Prid. Kalend.

Junii [gap: Greek word(s)] DC LXII.

Jacobus Bircherodius.

S. S. Iteratam scribendi occasionem praebet foedior, deformiorque ludentis naturae foetus, quem Rudcopiae (unicum est insulae Langlandiae oppidum, Rudkiobing sive Lafvindskiobing incolis) parentibus honestis XXII. Aprilis natum Reverendus Ecclesiastes et Praepositus, Dn. Torchillus Christierni F. fidem fecit Reverendissimo Dioecesis Fionensis Praesuli, Doctori Laurentio Jacobaeo hanc, quam calamo consigno, faciem ostentasse. Infans erat masculus erratis obscoenioribus notatus. Calvam enim universam, bonamque faciei partem atrata sanguine, partim eminens et luxurians, partim lacunosa et pressa complectebatur caro, referens in occipitio ampliorem mitram, circum tempora frontem et genas, ad supercilia porrectum, auresque occupans, velamen linteum, in fronte geminatum, ac juxta supercilia rugosum, caetera simplex, vel alia ejus generis insignia, quibus redimiri


page 317, image: s317

et decorari foeminea capita solent. Oculorum vestigia leviter pressa extabant: ut et nasi, cujus sinus alter desiderabatur, arctior alter astrictiorque apparebat. Oris rictus magis ad laevam, quam ad dextram diducebatur. Labrum superius incisuram grandiorem continebat, qualis in leporibus conspicitur. Trunco caput commissum erat, quia corpusculum collo viduatum. Digitos sinistra sex habebat: et auriculari utriusque manus bini e tenuissimo fili instar ligamine paululum demissi, carnosi dependebant globuli, magnitudinem pisorum qui assequebantur. Intestina, jecur, et pulmo, quae emanaverant qua umbilicus est, extrinsecus in ventre diffluebant. Praeter leviores utriusque pedis deformitates, planta sinistra gibbere erat aliisque vitiis insigniter depravata.

Hanc speciem misellus habebat, ad hoc unum a foecundâ naturâ productus, ut portenderet non quieturam rerum cunctarum genitricem a lusibus, et ostentorum procreatione, quoad dominium obtinebit: non ut ludibrio foret cultui muliebri, quod multi inscienter produnt, penitus sibi persuadentes, portentosa ea infantium capita detestabiliorem mundorum turpitudinem soeminis exprobrare. Quorum superstitioni parum hactenus tribuo: plurimum


page 318, image: s318

vero Tuis, Medicorum Sapientissime, placitis; quibus prodigiosos errores gloriose discutis et profligas. Vale ergo, et longum vive, Vir Magne, mihique simul fave, qui

Tuae Amplitudini

cultum et venerationem devoveo

Jacobus Bircherodius

EPISTOLA LXXVI. Benignum de Monstris judicium. JACOBO BIRCHERODIO Otthoniam.

MOnstra mihi transmissa Tuum affectum singularem feliciter mihi portenderunt, et judicium minime monstrosum. Affectum dudum sum expertus, et amavi: Judicium vero tuum etiam ex his elucescit, quod in faventiorem partem interpreteris, quae nonnunquam abortit Natura. Certe non semper artifices opera perfecta edunt, nonnunquam titubant, ut quandoque bonus dormitans Homerus. Estque haec aberratio etiam vegetabilium generi communis. Cur igitur vel hominem


page 319, image: s319

vel brutum ab hac classe excluderemus? Nemo pro miraculo habet, si vel a causis manifestis abortivus foetus excidat, vel gemelli excludantur. Utrumque tamen vel naturae impotentiam seu defectum; vel excessum notat. Monstrosa vero judicia de Monstris, monstris rectius annumeranda. Ausim dicere, monstrosam fore naturam, nisi in his monstris subinde luderet, pro varia causarum conditione, ubi vel materia excedit vel deficit, vel efficiens partibus suis propter aliquod impedimentum non fungitur. Ita monstrosa foret natura, nisi in materiae copia gemellos efformaret, vel inopiâ deficientem aliqua parte foetum produceret. Ex Joannitio refert Rabbi Moyses Sect. 23. Aph. 1. quod Eclipsi solis magna in Sicilia facta, mulieres eodem anno monstra duorum capitum pepererint, et menstrua per os vomuerint. Necessario et homines cum coelo deficiunt, ut mirum esse non debeat, quod hisce annis passim monstra referantur, etiam duobus capitibus deformia, quia Eclipses magnorum luminarium sunt frequentes. Hincque cauti sunt Medici in monstrorum historia. Disputat Hier. Mercurialis de M. Mul. l. 1. c. 3. cur Medici inter vitiosos conceptus monstra non tractent, de quibus tamen lex est apud


page 320, image: s320

Platonem 5. de Leg. clam esse enutrienda, et Aristoteles 7. Polit. 16. neque alenda esse prodidit: concludit vero, Medicos praeteriisse hanc de monstris tractationem, quia monstra in utero non sunt morbi, eo quod non laedant operationes ullas. Quid igitur monstra adeo detestamur, quae, si invitâ naturâ essent, operationes laedere deberent? Placet de his judicium magni Cardani qui l. 15. de Rer. Variet. c. 80. animadvertendum monet, quod velut in his quae naturaliter, frequentissime et ex ordine eveniunt, quaedam monstra contingunt, ut in partubus bieipites, Solis et Lunae geminata visio, tonitru acuta voce, grando media hyeme, nix aestate, strepitus locis quietis; ita etiam in hominum operationibus eadem contingere, quae adeo quibusdam naturalibus rebus conveniunt tempore et rei qualitate, ut haec ab illis processisse videantur, et ob id arti merito tribui. Laeti nostri Musa lib. X I. Rer. Dan. in laudes Medicorum nostrorum Jo. Francisci et Jo. Pratensis late laeteque se diffundit. Videtur tamen hujus natales ad Ripas potius restringere, quam Arhusium, nisi benigne explicetur. Tibi interim Medici nostri in acceptum referre debent hanc accessionem. Sed quando manum Tuam Medicis exsolves, quam


page 321, image: s321

dedisti? Excute eruditionis loculos et manu larga nostrorum desideriis satisfac; do manum, placituram eruditis Manum Tuis manibus illustratam. Prodiit anno seculi currentis 19. Parisiis opusculum J. de Artis Cardinali Rupefucaldio dedicatum De Pedis Admirandis, in quo pedem divinitatis notam habere demonstrat, cognitionem ejus necessariam, totum esse hominem, totam hominis animam, rem esse sacram, regulam Religionis et Nobilitatis, totiusque vitae nostrae, unde valde honorandum, nec quidquam dignitati illius derogare Podagram. Majora de Manu expectamus, si manum operi admoveris, docuerisque cum Anaxagora apud Aristotelem lib. 4. de Part. Animal. cap. 10. prudentissimum omnium animalium, esse hominem, quia unus omnium manus obtinet. Ego cum eodem Aristotele ibidem dicturus sum, Te, quoniam prudentissimus es, ideo manus recepisse, imo de manu scripsisse. Vale, mi Bircherodi, cum lectissima uxore liberisque, et per manus traditam amicitiam, amicâ manu conserva. Hafniae 20. Aug. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 322, image: s322

EPISTOLA LXXVII. De Dubiis Lacteis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

NObilissime et Excellentissime Vir, Domine colendissime, Ni adeo usque de singulari Tuo amore erga me certus essem, non auderem [gap: Greek word(s)] Tibi creare molestias, quas ideo lubentius committo, quo laetari veteri de ista habita amicitia mecum Te percipio. Notus mihi cotidie ante oculos affectus Tuus et amplissima voluntas, quae Patavii, Johanne Rhodio, viro nunquam satis laudando, interprete, me paratissime excepit, cui cumulum addunt praeclarissimae ingenii dotes tuae, quibus totum Tu Tibi litterarium orbem devinxisti, adeo ut injurius in mc ipsum existerem, si tanto et amico et Patrono, quod deberem, non redderem. Stabit horum omnium memoria et studium demerendi mecum, nec unquam ero immemor observantiae, qua, sine fuco et sancte, [gap: Greek word(s)] , te venerabor. Caeterum quae mihi Sparta his in vitis sit adornanda reapse non ignotum Tibi est, in qua, dummodo vires voluntati semper responderent, utinam ad sententiam amicorum succedere et expediri possent! Seculum attigimus oculatissimum et admiranda


page 323, image: s323

animi solertia instructum, in quo veterum improbi labores umbrae modo apparent, adeo et ad unguem fere enucleatis et absolutis artis medicae principiis. Verum video multis non placere hoc augmentum, et despicatui non semel haberi doctissima illa utilissimaque otia, ut proinde, si vulgo assentiendum, in spe et silentio vitam transigere tutissimum sit. Ego contra, boni et fidelis animi conatus promoveo neque censuras timeo nec curo. Sed ad alia divertor. Vidi seriem librorum a Te editorum, quorum incredibili desiderio teneor, qui tamen apud nos nullibi prostant. Belgarum etiam et Anglorum scripta vix ac ne vix quidem ad nos perveniunt. Proinde, si precibus meis a Te impetrare hoc possum, agesis, Hauboldum Bibliopolam vestrum urge, quo in posterum illorum omnium, quantum fieri poterit, copiam faciat, nostrisque mercatoribus Francofuti communicet, quibus in mandatis dedimus, ut precio persoluto nomine nostrum acciperent. Hoc ipso et mihi et Collegis meis, Rolfinckio et Moebio, qui Te impensissime amant et honorifice salutant, gratissimum facies officium, a quibus quicquid desideras, cum scripseris, impetrabis. Mentionem in Spicilegiis video factam esse Benneti,


page 324, image: s324

cujus scriptum vehementer defidero, sub manibus enim habeo historiam humorum universalem, cui apprime liber iste inserviret. In circulatione spiritus animalis dubium adhuc ingens alo. Salivales ductus pro lymphaticis agnosco. Sylvii et Hornii dissertationes super his desidero, ut et Borrichii. Circa usum lactearum quae enata mihi dubia fuerunt, addidi exercitat. Anat. lib. 1. eaque censurae Tuae submitto. Ubi scivero, Te minus moleste laturum literarum commercium, singulis nundinis Francofurtinis hoc continuabo. Hac vice amore magis impulsus scribendum putavi, non ut ostentarem prudentiam. Vale Nobilissime Vir et fave

T. amantissimo

Jenae d. 6. Mart. 1662.

Joh. Theodoro Schenck.

EPISTOLA LXXVIII. Dubia Lactea et Lymphatica solvuntur. JOH. THEOD. SCHENCKIO Jenam.

SEmper Tu mihi in oculis, in mente fuisti, ex quo nos Patavium olim sejunxit, quanquam enim literarum exinde inter


page 325, image: s325

nos quieverit familiaritas, tam fixas tamen radices apud me egerunt praeclarae virtutes tuae, quibus mihi placebas, ut diffluere, inter tot temporum locorumque mutationes, non potuerint. Idem Tibi accidisse, ex animo laetor. Jam propius coeptam olim recolamus amicitiam et anniversario minimum literarum alloquio stabiliamus. Scribendi materiem nuper subministrasti amicissimis literis, quibus dubia Tibi circa usum Lactearum Thoracicarum enata, et Lib. 1. Anat. Exercitationum VII. signata meae Censurae subinisisti. Quanquam vero tantum mihi non arrogem, ut censoriâ virga Magnorum Virorum, inter quos Tu locum mereris haud insimum, sententias et opiniones examinare praesumam; fretus tamen Tua humanitate, ipso Te jubente, amice monebo, quid ad dubia dici possit, quae in Eruditissimis Exercitationibus erudite annotasti. Prius tamen in aurem Tibi dictum velim, non pauca in Historiâ mea de Lacteis Thoracicis a me esse scripta, quum necdum in accuratam Vasorum Lymphaticorum notitiam pervenissem, proinde nonnulla ex his mutanda esse, quod ipse non monitus perspicies. In reliquis igitur brevis ero, ne de Tua prudentiâ et scientiâ


page 326, image: s326

videar dubitare, qua abunde instructus ipse rerum momenta novisti expendere.

In Primo Dubio advertas velim, per arterias ventriculi nihil attrahi, sed per venas, quicquid attrahitur, ex quibus ad cor longior via. Deinde spirituosa illa rerum effluvia, nonnihil quidem reficere partes, non vero alere aut restaurare, unde non sufficiunt in reali partium indigentia et instauratione, quae sit duratura. Recte quidem Alexius apud Atbenaeum XV. Deipn. maximam bonae valetudinis partem dixit odores cerebro bonos objicere: Sed his venter non saturatur, quanquam in specu sis, ubi vel thura venduntur, vel siculus coquus habitet. Nam illos, qui circa Gangis ortum habitabant et vaporibus assarum carnium et fructuum ac florum odoribus enutriebantur, de quibus Strabo Lib. XV. Geogr. dudum cum vaporibus evanuisse scio. Democritus quidem apud Diog. Laertium Lib. IX. propinquus morti panibus calidis ad nares admotis vivum se servavit ad tres dies, deinde tamen placide expiravit.

Ad Secundum noto; Syncopen in jejunis non a nervis deducendam, sed a defectu novi alimenti, quo sanguis in corde


page 327, image: s327

circulandus resarcitur, nisi consuetudini hic aliquid tribuendum. Quid alioquin in inedia vellicaret nervos? Forsan acida? At cur non vaporibus potius, quibus tantum faves, ad cor tendentibus, quam nervorum consensui, suctum istum seu vellicationem assignas?

Tertium faciles largimur. De Lymphaticis enim quae postera cura invenit, priora vel illustrant, vel supplent, vel emendant.

Ad quartum dico: Hydropem thoracis partim ex Lymphaticis ruptis, vel dilatatis, partim ex Lacteo Thoracico colligi, qui Lympham quoque vehit. Atrophiam inde ortam eleganti exemplo illustras, nec id usum nostrum infringit. In hujusmodi enim ruptura una effluit serum et chylus, unde plerunque tales hydropici reliquo corpore tabescunt.

Ad Quintum: Galenus de Puls. ad Tyron. cap. 2. mutari pulsum ex causis p. n. docens, copiam ciborum quoque affert. Et de affectibus stomachi ibidem acturus, compressionem, a qua pulsus mutatio, fieri dicit tum a cibis gravantibus, sola abundantia molestis, tum ab humoribus quibusdam, qui in eum confluant, non mordicantibus. Nobis facilius talem pulsuum mutationem concedes, qui non facultatem tantum, sed ipsum cruoris influxum


page 328, image: s328

pro pulsu urgemus. Distinctionem a Te desideratam aegri confessio dabit ex causis praegressis. Antipater apud Galenum Lib. IV. Loc. Aff. c. IX. essentiali aliquo cordis affectu laboravit, quia istam in pulsu inaequalitatem non post sumptum cibum, sed integro sex mensium decursu sensit.

In Sexto Dubio, recte utrumque jungis. Suffocatur enim cor ab internis vel externis causis. Externa tamen diaphragmatis compressio rarius et aegerrime cor ita adstringit et in angustum compellit, ut statim motus ejus intercipiatur. Premitur quidem in Hypochondriacis, Scorbuticis, Hydropicis, strangulatione uteri, sed tum vel lentam mortem inducit, vel interno humorum vaporumve accedente affluxu necem accelerat, tumque copia sua vel cor vel pulmones implet. In asthmatico tuo pistore quomodo usus meus explicetur, addam; Summa ingluvie copiosius ingestâ, cocta cum pane cerivisiâ copiosum chylum celeriter propter aviditatem coctum, et cordi infusum, quia pulmones obstructi partem nequiverunt reeipere, suffocationis occasionem dedisse mihi fit vero simile; alioqui, si tardior facta fuisset coctio vel distributio, diutiusque moram in lacteis traxisset


page 329, image: s329

alimentum, copia pulmo et cor obrutum non fuisset. Recte enim Bennetus in Theat. Tabid. Vest. Exerc. X. monet, nonnullos praesertim seniores asthmate vexatos se novisse, quibus cum ventriculus et intestina laboraverint, spirabilia liberari et vice versa. Quia nempe, ventriculo et intestinis laborantibus, tardior fit Chyli, alias copiose irruentis, distributio. Hinc â moderata tali sorbitione et distributione asthma nonnunquam curatur, cujus exemplum habet Zuingerus lib. 3. Theatr. Vit. Hum. de Jeremia Triverio Medico, qui ebrius et de solo potu cogitans, primario Viro Antverpiensi Catarrho laboranti et in extremis versanti Cerevisiam tepidam cum saccharo et pane suasit. Jucunda est historia, quam non repeto, quia Zuingerus obvius, et eandem recitavit nuper Vir Cl. Mart. Schookius in curioso libro de Cerevisia cap. 42. De fungis non liquet, an flatibus, an veneno suo Brasati familiam strangularint. De veneno res clarior propter exempla adducta â Galeno l. 2. alim. facult. c. 69. Foresto, Hildano, Zacuto aliisque, quos hic longum esset recensere, Tibi juxta mecum cognitos.

In septimo dubio Hippocratem oppugnas. Quae enim de gibbere â causa interna loqueris, Hippocrati adversantur, qui L. de


page 330, image: s330

Articulis de gibbere ex morbis loquutus, ait: quibus adhuc pueris ante perfectum corporis augmentum, spina in gibbum attollitur, iis corpus ad spinam augeri non solet. Cur id? quia credidit vasa sanguinea, quibus corpus [gap: Greek word(s)] nutritur, comprimi: Galenus in Comm. L. 3. receptaculorum distortionem tum inculpat, motionis difficultatem et laborem. At vero, si caetera receptacula Spinae vicina, si vasa vulgaria comprimuntur et distorquentur, quaenam quaeso praerogativa lacteas thoracicas spinae accumbentes huic difficultati eximet? Rationem, cur pueris tantum haec distortio sit impedimento, hanc esse credo, quod adultiores huic malo assuescant, et cum corporis incremento quoque dilatentur vasa distorta. De Senibus quoque notanda illa contra Te, quae idem Hippocrates post paulo subjungit, nempe salubriter multos ad senectutem pervenisse, sed quibus corpus carnosum et pingue est redditum, quod perraro observamus, plerumque enim et fere omnes, quos ego vidi, macie confecti fuerunt: deinde plerosque citius mori, nec annum sexagesimum attingere, quanquam adulto demum corpore distortio spinarum accedat. Prudenter Galenus advertit, robur naturae, mali mediocritatem, et victus rationem in tali casu advocandam. Quod


page 331, image: s331

in illis advertas velim, quos annosos laete degisse scribis. Naturae robur illis fuit, quibus per angustas compressasque venas thoracicas lacteas, chylus vel pelleretur valide vel fortiter attraheretur. Deinde mediocris lactearum distortio fuit, ex mediocri spinae deformitate. Denique victus ratio tota talis fuit, ut pauca copia et pedetentim chylus per angustas lactearum vias penetrarit. In externa causa quod vim quoque patiantur lactci ductus, facile erit demonstratu, premuntur cnim nervi ex spina eo loco exeuntes, unde non raro paralysin legimus sequutam, qui certe aeque ad extensionem sequaces. Hinc etiam totius corporis impotentia et stupor ex Hippocrate. Ex quo insuper notandum libro de Articulis, spinae cortorsiones versus interiora periculosas esse, quando in anguli non in circuli flexum commoventur, qua commotione, siquidem, ex eodem Hippocrate, urina et stercus supprimitur, pedes et crura perfrigerantur, quid de lacteis dicturi sumus? evadentne commune periculum? an haec suppressio excrementorum sine nausea? Reliquas gibbositates, quanquam tantum periculum non afferant, periculo tamen et noxiae obnoxias laudatus Cous decernit. In [gap: Greek word(s)] igitur si ad circulum emineat spina, levius damnum patitur


page 332, image: s332

lacteus, si ad angulum, gravissimum, unde tales observavi macie notabiles esse. Ad latera quoque. spina torta, torquet quoque lacteum, qui quanquam in tali scoliosi non prorsus excludat chylum, eundem tamen nonnihil obtorto itinere retardat, summa: nisi adsint conditiones â Galeno supra notatae, in singulis spinae contorsionibus, ea symptomata ex impedito chyli commeatu prompto se prodere possunt, quae in loco signavi.

