07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com).
image: as001
THOMAE BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM, a Doctis vel ad Doctos scriptarum, CENTURIA I. [gap: illustration] HAGAE COMITUM, Apud PETRUM GOSSE, Bibliopolam. MDCCXL.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
[gap: epistolarum centuria I.]
page 417, image: s417
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA.
EPISTOLA I. De Pharmacopoeis. GUIDONI PATINO Parisios.
QUod prolixas pro Dissertatione nostra nuper egeris gratias, id totum humanitati tuae adscribendum. Non merentur enim Schediasmata nostra vel tantillum pretiosi otii tui, ne applausum dicam. Video autem te foetus nostros eo excipere animo, quo me solebas, et ex iis redire in sincerae amicitiae memoriam. Displicet inprimis, quod ad Te reliqua nostra mittendi non detur occasio. Locorum impedit distantia, et conducti internuntii dona haec pretio nimio vendunt. Non dubito, quin ex
page 418, image: s418
Belgio ad vos delati sint libri mei De Luce Animalium, de quibus judicium tuum desidero. Dum in patria versor, curas practicas dispunxi editione duorum librorum, quorum alter Synopsin exhibet Antiquitatum Veteris Puerperii, alter Armillas Veterum, praesertim Danorum, persequitur. Quamprimum licuerit, ad vos eos mittam. Ad prelum tradidi Apologiam de Cruce, oppositam impugnationibus B. Nihusi, qui me publico scripto lacessivit. Hofmannus interea, dum aliis occupor, quiescit; nec Itinerarium meum publicam lucem aspexit. Gratulor Tibi de parta victoria, quod disertissimo ore profligaveris Seplasiarios. Si me in consilium vocassent, suassissem, ut amice potius cum Patino transigerent, quam intentata lite. Nota jam et huic hominum nationi erit infelix Marsyae cum Apolline pugna. Nescio, cur illis adeo ubique fere gentium pruriat cutis, ut intra officium se nequeant continere. Plerumque enim vani ostentatores ad exercendam medicinam furtim se ingerunt, quumque apud aegros inferius tantum guttur eluere deberent, superius audent inquinare, sicque in Medicorum messem immittunt rudem falcem, et relicto ministerio servili, cui dicati sunt, Dominorum suorum, seu
page 419, image: s419
Medicorum, famae et fortunis struunt insidias. Magnam cladem apud vos passi sunt a Guiberti vestri Medicina Charitativa, ex qua quisque domi suae praeparare discit enemata, decocta, syrupos etc. pro usu domestico, ut exigua apud vos amplius Pharmacopoeorum superborum sit necessitas. Id si sequantur aliae quoque nationes, jam vilescet Seplasiariorum pretium, et cristas demittent. Tu interim, victor et profligator monstrorum, perge, ut magni nominis magnaeque eruditionis Tuae persentiant virtutem. Thesis ipsa tua nostro non indiget encomio. Sufficit, Patini esse thesin. Gratias tamen tibi utriusque nomine ago, et ut parem rependat vicem Magnus Wormius noster, Institutiones suas Medicas, cum aliis Exercitationibus Medicis hic editis, mihi consignavit, quamprimum ad Te mittendas, si, ut accepi, vergente autumno ad vos rediturus est Legatus Regis Vestri Christianissimi, Tibi ob patrem haud ignotus. Qui, si volet, defeferet quoque Physicam Parentis, et alia, quae Typothetae nostri parturiunt. Vale, Vir summe, cum Cl. Moraeo, et si quae Tibi exercitatissimo rara in calamum venerint, Observationibus nostris Medicis brevi prodituris, quaeso, ne invideas. Clarissimus Wormius, et fratres, et
page 420, image: s420
Consobrini Fuirenii officiose te salutant. Hafniae 17. Jul. 1647.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA II. Pro Apologia sua. BARTOLDO NIHUSIO Moguntum.
PRo literis humanissimis Tibi, mi Nihusi, gratias refero, et pronum tuum in me affectum libens amplector. Utinam ex voto tuo succederent cuncta, me applaudentem haberes. Kircheriana Musurgiae Synopsi me non parum nuper tibi devinxisti. Amicis officiis certas, et ego me nollem inferiorem, si ita ferret occasio. Non est, quod aegre feras meum de Cruce controversa ad Te responsum. Dissentiamus incolumi amicitia. Ego sane nunquam inimicos scriptis meis sum venatus, sed amicos, nec Te illa Apologia volui irritare, sed devincire, ut ipse perspicies, si attentius illam relegeris. Nec unquam Ecclesiae, quod sciam, fui injurius, quin Patres et Ecclesiam pro me Tibi opposui; si erravi, hominem me scio, et orbis censurae me publice exposui. Unde composito animo et Tibi modeste, uti
page 421, image: s421
spero, satisfeci, et aliis. Miror, cur rus tibi in mentem venerit? Quid verbis illis sinistrorsum acceptis cum rure commercii? Si rus olent, innocentia sua et simplicitate se tuebuntur, nam et ruri aliter olent sues, aliter catuli. Prolixiore verborum amicorum apparatu in praesenti supersedeo, quia publica negotia graviora me revocant, et Alcides Hofmannus mihi est debellandus. Tu, mi Nihusi, omnia in meliorem interpretare partem et certo credas, mihi esse antiquius nihil, quam amantem redamare. Vale itaque, Vir clarissime, et, quod olim suasi candido animo, publicas lites seponamus. Hafniae 13 Maji 1648.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA III. De situ valvulae coli. JOHANNI SPERLINGIO. Witteberg.
GRatissimum fuit munus amica manu nuper per internuntium vestrum mihi transmissum, vel hoc nomine, quod ad amicitiam tuam, quam semper ambivi, viam straverit expeditam. Labores in publicum commodum quis non aestimet aut amet? Antiquum id tibi et proprium videtur, cujus quippe eruditioris
page 422, image: s422
pennae fructum non autumni singuli, sed nundinae spondent. Remitto, debendi reus, vindicias meas illi oppositas, quem, ut ex Physiologia tua doctissima perspicio, et novisti et lectitasti. Citius illae natae, quam coquantur asparagi. Quod si bono seni vita sit superstes, quod serio voveo, vel ipse inveniet ex ingenio, quae culpet, vel alios fortasse subornabit. Quidquid futurum sit, pari animo, h. e. intrepido, excipiam. In motu thoracis ab eo feci discessum, cui tu plane acquiescis, vel sane quia collata inter se Hofmanni et Laurentii verba tantum affers, judicium tuum suspendis, alioquin in his subactum. In situ valvulae coli nullus plane cum Bartholino dissensus, si pro vario et anfractuoso intestinorum situ illud sursum, deorsum, recte accipias. Tu enim corpus respicis et rectum ad inferiora excrementorum descensum, nos intestinorum positum. Sed res ista non meretur divortium, nec opinionum, nec amicitiae. Tu, Vir Doctissime, bene vale, et me, ut coepisti, porro ama tui studiosissimum. Saluta quaeso meo nomine Grovium, Scavenium, Resenium, inprimis magnum Collegam tuum Buchnerum. Hafn. 23 Decemb. 1648.
T. T. Thomas Bartholinus.
page 423, image: s423
EPISTOLA VI. Pro Respiratione Cartesiana. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. HENRICUS REGIUS S. P. D.
ACcepi Vindicias tuas Anatomicas, ad me per Conterrancum tuum missas. Certe ingentes tibi, pro honore exhibito, habeo gratias. Perlegi illas, ac summopere tuam singularem in Patrem pietatem, singularemque in adversario refellendo dexteritatem et solertiam, summamque eruditionem sum miratus. Nihil video, quid ab illo reponi possit, praeter inanes pervicacis philautiae et invidiae conatus. Verum, dum respirationis rationem â Cartesio et me, per solam impulsionem aeris, ex dilatatione thoracis, pulmones necessario, citra ullam fugam vacui, ingredientis eosque distendentis, recte, ut opinor, propositam et explicatam, refellere conaris, magnopere, meo judicio, errare videris. Causam potissimam tui erroris in eo sitam existimo, quod aerem aeque facile condensari atque de loco deturbari posse; ac proinde dilatatione solâ thoracis, inter respirandum passim contingente, illum non necessario in pulmones impellendum, sed foris potius condensandum putas. Cum
page 424, image: s424
tamen aer, ob summam suam fluiditatem, facillime in locum commodum impelli, et inter se secundum suas particulas conturbari; difficulter autem, et non nisi magna vi, propter vehementem particularum suarum, perpetuo inter se volitantium, expansionem et dilatationem, ab aetherc, sive subtili materiâ, illum continuo vehementerqne percurrente et agitante, factam, condensari possit. Atque hoc in sclopetis et fontibus pneumaticis, aerem magna vi condensatum recipientibus, et postea, aperto aliquo foramine, aquas inclusas ad magnam altitudinem, et glandes plumbeas aliaque durissima tela, per crassa obstantia corpora, maximo aeris, magna vi antea condensati et jam tum sese dilatantis, impetu propellentibus, est manifestum. Nec quicquam nobis obest respiratio tua, in cubiculo per fistulam, ori, clausis naribus, insertam, et parietem, usque ad externum aerem, transeuntem, peracta. Cum enim cubicula habeant januas, fenestras, aliasque fissuras; hinc facile patet, quomodo aer continuo ductu foras protensus, per illos januarum, fenestrarum, aliarumque fissurarum meatus, e cubiculo illo ad fistulae, extra cubiculum prominentis, partem, et inde in pulmones, solo pectoris, in inspiratione
page 425, image: s425
sese dilatantis, impulsu, satis commode adigi possit. Haec si paulo attentius considerare in animum inducas, non dubito, quin, pro tuâ ingenii solertia et candido veritatis amore, facile pedibus in nostram sententiam sis concessurus. Forsan autem aliquid auxilii ea, quae in Physicis nostris Fundamentis de natura aeris et subtilis materiae tradidimus, ad hanc rem praebere poterunt. Consobrinum tuum cum Chirurgis jam aliquoties invisi. Res ejus jam plane abeunt in melius, quo optima quaeque speramus. Mea cura, ubicunque ipsi quicquam poterit prodesse, illa ipsi, tum tuâ, tum ipsius causâ, sempet erit paratissima. Vale, Vir Excellentissime, et rem Anatomicam ac Medicam strenue promovere meque redamare perge. Dabam Ultrajecti 8 Februarii Anno 1649.
EPISTOLA V. De eadem disputatio. HENRICO REGIO Uitrajectum.
BEnevolum Tuum de Vindiciis necessariis judicium libenter legi, quod amem tantorum virorum probari censurae ea, quae et
page 426, image: s426
pietatem secum et veritatem ducunt. Respirationi Cartesianae cur necdum assensum potuerim polliceri, aer efficit, quem dixi condensari posse, non necessario a thorace loco moveri et propelli: Difficultatem moves, credisque, facilius aerem ob summam fluiditatem impelli, quam condensari. Meo judicio contraria Tibi est Natura. Facilius enim leve corpus et exile comprimitur, quam propellitur, quia propulsio ad distans fit, compreslio ad vicina. Majus autem robur ad illam, quam hanc requiritur. Dum de his cogito, sacculus plumarum ex avibus, quas Eider vocant, ex Islandia nostra mihi mittitur. Nostris culcitris in lecto sunt percommodae, quia leves et molles. Plumis his aerem compara. Plumae autem illae facile levi manus compressione arcto sacculo compressae includuntur, et angustum spatium occupant. Sibi vero relictae extra culcitram vel saccum dilatant se et locum amplum implent. Ita motu thoracis quocunque angustatur aer vicinus et condensatur, ut minorem locum occupet, nec necessario in thoracem regrediatur, praesertim quia ubique obstacula invenit, quae thoraci prementi respondeant. Si non prematur, dilatari concedo, et se expandere. In tali compressione violenta quacunque,
page 427, image: s427
quando condensatur, exprimitur aetherea illa materia, quam objicis, quaque antea dilatabatur. In machinis pneumaticis aerem condensari certum est, nec id negare audes; at per vim id fieri urges. Fateor, sed minore vi opus est in exili condensatione, quae in aere thoraci vicino sufficit. Et vim a thorace moto accedere, neque vos negare potestis. Experimentum alterum a me adductum de respiratione per foramen in aliud cubiculum patens, diluere conaris, eo quod per januas, fenestras, et fissuras parietum aer penetret. Sed et tardior et imbecillior est ille aer penetrans, quam ut pulmones et cito et valide implere queat. Si id non satisfacit, addo magnum vitrum angusti oris collique, et ampli ventris; per hoc vitrum, ori arcte appositum, commode nonnihil respiramus, nec tamen dicere potes, per poros vitri aerem penetrare a thorace impulsum, quia, per vitrum non penetrare aerem, cucurbitulae cuti affixae demonstrant. Hae fateor difficultates me adhuc suspensum tenent. Non ero tamen in opinione hac contumax, si meliora videro et veriora. Tibi vero, mi Regi, multum debeo pro affectu, quem consobrino meo fuse demonstrasti. Debendi reum me semper habebis, Illiusque amicos propiores. Vale, Vir celeberrime, et
page 428, image: s428
publico bono diu vive, meque ama, Hafniae 12. Februar. 1649.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA VI. Gratulatio Nuptialis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. ADOLPHUS VORSTIUS [gap: Greek word(s)].
IGnosce, quaeso, cunctatori in rescribendo nimio, mi Bartholine, et credere noli Vorstii tui animum immutatum ab illo tempore, quo postremum nos vidimus, sed eundem semper et fuisse, et futurum in posterum, hoc est tui amantissimum. Hoc singularis tua eruditio, hoc morum perspecta mihi suavitas, nec seculi hujus candor, tum datae in discessu hinc tuo dextra fidesque jure quodam suo a me exigunt, imo vel ab invito extorquere possent. Reliquisti apud nos, tanquam communis amicitiae obsides, par nobile fratrum, quale mihi, ita si liceret, exoptarem. Uterque ingeniosus, uterque diligens, et suis non indignus naturalibus, ac tanto Patre teque fratre. Quam fui gavisus, quum debitum eximiae eruditioni Tuae
page 429, image: s429
virtutibusque in patria Academia obtigisse tibi locum intelligerem. Gratulor animitus istam tibi provinciam, quam et docendo, et scribendo ornare jam coepisti. Quod uti quam diutissime possis, D. O. M. supplex oro venerorque. Quae Hofmanno, pro scriptis paternis praeter meritum vellicatis, cordate reposuisti, non potuerunt non placere. Tantum debebas Patris, [gap: Greek word(s)], memoriae ac famae, aeternum duraturae. De caetero, malim te contentiosis abstinere argumentis, quod animi tranquillitati, cui ego tecum praecipue studendum esse censeo, hoc scriptionis genus obsit quamplurimum. Sed frustra ego hoc tibi occino, qui per te sapis, et pectus multa prudentia jamdudum habes imbutum, longisque peregrinationibus subactum judicium. Terentianum tamen illud in te competere noluisti, Et quod beatum putant illi, uxorem duxi nunquam. Non culpo, imo laudo, quod animum ad eam appuleris. Desponsatam non ita pridem tibi audio virginem, quae in ipso aetatis est flore, magno prognatam Consule, unicam ac bene dotatam. Eveniat tibi bene feliciterque istud matrimonium, optime Bartholine, et liberis hac via inclaresce, ut libris hactenus. Lucem hoc adferre poterit tuis
page 430, image: s430
de Veterum Puerperio Antiquitatibus. Jocos meos, uti confido, aegre non es laturus, qui totus jam in Gameliis es, a quibus tetrica omnia exulare oportet. Fratris tui Doctissimi Alberti Panegyricus funebris, magno Principi dictus, gratissimus mihi fuit, et semel iterumque lectus, arrisit vehementer. Utique Trojani equi instar familia vestra esse mihi videtur, e qua et plures viri cruditione insignes jam prodierunt, et spes non incerta aut vana est, exorituros insuper alios quoque. Grotius, Barlaeus, Vossius, magna illa scientiarum et literarum columina, esse desierunt. Veniant alii, qui, quod orbi literato horum morte est ereptum, restituant ac suppleant. Vale, Vir Clarissime, nec uno mihi nomine dilecte, cum tua suavissima [gap: Greek word(s)]uxore, et me, qui totus sum tuus, ama. Salveant Consobrini tui Fuirenii a me officiosissime. Raptim Lugd. Bat. 1449. 16. April.
EPISTOLA VII. De itinere suo. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. CL. SALMASIUS.
BInas tuas nuper accepi, Praestantissime Bartholine, quibus me benigne invitas
page 431, image: s431
domum tuam. Pro qua benevolentia, quam non meruisse me fateor, quantum tibi debeam, non possum exprimere. Enimvero etiamsi in Sueciam mihi per Daniam vestram pergenti vel tridui itinere deflectendum esset a recta via, haud dubitarem eam moram properationi meae injicere, ut Te viderem et amplecterer. Tuo tamen hospitio ne utar illud maxime prohibebit, quod non solus eo, sed cum conjuge, et praeterea festino. In transitu tamen statui te videre, ut possim tibi praesens praesenti testari, quanti te merito tuo faciam, et quantum me a Te amari desiderem. Cum jam sim in procinctu itineris, non possum pluribus verbis ad te. Caetera coram. Interim amare me perge. Vale, Vir eximie. Leydae 24. Maj. 1650.
EPISTOLA VIII. De Hofmanno et Riolano. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NUnquam dubitavi de constanti tua in me benevolentia, quanquam et itinerum ambages, et locorum distantia, causae fuerint dilatae scriptionis tuae. Nobilissimos illos viros, per quos tuas
page 432, image: s432
misisti, non vidi. Recte tamen fasciculus fuit curatus, per mercarores nostrates ex nundinis Argentinensibus reduces. Doleo autem, quod sic mihi ablata occasio amicis tuis testandi, quanti virtutem tuam, eruditionem et integritatem faciam. Caeterum gratulor muneris publici in Regia vestra Academia tibi dignitatem: cui ut salvus et incolumis praesis diu, quo inde et laus OPT. MAX. tibi celebritatis nominis quotidie novus accedat splendor, et studiosae juventuti emolumentum, ex animo voveo. Maximas autem ago gratias pro transmissis vindiciis tuis. Sane Hyenae Parisiensis et Canis Altorfini morsus et latratus doctis probisque merito suo debent esse exosi: qui bonis literis et studiis abutuntur, ut meliores suis incessant calumniis, sic per injuriarum nequitias famae suae quaerentes applausum. Quam, pro ingenue innata virtute, inter familias nostras cultam utrinque amicitiam conservare satagis publice et privatim, nunquam non sedulo ibo cultum et conservatum, cujus certissima mihi sunt pignora. Perge, quaeso, eum servare affectum. VV. Cll. Zuingero et R. Feschio destinata exhibui, hisque, ut et caeteris, salutem a te dixi, qui cum magna gratiarum actione pro incolumitate tua vota
page 433, image: s433
faciunt. Celeberrimo Wormio, Clarissimis Viris fratribus tuis et Fuireniis ex me quoque salutem et officia. Filius meus, cujus meminisse dignaris, Parisiis a 5. mensibus versatur. Utinam vero frequenter a te literas accipere liceret: id sane mihi foret jucundissimum. Vale. Basileae ad diem III. Non. VIIbr. MDCL.
Tuus ex animo
Jo. Casp. Bauhinus.
EPISTOLA IX. De variis apud S. Clementem mundis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DUlcissimae tuae literae, Vir Excellentissime et Experientissime, quas superiore autumno ad me scripsisti, tandem aliquando recte ad me sunt perlatae, cum non parvo intervallo in vestra urbe detentae essent. Satis vero ex iis intellexi amoris istius in me tui, quem praesenti mihi haud obscure ostendisti, constantiam: cui etiam nihil vereor, ne decesserit quidquam ex eo tempore, quo tuas literas scripsisti. Quod tuam de Cygno Diatriben literis junxisti, id quoque pergratum mihi est, et eo nomine ago tibi gratias. [gap: Greek word(s)]
page 434, image: s434
meae, quas ipse ad Te misi, nullam partem merentur earum laudum, quas Tu illis tribuis in tuis literis. Neque eo nunc ad te mitto alias quasdam, quod putem dignas esse, quibus legendis quicquam tribuas temporis, sed ut modo demonstrem tibi, qualibus studiis, quamvis non satis feliciter, hoc in loco occupari soleam. Cl. Vossii judicium de S. Clemente pronunciavi equidem paulo iniquius mihi esse visum. Neque enim sustinui credere, Clementem tam fuisse absurdum, ut plures tales mundos, qualis iste est, cujus partem singuli premimus, somniaret existere. Putavi autem ita habendum omnino esse, Clementem [gap: Greek word(s)] intellexisse magnas unius mundi partes, quae alii mundi queant videri. Sic omnino mentem Clementis cepit Origenes [gap: Greek word(s)] lib. secundo. Deinde nec aliis Veterum magnas istas mundi partes fuisse incognitas plane, a Lipsio credidi, Grotio atque aliis non inepte demonstratum esse. Sed Tu, Vir Excellentissime, alium sensum videri tibi S. Clementis verbis subesse, haud obscure significasti: quem et infelici huic ingenio perspectum esse credis. Vellem igitur, te mentem tuam paulo plenius exposuisse mihi super
page 435, image: s435
Clementis verbis. Nam adhuc quidem nullâ conjecturâ eam ex literis tuis mihi licuit assequi. Peto autem abs te, ubi aliquid ad me literarum mittendum putaveris, de isto argumento me doceas amplius. Quid de Rep. Literariâ juvandâ nunc cogites, Vir Excellentissime, cogniturum me aliquando spero vel ex tuis literis, vel saltem isto, qui hasce literas ad te perfert, interprete. Anatomiam tuam credo ad umbilicum jam perductam esse in Bataviâ. Certum tamen de eo cogniturum me spero, ut et de quibusdam aliis, cum Welschius, cui hasce do perferendas, ad nos redierit. Langius, antequam istinc abiit, promisit mihi, se literas aliquando ad me missurum, et de conditione suâ perscripturum. Nihil dum autem literarum ego accepi. Si te non latet, ubi nunc gentium degat, [gap: Greek word(s)], quaque conditione utatur, quaeso te ejus ne me expertem sinas. Cl. Salmasium, [gap: Greek word(s)], fama est in Suecis adhuc esse et conflictari illic morbo quodam. Servet nobis Deus inprimis istum Virum amplius incolumem. In nostrâ Germaniâ acres Theologorum pugnas nondum desiisse, crebris rumoribus credo ad vos perferri. [gap: Greek word(s)]. An vero [gap: Greek word(s)]
page 436, image: s436
[gap: Greek word(s)] semper, ipsi viderint. Longum Vale, Vir excellentissime, et me sic, ut eoepisti, perge amare. Rostochii III. Kal. Junias, Anno MDCLI.
Tuae Excell. sincerus cultor
M. Johan. Vorstius.
EPISTOLA X. De Miltoni scripto judicium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
INstar beneficii fuit, quod Miltonum Salmasio adjunxeris. Si quid judico, nihil olim tam dispar fuit in armis Glauci et Diomedis. Pugnat Salmasius fortioribus telis, omniumque seculorum consensum ad partes vocat. Alter vero obsistit, qua potest, circumit, discurrit, mutat in cornu pugnam, ut copias instruat provehendis turbidis consiliis pares. Ubi necessaria desunt argumenta, cavillis rem agit et, ut affectus suos ulciscatur, Salmasium modo Grammaticum, modo ardelionem vocat. Temporum nostrorum summa est infelicitas, quod ejusmodi scribendi materiam suggerat. Calamis hactenus res acta est, aliter brevi argumentum istud tractabunt hinc Scoti, illinc
page 437, image: s437
Angli, cum res ad manus atque mucrones devenerit. Optarem Anglos eodem successu pugnare, quo scripsit Miltonus, ut tandem temeritatis suae poenas luerent. Vertat se Miltonus in omnes, quot potest, formas, nullis undis tantam gentis suae labem eluet. Habet quidem speciosa subinde nomina, semper tamen velut funebre velum cadaver tegunt. Me vero, mi Affinis, vicissim habebis debendi reum, quod ejusmodi novis scriptis ex intervallo me recrees. Invideo vobis tantam librorum supellectilem, quorum Hafnia hisce Comitiis, confluentibus undique bibliopolis, praeter solitum fuit ferax. Sed aetas mea eo est in flexu, accedente longâ, qua tabesco, aegritudine, ut has epulas aliis cogar relinquere. Vale, affinis suavissime, meoquc nomine Socerum, conjugem et filiolam officiose saluta. Arhusii 6. Julii 1651.
Semper Tuus
Jacobus Matthias D.
EPISTOLA XI. De Chelidonio, Gryphe, pisce cornuto, sudore sanguineo et lacteo. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NUnc tandem desideratum fortassis lapidem,
page 438, image: s438
aut, si mavis, lapideum cornu mitto. Utinam spem conceptam praesentia sua non frustraretur, vix tanti, puto, res, uti considerationem tuam hac in parte mereatur; alia alias, quanquam illa minutiora, adveniente aestate, si Deus volet, oculos tuos intrabunt, puta frustula Unicornu hactenus pro vero mihi habiti. Chelidoniorum, quos vario colore ac specie vivis juvencularum hirundinum ventriculis exemi, multos perquam simillimos reperi in ora maritima, sic ut facile Plinio credam, praeterquam quae de ipsorum virtutibus fabulatur, cosque inde a grandioribus, aliave fluminis ripa collectos recens exclusis pullis per rostrum inseri atque intrudi, quo, delicatulo ventriculo spatiosiore facto, escas suas, vermiculos, insecta, eo facilius citiusque recipiant, et ad avolandum maturentur. Habui non ita pridem in Germania ungulam corneam, quae curvaturâ fere ulnam longitudine aequabat, praeter id, quod, ubi radices egerat, resectum fuit, ob soni credo reflexum, quippe ejus in venatione quondam usus, gryphis ungula aliquibus credita; cui equidem fidem haberem, nisi ex Herodoto Plinioque commentum esse, quae de gryphe feruntur, edocerer. Ejusmodi ungulam in templo pagi cujusdam, ad primum
page 439, image: s439
lapidem Helmstadio, pendentem vidi e lacunari, caeterum longe huic dissimilem, etiam minorem; Hildesii item, si bene memini, aliam vidi in Templo St. Michaelis, quae falso pro ungula gryphis habebatur; verius cornu caprinum videbatur; sed hujusmodi in thesauris Wormianis inquirenda. In cornua incidi; de iis referam novum quid, mihique hactenus plane inauditum. Nestedii, Selandiae oppido, priori anno lucium piscem ingentem atque multorum, ut apparebat, annorumcaptum esse, cornu ipsi media fronte firmissime adhaerente, longitudine digiti, ejusdemque fere ad radicem densitate, paulatim in extremitate cuspidato, intus concavo, retulit mihi oculatus ejus rei testis. De Chymista (rectius Chemico) quem suspensum in Ducatu Charitinorum, ipsique ex oculis duo cornua longitudinis instar digiti enata vidit Kornmannus d. mirac. mort. P. 5. c. 7. notius fortasse exemplum. Paucula de Unicornu attingo. Observat. de eo tuar. c. 29. agitur de signis veri Unic. de ebullilitione videlicet in aqua, de circulo venenato circumducto, de sudore etc. Priora duo in meo deprehendo!, de sudore ambigo, quem ipsi nec inesse nec competere ullo modo posse tecum puto, emisisse tamen etiam sanguineum, et
page 440, image: s440
homines et columnas, maxime ligneas, aut miraculose, aut arte Daemoniaca, historiae loquuntur. Prioris est instar in Salvatore nostro in horto, ubi, superata nimirum irae aeterni parentis magnitudine, naturâ nostrumque pressus criminum mole, sudorem dicitur emisisse sanguineum. Apud Thuanum legisse memini: militum Praefectum quendam, urbi Galliae in praesidium datum, audita subita hostium insperataque urbis expugnatione, captumque, mortis horrore, sudorem ilico stillasse sanguineum; quo pacto et Gismariae Hassiae opido, anno h. s. 30. miles quidam praesidiarius per integram horam sanguinem sudarit, prodidit Joan. Philip. Abelinus Continuat. Hist. f. 97, ad an. 30. Petrarcha, gravis autor, Sacchino memorabil. ultimo, columnam ait marmoream Romae sudasse sanguinem. Crucifixi imaginem quandam in Rhodo, Turcarum telis petitam, sanguinem aliquando stillasse, sibique, dum loca illa perlustraret, ostensam scribit Salom. Sweigger. Itinerar. sui l. 3. c. 8. Cujusmodi et mihi ante annos Hildesiii visa in templo D. Pauli, ab Equite ebrio globo e bombarda manuali emisso trajecta sanguinem per aliquot dies stillans. Sed, quod admirationem simul et considerationem meretur, accidit, ut elapsis
page 441, image: s441
pluribus annis Hanoverae, quae mihi lucem dedit, vetustae domus trabs liquorem aliquamdiu stillaret, imo effunderet lacteum, me etiam tum puero in denso hominum confluxu id ipsum spectante; multi hoc tum temporis ad causas naturales trahebant, quemadmodum Psellus, quod alii imposturae fraudique Sathanae tribuebant. Muros quoque, panem, alia, sanguinem sudasse, exempla mihi tum notata, tum visa; quomodo vero suspensi cujusdam Myrtilleti in Palatinatu cadaver per integros 14. dies in furca sanguinem sudare se vidisse scribat Kornman. loco ante citato, non capio. Velim, si molestum non fuerit, abs Te erudiri; puto, quae hujus commatis sunt, apud Magiae scriptores indaganda. Sed leges supergredior epistolae. Ignosce, pro tua humanitate, quae cum alias, certe et hic proclivis erit ad veniam; dabis interim hoc ingenuo meo erga Te amori, si pro voluptate fortean taedium ceperis; dabis hisce temporum calamitatibus, quod hodiernus primum dies diuturni literarum silentii finem attulerit. De caetero satis habuero, tuam mihi gratiam, favorem, amicitiam, quibuscunque possum maximis humanitatis offciis, demerere, nomenque tuum, decus Daniae, in fronte epistolae licentius (da veniam) exponere,
page 442, image: s442
argumentum tuae humanitatis pariter atque authoramentum meae in Te observantiae. Vale. Dab. ex Insula Bornholm. VI. Id. Xbr. anni M DCC LI.
T. observantiss.
Justus Bertramus.
EPISTOLA XII. De edendo Seneca vulgari. BRIGITTAE TOTTIAE de Turebye Soram.
INgentis officii memor calamum laudibus tuis implerem, si vel par ego essem, vel tu satis laudari posses. Ego certe ne minimis sufficio, at tu, Matrona Perillustris, vel maximos antecedis. Sexus nostri jam nos pudet, nec in mento nec mente habemus, quod nos amplius vindicet. Vincimur, et sequiori sexui fasces submittimus. Ignosce quaeso, Heroina; iniquius verbum loquendi consuetudo extorsit. Ad sequiores amandamur nos et sexum mutamus. Tu, decus foeminei sexus, utrosque supergrederis, hisque monstras, quid esse possint, illis, quid debeant. Hunc animum nobis Viri optamus magis quam assequimur, et vestrae demum felicitati incipimus invidere.
page 443, image: s443
Obmutuisse credidimus seculorum lapsu Sibyllas, et antra sua aeterno silentio occupasse. Caeterum in Te redivivas veneramur, et clariores illas credimus, quia Te videmus. Pluribus non audeo, quia infra minima subsisto. Constans loquitur semperque sibi similis Stoa, cujus in te patrocinium felici conatu suscepisti; loquatur Seneca, cordatae philosophiae assertor, quem paene expositum et derelictum adoptasti. Sed in tanto praeclarae mentis fastigio graviter peccabis, si procos Senecae invideas, aut cordatos ejus sensus intra parietes tuos illustres cohibeas. Sat tibi placuit, et tu illi. Aliis quoque loquatur et vivat. Aeternum erit meritum multorumque salute pensandum, si in Stoam alios aliasque admiseris. Noli, tantum in mortales nostras beneficium tua culpâ pereat, cujus ore Seneca loqui amat. Tibi debebitur soli, si ab omnibus pari facilitate audiatur, qua tu ab illo. Sic sexum vestrum lucrabimur; sic nos omnes, qui sexum beatum amamus, qui adversa fortiter, prospera prudenter et animi quadam moderatione et constantia ferimus. In literatorum censum adscripsit foeminas Schurmanna, invidenda Belgio anima, et adhuc inter vivas merens, tu inter beatas numeraberis, si tam lubenter animi
page 444, image: s444
motus apud illas correxcris, quam illa animum ipsum. Utriusque aequa apud te potestas, quanquam pro passionibus intercedam, quia de reliquis spes decollavit. Omnia tamen arbitrio tuo relinquo, quae publicam utilitatem invidiae et pravis judiciis, ex veterum placitis, nosti praeferre. Deus Te, Generosa Matrona, diu servet sibi, tibi, nobis. Vale, illustre foeminarum sidus, et me inter virtutum excelsarum cultores numera. Hafniae 20 Decemb. 1651.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA XIII. De novo chyli Receptaculo et Hepatis usu. HERMANNO CONRINGIO Helmstad.
TAndem rupto filentio Teaffari audeo, Vir summe. Audaciam hanc humanitati Tuae imputabis, et famae illustrissimae, cui dudum ex debito assurrexi, spemque fecit indubiam Cl. Arnisaeus noster, homo ad magna natus, hoc officii genus qualecunque tibi placiturum. Nec tamen clausam hactenus in praecordiis his virtutum tuarum venerationem in
page 445, image: s445
praesenti propalassem, nisi publicum me movisset. Nolo per partes repetere maximi ingenii et immensae lectionis monumenta, quibus universum orbem et me quoque aut docuisti, aut excitasti. Caeterum siquidem doctissimo calamo chyli vias et generationem, Libro De Sanguinis Generatione, es complexus, patere quaeso, ut de novo chyli Receptaculo judicium tuum in his subactum exquiram. Observavit Jo. Pecquetus Gallus in nupera Dissertatione, inauditâ et supra aetatem felicitate, novum chyli Receptaculum, sub mesenterio supra lumborum vertebras inter musculum [gap: Greek word(s)], chylum ex venis mesenterii lacteis exsugens, eundemque refundens per candicantes ductus continuo tractu ad subclavios ramos, in quos inseruntur, ubi circa jugulares externas intra venam cavam mixtus chylus cum sanguine miscetur ad cor transiturus: ad hepar vero nullam venam lacteam deferri vidit, unde transcolatorium jecori tantum usum assignavit. Miraculo vicinum, rem manifestam tot seculorum oculis imposuisse. Sensibus ipsis assensum non denegabimus. Sedulo in rei veritatem inquisivi, sectisque canibus et evisceratis quarta circiter post pastum horâ, inveni clariora
page 446, image: s446
omnia, et quaedam ab ipso Pecqueto non animadversa, Receptaculi nempe cavitatem insignem, sub rene sinistro sitam, tubulos duos tumidiusculos utrinque sub diaphragmate latentes, qui modo juncti, modo intermediis ramulis sejuncti, per spinam dorsi ad subclaviam sinistram adscendunt, in quam chylum eructant, ut digitis prementibus videre est et cultro. Caeterum in hepar quoque ex mesenterio diffundi ramulos lacteos observare mihi visus sum; unde nolim prorsus in exilium agere hepar, sed partiri credo cum corde sanguificationis opus, quia copiosior in mesenterio est chylus, quam per solas vias illas novas in thorace satis exiles traducatur. Forsan igitur tenuior chylus ad reficiendum cor statim per novos ductus fertur, unde subita virium ab assumptis restauratio, crassior vero longioris coctionis indigus hepar ingreditur. Certe alimenta crassiora in ventriculis canum adhuc supersunt, tenuioribus in Receptaculo et novis ductibus copiose distributis. Sed de his tuam sententiam exspecto, donec alia fecero experimenta in urso, quem in hunc usum servo, et homine post pastum strangulato, quibus Serenissimus Rex noster Regiam suam praesentiam nobis clementer
page 447, image: s447
condixit. Responsum quaeso ne differ, ut de omnibus te applaudente sim certior ante, quam meditata de his Dissertatio lucem videat. Ex prelo prodiit Anatome mea Reformata, in qua non semel illustre tuum nomen advocavi, quod hic et ubique eminet velut in campis tumuli et tori in coronis. Vale, Vir Incomparabilis, ut Respublica literaria per te diu valeat, et me, tui observantissimum, inter amicos numera. Hafniae 20. Decembr. 1651.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA XIV. De Lacteis Pecquetianis responsio et dubia. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
LIterae tuae, Clarissime Bartholine, mirifice me exhilaravere, idque multis nominibus Jamdudum enim, ex quo Anatomica paterna elegantissime abs te bis recensita, et quae de Animantium lumine, latere Christi aperto, Armillisque veterum edidisti, in manus meas pervenere, suspexi ingenium tuum boni publici
page 448, image: s448
studiosum atque ad solidam gloriam erectum, nec minus varia doctrina subactum excultumque: ausus etiam sum reipublicae literariae et nostro huic seculo praeclarissima quaeque de te polliceri, ubi vidi indicem aliorum abs te editorum librorum complurium. Itaque, cum jam ante amarem te, prout merebatur virtus et doctrina tua, vehementer sane sum gavisus, quando ex literis tuis intellexi, provocari me quasi abs te ad ipsa penitioris amicitiae sacra dudum desiderata. Quidni vero etiam me exhilarent illae, quibus me prosequutus es, laudes? Quamvis enim rectissime omnium ego intelligam, quantum illae captum indolis meae excedant, non potest tamen non me afficere impetus ille magni tui erga me amoris. Esto igitur inter nos, mi Bartholine, in posterum vera et solida amicitia, quoniam ita vis: nec enim patiar in me quidquam desiderari, idque ut tibi persuadeas, etiam atque etiam rogo.
Haud parum vero delectaverunt me etiam literae tuae elegante illa Pecquetiana observatione Anatomica, tuo studio industriaque egregie exculta. Ne fando quidem de illa hactenus mihi innotuerat quidquam, eoque illa quidem doctrina omnino mihi insperato accidit. Adeo vero desiderium, oculis rem illam novam
page 449, image: s449
contemplandi penitius, in me accendisti, ut, simulac nonnihil otii a laboribus alienis plurimisque (qui me tantum non conficiunt) nactus sum, statim ad vivorum canum [gap: Greek word(s)], vetera mea oblectamenta, redierim. Nec vero ad tuas respondere, nullo facto ante experimento, fas duxi; quia haud alia de causa perinde fui hactenus in respondendo tardior. Ita autem est, mi Bartholine, prout narras: omnia, qualia descripsisti, et ego hic inveni: sed et vidi praeterea ramulos varios a lactea illa thoracica in cavam venam sparsos. Quin imo spem certam concepi, fore brevi, ut alii novi ductus connexionesque lactearum cum venis inveniantur hactenus incogniti. Neque vero copia lactei chyli et angustia paucitasque hactenus cognitorum vasorum, aptorum in id uti chylum ex receptaculo possint alio transferre, me quidem permittit dubitare de aliis hactenus ignotis viis. Ut sane per illum a Pecqueto inventum ductum omnis possit meare, [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)]. Nimis etiam paucae sunt et angustae venulae, quas in venam portae, in cava hepatis, in venam cavam, inseri dudum cum aliis tum etiam mihi, (quicquid negat Pecquetus) est observatum. Jam ante decennium nonnihil aliquid ea de re sum suspicatus,
page 450, image: s450
quod habetur pag. 81. libri de sanguine editionis Batavicae: in posterum, si ferant negotia, curiosius inquiram, imo vero Tu, felicissime Bartholine, invenies. Efficiunt vero adeo diversae lactearum connexiones, ut magis magisque declinem in antiquissimi aevi illam [gap: Greek word(s)] sententiam, nempe [gap: Greek word(s)] (ceu loquitur Aristoteles) sive primum sanguinis rudimentum passim in venis fieri, adeoque in hepate non nisi [gap: Greek word(s)], in corde autem, quoniam ibi calor est maximus, ultimum accipi complementum; non quod omne eo momento, quo in cor pervenit, statim perficiatur (id enim vetat me credere is, qui sanguini permistus est, [gap: Greek word(s)] crudus, quem per cor traductum esse nullum est dubium, qui tamen nondum plene excoctus est) sed quod tamen vi caloris nusquam ita queat perfectionem suam ultimam consequi. Certe paucitas illa et angustia meatuum lacteorum, qui in hepar pergunt, non permittunt, uti credamus in posterum hepar praecipua quadam vi [gap: Greek word(s)] valere. Et vero videtur naturae rerum rectius consultum, si chylus variis multisque in locis cum venoso sanguine misceatur, quam si omnis uno loco temporeque conficiatur:
page 451, image: s451
hoc sane longe est difficilius, quam prius illud. Num illa cum jugulari connexio singulatim faciat aliquid ad citam restaurationem virium cordis (ut affirmem tibi quod sentio, Vir Clarissime) multum dubito. Primo enim aeque expedita et brevis via videtur in cor ex hepate aut vena cava abdominis, et omnino ante illam connexionem ramuli, ceu ante dixi, sparguntur in venam cavam, qua parte cordi est propinquior atque est jugularis externa. Secundo in illa thoracica lactca nihil reperias nisi aliquot a pastu horis: ut proinde chylus ex cibo crassiore confectus videatur per hunc meatum deduci, is autem non est adeo facilis et idoneus ad restaurandas corporis vires. Hae scilicet sitae sunt in illo animali igne, quem pinguissimis sanguinis partibus ali, fortassis haud vanis argumentis probavi libro de Animali Igne.
Sed quid ego tibi narro cogitationes meas? Tuas potius unice exspecto, quanquam pro recentis amicitiae jure libere apud te sententiam in posterum sum dicturus. Vale, Vir Clarissime, et plurimum salve, 6 Febr. 1652.
a Tui nominis studiosissimo
H. Conringio.
page 452, image: s452
P. S. Misi nuper libellum de Electione Paparum: eum spero jam redditum. Ejus auctarium, ut et librum de Germanicorum corporum habitu secundae [gap: Greek word(s)], habebis propediem. Quod si et reliquorum quid meorum petieris, mittam; si quidem ad manum fuerit. Rogo vero, ne graveris meo nomine salutare magnum illud Hafniae, imo omnis Septentrionis, ornamentum Wormium, epistolari consuetudine mihi quondam familiarem.
EPISTOLA XV. De Generatione Harvei. HERMANNO CONRINGIO Helmstad.
MAximi beneficii loco fuit, Vir Summe, quod ad literas meas non ita pridem respondere non putaveris infra dignitatem, et amicitiâ tuâ me dignatus sis, qua nihil unquam habui antiquius, felicemque me aestimavi tanti amici, omnium calculis doctissimi et candidissimi, accessione. Quantum in me erit, tuo honori et famae aeternae litabo semper. Quod de ingenii mei laboribus benigne judicaveris, quia tenuitatis meae mihi sum conscius, amori potius in me et humanitati adscripserim,
page 453, image: s453
quam meo merito. Quam vellem alios tam modestos aequosque mihi censores optare. Ad observationem Pecquetianam quod operam tuam contuleris, publico nomine gratias ago. Inseri ramulos in cavam, elegans inventum est, et dignum tuo cultro. Caetera, quae de partita chyli distributione eruditissime disseruisti, digna judicavi, quae publice quoque legerentur. In nonnullis dissensum plane amicum a me profiteris, praesertim circa subitam virium restaurationem, argumentis ingeniosissimis, quibus pauca reposui ea modestia et amoris fiducia, qua amicum integerrimum decuit. Nec aegre feres pro candore Tuo, incolumi amicitia nos dissentire. Tuae tamen censurae libenter acquiescam meliora edoctus. Mitto Historiam Anatomicam de Lacteis Thoracicis, in qua brevibus sum complexus, quidquid hactenus de illis observavi, tuo judicio in solidum committendum. Plura nova inveni, quae propediem in lucem mittentur, si Deus, si valetudo, si occupationes permiserint. De Electione Paparum quae misisti, internuntii negligentia perierunt. Submersa aquis Pharmacopola referebat, qui nomine Tuo me salutavit plurimum. Majori voluptate ad nullius scripta legenda accingor, quam
page 454, image: s454
ad Tua, ex quibus quisque discit, quantum et velit et possit. Librum de generatione sanguinis et chyli, de Igne Animali, et Introductionem ad Naturalem Scientiam, cedro digna opuscula, Bibliopolae ad nos detulerunt, uti et observationes Salmutbi a te vindicatas. Reliquorum operum copiam si ex condicto mihi feceris, grato animo semper agnoscam. Paria repromitto, si vel verbulo monueris. Non dubito, ad manus vestras pervenisse Harvei nuperas de Generatione Animalium Exercitationes. Nisi molestum fuerit, quid sentias, scribe. Nihil tribuit sem ini, seu virili seu muliebri, sed uterum turgere a spiritu, vel ex semine ipso, vel a toto corpore profluente aut irradiante. Varias habet observationes, et more suo [gap: Greek word(s)] pugnat. Riolanus Enchiridii partem alteram meditatur, cum Responsione ad Gassendum, Harveum, Highmorum, Pecquetum, et Slegelium, quam brevi ad me missurus est. Rothomagi prodiit Giffarti quoddam opusculum de Lactis generatione, cui se opposuit Auzotius Parisiensis doctissimus. Sed quid haec coram Te, Conringi Clarissime? Tua potius expectamus, cujus jam orbi innotuit virtus, et eruditio summa. Vale, Vir summe, meque Tibi addictissimum, ut
page 455, image: s455
coepisti, amare perge. Cl. Wormius noster, officiosissimam Tibi, amico veteri, per me salutem transcribit. Hafniae 24 Maji 1652.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA XVI. De Pecqueti invento. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
FUimus spectatores hisce diebus, et ego et nonnulli alii literarum ac rerum studiosi, istius [gap: Greek word(s)], de quo a. d. X. Kal. Januar. ad [gap: Greek word(s)] nostrum Conringium scripseras, pro quo Pecqueto quidem primum, a quo tam singularis et nobilis Naturae latebra detecta fuit, mirificas gratias ac plane ingentes debemus, deinde Tibi, quo et internuntio et adjutore ad nos primum illius notitia pervenit, ad quos quidem multis de causis, si absque Te fuisset, tardius pervenisset. Sed quoniam adhuc privatim inter paucos res pervestigata est, alienum sit pluribus nunc agere, donec incomparabilis Viri Conringii cum ingenium tum diligentia accesserint, quem per hos dies
page 456, image: s456
occupationes sic distentum habuere, ut manum adhibere ipse, et rimari omnia [gap: Greek word(s)] minime potuerit, quod tamen eum propediem facturum non dubitamus. Interea quod in iisdem literis tam amicam mei, tamque praeclaram et honorificam mentionem fecisti, non minus Tibi privatim hoc nomine debeo, quam propter eruditionem et praestantissimas virtutes Tuas publice. Quare velim Tibi persuadeas, me, quanquam is sum, qui neque praestare aliquid praedicandum et magnum, neque operam navare amicis pro voluntate sua possit, tamen nihil carius aut antiquius unquam habiturum, quam si Tu intelliges, mihi amicitia Tua neque jucundius et gratius, neque honestius et praeclarius, contingere quidquam potuisse, Vale, [gap: Greek word(s)] Bartholine, et me ama. Scrib. Helmstad. in Acad. Julia a. d. proprid. Id. Januar. An. 1652.
Nom. et Dignit. T.
Devot.
Fridcricus Arnisaeus.
Mirum quantum Tibi deberemus, Excell. Bartholine, si Exercitationis illius Pecquetianae exemplum ad nos perferri posset [gap: Greek word(s)], in qua re affinem meum, Opt. Virum,
page 457, image: s457
Samuelem Mejerum, non defuturum sumptibus esse, penitus certus sum. Quare, si ita mihi apud Te licet, ut id curae habeas, vehementer etiam atque etiam a Te contendo. Iterum Vale.