Octavum dubium non me, sed Riolanum ferit, qui commodam hanc viam apprehendit, pro salvando dogmate de propagatione strumarum ex mesenterio ad collum: Ipse sibi tamen non constitit. Nam contra Pecquetum, cujus experimenta nolens volens admisit, vitium glandularum strumosum non elucere scribit in istis locis, nisi radices egerit in mesenterio. At in Encheiridio L. 2. c. 18. strumas raro emergere magno numero asserit, nisi radices egerint in mesenterio. Generalis est observatio Whartoni Cap. XL. sine loci determinatione: Eos, qui strumis externis afficiuntur, internis ut plurimum laborare. Litem hanc in praesenti non faciam meam, an sympathia illa, si quaedam sit, debeatur lacteo thoracico, vel lymphaticis, vel potius nervis, quibus id tribuit Charleton Oecon. Corp. Exerc. X. §. 7.



page 333, image: s333

Nonum, decimum, et undecimum dubium illi Tibi eximant, qui dubitandi dederunt occasionem. Hic enim ego extra teli jactum sum constitutus.

In duodecimo, optarem quoque et ego manifesiam communionem inter lacteas et emulgentes, quam in illis esse, qui facile in Diabeten incidunt, non ausim negare, si quidem vicinitas sufficere Tibi non videatur, cujus tamen beneficio multas in corpore [gap: Greek word(s)] fieri observamus, viis nobis quidem, neutiquam Naturae, aut viventi corpori, ignotis. Ita in Ischuria pertinaci obstructis renibus et ureteribus, per alvum vicinam expurgatum serum ad plusculos dies historiae Rariores testantur, nosque hisce diebus exemplum habuimus in viro Religioso, qui Ischuriam molestam ad diem quartum decimum protraxit alvo semper lubricâ serumque copiosum reddente. Eadem vicinitatis ratione foetus ex umbilico vicino observatus est prodiisse, nobisque in Musaeo supersunt ossicula bene multa, quae non ita pridem ex umbilico mulieris, Lallandiae disrupto post annos impraegnationis 19. prorupere.

Tertium decimum clarius elucescet, si haec ad mentem revocaverimus. Primo quae jamjam dixi de vicinitate, et corpore variis modis patulo, deinde diuretica


page 334, image: s334

pleraque sua sponte ferri ad urinae vias, quas non expectant donec per universum fiat circulatio, sed proximam hanc vicinitatis viam statim eligere, eamque penetrare sive substantia sive virtute. Exemplo sint Cantharides, quae recta vesicam petunt, non alias partes, quas raro exulcerant, quia illas non pervadunt.

In quarto decimo dubio nullum remancbit dubium, si naturam [gap: Greek word(s)] consideraveris. Flatu pleraque agunt et substantiae tenuitate, quae facillimc in longo itinere vel evaporant vel imminuuntur. De ipsa materia seminis vide quae scribat nuper Antonius Everhardus Medicus Medioburgensis in Lib. de Hom. brutique Exortu. Observavit ille in cuniculis junioribus dissectis manifeste distributionem vasorum lacteorum copiosam sursum, deorsum, ad latera, in omnes omnino corporis partes, praecipue glandulosas. Unde p. 18. concludit, horum vasorum beneficio succum benignum delatum ad teftes, beneficio rami chyliferi una cum vasis spermaticis in testium substantiam sese insinuantis, converti in liquorem seminis albicantem, qui fermentetur ibidem mediantibus calore sanguinis arteriosi, et spiritibus animalibus. En habes rami chyliferi


page 335, image: s335

ingressum, quem desiderare supra videbaris, et quid chylus ille ad semen augendum sine cordis transitu possit.

Ad Dubium Quintum Decimum dicendum, pro urinarum odore non solas lacteas me advocasse, sed illas in causa esse, cur odorem assumptorum subinde retineant urinae. Certe nisi hanc viae brevitatem amplectamur, ratio nulla cogitari potest praegnans, cur non potius sudores, sanguis, mucus caeteraque excrementa bene oleant vel male, si assumpta tot in corpore ambages quaerunt semper. Fernelius Lib. 3. Pathol. c. 12. a moscho quoque vel Sylphio urinas odoris suavitate afflari, a putri caseo, allio etc. foetorem contrahi affirmat. Dic jam mihi causam, cur solae urinae ita inficiantur? Cur in itinere longiori aliae partes non aeque thus myrrhamve oleant, siquidem compendia nostra Tibi foeteant. Scio laudatum supra Bennetum Exercit. 29. de fonticulis comperisse allii intus assumpti odorem, et aceti aut succi limoniorum et aurantiorum acorem tertiâ aut quartâ a comestionis horâ exhalando pervadere et eorum labra incidendo vellicare; sed id raris annumero, et recte idem monet in rarioris contexturae individuis accidisse, quae nempe paria non sunt edomandis foetoribus. Alexander


page 336, image: s336

Magnus quidem odorem ex cute gratissimum efflavit, sed id alimentorum fragrantiae non debuit, sed fervido et igneo suo corpori, si credimus Plutarcho in Vit. Alex. quem sequitur Magnus Vossius Lib. 3. Idolol. cap. 30. quo referendus quoque est Leonardus Donatus Venetorum Princeps, apud Andream Maurocenum in Vit. ejus pag. 39. cujus cadaveri odor ille a putredine inductus videtur.

Ad Dubium Decimum Sextum, renum vasorumque huc pertinentium dilatationem tecum agnoso, quam in sectionibus calculosorum non raro adverti. Caeterum juxta mecum fateberis, facilius ex retectis lacteis vicinis monstrosa haec excreta deduci, quam si per universi fere corporis angustias debeant deferri, praesertim ad normam contentorum dilatatis; nisi nonnulla ex relatis ad incantationem referre placeat cum Eruditissimo Horstio in Manuduct. quod confirmat Eisenmengeri observatione, qui vidit puerum muscas, pulices, dentes ovilios, sevum, nummos et alia mingentem, a quo nec dissentit in Trichiasi illa Schenkius in Obs. Sed incantationi non libenter tribuerim illa, quae per naturam explicari possunt, et quanquam similia per incantationem


page 337, image: s337

corpori inducantur, per naturae tamen vias ex corpore educuntur. Majorem incantationis suspicionem praebet mictus lapidosus, non ille quidem calculorum parvorum innumerabilium, quem Tulpius L. 2. obs. c. 47. describit, nosque aliquando vidimus; sed ubi et magnitudo calculorum et substantiae soliditas, admirationi fuit. Puer Danus calculos excrevisse dicitur majores juglande, saxo duriores, in Technicotheca Serenissimi Regis nostri asservatos. An huic monstro monstrum subsit, ambigere cogor. Adductus enim huc puer et in arce diligenter custoditus necdum nobis hujus monetae calculos minxit, quanquam subinde illorum dolore pressus convelli videatur, et ego in urethra cicatricem vix conspicuam quaesiverim, ubi ob calculi magnitudinem ruptam aliquando retulit. Tales silices sed minores ex puero rejectos mihi misit Vir Clarissimus D. Heunius Professor Gryphiswaldensis. Facilius fidem omnem merebuntur, quae ego per lotium scripsi fuisse excreta, in quibus non tam observata fuit monstrosa magnitudo, quae membranosas tamen partes dilatare potuit pro exitu faciliore, quam quod novo lactearum novarum compendio, incorrupta ad vias urinae penetraverint.



page 338, image: s338

Decimo septimo dubio vix dubium inest Cur vero glandularum lactearum peritonaeo immersarum operâ citius in tumorem aqueum sumto potu elevetur abdomen, haec causa est, quod, antequam ex ventriculo et intestinis ad venas lacteas, ex illis ad organum sanguificationis, exinde ad arterias, et ex his ad peritonaeum, ex peritonaei arteriolis destillet in cavitatem, mora longior requiratur. Ex sola vero ventriculi et intestinorum inflatione, Ascites non oritur, quem ex mea observatione in amico potus cerevisiae Rostochiensis provocavit. Nec in omni hydrope femper ventriculi adest imbecillitas, quum hydrops ventriculi non sit affectio, sed tandem in mali commercium trahatur, quod vel comprimatur inferiorum viscerum distensione, ut continere non possit alimenta propter angustiam, vel oneretur ab assumptis, quae propter inferiorum obstructionem distribui nequeunt, vel in diuturno hydrope ab acri sero coacervato corrumpatur, quod in Friderico Palatino obfervavit Smetiws Lib. X. Miscell. Med. fibraeque exinde laxentur, sicut notavit in hydropica Joanna Jodonus in Obs. Riverio communicatis. Et quanquam ventriculi vitio aqua increscat, quemadmodum in hydropica


page 339, image: s339

Patavina ulcere ventriculi laborante notavit Rhodius noster Cent. 3. Obs. 4. hydrops tamen dici non meretur, antequam cum ventriculo universum abdomen impleatur, quod nostrorum vasorum compendio facilius assequimur, quam vestro. Alter particularis hydrops ad hane lineam non spectat, quo vel solus ventriculus ob pylori vitium, vel aliae partes solae inflantur, nisi in tali ventriculi affectu, vasa lymphatica haustum liquorem attrahant et ad vesiculam chylosam seu Receptaculum deferant. Ista vero in ventriculo accurate depinxit [gap: Greek word(s)] meus Rudbeckius Tab. V. edit. Heidelb.

In Decimo Octavo Dubio Tibi litem non movebo, qui lymphaticorum vasorum incremento favere debeo, et applausum Tuum in Decimo Nono, amo laudoque.

Vicesimum Dubium non ita pridem solutum est aliorum eruditorum auxilio. Observavit enim ipsâ autopsiâ diligentissimus Ant. Deusingius Instit. Anat. part. 7. c. 3. innumerabiles ramos lacteos per ligamenta uteri lata, ad ipsa cornua, totumque uteri corpus decurrentia in catella foeta, quin et cum vasis umbilicalibus lacteum ramum ingredi per umbilicum catellorum in utero contentorum notavit idem Vir Clarissimus. Hincque


page 340, image: s340

facili operâ reliquas suspiciones diluerem, quae circa foetus nutritionem per os enascuntur in erudito Tuo commentario, nisi accurato studio hoc argumentum tractassent Harvejus, Courveus, Deusingius, Segerus. Nolo enim actum agere, nec epistolicâ licentiâ abuti. Surculus lacteus ad ubera canis tendens a Te observatus, oppido necessarius gratusque venit, cui similem canaliculum ex Thoracico ad musculos thoracis, adeoque ad ipsa ubera furtim serpentem descripsit felicissimus Pecquetus in Dissert. Anat. Contr. Riol. Experim. IV. Caetera pleniorem Epistolam requirunt, jam enim avocor. Tuum erit promptam meam voluntatem et in respondendo libertatem, in amici partem, more tuo interpretari, meque, vel veteris amicitiae recordatione vel bonis renatae auspiciis, porro amare, nec credas displicere mihi haec commercia, ut potius faepius in anno optem nundinas recurrere. Vale, mi Schencki et cum Magnis Tuis Collegis Rolfinccio et Moebio Rem Medicam illustrare perge. Scripsi Hafniae 15. Augusti 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 341, image: s341

EPISTOLA LXXIX. De Secreto Antiepileptico. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

ELapso autumno literas ad Te, Vir Excellentissime, quibus Seidelii observationes inserueram, transmisi, quas Tibi tum temporis redditas esse nullus dubito. Paulo post Exc. D. Joh. Heunius h. t. Rect. Magnif. quod promiserat, etiam misit, verum quia nullae tum amplius naves, quantum mihi quidem rescire licuit, ad vos commearent, ad hunc usque diem apud me illa retinui, quae jam â nostrate nauta accipies. Describit in his suis literis casum sui olim famuli. Ego hac hyeme, optime et amicissime mi Bartholine, salutarem summo Numine benedicente vidi effectum amuleti tui Anti - Epileptici.

Proximo ad finem decurrente anno saevissimo morbo cum variis symptomatibus corripiebatur annorum 14. summi apud nos Viri filius charissimus, inter quae symptomata inprimis pientissimos Parentes terrebant convulsiones epilepticae, quae ultra quinque plerumque horas, sed per intervalla, se extendebant. Ego quoque in consilium vocatus, praemissis et adhibitis iis, quae morbus postulare videbatur,


page 342, image: s342

amuletum, quod praecedente autumno, tempore â Te praescripto, collegeram, appendi curavi, neque, postquam illud debito modo remotum est, in hunc usque diem insultus epilepticos sensit. Ego hercle non exiguum inde percepi gaudium, cujus et Te amicissime Mi Bartholine participem facere volui, et sane esset in votis, ut tale quid etiam haberemus contra calculum et inprimis illum, qui in vesica haeret. Ego enim per sesquiannum et quod excurrit talem apud me foveo, quem equidem ex meo corpore vellem esse quam exclusissimum. Adhibui, quae passim apud nostros contra vesicae calculum commendantur, plurima, verum hoc eventu, ut non parum apud me optimorum Authorum fides vacillare coeperit. Postquam enim ab usu arcani illius infallibilis, â Camerario Memorabil. Centur. VIII. §. 75. ex Forest. Lib. 24. obs. 25. in Sohol. descripti, nil adjumenti sensi, et ab eo, quod apud J. Heurnium in Methedo ad Praxin Lib. 2. m. pag. 280. Forlivii secretum dicitur, pessime habui, sane cum elegantissimo Tulpio Lib. IV. cap. 29. misereri me coepit artis nostrae, non solum ideo, quod veritatem ubique nequeat expiscari, sed etiam quod non servet in eo fidem, in quo tamen tam conceptis verbis fidem suam


page 343, image: s343

obstringit. Verum Tu optime Mi Bartholine dic mihi bona fide, quidnam sentias de calculo vesicae, an medica ope ita possit confringi, ut sine noxa exeat. Multi sane id ajunt, non pauciores vero, uti etiam Tibi constat, id ncgant. Tu in eodem mecum valetudinario constitutus (olim id mihi fassus es) remedium, si quod datur, communicabis. Interea vero, ut quam bellissime valeas, ex animo vovet

T. E. Observantiss.

Stralesundii

Ao 1662. d. 17. Martii.

Christianus Willichius L.

EPISTOLA LXXX. Remedia ad calculum. Calculi pulmonum. CHRISTIANO WILLICHIO Stralesund.

QUas elapso autumno miseras Observationes Seidelii, recte accepi. Publice prostabunt, quam primum se obtulerit occasio. Nihil gratius mihi est amicitia Cl. D. Heunii, cujus eruditas literas cum rara historia hominis calculosi misisti. Similis puer nobis hic visus. Lapides


page 344, image: s344

juglandis magnitudine visi, et Serenissimo Regi oblati, sed ipsam mictionem non vidimus, quanquam accurate in Arce Regia fuerit custoditus. Gaudeo, quod salutarem vim amuleti Anticpileptici expertus sis. Desideras simile remedium probati usus contra calculum. Certe, quot calculosi, tot singularia remedia numerantur, quia uni raro prodest, alteri quod profuit. Sexcenta ego olim, quum Neapoli doloribus his vexarer, in usum vocavi, plurimis proficua, sed ex nullo sensi levamen, nisi ex aqua Cortic. fabar. quam etiam aliis postea exhibui, sed frustra. Apud nos tria in usu sunt, et vulgo commendantur. Alii enim summo cum successu allium in sp. Vini devorant, et externe ex eodem allio cum oleo placentam imponunt. Alii baccas juniperi cottidie mane deglutiunt, vel spiritum Juniperi substituunt. Nuperrime Tinctura illa Solaris Amelungi, quae Lipsiâ ad nos adfertur, in pertio esse coepit, quam satis laudare nemo possit, quanquam ingrata sit, sine dubio propter Tartarum, delicatioribus. Caetera non memorabo, passim obvia. Soleo ego ad praeservationem uti cerevisia, in qua semen Dauci infusum in prima fermentatione, quod secretum a Monachis Flandris profcctum. Hoc modo frangi


page 345, image: s345

calculus potest, antequam concrescat et augeatur in renibus, qui deinde durior grandiorque potius pertranseundo viarum angustias franget, quam ipse ullo lithontriptico frangatur. Tibi meliora precor, quam ut hanc carnificinam experiaris, quae omnia viscera excruciat. Hanc clausulam addo, quia, dum hanc ad Te Epistolam expedio, tussi vexata uxor juvencula amici mei, per tussim excernit aliquot lapillos, angulares, albos, magnitudine lentis, magno tussis levamine. Idem in Reverendo Viro observavi, me praesente, calculum expuente, quem ex cava pulmonum substantia prodiisse suspicabar ibi genitum loci commoditate a materia bronchiis impacta, et vellicante membranas ad tussim ferinam. Similia exempla, hanc historiam confirmantia, peti possunt ex Tralliano l. 5. c. 4. Dodonaeo obs. c. 23. Chifletio obs. 38. Hildano Cent. 2. obs. 29. Platero l. 1, obs. aliisque. In aliis quoque corporis partibus calculos generatos ipse non ignoras, ut hac opera supersedere possim. Quae dubia Anatomica desideras, haberi non possunt. Recuduntur in Belgio. Cornarius vero lingua vernacula est editus. Vale, mi Willichi, et, nisi grave sit, inclusas literas Cl.


page 346, image: s346

Heunio transmitte. Hafniae 9. April. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXXI. Monstrosi Faetus Anatome. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

CUm Doctissimus D. Matthisius abitum pararet, mihique sua officia benevolo animo offerret, non passus sum hanc mihi eripi occasionem, qua et Tuis gratissimis responderem, et veterem meum affectum testatum facerem. Legi nuperrimam Tuam de Hepate Dissertationem, Bilsio ejusque fautoribus oppositam, elegantem sane et nervosam, cui nescio quid reponi possit cum ratione, nam cavillis certare, a generoso Tuo pcctore est alienum: in quibus tamen illi homines proram et puppim videntur constituere, quod satis ostendit in Prodromo suo Deusingius, quem Blottesandeo opposuit, quo in scripto, si unquam alias, certe nunc animi sui impotentiam satis ostendit. Nescio quî Bilsius tot fautores passim repererit, cum omnes hactenus vana spe eluserit magnaque sua secreta


page 347, image: s347

sibi soli reservaverit. In cadaverum conditura aliquid ipsum posse, specimina fidem faciunt; de reliquis maximopere dubito, nec dubitare desinam, donec oculatae manus dubitandi omnem ansam abstulerint. Brachium, quod ad illius imitationem, ante 14. menses conditurâ praeparavi, an cum ipsius artificio certare possit, non est meum judicare, quippe memoria mihi excidit externa corporum ab ipso praeparatorum forma; si fides habenda sit aliorum judiciis, qui recenter ipsius cadavera lustrarunt, meumque specimen adspexerunt, videtur esse alicujus pretii. Hactenus illud incorruptum permanet, sed quia nondum spem amisi ulterioris successus, ideo, donec eventus in omnibus responderit, tantisper modum mihi reservabo. Quod sanguinis traducendi modum attinet, hactenus ob gravissima impedimenta nihil ultra molitus sum. Fateor favere me traductioni chyli per mesaraicas venas, non Bilsianis argumentis inductus, quae nulla ab ipso prolata sunt, nec demonstrationibus ejus permotus, quibus nunquam mihi interesse licuit, sed conjecturis haud adeo, ut existimo, levibus adductus, quas propediem videbis in notis meis ad Epitomen Vesalianam.



page 348, image: s348

Addam Observatiunculam, quam inter rariores numerare possis. Ante sex circiter septimanas accessit me Chirurgus, indicans mihi, monstrosum foetum pridie natum fuisse, cumque ego videndi cupidus ab eodem ad aedes deductus essem, vidi nihil esse aliud quam labium leporinum, et apici nasi adnatam particulam instar articuli pollicis, totum quoque palatum fissum esse; quapropter eum monui, frequentia ejusmodi monstra apud nos esse, imo unum sanitati meo consilio et Chirurgorum opera fuisse restitutum. Sed cum reliquum corpusculum detegerem, vidi ingentem tumorem in abdominis regione sub hypochondrio sinistro: et petii, ut copia inspiciendi et examinandi per Anatomen mihi fieret, quod, promisso nummulo, consecutus sum. Adsumpseram mihi comitem Clariss. D. Borrichium, a quo rogatus, cujusnam partis tumorem illum esse crederem, accusavi Lienem. Ille vero Hepatis hoc vitium esse judicavit. Aperto abdomine cum magna circumspectione, invenimus Hepar mole sua naturalem quantitatem non excedere, ut nec ventriculum, nec Lienem. Cumque intestina tenuia non statim apparerent, credebamus primo intuitu, Naturam involucro membranoso eadem obvolvisse, et a reliquis abdominis


page 349, image: s349

visceribus separasse: Sed cum cadem reperiremus detrusa versus os Ilium dextrum, in alias incidimus cogitationes. Nam venis magnis per superficiem sparsis praeditus erat tumor, et in ejus parte superiore aliquid rubicundi, instar placentae uterinae, apparebat. Unde, quanquam masculus esset foetus, sperabamus uterum hic nos inventuros, et in eo fortasse foetum, eoque magis, quod in fine cerneremus particulam, qualis est ala vespertilionum, cum tuba et teste, in mulieribus. Sed aperto tumore, invenimus eum repletum fuisse ingenti copia seri. Venas examinando, deprehendimus eas e trunco Cavae, statim sub hepate, originem trahere; tandemque deprehendimus renem dextrum in ejusmodi molem excrevisse, et tumorem illum efformasse, qui tamen ren, et â figura sua naturali, et a substantia plurimum discrepabat, nam crassissimae membranae admodum erat similis. Uretur quoque dexter plane erat impervius.