EPISTOLA XVII. De Pulchritudine Christi. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
ANimum tuum in me propensissimum, literis tuis aliisque documentis testatissimum, gratâ mente agnosco; gratiasque tibi ingentes habeo de misso libello tuo lectissimo, quem pervolanti quidem oculo inter concatenatas occupationes, sed non sine aviditate ac animi voluptate, perlustravi. Limata atque exasciata illa tua de Cruce Christi Hypomnemata mihi mirifice placent. Reconditam namque eruditionem produnt, et orthodoxae veritati, quantumvis nova, non adversantur. Hypomnema tuum, de Sudore Servatoris vere sanguineo, verae humanitati Christi adstruendae oppido inservit; eodem tu [gap: Greek word(s)] Christi vera et acerba fuisse, Christum omnes infirmitates nostras expertum, quin crimina nostra sanguinea sudore Christi vere sanguineo
page 458, image: s458
expiata esse, pie asseveras. Particulam [gap: Greek word(s)], in phrasi [gap: Greek word(s)], rite et dextre explanas, ipsâ non invita Scripturâ: etenim consimilis phrasis occurrit Joh. I. v. 14. [gap: Greek word(s)]; ubi particula [gap: Greek word(s)] (quae per Apocopen eadem est cum [gap: Greek word(s)], ejusdemque significationis) notat non [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)]. Salmasio equidem ceu Primipilo Literatorum herbam porrigere fas est; neutiquam tamen est adeo [gap: Greek word(s)], tantaeve autoritatis, ut tuam de facie Christi sententiam ipsius opinioni, quam lectorem [gap: Greek word(s)] mones, praeferre non ausim. Nicephori autoritati antiquorum Patrum testimonia praevalere nequeunt, nisi hi magis quam ille vivam Christi faciem [gap: Greek word(s)] aspexerint. Priscis numismatis vultum Servatoris exacte repraesentari, argumentum est vix Topicum, nedum Apodicticum. Quam fallax sit fides et autoritas numismatum in exprimendis iconibus, affatim testantur nummi nostrae aetatis, quorum plerique vultus Magnatum, omnium judicio, fallacissime exprimunt. Facies Servatoris pulcherrima tantum abest servili ejus formae et conditioni obstet,
page 459, image: s459
ut [gap: Greek word(s)] statum, quo ille velut profundissimo pelago immergebatur, quam maxime illustret: Conspectior sane est contemptus, quando speciosus habitus et pulcherrima facies, quam quando deformis habitus aut teter vultus, deformatur, conspurcatur, obscuratur; enimvero contraria juxta se posita magis elucescunt: exinanitioni magis conforme est, ex pulcherrimo teterrimum, quam ex tetro tetrum, aut ex deformi fieri deformem. Sicut Servator, exinanitus, Divinitatis Majestatem, personaliter communicatam, non exseruit; ita humanitatis formositatem suscepit, ut per exinanitionem ea deponi et cum deformitate commutari posset, Esa. 53: 2, 3. Persuasum habeo, Patres Nicephoro antiquiores non aliam vultui Christi adscribere deformitatem, quam quae ex formositate per exinanitionem facta sit. De Christo ejusque vultu, cum hic spinis laceratus, pugnis contusus et sputo conspurcatus esset, demum (non antea) dicebat Pilatus, Ecce homo! Herodi Servatorem ludibrio extitisse ob vultus deformitatem, plasma est humani cerebelli atque commentum [gap: Greek word(s)]. Pulcherrimus prae filiis hominum perhibetur Servator propter decorem, tam corporis
page 460, image: s460
quam animi. Pulchritudo proprie est qualitas externa, in oculos incurrens, ac proinde tribuitur corpori [gap: Greek word(s)] et proprie; animo vero [gap: Greek word(s)] et improprie seu metaphorice. A literali et proprio sensu non recedendum, nisi id stricte urgeat necessitas, analogia fidei, aut ipsa Scriptura. Salmasii rationibus inductum, sententiam te tuam, veri longe similiorem, vel mutasse, vel mutaturum aegre fero. Amicus mihi Salmasius, magis tamen amica veritas; adeoque magis mihi amicus Th. Barth. Casp. F. Quaeso, Clarissime Vir, qui Salmasium impense amas, veritatem ama impensius, et pristinae sententiae tuae, Salmasianâ saniori ac meliori, cordate immorare. Macte praeclaris ausis, bellissime vale, diutissime vive, mihique Tui amantissimo inoffenso tenore fave. Dabam ocyus Lund. 8 Januar. Anno 1652.
Tuus ex animo
P. Winstrupius D.
page 461, image: s461
EPISTOLA XVIII. [correction of the transcriber; in the print XVII.] De Pecqueti inventi utilitatibus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUum mihi optatissimum sit, ubi me sentio diligi a Te, propterea quod nihil homini sapienti arbitror evenire posse jucundius, quam si bonis se placere intelligat, beasti Tu me quidem, cum singulari comitate Tua, tum candore atque ingenuitate prope incomparabili, Excellentissime BARTHOLINE, qui tam diligenter tuearis officia constantis amicitiae, quasi ego id mererer maxime, quem Tu scire potes neque his virtutibus praeditum, quae amorem cujusquam postulent, tum ab eruditione ita imparatum esse, ut nec Tuo respondere possim, nec pol meo ipsius judicio. Quare, quod amori Tuo indulges erga me, est id quidem totum comitatis et mansuetudinis Tuae, quam si ego rependere vel perpetuis studiis meis me posse confidam, impudens sim atque etiam ineptus; quod potest enim esse officium tantum, ut comparandum sit cum Clarissimi hominis integra et constantissima benevolentia? Atque illud prope admirabile, quod, quum ad Te scripsissem me teneri desiderio legendae Exercitationis novae Pecqueti,
page 462, image: s462
de qua mentionem feceras in Tuis ad me literis, ubi exemplum ipsum, quod unicum erat, perferri non posse intellexisti, ultro laborem sumsisti non exiguum, eaque descripsisti manu Tua, quae propius spectabant ad quaestionem propositam, qua quidem opera Tua id effecisti, ut nisi ego invicem rem gravissimam et factu maxime difficilem exhausero, existimem me hominum vivere ingratissimum. Quid vero ego sentiam de re illa universa; quanquam non is sum ipse, qui nimium meae fidam sententiae, aut eam valere cupiam in tanto numero rectius judicantium, tamen ut dicere incepi, quid ego sentiam de tota re; si quis ex me quaerat: nimirum primum felicitatem Pecqueti laudem, et diligentiam praedicem, et hoc seculum etiam atque etiam beatum dicam, quo solo, atque paulo superioribus temporibus, tam multae, tam variae res, tam scitu exploratuque dignae inveniuntur, quae cum antiquiorum praeclarissimis inventis paria facere possint et nonnunquam majora, tum nostrum aliorumque judicium amare occipiam, qui solis argumentis adducti hactenus in Aristotelis sententiam [gap: Greek word(s)] concesseramus, cui nunc tam liquido Naturam ipsam videmus subscribere. Quid enim fingi potest aut cogitari
page 463, image: s463
Aristotele [gap: Greek word(s)]? Quam omnes objectiones Galeni, omnes ratiunculas Medicorum pro jecoris [gap: Greek word(s)] haec una res momento unico disjicit! quare eam quidem laudem debemus Pecqueto libenter omnes, et non dissimulabimus, ubi usus venerit. Quam vellem autem, idem ille Pecquetus venarum lactearum ingressum in jecur negare animum non induxisset, qui si tanto Viro, et tam perspicaci non in oculos incurrit saepius, multo magis mirum est, haec eum praeterire potuisse, quod nos in omni resectione [gap: Greek word(s)], et tam certo scimus ita se habere, quam nos vivere: Oportet aliud subesse, cum id fateri et veritati manus dare non velit. Quod si ita existimat sese istoc Aselliano invento praecludi ab integra possessione laudis suae, nihilo sane minor propterea illius fama habebitur, nosque apud Praetorem sic agemus, ut nihilo secius ille rem suam possideat, ita uti quis optima fide, optimoque jure possidet. Tuum nunc est, Excellentiss. Bartholine, augere hanc rem sedulitate et diligentia Tua, qua de re scriberem plura, nisi tempore excluderer. Fac existimes, omnia, quae a Te proficiscuntur, ita, uti merentur, in magna spe esse, tum me ex tuis
page 464, image: s464
laudibus tantam voluptatem capere, ut majorem non possim. Vale. Ubi majus otium nactus fuero, scribam [gap: Greek word(s)]. Helmstad. a. d. VII. Kal. Mart. An. 1652.
Nom. et Dign. T.
Devot.
Fridericus Arnisaeus.
EPISTOLA XIX. Cur lacteas in hepate Pecquetus non annotarit? FRIDERICO ARNISAEO Helmstadium.
NOn est, quod multis dubites, cur Te amem et multis aliis in amore praeferam. Meretur magna Tua indoles, meretur ingenium magnum, meretur eruditio magna, ut de parentis fama meritisque nihil dicam, quae pro alienis habes, qui magnus fores, quanquam magnum Patrem non habuisses; meretur denique amicitia, quam minus fucatam experior, ut et mihi de amico et patriae de cive magno gratulari debeam. Non dubito, quin de repetenda patria quamprimum cogites, ut reapse experiaris, quantos amicos habeas Tibi tuisque
page 465, image: s465
rebus prorsus addictos. Gaudeo, quod Pecqueti inventum per me vobis innotuerit. Dignum est Medicorum observatione, et Philosophorum, qui pro suo Aristotele sensim illud [gap: Greek word(s)] inclamabunt. Necdum tamen hepar possum deserere, quanquam cordi ex parte faveam inventis his Lacteis Thoracicis. Forsan divisum imperium cum Jove Caesar habet, et pro sanguine conficiendo pro tanta familia duo coqui rerum suarum satagunt, si quidem ad hepar quoque lacteae Asellianae pertingunt. Pecquetus negat et praeterit. Omnibus tamen hactenus visae sunt. An umbram pro Junone? Monstravi non semel, et adhuc pro iis pugno, quanquam animus vacillare coeperit. Non ausim tamen antiquos limites movere, quamdiu supererunt pro hepate suppetiae. Mihi multa nova animo obversantur, et, nisi valde fallor, brevi novum vasorum genus propalabo, de quo nihil publice adhuc audeo proferre ante, quam plurimis experimentis confirmaverim cogitationes. Ut eapropter justam causam habere potuerit Pecquetus, lacteas prope Hepar inficiandi. Quae enim ibidem apparent, non lacteae sunt, sed aqueae, talesque jam aliquoties observavi, nec prope hepar tantum, sed et alibi in
page 466, image: s466
artubus, quae tandem in novum fluvium erumpent. Distrahor tamen, et mihi non satisfacio. Interea Lacteas Thoracicas notas jam illustrabo, multa pro Hepate moliturus, ne, si aliter in posterum res pro illo ceciderint, novaque vasa illi inimica emerserint, mihi vel inconstantiae vel temeritatis culpa imputetur. Nubes oriuntur, in pulviam uberem desiturae, et campum Anatomicum irrigaturae. Tandem serenitatem inde expectabimus a veritatis fautoribus, quos ad hoc spectaculum invitabo. Inter quos incomparabilem Conringium aestimo, quem tanti facio, ut pluris neminem. Tu quoque, mi Arnisaee, Aristotelis tui fata solare, et me ama. Hafniae prid. Cal. Maji 1652.
T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA XX. De Regina Christina. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NOndum licuit mihi multis negotiis obruto in hoc adventu ad Te scribere. Ut primum occasionem nanciscor, hac epistola Tibi gratias ago immortales pro tot acceptis
page 467, image: s467
a Te gratiis. Velim etiam agas gratias tuis Cognatis, qui tam humaniter me exceperunt, eosque meo nomine plurimum salutes. Expecto Tractatus duos a Domino Fuiren de aquae potu copioso ab assumpto medicamento solutivo. Gaudet Regina de omni doctrinae genere, maxime de medico, in quo est versatissima. Retuli ipsi, quantum artem illam promoveas, sedulitate, experimentis et ratione. Vellet inter Suecos esse, qui eodem veritatis et gloriae desiderio tenerentur. Acceptissimus fui in hac aula, jamque nota est mihi Reginae munificentia, nec non Eminentissimi Comitis de la Garde, sed nullos hucusque vidi Medicos, praeter Dominum Vulden Batavum; caeteri latent, ignoro an metu an odio. Ego vero fero pacem, si absint canam mihi et Reginae, quae est instar omnium nec non quotquot sunt literatorum. Illa est fama multo major, nec illius vim ingenii hac epistola valeam exprimere. Vale Anatomicorum lumen et me redama, qui sum
Tuus ad omnia paratissimus
P. Bourdelot.
Holmiae 15. Mart. 1652.
page 468, image: s468
EPISTOLA XXI. De Lacteis, Aquae Potu, et semine muliebri. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. P. BOURDELOT S. P. P.
DUm multa de Te Smae Reginae retuli, muneris illud mei fuit. Id debebam veritati, non amicitiae. Gaudet Regina habere in vicinia Virum in Anatomicis sectionibus sic insignem. Virtus tua, de qua mirifica dixit Regina Professoribus Upsaliensibus, fuit incentivum ipsorum animis, qui jam sedulo sectioni animantium incumbunt. Aliquis ex illis eandem observationem de Thoracicis chyliferis fecit, ignoto Pecqueti nomine, sic enim asserit, multa promittit. Ad me scribit Auzotius Pariensis, se parare librum de generatione Lactis contra Guifardum Rothomagensem, in quo probat fieri a sanguine non a chylo immediate. Est Vir mathematico more disserens, nihil profert in medium perperam. Scribit, Riolanum vidisse librum Schlegelii et sprevisse, et multa in illum moliri, sed credo fore irrita, senescit enim illius Viri virtus, et vult legentibns fidem extorquere, jure veteri, sed jam obsoleto et autoritate dicentis. Vellem, Dominum
page 469, image: s469
Fuiren, quem multum, si placet, meo nomine salutabis, ad me misisse illos duos tractatus de aquae potu, curassem postea eosdem ad illum referri. Credunt hic me aquae bibendae auctorem. Faceret plurimum ad propugnationem meae sententiae, si haberem exoticos medicos comprobatores. Saltem mittat titulos librorum, curabo ex Italia quamprimum huc asportari. Tota in me medicorum contumelia, ab aquae potu Reginae praescripto. Illa, dum huc accessi, erat mera bilis, quae jam restinguitur aquae potu, balneo et somno, juxta praescriptum divini senis. Si tamen D. Fuiren mittat ad me tractatus ab amanuensi exaratos, solvam impensam ibi aut alibi, ubicunque praescripserit. Ita obrutus fui negotiis, ut vix potuerim vel rebus necessariis par esse. Jam ita res meas disposui, ut debeam mox mox vacare studiis. Scribam ad Te, quae de aneurismate et serpentibus Braccianis proposui, et incumbam experimentis faciendis, de quibus Te faciam participem. Accepi literas, quae ferunt, Te observasse thoracicas lacteas se inserere in sinistram subclaviam, non in dextram; hoc interea jam circumferebatur. Mitto ad Te portiunculam lapidis amiantus dicti, cum lana ejusdem parata, cujus est methodus conscripta a quodam Italo Genuensi; est
page 470, image: s470
etiam portio funis vel fili sed crassioris; nec non mitto byssum veram veterum, vellem esset major copia apud me, sed quod habeo impertior. Mitto etiam Elegiam in obitum Puteani, cujus facies participes clarissimos nostros sodales, quos saluto. Scribe, quid sentias de opinione Harvei de generatione animalium. Nihil adscribit semini muliebri, neque virili, sed uterum turgere a spiritu vel ex semine ipso vel a toto corpore profluente aut irradiante, dum mulier patitur orgasmum. Non credo materiam illam inutilem nec tantum vasorum spermaticorum apparatum. Dixerat tamen antehac Sinibaldus Romanus, vel minimam seminis portiunculam sufficere ad generationem. Iterum Vale et me ama, habeasque excusatum, quod haec currenti calamo scripserim. Holmiae 18 Maji 1652.
EPISTOLA XXII. De Aquae potu post medicamentum, et de Harvei opinione. PETRO BOURDELOTIO Holmiam.
IN magna gloriae parte reputo, tantae Reginae placuisse mea studia et anatomicos labores, quibus defungor. Quid Upsalienses
page 471, image: s471
observaverint de lacteis thoracicis, seire percuperem. Ego publico scripto edidi, quae post tuum discessum in Homine observavi. Receptaculi loco glandulas tres lumbares inveni. Nec insertionem duplicem thoracici ductus videre potui, sed unam solam, eamque in subclaviam sinistram, quemadmodum ex Historia mea Anatomica percipies, quam prima occasione mittam. Opuscula Ingrassiae et Sylvatici, de aquae potu post sumptum medicamentum, ex Bibliotheca Fuireniana brevi faxo ut habeas. Magna tua prudentia potum frigidae recte suadet in biliosis et calore aestuantibus, ut acrimonia calidi pharmaci obtundatur in ventriculo. Hoc consilio aegrotanti Siciliae Proregi Johanni de Vega, post sumtum pharmacum, Ingrassias aquae frigidae libram unam cum pauco saccharo dedit, unde et felicem medicamenti successum procuravit, et vas idem argenteum, ex quo frigida propinata, pretii aureorum quinquaginta, obtinuit. Majora Tibi auguror, si consilio eventus responderit. Faventes habes inter veteres Aetium, et Mesuen, quorum ille Tetrab. 1. Serm. 3. cap. 133. aquam frigidam absorbendam aut colluendam dat si facile purgentur, postquam biberint medicamentum: hic vero Theor. 3. facultatem expultricem
page 472, image: s472
imbecillam, aut medicamenti actionem debilem, aqua modice frigida juvari tradit. Nostris tamen moribus receptum est, non tantum calida juscula epoto medicamento superbibere, sed in prandio quoque cerevisiam calentem vel tepidam haurire. Dandum aliquid consuetudini, dandum quoque aeri nostro septentrionali, et cacochymicis corporibus frigidioribusque, quibus non ita tuto frigida aqua exhibetur. Nostro enim ventriculo ea non conferunt, quae Siculo, quia variant et homines et coelum. Pro amianto, et bysso gratias ago. Habui similia ante, sed filum tuum elegans inter Musei rariora locum meretur. Juxta tecum sentio, contra paradoxa Harvei, inutilem non esse tantum vasorum spermaticorum apparatum, et quanquam primo mense ex semine in utero nihil ipsi apparuit, fuit tamen, vel certe in tubis uteri interea delitescit; de quo tamen nihil definiverim, quia tantam habet inter Anatomicos authoritatem, ut mentiri non credatur, et nos subinde malumus [gap: Greek word(s)], quia contrarias experientias aeque manifestas afferre non possumus, subsidiis deficientibus. Hisce Vale, Vir acutissime, mihique favere perge. Hafniae 27. Maj. 1652.
T.
Thomas Bartholinus.
page 473, image: s473
EPISTOLA. XXIII. De Morbo Magico. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NOn mediocriter exultavi prae gaudio, quum e carissimi et suavissimi fratris Erasmi Bartholini manibus litteras tuas accepi Hafniae datas 28. Febr. per quas de duobus doceor, de tua nimirum valetudine, de qua sit laus omnium bonorum authori: et de tua in nos liberalitate, pluribus nempe libris, quibus me beare voluisti, et Bibliothecam meam locupletare. Eos autem omnes, quum Deus voluerit, accipiam; neque enim ignoro, quantae sint itinerum difficultates propter bellicos tumultus, pro mercibus ad nos usque devehendis. Eos vero, quos Erasmo fratri tibi in Daniam mittendos commisi ante mensem, utinam quoque brevi et feliciter accipias: eaedem enim difficultates et turbamenta vos aeque respiciunt. Hic apud nos currit sub prelo novus liber Domini Riolani Antiquioris Scholae nostrae Magistri, cujus erunt duae partes, et multi tractatus ex admodum varia materie: ut et de inverso situ lienis et hepatis in quodam sicario, mense Novembris deprehenso, initio mei decanatus, anno Christi 1650.
page 474, image: s474
Tractatus peculiaris de Circulatione sanguinis, adversus Harveum, Medicum Anglum, primum tanti mysterii repertorem: alter adversus Dominum Gassendum, Professorem regium, et virum eruditissimum: alter adversus Pecquetum, Diepensem Anatomicum: alter adversus Nathanaelem Highmorum, nuperum Anatomes Scriptorem, et Professorem in Academia Oxoniensi: alter adversus Marquartum Schlegelium Medicum Hamburgensem celeberrimum, et alios. Habebitur quoque Encheiridii Anatomici et Pathologici pars altera; quorum singulorum editio ad finem deveniet ante Junium mensem: eum librum, ubi prodierit, statim tibi mittendum, et adhuc a prelo sudantem, Erasmo fratri committam.
Quod autem Medicae artis observationibus te delectari scribis, et ex iis nonnullas a me postulas; ecce unam tibi subjicio, alias quidem suggesturus, si eas scribendi otium suppeteret, plane raras ac insolentes.
Vir quidam nobilis, Campanus, ingeniosus et ad unguem factus, sanguineo et melancholico temperamento ab ortu praeditus, multijugae eruditionis et literaturae, postquam per plures annos pro Christianissimo Rege nostro militavit, laboriosae istius vitae pertaesus, ad
page 475, image: s475
studia juris civilis regressus est, quibus tam acriter incubuit, ut in iis, imo et in singulis, facile excelleret. Dum Lutetiae moratur initio hujus anni 1652. incidit in febrem, cum quodam dolore ad dorsum et lumbos, et totius corporis tremore insolito, (qui post paucos dies feliciter desiit,) et fluxu haemorrhoidali, lento quidem et pauco, sed dolorifico: post aliquot dies utroque symptomate adaucto, eruditus quidam Medicus ad eum deducitur: cujus auxilium recusat, nullam a Medicorum praeceptis opem sperans, incurabili quodam, ut ajebat, affectu laborans: Rogatus a Medico, cur istud morbi genus desperatum et [gap: Greek word(s)] censeret? Respondit, esse morbum magicum, pravis magorum artibus sibi immissum, quo abundabat illa regio, in qua per aliquot annos militaverat: (Lotharingiam subaudiebat, ut ab ejus obitu intellexi:) quibus dictis Medicum illum dimisit. Ingravescente tamen affectu, et fere incandescente, amicorum precibus inductus ad eum accessi, eique per aliquot dies medicinam feci: ratione febris urgentis quater fuit illi detractus sanguis, impurus admodum, plane putris, et ab alimentarii sanguinis natura omnino alienus: unde dubium et ancipitem morbi eventum
page 476, image: s476
non obscure ominatus sum: nihilominus tamen paulo melius habere sibi visus est: venaesectioni, per quam singula mitiora facta fuerant, successit blanda purgatio, ex cassiae medulla, cum foliis orientalibus et syrupo diarrhodon veteri, ad vitandum irritamentum, purgat enim ad instar Scammoniatorum recens paratus et novus ille syrupus: ex illa catharsi adeo levatus fuit, ut in convalescentiae spem lubens devenerit, nec amplius incurabilem morbum esse reputaverit. Postquam tali remedio quater fuit repurgatus, etiam interdum addita diapruni solutivi drach. j. quietis dies aliquot sibi indulgeri postulavit, meque dimisit: inter hos dies stillatitiam quandam aquam ex cornibus et corde cervi, a Principe quadam foemina sibi subministratam, assumpsit, quasi praestantissimum adversus magicas artes, et ad conciliandum cordi robur, ut agyrtae loquuntur, alexiterium: sed frustra, et nullo successu, imo pessimo: ideoque, cum multo vino, eoque meraciori usus esset, ac incalescente febre, ad eum revocatus fuissem, omnia longe deteriora deprehendi, praesertim vero colorem in facie cadaverosum, et foetorem corporis nulli ferendum: mecum adscitis in consilium tribus e nostris Senioribus, Jo. Riolano,
page 477, image: s477
Anatomicorum principe, et Antiquiore Scholae nostrae Magistro: una cum Jac. Perreau, et Ren. Moreau, Professore Regio, viris sapientissimis et consultissimis, nulla salutis spes nobis superesse visa est, propter summam illam virium prostrationem, et [gap: Greek word(s)] quandam, quae hominem detinebat, cum fugaci delirio, a quibus post biduum extinctus est.
In dissecto cadavere apparuerunt omnia viscera nutritia supra modum pallida, a veteri intemperie biliosa, quae toto vitae decursu dominatum obtinuerat; sed absque ullo eorum substantiae vitio. Ex utroque pulmone leviter compresso, serum putre et foetidum defluebat: substantiae cerebri serum multum instar seri lactis subvirescens innatabat: cujus portio in spinam dorsi decidua tremorem illum initio morbi concitaverat. Quaenam igitur mortis causa fuit? ingens abscessus in toto pancreate latitans, cum multo pure et foetore intolerabili: pure inquam putidissimo, et subviridi, cujus acrimonia glandosum corpus paene universum exederat atque discerpserat. Haec est vera certaque mortis causa, tetra nimirum labes et putrilago summa totius pancreatis: non autem veneficia, non incantamentum,
page 478, image: s478
non magicae artes, humani ingenii, talibus nugis seipsum excruciare soliti, figmenta atque mera ludibria. Tuum erit, eruditissime Bartholine, dispicere et decernere, quid facto fuisset opus, et qua arte quibusve aliis praesidiis potuisset tantus affectus expugnari: ego quidem plane immedicabilem et naturâ suâ lethalem fuisse puto. Tu vero quid sentias aliquando scribes, si volueris.
Vale, amicorum suavissime, et candidissime, et me, quod facis, amare perge.
Scripsit filius, me dictante, Parisiis, die Jovis 28. Martii, 1652.
Tuus ex animo vetus et constans amicus
Guido Patinus, Bollovacus, Doct. Medicus Parisiensis, et saluberrimae Facultatis Decanus.
EPISTOLA XXIV. De Infantis ex chylo nutritione. GUILIELMO HARVEJO Londinum.
AETerna nominis tui fama, et in Remp. literariam merita summa, hactenus mihi spectatissima fuere, Meruisti profecto candidorum
page 479, image: s479
omnium calculos Circulatione Tua sanguinis, qua nihil elegantius, utilius nihil, nihil verius, mortalis industria invenire potuit. Nec Exercitationes Tuae de Gen. Anim. mihi praetereundae plane divinae, quibus inaudita literatum orbem docuisti. Quid de tantis ingenii tui et eruditionis stupendae monumentis judicet literatorum candide rem aestimantium chorus, nolo longo sermone pertexere, nec operae duco pretium, quum ipse haud dubie quotidie magnum tuum nomen ubique gentium legas. Ego vero, eruditorum minimus, quanquam affectu in literas et amore maximus, aliis principiis olim initiatus et imbutus, verissimum sanguinis Circulati inventum, amore veritatis, lubentissime sum amplexus, et authori bene ominor. Publicis id disputationibus non semel proposui apud exteros alio sole calentes, et in patria Academia, cui jam persuasi verissimum Harvei dogma. Optassem equidem, ab authore ipso et inventore totam Anatomen juxta haec principia fuisse reformatam; caeterum, quum majoribus illum curis viderim districtum et cum temporum difficultatibus luctantem, negotium id in me suscepi. Utinam satis ex voto publico et Tua, Vir summe, mente. Quid egerim, forsan ex Anatome mea Reformata,
page 480, image: s480
tertium apud Belgos edita et ad sanguinis Circulationem accommodata, vidisti. An ubique mentem inventi sim assequutus, verbulo monebis. Pro viribus certe conatus sum, sed quum totam Anatomen a nullo viderim tum correctam, majus in me onus suscepi, quam tulerint fortassis humeri. Exinde tamen ad nos pervenit Highmori elegans et erudita disquisitio Anatomica, quae idem saxum volvit. Jam autem totus occupor in exprimentis tuis de animalium generatione, et Democriti speluncam non raro tecum ingredior. Inprimis Hippocratis nomine gaudeo, quem semper sequor, quod embryonem per os chylum sugere probaveris. Caeterum in viis haeremus, quibus chylus ad uterum feratur, quum, praeter arterias venasque sanguine conspicuas, compareant nullae. In praegnantibus canibus, lactantibusque feci periculum, sed inveni nihil quod plane mihi fatisfaceret. In posterum tamen diligentius inquiram. An arteriae vehunt? At quomodo a cruore colliquamentum separabitur, aut unde arteriae haurient, siquidem in mesenterio chylo vehendo destinatae non sunt. Tuum hic acclamo auxilium et infinitam experientiam. Conatus sum aliquid hac de re commentari in Hist. Anat. de lacteis thoracicis
page 481, image: s481
nuper inventis, quam Tibi mitto, tradetque lectissimus Juv. Wilh. Wormius, summi apud nos Viri Olai Wormii Medici et Polyhistoris filius haud degener, quem idcirco tuo favori et amicitiae insinuo. Quid de isto invento lacteo statuas, et cur in Exerc. de sanguinis circ. contra Riolan. nuperque de Gen. Anim. venas Asellii lacteas habeas suspectas, si ita negotia tua tulerint, me docere ne graveris, per fidem tuam rogo. Denique pro publico apud Te intercedo, ne alia in Anatomicis, demorsos ungues sapientia, diutius nobis invideas. Privatas causas praetendere non ausim, nisi me, quod impense opto, et hac tabella deprecor, ad intimiorem amicitiam admiseris, sic Tibi semper ero devinctissimus, et vertice sidera tangam. Deus te, Vir Incomparabilis, in Reipublicae Anatomicae emolumentum, diutissime servet. Hafniae Cal. Maji 1652.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA XXV. De Anatome Helmstadiana. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DEbitae ergaTe, Vir Excellentissime, Patrone ac Promotor maxime, observantiae
page 482, image: s482
meae ratio postulasset equidem, ut Hamburgo protinus aliquas ad Te perscriberem: veruntamen tamdiu epistolae missionem differendam censui, usque dum, oblatis Celeberrimo Conringio vasis lymphaticis, ejus sententiam essem rogatus: quam lubentissime ex ipso praesens accepissem, sed tantâ felicitate frui haudquaquam licuit; quoniam praepostera comitis mei festinatio ultra diem unicum Helmstadii commorari non patiebatur, ideoque suavissimae ejus conversationi citius opinione subtrahebat. Eo tamen die ternis vicibus Exc. Conringium invisi, humanissime ab eo exceptus semper; interea multa invicem de variis rebus disseruimus, inter quae non parum temporis sibi vendicarunt vasa lymphatica â Te descripta, de quibus sententiam ferre distulit, cum quod nondum accurate scriptum Tuum perlegisset, tum quod nondum ipse, quae qualiave esset expertus; nihilominus multas de origine, progressu, insertione, usuve agitabat quae stiones, ad quas pro ingenioli modulo ei respondi: brevi autem se de iis aliquid ad Te perscripturum promisit, si alia negotia, (politicam videlicet concernentia, cui totus vacare videtur) tantum temporis concesserint, ut experimentum hujus facere posset. Idem scriptum Hamburgi
page 483, image: s483
Dn. D. Placcio perlegendum tradidi, cui omnia perplacuerunt, ut iterato etiam legeret; hoc saltem, quod de Slegelio b. m. habetur, minus ei arrisit; falsum namque fuisse rumorem istum divulgatum sancte mihi testatus est, et facile fidem verbis ejus attribuo, cum intimâ familiaritate conjunctos fuisse ex aliis acceperim: furciferum autem tertio a suspendio die scalpello anatomico aggressus est Slegelius, ubi quaeso tamdiu vitae reliquiae delituissent? Ipse vero Slegelius p. m. jam antea de adversa valetudine conquestus, altero post exorsam sectionem die febre maligna ac petechiali decumbere coepit, quae etiam die decimo septimo eum extinxit: mutandum itaque illud alio tempore amice censebat, ne fortassis a quopiam olim falsitatis crimen Tuae Exc. intenderetur. Interim multam salutem Tibi, quem olim Lugduni Batavorum novit, nuntiare jussit, ac gratulari de incremento nominis Tui ac una reipublicae medicae.
Sed Helmstadium commodum revertor. In auditorio medicorum tantopere celebratas partium corporis ad vivum depictas effigies penitius excussi permultumque in iis desideravi. Rudi omnes penicillo delineatae erant, ut partes accurate distinguere vix liceret, praecipue
page 484, image: s484
minutiores, sive eminus sive cominus adspiceres. Omnes ex integro homine pedibus duntaxat mutilato desumtae erant, atque, uti olim ipse suspicabaris, anterior solum facies ostendebatur, posterior nuspiam: paucissimae quoque partes e corpore extractae cernebantur. Desiderabam insuper totam capitis anatomen, sensuumque organorum omnium: musculi itidem colli, dorsi, lumborum, pedum, deficiebant, neque partes genitales muliebres uspiam comparebant, adeo ut maxime imperfectum hoc opus mihi non sine causa videretur, uti ex dictis satis superque liquet. Optarem itaque hisce meis contueri oculis Augustam Tuae Exercitat. Anatomen, tam qua vivas, quam qua aeri incisas icones, ut vere cognoscerem, quantum distent aera lupinis: neque enim contemplatio harum figurarum animum novitatis cupidum exsaturare potuit. Verum facilius est, haec optare quam sperare, quis novit enim, an haec unquam sit reditura dies, quâ praesens denuo Hafniae Clarissimorum Virorum colloquio fruar, quos absens in oculis et animo fero.
De statu hujus Academiae hoc tempore nihil disserere queo, qui hesterno duntaxat die hic loci appulerim. Quamobrem, cum nihil
page 485, image: s485
praeterea adjiciendum obveniat, Te divinae protectioni serio commendo, Deum Ter O. M. calidis suspiriis precatus, ut plurimos annos termino vitae tuae adnumeret Teque cum universa familia ab omnibus malis quam diutissime praestet incolumem. Vale felicissime et me, ut soles, semper amare perge. Wittebergae 15. Junii 1652.
T. Cl. Ex. ad aras devot.
Michäel Lyserus.
EPISTOLA XXVI. De valetudine sua, et itinere. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. CL. SALMASIUS S. P.
IN eo eram, ut ad te scriberem, Vir summe, cum tuum librum de Cruce, sed sine literis, reddidit mihi Studiosus Danus. Pro eo gratias tibi summas habeo, et ago, quando referam nescio. Nam ex quo huc redii, nihil aliud ferme curavi nisi valetudinem, de posteritatis studio valde securus. Quod non maturius ad te scripserim, scito non unam causam fecisse, quae totidem sint mihi excusationes,
page 486, image: s486
apud te. Primum, valetudo impediit, quae manus libertatem adimebat, saepius chiragra recurrente, ac debilitate praeterea in ea permanente, quam morbus chronicus in Suecia contractus fecerat. Praeterea quaerebam occasionem aliquam tutam et commodam ad te scribendi, ubi manui sanitas rediit. Utcunque excusatus esse velim, fateor tamen me in culpa esse, nec ea deprecor, non ut propterea agnoscam me immemorem vivere omnium officiorum atque etiam beneficiorum, quae in me contulisti. Post omnia, si officio defui, malim pigritiam meam accuses, quam de meo erga te animo dubites. Scis qualis semper fuerim, ac qualem esse Tibi, praesens cum Hafniae essem, ostendi. Mutatum non esse ab eo tempore, scire etiam debes. Quantum sane humanitati tuae debeam, possum magis profiteri quam gratiam referre. Sed gratum videri posse qui tantum meminit, non te latet. Revocor iterum in Sueciam per Reginae litteras, quibus urget, ut iter maturem seu potius praecipitem, sed multas habeo causas non parendi. Aer Suecicus inprimis deterret, cui assuefieri non potui, et quem corpusculi mei temperamento accommodum non esse experientia didici. Si similis esset vestro, non dubitarem, quo vocat
page 487, image: s487
incomparabilis illa Regina, protinus ire. Praeterea Suecica ingenia non placent, et Danica longe magis arrident, sive eruditionem spectes sive genium ipsum, ad litteras et quicquid politos homines facit propensum. Scripsi ad Regem ante aliquot menses et misi librum, quem gratum illi fore speravi. Utinam possem aliqua in re ostendere, quantum obligatus sim Serenissimae ejus Majestati, id nunquam cessabo per praedicare ac hactenus laudibus, quas potui et quas debui, ad coelum usque apud omnes extuli comitatem, qua me excepit. Nec id etiam tacui apud Reginam. Scripsi etiam ad illustrissimum Gerstorpium et misi Epictetum meum, quem me missurum te praesente promiseram. Velim scire, an rem ipsi gratam fecerim, et an litteras meas cum libro receperit. Fratri tuo, viro clarissimo, plurimam a me velim salutem dicas. Quantum de me sit bene meritus, scio, et libens omni occasione testabor. Vale, Vir praestantissime, et me, tibi devinctissimum pro tuis in me plurimis et summis meritis, amare perge. Leidae 11. Julii 1652.
page 488, image: s488
EPISTOLA XXVII. De morte Heurnii, et morbo Heinsii. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. ADOLPHUS VORSTIUS. S. D.
QUod tuos, Vir Excellentissime, de Cruce Christi, Lacteisque Thoracis venis, accuratissimos commentarios, nuper typis evulgatos, ad me transmiseris, fecisti id tu pro vetere tuo in me affectu, et ego, qui tuam hic agnosco humanitatem, singulari eosdem excepi cum voluptate, maximasque eo nomine gratias tibi ago. Admiror indies magis magisque praeclari ingenii tui foecunditatem, quam tot egregiis hactenus scriptis seculo erudito approbasti. Medicum te ostendis, nec minus tamen literaturae omnis et antiquitatis scientissimum. Faxit vitae nostrae arbiter Deus, ut Nestoris attingas annos, quo porro de literis ipsaque inprimis Anatome bene mereri possis, in praesentis ac futuri aevi commodum. Gaudeo ex animo, corporis humani abdita a perspicacissimis ingeniis, oculis propemodum Lynceis erui quotidie ac illustrari, quo in stadio tu, cum Clarissimo nostro Jo. van Horne, palmam jam caeteris fere praeripis omnibus. Par sane fuit industria vestra in inveniendo
page 489, image: s489
ductu illo novo Thoracis chylifero; invento, me Hercules, non contemnendo. Incidimus in ea tempora, quibus scientiae omnes maximum cepere incrementum capiuntque; quod caeteris infeliciatibus, quibuscum nunc conflictamur, opponendum, in miseriae nostrae solatium. Interim, dum Angli, imminentes nobis, solicitos nos habent ac reddunt suspensos, dum Gallia turbata nihil opis pollicetur aut praestare potest, abdamus nos in Bibliothecam nostram et Deo ac Musis vacemus. Fratrem tuum Erasmum, vere [gap: Greek word(s)], ac delicium omnium, in Gallia etiamnum obhaerere intelligo; quem vobis ac reip. literariae incolumem velit servetque D. O. M. Vivo ego et valeo utcunque cum meis, tranquillitatis unice amans, sed quae vera ac solida non nisi in coelis obtinget. Academiae nostrae Rectoratus, quo in praesens fungor, multas mihi hactenus creavit molestias. Sed dabit iis finem sex mensium, quod restat, spatium. Obiit diem suum ante triduum Clarissimus Vir et Collega, Otto Heurnius, senio morboque diuturno confectus. Celeberrimo Heinsio, quod dolendum, jam ab aliquo tempore [gap: Greek word(s)]; quo malo quid miserius?
page 490, image: s490
Ita ingeniis etiam fatales sunt periodi ac occubitus. Omitto tristia haec, Vir amicissime, et laetiora in futurum augurans, tibi tuisque prospera omnia animitus voveo. Vale ac salve a Vorstio vere ac in perpetuum tuo. Raptim Lugduni Batavorum Anno 1652. 27. Julii.
EPISTOLA XXVIII. De Lacteis judicium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
CLarissimus Scavenius, Soloduri me aegri causa versante, domoque absente, hic appulit. Gratissimas tamen tuas, cum elegantissimo de Lacteis Thoracicis tractatu, miserant mihi domestici. Quorum nomine plurimum me tibi debere profiteor hisce palam, tum quod paternam amicitiam tam strenue conservas, tum quod scriptis tuis me donare pergis. Elegantia sane sunt, et digna, quae studiose excutiantur. Id tamen mihi notandum ab aliquo tempore proposui, in pluribus talibus [gap: Greek word(s)] quidem licere, imo quandoque necessum esse: dum autem [gap: Greek word(s)] certi, [gap: Greek word(s)] tutius, quam praecipiti conclusione, brevi alia commutandum sententia,
page 491, image: s491
determinare. Scavenium vero nostrum quartanae febris insultus aliquantisper apud nos tenuere. Nunc iter diebus [gap: Greek word(s)] ingressus (bene favente Numine! ex meo voto) Galliam versus tendit. Vale, Vir Clarissime, nostramque necessitudinem porro perge excolere isto affectu: nec ego, quanquam diversis peregrinationibus ad vicinos Magnates, aliosque, plurimum districtus, unquam deero officio. Salve iterum a salutatis, meoque nomine resaluta omnes, qui mei dignantur meminisse. Basilea a. d. IV. Non. IIXbris Anno 1652.
Tuus ex animo
Jo. Casp. Bauhinus.
EPISTOLA XXIX. De Sectionibus Anatomicis. MICHAELI LYSERO Hafniam. THOMAS BARTHOLINUS S. P. D.
QUod interiora hominis viscera et quidquid elegantissima ista fabrica ambitu suo complectitur, artificiosis sectionibus non semel mecum denudaveris, exactamque cultri anatomici habueris rationem, omnem
page 492, image: s492
laudem meretur et applausum, mi LYSERE. Erunt forsan, quibus praesens opusculi Tui institutum non sis probaturus, in quo artis nostrae arcana et secandi dexteritatem, solis artificibus relinquendam, plena manu eliminas. Magna sapientiae mysteria discipulos docuit Pythagoras, sed ea in vulgus efferri nunquam aequo animo patiebatur, unde Hipparchum Pythagoraeum, quod dogmata Pythagorae explicatius tradidisset, accusatum Scholaque ejectum accepimus. Hippocratis nostri jusjurandum plenâ authoritate silere jubet, et pro arcanis habere, quae inter curandum, aut in communi hominum vitâ, vel visuntur, vel audiuntur, quod in Japide Medico laudat Maro, qui potestates herbarum usumque medendi scire maluit, et mutas agitare inglorius artes.
Tu tamen, rupto silentio, vulgasti, quae pro arte secreta hactenus aestimavimus, per manus tradendâ, quaeque variis vigiliis, peregrinationibus, et exercitationibus adquirimus, ut soli possideamus. Intercidit scientiae artisque nostrae ratio, quia ad plures derivatur, nobisque scire relinquitur nihil, quia in artis participationem admittuntur omnes. Sic liberali tua eveniet culpa, ut Prosectionis artificium, pro derelicto habitum, apud vulgus magis deseratur, spernaturque,
page 493, image: s493
siquidem expedita manu didicerint dissecare, quod contumeliis mordacique lingua saepe dilacerarunt: Omnem denique Anatomicorum existimationem partamque laboribus famam nunquam a te sperata propalatae artis injuria eludet. Quis Patavium, Musarum Apollinisque sedem, ad Vesalios, Aquapendentes, Veslingios, operoso per Alpes invios itinere contendet? Vacua erit Basileae Bauhini et Plateri cathedra. Nemo Lutetiae Laurentium, Riolanum senem, Anatomica demonstrantem accedet. Periculosum mare et hostilibus navibus onustum nemo trajiciet, ut in Anglia Harvejum videat. Nec ad nos Hafniam consueta meliorum ingenia Anatomici studii causa amplius properabunt, siquidem secretis nostris operationibus tuo libro inclusis sine ulteriori opera aut alieno cultro nudam omnibus Anatomen communem fecisse videris atque exposuisse. Sed salva res est. Ne rapiaris transvorsum a proposito, per fidem tuam meamque rogo. Praeclarus iste ingenii tui laborisque foetus tanto minus erit exponendus, quod ad conceptionem illius partumque auctor tibi fuerim non postremus. Fuêre alii, qui ad [gap: Greek word(s)] Anatomicam operam hactenus contulerunt non ingloriam. Taceo Galenum, quem Anatomes infantia
page 494, image: s494
in administrationibus, et nimia in dicendo ubertas excusat, nec Columbum aliosque advocabo, qui plura subinde promiserunt, qnam opere praestiterunt. Riolanus certe seculo nostro per susceptum hoc argumentum tam feliciter et docte decurrit, ut solus sufficere posset, si vel singula sparsim attigisset, vel junctim singula. Ex aliis corporis humani Prosectoribus spicilegia colligimus, neutiquam messem copiosam, nam qui administrationem anatomicam uno volumine sit complexus, omnemque apparatum ad anatomen jam adultam sine ambagibus necessarium et sufficientem breviter contulerit, praeter Te hactenus extitit nemo. Major inde et illustrior laboris tui gloria, nominisque aeterni a majoribus Clarissimis ad te derivati maximum incrementum. Recte infra ingenium reputasti, cum invidia luctari, et malos aliorum mores imitari, qui qualemcunque dexterae manus ductum angulis reservant, vel umbram spectantis metuentes. Miseri mortales, qui naturam ejusque artificium abdunt, ubique diligentia patens, et amplissimos solis radios nubecula obfuscant. Non hic Cereris sacrum vulgasti, ut iisdem trabibus excludaris aut facilis denegetur faselus. Exulet Harpocrates, Theatrisque nostris ejiiciatur, ut
page 495, image: s495
candide agamus et aperte, quemadmodum nobiscum sine larva Natura. Tales in me mores novisti, et pressius exprimis ut amicus. Nihil in [gap: Greek word(s)] volui occultum, quod vel publico auditorum spectatorumque commodo, vel tibi, partitis tot annorum inter nos laboribus, inviderim. Nunquam profecto melius aut de me aut de publico, cui natus es, mereri potuisti, quam Methodi hujus Anatomicae editione, quâ, quidquid seu apud nos videris, seu ipse pro ingenii felicitate crebris exercitationibus inveneris, seu passim apud melioris commatis auctores collegeris, bona fide et subacto judicio digessisti. Egregie autem spe sua excident, qui lecto eleganti hoc opere, spretâ vivorum operâ, ad Anatomes culmen, sine [gap: Greek word(s)] proprioque manus usu, adspiraverint. Vitruvium non simplici vice inspexi, nec ignotus Vegetius, Palladiumque iterum iterumque evolvi; non tamen aut aedificiorum structuram ausus sum aggredi, aut aciem ordinare, aut terram aratro invertere. Ita quisquis ex mappis hydragogicis nauta emerserit, ventis scopulisque debebit ludibrium. Si me audiunt, feliciter in Anatome versabuntur, si ductum eruditissimi Tui libelli sequuti, vel alios secantes viderint, vel
page 496, image: s496
ipsi frequentiori studio lecta probaverint. Sic utrique pretium estis laturi nunquam poenitendum, illi lectae operae, Tu conscriptae. Ego vero publico gratulor de tantâ operis Anatomici accessione, et Academiae nostrae mihique gaudeo, quod cultrum Anatomicum orbi Literato profuturum apud nos et confeceris primus et expoliveris. Surgenti famae applaudo, et ut plures Tui similes ex palaestrâ nostrâ, velut ex equo Trojano, emergant quotidie, votorum meorum summa erit. Deus Te porro in publicum orbis patriaeque Tuae ornamentum et commodum, superstitem jubeat, annosque anatomicis coeptis superaddat. Vale, mi Lysere, et Bartholinum semper tuum semper ama. Scripsi Hafniae prid. Non. April. An. Ch. M DC LIII.
Impress. Hafniae 1653.
EPISTOLA XXX. De Lymphaticis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
PErtulit Clarissimus Wormius Tuas ad me litteras, tuumque simul Vasorum Lymphaticorum nuperum inventum. Visum illud jam fuerat meis Collegis, qui iccirco me hortati
page 497, image: s497
sunt, in illud ut inquirerem. Ego, cum recepissem Tractatum, avide perlegi, et miratus sum hactenus latuisse oculatissimos. Desii tamen ex parte mirari, cum scribas, raro oculis ea vasa patere, nisi in valde gracilibus aut emaciatis canibus. Itaque ea in reliquo animalium genere, quod pinguedine magis luxuriat, frustra inquisiveris. Si Tu, mi Bartholine, desperas de eorum in humano corpore ostensione, quid de nobis censes futurum, quibus ob subjectorum inopiam, fere spes decollavit, in canibus ea pervestigandi. Dabo tamen operam, primo quoque tempore, praesertim cum nunc adsit oculatus testis Wormius, et tunc meum perscribam judicium. Pro reliquis munusculis Tibi, Excellentissimo Wormio, Clarissimoque Lysero gratias habeo summas. Audio in procinctu esse, jamque aere incidi Augustam Tuam Anatomen; avide exspectabo unam atque alteram figuram, ut ex ungue Leonem discam. Quae ego promisi, sunt quaedam ab aliis non animadversa, quod sciam, sed vereor ut lucem sint aspectura, siquidem calamitosis hisce Bellonae rumoribus obruatur patria nostra. Qui si, ut spero, cessaverint, atque tum sumptus meas non superaverint facultates, (destituimur namque Augusto
page 498, image: s498
Patrono, imo aliis quoque quibuscunque Moecenatibus) specimen illarum obs. cdam in publicum. Acceslit ad nos Doctissimus Wormius circa ipsa canicularium seriarum initia, quibus soleo ego domo et urbe discedere, domumque vacuam relinquere, et eam ob causam non potui hospitio meo eundem excipere. Si tamen exactis feriis idem ipsi animus sit, dabo omnia, quae a me fieri possunt, nostrae amicitiae Clarissimique Juvenis meritis. Causas silentii nunc non adferam, quae plane nullae non fuerunt, minus tamen graves quam quae pro Te militant. Resarciendum est frequentiori calamo, quicquid damni inde resultavit, nec deerit nunc continuo per Clarissimum Wormium occasio. Vale, Vir Eruditissime, cum uxore liberisque jucundissimis, et plurimum salve
a Tui Nominis Virtutumque studiosiss.
Jo. van Horne.
Lug. Batav. 1653. 8. Julii.
EPISTOLA XXXI. De Riolani Opusculis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
POstremam tuam accepi eamque suavissimam epistolam cum elegantissimo tuo
page 499, image: s499
munere, dubia Anatomica intelligo, quae nomini meo, vix inter meos noto, inscripta prodire in lucem voluisti: ideoque tum pro libro tuo, tum pro bono illo in me animo, fidoque et constanti amore, singulares Tibi gratias ago, quas etiam aliquando referam [gap: Greek word(s)]. Riolanus noster triplicem in Te tractatum prelo subjecit: primum de Lacteis Thoracicis: cujus Tui Tractatus aliquot exemplaria Londino allata sunt ante tres menses: Hafniensis editionis nullum hic comparuit: secundum, de Vasis Lymphaticis, cujus exemplar ad Riolanum misisti: tertius erit, novum Examen Anatomiae Tuae Reformatae. De Dubiis tuis Anatomicis [gap: Greek word(s)], incertus plane, super illo novo scripto quid sit consilii capturus. Sub finem istarum Animadversionum Tractatus Tui recudentur, ut in uno eodemque libro utrumque prostet ac adsit, magno Lectorum commodo. Isthaec editio Riolani lente admodum procedit, quia desunt operae Typographicae, et duo tantum folia adhuc sunt excusa: ubi ad umbilicum perducta fuerint, statim Tibi mittenda optimo Viro Dn. Neandro committam. Plura scribere vetat dolor ingens et lacrymae, de obitu Viri optimi Gabrielis Naudaei affatim erumpentes, qui, summo
page 500, image: s500
bonorum omnium moerore et luctu, e Suecia redux priusquam ad nos pervenisset, per continuam febrem malignam in itinere subsistere coactus, mortalitatem deposuit in ea urbe Picardiae nostrae, quae Abbatis-Villa nuncupatur, die Martis, 29. Julii, praesentis anni. Cl. Virum D. Olaum Wormium saluto, cui offeres Epistolam Viri optimi Petri Gassendi, qui Tibi quoque multam salutem nunciat. Vale, Vir Clarissime, meque, amicum meum intimum Naudaeum lugentem, et ubertim lacrymas fundentem, tui quoque amantissimum, redama, et valetudinem tuam cura diligenter. Parisiis 12. Sept. 1653.