Exhibeo munusculum, Microcosmum meum secunda cura editum, quod hilari fronte rogo suscipias, meque porro Tuum Totum credas et ad officia paratissimum

Lugduni Bat.

2/12 April. 1662.

Jo. van Horne.



page 350, image: s350

EPISTOLA LXXXII. De Pulmonis Anatome nova. JOHANNI van HORNE Leidam.

REdeuntem ad vos Nepotem meum ex sorore, Charissimum Jacobaeum, sine literis ire passus non sum. Testabitur quoque is praesens, quanti Te Tuamque amicitiam, longo jam annorum spatio inter nos coalitam et sartam adhuc integramque, faciam. Pro munusculo vero librario, multum Tibi debeo, nervoso nimirum et polito Microcosmo Tuo, quo succincta brevitate et insolito ordine ad Anatomes cognitionem auditores tuos perducis, quanquam tyronibus nonnullis videatur impeditior methodus illa nova, qui oeconomiam corporis, cujus illa ductum sequitur, non ita habent perspectam. Una tamen fidelia duos parietes dealbare doces. Notas tuas ad Epitomen Vesalianam desidero, ut clarius inter caetera videam, quibus experimentis inductus mesaraicas venas pro traductione chyli lacteis conjungas, adeoque Hepatis desperatam causam suffulcias. Monstrosus ren, in foetu a Te observatus, ischuriae occasionem dedisset in superstite, praesertim uretere quoque obstructo et impervio.


page 351, image: s351

Ut vero Te judiciumque tuum, a sentina hac corporis, ad spirationis instrumenta reducam, quid nobis Italia de Pulmonibus nuper novi dederit, Tibi rerum harum cupidissimo aperiam. Bononiae diligenti sectione animalium deprehendit Marcellus Malphigius Professor ibidem Medicinae, pulmonum substantiam neutiquam esse carnosam, sed aggregatum quid ex levissimis et tenuissimis membranis, quae extensae et sinuatae pene infinitas vesiculas orbiculares et sinuosas efformant, quae talem habeant situm et connexionem, ut ex trachea in ipsas mox ex una in alteram patens sit aditus, et tandem desinant in continentem membranam, quae et ipsa retis formam habeat, fibris variis retium instar distincta, quas deprehendit esse anastomoses vasorum pulmonariorum. Haec summa est novae observationis binis Epistolis comprehensa ad Jo. Alph. Borellium Mathematicum Pisanum. Tu ulterius in rei veritatem inquire. Ego consului viscera animalium, velut ad extispicinam, praefertim domesticorum, quae ad manus erant; non quod de fide Viri eruditi dubitarem, sed ut oculi quoque certius crederent. In pulmonibus bovinis et ovillis texturam illam vesicularum externâ superficie vidimus, praesertim qua parte lobus est tenuior, ut


page 352, image: s352

transpareat lumini oppositus. Folle deinde adhibito tracheaeque inserto, vesiculae manifestius in cxtima membrana elevari visae. In ranis vero, quas etiam Malpighius coaxantes audivit, aperte omnia conspexi, jucundo spectaculo, quibus dissectis, pulmones utrinque inflati apparent, crystalli instar pellucentes, et texturâ eleganti spectantium oculos satiantes Diu satis aere suo tument, sed sensim contracti obscuriores fiunt, nisi iterum in aquam conjecti vel aeri expositi varias vesicularum figuras ostendant. Universi pulmones marsupium referunt, humori aerique recipiendo et diu conservando capax. Has in ranis ac bufonibus vesiculas quoque Harvejus Exerc. 3. de Gen Animal. animadvertit, et in avibus non obscure observavi, praesertim anseribus anatibusque, quibus, etiam ex Aristotele l. 3. Part. Animal. c. 6. pulmones spongiosi magis, et membranae similes. In his tamen singularis est a bronchiis ad abdomen membraneus sinus protensus, vel vesica, per quam respirant, licet pulmo costis adhaereat. Observavit id in struthiocamelo, gallo indico, et gallinaceo Harvejus l. 6. In testudine magna arteriam asperam ramulos quosdam ad renes et vesicam usque producere notavit Gassendus in Vit. Peireskii,


page 353, image: s353

qui, si in homine quoque solertior eos manus demonstraret, commodam expurgationis puris phthisicorum per renes viam nobis aperirent. In pulmonibus certe humanis eandem ferme cum Malpighio fabricam agnovit Corn. ab Hogelande vester in Oecon. Anim. ad p. 66. constare enim affirmat parenchyma tenuissimis pelliculis, adesseque parvas quasi cavitates, quae pori nominari possent, praedictis pelliculis distinctas vel terminatas. Probabilem observationem illustrat Hippocrates l. de Carnibus, qui per nebulam tale aliquid divinasse videtur. Usus vero pulmonum ab eodem Malpighio signatus, dubius mihi videtur. Ad sanguineae molis miscelam credit conferre. Annon rectius miscebuntur sanguis, chylus, lympha, in corde, ubi amplior cavitas, quo chylus et lympha cum sanguine confluunt? Forsan tamen perfectior fiet hic miscela propter vesiculas exiles innumeras, ut ita pulmones sint cordis percolatorium instrumentum, vel ubi misceantur humores, sicut hepar in abdomine. Fluxibilitatem sanguini ab albo humore accedere, ut idem scribit, non negabo, quatenus lympham habet admixtam, sicut id muneris sero, [gap: Greek word(s)] , assignavit Cous. Ab aere in pulmonibus id fieri, tradidit Jac. Backius, l. de Corde, quia aer


page 354, image: s354

primum humidum. Quicquid sit, multa phaenomena ex observatione Malpighiana deduci possunt, quae tempori reservabo. Nec enim de his spiraculis apud Te prolixior ero, quem desiderato spiraculo vivo brevi potiturum cum gaudio intellexi. Deus conjugio vestro benedicat, ut ea felicitate Anatomen vivam amatae sponsae exerceas, qua hactenus in mortuorum sectionibus orbi inclaruisti. Vale, amicissime Horni, meque eundem adhuc esse crede, qui semper fui, h. e. tui amantissimus. Salutat Te Ostenfeldius noster, qui sibi de tua amicitia gratulatur. Quod vero prolixe affectum tuum erga me, illo praesente, testatus sis, veteri tuo et constanti animo imputo. Hafniae 8. Septemb. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXXIII. De narrationibus Fabulosis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

JAm dudum est, ex quo nihil de Te audivi, puto tamen Te vivere et valere,


page 355, image: s355

et utinam in multos annos, atque pancreatice: De amore in te meo non est quod dubites, de tui constantia nullus ambigo. Utor valetudine, cum Deo, firma et robusta fere ut antehac solebam, nisi quod, ratione aetatis ad senium vergentis, exacto nimirum anno 60. vires corporis aliquatenus imminutae mihi videntur; quod praesertim factum puto ratione morbi cujusdam, nempe febris biliosae, quae me Octobri mense detinuit. Vivo igitur et valeo, saepe tui memor, et benevolentiae tuae. Non admodum multa hic habemus in arte Medica, nova: Si tamen aliquis mihi occurreret idoneus, possem aliquid mittere ex iis, de quibus hactenus ad Te non scripsi; quod faciam libentissime, si mihi aliquem indicaveris, qui tali officio possit tuto defungi. Sex tuas Centurias rariorum Historiarum hic habeo, mihi Francofurto delatas; in quarum prima, omnium tuorum Operum indicem conspexi. Quae omnia quidem habeo, praeter 20. quod est de Paralyticis N. T. audio quoque, Te aliquid scripsisse de Nive: et Parmacopoeam quandam etc. quae si occurrant, ea mihi redimam: sin minus, jure quodam meo, imo et tuo, illa ipsa a Te expectabo. Ab obitu Jo. Riolani, ejus loco cathedram Regiam occupavi, magnâ auditorum frequentiâ,


page 356, image: s356

quam a Rege nostro obtinueram integro biennio ante ejus excessum. In meis illis Praelectionibus saepe, ut debui, honorificam nominis tui mentionem habui, et opera tua, praesertim Anatomica, laudavi, quae frequenter legunter â meis Auditoribus. Miror indefessam Tuam constantiam in scribendo. Centuriae tuae multa habent optima; sed utinam omisisses Senatus Consultum Gratianopolitanum, quod legitur Centuria 6. pag. 298. hist. 61. Totum enim hoc negotium quale fuit a Te descriptum, Typis mandatum, nihil aliud unquam fuit, quam merum figmentum, et mera fabula, a quodam nebulone excogitata, qui per fugam saluti suae consulere coactus est, ne incideret in manus Parlamenti Gratianopolitani, ne dicam carnificis illius civitatis: quod tamen factum esse dicitur ab isto nebulone, in irrisionem quorundam Senatorum, et in contumeliam Doctorum Scholae Monspeliensis. De foetu Mussipontano, historia 92. Cent. 6. librum conscripsit Viri Cl. D. Horsti gener, Laur. Straussius, quem hic habeo Authoris dono ad me transmissum: de quo tamen ut libere dicam, quod sentio, fabulosum quoque mihi videtur: neque enim conceptio fit extra uterum: et audio multos viros eruditos in eadem


page 357, image: s357

mecum esse sententia, nec dubito fraudem aliquam, aut saltem mendacium, latere in hac fabula. Vale, Vir Cl. et me ama. Si quis ex Dania vestra huc veniat, ad nos scribere ne dedigneris. Amatissimos omnes Fratres tuos saluto. Vale, et me ama.

Tuus ex animo

Parisiis 19. Maji 1662.

Guido Patin.

EPISTOLA LXXXIV. De mirabilibus in partubus humanis. GUIDONI PATINO Lutetiam.

NUper misi fasciculum librorum nonnullorum cum Humaniss. Christophoro Nicolai ex comitatu Illustrissimi Legati Annibalis, jamque spero recte Tibi esse traditum. Catalogum cum literis commisi Dn. Troilo in eodem splendido comitatu. Dispensatorium nostrum Hafniense ibidem invenies a Te desideratum. Ipse semper dubitavi de veritate Senatus Consulti Gratianopolitani, veris tamen Historiis addidi, ut varietate grata Lectores demererer. Ut Poetae, ita et Historici


page 358, image: s358

prodesse volunt et delectare. Mussipontanus foetus varia judicia expertus est. Dici non potest, quam ferax sit hoc seculum monstrorum. Nuper donata mihi sunt ossa foetus multa et magna satis, quae ex umbilico rupto non ita pridem prodierunt post 16. annorum impraegnationem. Vivit adhuc mulier apud nos, et quotannis has ossium crises patitur. Adeo ludit natura circa generationem nostram. Ad umbilicum autem matris, quae via ex utero? Similc tamen observarunt quoque Albucasis, Donatus, Cagnatus, Langius. Factum admiramur, vias ignoramus:

Scilicet id fieri cogit natura viarum
Multimodis varians. --- ---

Nequc rerum raritas Historici fidem imminuit. Et quanquam fabula fuerit ingeniosi impostoris, etiam haec similiaque Historiis suis inserunt veteres et recentiores. In mei dcfensionem id dictum volo, qui ea fide haec aliaque Historiis Rarioribus inserui, qua accepi. Nolo enim pro veritate hujus rei vadimonium desercre. Quae vidi, pro veris narrare possum, in caeteris Lector stabit aliorum, non men, authoritate. De Mussipontano soetu quid sentiam, ad Celeberrimum D. Horstium perscripsi. In opere Straussiano Epistola mea


page 359, image: s359

legitur. De historiae veritate dubitavi-Rationes tamen inveni, quae rei probabilitatem stabilirent, si vera esset. Fidem narratis conciliet author, quisquis sit. Nam in multis credimus primis autoribus, qui si ex illorum numero sint qui, ut Comicus loquitur, ubique imponunt in manum nobis pro cesto cantharum, decipimur sane, quanquam Delphis oracula cesscnt. Parum tamen nobis has historias scribentibus prodest, vera scribamus an fabulas. Cum Satyrico enim querimur:

Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?

Tu ipse, Magne Patine, hoc studii genus olim vehementer dissuadebas, quum Historiis delectari me videres. Sed aliter hic versatur Medicus, aliter Polyhistor. Vale, amicorum decus, et florentem senectam in morborum contemptum diu conserva, meque ama. Hafn. 29. August. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 360, image: s360

EPISTOLA LXXXV. De foveâ septi pellucidi, calculis vesicae felleae, vasis salivaribus, hygrophthalmicis, Bilsianâ Anatome inspecta, et denique Philosophiâ Cartesii. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

TArdius forsan, quam par erat, videbuntur ad Te ire meae literae, Vir Celeberrime, fautor et amice honoratissime, ire tamen citius non potuerunt, partim tuorum in me meritorum gravitate et magnitudine, partim argumenti scriptionisque perspicacissimo ingenio Tuo convenicntis sterilitate iterum iterumque abituras sufflaminantibus; nunc autem, quando et Bilsiani Zassii morsus, et observationes quaedam Anatomicae ad scribendum invitant, et denique Beneficiorum Tuorum memoria compellit, rumpendum erit silentium, et quid mihi, postquam ab humanissimo Tuo vultu digressus sum, contigerit, strictim apericndum. Quem ceperim ex commendatitiis Tuis literis fructum apud Dn. Vorstium, Sylvium, van Horne, Blasiumque, vel inde colligas licet, quod ab omnibus his fuerim humanissime exceptus, atque officiosissime ad artis eorundem arcana admissus; hinc in Disputationibus publicis


page 361, image: s361

locus mihi in Professorum subselliis supra omnes, qui Professorii nominis non erant, attributus; neque aliter sive in theatro Anatomico Nosocomii, sive altero illo publico contigit. Dn. Sylvius asseverantissime fassus est, nihil unquam a se scriptum esse, quod gravius et molestius ferret, quam thesin quartam Disputationis sextae; natum sibi praecipitem illum calorem ex thesi proxime praecedente, quâ, ut fatetur, in Medicum alias eruditissimum invehitur, qui aliquando in sectione cadaveris in Nosocomio hepar invenire non potuit, aperteque adversus eos, qui necessitatem hepatis in corpore tantopere extollerent, declamavit, sed inter declamandum astantium quidam hepar latitans in suis involucris protraxit in lucem non sine rubore quodam declamatoris. Dn. van Horne in sectione publicâ tum puellae, tum latronis validissimi, crebro Cl. Bartholinum ad partes vocavit, nunquam sine praefatione honoris; quoties autem, id quod rarius factitatum, in diversam abiit sententiam, nomini illustri pepercit, ut cum assereret nullas arterias vasa atrabilaria ingredi, inter alas vespertilionum et ligamenta uteri lata evidens esse discrimen, et nescio quae alia minoris momenti. Secta autem sunt a Cl. Sylvio quatuor cadavera


page 362, image: s362

in Nosocomio me praesente, in quibus curiose semper inquisitum in penetralia cerebri, ostensaque intra parietes septi lucidi (Dn. Sylvius pellucidi mavult) fovea, in quâ illustris Digbaeus animae sedem collocat, inventi in vesiculâ felleâ mulierculae plusquam nonaginta calculi magnitudine fabarum, angulosi, sed figurarum irregularium, tactu molliusculi, et qui in aquâ calidâ paene toti colliquescerent; reperti in glandulâ pineali tres lapilli; observata in confinio duodeni et jejuni excoriatio et inflammatio, quo loco Clar. Sylvius sedem ponit febrium intermittentium, et variorum praeterea affectuum corporis; enimvero credit ex cysteos felleae, ductus pancreatici, et acidi intestinis adhaerentis succi confluxu effervescentiam singularem istic loci oriri, quae postea ructus, ventositates, hypochondriacos affcctus, hystericam passionem, febres et alia mala accendat et producat. Ostensi etiam bis publice ductus Stenoniani (ita enim Cl. van Horne in laudem inventoris appellare solet) hoc est, vasa duo salivaria superiora a Nicolao Stenonio nostrate heic inventa, quae variis ramulis a glandulis parotidibus orta sub osse jugali, rccta feruntur ad eam buccae partem, quae tertio molari superiori respondet, ibique


page 363, image: s363

musculum buccinatorem perforantia in os sese cum salivâ effundunt, quo loco papillula quaedam in ore eminet utrinque, per quam si stylus tenuis immittitur, recta ad initia parotidum defertur. Inquiri hic solent illi ductus apcriendo confinia parotidum et paulatim ad buccam vas inventum persequendo, mox rictu oris altius inciso stylum istic intromittendo. Inventi et ab eodem Stenonio, privatis mecum sectionibus intento, ductus quidam, a me hygrophthalmici appellati, quia videntur humorem quendam pellucidum oculis continuo instillare, ad praestandum liberiorem motum et arefactionem oculorum impediendam a natura efformati; siti autem sunt ad canthum oculorum exteriorem, intra orbitam, inque palpebras superne se exonerant: reperiuntur, si totus oculus caute cum annexis orbitae eximatur, et ad lucernam tensa manibus palpebra cum anncxis vasis accurate inspiciatur; origo est in glandulis quibusdam minutis, nam et ipsi ductus valde minuti sunt: jam in singulis oculis duo ejusmodi ductus nobis visi, jam non nisi unus: crediderim naturam per hos ductus id moliri, quod alioquin molitores, aurigae, aliique solent, qui jam aquâ, jam lento quodam unguine rotatorios axes suos oblinunt, ne continuo motu vitium