Tuus usque ad aras
Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Med. Parisiensis.
EPISTOLA XXXII. De ejusdem Riolani dissidiis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
ECce iterum scribo, Vir Clarissime, ut Tibi gratias agam de libello Tuo nuper mihi dicato, quem statim ostendi nostro Riolano, ad cujus examen illico se accinxit.
page 501, image: s501
Responsum ejus excuditur, quod 4. constabit partibus, post quas ad finem tres tui subjungentur libelli, ut unicuique, de tanta controversia sciendi et judicandi cupido, ad manus esse possint. Meum fuerat hocce consilium initio editionis, quod tunc non probabatur, sed tandem vici et persuasi.
De dissidio illo Anatomico inter Te et Riolanum nostrum, i. e. inter duos amicos, ex illis controversiis suborto, serio doleo: sed quid facerem? tantos fluctus compescere non valeo: vincat veritas, de qua posteri candide judicabunt, si in tantis difficultatibus non desit requisita et adaequata eruditio, quam certa et oculata experientia confirmaverit. Hic habeo praesentem in Museo meo, dum haec scribo, R. P. Ludovicum Jacob, Carmelitanum, qui Te plurimum salutat: hîc ambo lugemus communem amicum, qui summo nostro dolore abiit ad plures, Cl. Virum D. Gabr. Naudaeum intelligo. O dura fata! ô aspera fata! Tu vero vale, et me, quod facis, amare perge, tuamque valetudinem cura diligenter inter tot intricatas scriptiones et eruditas controversias, quae plurimum laboris absumunt, et multum tempus requirunt. Suavissimam tuam uxorem, Dnos fratres tuos et consobrinos,
page 502, image: s502
praesertim D. Olaum Wormium omni studio et benevolentia saluto. Paris. 26. Sept. 1653.
Tuus ex animo
Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Med. Paris.
EPISTOLA XXXIII. De gelatina seri. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
ULtimas meas, quas ad Te, Vir Excellentissime, Patrone ac Promotor maxime, Lipsiâ transmisi, quin acceperis nullum equidem restat dubium; sed quoniam in illis recepi, me, simul ac Patavium appulissem, subito aliquas ad Te destinaturum, promissorum haud immemor, has exarare volui, quanquam prolixe vererer, ne negotia Tua graviora ac Musas severiores interpellarem, attamen Tua eximia saepius mihi declarata facilitas facilem veniam confidentiae meae offerre videtur, qua confisus non possum non plura abs Te exorare et, ut in dubio, quod jam annectam, mihi subvenias, vehementer rogare. Accidit, ut elapsâ hebdomade Exc. Frigimelica, dum urinarum doctrinam in nosocomio explicaret, ad stabiliendam
page 503, image: s503
suam sententiam, quod urina tertiae coctionis excrementum esset, experimentum quoddam adduceret ac publice ostenderet, serum in coctione secunda hepatis genitum (liceat ex opinione Veterum loqui) non purum esse excrementum, sed plurimas partes heterogeneas et adhuc utilislimas continere, quod ex dicto experimento patet, idque tale est. E corpore hominis probe constituti extrahatur aliqua portio sanguinis, eaque reponatur, ut more solito concrescat et serum a crassioribus partibus separetur. Serum hoc putatur nihil aliud esse, quam aquosa quaedam materia, quae per vesicam excernitur: sed si ad examen ignis revocatur, longe aliud innotescit: si etenim serum hoc imponatur carbonibus, ut aquosum exhalet, remanet in fundo crassa quaedam materia, quae haud quidquam aliud, quam concretum chylum referre videtur, et est instar gelatinae aut juris ex pedibus animalium coagulati. Quaeritur ergo, quae, et qualis et unde, imo cujus usus sit illa materia? Lubet hic, quod mihi in mentem venit, proponere et Tuo judicio exponere. Si circularem sanguinis motum, ac chyli immediatum ad cor transitum, in auxilium accessivero, arbitror aliquid lucis rei huic obscurae adferri posse. Quando enim
page 504, image: s504
chylus ad cor pervenit, non diu ibi moratur, sed continuo cordis pulsu iterum ejicitur, unde impossibile est, penitus in sanguinem mutari; itaque, dum ad alterum cordis sinum per pulmones redit, nec ibi moras trahit ac prorsus perficitur (nam coctio non fit in instanti) sed aliqua pars ejus cruda adhuc, circulatione demum perficienda, cum arterioso sanguine eliminatur. Atque ita materiam hanc, chyli portionem esse reor, quae in primo transitu per cor perfecte excocta non est, et dicitur cruda, non absolute, sed respectu sanguinis absoluti et perfecti. Verum hic dubium movet Backius in tr. de corde, qui, non rubedinem, sed ad alendum aptitudinem constituere sanguinem asserit: unde quis diceret, et hanc materiam esse ad alendum idoneam, neque chylum crudum vocandam, praecipue cum partes albicantes simile nutrimentum, album scilicet, non rubrum, requirant, et posset dici coctio illa supervacanea, cum in rubrum sanguinem chylus totus mutaretur, qui postmodum in partibus corporis dealbandus denuo foret. Unde me satis extricare nequeo. Et videtur praeterea, in foeminis hanc esse posse materiam lactis, quod candore ei respondet. Sed sufficiat haec tetigisse extremis digitis; quorum vel approbationem
page 505, image: s505
vel reprobationem a limato Tuo judicio exspecto. Jam, ne in leges epistolae injurius sim, alia quaedam brevibus annecto. Vasa Tua lymphatica Cl. Rhodio reddidi, qui ea propter, quae Viri est humanitas, mirifice me prosecutus est: ostendi itidem iconem Tuam in Anatome Reformata, quae ipsi perplacuit. Jam typis exscribentur Vasa Tua lymphatica una cum Vasis Lacteis, tam Tuis, quam Asellii et Pecqueti, quod per Tuum fratrem jam Tibi innotuisse censeo. Ulterius nihil adjicio, Tibi faustissima quaeque ac vitam longaevam a Summo Numine expeto ac felicissime Te valere jubeo. Dabam Patavii Anno 1653. d. 29. Decemb.
T. Clariss. Excell. ad aras
Devot.
Michael Lyserus.
EPISTOLA XXXIV. De ductibus serosis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
SCribendi ad tuam claritatem, Vir celeberrime, occasionem praebuit novum
page 506, image: s506
quoddam scriptum in Sueciâ editum. Quod quoniam ad Lymphatica tua vasa illustranda aliquid, ni f llor, conferre posse videbatur, et dubitarem, an ad vestras adhuc pervenerat manus, quaedam heic transscribenda duxi:
I. Ductus hepatici aquosi originem ducunt ab hepate; hepar egredientes tam inferius, quam superius venae portae et ductus cholidochi latera prorepunt, deorsumque tendunt sub venâ cavâ prope pancreas, carnosum, duodeno et ventriculo adnexum. Perplurimi horum ductuum, ac interdum omnes, glandulam quandam ingrediuntur, ramulis dispersis, atque deinde, cum reliquis eandem praetervectis, in vesiculam chyli, sitam inter renes, sub venâ cavâ et arteriâ aorta sese insinuant. Unus horum ductuum, imo aliquoties plures, praecipue in felibus, divisis ramulis vesicam fellis ab extra integunt, atque junctim cum reliquis hepaticis eodem itinere deorsum tendunt. Maxime quoque notabile, quod mihi ter quaterque videre contigit, paulo supra chyli vesiculam, sub glandula hac aquosa, manifestam anastomosin hosce inter ductus hepaticos et duas vel tres lactearum venas dari. Facta etenim ad chyli vesiculam ligatura, humor per ductus hepaticos descendens, a ligamine reverberatus,
page 507, image: s507
sursum per lacteas usque ad pancreas glandulosum ascendebat, iterumque laxato ligamine deorsum fluctuans vesiculam chylosam implebat. In pluribus et fere omnibus dissectis animalibus tales ductus hepaticos, duos, tres, quatuor, et plures interdum, mox ab hepatis lobo majore, qui venam cavam suscipit, atque eidem ut reni sinistro adnectitur, egressos atque immediate illam cingentes quasi in cavam hiarent reperi, illas venas esse lacteas sum opinatus. Verum frequenti demum sectione edoctus, manifeste illos vesiculae chyli insertos, eidem humorem aquosum infundentes conspexi, glandula autem praedicta venae portae substernitur, ut et in multis eidem adhaeret, quae plerumque una est reperta, aliquando duae aut tres, rarius nullae. Haec omnes fere ductus hepaticos eodem modo, ut glandula magna sive Pancreas glandulosum in mesenterii medio venas lacteas ab intestinis recipit atque ad vesiculam transmittit, se penetrate sinit, et humorem illabentem manifestissime imbibens gravissime intumescit, digitis compressa illum deorsum effundit. Modus sectionis. Abdomine canis aperto ablatoque vel supra thoracem reslexo omento, ligaturam inter ventriculum et hepar faciat, in mesenterii
page 508, image: s508
parte, hepar ventriculo ac intestinis connectente, et intra se venam portae cum ductu cholidocho continente ac ducente, mox videbis a jecore ad ligaturam ductus aquoso humore intumescentes, qui post horam unam vel alteram flavescunt, liberatis deinde intestinis a lobo hepatis infimo reni dextro adnexo, et illis ad sinistrum reflexis, separet intestinum colon a lumborum vertebris, et venas lacteas cum vena portae immediate sub pancreate glanduloso; in ea mesenterii parte, quae intestina dorso alligat, currentes liget, postea thoracem aggrediatur, sternoque avulso, ductum chyliferum, prius evacuata vesicula, constringat, eodemque modo alteram extremitatem in abdomine ano prospicientem vinciat, ne vasa serosa eo tendentia vesiculam impleant, quamvis interdum ea ligatura non opus sit. Solet enim plerumque ille humor serosus in vasis glandularum restagnare. Aliam quoque, in mesenterio prope vesiculam chylosam, faciet ligaturam et conspiciet, laxata prima inter hepar et ventriculum injecta, glandulam illam ductus hos recipientem, et illos ipsos, usque ligaturam hanc inferiorem, humore gravatos, postea aperto inferiore hoc ligamine tota vesicula eodem implebitur humore,
page 509, image: s509
et si ligamen, ductum chyliferum constringens, paulo supra vesiculam in thorace solveris, vesiculam evacuatam, et humorem venam axillarem, ipsumque cor, (ligatis prius venis omnibus ad jugulum, dextroque ejus ventriculo dissecto) ingressurum videbis. Postmodum, si vesiculam quoque chylo repletam intueri velis, illud astringenti tibi in thorace ad vesiculam filum, et laxanti circa pancreas venarum lactearum ligamen, eveniet. Sic, alternatim apertis contractisque ligaturis, humore aquoso et chyloso vesica implebitur.
II. Vasa glandularum serosa. Hi canales in diversas corporis partes sese insinuant. Quae enim ad jugulum inveniuntur, ramulos sub sterno inter pinguedinem et venas, mediastino suffultas, spargunt, ac glandulam unam vel alteram circa sterni principium ingressi conjunguntur, et unum, (aliquando duos,) constituunt tubulum, qui venae axillari supravectus, ductus chyliferi conjunctione circa finem gaudet. Hic porto tubulus aliquando visus est, alium substantia similem a costis dextris venae axillari dextrae incumbentem admisisse. Illi autem serosi ductus, qui cordis latus sinistrum oceupant, rivulos pericardio, ejusque
page 510, image: s510
pinguedini, et mediastino committunt, inde glandularum parvularum auxilio uniti arteriam aortam trajicientes ramulo ductui chylifero inhiant. Alii vero, qui multa ramulorum copia inter musculos transversos, et obliquos abdominis propullulant, plerumque sine glandula visi, duorum fere digitorum transversorum spatio, a vena cava uniuntur, et lumbarium vasorum consortio gaudentes vesiculam chylosam ingrediuntur. Situm obtinent inter Peritonaei tunicas. Qui deinde tubuli sero pleni, venas crurales comitantes, vesiculam chylosam sub vena cava osculis excipiunt, glandularum duarum vel trium substantiam, inguina occupantium, tam extra quam intra amplexantur; horum ductuum magnitudinem reliquorum antecessisse in omnium animalium anatome comperi.
Denique vasa serosa, deorsum sub intestino colon progredientia, oriri videntur inter os sacrum et intestinum rectum, ramulis aliquibus inter pinguedinem sparsis, qui paulo infra divaricationem venae cavae in crurales, juncti, supra illarum superficiem procedunt, atque tandem cum reliquis serosis vasis vesiculam adoriuntur. Illud autem serosum vas, quod in vitulis et avibus sub oesophago conspicitur, oritur
page 511, image: s511
multis radicibus a glandula quadam magna et oblonga, quam Natura oesophagi lateribus prope diaphragma apposuit, inde sursum recta fertur, et sese osculis ductui chylifero conjungit.
Haec sunt, Vir Clarissime, quae transscribere constitueram. Sunt in eo adhuc scriptulo multa lectu digna, sed ea descripsisse omnia commodum non fuit: haec itaque cum adjunctis iconibus mitto, quae si tuae claritati placuerint, mihi gratulor. Omnia autem ea accurate ipse Autor, qui hic degit, mihi valde familiaris, Hornio mihique demonstravit. His Vale, Vir clarissime, cum tota familia, meque tuum cultorem amare perge. Lugduni Batavorum 3. Novembris 1653.
W. Worm Olai F.
EPISTOLA XXXV. De morte Salmasij. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
PRidem est, Vir excellentissime, cum ex Batavia redux Flensburgi agere coepi, et communis protegi umbone Principis. Quae vero hic operae praestandae mihi essent, id memini antehac perscribere, cum Rostochii
page 512, image: s512
adhuc essem. Et Deo quidem satis gratas scio me hic operas sumere, dum juventutem doceo bonas literas: sed poteram tamen multo mihi jucundiores praestare. Parum scilicet hic mihi temporis relictum est, quo liceat [gap: Greek word(s)] (sic Graecos solere non ignoras) [gap: Greek word(s)]. Faciam tamen hoc quoque mearum rerum statu, quantum possum, nec desistam ad elegantiorem illam, quam tu tuique similes jam consecuti estis, literaturam subinde oculos reflectere. Ex quo hunc locum attigi, accepi a Reinesio nostro, Viro clarissimo, literas, quibus inter alia tibi et Wilhelmo Langio gratias agit singulares, quod veterum Inscriptionum, quae apud vos erant, ipsi copiam fecistis. Et nonnulla quidem ipsius verba in literis haec sunt: Constabit etiam per candorem meum publice, quis, quam et qualem exhibuerit. Scribit quoque, se quasi ter mille jam collectas habere. Tu, Vir excellentissime, si amplius juvare poteris ipsius conatus, facies, scio, tuâ sponte: atque ut facere ne graveris, communi literatorum nomine, ipse una cum Reinesio te rogo atque obtestor. Misi nuper ad ipsum inscriptionem quandam graecam, quam Smyrnae ex lapide descripsisse
page 513, image: s513
cognoveram Ismaelem Bulialdum. De Magni Salmasii ulterioribus juvandae rei literariae conatibus jam eheu conclamatum est. Et mea quidem haec infelicitas fuit, quod Virum ne videre quidem contigit, cum in Batavia essem. Scilicet vix Leidam deveneram, cum de ejus excessu nuntiatum est. Speravi autem, Virum summum etiam post excessum suum publice profuturum, illis puta inexhausti ingenii monumentis, quae parata jam haberet, necdum divulgasset. Sed ea spes nuper paene mihi est adempta, cum audirem, ipsum morientem suis dedisse in mandatis, ut sua manu exarata exurant, nec ea in lucem proferant. Meas de Hebraismis N. T. [gap: Greek word(s)] receperunt Elzevirii Lugdunenses, se suis typis expressuros. Quamobrem et [gap: Greek word(s)] meum illis reliqui. Non tamen constat, utrum operarum jam fecerint initium, nec ne. Batavos cum Anglis habere pacem pactam, nuperrime huc pro certo est allatum, et nostri quoque Principis rationem, uti par erat, esse habitam. Est igitur, cur de communi quiete vobiscum gaudeamus. Serenissimum Regem ajunt et has terras suâ praesentiâ brevi illustraturum: quod nostris hominibus erit plane exoptatum. Vale, Fautor et
page 514, image: s514
Amice honoratissime, [gap: Greek word(s)]. Flensburgi, die 29. Januarii, Anno 1654. qui ut tibi porro feliciter decurrat, ex animo opto.
Tuae Excell. Cultor
Joh. Vorstius.
EPISTOLA XXXVI. De Receptaculo Lacteo in Homine. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
INcepit sectionem anatomicam Clarissimus van Horn, diversa omnino ab illa, quam sub tua institutione videram, methodo, a dorsi enim musculis initium demonstrationis capiens proxime ad artus, postremoque ad ventres perrexit, nec quid significatu dignum tota fere anatome suppeditabat, praeterquam, quod chyli receptaculum, quod in brutis semper comparet, in homine inter glandulas, a tua Claritate inventas, Professor van Horn nobis monstraverit (monstrasse dico, Suecus enim ille, Amicus meus satis familiaris, primum in illud curiosa manu inquisivit, felicique studio invenit.) Erat autem illud magnitudine articuli majoris digiti, primoque
page 515, image: s515
die manifestissime comparuit, sequenti autem ne Lynceis quidem oculis apparuisset, ab ipso tamen Sueco, qui praecedente die locum curiose observaverat, tunc iterum detegebatur, immisso nempe siphone, quo lac primo Receptaculo, deinde ductui communicavit. Cum proximo internuntio, si Deo placuerit, totam descriptionem cum accurata delineatione transmittam. Erat praeterea musculi cucullaris insignis magnitudo, quamvis in homine minus religioso. In usu musculis assignando a tua Claritate dissentiebat D. van Horn: 1°. circa musculos serratos posticos, quos noluit dilatationi thoracis, ob parvitatem, inservire, sed tantum musculis sacrolumbo, et splenio pro ligamentis esse, 2°. musculo mastoidi partes caput movendi negavit, sed tantum firmitudinis ergo datos dixit, ut erectum servarent caput idemque ei praestarent, quod rudentes malo in navi. Musculum serratum anticum duabus superioribus thoracis costis incumbentem quoque vidimus. Ecce nihil praeterea haec nobis novi anatome peperit. Opuscula Riolani, quamvis de iis quotidie inquiram, nondum tamen habere potui. Tua autem, una cum Pecqueti et Sueci istius, ultimam jam Typographi manum evaserunt, tuo nomini
page 516, image: s516
a correctore inscripta, quae heri cum filio Consulis Otthoniani, Christiano Johanni Köllebrun, tuae Claritati transmisi. Professor van Horn mira aviditate specimen Anatomiae vestrae Augustae exspectat. Uxor D. Sperlingii die 26. Januarii ad plures abiit. Plura in aliud tempus differo, tuae Claritati felicia quaevis aeternum optans. Vale, magne Vir, meque, ut soles, ama. Dabam Lugduni Batavorum 2. Februarii 1654.
Tui studiosissimus W. Worm Olai F.
EPISTOLA XXXVII. De Receptaculo Lacteo Responsio. WILHELMO WORMIO Leidam.
TUas recte non ita pridem, cum icone Receptaculi lactei in homine inventi, accepi. Pro utraque gratias ago, et unicum in votis habebo, ut in officio et amore tecum paria faciam. Elegans lactearum nostrarum augmentum perplacet. Et utinam his aliisque augmentis inclarescere magis vellent nonnulli, quam obtrectatione famae alterius et inventi. Si recte conjicio, in icone transmissa et a Cl. Rudbeckio delineata videtur Lymphaticus
page 517, image: s517
quidam esse ramus, qui a receptaculo lacteo ad inferiora descendit, litera p. significatus, per quem aqua receptaculo ab inferioribus infunditur, lacteus enim esse nequit, quia nec usum haberet, nec eo usque progrederetur. Quicquid sit, laudem diligentiae author meretur. Mitto tibi centurias duas Historiarum anatomicarum nuperrime editas, quas aequi bonique pro candore tuo consules. Misissem et reliquis Lycaei vestri Doctoribus, si Jansonio commodum fuisset. Adjunxi Bogdani Apologiam, quam me inscio et conscripsit et edidit rogavitque, ut tibi cum salute transmitterem. Ego certe nunquam ne verbulo respondissem, satur enim jam famae sperno contentiones, et sufficere mihi credo mentem recti consciam. Praeterea non magnopere laborandum duco, quis hujus vel illius inventi autor sit prior; sat est inventum esse, et ad publicam utilitatem conferre posse. Riolani autem opusculum avidius exspecto, in cujus judicio plus apud eruditos formidinis. Hisce vale, amicissime Wormi, et meo nomine saluta, quos salutare consuevisti, et, si iconem receptaculi inventor mihi transmisit, et illum salvere jubebis cum prompta officiorum oblatione. Hafniae 10. Martii St. V. 1654.
T. T. Thomas Bartholinus.
page 518, image: s518
EPISTOLA XXXVIII. De Vitrioli minera. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
HAfniam vestram Regiam delatas meas manu menteque amica exceptas, exspectatissimae Tuae omnique suaviores Ambrosia internuntiae indicant. Gratulor mihi de faustissimo sidere, et symbolismo tam amico, Fatis vota secundantibus. Regero hasce, si non scriptionis dignitate, gratiarum actione tamen gravidas, quod, posthabitis indefessis lucubrationibus et negotiis, hoc otii amico concesseris, imo re ipsa pronum mentis affectum contestatum volueris; neque enim levi pendo transmissam sub nomine Vitrioli mineram, quam cum examini subjecissem, nescio qua singulari me affecerit voluptate, spemque haud levem fecerit insignis cujusdam, tum in re medica, tum in aliis, inde redundaturi beneficii. Ignosce, Vir Clarissime, ubi pro genii mei modulo exquisitius forsan et curiosius, quam deceret, in locum ejus natalitium, inventorem, et tempus inquiram, a a quo innotuit; examini ne subjecta sit metallurgico an philosophico? ejusque an copia comparari possit, et alia, quae forsan occurrunt scitu necessaria. Sine strepitu et
page 519, image: s519
sub Harpocratico silentio haec resciscere aveo; ingenuam meam postmodum hac de minera mentem et jamdum factam experientiam repromitto. De Collegio Naturae-Curiosorum en schediasma, cui nomen nondum dedi meum ob praegnantes satis rationes, quas ubi dilutas videro, pro virili hanc provinciam coadornare haud gravabor. Exposuissem easdem, nisi mallem exactissimum, Vir Excellentissime, hac in re adjectum calculum, et [gap: Greek word(s)]. Nundinas nostras Francofurtanas hac vice invisere et in medica inquirere non licuit. Cl. Michelii, Professoris Lipsiensis, opus Hermeticum quam primum prelum subire audiero, aut exemplar ejus nactus fuero, comparabo et, si cupis, transmittam: Quantum audio, erit pharetra omnigeno sagittarum medicarum genere refertissima, et virum hunc addecens labor. Quid Anatomica Tua? Nec enim dubito, quin hiemale hocce tempus
Cum Zephyro, primisque Rosis et hirundine prima Nomine Tuo digna suggerat. Perge in stadio hocce, Vir Celeberrime, athletice, et fausto pede perage.
Lapidum, terrarum, aut qualiumcunque fossilium, collectanea procurabo Tuos in usus,
page 520, image: s520
Ego totus in examen minerarum incumbam, quanquam de mutatione loci jamdum solicitus sim; tum quod heic locorum rara sit Praxis, tum quod ab eo tempore, quo Illustrissimus meus Ernestus Hassiae Landgrafius Pontificiam amplexus [gap: Greek word(s)], id indies experiamur, quod olim etiam notissimum, Apostatam osorem sui ordinis. De quibus alias. Hisce Vale, Amicorum Fautorumque Ocelle Clarissime, meque ulteriori benivolentiae Tuae aura frui permittito.
Rapt. St. Goar. ad Rhenum. Palmarum 1654.
Tuus totus ex animo Janus David Wilhelmi D.
EPISTOLA XXXIX. De Vasis Lacteis et Lymphaticis experimenta. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
SUavissimas Tuas, Vir Excellentissime atque Clarissime, Patrone ac Fautor suspiciende, per Dominum Oberbergium transmissas optime ad me perlatas esse, testes erunt praesentes literae; quae quantopere gratae
page 521, image: s521
mihi fuerint, pro Tuo in me amore, et mea in Te reverentia, vel me tacente, colligere poteris: ac gratulor mihi equidem de prosperitate ac incolumitate Vestra, quam literae Tuae jucundissimae indicarunt; hanc Vobis propriam et sempiternam voveo. Delectationi autem maximae fuit, ex Te inprimis felicem progressum Anatomiae Augustae rescisse; utinam eam propediem perfectam videre liceret: sed doleo impense labores Tuos ob ruditatem sculptoris tantum adauctos: nominis Tui fama, quam ampliorem hoc quoque spondet opus, condimentum aliquod istis afferet molestiis: verum eas amplius cumulari sentio novis Veterani Parisiensis Responsionibus, quas intueri exopto atque olim solidam illarum a Te compositam Refutationem, qua convicti homines creduli tandem naturae et veritati fasces submittere cogantur. Ita sub hisce dissensionibus Cl. Bartholini laus multo magis inclarescet, ut multi, mordicus jam antiquorum placita tenentes, si non in totum, maxima tamen ex parte ad ejus accedant opinionem, cujus aliquot jam vidi exempla; eorundem unicum audire non pigeat. Cum Marchetto Juniori, Viro in anatomicis versatissimo, publice tam lacteum thoracicum, quam vasa lymphatica demonstrarem,
page 522, image: s522
obstinate vasa esse negabat, sed pro nervis pugnabat, (idem de lacteis mesentericis statuens) neque copiosius essluens liquor opinionem ejus diluere poterat: dissecuit autem truncum prope axillares, cumque pervenisset ad processus diaphragmatis, triumphum canebat ante victoriam, certus scilicet, quod ibi esset plexus nervorum mesentericus, a nervis sexti paris oriundus, cujus hunc ramum esse asseverabat, seque perducturum ad cerebrum, nî ruptus fuisset: sed verba erant. Jam vero pluribus factis canum caedibus, inflatoque per tubulum ductu atque corde, mutasse eum sententiam ac pro peculiari vase, non tamen lacteo, agnovisse inaudio; siquidem, quod mirum et mihi vix credibile fit, apertis pluribus jejunis, pastis, diversis horis, nunquam, uti spectatores narrarunt, lacteum chylum, sed semper serum salsuginosum in ductu thoracico invenisse dicitur; quem interdum simplicem, duplicem interdum reperit; nuspiam tamen insertiones Pecqueti multiplices conspexit. Observavit quoque motum retrogradum in lacteis, chylum ad hepar deferre creditis, easque ligatas intumescere hepar versus: quin et vasa lymphatica in thorace notavit; quas et ipse non ita pridem animadverti oesophagum
page 523, image: s523
amplecti, venam azygos transcendere et in ductum lacteum inseri. Videor mihi quiddam nuper in foemina conspexisse, quod vasis aquosis quam simillimum fuit, dubius tamen sum, annon fuerint venae lacteae. Foemina probe pota ac ebria ex alto delapsa contusione cranii vitam finierat: conatus sum inquirere ductum thoracicum, et principium, scilicet glandulas lumbares, inveni; ad has supra cavam tendebant ramuli pertenues tali liquore, qualis in vasis continetur lymphaticis, repleti; an forte fuit chylus serosior ob potum copiosum assumtum, an serum, decernere nequeo. Molinettus, Anatomicus superior, in omnibus Tibi assentitur, sed exauctorationi hepatis subscribere non audet. Folium, bis degens Venetiis, exquirere nondum potui, tertium in festo Ascensionis eo profectus omnem movebo lapidem, ut eum inveniam, et tractatum Tuum tradam. In nosocomiis nihil adhuc comparuit; si occasio dabitur, nunquam Tui immemorem futurum certo Tibi persuadeas. Percepi hic Patavii de Balsamo quodam, scilicet Unguento vulnerario, in regione Vestra admodum celebri, quod ad vulnera, ulcera, rupturas, et fracturas etc. valde commendatur; nominatur Unguentum Törckelianum
page 524, image: s524
(Törckels Smöretse); primum villico cuidam Holsato innotuisse dicitur, qui Regi Vestro postmodum communicavit, unde in manus complurium nobilium pervenit. Ejus compositionem ac utendi modum si Tua indipiscerer solertia, nescio quibus observantiae generibus id rependerem. Jam plura adjicere non audeo, nisi ut me, ceu hactenus fecisti, porro Tuo amore complecti digneris, Tibique certo persuadeas, Tuam incolumitatem inter preces ad Deum fusas semper mihi curae ac cordi esse. Vale quam felicissime. Patavii 16. April. 1654.
T. Clar. Exc devotiss.
Michael Lyserus.
EPISTOLA XL. Plempii de Riolani scripto et Harvei generatione judicium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. MARTIN BOGDAN S. P D.
HUmanitas tua, quâ me dignatus es Vir Excell. gaudere, excusabit libertatem scribendi, cum praesens tua interturbare nequeam meis nugis studia, et gratulor mihi, quod eas non experior tibi esse molestas.
page 525, image: s525
Praemisit Hauboldus aliquot opuscula hoc anno invulgata; inter alia vidi Plempii fundamenta Medicinae aucta, quae ideo lubido incessit legere, et cum secunda editione conferre; pauca offendi, eaque omnia Galeno et antiquorum scholis adversa. Addidit mesenterio novum ductum Thoracicarum ex Pecqueto et Hornio, hunc tamen suggillat; verba sunt: Primus tamen, qui prodidit, est Joannes Pecquetus, nam anno demum sequenti prodiit libellus Hornii. Subnectit: Istis posterior Thomas Bartholinus Danus, Doctor et Professor Regius, eodem anno 52. tractatum invulgavit de Lacteis Thoracicis. Hic visis utriusque jam laudati viri scriptis rem diligentius, et amplius examinare adgressus, comperit in brutis quidem receptaculum chyli tale, quale describunt existere, sed in homine non item. Pecquetus quidem et Hornius sola bruta in hoc negotium dissecuere. Bartholinus hominum, sed primum a carnifice mactatorum, exta recentia intuitus et perscrutatus, officinam illam nobis detexit, ostenditque non receptaculum esse cavum, sive saccum, ut vocat Hornius, sed glandulas esse eodem loci, quo receptaculum, sitas, scil. in regione lumborum tres ut plurimum, aliquando plures, magnitudine ad trium transversorum digitorum
page 526, image: s526
longitudinem. Praeterea ramos emitti ad emulgentes arterias et capsulas atrabilarias, ad uterum etiam, ad jecur, ad mammas. His omnibus auxit passim sua fundamenta, et parum mutatis verbis infert: rationem adesse, cur cito transitu eodemque colore, sapore, odore, excernantur potulenta per urinam: addit, chylo nutriri foetum in utero, et lac esse chylum, partemque ferri ad hepar chyli, et partem ad cor. Haec et similia in aliis locis quoque repetit, ut conjiciam, illi nondum innotuisse Vasa Lymphatica, quia cum Hornio disceptat; dari vias ex mesenterio ad hepar; et aliquid deferri hepati humoris; nil enim ornatus gratia moliri naturam. Scriptum Slegelii contra Riolanum multum effert, seque contra Riolanum in simili materia calamum arripuisse, verum, solidissimo opusculo viso, se omni indignatione sublevatum, et quod nil potuisset addere. Subnectit: Riolanus manum operi non admovet, at gloriam inventionis aliis invidens, ut et ipse aliquid invenisse videretur, avia rationum secutus, fingere multa mavult, et orbi imponere, quam verum sensu comperire, illudque confiteri. Harvei scriptum de Generatione Animalium parum facit, quod aut obsoleta aut paradoxa contineat; id tamen in
page 527, image: s527
compendium digessit, propter viri existimationem, quam ex invento Circulationis adeptus est; paucis rem absolvit, et re vera semen in uteris animalium adesse, iisdem, quibus ego, probat, ut jurarem nobis eundem genium adstitisse, quia uterque, neutrius scripto viso, talia scripsimus. Addit, non potuisse Harveum in cervis damisque videre semen, quod animalibus perterritis in mactatione elapsum sit, cum eodem tempore et faeces et urinam exire animadvertatur. In fine collegit quorundam Theologorum Lovaniensium contra Cartesii Philosophiam epistolas, quam omnes impiam, et fidei catholicae ob qualitates explosas, quas in sacra synaxi adesse adversam statuunt, ideoque indignam juventute; tandem subnectit aliam contra Kyperum Wermostius apologiam. Haec Vir Excell. excerpta, non tamen ut nova scribo. Deus te, excellentissime Vir, eruditis omnibus incolumem diu servet et Medicinae bono prosperi tuis adsint successus, tibi justae vires tantisque laboribus, quibus suffocari te indignamur, tuamque inconstantem valetudinem quam precor firmet Deus. Vale, et me quocunque loco, dumne extra affectum tuum pone. Hafniae 1654. 17. Maji.
page 528, image: s528
EPISTOLA XLI. De Riolani Scommatis. THOMAE BARTHOLINO Roeschildiam.
PErcurri obiter transmissa Riolani opuscula, quae, ne diutius iis defrauderis, gratus remitto. Semper verum credidi, quod in triviis decantatur:
Didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros.
Sed contrarium in Riolano nostro experior, qui etsi literatus et scriptis anatomicis celebris, ejus tamen mores nec Musae, nec aula, nec anni, emollire potuerunt hactenus. Credo eum in vetularum educatum contuberniis, in quibus rixari, scommatis et sarcasmis certare, bonorumque famam proscindere, volupe est. Nec amicis compellationibus, nec errorum demonstrationibus movetur antiquior ille Scholae Magister, quin convitia et maledicta toto horreo effundat in bene meritos, qui laboribus suis Reipublicae literariae prodesse student. Solus dominari, et tanquam Numen aliquod Anatomicum adorari cupit. Quae haec insolentia? Tuum est, mi Batholine, alto supercilio et silentio, morosi senis scommata contemnere. Docti ac probi, qui
page 529, image: s529
utriusque legunt scripta, et justa lance rem expendunt, nugas ejus scurriles spernunt; siquidem rem raro tangat, et ut plurimum ineptiis ludat. Aegrius, crede mihi, feret nugas suas contemni, quam si verbis acerbius tractetur. Cui bono de ejusmodi contumeliis serram contentionis reciprocare?
Baccho bacchanti si velis adversarier,
ex insano stultiorem reddes.
Deus Te nobis incolumem ad majora et utiliora servet. Valemus DEI gratia in nostra familia omnes, et Te tuosque salutamus ac valere jubemus. Hafniae 16. Jun. 1654.
T.
Olaus Wormius.
EPISTOLA XLII. De remedio ad quartanam, de sale aeris, et Tartari fermentatione. THOMAE BARTHOLINO Roeschild.
MAgistrum Olearium necdum vidi, heri namque sub vesperam domum primum reversus est; datâ occasione T. E. nomine ipsum salutabo. Alteram fidei meae concreditam salutem Cl. D. Joeli nuntiavi, qui miserum istum dilectissimae
page 530, image: s530
Tuae Conjugis statum juxta mecum aegerrime tulit, quaesivitque an pulvis de Gannaperide mihi esset cognitus, et an eo usa fuerit T. E. huic enim pulveri mirum quantum fidit; me autem ex Chifletio ipsi hac in parte opposui, nec ipsius usum magnifaciendum credidi, eo quod paroxysmos febriles retardaret magis quam tolleret, nec (monente Chifletio) inducias pro pace habendas, et, quod palmarium est, acerbiores post hujus medicamenti usum evadere paroxysmos. Ubi ille experientiam suam acclamare, mirarique a Chifletio tanto Medico (a se tamen lecto) haec prolata, nec quicquam periculi esse, modo methodice adhibeatur, se tamen ultra drach. non exhibuisse. Credit autem Clarissimus D. Joel fermentum istud Quartanae hoc medicamento quasi vinctum et in unum compactum, nisi apti cujusdam et appropriati purgantis beneficio e corpore educatur, vim suam fermentativam tandem exserturum, unde perpetuum Quartanae fomitem derivare possemus. Purgans tale ipsi sunt pilulae Spadanae, nec inepte eum curaturum statuit, qui iisdem non uno tantum die ante exhibitionem Gannaperides uteretur, sed et ipsarum usum sequentibus diebus reiteraret. Sic et Panacaeam Holsaticam cum magisterio gummi gotte et
page 531, image: s531
Acido Tartari in contumacibus hujusmodi morbis mire commendavit. Dosis Magist. gumm. gutt. gr. 5. vel. 7. Salis Principis s. Panacaeae Holsat. gr. 15. Acidi Tartari q. v. Descriptio Panacaeae Holsaticae in Schröderi (quem mihi mutuo dedit) exstat Pharmac. Med. Chym. l. 3. c. 23. tit. Nitrum Vitriolatum, s. sal Ducis Holsatiae, etc. Miras huic medicamento vires attribuit, sancteque juravit, hujus salis usu per sudorem multos sanitati restitutos, de quorum vita desperatum penitus fuerat. Vitrum quoddam mihi ostendit Clar. Joel, cujus parieti adnatum erat sal quoddam volatile, albicans, ab ipso sal aeris appellatum; In isto sale variae salium, fluminum, plantarum, caudicum, etc. species accurate repraesentabantur, in fundo vitri substantia quaedam residebat lutea, crassa, et faeculenta, orificio vitri optime clauso. Hoc pro secreto mihi monstravit, nec minus in hoc, quam in Davissonii speciebus abietinis, artificium latere statuit. Sic et fermentationem Tartari, quam ipsi Zuelferus per literas negaverat, ac pro nugis habuerat, mihi monstravit, in qua fermentatione variae magnitudinis bullae in vase isto excitabantur uvarum ad instar: ex fermentato hoc Tartaro spiritum Tartari tandem eliciunt, multo majoris efficaciae
page 532, image: s532
ac virtutis, quam vulgari Pharmacopoeorum modo producti. Processum fermentationis, cujus tamen divulgatio mihi a Cl. Joele interdicta, Praeceptori aperiam, hicque est: Salis Tartari vel potius (quantum visu colligere poteram Cl. Joel Sal dixit esse) Tartari calcinati q. v. in vas fictile indatur, cui affundatur aquae purae lib. j. vel lib. ij. supposito igne coctio promovenda, quo ubi perventum fuerit, gradus ignis non nimis fortis, sed mediocris et minor quam antea accurate observandus, sensimque pulvis Tartari crudi ollae fictili subtili manu inspergendus, statimque, ubi iste pulvis resolutus fuerit, fermentari incipit, et in bullas, uvas uvarumque racemos exacte referentes, spectaculo satis jucundo elevari, ubi evanuerint bullae, vel subsidere inceperint, alius inspergendus est pulvis, quamque diu fermentationis spectaculo frui velis, continuanda erit repetita ista inspersio. Quam Tui prodigus Omnipotentis Dei gratiam mihi precaris, Tibi quoque cum tota familia ex animo apprecor. Affines ac consangvineos T. E. cum foenore resaluto. Vale, Maecenas Magne, et in public. Patriae, Familiae meique bonum, diu feliciterque vive. Vale meque ama. Slesv. 25. Jun. 1654.
T. Excell. Discip. observ.
Henricus a Möinichen.
page 533, image: s533
EPISTOLA XLIII. De Lacteis et Gannaperide. THOMAE BARTHOLINO Roeschild. J. LANGELOTTD.
REcte postremas Tuas Roeschildiae datas nuper exhibuit Eruditissimus noster Möinichenius, juvenis ob morum candorem et literarum culturam mihi commendatissimus; et vidi ex iis abunde, quam cara acceptave sint cuncta Tibi, quae ab amicis proficiscuntur officia, ut etiam exigua mea alicujus pretii aestimaveris, quae tamen usque adeo mihi non satisfaciunt, ut majora tibi lubentissime, si modo vires permittant, oblata velim. Caeterum tradidi Möinichenio munusculum, a Serenissimo Principe nostro Tibi hac vice ob dedicatum Inventum Anatomicum destinatum, quod rogo non solum spectes, sed mage singularem ejus favorem et clementiam, qua Te Tuaque complecti coepit, quamque una cum gratiosa salutatione literis hisce denuntiandam jussit. Interea non degenerem Te discipulum se praebuit Moenichenius noster, qui ipsa haec vasa una cum Lacteis Thoracicis ex meo consilio Suae Celsitudini in cane majori, quem Vertagum apellamus, satis dextre demonstravit.
page 534, image: s534
Vidit sane illa Curiosissimus Princeps non sine insigni delectatione, Bartholinumque eo magis aestimare coepit ob tam rarum inventum, tot seculis hactenus invisum. Miratus vero est, quomodo fieri potuerit, ut ductus ille Lacteus, conspicuus magis prae Lymphaticis, tot Lynceos Anatomicorum oculos effugere potuerit. Monstravi statim rationes a Te cap. 18. Histor. Anatom. Lacteorum Thoracicorum adductas, et in iis acquievit. In rarioribus Historiis Anatomicis continuandis quod tua nunc occupetur industria, gaudeo, et gratias habeo, quod me quoque ex minimis unum ad tantorum Virorum consessum peramanter invites. Accederem utique et symbolam conferrem, nisi neglexissem annotare, quod anima harum perhibetur esse, necessarias scilicet circumstantias, sine quibus vix fidem a lectoribus impetrant. Curabo tamen, ut unâ aut alterâ amantissimae Tuae voluntati satisfaciam. Dolet valde, quod amantissimam conjugem febris quartana adhuc affligat. Me inscio vero factum, quod Moenichenius de Gannaperide transscripsit. Sane, si ad hunc morbum debellandum me accingerem, forsan Dei gratia alia suppeterent, quibus non sine successu hactenus fui usus. Feci tantum
page 535, image: s535
experimenti mentionem, quod tunc de Gannaperide in Quartanario quodam habueram, qui secunda ejus sumptione statim convaluit, et sine ulla subsequente recidiva, veluti Chifletius illam incusat, adhibendo binis vicibus Pilulas nostras Spadanas, quarum ope omnis tartarea et nigricans colluvies felicissime fuit eliminata. Vale, Celeberrime Vir, atque, ut in pestifera hac lue, quam proh dolor densissima strage grassari apud vos audio, incolumis cum omnibus Tuis vivas et vigeas, Supremum Numen supplici prece veneror. Gottorpi 22. Jul. 1654.
EPISTOLA XLIV. De Elixire Pestilentiali. THOMAE BARTHOLINO Roeschild.
SUavissimas Tuas 3. Julii Roschildiae datas recte accepi, ex quibus prosperam Tuam Tuorumque valetudinem laetus percepi, sola adhuc restat T. E. Conjunx charissima, cui (ratum sit votum) post tot moestos dies firma salus laetior tandem arrideat. Inclusas ad Cl. Rhodium, ubi Diis vialibus Patavium venero,
page 536, image: s536
recte curabo, proque iis immortales ago gratias. Viro humanissimo D. Joeli suas tradidi, promisitque responsioncm, sique otium supperet observationes aliquot, semper enim occupatissimns est. Polypi cordis historiam ac iconem brevi Tecum communicaturus est. In lignea reconditum capsula per Tabellarium, qui curru vehitur, jam transmitto, una cum medicamento quodam antiloimico, quod Cl. Joeli acceptum feres: Elixir est Praeservativum, qno feliciter utatur Praeceptor meritissimus, juxta mecum sincere optat Magnus Tuus Amicus Cl. Joel, dosis cochlear j. ad praeservandum cottidie usurpandum. Pro parentibus meis tale mihi quoque praeservativum dedit, cui curativum addidit, sed in multo minore quantitate, dos. gutt. 9. in aq. e typhis cervor. s. aq. C. Cervi, s. card. benedicti assumendum, postremi dimidiam partem a Parentibus meis exspectabis, nomine Tincturae Bezoardicae hoc insignivit, plurimum Camphorae et aliquantulum Balsami Loimici Hennisii in se continet, instar olei supernatantis, vitrum igitur diligenter agitandum, quoties medicamenti hujus usus exspectatur, qui ter uno die ab infectis usurpandus. Elixir praeservativ. ex hisce componitur.
page 537, image: s537
R. Elixir nostr. Balsamici part. [gap: unknown sign] [gap: sign vor Drachme]. (ex essentia succini, Juniperi, et Cervi)
Citri part. 4.
Praeservativi Joelis part. 1.
Elixiri hoc semper utitur Cl. Joel, cujus descriptionem antea mecum communicavit, quae haec est.
R. Gummi Ammoniaci spir. vini elot. repurgat. et soluti.
Aloes opt. purificat. ac spir. vini elotae
Myrrhae selectae an. Unc. iij.
Croci Orientalis Unc. i [gap: unknown sign] [gap: sign vor Drachme].
Flor. Sulphuris ter a Realgare sublimator. Unc. xij.
Quibus bene pulverisatis addantur in cucurbita vitrca spir. vini optime rectif. spir. meliss. ana ad eminentiam palmae. Fiat digestio in igne arenae 3. vel 4. septiman. donec tinctura commoda elici poterit, quae extrahenda remanentibus faecibus, quas tandem calcinabis. Ex calcinata hac materia sal eliciendum, quod resolutum Tincturae addendum, sic enim virtus medicamenti adaugetur. Elixir vocat praeservavum, ejusque usus ipsi admodum familiaris, in pectoris affectibus aliisque. In scorbuto cum aqua antiscorbutica Mynsichti vel alius, se eo feliciter usum asseverat. Ob
page 538, image: s538
summam, quam in hoc Viro humanissimo expertus sum, humanitatem, multum ipsi debeo, nec enim ullum ab ipso intermissum est humanitatis officium, quo mihi gratificari potuit, Tibi vero multo plura debeo, quod Ipsi tantopere commendatum me volueris: strenuam daturus sum operam, ne beneficiorum Praeceptorem meum tandem poeniteat. Quia Chyli Receptaculum ut et Vasa Lymphatica nccdum viderat Cl. D. Joel, ea ipsi in venatico cane satis conspicua, 3. Julii monstravi; Lymphatica tum vidimus in in inguine, hepate, prope cor, ubi glandulas adpinxit Rudbeck, quas tamen observare nequivi, glandulam vero sub porta sitam lymphatica recipientem, praemissa in mesenterii parte, hepar ventriculo ac intestinis annectente, ligatura, manifeste vidi, quae, ob impeditum lymphae cursum, tumida ovum columbinum magnitudine referebat. Sequentibus diebus, quae ipsi in cane isto ostenderam, Celsiss. Principi indicavit, cui eadem videre placuit, hinc ita volente Duce alium canem venaticum, quinta vel sexta ante sectionem horâ bene pastum, praesentibus Celsiss. Principe, Liberorum Principum Praefecto cognomine Lytzou, Clar. Joele aliisque, 17. Julii vivum dissecui, monstravique
page 539, image: s539
(1) Venas Lacteas Asellii, satis copiose per universum mesenterium dispersas; (2) Receptaculum chylo refertum, cum suo ductu Thoracico, calamum scriptorium crassitie superante; (3) Vasa Lymphatica prope hepar, in inguine ac artu sinistro; (4) In crure sinistro motum sanguinis. Singula haec mire Celsiss. Principi placuerunt, qui ea nunquam ante viderat, hinc 18. Julii in certum clementiae ac favoris signum aureo me donavit annulo.
Hisce vale, Praeceptor meritissime, meque, quem toties Tuum fecisti, ne porro desere. Vale iterum felicissime cum tota Familia cunctisque Amicis, quibus meo nomine amicissimam nuntia salutem. Slesvici 23. Julii 1654.
T. E.
addictissimus et obsequ.
Henricus M. a Möinichen.
EPISTOLA XLV. De Consensu Partium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUas ad Te Slesvico 23. Julii dedi, una cum binis istis pyxidibus, recte curatas spero, per Tabellarium namque Dunchel dictum eas transmisi. 27. Julii circa vesperam Hamburgum
page 540, image: s540
veni, octiduum hic mansurus: sciendi cupidus, quid novi in ampla hac ac populosa civitate ageretur, reddita per phosphorum prima luce, per servulum quendam ad Templum primarium a Judicio nominatum me statim deduci curo, ubi in Bibliopoliis impudens istud Riolani scriptum, cedro dignissimis T. E. libris, quavis corona dignis, oppositum statim offendi, duo mihi comparavi exemplaria, quorum unum Praeceptori meo transmitto, quia a plurimis T. E. amicis avide exspectari sciebam, Tibi unum offerre volui, quo amicis illud a Te expetentibus hac in parte gratificari poteris. Currente oculo quaedam in eo legi, sed obstupui steteruntque comae, vox faucibus haesit. Jovem Lapidem juro, tantam in Literato, in Viro, in Sene, qui dictaturam quasi literarum ambit, me nunquam exspectasse impudentiam, quantam in hoc scripto adverti. Tuas interea vices serio doleo, quod de Republ. literaria optime merito tale vigiliarum ac laborum, non sine ingenti virium jactura exantlatorum, pretium Tlbi solvat malevolus hic senex; a candidis rerum aestimatoribus, de Tuis meritis rectius judicaturis, multo dignius feres. Stenbuckius heic est, brevi domum rediturus. D. Otto Sperling heic habitat, quem tamen necdum
page 541, image: s541
vidi vel conveni. Medicus quidam Hamburgensis, vir senex, D. Bernhardus Langwedelius, heri in meo fuit hospitio, qui, ubi Medicinae me addictum cognovit, se tractatum quendam futuris Medicis apprime utilem prae manibus habere mihi indicavit, rogatus a prandio ipsum statim invisi, istumque, de quo ille antea mecum, mihi monstravit tractatum, cujus inscriptio haec est: Consiliarius Anatomicus, Consensum partium corporis humani tam externarum quam internarum per praecepta atque exempla, Veterum potissimum authoritate et Recentiorum demonstratione anatomica stabilita, cum monitis quibusdam annexis exhibens, et praxi medicae apprimc inserviens, a Bernhardo Langwedelio Hamburgensi M. Doctore informatus. Calcar sibi a multis Praeclaris Viris additum ajebat, ut opus istud absolveret nec in nonum premeret annum, jamque brevi in Belgio emittendum promittebat, quamvis necdum ultimam imposuisset manum. Opus sane est laboriosum et vastum, sed id in eo desidero, quod, veterum authoritatibus plane emancipatus, parum vel nihil Circulationi vel ejus Defensoribus tribuat, unde falsas nonnunquam consensuum causas ab ipso assignari fas erit, quod Tyroni haud leve in
page 542, image: s542
legendo impedimentum erit. Partem quandam istius tractatus in hospitium meum mihi concredidit, quia diversis diversa placerent, meumque de eo judicium ipsi constaret, hinc placuit mihi celeri manu quaedam ex ipso transscribere, quo methodus ipsius Praeceptori meo innotesceret. Abitum urgente Tabellario, Praeceptori meo desideratissimo cum Conjuge, Filia, Matre, cunctisque Amicis ac Affinibus prosperam ac perpetuam precatus salutem, filum abrumpo. Vale interea quam felicissime mihique porro fave. Dabam Hamburgi 29. Julii 1654.