page 364, image: s364

trahant, atque vel nimium incalescant, vel aridi motui sint ineptiores. Jam ad Bilsium. Quid Bilsii nomine scripserit Zassius Medicus Roterodamensis, latere, uti existimo, Tibi, Vir celeberrime, non potest, quod Nobiliss. Charisius, Regis clem. nomine apud Belgas residens, narraverit mihi, se jam tum exemplar mordacis illius Epistolae Hafniam transmisisse Belgice scriptum, ego latinum exemplar adjungo a Dn. Bilsio mihi hesterno die Roterodami donatum. Postquam enim cognovi prodiisse telam istam araneae, officii mei esse credidi, magni Bartholini mei nomine a praesente Bilsio exquirere, num illa omnia, quae Zassius orbi obtrudit promissa in epistolâ illâ, approbaret, num Hafniam vocatus forsan adventurus esset. Accingor ergo itineri, tribus Studiosis Danis comitatus, perque amicum quendam meum, Dn. Angillues Medicum Schiedamensem, significo Dn. Bilsio quis essem, quid postulaturus advenirem; sequor ipse paulo post, admittor, invehor in acerbitatem epistolae cujusdam maledice scriptae, qua Cl. Bartholinus innoxius utique exagitatur; Dn. Bilsius nihil a se scriptum asserere, neque se Zassii omnia probare, mirari tamen quod ita duriter a Dn. Bartholino, quem laesisset nunquam,


page 365, image: s365

tractatum se a Dn. Zassio interprete audiret; Ego Bartholini verba, quae ex Belgico praelegebat, interpretari, postrema primis jungere, atque ostendere benignius locutum Cl. Bartholinum, quam interpres vel forsan caperet, vel suis commentariis doceret. Sciscitor num secundum promissa Zassii Hafniae se sistere velit, et dexteritatem suam ostendere, non dubitare me quin Cl. Bartholinus frontem fronti, scalpellum scalpello esset confidenter oppositurus, negat ille se venturum, Zassii istas fuisse argutias, non suas; quod si tamen in Belgium liberet Cl. Bartholino transmeare, se in oculis Statuum Generalium demonstraturum, quantum supra et Bartholinum et caeteros Anatomicos Leidenses, aliosque emineret. Interrogo tentaturus fidem hominis, numne Hamburgi, medio sc. itinere, libeat Bartholinum exspectare dexteritatis suae specimen editurum; negat, et in Belgium provocat; offero ipsi in Belgio Anatomicos Leidenfes, dubie loquitur, tandem illos quoque provocat, et Deusingium Medicum Gröningensem appellat, (quem tamen negat Cl. Sylvius cadaver humanum suo marte unquam aperuisse, adeoque eum laudare ait id in Bilsio quod ipse nec novit, nec didicit adhuc ipse; quinimo narravit mihi nuper Gröningensis


page 366, image: s366

Medicinae Candidatus, Dn. Eyssonium Medicum itidem Gröningensem accurate nuper demonstrasse ex principiis Mathematicis, ipso Deusingio audiente et ringente, facile posse totum chylum per ductum thoracicum ferri, et sufficiens toti corpori nutrimentum ex unico illo vase hauriri.) Insto vehementius, uti vel cesset orbi tam grandia promittere, vel re ipsa fidem suam liberet; postulat 150000 floren: obduco non futuros, qui tanti mercentur incertam spem; reponit morituram ergo artem secum. Excipio, parum consulturum hoc ipso famae suae et gloriae; regerit satis sibi gloriae esse, satis famae, pecuniis opus esse; quod si Rex Daniae se liberali munere ad se se accersere non gravetur, et una securitatem ab inimicis polliceatur, non reluctaturum se forsan, quo minus accedat. Verumenimvero si vel maxime illuc evocaretur, nihil tamen ostendere aliud, quam quod hic ostendit hactenus, nisi tot millibus florenorum inauraretur. Agitata inter nos varia, jam excanduit vehementius, jam mitior agno honorem, supra quam speraveram, magnum exhibuit, et prolixe officia sua obtulit; ostendit, explicuitque mihi mumias suas, figuras Anatomicorum cum suis contulit, improbavit, totiusque paene Anatomiae reformationem


page 367, image: s367

ex principiis suis pendere, confidenter asseveravit. Secuit et, in honorem meum, vivum canem, quod ne centesimo cuique petitori hactenus contigit, et secuit, fateor, unico scalpelli ictu totum paene canem ab inguine sinistro ad usque claviculas, momentoque lacteum thoracicum ejusque cisternam ostendit, truncoque lacteo aperto aquam claram, sed viscidam, cochleari excepit, nobisque expendendam obtulit; itidem lacteum ramum hepar ingredi docuit ostensa hepatis simâ, sed, ingenue fateor, visus est mihi ille ramus, ut semper antea, ita tunc quoque, lymphaticus, licet aliquid subcineritii coloris contineret, de quo experimenta plura videntur adhuc requirenda. Verum enimvero illa sectio adeo non fuit sine sanguine effuso instituta, ut plus librâ unâ effluxerit, quod celeri illo ictu primo hepatis aliquam partem laesisset, id quod sibi alias contingere solere negabat. Pollicebatur se primâ occasione in mei gratiam canem alium aperturum, omniaque evidentius monstraturum esse; promisso num responsurus sit eventus, brevi edocebor. Tandem post velitationem trihorii, abeuntem me officiose dimisit, et ad cymbam usque vectoriam, licet reluctantem humanitatis specie comitatus non ante solutam


page 368, image: s368

a nobis oram ad suos fecit vorsoriam. Quodsi igitur digna videbitur dentata epistola (simillimam audio adversus Anatomicos Leidenses ante biduum prodiisse) cui vel Cl. Bartholinus ipse, vel discipulorum aliquis simili aceto occurrat, nocentior videtur Zassius digniorque carbone atro, quam Bilsius, ut qui intra domesticos tantum parietes, instigantibus, ut apparet, aliis, despumat, et tandem quiescit. Decretum est Bilsio, ante aestatem Exclusam Flandrorum rursus secedere, ibique secum arcana sua silentio irrevocabili sepelire, nisi propositâ summâ, quod vix verisimile, intra dictum tempus redimantur. Mitto historiam affectus Principis Regiae Mariae Auriacae, quam in chartas retulerunt Londinenses Medici, cum ipsorum culpâ obiisse existimaretur, in quâ id rarum, posse hominem, corde paene consumpto, adhuc in vivis esse. Historiam foetus in abdomine reperti, centurias Anatomicas ultimas, commentarium de Nive, de quibus spem hic feci clarissimis Medicis, omnes cupidissime exspectant. Cartefius apud Belgas nostros caput valde attollere incipit, et Philosophiam caeterorum premere, licet jam fulmen ipsi destinatum videatur non leve, quod sub prelo gemerc narretur Antoniana Margarita Gomezii


page 369, image: s369

Pereira Hispani, quae ante centum annos primum impressa traditur, atque Cartesius inde hausisse quicquid de brutis, brutorumque animâ commentatus est. Retulit et mihi Sylvaeducensis Philosophus, Dn. Scylius, apud se esse librum Gallicum 90. annorum, unde Cartesius, quaecunque de animâ humanâ tradidit, hauserit paene universa. Quae addam porro hac vice non occurrunt, nisi quod nihil magis desiderem, quam quoquo modo memorem beneficiorum tuorum animum, Vir celeberrime, declarare, atque, quanti virtutes Tuas aestimem opere ipso aliquando testari; interea me totum Tibi, et per Te, toti honoratissimo Professorum ordini intime et officiocissime commendo. Vale felicissime. Leidae d. 3. Martii Anni 1661.

Celeberrimo nomini Tuo addictiss.

Olaus Borrichius, mm.

EPISTOLA LXXXVI. De sede animae. Calculi vesicae felleae. Sedes febrium. OLAO BORRICHIO Leidam.

GRatissimae mihi fuerunt literae Tuae, insigni officio et observationibus variis


page 370, image: s370

refertae, quae tanto mihi gratiores fuerunt, quod a tanto amico venirent. Gaudeo peregrinationis initia prospere Tibi et ex voto succedere, optoque summis conatibus perpetuitatem. Magno beneficio me Tibi devinxisti, quod Bilsii memineris. Nolui illius inimicitias, et male sit Zassio, qui boni fidelisque interpretis munere defuit. Respondi provocatus quam potui citissime, eaque temperantia, quam res exigebat. Non video in tua relatione, ostensum seu chyli seu lymphae cursum in thoracico, et lacteo vase putatitio prope hepar, ut inde de controverso argumento judicandi daretur occasio. Quaeso, verbo indica, an subolfacere possis, quibus modis corpora Bilsius a putredine conservet, an sine ligaturis cruorem sistat, et alia quae apud illum observare potuisti. Ductus novi Salivales a Te et Stenonio nostro observati omnem laudem merentur. Ita partitur sua tempora nobis Natura, nec sacra sua simul tradit, ex quibus aliud haec aetas, aliud quae post nos subibit, aspiciet. Ego his studiis valedixi, quia valetudo laboriosis Academiae curis vacare non permittit, unde concesso a Rg. Maj. ocio uti oportet Juniorum labores in his commodius occupantur, quibus eapropter hanc lampada tradidi. Magni Sylvii antiquam fidem et


page 371, image: s371

virtutem exosculor. Thesis quanquam inimica videatur, nunquam tamen ab inimico animo profecta est, si recte constantiam Sylvii novi. Diligentiam ejus et in secando dexteritatem, quam in Nosocomio exercet, in lucro vestro reponite. Ita olim et nobis fideli manu ibidem praeivit, quanquam nullo Professorio munere obstringeretur. Digbaei illustris animae sedes in fragili nimium domicilio hospitatur. Si nervorum commercium circa septum istud demonstrari posset, majori specie veri ingeniosa sententia compareret. Credo tamdiu nobis latere animae domicilium appropriatum, quamdiu ipsa latet, humano intellectui necdum satis perspecta. Conarium Cartesii subtilis suos quoque patitur manes, si quidem et arenulas et calculos admittit in exili corpusculo. Mente tamen capti vel fatui non memorantur semper isti, quorum vel septum lucidum vel conarium in vitio latuit. Ossicula quatuor in capite cujusdam reperta apud Botallum Obs. 2. huc spectant, quae animam nihil offendisse dicuntur. Nicotianae suffitu totam cerebri substantiam adeo exsiccatam reperit Thonerus l. 6. Epist. 15. ut vix nucis magnitudinem aequaret. Ubi et septum lucidum et conarium contabuisse certum est. Ille tamen Medicus Electoralis, cujus


page 372, image: s372

Anatomen dedit Thonerus, sat diu ratione salva et sensibus integris superstes fuit. Contingit nonnunquam, ut subfideant parietesque jungantur ventriculorum cerebri, adeoque septum cum sua fovea comprimatur. Magno id quidem non animae rationalis, sed sensuum externorum fit detrimento. Cujus exemplum habet Greg. Horstius l. 4. Obs. part. 6. in foemina guttâ serenâ per XX. annos laborante. Contra evenit subinde, ut animae nostrae interpretes sensus torpeant, ventriculis cerebri tribus cum septo suo nulla parte confusis, sicut testatur Hildanus Cent. 1. Obs. 10. Igitur alia organa incusanda, quae uno verbo absolvere non possum. Facilius enim dixero quae pars non sit, quam quae sit. Exempla tamen me docent, membranis cerebri inflammatis, vel spinali medulla sphacelata, dilirium ortum. Calculi innumeri in vesicula mulieris fellea facile frangi in liquore calido potuerunt, quia plerique calculi hujus vesiculae leves sunt, nec facile merguntur in aqua, quippe a bile assata vel exsiccata plerumque originem ducunt, a causa calida. Hinc narrant in historia Christiani Secundi Regis Daniae Huitfeldius et Suaningius, in cadavere ejusdem a Cornelio Hamsfort Archiatro inventos multos in vesicula fellis lapillos parvos,


page 373, image: s373

rubros, quia vinis generosis, inprimis Malvatico, frequentius circa vitae finem utebatur in carcere Regio. In sede febrium facio cum Sylvio, esse intestina tenuia. Id sensus docet. Exempla obvia sunt. Unum communicabo ex schedis Paternis. Mulier Germana Patavii, robusta et corpulenta, nonnihil pinguis, sexagenaria, nil excrevit per alvum spatio 9 dierum, nec clysterem admittere voluit. Incidit in febrem malignam cum vomitu bilioso, moritur post biduum: Aperto cadavere, pulmones fere putridi, epar parum scirrhosum et inflammatum, ventriculi tunica interior inflammata, intestinum ileum in medio gangraenosum et putridum (ut ruptum sit inopinato ex contactu) tota pars supra gangraenam ilei inflammata intus in tunica interiore, ut supra modum venae mesaraicae magnae et turgidae fuerint; pars ilei inferior tota coaluit, ut nil pertransire potuerit. A quo succo ista inflammatio sit, sensu dijudicare non possumus, nisi facem experientia sua praeferat Magnus Sylvius. Hisce diebus ad beatos abiit Cl. Collega noster Spormannus, et sequentibus locum cessit. Te Deus in itinere ducat et reducat, tantumque civem in patriae gloriam conservet. Vale, Vir Clarissime, et


page 374, image: s374

doctissimis tuis literis saepe ocium meum interpella. Saluto Viros summos, Vorstium, Sylvium, Hornium, etc. Vale. Hafniae 9. Mart. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA LXXXVII. De Bilsianis promissis, motu humorum in lymphaticis, materiâ liquoris lymphatici. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

EX quo, celeberrime Vir, postremas dedi, de Bilsianâ factione nihil admodum mihi auditum, nec tentatum adeo, quod a Doctore quodam Medico ipsius intimo rogatus sim, iterata ejus secandi specimina uti non deposcerem, ne ultima ipsi molimina (verba ejus plane haec erant) viderer velle exprimere; id quod tanto promptius factum, quod certius mihi est, futurum, ut liberalibus suis promissis re ipsâ respondeat nunquam. Si quid auguror, spes tot millium florenorum, quam hactenus concepit, brevi evanescet, namque relatu Clar. Sylvij et Dn. de Raei cognovi, vivere hic Medicum quendam Hubertum, locupletem,


page 375, image: s375

sagacem, qui privatâ cum paucis familiaribus industriâ jam tum plura secretorum illorum invenit, quae Bilsius tantopere jactat, sed necdum Dn. Sylvio aut Raeio sacra illa Cereris patefacta, quod, ut ajunt, ex initiatis non sint, neque tamen fieri potest, ut, si quid sit illud [gap: Greek word(s)] , diu celetur, quod plures huc oculos, manusque convertant. Cl. van Horne, cum ei proxime nuper assiderem in Doctorali, quod appellant, convivio confessus mihi est, se magnis passibus ad mumias Bilsianas imitandas domestico labore contendere, et parum abesse a sperato successu. Ipse ego cum Stenonio nostro in cane valido, quem virus exstinxerat, nuper observavi tres quatuorve divaricationes ductus rhoracici non procul ab ingressu in axillares, quo loco Bilsius suum illum Wrong, sive labyrinthum collocat, sed persequi omnia ob suspicionem veneni non libebat; diem docebit dies, et sine Bilsio, nisi fallor, patebit tandem hoc Ilium: Ferri autem lymphatica a trunco ad artus, quod tantopere urget Bilsius, vix unquam demonstraverit, ita aperte reclamat omnis experientia; etiam evidentissime nuper in decollato, sed nondum frigido homicidâ conspeximus a manibus pedibusque ad truncum crystallinum


page 376, image: s376

illum humorem properare, nec unquam effecerit Bilsius, ut a ligaturis, quod asseverat, decipiamur; neque potuit, cum ipsi adessem, antliae, quam adduxit, exemplo diversum persuadere. Audio Dn. Blasium inventum ductus illius salivaris superioris sibi tribuere, sed, si Stenonio nostro, modesto utique, et quid ambitio sit, hactenus ignaro fides, invitis Musis; namque hic asseverantissime contendit se in aedibus Dn. Blasii reperisse; repertum Dn. Blasio in suum Museum evocato ostendisse, dubioque quodnam esset vasis genus, stilum in os ingredientem monstrâsse, id quod etiam publice, si res postulat, contra Dn. Blasium defensurum sese non obscure significat, non quod ullam inde laudem aucupetur, sed ne Dn. Sylvio, et Dn. van Horne publice ductum hunc Stenonianum appellantibus videatur fuisse mendacii causa. Ego litem hanc non facio meam. Adfuit is ipse Stenonius cum Walgestenio, et qui has literas affert, Dn Quaernesio, mihi cum Bilsio de Bartholiniano scripto contendenti, quos propterea omnes testes dictorum factorumque meorum voco, eorumque linguâ, quam fuerim nominis Bartholiniani pro virili serius vindex, potius quam meâ cupio audiri. Quam nuper de lymphaticis Disputationem concinnavit


page 377, image: s377

Cl. Sylvius una mitto; opponendi partes â me postulavit, obtinuit; certatum est amice frequentissimo conventu, cui et Princeps Holsatiae interfuit; urgebam inter alia liquorem lymphaticum a spiritibus animalibus et spiritu acido, quod ille vult, non conflari, quod hi in gelatinam (uti solet lymphae liquor) nequeant solidari; denique monebam plures esse ductus et ramos lymphae in hepate, quam ut possint a tantillo nervulo hepatico spiritus animalis vectore impleri, inveniri tamen plenos, nullas esse ibi glandulas; non esse naturae morem partes mandantes ita exiles formare, nisi una numerosiores, ut respondeant partibus excipientibus, id quod ibi non possit ostendi, et quae fuere alia plura allata de musculis, ex quorum accuratâ inspectione et usu talis spirituum animalium circulatio nequeat facile demonstrari; id unum amico colloquio effectum est, ut adhuc dubii discederemus. Sisto, id unum obnixe precatus, uti omnia, Vir celeberrime, quae hîc in Tui gratiam fieri possunt, humanitatis officia a me porro et postules, et exspectes. Vale cum toto electissimo Dn. Professorum consessu, et amare perge

Excell. Tuae studiosissimum

Olaum Borrichium.

Leidae 20. Martii A. 1661.



page 378, image: s378

EPISTOLA LXXXVIII. Bilsius impugnatur. Lympha an ex Animalibus Spiritibus oriatur? OLAO BORRICHIO Leidam.

DE Bilsio ejusque sectione magnifica fama decrescit apud nos indies, et vilescit, quod sciamus non esse tam magnum illum Prosectorem quam rumore jactetur. Nos caeteri peponum capita illi credimur, quasi nemo ante hunc exta consuluerit. Nimium certe sibi arrogavit, juvenilis judicii imbecillitate. Quicquid longa serie, multis laboribus, multa Dei indulgentia, in publicam hactenus lucem protraximus, qui aetatis privilegio prodire consuevimus, id uno flatu ille dissipare vellet, si tam in potestate illius esset facere quam gloriari. Omnibus artibus, etiam curiosis, nunquam efficiet, ut credam, contra oculorum fidem, motum lymphae a centro ad circumferentiam. Si oculos effascinaverit praestigiis suis, magnus mihi erit Apollo. Sed ludicra nos non curamus, serioribus intenti. Valvularum situm in lymphaticis quomodo invertet, ut ima summis misceat? Quâ denique fraude ligaturas nostras dissolvet, quas velut Gordium nodum ipsi audacter opponimus. Cl.


page 379, image: s379

Sylvii de Lymphaticis Vasis studium majori applausu excipiendum. Lympham a spiritibus animalibus condensatis quoque derivavit Segerus noster in Dissertatione de Lympha Bartholiniana pridem hic edita, sed contemptu a multis eo nomine praeter meritum exceptus.