Henricus a Möinichen.
Abdominis musculi sub hypochrondrio dextro siti et laesi in consensum trahunt peritonaeum ratione viciniae.
Id quod declaratur exemplo pauperculi.
Anno 1641. 28. Augusti Marchiacus quidam P. W. 33. annorum ante annum elapsum a rotis rhedae bene onustae circumrotatis super hypochondrio dextro fuit vehementer conquassatus, sine tamen costarum notharum fractura; diarrhoea et vigiliis ob cruciatus atque dolores comitantibus.
page 543, image: s543
Eventus lethalis.
Methodica curatione per phlebotomiam et alia necessaria praesidia ab initio neglecta, et febri symptomatica ex abscessu superveniente, tandem viribus collapsis, vitam cum morte commutavit.
Relatio Anatomica
Partium infimi ventris.
Ratione situs, suspicio aderat, partem affectam fuisse jecur, at vero post obitum longe aliter observatum fuit, nam ante corporis dissectionem tetigi hypochrondrium, quod non erat durum, sed admodum molle. Ergo hepar non fuisse primario laesum, inflammatum aut induratum, conjectura assequi licuit.
1. Primo itaque incisis in forma crucis abdominis musculis, statim ex dextro latere materia purulenta copiose effluxit ad lib. s. sine ullo abscessu in jecore apparente; apostema enim intra abdominis musculos et peritonaeum continebatur.
2. Pars omenti erat abscessui adnata, ita ut novacula illud separare necessum fuerit.
3. Hepar vero situm obtinebat sub meditullio diaphragmatis, ad sinistrum hypochrondrium inclinans et sterni costis nothis undiquaque beneficio membranarum annexum, quod digitis fuit separatum. (a)
page 544, image: s544
4. Magnitudo abscessus tanta erat, ut pugnus grandior in eo abscondi potuerit, situ jecoris aliorsum translato.
5. Ventriculus satis magnus situm obtinebat ad sinistrum latus magis vergentem, ob abscessus grandioris praesentiam.
(a) Quibusdam corporibus a natura datum est, ut hepar fibris quibusdam costis inferioribus copuletur. Itaque laborante hepate, imago pleuritidis repraesentatur. Aliis materia quaedam crassa et viscida in membranis pectoris colligitur, toto etiam thorace, unde dolor gravis, dyspnoea et ficta pleuritis. Nam nec pungit dolor, nec febris incenditur, ut nec, si flatus membranis aut intercostalibus musculis impactus est. Aliquando etiam musculi inflammantur, sed pulsus hic alius, nempe mollis. Dolor gravis est, non pungens, et omnia fere leviora sunt.
Membranae quoque thoracem distinguentes si inflammantur, par negotium vitae faciunt atque verus lateris dolor.
Saepe etiam inferioribus costis inflammatis, diaphragma atque hinc stomachus graviter laborat magno cum periculo. Morbus hic proximo vere anno 1551. ante Pascha plurimos et cos maxime, qui vel temere vel negligenter
page 545, image: s545
curati sunt, sustulit. Holler. libr. 1. de morb. inter. c. 26.
Interdum Monita Practica subjungit.
Index tractatus ita incipit:
Index casuum, in quibus consensus partium proponitur et declaratur.
Abdominis musculi sub hypochondrio dextro siti et laesi in consensum trahunt peritonaeum ratione viciniae in viro quodam. pag. etc.
Caput communicat cum pulmonibus et pleura respectu vasorum in juvene, pag.
Cerebrum consentit cum corde ratione vasorum in infante. pag.
Cranii sinistra pars laesa communicat cum dextra in rustico quodam vulnerato, etc.
EPISTOLA XLVI. De Riolano et Pecqueto. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
UT tuis Hafniae datis 26. Aprilis, post duos menses acceptis, tandem respondeam, per me scias velim, me singulari Dei gratia vigere et valere: si parcius ad Te scripsi, quam antea, causa fuit, quod neminem haberem, cui
page 546, image: s546
tuto possem literas meas committere. Historias tuas Anatomicas hic habeo, pro quibus gratias ago tuae humanitati. Historiam tuam Vasorum Lymphaticorum nondum hic vidimus: mitte quaeso, ut et Commentarium de Paralyticis N. T. et alia, si quae sint. Riolanus noster a multis mensibus male habet: utinam brevi convalescat, et inchoata perficiat: praesertim quod maxime habet in animo, Responsum ad quendam Curtum non tam Doctorem quam decoctorem Monspeliensem: ignarum animal, maledicentissimum et convitiosissimum: ut et Tractatum de venenata chymistici stibii natura, adversus tot impostores, qui nuper hic grassabantur, quique frequenti civium nostrorum nece, tam sibi quam arti suae fusoriae plenissime decoxerunt. adeo deleterium et maleficum stibium experta est civitas nostra. Pecquetus hic vivit, et alteram, sed auctiorem, sui operis editionem procurat, novis aliquot experimentis illustratam et confirmatam: postmodum reversurus in Septimaniam, cum Episcopo suo Agathense, cui est a secretis. Te vero, amicorum jubar et decus, salvere valereque jubeo: Vive igitur, vige atque vale, meque ex animo amantem et veterem
page 547, image: s547
amicum redama. Vale carum caput. Parisiis 31. Julii 1654.
Tuus asse et libra
Guido Patinus, Bellovacus, Doct.
Med. Paris.
EPISTOLA XLVII. Pro Lymphaticorum prima inventione. MARTINO BOGDANO Helsingor. THOMAS BARTHOLINUS. S. D.
ITa est, mi Bogdane. Cum Naturae inventis crescit et invidia. Seculi nostri est felicitas, multis diligentiae abundare exemplis, et indefesso ignotarum observationum studio efflorescere. Sed nullum unquam seculum aut vitiorum fuit aut calumniarum feracius, quo eversi mores, regnat nequitia, in deterius res humanae et in omne nefas labuntur. Tempora haec justis de causis detestamur. Infausta sane et ruinae suae vicina, quibus fructum laborum referimus, quem merentur desidiosi, quem concedunt invidi bonorum obtrectatores. Nihil jam tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat. Nolo aliorum infortunio discere, quia meo expertus loquor. Nulla ex calamo linea
page 548, image: s548
fluxit, quin a maligna invidentium lingua sit commaculata. Nihil scripsi, quod non ausi sint damnare, qui me scripsisse aegris oculis adspexere. Si calami ductus vel levissimos interrumpere, si papyrum divellere possent, non defuturi essent, qui ex meo excidio immortalem sibi famam sponderent. Deo summo sit gratia, quod creverit sub pondere virtus, et palma arctius pressa altius surrexerit. Plus candidi rerum aestimatores addiderunt laudis, quam detraxerunt malevoli. Qui inter minima reputavi sinistra multorum de me judicia, maxima famae accessione semper aestimavi bonorum applausum, mentem recti verique consciam, et publicam, cui me emancipavi, utilitatem. Mali mortalium quorundam et corrupti mores nunquam transvorsum me rapuerunt, quin mea virtute et innocentia involutus contra invidiam speratam audacter sim luctatus, spreverimque injurias, quas in sapientem non cadere Stoici prodiderunt. Recte Seneca: Esse aliquem invictum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e Rep. humani generis est. Ita hactenus aetatem inter labores trivi, annosque definito vivendi spatio decurtavi, ut, quod supercst, currendi taedio, nisi vires sufficiat Deus, difficulter absolvam. Nam omnium
page 549, image: s549
laborum pretium ad se rapit invidia, et tyranni instar totum me exsugit, ut sola mihi ex tanta laniena supersint ossa. Hebet calamus, corpusculum enervatum, vitaeque summa brevis spem longiorem vetat inchoare. Nimio mihi pretio fama stetit. Barbam senes vellunt ex invidia, juniores ex malitia posticas lacinias arrodunt, medioxumi amico vultu tela ingerunt clandestina ex aemulatione, et, si recte calculum pono, ubique insidiae. Ego vero inter tot difficultates nunquam abjectus, obfirmato animo et constanti hos vici humanitate, istos sprevi, sua illis reddidi, tandemque Deo innocentiam commisi, Eruditis censuram, omnibus candorem et publicum juvandi studium.
Fata nostra ne mirare, Clarissime Bogdane, sed in Tui aliorumque solatium interpretare. Fando accepi, Te inter nascentis famae initia strenue a quibusdam conviciis esse exceptum, mordaci calamo discerptum, et inter vilissimos nullo tuo merito habitum. Doleo vicem tuam, quia mei causa male audis, et insigni in Praeceptorem, in Amicum, pietate famam tuam inimicorum calumniis exposuisti. In odium traheris, quia Bartholinum amas propugnasque, cujus industria et parta apud meliores gloria sciolis multis et minorum gentium diis sordet.
page 550, image: s550
Ne expavescas. Irritae minae Te non prosternunt. Regium est, bene agere, et male audire. Constans tuus in me amor, omni encomio dignus, etiam apud nolentes, pietatis extorquebit confessionem. Inter alia, praeter aequum Tibi exprobrata, laudem proprii scripti intelligo Tibi invideri, et foetum tuum genitori vero auferri, expositumque mihi adoptari. Bone Deus, quam iniqua pateris, quam tuo nomine indigna et eruditione. Caeca jam libidine cuncta peraguntur, nec, quid scripturiant invidi, quidquam pensi habent, modo invida scribant. Oportet omnis sensus, omnis eruditionis defectu misere laboret, qui prima fronte non videat, quid inter meas intersit lucubrationes et Tuas. Diverso, neutiquam contrario, animamur genio, et comptum tuum sermonem acutumque a meo scribendi charactere differre plurimum, vel primis literarum tyrociniis initiatus discernet. Sententiarum quoque et opinionum diversitate, facile Tibi tuum partum vindicaveris, qui non ubique mea vestigia legis, nec sententias sequeris, sed libero spiritu erudite per susceptum argumentum decurris. Prompta autem tua in scribendo facilitas, in judicando subtilitas, in Medicina, in Anatome, in Naturali scientia, in mcliori
page 551, image: s551
denique Litteratura peritia, mihi non invidis adhuc perspecta, et erectum nulloque fuco adornatum pectus, non hujus tantum opusculi, sed melioris argumenti capacem Te asserunt. Obloquantur quicquid voluerint, qui de ignotis sibi virtutibus judicandi sumunt licentiam, nunquam, me sponsore, vi ulla obtinebunt, ut non sis vel doctus vel opcris tui auctor. Mirari subit frontem in nonnullis perfrictam, qui pro lubitu de eruditis decernunt et eruditione ipsa, quam ab artifice excludunt, quia ignari sunt, nec tamen erubescunt in orbis scenam prodire, magnoque furiarum genere inquietati bonos publicique amantes et candidos velut Praetoria authoritate proscribunt, sibique plenum in doctos jus arripiunt. Veterum Philosophorum finita jam est controversia, quum pulli vix perrupta crusta gallinis incubantibus insultant. Inauditum hactenus, rara artis et Naturae primis patere, qui per antiquae experientiae defectum ignorant, quid distent aera Lupinis. Sed miraculorum seculum hoc ferax est, et monstrorum, ad quae horrent, qui umbris terrentur et vanis rerum ludibriis.
Ego vero quid conquerar, quod laboris tui fructus mihi gratis adscribantur, qui gratias agere debui, quod in mei defensionem produxeris
page 552, image: s552
praeclarum optimi affectus monumentum? Quod si opusculum tuum ob orationis elegantiam et rerum acumina indignum Tibi videtur, cur Tu moresque Tui atro carbone notantur? Si meo calamo censebitur dignius illorum confessione, qui aliquam in me eruditionis exiguae partem agnoscunt, cur erubesceres? Cur scriptionis tuae Te puderet? Ego profecto tam Tui operis auctor sum, quam Tu meorum. Neuter alterius opera indiget. Nam te inscio saepe calamum meum implevi, et me non consulto feliciter in chartam conjicis quidquid foecundum ingenium ex se parturit. Non adeo tibi curta domi supellex, ut vel sermonem latinum cum lunae face debeas emendare, vel argumenti tui momenta in quovis bivio ab aliis cogaris emendicare. Candide loquor, et publice testabor, si volueris: aegre fero tui causa, quod possessori legitimo sua denegentur. Ego me omni jure abdico, quod nunquam possedi; tibique ex debito, ex merito, defero, quod nec scripsi, nec, ut scriberes, unquam fui author. Enimvero eo tua tempore chartis consignasti et in publicum emisisti, quo occupatissimus ego, cruda valetudine, a publicis Academiae nostrae negotiis vix spiritum trahebam. Aliud tum mente agitabam, quam inimicitias
page 553, image: s553
provocare vel illatas declinare. Decrescit indies corpusculi vigor, et quo metam vitae accedo propius, eo me ab omni offensa mortalium removeo longius. Studiorum et reliquae vitae finis est, prodesse publico, nemini nocere, et injurias condonare. Catalogum Operum ad invidiam plurimorum exauxi, nec opus erat tuis laboribus increscere, quia nimium scripsi. Nimium dico, quia pro opera bono publico navata nihil merui, praeter inimicos. Tibi vero corporis robur animi vigori par est, et aetas florens laboribus sequuturis abunde sufficit. Patere igitur, Erudite Bogdane, Tibi eripi laboris operisque tui laudem, quia pati me volunt, in primam Lymphaticorum Vasorum societatem illos admitti, qui tuam mihi pro arbitrio Dissertationem assignant, meam mihi detrahunt. Nec animum abjicias, quod primo isto conatu invidiam multorum in Te concitaveris. Expeditum tibi iter ad majorem famam stravisti, scientque posteri, quantum in propria causa tuenda valeas, qui tam mascule in aliena defendenda te gessisti.
Camarinam ab adversario motam non tangam, nec de controverso inter vos argumento verbum addam. Est tibi in promptu ingenium, penna ad obsequium facilis, ampla
page 554, image: s554
eruditio, ut, quae tua sponte, amore mei et veritatis, in Te recepisti, ipse nullo negotio nulloque consulto sis defensurus. Nunquam ego de ista controversia serram ullam reciprocassem, partim quod citius coelum crediderim ruiturum, quam de eo litem motum iri, quod nemo meum negaverat, quod nullus mortalium, superos testor, de suo aut mihi aut Clar. Lysero, cui inventionis laudem communem volui, communicaverat: partim quod tanti Reipubl. literariae interesse nunquam putaverim, scire, quis prior vel invenerit Lymphatica, vel divulgaverit; partim denique quod laureolam in illo mustaceo non quaesiverim, de gravioribus solicitus, quae mihi ex immutato hepatis officio ab antiqua summi Riolani pharetra imminebant. Nullam igitur satis praegnantem inveni causam, quae mihi Apologiam extorqueret. Non rei veritas, cordatis omnibus et antiquae fidei candidatis manifesta et confessa. Non propria fama aut incolumitas, sine Lymphaticis sarta ante et tecta. Non invectiva ad communem amicum Epistola, quia majori invidiae assuevi, et si singulis foret respondendum, qui sive odio nominis mei, sive dissentiendi prurigine inimicam in me manum armarunt, plus non agerem, quam si media aestate
page 555, image: s555
culices sectarer. Adstant a tergo Veterani, optime de Re Anatomica meriti, quibus scrupuli eruditi sunt eximendi ex novo Lymphaticorum Vasorum invento suborti. Aliis habenas libenter laxo, quibus ob feroces annos hinnire libet et calcitrare. Sistent tandem impetum, ubi ad summa pervenerint, et omnem bilem evomuerint. Egregia supersunt permulta, in quibus majori gloria et publico commodo occupari posset industria mea, si tantum superesset otii. Exemplo magni Platonis me tueor, qui Reipublicae profuturos sic voluit utilitatem civium tueri, ut, quicquid agerent, ad eam referrent, suorum commodorum obliti. Ut enim tutela, sic procuratio Reip. ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda, quemadmodum solita gravitate apud Tullium Cato disserit. Si, visis in Historia Lacteorum Thoracicorum vestigiis manifestissimis, vel verbulo quis ad famam sibi demerendam pro invento solicitasset, dispeream nisi obtinuisset. Libenter enim amicis gratificor, in re praesertim, qua sine infamia carere possum, quum abunde mihi hactenus suggesserit Natura, quibus me a silentio et nocte perpetua vindicarem. Pauperis est, numerare pecus, aut in unica observatione
page 556, image: s556
salutem suam positam existimare. Igitur ignoscendum putavi surgentium ingeniorum contentionibus, nisi contumeliis, nisi intentata vi, nisi astu faman suam ex Clarorum Virorum infamia aucuparentur, quod licentius, quam modestius, ab aemulis quibusdam factum non sine admiratione perspexi, quos nulla aequitate mihi observationes, Tibi librum, utrique famam eripere intellexi.
Innocentiam meam Tu, Doctissime Bogdane, non rogatus nulloque illectus, strenue tutatus es, ut tibi pro spontaneo officio prolixe deberem, si res ipsa vel iram meam vel tuum laborem meruisset. Inventionis Lymphaticorum seriem sine fuco aut mala arte pertexui in Centuriis Historiarum Anat. rariorum. Iram superum inferumque mihi imprecabor, si quidquam ibi fictum aut falsum. Nec pictor sum, nec Poetaeno men exambio. Si tam mihi ad pingendum fingendumque prompta esset quam aliis manus, quidlibet audendi aequam potestatem possiderem. In inveniendis rimandisque abditis humani corporis et animalium recessibus, quae artis meae fuerit felicitas nemo ignorat, qui sectionibus meis publicis privatisque plusculorum annorum decursu interfuit, nec alia constringar necessitate, ut navatam hactenus
page 557, image: s557
in isto studiorum genere operam novis testimoniis confirmem aut Anatomes peritiam, quam a magnis meis Praeceptoribus, Falcoburgio, Veslingio, aliisque hausi, quamque spectatoribus meis et auditoribus ea fidelitate exhibui et dexteritate, ut ex palaestra mea non pauci prodierint, quibus promptum et accurata manu et Anatomicis scriptis paria facere cum exercitatissimis. Cave credas, ambitiosius haec a me dici, quam verius. Novisti, quam a fastu et ampullatis verbis sim alienus, praesertim in arte humanae salutis custode. Si aliud non profeci, hominem me didici. Caetera successoribus relinquo, ut invidiae me eximam, taedioque parcam. Quid velim, quo es acumine, facile divinabis. Aetas mea et frequens exercitium novis observationibus non ineptum videbatur, ut curioso pateret mihi, quid invisum, quid tritum esset. An idem assequantur, qui sine ductore, sine ulla exercitatione, eruditionem ambiunt et Anatomici famam, praematurae illorum superbiae relinquo. Nos enim ad portentosa ingenia obstupescimus, qui prius docent, quam didicerunt, novaque Anatomica sibi omni conatu affingunt, quum nec antiqua sciant, nec a limine vetera salutarint.
page 558, image: s558
Acutius Tu, ingeniosissime Bogdane, vides et observas, multa esse indicia, quae persuadeant, meum Lymphaticorum inventum aliis ansam inquirendi subministrare potuisse, nulla neque per somnium mihi fuisse, ut ex illis discerem, qui nec publice nec privatim mihi innotuerunt. Non eo tamen sum animo, ut a gloriae possessione ullos excludam. Pro navata opera in perficiendis Lymphaticis et absolvendis, quae videbantur deesse, si posteriores sunt, vel inveniendis quoque si in tempore nobiscum concurrunt, laudandos censeo. Utinam hic substitissent. Immortalia certe meruissent. Sed fervore juvenili accensi et malesana ostentatione abrepti, omnia sibi pro imperio transscribunt, nihil aliis relicturi praeter ignominiam, nescii, eam esse Naturae amplitudinem et majestatem, ut non facile una offa deglutiatur. Quum primum Historia mea Vasorum Lymphaticorum in lucem esset emissa, spes erat indubia, inter Eruditos fore, qui, re accuratius expensa, complementum novae observationi essent addituri. Dum inventi securus Doctorum arbitrium exspecto, ecce post mensium multorum lapsum ex Belgio per amicum Wormium mittuntur icones binae nitida manu delineatae cum literarum explicatione et cursoria
page 559, image: s559
descriptione, sine ullo auctoris ullius nomine. Excepi laetus figuras, suspicatus candidum quendam Anatomicum inventi nostri et certitudinem comprabasse et augmentum addidisse. De auctore solicitus, nihil comperi, donec circa festos Natalium Christi dies ipsum opusculum typis exscriptum Bibliopolae servus ad aedes nostras deferret, unde et nomen recentis auctoris nunquam antea auditum lectumve, et institutum cognovi. Coepi amare hominem ob rei anatomicae studium, et laudata ibidem opuscula mea. Mirabar autem, lacteas meas Thoracicas illi et visas et ad testimonium citatas, nec tamen ullam novorum vasorum, de quibus lis est, non simplici vice in eodem opusculo meo descriptorum, factam mentionem ab illo, qui Vasa Aquosa repetito labore sibi sumpsit invenienda et describenda. Condonavi lubens vel oblivioni auctoris vel famae aucupio, quidquid suspicionem ingerebat. Egeram de nuperi inventi argumento cum eruditis aliis ante, quam icones laudatae ad manus meas pervenissent. Nemo tamen mortalium unquam vel apice me monuit, Lymphatica vasa ante meam curam vel visa fuisse vel demonstrata. Petrus Bourdelotius, Doctor Medicus Parisiensis magni ingenii et eruditionis,
page 560, image: s560
quo praesente antequam in Sueciam concederet, orta inter nos in Theatro Hafniensi de vasis limpida aqua prope hepar resplendescentibus disputatio, nunquam per amicas literas significavit, alibi locorum detecta illa fuisse aut evulgata. D. Joel Langelottus, Celsiss. Holsatiae Ducis Gottorpi Archiater felicissimus, visis nostris Lymphaticis, de hactenus inviso invento cordate gratulabatur. Joannes van Horne, Anatomicus Leidensis et amicus veteri necessitudine mihi conjunctissimus, cui, ut et reliquis ejusdem Academiae Proceribus, vasa nostra Lymphatica junior Wormius obtulit, inaudita illa sibi per literas testabatur, mirari vero se, hactenus oculos illa Anatomicorum Lynceos effugisse, seque prima occasione in observationis novae veritatem inquisiturum. Nihil diversum judicarunt eruditae aliae et candidae mentes, ad quas Vasorum novorum vel fama vel notitia pervenit. Igitur, ut verba in compendium stringam, siquidem nemo mortalium aliunde pro invento novo quidquam suggessit, nemo vel umbram hujus observationis mihi exhibuit, arbitrium sit penes cordatos, qua fide, qua sinceritate me gesserim in Vasorum Lymphaticorum et inventione, quam in Lacteis Thoracicis indice digito
page 561, image: s561
Lectoribus dudum ostendi, et publica descriptione, quam nullo diffitente ante procuravi, quam alii Ductus Lymphatici in orbe comparerent. Fidem dictorum testibus sufficientissimis et quovis pignore charissimo fulcirem, si tantum res controversa mereretur, de qua plura notavi, quam animo conceperam. Ipse testaberis, quam aequo animo et immoto litem intentatam declinaverim, quam caute ab isto ulcere manus retractarim, quam Te candidissimum propugnatorem a suscepto dehortatus sim, tempori sequuturo et meliorum judicio meam integritatem commissurus. Tu tamen, incredibili amoris non ficti documento, visa invectiva aemuli epistola auctore suo digna, eruditi facundique tui calami promptitudinem noluisti desiderari, quo orbi constaret, quantum injurias passi silentium possit. Reliqua sicco pede transgrediar, nec unquam vel verbulo calumnias dignabor. Ipse tuum, quod coepisti, negotium conficies, cui parem te monstrasti, ne superiorem dicam, sive dextra sive sinistra lance expendaris, et tandem, si per insidias tui adversarii licuerit, meditatas in Re Medica lucubrationes, ab invidia, qua nunc premeris, tutiores, magna nominis tui accessione et celebritate, orbi erudito expone, ut omnibus
page 562, image: s562
constet, aliter olere sues, aliter catulos. Vale, Clarissime Bogdane, meoque exemplo disce, pati injurias. Scripsi apud Roes Fontes, aerae Christianae 1654. Pridie Calendas Augusti. Impress Hafn. 1654.