Non tam absurda tamen est ista sententia amici nostri, quam prima fronte apparet. Quippe tenuior sanguinis pars, quam pro spiritu Animali habemus, in aquam densari posse appulsu membranarum, tam verum esse potest, quam in alembico elatos spiritus in aquam resolvi, et vel in musaeo in fenestris halitus calidos in guttas condensari. Et lacrymas eo modo generari plurimis placuit. In frigore experimur largius serum per nares stillare. Sylvii autem hypothesin esse video, spirituum animalium, qui copiosius per nervos ad partes singulas continui deferuntur quam ut semper in ipsarum functiones consumantur omnes, reliquias superstites per Vasa lymphatica referri et lympham primario constituere. Magna certe lymphae dignitas hinc elucet, quod ab illustri origine natales suos repetat. Non video autem, quo modo hanc splendidam suppositionem ex diuturniore lymphae motu probet magnus Sylvius, quod aliquot etiam post mortem


page 380, image: s380

horis ligata intumescant Vasa lymphatica. Neque enim animalis spiritus tam diuturnum motum habet, nam is cum vita desinit, nec vero simile est plus vigoris in effectu esse et creatura, quam fuit in causa et creatore. Fluiditati igitur id omne attribuendum lymphae, non animali spiritui, nec organis ejusdem musculisque, qui cum illo quiescunt. Acidus vero spiritus, quem lymphae superaddit, nescio an ad statum ejus naturalem extendi debeat. Non tamen dubito quin thesin suam tueri possit Vir ingenio praestans et experientia, quam tot annorum labore collegit et pro publico meditatus est.

Ex alia Sylvii Disputatione, pro qua pariter gratias ago, didici quod hactenus subolfeci nunquam, nempe in folliculo fellis vasa lymphatica ante annos viginti ab ipso esse animadversa, sed non plene perspecta. Si ejus indicium nobis fecisset Vir laudatus, multis extispiciis supersedere potuissemus, nec palmam hujus inventi illi praeripuissemus, qui ad magna et utilia invenienda natus est.

Forsan pro vase felleo habuit illud phaenomenon. Quidquid sit, inter candidatos hujus inventi libenter numerabo, si id ex usu illi aliquo esse possit, cui plura officia debere velim.



page 381, image: s381

Recte Seneca l. 7. de Benef. c. 1. nullius rei difficilem inventionem esse nisi cujus hic unus inventae fructus est, invenisse.

Communi igitur potius opera de fructu inventi nostri cogitationes suscipiamus. Factum id alibi a me, nisi fallor, novisti: Usus vero Sylvio signati explodi non debent, si quidem vera est generatio lymphae ex spiritu animali, et ejusdem ab acido spiritu infectio. Ex mea suppositione languenti torpidoque sanguini â lympha quoque fluida et vegeta alacrior ad motum accedit facilitas. Caeterum vos porro, quibus adhuc concessum in immensum mentem vegetam extendere, huic aliisque praeclaris inventis addite, quae desiderari videntur. Mihi enim ex assiduitate laborum horum nata est animi quaedam hebetatio et languor, ne de corpusculo enervato dicam. Unde, ne quid novae curae nasceretur, praeteritae vitae lassitudinem concesso a Serenissima Majestate Regia ocio ponere constitui, et magnorum Virorum exemplo ferias laborum mihi dabo. Nunquam tamen non Tibi aliisque amicis vacabo, quibus nullo non die mea ocia dividam. Vale, mi Borrichi, et me porro, more tuo, ama. Salutant Te Collegae et Amici. Hafn. 19. Mart. 1661.

T. T. Th. Bartholinus.



page 382, image: s382

EPISTOLA LXXXIX. De motu humoris lymphatici, modo sine sanguine secandi, mumiis, sale mirabili Glauberi, Burrhi solertia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUod jam diu meritis quaesitum honoratum otium, ex arbitrio sacrae Majestatis Regiae, tandem admiseris, Tibi ex animo gratulor, et toti literatorum generi novam auguror felicitatem, ut qui confidentissime mihi pollicear sanctum illud otium nunquam futurum sine negotio, Diumque illum Bartholini spiritum nunquam magis quietum, quam cum pro asserendâ literarum gloriâ est maximê inquies. Quae de Bilsianis sacris ulterius scripsi et deferenda Quernesio dedi, spero jam tum in manus Tuas incidisse; cursum liquoris in thoracico illo, et hepatico ductu, quod in gratissimis literis mones, examinare non permisit Bilsii celeritas, postquam enim propero scalpelli ductu ab inguine ad claviculas, momento canem divisisset, manu statim sinistra remotis intestinis receptaculum chyli ostendit, ductumque thoracicum prosecutus, eundem paulo ante ingressum in clavicularum ramos cultello aperuit, pressuque receptaculi,


page 383, image: s383

lympham versus superiora promovens suppositum hiatui cochlear ad quartas liquore subaqueo et subcruento implevit, nobisque expendendum obtulit, simulque versis ad sinistra intestinis hepaticum, quem dixi, ramum ostendit, poscentibusque liquoris in eo cursum pressu aut ligaturâ experiri, respondit, sanguine, ob attactum hepatis lobum improvido cultro, ubique stagnante se impediri, occasione proximâ evidentius monstraturum omnia; ligaturas nihil ad rem facere, iis verum liquorum cursum non demonstrari, sed turbari, id quod exemplo antliae conficere instituit, nobisque varia in contrarium oggerentibus solam authoritatem suam opposuit, identidem inculcans, ex suis fundamentis Anatomen inde a primis lineis esse reformandam; posse se ad oculum ostendere inopinatum omnibus chyli decursum, sanguinis vias, et caetera quae natura in secreto hactenus collocavit. Quae quamvis nimia, et novum Pyrgopolynicem spirantia, non tamen omnia esse de nihilo paene inducor ut credam, nam si praeteriero etiam quae superioribus attigi literis, certe Antonius Everardus in nuperrimo de hominis et bruti exortu scripto (quod proxima occasione transmittam) totus in castra Bilsii secedit, creditque semen, lac, foetum,


page 384, image: s384

colliquamentum, non sanguini debere primordia, sed tantum chylo per ductus lymphaticos, quos ille chyliferos appellat, per totum corpus sese disseminanti, idque eo potissimum argumento, quod in cuniculis junioribus lacte tantum materno nutritis, et horâ unâ atque alterâ a pastu dissectis observet manifeste (nisi vir bonus se ipsum experimento fallaci deceperit) lac illud in omnes omnino corporis partes, praecipue tamen glandulosas, per ductus chyliferos distribui, et adventu suo vasorum sanguineorum colorem paene obnubilare; a quâ observatione non alienus quoque est Harveus, cum l. de gen. animal Exercit. 56. in omni foetu humano vegeto et sano passim lac tradat reperiri, maxime in thymo (ubi paene suum labyrinthum sive Wrong videtur collocare Bilsius); unum hactenus a pleno assensu me abstrahit, quod videam statâ lege naturae lymphaticos ductus (quos et illi chyliferos nominant) ab artubus ad truncum contendere, nunquam contra; dies, ut spero, docebit diem, et si quid improvisum coquat Eleusine, brevi manifestabit; praesertim si Cl. Bartholino visum suerit istuc tantillum descendere. Artificium Bilsii, sine sanguine secandi, quantum hactenus licuit colligere, in eo consistit, quod in quamcunque


page 385, image: s385

corporis partem libuerit, triplum sanguinis, aut plus triplo, quam ordinariâ lege capiunt vasa, premendo impellat, atque ligaturis, ne regurgitatio fiat, viam recurrenti intercipiat; distentis ita supra modum vasis videtur partim digitis, partim cultris osseis secundum ductum vasorum musculos lente et caute dividere, ita ut nullum vas sanguineum laedatur; ut autem mumiam conficiat, si bene observavi, in capaci aheno corpus jam artificiose sectum decoquit, et quicquid aqueum, quicquid oleosum est nimis, despumando et evaporando aufert, reliquum pissasphalto, aliisque putredini adversis incoquit. Haec videbar mihi partim ex ipsius ore, partim ex propiori inspectione cadaverum colligere. Quicquid sit, cum Glaubero illi hactenus nihil commune fuit, praeter illos verborum fumos, quibus ad immortalitatem uterque contendit; neque vero Glauberi ille sal mirabilis supra communem salium purgatorum sortem multum videtur eminere, quantumcunque etiam ultimis scriptis ampulletur. Embryonem tamen humanum in eo, sed aquâ dissoluto, conservat Cl. Sylvius, et glandulas aliquot eodem modo in cartilaginis aemulam substantiam convertit hic Gotwaldus Dantiscanus, juvenis ingeniosissimus: sed speraverim


page 386, image: s386

haec ab aliis itidem salibus, item legitimo spiritu vini alkoholisato, aut aeque prompte, aut forsan felicius posse praestari; ut taceam subjecta beneficio salis mirabilis a putredine vindicanda liquori huic salso innatare debere, id quod Bilsianis mumiis non contingit, in quibus nihil salinum, omnia moleste balsami odore plena. Convenientissimum Zassianis argutiis responsum tuum, prelo etiam Amstelredamensi recusum legimus hîc omnes, nec parum admiramur citissimum simul et nervosissimum calamum. Arbitror famâ jam satis Dn. Burrhum Italum apud vos innotuisse, is jam Amstelredami vivit, et more gentis grandia minatur, Glauberumque et caeteros minorum gentium Deos suâ praesentiâ pessumdat, offuseat; vir generosi spiritus, divinae memoriae, exercitatissimi in Chemicorum arcanis (quiequid etiam dissimulet) ingenii; Hippocratem in Consultationibus Medicis frequentissime citat, Galenicis etiam remediis aegros suos (quos per vicarium plerumque et gratis sanat) solatur, nec Chemicis nisi raro, et cum in stuporem, ceu perhibent, dare lubet astantes. Duos praesertim Amstelredami restituit sibi, contra opinionem omnium, alteram desperatâ aliquot annorum hemicraniâ laborantem, podagricum alterum,


page 387, image: s387

quo nomine Dn. Piso, Practicorum ibi summus, multum ipsi hactenus tribuit. Alioquin et inimicos invenit Medicorum plurimos; in dosi medicamentorum definiendâ, in crisi Medicâ, in emplastris ad certam magnitudinem accurate fingendis, narratur excellere; nec v. id omittendum, omnia ipsius emplastra ex volatili materiâ constare, adeo ut unguentum pridie illitum, postridie vix appareat usquam; damnatque Medicos, quod crassa illa corpora in emplastri formas compingant, quae pororum angustias in aegris nequeant subire. Plura de eo, aliisque, quando plura et certiora dies docuerit. Interea, Celeberrime Vir, Vale felicissime, et, salutatis meo nomine quam officiosissime Cl. Dn. Professoribus, porro, ut hactenus, fave

Clarissimi Nominis Tui

studiosissimo cultori

Lugd. Bat. ad diem 31. Mart. A. 1661.

Olao Borrichio mm.



page 388, image: s388

EPISTOLA XC. Exanthemata in pulmonibus febricitantium. De variolis Islandicis. OLAO BORRICHIO Leidam.

REcte Quernaesius concredita tradidit. Responsum meum nisi acceperis, apud tabellarium delitescet. Bilsii cothurnos non moror. Irritos, nisi fallor, conatus ejus vel interpretum reddidi in Responsione ad Zassium. Si porro velit dominari tumidus, spiritusque altos gerere, audiat fulmen Megarae in Hercule Furente:

Sequitur superbos ultor a tergo Deus.

Erit qui sale multo hominem insulsum defricet, si quidem sale mirabili Glauberiano, quod suspicatus sum, careat. Cursum chyli lymphaeque invertere nec Bilsius poterit, nec Everhardus, nec alii quicunque, si vel totidem insurgerent, quot Thebarum portae divitisque Nili ostia. Everhardi, hactenus mihi ignoti, experientias ad examen vocabo, quando ad manus meas tuo beneficio pervenerit. Non inducor, ut credam ipsam sibi contrariari Naturam, nosque cum larvis committere. Non fallit illa, sed homines, non raro fallentes, vel quia sibi blandiuntur vel amicis. Libentius nuper observationes legi in cadavere Mariae Auriacae, variolis defunctae,


page 389, image: s389

quas ad me mittere voluisti. Etiam interna viscera exanthematis foedari, non semel vidimus. Plerumque in pulmones sese exonerans infectus febris acutae sanguis, putredinis in illis labem imprimit. In cadavere aperto Principis Auriaci Wilhelmi, Mariae nuper defunctae mariti, quem variolae quoque Hagae Comitis 1650. jugularant, si credimus libro Belgico, qui De Herstelde Lew inscribitur, totus pulmo valde niger, inflatus, inflammatus, sanguine nigro circumseptus dicitur. De piscatore refert Henr. ab Heer Obs. Spad. 12. pulmonis lobum detrum pure habuisse refertissimum, in sinistro quindecim abscessus. Similes abscessus materiae foetentis in morbis acutis in statu Urbini 1601. grassantibus observavit Laelius a Fonte Consult. 3. De sideratis pulmonibus in virgine febricitante cum punctis albis pure repletis, videndus Henr. Rufus Obs. 3. ad Riverium. In lipyria quoque febre maculas nigerrimas per totam pulmonum substantiam instar pellis Pardi variegatam annotavit Panarolus Obs. 14. Pent. 2. Causam invenio nullam, nisi quod per circulum has partes universus pene sanguis transeat, moramque trahat in viscere maligno aestu fatiscente. Quia de variolis sermo incidit, narratum mihi nuper fuit a Studiosis Islandicis apud


page 390, image: s390

nos commorantibus, in Islandia quovis anno vigesimo recurrente tantum eas grassari, et tantam esse ejus periodi vim, ut qui liber a variolis fuerit eo anno quo epidemiae sunt, superstes esse non possit ad recurrentem terminum. Vel singulare hoc erit exanthematum genus, coelo Islandico proprium, vel in gentis hujus occultâ natura aliquid latet, quod per variolas inquilinas expurgari debet. Sed quantum est quod in medica arte ignoramus! Burrhus vester aureum Medicis seculum promittere videtur, si ea felicitate perennaverit. Sed mortalibus insitum, novos semper Medicos sectari, ubi invaluerint, insectari. Vere Stoicus: nulli ad aliena respicienti sua placent. Tu, mi Borrichi, apis instar dulcissima artis nostrae, ut coepisti, secreta hinc inde sectare, et optime vale, quod ex animo precor. Hafniae 19. April. 1661.

T. T. Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCI. Iterum de Bilsii conatu, sceleto ferreo, musculorum figuris Hornii. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUando iterum in bilem versus est Bilsius, officii mei esse putavi, literis id


page 391, image: s391

ipsum significare, quanquam mallem jucundiora scribere, et digniora coelesti Tuo genio. Igitur, ex quo Bilsius per interpretem Responsionem Tuam recognovit, vocatis ad se amicis Zassio, Jordano, Anguillesio, aliisque nescio quibus, rursus in aperto cane labyrinthum thoracici ductus, insertionem sed obscuram in ductus quosdam jugulares ad caput tendentes, et denique sectionem musculorum sine sanguine magno conatu ostendit, identidem minitans se a Stat: Generalibus impetraturum brevi veniam idem Leidae publice ostendendi, atque ita tandem Anatomicis Leidensibus fauces obstruendi, ad quos Bartholinus provocâsset. Astantes mirari omnia, extollere in coelum, atque ita triumphare, ut eorum unus postridie Dn. Sylvio scriberet, Bilsiana illa mysteria digna esse, quae toto Mazarini patrimonio, hoc est 20. millionibus obryzi auri redimerentur. Elapsis aliquot diebus invisit me hîc Leidae D. Anguilles magnus Bilsii amicus, visa apud ipsum magnopere praedicavit, addens in eo jam esse Jordanum, ut in Bartholinum invectivâ insurgeret. Excepi, haud aliud lucraturum Jordanum, quam ut se prostitueret, et magnum virum allatrando, caninam facundiam ostentaret a Bartholini aliquo discipulo forsan iterum castigandam,


page 392, image: s392

proinde prudentius facturum, si vel tandem toties clamatum Bilsii Hylam, secretumque orbi, si sciret, patefaceret, vel, tacere se posse illa, quae nondum didicerat, tempestivo silentio doceret. Interrogavi, num Bilsius motum lymphae a trunco versus artus clare jam demonstrâsset, num in cane adhuc vivo sectos sine sanguine musculos ostendisset? Respondit, canem fuisse jam ante mortuum, jam ante praeparatum (ad quam praeparationem nemo admittitur) motum lymphae se non ausum fuisse scrupulose quaerere, ideoque hactenus dicenti Bilsio credere. Id solum videbar mihi ex ipsius subobscuris verbis intelligere, Bilsium ligare alicubi arteriam aortam, aut quamvis aliam, cane adhuc vivente, hinc ex lege circulationis sanguinem sensim illam partem deserere, et in venis postea accumulari, atque ita partem quamvis, sanguine alibi collecto, facile scindi, sine ulla cruoris effusione. Vix biduum ab ejus discessu effluxerat, cum Bilsii Epistola publicatur (quam a Jordano editam esse et Anguillesii sermo videctur conficere, et Cl. van Horne stylum agnoscit Jordanianum sibi ante infestum) sine ratione mordax, dentata, veneno plena, quam mittere una supersedeo, quia a Dn. Blasio missam arbitror. Cl. van Horne in suâ mumiâ


page 393, image: s393

pergit, vidique apud eum nuper brachium humanum ita conditum sine balsamorum ullâ mixturâ, ut omnia vasa apertissime ostendantur, non aliter ac in recenti cadavere, color nativus partium, sed pallidior aliquanto (id quod tamen facile se emendaturum profitetur) imo et mobilitas articulorum conservetur. Sane, si ita reliquum corporis absolverit, jam licebit Bilsio caepas comedere, et florenis 50000. frustrato (tanti enim mumias suas simul aestimat) parcius sua laudare, cum infra Hornianum artificium videantur aestimanda. Rogatum Te per me voluit Cl. van Horne, ut paulo plenius, si otium esset, sibi significares, quis sit ille Theophilus Raynaudus, quem ad partes vocas in Resp. ult. ubi impressus, num solide materiam illam de Mumiis pertractet. Monstravit mihi inter rariora sua Cl. van Horne 1. sceleton ferreum artificiosum a Hoffwenio Sueco superiori anno hic elaboratum, in quo venae, arteriae, et nervi, imo et lymphatica ostentantur, sibi mutuo, ut in homine fieri solet, implexa; venae subcaeruleo tinctae colore, arteriae rubicundiore, nervi albo, lymphatica ex pellucentibus globulis vitreis confecta ut simul perspicicuitas liquoris et valvulae quodammodo adumbrentur, omnia ex


page 394, image: s394

ferreis filis, sed variae crassitudinis elaborata, et in sceleti formam eleganter efficta; 2. musculorum omnium corporis humani elaboratissimas figuras, colore nativo splendidas, et partibus quadrimuli pueri magnitudine respondentes, quas magnâ industriâ se per insignem artificem hîc ait curâsse perfici, creditque nusquam gentium tale opus artis extare; 3. sceleton humanum nigrantibus ex atramento umbris ita hinc inde distinctum, ut intuenti et numeros adscriptos legenti statim pateat principium et finis musculorum per universum corpus. De salivaribus vasis quae nata sit Dn. Blasium inter et Stenonium nostrum controversia, non attingo, contentus adjecisse, Dn. Deusingium in tract. de Nutrimenti elaboratione, ostendere ductus illos inferiores (quos Whartono tribuimus) Avicennae fuisse cognitissimos, atque ab eo libr. 3. Can. fen. 6. prolixe descriptos, quibus Galenum, Carpum et Beringarium, ut vasorum horum conscios, adjungit; quod si idem de superioribus afferri possit, quod ominantur nonnulli, jam de invento non videtur operose litigandum. Tractatum Everardi de hominis brutorumque exortu cum Dn. Naschovio transmisi, speroque fore, ut brevi in manus Tuas incidat. Urgente tempore, et


page 395, image: s395

festinante tabellario, nihil superest quod addam, nisi me, dum vivo, futurum, Excellentissime Vir,

Clarissimo Nomini Tuo addictissimum

Lugd. Bat. 21. April. A. 1661.

Olaum Borrichium mm.

EPISTOLA XCII. De musculorum Sceleto. Monstra gemella. OLAO BORRICHIO Leidam.

PUdore suffundor, quod tamdiu responsum ad literas Tuas exoptatissimas distulerim. Noli credere mea id culpa factum. Gratiores enim fuere, quam ut negligerentur. Febricula me interea exercuit, et uxoris meae charissimae morbo implicitus amicis vacare non potui. Nunc, quia uterque cum sanitate nonnihil in gratiam rediit, ad officium reversus, gratias ago, quod per literas frequentes mihi communices, quae volupe est novisse. Advenit ad nos Illustris Burrhi vestri discipulus quidam, ut quidem refert, aegrosque nostros bene sperare jubet. Utinam promissis


page 396, image: s396

amplis eventus respondeat. Generali Majori Eggerich, magna promisit. Dubito an sit verus vates futurus. Gangraenam spernit, nec dubitat pro sedanda disuria, illi quoque parti affectae applicare emollientia doloremque sedantia, butyrum, crocum, lac, etc. Exitus acta probabit. De Bilsio omnem jam curam deposui, cum Repudii formulam antiquam ipsi miserim. Hisce enim litigiis nolim amplius implicari, nec otium id permittit. Quanto nunc satius est, ut loquar cum Seneca l. 3. de Ira c. 28. amicos parare, inimicos mitigare, Remp. administrare, transferre in res domesticas operam. Admirentur hominem qui velint, sequantur, laudent, osculentur umbram, ad me ista pertinere non putabo. Id populus curet,

?? qui stultus honores
Saepe dat indignis, et famae servit ineptus:
Qui stupet in titulis et imaginibus: ?

Theophili Raynaudi Clarissimi ex societate Jesu Viri liber de Incorruptione Cadaverum tanti non est, qui a Cl. van Horne desideretur. Impressus est Avenione in 8. Si velit, illius in gratiam curabo exscribi. Musculorum figuras colore nativo apud


page 397, image: s397

amicissimum Hornium a Te visas, nollem sibi secretas servaret author. Similes alibi vix extare scio. Aquapendentis non absimile fuit institutum, sed credo artificem Apellem defuisse. Ejusdem tabulas satis magnas aeri incisas habeo, quae necdum, quod sciam, lucem publicam viderunt. Bona fide eas mihi concredidit beatus Rhodius noster. De sceleto vero ex musculis artificialibus conficiendo, magnas olim cogitationes cepi, quas jam deposui. Animus fuerat, in scleleto humano suis locis affigere musculos ex corio vel panno rubro ad similitudinem verorum musculorum confectos, ut alia demonstratione in mumiis vel tabulis opus non esset, quando recentia cadavera denegarentur. Mutavi exinde consilium, ut labori parcerem et me his studiis subtraherem, quae plus oneris quam honoris hactenus inter nostros procurarunt. Dandus aliis loeus, qui, me suasore, provideant diligenter ne pectus oberret Caerulea in tabula, namque ego fortunae veniam dedi. Plura alias. Addo tamen, ut foecundior sit Epistola, foecundum esse gemellorum enixu annum, et copia digitorum. Heri enim


page 398, image: s398

mulier quaedam plebeja in urbe gemellas peperit, utriusque manu sex digitis aucta et ornata. Saepe in numero digitorum ludentem vidi naturam. Vide in urbe puellam sex in manu digitis luxuriantem. Duorum pollicum articuli infimi connati cernebantur, extremis separatis. Alium puerum duplici pollice observavi. Agnus in aedibus meis nuperrime duplici natura editus. Duplex erat scrotum, in utroque suus latebat testiculus. Vulvae autem vestigium elatiori loco erat. Hoc ipso quoque anno in Provincia nostra agnus visus triplici lingua, alibi duplici capite, in quorum altero informis caro magnam ejus partem tegebat, alterum dentibus plenum erat. Ego vero totidem linguas digitosque mihi apprecor, ut pro meritis et affectu meo Te laudem, quem tanti facio quanti neminem. Vale, amice optime, et publico bono, cui natus es, diu vive, meque tibi prorsus addictum ama. Salutant Te fratres et Collegae. Hafniae 6. Jul. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.



page 399, image: s399

EPISTOLA XCIII. De Mumiis. De Pelicano. De Hermaphrodito, et aliis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

EX quo postremas dedi, literae omnes mihi amarae, et acerba lux ipsa ob acerbissimum coelestissimi Patroni obitum, in quo quid Patria, quid Academia, quid omnes boni amiserint, interpretari desinam, ne commune vulnus attactu recrudescat. Pauca apud nos hodie nova, nisi quod Bartholini nomen indies magis inclarescat, nec obteratur Bilsianorum latratibus, sed illustretur. Centuriae Anat. ultimae cum tract. de nive versantur ab eruditis cupidissime, multa ibi praeclara, rara, ingeniosa. Nic. Stephani nomine quae nuper allatae sunt Animadversiones, spiritum et genium magni literatoris dissimulare nequeunt; unum miror, cum supra vires meas longe se attollant, esse tamen inter Professores Leidenses non paucos, qui meum partum appellitent, imo usque eo pervagata fama est, nt Bilsius nuper cum Achate suo Jordano Hagae multa et magna mihi tanquam Auctori minatus sit. Sed intra minas hactenus res stetit, speraboque, si ex istis fumis coeat tandem tempestas in nimbum, defuturum


page 400, image: s400

non esse, qui pluvium Oriona paulatim compescat. Nec leve vulnus iuflixit Bilsianae haeresi Stenonius noster disputationibus nuperrimis Tuo etiam celeberrimo nomini inscriptis, in quibus si quid in Dn. Blasium dictum videbitur asperius, mei id consilii non fuit ut publice se ita vindicaret, sed ardens juvenis cum Ciceroniano Aterio sufflaminari nequiit, quin pnblicam praefationem publicâ exciperet responsione; si quid ab ipso in Deusingium hepatis novum Statorem tentatum, amore Praeceptoris Dn. Bartholini id coeptum, nec forsan, ut opinor, immerito, quippe, cum Deusingio manus ad scribendum pruriat semper, nec tamen in Anatome, aut Bilsianis secretis multum olei consumpserit, non ferendum putavit Stenonius, ut de aliorum laboribus sine sudore triumphet. Edidit idem, praeter Animadversiones in Charletonum, etiam de hepatis officio (in quo obliquior est in Clar. Bartholinum) tractatum, item de foetu Mussipontano in abdomine nato Schedion, in quibus omnibus plus diligentiae et vellicationum est, quam solidae et cordatae eruditionis. Medicum studium hîc vix unquam fervidius tractatum est, nam Dn. Sylvius fervore bilem inter et pituitam, id est spiritum acidum et salem lixivum,


page 401, image: s401

ut vocat, excitato omnia paene corporis mala definit, atque ita continuas in nosocomio sectiones cum Divâ Chemiâ jungit, ut, cum hoc mense paene quotidie creati sint novi Doctores Medicinae (in quibus et Caesarem nomine et Galenum numeravimus, quanta nomina!) omnes ex ipsius officinâ prodierint, Sylvianisque principiis institerint, Dn. Lindano cum suo Hippocrate deserto et vacuâ in aulâ negligi Hippocratem ringente. Quae meditatus est tribus illis vastis voluminibus Dn. Schneiderus, suos etiam pati manes, paucis, sed ut spero, validis momentis evicit Stenonius privatis mecum sectionibus intentus; libellum, quam primum commode transferri ad vos possit, mittemus, adjunctis observationibus quibusdam de vasis oculos humectantibus et praesertim ductu, qui in punctis lachrymalibus exortus in nares abit, et per longitudinem nasi porrectus ad ultima nasi flabra interius se exonerat, unde lachrymantibus non per oculos tantum, sed et nares seri copia solet profluere; canalis est, haud scio, an unquam Anatomicis ante observatus. In nupero subjecto in nosocomio, pericardium inventum adhaerens ubique firmissime cordi, sine ullâ aquae pericardii guttulâ, secante Dn. Sylvio, qui jam liberius et publice in Bilsium


page 402, image: s402

invehitur, quod reversi Roterodamo amici nunquam magis ferbuisse Pyrgopolinicem narrent, quam ex quo Stephano tuo flagellante vapulavit; duo cadavera pollincta vendidisse fertur Christiano Duci Megapolitano 16000. florenorum, sed ad quasnam Calendas numerandi sint ultimi asses, nondum liquet, jamque in eo est ut reliquas divendat mumias cum arte condiendi, utrum id fiat metu artificii Horniani, an fortassis dono aliis oblaturus sit, quae tot millibus flor. vendere se gloriatur, nolim divinare; id unum indubitatum mihi, sine spe praedae haesurum ipsum in scopulo, postquam tot Medicinae proceres vanâ jactantiâ adversum se accendit. In nundinis nostris visa iterum Catharina Flandra, 18. annorum puella, vastissimi corporis, tota pulpamentum, prae pinguedine non stare, non incedere docta, ipsa jam 275. libras civiles pondere implens; visus pelecanus vivus in multis ab icone Jonstoni degenerans, pedes illi et corpus paene anserinum, sed alae multo longiores, collum ciconiae, rostrum subincurvum, longum, et in extremitate rubescens, inferior rostri pars membranacea, instar sacculi capacis, lingua illi nulla, color trunci et pectoris suave purpureus, alae ad album inclinabant; visus hermaphroditus triennis, cui Marthae nomen,


page 403, image: s403

quod foeminae esset vicinior, namque virilis nota supra pubem eminens mentiebatur potius mentulam, quam erat, quippe ex carunculis rubicundis massa informis constabat, per quas urinae guttatim reddebantur; visus et Petrus Dithmarsus sexennis, cui caetera sano sinistrae pollex vastissimus, index adhuc vastior, a Starcatero aut Rolando mutuo sumptos crederes, caro illis mollior, nec tamen doloribus obnoxia, nisi paulo ante tempestates ingruentes; visus Chuscus animal per omnia paene conveniens Jonstoni Carygueiae, quae foetus licet adultiores receptabat pro arbitrio in vulvam, quae illi interius hirsuta, facies in multis vulpeculae, cauda serpentina, a qua se saepe suspendebat ad arbores. Fuere et qui vivum ichneumonem, et coati ostenderent. Alius vitrum in filamenta tenuia deductum colo nebat versatili, id quod quî conveniat cum Cartesianis non assequor, qui particulas vitri ita rigidas definiunt, ut ne flecti quidem possint. De Burrhianâ dexteritate adhuc variatur judidiciis, necdum enim in salvo Appelbomius; aercum se Philosophum in familiari mecum colloquio appellabat, omnia se et puriora ab aere posse arcessere identidem non obscure innuens, quam quae a terrestribus eliciunt proletariae Medentum cohortes.


page 404, image: s404

Sagax illi ingenium, prudentia Itala, locuples crumena. Dn. Heereboort tui studiosissimus ante biduum obiit. In Anatomicis, quod sciam nihil alioquin publicam aspexit lucem. D. D. Hubertus Cartesianus varia molitur, sed adhuc intra domesticos parietes, praesertim in cerebro occupatur expendendo, fibras ibi Cartesii persequitur, illarumque nexum, exortum, progressum, totus in eo, ut ad conarion tanquam centrum omnes derivet; ego quidem cum Stenonio fibras ibi saepe observavi et innumeras, sed progressus non licuit examinare. Audio Rudbekium in eo esse, ut specimina quaedam rara, nec hactenus audita edat, quae ad vos prius, quam in Belgium forsan advolabunt. Plura alias, ego interea Te, Vir celeberrime, sacro Numini et Divae Hygieiae ex animo commendo, ut in Patriae gloriam lucidissima stella diu radies scintillesque, et, ut consuevisti, amare pergas

Lug. Bat. A. 1661. 23. ful:

Nominis Tui Clariss. studiosissimum

Olaum Borrichium mm.



page 405, image: s405

EPISTOLA XCIV. De Pericardio. Clitoridis excrescentia. Foeminae barbatae ex Hippocrate illustrantur. OLAO BORRICHIO Leidam.

IMmaturum Stephani mei opusculum, Tibi, rerum usu et eruditione maturiori, adscribi, valde miror. Nesciunt vel nescire volunt, quid inter utriusque genium et pennam intercedat discriminis, qui ita judicant. Doleo autem vices tuas, quod mei in gratiam invidiae illorum subjiciaris, qui satis docti sunt ad maledicendum. Tua vero Te virtus in tuto locat. Nihil non vicissim Tui causa experiar. Blasium et Stenonium optarem in pristinum amicitiae foedus redire. Controversia vix meretur tantum dissidium. In Deusingium nollem quidquam asperius dici, quia amicum se meum profitetur. Amice me in Epistola videtur tractasse, unde paria referre ipsi debeo. Sylvii vestri magnas et supra vulgus Medicorum surgentes operas aestimo, quibus Anatomica Chymicis jungit in functionum nostrarum illustrationem. Omnia laudem superant, et famam illi spondent aeternam. Bonum autem Hippocratem ejusque Interpretes, inter quos Lindanus eminet,


page 406, image: s406

nollem de ponte dejici. Ita enim semper novis recentiorum sententiis et opinionibus calculum adjeci, ut sua antiquitati reverentia servaretur, cui artis nostrae fundamenta debemus. Observationes de vasis oculorum, prorsus novis, avidissime exspectamus, gratias inventoribus acturi amplissimas, quas diligentia et felicitate merentur. Sylviana observatio pericardii ubique firmissime cordi adhaerentis, forsan similis est illi Columbo l. XV. notatae in discipulo Romano, cui pericardium dicitur defuisse, indeque in syncopen incidisse aquae defectu. Pelicani rostrum in Musaeo servo simile illi, quod in vivo te vidisse refers. Vidi eundem vivum, aliisque vocatum Onirocrotalum. An vero is sit Pelicanus, de quo adeo multa pietatis exempia memorant antiqui, valde dubito. Quia hermaphroditi facis mentionem, narrabo de Hallanda foemina barbata Ursula, annos nata 32. quae in urbe nostra oberrans pro hermaphrodita se jactat. Ut barbam nigram tegat, velo utitur, unde et pro exploratore habita fuit in oppidis nonnullis, quae pertransiit, quasi sexum mentiretur. Penem sat magnum monstrat, cum glande et praeputio infra os pubis pendulum, et sub hoc osse rimam vulvae angustam, vix pennae anserinae


page 407, image: s407

recipiendae capacem, per quam lotium mittit. Menstruo hactenus fluxu caruit, sed male tamen habet novilunii tempore, et varicosi sunt pedes. Urethra autem in pene pervia non est, nec in scroto testiculi propendent, virilitatem attestantes. Accurate igitur sine paropiis intuenti mihi apparet esse clitoris solito major et prolixior. Eo enim loco conspicitur, quo in aliis clitoris, in rima magna, quae ab extremo hujus descendit ad vulvae orificium supra montem veneris, ad latus labiis pudendi munitus. Clitoridem alias longius excrevisse vidi. Dimidiati digiti longitudine observavit Tulpius, et colli anserini magnitudine descripsit Platerus. In furore uterino [gap: Greek word(s)] concipere et manifeste tumere annotavit nuperrime Antonius Menjotus in Dissert. Paris. edit. 1660. p. 291. 292. Ego Venetiis osseam satis prolixam vidisse me memini. Foeminam igitur hanc potius esse censeo, quam marem, quanquam, propter mensium defectum, barbam alat. Interrogata, an maritum velit, annuit, modo haberi possit. Hinc deinde in Pomeraniam abiens, corporis sui usura Foeminam se probavit, petentibus militibus nimium de hac venere curiosis soluto pretio familiaris, nimis profecto pretioso, nam lue Venereâ


page 408, image: s408

infecta recessit. Turpis foeminae elegantem picturam expressit Apelles Regius Carolus van Mander. De barba ex menstrui sanguinis suppressione quae dixi autorem, ut novisti, habent Hippocratem, apud quem l. VI. Epid. s. 8. binae mulieres recensentur propter eandem causam barbatae. In vetulis id familiare post ordinarias mensium vices. Aliquae tamen uberius in corpore et mento pilis luxuriant. Vidi nuper in villa fratris mulierem grandaevam LXX. annos natam, surdam, prolixe barbatam, quae licet toto corpore rugoso hirsuta esset, barbam tamen tam demissam densamque gestabat, ut statis vicibus, ne oneri esset, tondere cogeretur. Asperam quoque seu gravem vocem habuit, quam in Phaethusa Pythei conjuge notat Cous §. 55. Nescio an hinc sententiae suae argumenta mutuari possint, qui pilis generandis sanguinem pinguiorem accersunt, qui plerumque in vetulis frigidior. Hinc forsan alii timidiores, succum singularem in sanguine dispersum, sed nomine ignotum, substituunt. Nihil tamen mutare satius duco. Quando enim sanguis in corpore subsistit sive morbo sive aetate in foeminis, qui alias excerni consueverat, subsistunt et excrementitiae humiditates in sanguine, quas per pilos natura solers expurgat.


page 409, image: s409

Burrhi magna apud nos fama est, quam constantem ipsi opto, nisi retro fata se vertant. Tu vero, mi Borrichi, de magna et perennatura fama certior, sicut mereris porro felix iter susceptum perfice, et me, quem tuum esse non ignoras, amare perge. Salutant Te Collegae omnes. Hafniae 19. August. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCV. De Burrhi scientia, Bilsii mumiis, Blottesandaei scripto, Boylaei experimentis, etc. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

SAepius ad Te irent literae meae, si vel res Tuae, vel meae in supervacuam metam intenderent; nunc quando nec curae tuae Orbi erudiendo destinatae verba rebus cassa relegere sustinent, nec meae sustinent scribere, tacendum mihi fuit, donec scribendi materies digna quaerenti se offerret. Primum igitur, quod ad Dn. Burrhum, ad colloquium ejus et quaedam secretiora spectanda, judicanda admissus, ex ultro citroque ventilatis variis capax


page 410, image: s410

ingenium non difficulter videor mihi colligere. Quid multis? Bartholino etiam, si quis alius, favet ex animo, suoque nomine officiosam per me denunciat salutem, ex scriptis egregiis et imagine Anatomico scripto praefixa magnum Bartholini ingenium se cognoscere identidem ingeminans. Visi sunt mihi thesauri ipsius et multi et electissimi, aurum, gemmae, rariora Naturae et artis opera; inspectum solicito oculo laboratorium; auditi miri de rerum Natura, de generationibus hominis, herbarum, mineraliumque discursus. In medicando tamen ajunt ipsum non sustinere semper exspectationem aegrorum, aliquando tamen prosperrime sanat. In metallicis credibile est illum sive sua sive (ut sunt qui existiment) aliena dexteritate eo esse provectum, ut de paupertate securus triumphet; servo ego ducatum unum et item alterum cum imagine Ducis Oenipontani ab ipso mihi, nomine auri veri Chemici donatum. Nemo tamen facile speret se in adyta secretorum ejus penetraturum, ita tecte, circumspecte, occulteque loquitur, ut Oedipo opus sit conjectore. Donaverat ipsi nuper Princeps quidam secretum condiendorum cadaverum a Bilsio magna pecuniarum vi redemptum, illud ipsum secretum mihi postea communicavit,


page 411, image: s411

tanquam parvi sibi aestimatum. Praeparatio illa Bilsiana ingeniosa tamen est, neque vero tota elixatione (quod persuadere incautioribus paraverat) absolvitur, neque olea et balsama alio fere instituto inunguntur, nisi ut tegant artisicium. Bilsius jam desperato imbre aureo Exclusam iterum regressus est, nullâ re ditior quam aere alieno. Tacent hodieque ejus clientes, nisi quod Deusingius adhuc lacertos valide moveat, et nescio quod regnum literarium animo meditetur. Nihilominus aut valde fallor, aut fraenum illi paratum est, quod proximo anni quadrante lascivientem compescet; prodierunt enim nuperrime Epistolae quaedam Eruditorum, edente Blottesandaeo, quibus libere in omnia paene ejus scripta animadvertitur, praesertim a supercilio ejus vindicantur summi Viri Thomas Bartholinus, Charleton, Burrhus, Scottus, Schneiderus, etc. Mitto cum nauclero Amstelredamensi exemplaria duo, in quibus deprehendet Vir celeberrimus scriptorem nominis illustris Bartholiniani amantissimum, et felle quidem hinc inde madentem sed, ut apparet, veri oppido studiosum; Inciderunt nuper in manus meas gloriosae Deusingii literae, Dn. Vorstio inscriptae, in quibus et in Dn. van Horne invehitur, et se


page 412, image: s412

nihil adeo formidare contendit Bartholini calamum. Quis scripti auctor fuerit, variant hic judicia, aliis alio inclinantibus, sed hariolari non est meum. In Anatomicis nhil prodiit novum; Stenonius jam iterato opere sua inventa luci exponit additque adversus Deusingium vindicias. Haud scio, an Boylei scriptum in manus Tuas inciderit; rara illi fuerunt circa aerem experimenta, de Respiratione quaedam adjungit oppido curiosa; bestiolas varias, mures, alaudas, vermes, insecta, in vitrum capax immittit, mox potenter aerem omnem e vitro exsugit, hinc rarae observationes circa convulsionis doctrinam, et necessitatem attracti aeris natae. Excusus jam iterum est Hagae liber Boylei latino idiomate, quanquam alia plura sint ejusdem Auctoris Anglice conscripta, omnia perquam curiosa. Dn. van Horne Vesalii Epitomen Anatomicam novis notis illustrat; Dn. Sylvius nondum specimina suae Philosophiae publico communicavit, sive, quod alii putant, ne aegre ferant Cartesiani, sive quod limam nondum ultimam addiderit. Dn. Lindanus, totus hactenus Hippocraticus, jam Cartesianis aequior esse coepit et Hippocratem Cartesianum fuisse docet, et Cartesium Hippocraticum, jam in Chemicorum castra transilit, Theoriam


page 413, image: s413

ex Hippocrate et Cartesio, praxin salutarem a Chemicis suadens hauriendam. Sed desino. Vale Vir celeberrime, atque, ut familiare Tibi hactenus, favere perge

Lugd. Bat. A. 1661. 24. Nov.

Celeberr. Nom. Tui Studiosissimo Cultori

Olao Borrichio.

EPISTOLA XCVI. De Coralliorum tinctura et sale cubiformi. OLAO BORRICHIO Leidam.

NIhil frequentioribus tuis literis mihi unquam gratius, doleoque quod paria semper non faciam. Intimam Tibi Magni Burrhi familiaritatem gratulor, cujus ubique magna fama In sinu quoque gaudeo, quod et me inter amicos numeret, et salutandum jusserit. Redde meo nomine gratias, et officia promptissima defer. Majorem gratiam mereretur, si curiosos dignosque ad intima sua admitteret, ut ita ad plures beneficii illius fructus distribuerentur. Multum est, quod Bilsianum secretum cadaverum condiendorum sis ab


page 414, image: s414

eo nactus, ita enim spes nobis affulget aliis quoque iri communicatum, ut suas tandem cristas Bilsius deponat. Nummum aureum Burrhianum hic habuit secum D. Andersonius, qui jam Curlandiam meditatur. Dissertatio mea de Hepate, Cl. Deusingio opposita, dudum est confecta, sed ante nundinas Francofurtenses publicae luci non exponet Bibliopola noster Hauboldus, ne sumptus suos perdat per Belgarum in recudendo promptitudinem. Non est, quod calamum meum reformidet, amice enim et modeste mecum egit, sicut inter bonos decet, et me quoque minus mordacem experietur, quia amicitias malo, quam inimicos. Epistolas a Blottesandaeo editas necdum videre licuit, neque quicquam ex experimentis Boylei, etiam de nomine mihi hactenus ignoti. Auges beneficium, quod nova hujusmodi non mihi tantum indices, sed et mittas, quanquam tardius subinde curentur. Quicquid in his similibusque emendis impenderis, libenter refundam, si pretium mihi significaveris. Stenonii nostri diligentiam et felicitatem satis laudare nequeo, quanquam necdum quidquam viderim, quod ex penna illius publice profluxerit, nuper tamen majoribus illum de meliore nota commendavi, cui aliquando Theatrum nostrum, adhuc


page 415, image: s415

pulvere squalidum, committi possit. D. Möinichenius has officii partes declinavit. Ita ars Medica in Academia feriatur. D. Ostenfeldius noster in Bibliotheca publica beato Bangio successit. Nuper tamen in praesentia Ser. Reg. Maj. binis canibus lien fuit a Chirurgo Regio exsectus, successitque in primo experimentum, altero mortuo. D. Suabius in Sueciam vocatus est ad defuncti Regis fratrem lauto stipendio. De caetero pessima est medicinae apud nos conditio. Det Deus meliora. Vos interea inter Musas florentes habitatis. Avide scirem, an quidquam amplius in Nive sis expertus. Vidi inter rariora Magni Gersdorphii tincturam tuam coralliorum signatam, menstruo insipido productam, ut et salem cubiformem. Verbo docebis me, an haec menstrua ex nive vel glacie conficiantur, ut inde majus nivi pretium statuere possim. Vidi quidem aliud menstruum insipidum aquosum apud Amicum hic nostrum in Chemicis versatum, tam salem quam tincturam coralliorum elicere, vix tamen ipse statuere audet veram illam esse tincturam, aut verum sal coralliorum. Quicquid sit, si ita tibi visum fuerit, Catalogum rarissimorum tuorum in chemico laboratorio Magni Gersdorphii laborum, si accuratum miseris, Cistae Medicae inseram,


page 416, image: s416

quae sub prelo jam fervet, magna tua cum laude. Hisce Vale, amicissime Borrichi, et me semper tuum porro ama. Maximis Vestris Doctoribus plurimam per te transscribo salutem, Vorstio, Lindano, Sylvio, Hornio, Golio, etc. Raptim Hafniae Prid. Calend. Decembr. 1661.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCVII. De variis in Anatome observatis. De nivium sale et sulphure, etc. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

QUem ut hactenus semper, ita plenius ultimis testatus es literis mei amorem, quaesitissimis gratiis prolixe venerarer, nisi constaret, non apud Deos modo efficacius agi, haberique gratias sentiendo, quam loquendo scribendoque, sed et apud homines diis similes: in quibus cum Te coelestissimus animus jam diu reposuerit, de vocibus laborandum mihi non erit, quando pectus nunc ipsum perorat, et, quoad vixero, perorabit. Deusingius, ut accepi, dum in confutando Digbaei de Pulvere Sympathetico


page 417, image: s417

tractatu fervide occupabatur, sensit a Blottesandaeanis ictum improviso ad medullas usque penetrantem, impactumque pectori telum quater ore momordit. Rarus hic est Medicus, qui non ex animo ipsi fiscellam hanc gratuletur. Dn. Vorstius etiam repetitis Epistolis ipsi suam illam parturiendi libros pruriginem exprobrat. Dn. Lindanus et Golius privatas suas Epistolas ab ipso inconsulte publicatas queruntur. D. van Horne, ex quo me narrante audivit Vindicias tuas in Deusingium mordere carceres, magno desiderio nundinas Francofurtenses praestolatur. Sistit se jam tandem Stenonii tractatulus, qui utinam se Tibi caeterisque probet Patronis, et famae primordia feliciter auspicetur. Dignum sane ingenium est, quod in spem patriae adolescat, cui si post exactos aliquot in his sacris annos publica Anatomes cura Hafniae commendetur, sperabo haud dubie ulteriora adhuc salutaris illius studii incrementa. Vivacissimis est e propinquo oculis, indefessus labore, judicio non infelix, etiam in humanioribus exercitus, cultusque. Pecquetus, cadente Patrono Fouquetio, securiora quaerit, jamque, ut accepi, in eo est, ut Bredae erigendae brevi Academiae Medici nomine inseratur. Bilsius magna spe honorariam


page 418, image: s418

Gröningae Professionem animo concipit. Boyleus (cujus scriptum nuper misi) cum Digbaeo, Glissonio, Willisio, et multis aliis, permissu Regio, Londini societatem novam molitur, hoc est, Collegium Curiosae Experientiae aperire instituit, sumptibus ex publico subministratis. Reusnerus quidam magnae famae Chemicus Amstelredami certam calculi curam pollicetur, nec infeliciter cesserunt tentamenta prima, audio tamen in uno atque altero jam auxilium infra vota stare coepisse. Dn. Burrhus (a quo iterum officiose Tibi salutem mitto) versatur in veteri suo curriculo, et multa et praeclara minatur. In Anatome haec duntaxat nova: Secuit nuper Dn. van Horne quendam Martinum den Slaper, Typographum, qui, quod febricula tentatus carnificis ministerium occuparet, hoc est, ipsum se e clavo fenestrae suspenderet, cessit in praedam novaculis publicis. Duo in illo rariora: Totum pectus, imo et abdomen hispidum, imo et dorsum, sed praecipue brachiorum superiora, nec tamen pili illi, praesertim in dorso, ad inferiora vergebant, ut solenne alias, sed nitebantur omnes versus superiora; In humeris, qua brachia exeunt, tam hirsuta omnia, ut pene ursi alicujus armos videre me existimarem; In cruribus tamen vix


page 419, image: s419

pilorum vestigium. Quod ad interiora, solus lien peccasse videbatur, ablatâ enim, qua tegitur, membrana, totum lienis parenchyma instar crassae et nigrae amurcae diffluebat, nihil in eo solidum, ut non crederetur dissimile vero, ex corruptione melancholici visceris miserum in deliria actum jus vitae suae laqueo dixisse; quanquam fatear Dn. Sylvium id non facile admissurum, peccare in melancholicis lienem, qui in 50. et ultra cadaveribus vix unquam se lienis vitia deprehendere potuisse testatur. Quicquid sit, certe melancholicus hic fuit, atque in morbo suo nihil magis timuit, quam solitudinem, instare sibi laqueum, si solus relinqueretur, animo praesagiens. Ut obiter addam, consuetum illi adhuc sano fuisse, in conventiculis cum amicis, animi gratia saepe frontem in imaginem Daemonis efferare, unde non paucorum conjectura fuit, astitisse illi in ultimis invisum hostem, et collum laqueo induisse. Ex eo tempore sectus a D. Sylvio in Nosocomio febricitans et ictericus, in quo haec potissimum mihi observata. 1. Folliculus fellis grandis, distentus bile, hinc aegro ob ductus bilarii obstructionem diuturna suerat alui constipatio. In ventriculis cerebri flavus humor bili non dissimilis; an forsan bilis alia via


page 420, image: s420

in sanguinem spirituosiori et tincturae similiori parte irruerat, et humores corporis infecerat? 2. Cor in confinio venae cavae hinc inde cruentum, haud dubie ob humorum acrimoniam (quam acidam voluit Sylvius.) 3. Ductus thoracicus se duplici ostiolo, sed minuto utroquo et anfractuoso, in subclaviam exonerabat. 4. In medio gulae lumbricus vivus. 5. Labia, quod tumidiora deprehenderentur, aperta magnum glandularum numerum statim sub cute ostendebant; postridie privatim aperta crura itidem infinitas glandulas sub cute latere docebant, ut forsan non incredibile sit annexas esse per universum corpus cutis interiori faciei glandulas minutissimas, ex quibus sudor exprimatur, adeo ut pori corporis non sint nisi harum glandularum minuti ductus, esse autem has glandulas in sano corpore adeo minutas ut visum pene fugiant, in morboso conspectiores. 6. In glandula pineali inventae sunt aliquot arenulae durissimae et pellucidae. 7. Foramen ovale adhuc patens in quinquagenario Viro. Denique privatim duos embryones humanos septimestres uno partu nuper exclusos, sed mortuos, obtinuimus, in quibus haec rariora: 1. Alter altero paene duplo major, argumentum superfoetationis. 2. Os vastum, pili in superciliis,


page 421, image: s421

oculi in orbitas refugi, sternum depressum, crura et femora respectu corporis reliqui brevissima, patellae genuum extantes, unguium aderant vestigia. 3. Hepar grande, pallens, ut et lien, vena umbilicalis crassitudine aequabat crassum intestinum, renes ex frustillis quidem compacti, sed tamen sic satis solidi, testes intra cavitatem abdominis coerciti, pulmones albi sed solidi, nullus, ne in corde quidem, aut arteriis sanguis, sed in cavitate pectoris copiosa aqua viscosa subviridis; credita fuit (meretricula enim erat) pharmaco abortum procurasse, etc. Ultimo privatim validum canem vivum secuimus, in qua sectione haec notanda: 1. Statuimus quinque vascula vitrea ordine, quibus infusus erat spiritus aceti, ol. salis tartari per deliqu. solutio aluminis, sp. salis armoniaci, sp. vini; in singula vitra ex arteria inguinali ealentem sanguinem infudimus, inspeximus post intervallum, et plenius postridie omnia, observavimusque (quod et superiori aestate mihi animadversum) sanguinem, cui affusus erat spiritus aceti, redditum nigricantem instar sanguinis melancholicorum, sedimento crasso, copioso, atro, supernatantem liquorem paene etiam atrum; cui affusum


page 422, image: s422

ol. sal. Tartari, redditum coloris sic satis floridi, sed turbidiorem liquorem, sedimentum nullum, ramenta tantum fibrillarum instar hinc inde conspicua; cui affusa solutio aluminis redditum instar putidae et subcineritiae putrilaginis, omni sanguinis colore prorsus abolito; cui affusus spiritus vini, redditum turbidiorem, quam cui ol. sal. Tartari; cui sp. sal. armoniaci, redditum omnium elegantissimum, colore floridum, tenuem substantia, in fundo sedimentum diaphanum instar gelatinae ribium; decretum hinc, in sanguine seu corrigendo seu in suo statu conservando multum posse spiritum illum salis armoniaci urinosum, quem facillime conficio ita: R. sal. armoniaci Unc. IV. solve in aqua pulvia, hinc R. sal. Tartari Unc. IV. solve in alia aqua pluvia, confunde citissime solutiones, destilla lenissime ex arena, prodibit statim sp. salis armon. urinosi saporis, qui prius destillat, potentior est, et in variis malis efficax, si adjunctis aliis ingratus odor occultetur. 2. Inquisivimus in experimentum Eyssonii, h. e. expressimus ex viventis adhuc canis ventriculo chylum, et ex folliculo bilem, in intestinum duodenum simul, tentaturi num hi liquores una effervescerent confusi, sed nulla notabilis


page 423, image: s423

effervescentia nobis observata. 3. Inflavimus arteriam emulgentem prope renes, sed non penetrare potuit vel flatus, vel spiritus vini in pelvim, quod tamen avidissime a nobis quaesitum. 4. Degustavimus liquorem in ductu thoracico, et manifeste acidiusculum deprehendimus, diceres dilutiorem succum citri. 5. Visa lymphatica colli et ductus thoracicus simul se in cavam effundere, locis tamen ita a se discretis, ut latus culmus inter utrumque possit interjacere; utrumque tamen foramen valvula communi tegitur circa claviculas, quatuor praeter propter digitis a dextro cordis ventriculo. Sed forsan in Anatome hac vice nimium videbor effusus, contraham vela, ubi prius adjecero Dn. van Horne Ser. Regi nostro emendum offerre sceleton illud suum ferreum in quo venae, arteriae, nervi, lymphatica, omnia suo ordine repraesentantur, alio atque alio colore ceu vasa requirunt, de quo simulacro, nisi fallor, jam ante monui. Possidet quoque adhuc figuras musculorum omnium totius humani corporis artifice manu expressas, servato colore partium naturali, magnitudo omnibus quae referat membra pueri quadrimuli, tria sunt volumina, quae 1200. flotenis aestimat. Quod ad nivium (de quibus


page 424, image: s424

Exc. Tua scribit) secreta attinet, in iis in Belgio pauca praestiti, nisi quod superiori hieme experimenti gratiâ examinando nivem Batavam deprehenderim eam nec sulphure inflammabili nec sale cubico carere, itidem ut illam Hafniensem et caetera quae aerem percolant subtilius. Hoc anno nivem hic conspeximus nullam. Mirum, quosdam in nivibus nitrum asserere, cum ausim Jovem lapidem jurare id observatum esse nunquam; scilicet qui perfunctorie rem tentant, ita rem se se credunt habere, cum curiosioribus alia omnino facie se nix ostendat. Quae in laboratorio Gersdorffiano a me observata sunt, habent soisan, quo se se jam tum curiosis probarent, sed mihi ipsi nondum satisfacio, restat ut maturescant plenius mea opera, quam publice videantur. Altius penetrare decretum est, si Deo meo ita decretum. Inter apia, quod dicitur, adhuc versor, in sacraria naturae intima admitti non est nisi Deorum, et Diis similium. Cistae Medicae nomen meum inseri gloriosum quidem, sed supra fortunas hactenus meas. Si meminisse mei visum fuerit, alia ratione fieri non videtur commodum, nisi ut moneatur Lector, secutura editione, ubi me Deus Opt. Max. patriae restituerit, justum auctarium ex curiosis


page 425, image: s425

naturae et artis operibus forsan sperari posse. Menstruum eliciens tincturam et salem Coralliorum, idque plane insipidum, quale dari in rerum natura abnuit Zwelferus, in aurem Tibi dicam, ubi nos iterum fata conjunxerint. Vale delitium et decus meum, et electiss. Collegas officiose saluta. Lugd. Bat. 1662. d. 9. Jan.

Exc. T.

Studiosiss.

Ol. Borrichius.

EPISTOLA XCVIII. De Tinctura Amelungi et Mercurii usu in steatomate. OLAO BORRICHIO Leidam.

OBruis me tua humanitate et officiorum promptitudine, et adjunctis munusculis literariis. Blottesandaei Epistolas recte accepi, et ex illis tuum genium et affectum nonnulli divinant. Sunt enim qui credunt in Tuo Musaeo natas, velut ex Jovis cerebro, diffusamque Tuam eruditionem, scribendi elegantiam, et acumen laudant. Optassem tamen mitius nonnihil cum adversario egisset autor, quem vix


page 426, image: s426

credo malo animo vel me oppugnasse, vel sinistra de Burrho judicia divulgasse. Quidquid sit, Serenissimo Regi nostro alterum exemplar subjectissime data occasione obtuli, quum de Te sermo incidisset, Rexque clementissimus tuam diligentiam et perspicaciam clementer laudasset, ego, quod mearum partium erat, plura de Te addidi. Boyleus quoque non ita pridem mihi tuo nomine fuit traditus, pro quo gratias ago, quanquam ante, editionem Londinensem in Burrsa evolverim. Multum tamen Tibi debeo, quod primus et nomen tanti Authoris indicaveris, et ipsum librum viliori pretio usibus meis destinaveris, si pretium haud gravate indicares, libenter refunderem. Tandem quoque Stenonii nostri Observationes Anatomicas accepi, oppido curiosas, novas et eruditas, quas Ser. Regi nostro ostendi, cui Majestati placuit subditi sui diligentia expositis per me variis inventorum novorum usibus et plenis authoris laudibus, Theatri nostri gloriae aliquando inservituri. Evasere tandem prelum opuscula nostra, nempe Cista Medica, domus Anatomica, et Dissertatio de Hepate Defuncto, quam hic inclusam mitto. Optassem sane, ut operationes Tuae Chymicae in Cista quoque legerentur, quia vero venia tua id fieri


page 427, image: s427

non potuit, tam diu isto thesauro defraudabitur lector, donec ipse commodum judicaveris. Interea ibidem leguntur amicissimi nostri D. Payngk labores Chymici, quos superiori anno ab ipso obtinui, qui te plurimum salutat. Amplissimas gratias Tibi ago, quod ex scriniis tuis secretioribus mihi communices, quae inter arcana artis servas. Rara ea est Chymicorum liberalitas, qui sibi plerunque servant, quae Natura ipsis aperuit. A te istam invidiam removes, quae illorum tantum mentes occupat, qui inopiâ quadam laborant. Quanquam vero hoc studiorum genus diu deposuerim propter oculorum imbecillitatem et vigilatas noctes, tamen desiderio naturae interioris subinde accendor. Miratus sum quum inter tuos labores legerem, quonam luto testas tuas conficeres, quae omnem ignis vim eluderent et a salibus quoque tutae essent. Quin praestare possis ea, de de quibus spem fecisti, non dubito, quia omni fide es dignissimus, nec etiam dubitare audeo, nisi secretissima sint, intimioris notae amicis Te tuaque nonnulla revelaturum. De Eyssonii experimento nihil hactenus inaudivi, nec quis ille Reusnerus Chymicus sit. Ad nos deferri coepit Tinctura solaris Amelungi Lipsiensis, quae eosdem patitur manes, laudatur enim


page 428, image: s428

ab his, culpatur ab illis. Magnam tamen ejus in pellendo calculo efficaciam depraedicat Magnificus Acad. Rector D. Scavenius noster. Plurimorum apud nos opinio est, ex sale armoniaco esse confectam, nec sapor aliud suadet. Nuper magnam ejus copiam ad nos attulit cognatus Amelungi, magnoque pretio divendidit. In Republica nostra literaria parum occurrit, mentione dignum. In cathedra Theologica vacua successit M. Pfeissius, cui quoque id indultum, ut, servato priori officio solitisque reditibus, per vicarium diaconum fratrem M. Bremeri, ut ferunt, parte laborum in concionibus sublevetur. Faxit Deus, ut omnia cedant in publicum bonum, cui Vir ille Clarissimus natus videtur. Inter D. Suabium et Chirurgum Jonam Nicolai, orta de Mercurio praecipitato contentio, quem in Steatomate quodam pueri in natibus haerente hic adhibuit, ille damnavit. Rogati Mcdici nostri sententiam de hac quaestione, sine ullius partis praejudicio pronunciarunt: Mercurium praecipitatum probe praeparatum in steatomate partis musculosae et remotae externe tantum quantitate duorum granorum per tres quatuorque dies adhibitum, non posse ex se diarrhoeam, vel paralysin, vel metum mortis adferre. Chirurgus hac


page 429, image: s429

nostra sententia elatior, typis haec aliaque commisit, ut laudatum Medicum diffamaret, publiceque per plateas divendidit, unde commotus jam Suabius, antequam in Sueciam se recipiat, statuit judicio cum Chirurgo experiri, nosque in aliam sententiam flectere. Exitum Tibi perscribam, si volupe fuerit tuas curas huc demittere. Hisce vale, mi Borrichi, et me, ut soles, ama semper Tuum. Salutant Te Collegae omnes honoratissimi. Salutem nuntia Generosissimis Gersdorphiis, ut et Vorstio, Lindano, Sylvio, van Horne caeterisque Academiae Leidensis luminibus, Jacobaeo pariter nostro et Braemio. Hafn. 14. Februar. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

EPISTOLA XCIX. De Blottesandaeani scripti Auctore, salis nivalis naturâ, Burrhi artificio restituendorum oculorum, rene urinâ pleno etc. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.

OFficiosissimis literis Tuis oppido exhilaratus uno torqueor, quod Blottesandaei Epistolae mihi vindicentur. Idem


page 430, image: s430

creditum hîc initio Medicis quibusdam Leidensibus, sed quantum absim ab ea culpâ, notum amicis, quibus ego familiariter et quotidie hîc agnoscor. Nihil mihi cum litibus alienis, qui veritatem saepe existimem amitti litigando. Vox Deusingii in nuperis ad D. Vorstium literis: Bartholino committi si metuissem, nequaquam illi contradixissem. Absque illo Blottesandaeo esset, jam brevi plenum conviciorum librum contra Te forsan vidisses, quod in nuperrimis et Eruditissimis Dissertationibus de hepate Defuncto (quas non tantum ego, sed et Dn. Sylvius, Dn. van Horne cupidissime perlegimus) Deusingium voces Bilsianum, quod juramenti neglecti reum postules, etc. nam haec poppysmata ferre nequit nauseabundum ingenium, nunc quum integra conviciorum plaustra publice contra illum Blottesandaeum evomuit, spes est usque eo deferbuisse ejus venenum, ut tam subito iterum spumare nequeat, titillante licet Cl. Bartholino; jam censuram libri illius Boyleani imprimendam obtulit Typographo, quin et Digbaeum de pulvere sympathetico brevi etiam, ut sperat, in triumphum ducet. Cistam Medicam Tuae Excell. raptim jam percurri, opus plenum eruditionis, plenum pietatis, gratulorque ex animo Antecessoribus


page 431, image: s431

Medicis nostris, qui ad Achillem suum depraedicandum etiam mortui novum invenerunt Homerum. Nec tam ingratam futuram auguror posteritatem, ut non etiam Alexandro suus nascatur Plutarchus, suus Curtius. Cl. Payngkii labores summopere aestimo, et magni laboris, industriae, ingenii opera agnosco, si eo familiaritatis devenissem, rogarem Exp. Virum, an Ol. illud salis nivalis sit salini generis, an vere oleosi (sive sulphurei generis, quale ego inde soleo extrahere) An Sulphur Vitrioli narcoticum, quod possidet, vere ardeat (quale hîc vidi). Magnopere me delectant illius in aereis substantiis, et meteoris labores: ego me nondum ita felicem sensi, ut ex aere, glacie, rore, nive, pruinâ, pluviis, salem fixum potuerim extrahere, imo ne vulgariter volatilem quidem, sed medii generis, cubicae figurae, ingenio paene salis communis (nam salem communem inter vere fixa salia hactenus numerare non ausim) salem autem fixum, hoc est, cum spiritibus acidis potenter effervescentem, sive alkalicum, nequaquam licuit inde exprimere. Sed forsan per salem fixum Cl. Payngkius non alkalicum, sed sali communi vicinum intelligit, et in eosdem mecum incidit labores. Salem et liquorem ignis


page 432, image: s432

elaborare rarum est; eo recidit Dn. Sylvii mens, ut existimet salem ignis penetrare vitra et pondus addere liquefactis, sed seorsum haec duo sistere, meis viribus majus est. Et illa pulchra: Ol. talci sine igne, Calcinatio Solaris sine igne, Ol. Vitrioli et Sulphuris per descensum. Noster hîc Dupont Gallus per campanam destillat sp. Sulphuris tantum die uno, quantum alii vix decem, raro etiam artificio. Percuperem scire, num Sulphur Veneris Dn. Payngkii vere ardeat, quale memini mc olim extraxisse. Hîc omnia plena curiosis. Praeter alia varia, novum quiddam nuper a Burrho inventum: Ille scalpellum altissime adigit in ipsam pupillam canis, anseris, etc. exprimit deinde digitis omnes ex oculo humores, etiam vitreum, et crystallinum (quod ego his oculis jam bis conspexi), per siphonem aquam quandam medicatam guttatim iterum in oculum infundit, quae primo reliquias humorum oculi in canthum oculorum expcllit strophiolo demendas, hinc bulbum oculi ad pristinam rotunditatem explet, quo facto permittitur sibi bestia, et aliquot diebus iterum tantillum aquae ejus medicatae aspergitur. Dictu mirum, nono die efficaciter videt iterum animal, redeunt colores, redit substantia humorum, qualis


page 433, image: s433

ante digitis expressa fuit, idque in utroque oculo tentatur, ne quis altero oculorum uti existimet animal, altero excaecato. Quod superat, illos novos oculos iterum per Chiasmon incidit iterum exprimit humores, infundit aquam suam albam medicatam, redit iterum visus animali, solae cicatrices in tunicis oculorum remanent, sed quae et ipsae ita sensim tenuantur, ut vix conspici queant. Alterum ex urbe nostrâ Leidensi novum: Dn. van Horne, me et Dn. Jacobaeo comitatus nuper infantem recens natum inspexit, in quo praeter monstrosum os in quatuor angulos efformatum (quod fissum superius palatum nasi etiam inferiora perverterat) id peculiare nobis conspectum: Ren sinister totam paene capacitatem abdominis implebat, intumuerat ita venter, ut alii hydropem, alii vel hepar vel lienem luxuriare crederemus. Sed aperto ventre deprehendimus renem dextrum naturali esse similem, succenturiatum quoque renem sinistrum satis sanum, sed renem ipsum sinistrum pileo meo magnitudine respondentem, vasa sanguinea exterius in eo ita magna et conspicua ut majorem calamum scriptorium superarent, apertus ren profudit ex suo penu ad duas pintas aquae subflavae; mirati causam deprehendimus


page 434, image: s434

ureterem sinistrum fuisse per omnia impervium, hinc urinam in rene stagnasse aliquot haud dubie mensibus. Vivebat tamen foetus aliquot a partu horis. In eodem latere sinistro manifeste deprehendimus testiculum foemineum cum alâ verspertilionis dicta, et ductu ad uterum ferente, nullus tamen aderat uterus, nam masculus erat, et scrotum suis testiculis insignitum. Alioquin et hîc Amstelredami varia rariora mihi visa apud Eruditissimam Poetriam Catharinam Questiers, quae ingeniosissime non tantum pingit, sculpit, poetatur, sed balsama omnis generis raro artificio a rancore defendit, in Chemicis ita quoque versata, ut sine igne, sine glacie, sine nivibus, quovis anni tempore ex plantis omnis generis destillando aquas efficacissimas elicere possit, quod artificium licet ego, aliique magnopere ambiant, non passa est tamen se hactenus persuaderi, ut secretum aperiret. Monetas etiam antiquas magno numero possidet, sed omnibus suis rarioribus rarior ipsa, quae cum obesissima sit et virgo, et locuples, ingenio tamen et arte certat cum virorum ingeniosissimo quoque. De Crucibulis meis jubeo Tuam Excellentiam esse securam, quae enim in Catalogo illo Gerstorffiano descripsi, verissima sunt omnia. Si Amelungii antinephriticum


page 435, image: s435

sine controversiâ esset innoxium et salutare, optarem meo Christ: Gerstorffio aliquot ejus doses, qui gravissime per intervalla eo malo affligitur. Reusneri illa aqua jam plane emarcuit. Si grave non esset, desiderarem catastrophen audire controversiae Doct. Suabium inter et Chirurgum Antagonistam excitatae. Ego hîc jam varias herniarum sectiones, et calculi per sectionem extractiones apud Lithotomum Urbis felicem Rochum van Dijck per intervalla inspicio. Plura jam non occurrunt, nisi quod iterum iterumque testari cupiam, me, dum vixero, victurum Amstelod. 25. Mart. 1662.

Excell. Tuae

studiosiss.

Ol. Borrich.

EPISTOLA C. De humoribus oculorum restituendis. Suffusionis curatio. Censura Facultatis Medicae Hafniensis de Mercurii usu in puellula. OLAO BORRICHIO Amstelodamum.

REdux ad nos Nepos meus ex Sorore charissimus Jacobaeus, satis tuam fidem


page 436, image: s436

et constantem amorem depraedicare non potest, gratulatus sibi quod in arctiorem tuam amicitiam penetraverit. Ego igitur etiam illius nomine Tibi, amicissime Borrichi, multa debeo, spondeoque quaevis officia reciproca. In sinu gaudeo, quod Blottesandaeus non sis, in quem satyricum suum stilum strinxit Deusingius. Necdum rescivi quo animo meam responsionem susceperit, qua non credo illum potuisse offendi, aegre enim novis inimicitiis me implicarem hoc flexu aetatis. A D. Payngkio nostro quantum expiscari potui, in eosdem tecum incidit labores in plerisque quae signasti, nisi quod salem et ignis liquorem sibi secretum servet. Tibi vero gratulor de intimiore Burrhi Magni amicitia, qui omnes mortales in admirationem sui conjicit, meque inprimis, qui inauditis hactenus illius operationibus valde afficior. Spondet nobis aureum seculum. Captum meum superat, quod humores omnes oculorum exprimi possint, et alii liquores eodem commodo substitui. Fateor humores dictos medii tantum rationem obtinere. Caeterum an aureus ille vel certe auro juxta aestimandus liquor Burrhianus in triplicis medii diversitatem concrescere possit debeatque, libenter scirem, et an ita alteratus


page 437, image: s437

mutatusque appareat quando secunda vice, sicut scribis, eadem pupillae sectio repetitur. Ut enim vices illorum suppleat, in eandem figuram debet concrescere, nisi alius sit horum humorum in oculo usus, quam hactenus credidimus. Omnem admirationem superaret ars haec divina, si ejus successum in homine quoque probares, in quo perfectior est oculi fabrica, quique mutationis seriem veritatemque enarrare potest. Cataractae certe ingens erit praesidium, dubito autem, an gutta serena ex vitio nervi optici quidquam inde commodi queat sperare. Quidquid sit, omnium Oculariorum veterum et recentiorum conatus post se multis passibus reliquit artificium Burrhianum. Fuere quidem alii, qui non absimilia in humoribus oculorum attentarunt; non credo tamen cum Burrho, illustri Naturae amasio, comparandos. Succo ulmi deperditos oculorum humores restitui, narratur. Duncano Liddelio notae famae Medico. familiare fuisse magnus Arnisaeus testabatur, humoris vitrei defectum albumine ovi supplere. At quis de crystallino humore tale quid aut tentare fuit conatus, aut cogitare? Ego vix fidem narratis adhiberem, nisi et Tu esses oculatus testis, et Burrhum minora miracula scirem dedecere. Hac


page 438, image: s438

occasione similem naturae benignitatem annotabo, quam currente anno expertus est Michael Schow nostras. Suffusione oculi sinistri per aliquot annos laborans, morbo aliquo nuper comprehensus, nescio adhuc quo, sua sponte vel morbi auxilio cataractam subsedisse observavit, restituto prorsus oculo, sola filamenti specie pro vestigio relicta. Ingens est gloria Catharinae Questiers, major futura, si secretum suum aquas sine igne destillandi aperiret orbi. Inter nostras foeminas, quae hactenus virtute et eruditione caput extulit, Brigitta Tottia vivere Sorae desiit. D. Suabius in procinctu est itineris. Jure Chirurgum adversarium persequitur, idque impetratâ a Facultate nostra aliâ Censurâ; sed dum acerbius coram judicio urbano invehitur in adversarium, mendaciique reum agit, justam suam causam fecit pravam, jamque lis in suspenso haeret et indiremta, Magistratu urbano concordiam urgente et suadente. Censuram Facultatis nostrae mitto. D. Legardus cum Serenissimo Principe nostro ad exteros abiit. D. Janus Naschovius Medicus Nidrosiensis in puteum lapsus misere occubuit. Ita ubique Medicis naufragia. D. Wilhelmus Wormius Olai filius ad cathedram Physices Experimentalis vocatus


page 439, image: s439

est, jure senii post Te gavisurus. Pro filio suo Theatrum Anatomicum obtinuit amicissimus noster D. Simon Paulli cum stipendio 400. Imperialium, pro quo obtinendo variis carminibus utrinque certatum fuit, quae proxime mittam. D. Ostenfeldium, optatissimum Collegam nostrum, a thermis Swalbacensibus reducem brevi videbitis, cui eapropter felix iter precor, et Tibi omnia prospera. Vale, mi Borrichi, meque semper Tuum ama. Saluta quaeso Stenonium nostrum, cui alia occasione respondebo. Raptim Hafniae prid. Cal. Jun. 1662.

T. T.

Th. Bartholinus.

Censura Medicae Facultatis Hafniensis: seu Responsiones ad Quaesita D. Suabii.

Ad primum: An puellulae morbus fuerit contagiosus etc. R. Quandoquidem id jam D. Suabius demum post curatum morbum quaerit, nec ullus nostrum ad curationem vel consilium antea admissus, ut ne puellulam morbi hujus tempore viderit quisquam ex nostris; nec ex actis et probatis, ab utraque parte in judicio nostro prolatis, perfecta ulla cognitio de morbi essentia haberi potest; iccirco non potuimus


page 440, image: s440

post tanti temporis moram quicquam ea de re statuere, nec pro contagioso morbum habere. Interim tamen si curatio a Chirurgo Jona instituta propriaque ejus confessio conferatur cum morbi contumacia, videtur Chirurgus suspectam habuisse malignitatem aliquam, quae tamen nec ex medicamentis et alexipharmacis prudenter ad explorandum a Medico D. Suabio exhibitis, nec ex documentis demonstrari potest.

Ad secundum: An D. Suabii praescripta et exhibita medicamenta, provocaverint vel provocare potuerint in puellula diarrhaeam? R. Ex duobus medicamentis a D. Jacobo Suabio nobis ostensis et a Pharmacopoeo Johanne Kirckhofio praeparatis et subscriptis 26. et 27. Maji 1661. videre non possumus ex se diarrhoeam provocasse, siquidem ex methodi praescripto fuere adhibita, nec puellulae ex confessione parentum male cessere, et diarrhoea demum sexto exinde die dicitur supervenisse.

Ad tertium: An pustula in natibus puellae fuerit steatoma? R. Quanquam nemo ex nostris istum tumorem viderit, de quo judicium nostrum exquiritur; tamen quantum ex actis et probatis conjicere possumus, judicamus nec pustulam fuisse, nec steatoma proprie ita peritioribus Chirurgis


page 441, image: s441

appellatum, sed aliud tuberculum durum in ejusmodi locis infantum nasci solitum. Ad quartum: Quod Aquam Mercurialem concernit, qua Chirurgus Jonas, juxta propriam in judicio prolatam praescriptionem, ad fauces infantis eluendas usus est, judicamus illam in adultis tempestive et debita cautione in hujusmodi faucium affectibus non sine insigni juvamento adhiberi, et longe tutius quam in infantibus, qui expuere nesciunt illa quibus os et fauces eluuntur, quare maxima cautela in puerulis horum usus suadendus. Et siquidem ex documentis qpparet, praescriptam aquam Mercurialem exigua valde dosi, et magno infantis commodo adhibitam esse, nullo graviore symptomate per longam moram subsequente; judicare non possumus istam aquam mercurialem tali cautela et tempestive faucibus infantis infectis inunctam mortem potuisse inferre. Deinde quod Mercurium praecipitatum spectat, in tumore natium a Chirurgo adhibitum, an causa mortis esse potuerit, si in ejus usu Chirurgus perrexisset? Quanquam Mercurius praecipitatus in affectibus externis infectis, musculosis et remotis legitime inunctus non solum sine periculo, sed etiam magno commodo adhibeatur; tamen quia in hac puellula a Chirurgo


page 442, image: s442

Inunctus fuit parti prope ani sphincterem insigni sensu praeditum, referantque documenta, vehementia inde sequuta esse symptomata, nempe dolores, tremores, et motus convulsivos, aliter judicare non possumus, quam excontinuato usu pulveris hujus mercurii praecipitati inspersi in ulcere pene expurgato, prope sphincterem ani, et perseverantibus similibus symptomatibus, mortem potuisse accelerari in infante. etc. etc.

FINIS.

Figurae sequentes spectant paginam 207. 314. 316.

[gap: INDEX]