EPISTOLA XLVIII. De Vasis Rudbeckii. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUas ad me detulit literas D. Eggebertus, laeto animo suscepi, tantoque magis, quod in iis eluceat vetus ille Tuus in me animus propensus. Ego non dubito affirmare, eundem me esse, qui semper fui. Nolim tamen sinistre judices propter silentium, cujus causas ignoro. Unice in me culpanda est aut negligentia, aut a variis negotiis distractio, quibus etiam accedit nescio quid ignis oculti, quem meo pectore foveo. Sed spes est, facile me Tecum in gratiam rediturum, daboque operam, ne posthac ulla supersit querela. Quod historiam vasorum lymphaticorum attinet, non sum inscius, quantum alii sibi in eorum prima inventionis laude arroganda laborent; verum id commune est vitium: Tu tamen primus nobis autor existis, quanquam fatendum est, D. Rudbekium omnium primo ea mihi demonstrasse. Is nunc in Sueciam profectus est. Gaudeo,
page 563, image: s563
natam Tibi esse occasionem ea in homine investigandi; num vero omni ex parte ea inveneris, asseverare non ausim, quia fateris ipsemet, minus commodum fuisse illud subjectum, utpote emaciatum, et quod procul dubio ab aliquot diebus cibum non sumpserat. Hieme praeterita diligenter inquisivi in ea, nactus subjectum cujusdam decollati, qui nocte ea, quae supplicium praecedebat, largiter coenatus fuerat. Sed copia pinguedinis nimia obstitit, quo minus voti fuerimus facti compotes. Ubi Tu, Clariss. Vir, ad exercitia redieris anatomica, quae jam sufflaminantur tum ab anni tempestate, tum a grassante apud vos contagiosa lue, non dubito, quin colophonem ei operi sis impositurus. Credo, Te inscium non esse, Riolanum adversus eam Lymphaticorum historiam calamum strinxisse, ut et notas secundas in Anatomen Reformatam edidisse. Ego, qui in eadem palaestra luctor cum Viro celeberrimo, ubi Tuas opiniones defendendi occasio se obtulerit, amici partibus defungar. Vale, et saluta meo nomine officiosissime Cl. tuos fratres, et Nob. Consanguineos Furenios, inter quos junioris silentium haud aequo animo fero. Lugd. Batav. 17. Aug. 1654.
T. T.
Joannes van Horne.
page 564, image: s564
EPISTOLA XLIX. De Riolani erroribus. THOMAE BARTHOLINO Roeschild.
NOn inquiram, quare me dignatus sis tuis literis, cum divulgatum sit, nos in te cum ingenti eruditione satis humanitatem non posse mirari. Unde non absque laesione hujus poterat fieri, si statim tuis responderem, quas quoties relego, toties penitus attonitus calamum meditor. Hem! audacia deest ipsum assumendi, et tacitus compellor te solum salvere, et meis humillimis votis cottidie tuam incolumitatem caelo commendare. Alia solvere non valeo, et laetor tamen, quod istis debiti vicem videor mihi explere. Ex literis Segeri sensi quoque tuae humanitatis vim et virtutis, in primis felicem statum, quem tibi Deus perennem concedat. Vehementer me movit, T. Excell. magis quam me lacessi a Rudbekio. Vereor, ne majori dedecore repetat insultus, et fama, quam veritate, se efferat, aut rudi calamo se risui exponat. Scripta tua vellicare debet, aut nomen, in utroque deficit ipsi ingenium. Nondum licet conspicere quenquam potuisse tui ingenii vigorem sustinere, nec nomini tot regnis noto labem affricare, etsi a summe doctis id tentatum
page 565, image: s565
est. Riolanus magis tuas laudes recenset, dum eas studet deprimere. Sed doleo Riolani fastum, qui, ut magis videatur tuae excellentissimae famae male fecisse, annos juvenes objicit, eoque majus tibi decus, quo inferior ipso es, conciliat. Nulla vitia sunt, quae iste petit, ex Scaligero, quo indicat illum homines extra Latium, et purioris Latii seculum magis aestimare, quam melioris notae Medicos, et purioris seculi. Opus est ut Riolani Helleboro quoque purgetur lymphaticus error.
Sammonic cap. 28. v. 10. Illi haec injuria non condonanda est. Uti et ea, quod audaciter sugillat haemorrhoidas melioribus medicis morbum solum dici. Tyroni forsan venia esset facilis, non illi seni, qui toties jactitat suam eruditionem senilem, et judicium maturum, nnde difficilem adferas materiam, si erret. Erravit tamen hic turpiter, nec librum Hipp. [gap: Greek word(s)] adferam, in quo in frontispicio [gap: Greek word(s)]; sed Celsum, qui l. 2. c. 1. v. 53. Post hanc aetatem, scil. adolescentiam, sangvinis per quaedam etiam velut ora venarum ( [gap: Greek word(s)] Graeci appellant) profufusio, et centum loca ex probatis producerem,
page 566, image: s566
nisi vererer illud quid tu [gap: Greek word(s)]? Utinam similia sub typum misisset Rudbeck, feliciori forsan calamo nomen tuum, si modo materiam praeberet, vindicarem. Constat Doctis, quod ipsi nil imposuerim, sed, quae virgula censoria videbantur digna, tetigerim. Excellentiss. Vir, si citius hoc scriptum, quam ego, videris, mihi favebis, et id transmittes: non metuo Rudbekii tela, qui sub tuis signis milito, eo audacior te praesente, et quod ille tardius signa intulit. Te unice veneror, et solum Praeceptorem trado esse. Bartholinus noster quis sit, pauci nostra aetate rogant, quia te omnes norunt: et nosse debent, qui Medicorum et Eruditorum utilitati, si quis unquam, maxime consuluisti. Dico, quod sentio, et vere quod res habet: adversatur in Virtutem Riolanus. Martianum transmitterem, et gratias agerem si quas possem; nisi occasionem exspectarem. Excell. Vir.
Terrestri Barthline fruare diutinus aurâ,
Haecque minus lethi noceant tibi tela furentis;
quae nos merito et hic terrent, inter tot caedes, quas quotidie audimus XX. et plures esse. Si placuerit, me T. Excell. fratri commenda, quem ut et te cum tua familia prosperrime valere precor
page 567, image: s567
Deum Misericordem. Elsignorae. Anno 1654. die 17. Augusti.
E. Excell. D. D.
humillimus servus
Martin Bogdan Drisna Marchicus.
EPISTOLA L. De Lymphaticis, morte Slegelii etc. THOMAE BARTHOLINO Roeschild.
AUgustam Vindelicorum 11. Sept. styl. vet. cum comite itineris optatissimo, Andrea Schultzen Hamburgensi, feliciter adveni, favente porro Divini Numinis auspicio brevi abiturus. Per Jenam, Lipsiam ac Norinbergam ivi, quosque salutatos voluisti, salutavi plurimum, inprimis Cl. Virum Dominum Doct. Rolefinckium, qui pro tractatu T. E. de Vas. Lymph. in homine repertis, quem ipsi tradidi, maximas egit gratias; ob temporis vero angustiam, non multum cum Clarissimo hoc Viro de eadem materia disserui, quantum autem ex ipsius discursu colligere poteram, eo collimabat, facilem inter modo dissentientes de cordis ac hepatis officiis reconciliationem iniri posse, confectione sanguinis cordi,
page 568, image: s568
conservatione hepati concessa. Guiffartum possidet, mireque laudat istum ipsius de Materia Lactea tractatum ac pro scripto solide erudito habet. Plurimi, sed minorum gentium dii, aegre ferunt ita de ponte dejectum hepar, nec aliud urgent, quam authoritates veterum, visceris hujus molem, nostraeque Medicinae totalem vel ruinam vel perturbationem. Dominus D. Welsch, veteri amicitia T. E. Monspelii cognitus, amicissimam Tibi mittit salutem, Professor est Anat. ac Chirurg. in Lipsiensi Academia: acriter Ille suum defendebat hepar, nec ductum thoracicum, cum suo Receptaculo, nec vasa lymphatica facilis admisisset, nisi in cane quodam ea ipsi monstrassem; cuncta satis conspicua erant et manifesta, quin et lymphatica in ipso sterno apparebant; ex Receptaculo ductum illum deorsum vergentem inter musculos [gap: Greek word(s)], veluti in icone expresserat Olaus Rudbeck, quam e Batavia T. E. transmisit Clariss. Wormius, chylo turgidum clare vidimus. Quibus visis, diligentius sibi in haec incumbendum ajebat, nec, praeter exiguam Receptaculi capacitatem, quicquam reponebat, quae par non esset toti chylo recipiendo, quem ego tamen non una vice, sed successive, ad Receptaculum tendere
page 569, image: s569
regerebam. Norinbergae Excellentissimum Volcamerum Tuo nomine itidem salutavi, cui me cum comite meo recommendaverat Cl. Rolefinck; instructissimam Noricam Bibliothecam nobis monstravit, nec ullum officii genus, quo nobis gratificari potuit, ab ipso intermissum est; exemplar Vasorum Lymphaticorum in homine repertorum, quia nitido destituebar, in vulgari charta cum disputationis titulo impressum Ipsi obtuli, cui tanta Praeceptoris industria mirum in modum placuit. Ipsi est Hofmanni Galenus, quem 300. Thal. Imperialibus sibi comparavit; nisi calcar ipsi a Magnis addatur Viris, vix credo librum hunc publicam lucem unquam visurum. Celeberrimos et Excellentissimos Viros, Dominum D. Johannem Henisium, ut et Dominum D. Lucam Sckrök, Praeceptoris nomine multum salutavi, quibus apprime grata fuit a tanto Viro facta salutatio. Humanissime ab utroque sum exceptus. In morte Cl. Slegelii a terrore deducenda erravisse E. T. Hamburgenses Medici me monuerunt, inprimis Sub-Physicus D. Johannes Placcius, (cui ut et D. Bernhardo Langwedel, D. Andreae Cassio, D. Christiano Bunck, Vasa Lymphatica, sed in subjecto nimis pingui, in aedibus D. Cassii monstrabam,
page 570, image: s570
apud quem binis vicibus 4. canes dissecui, prima vice cuncta satis clare et perspicue observare licuit) qui febre maligna Slegelium obiisse sancte affirmavit, rumorem vero de consternatione ab invidis confictum, nec ullum vel minimi motus indicium in cadavere inter dissecandum a quoquam observatum. Idem Placcius Cl. M. Lysero se eadem retulisse ajebat, simulque Ipsum rogasse, haec per literas E. T. significaret. Quicquid horum sit, inter cives Hamburgenses constans adhuc fama est, ex terrore Ipsum occubuisse, sed omnes Medici suspectam reddunt, qui unanimi consensu ex maligna febre mortem ipsius derivant. Tria crania humana in itinere observavi, in quibus sutura sagittalis ad nares usque porrigeretur, unum Norinbergae in Bibliotheca Norica, duo vero apud Nobilissimum Henesium, apud quem et vidi tibiam Gigantis mirae magnitudinis, ut et vitulum bicipitem. Idem Vir Celeberrimus Te plurimum salutat, quod et D. Lucas Sckröckius me internuntio curari voluit. Sed manum de tabula, quia prolixitate nimia in Praeceptorem gravioribus occupatum me peccasse sentio. Divinam interea Clementiam, prosperamque ac firmam
page 571, image: s571
salutem T. E. cum tota Familia Clarissima animitus precor. Hisce vale, amicis meo nomine amicissimam nuntia salutem, mihique porro fave. Dabam Augustae Vindelicorum 14. Sept. styl. vet. 1654.
E. T. Discip. observ.
Henricus a Möinichen.
EPISTOLA LI. De Lymphae aciditate ex Kolhansio. THOMAE BARTHOLINO Roeschild.
ACcepi heri literas ab amicissimo meo Johanne Christiano Agricola, in quibus quaedam continentur, quae scire Tua, Maecenas Maxime, interesse mihi videbantur: placuit paucis hisce gravissima negotia Tua interrumpere. Scripsit autem, advenisse non ita pridem Regiomontum Kolhansium quendam (praenomen non exprimit) qui Heidelbergae pro licentia, summos in arte medica adipiscendi honores, disputavit; materia istius conflictus lien erat ejusque usus. Vidit hanc disputationem Agricola, imo et legit, quam et mihi transmisisset, si modo ejus compos fieri potuisset, verum Authore mox discedente evanuit
page 572, image: s572
omnis transmittendi spes. Interim tamen refert, addidisse Autorem circa finem, quae ipse de Vasis Lymphaticis observaverat, quorum Inventorem, quamvis nunquam Tua scripta se vidisse asserat, Te tamen, Celeberrime Vir, agnoscit. Unde thesi 52. de Vasis Lymph. disserens, Celeberrimi ubivis D. Bartholini (verba sunt autoris) cujus autoritas apud omnes eruditionis indagationis Viros sufficientissima, meminit: Et th. 36. Te Hodiernorum Anatomicorum perspicacissimum vocat. Vides, Vir summe, novum Primogeniturae Tuorum Lymphat. assertorem, cujus sententiam ex adjacente pagella, mihi a laudato Agricola transmissa, hauries. Ubi inprimis jam noto, quod Autor disputationis Th. 59. Lymphae huic gratam aciditatem attribuat; cui adstipulatur Agricola, propria experientia edoctus, is enim d. 31. Octobr. canem ideo evisceravit, et liquoris hujus saporem ad aciditatem vergentem, non tamen tam acidum qualis lieni inhaeret, linguae propriae beneficio observavit. In eodem quoque cane supra vesiculam fellis quatuor vasa lymph. magna ac lata se vidisse scribit. Item d. 4. Nov. alium dissecuit canem, in quo sub hepate glandulam quandam invenit, quae dissecta aquam stillabat, nulla
page 573, image: s573
tamen vasa ei inserta observare potuit. Plura non addo. Vale, Maecenas maxime, et fave. Dabam Hafniae d. 15. Novemb. 1654.
Excellentissimi Nominis Tui
Cultor. indefess.
Georgius Segerus, Thorun.
Extractum de Vasis Lymphat. ex dissertat. inaugural. pro Licent. Kohlhans. de Liene, ubi in fine annectuntur sequentia de Vasis Lymphaticis.
Th. 55. Manifestissime (inquit) ex intestinis ad pancreas Asellii tendunt (Vasa Lymph.) et innumerabilis eorum copia petit parenchyma hepatis, alia in abdomine versus partes inferiores supra et infra venae cavae truncum descendentem repentia, satis crassa quaedam ac ampla hinc inde absumuntur.
Th. 56. (in fine) Imo semper etiam fere dissectis vagina processuque â peritonaeo testium, ad testes usque clarissime conspeximus tendentia vasa.
Th. 59. (Hic loquitur de Receptaculo chyli) id quod una cum suis vasis vacuo ventriculo et nullo praesente chylo, humorem quendam continet (scilicet receptaculum) qui est quasi serosus ex livore flavescens,
page 574, image: s574
gratissimae, ut sensimus, aciditatis, ac ex disruptis vasis, pinguedinis instar colliquatae sanguini innatans, et in vitro servatus sebi tenuioris colorem ac consistentiam assumit, corallosque albicantes absque tinctura quadam friabilesque reddit; ideo menstruo, quid dicam de liquore Alkahest? non absimilis, in concoctione autem et praesente chylo, cum in se continent.
Th. 60. Motum horum vasorum in abdomine contentorum, inprimis quae sunt in hepate, subjectorum penuria inquirere non permisit, ast de ductu, quo de nobis hic sermo praecipue est, ex thorace, nullum dubium est, cum versus partes superiores chylum, aut, eo dificiente, hunc humorem vehere. Nam 1. ligato hoc vase versus receptaculum intumescit, venas autem versus inanitur. 2. Vas hoc non ligatum, in mortuo et adhuc bene calido animanti, si prope receptaculum aperitur, tunc nihil a superiori parte (conspicuae enim sunt valvulae) refluit, sed plenum conspicitur, et statim, si in superiori loco fit incisio, tunc manifeste ascendendo effluit, quae quidem ad demonstrandum, quam aliquid de iis scribendum, sunt aptiora.
Th. 61. Ex situ itaque et hujus ductus et receptaculi nulla apparet differentia inter
page 575, image: s575
haec et chylifera, et cum, quamvis omni adhibita diligentia, nunquam tamen post horum inventionem nobis licuit chylifera videre, interim tamen nullus dubito, una eademque esse, quod clarius evadet, si naturam hujus consideramus.
Th. 63. Usus ideo vasorum est, et istum humorem acidum et, praesente chylo, chylum vehere.
Th. 64. Ad venas et per has, ad sui perfectionem in cor.
Th. 65. Humor autem per se, ut supra diximus, nobis videtur esse instar menstrui, ast cum permixtione particularum minimarum ex cibo et potu in ventriculo, ubi chylus dicitur, instar extracti, et quemadmodum ejusmodi menstrua, praeprimis ut ferunt de liquore Alkahest, iterum per destillationem abstrahuntur remanente essentia quadam contra morbos validissima, nihilominus cum eâdem abstracti menstrui in quantitate et qualitate efficaciâ, ita puto, eundem humorem liquori Alkahest analogum quodammodo propter dispersam suam in assumptione particularum minimarum virtutem obtusiorem fixumque quasi factum, ex amissione autem postmodum earum in nutrimentum partium, et ob commixtionem
page 576, image: s576
earum cum sanguine, ac propter crebras per cor et lienem circulationes pristinae restitui efficaciae.
Th. 66. Ubi etiam prius videtur propter relictam quandam acrimoniam sine permixtione chyli fermentando, et ob densitatem diluendo, in venis promovere faciliorem sanguinis regressum.
Th. 67. Hinc ratio, quamobrem homines s. n. adsuetis temporibus et non semper propter continuum affluentem hunc humorem appetant, quamvis etiam hac in re consuetudini aliquid sit tribuendum.
Th. 68. Quare autem chylus cum suo menstruo permixtus, uti superius innuimus, non recta ad perfectionem sui in sanguinem, sed ita dispersus quasi cor versus tendat, ratio est Chymicis nota, qui, cum accuratam volunt rerum permixtionem, earundemque perfectam in distillatione unionem, eodem hoc peragunt modo. Haec sunt principaliora verba, quae facit de Vasis Lymphaticis et eorum usu Kohlhans in Dissertat. statimque finit Dissert.
page 577, image: s577
EPISTOLA LII. De Unicornu viribus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
MItto ad te exemplar Institutionum Medicarum mearum, ut haberes honoris animique semper tui [gap: Greek word(s)]. Nam ut legas, ne quidem suadeo, gravioribus et magis seriis occupatus. A quibus quod te abstrahunt alii, quorum aetati id minime conveniebat, doleo. Sed plerumque soli surgenti nubes obscurae obstaculum ponunt, quibus discussis fulgor ejus apparet splendidior. Sic tibi auguror. Insta modo et in coepto progredere. Id vero a te peto, ut me quoque compotem eorum facias, quae in publicum emittis, quandoquidem vix duo exemplaria ad Typographos nostros mittuntur. Vicissim si qua in re servire tibi queam, impera. Sed et hoc te rogo, ut frustum Unicornu, quod audio copiose a nautis ad vos transferri, transmittas. Pretium cum magna gratia rependam. Verum scire desidero, cujus generis sit, unde apportetur, quas in eo vires deprehenderitis, et qualiter illud usurpetis. Inclusas ut Clariss. Brochmanno tradas, etiam atque etiam precor. Vide, quam te multis onerem, sed ad plura me
page 578, image: s578
obligo, modo opera mea uti velis. Salve hisce, Vale et Fave. Lugduni Batavorum 23. Novembr. 1654.
Tibi
Addictissim.
A. Kyperus.
EPISTOLA LIII. De Unicornu usu et utendi modo. ALBERTO KYPERO Leidam.
INstitutiones Tuae Medicae, quibus et publicum et me beasti, omne punctum ferunt. Neque enim trita via incedis, nec Tyrones magnis veterum somniorum ambagibus circumducis, sed recta per recentiorum observationum compendia optatum terminum monstras. Dici non potest, quantum Tuae industriae debeant observationes nostrae, a Te laudatae et ad usum medicum applicatae, pretiumque laborum sat magum videor mihi reportasse, quod Tibi placuerit ad illorum normam Institutiones Medicas exigere. Viliora sunt reliqua nostra, quam ut ullo illorum desiderio tenearis. Unicornu frustum, quod expetis, libenter mitto, et plura offero, si jusseris, nec repetam pro eo quidquam pretii.
page 579, image: s579
Accepi quam plura frusta ab Amplissimo Affine Henrico Mullero, quum naves illius ex Grönlandia non ita pridem rediissent. Inde enim in Europam advehitur, et ausim dicere, omnia, quae passim ostentantur magnoque pretio aestimantur, ex Grönlandia advenisse. Adeo frequens apud Grönlandos est hoc Unicornu, ut loco ferri, quo carent, et ligni, in jaculis suis ad balenas capiendas utantur. Ita balaenae ad proprii generis exitium arma ministrant; balaenae enim est dens, qui unicus ex maxilla, quam vidi, prominet, quemque cornu esse crediderunt hactenus omnes. In Grönlandia ad usus domesticos tantum adhibetur, et ad varia utensilia. Nos vero in febribus salutari eventu pulverem ad mediae drachmae pondus in quocunque vehiculo liquido exhibemus, magna enim vi sudores prolicit febremque jugulat, quod grassante febre maligna et in tertiana quoque experti sumus. In aliis quoque affectibus, quos per sudores solvere expedit, pari felicitate cornu hujus, seu verius dentis, raspati subtilissimeque triti pulvisculus offertur. Si plures virtutes mihi innotuerint, ea promptitudine Tibi perscribam, quam et virtus tua, et amicitia nostra postulat. Plura in praesenti non permittunt onerosi fasces Academici, quos
page 580, image: s580
tamen brevi aliis traditurus sum. Interea vale, et me amare perge. Hafniae 14. Junii 1655.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA LIV. De semita ad mammas. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. JOANNES PECQUETUS Diepaeus D. M.
DIu est, Vir Clarissime, quod libellus omni ad viam instructus commeatu secundos ad te, cui dicatus est, ventos expectat. Injecere moras fratris tui ad Patinum nostrum literae, quae ut reditus in Galliam propositum continent, ita transitus Lutetiâ spem faciebant suavissimam. Jusseram volumini opperiretur tanti fidem patroni, et tutissimam amicarum sarcinarum societatem, ipseque impensius collaetabar meum jam crastinum in Occitaniam discessum comperendinari: sed hactenus frustra, quod cum summo dolore dico, speratus est: nullae literae proximum significant. Utinam tam optata licuisset frui praesentia! in fratre te amplecti, te alloqui, et quibus possem sincerae
page 581, image: s581
amicitiae officiis prosequi revertentem. Sors invidet; imo (ut Christianum agam) Divinae providentiae non sinit adoranda consuetudo, quae pleno nunquam vel plane defaecato cyatho sitim mortalium explet. Quocirca nihil amplius cunctandum duxi, sed, quam ocyssime fieri posset, te mei amoris facere certiorem. Cura, precor, ut valeas et utilem mundo sanitatem serva; tam illustri enim peritiae miraculo Anatomen nobilitasti, ut nihil jam existimem, quod, etsi absconditum, in lucem erui nequeat, si novaculam strinxeris, aut sagacissimos oculos affixeris scrutinio. Perge ergo qua coepisti indagine, ac laudabili mecum studio ad detegendam prorsus ad mammas semitam, cui quidem incumbo penitus, allabora. Lutetiae Parisiorum Eidibus Decembris Anno R. S. 1654.
EPISTOLA LV. De Lymphae origine. GEORGIO SEGERO
AMo Te, mi Segere et bono voto prosequor, quod in lymphae nostrae originem inquiras scrupulosius, variis opinionum sententiis
page 582, image: s582
inter praeclara ingenia ambiguam adhuc et controversam. Dignum Tua industria argumentum, quo nominis famam provocabis. Certato studio de Nili ortu solicitos olim accepimus, qui vel Naturae vacabant, vel suae gloriae. Maxima magni Alexandri, Sesostris, Ptolomaei Philadelphi, Cambysis, Neronis, aliorumque Principum Virorum cura in his aquis eluxit. Dicaearchus Rex Hammoniorum juvenes duos Nazanones ad ejusdem originis investigationem fertur emisisse. Ut alios taceam magnos parvosque, qui Niliaci ortus cupidine nec operae pepercerunt, nec itineribus. Majus de Lympha nostra volvitur negotium, quam corporibus nostris affudit provida Natura, ne, quod deesset, a macrocosmo desideraremus. Nostrae fortunae indulsit Natura, ut Lymphatica Vasa detegerentur: vos vero, si interiorem Lymphae conditionem assequimini, in laudis participationem eritis admittendi, qui strenuam huc operam confertis. Utinam nobis pateret Lymphae natura, quam facile Lymphatica videntur, namque ut loquitur Lucretius,
--- vincit adhuc Natura latendi.
Qui tamen optime conjecerit, optimus vates esto. Satis hactenus manus nostras animalium
page 583, image: s583
sanguine cruentavimus; abluamus Lympha, ut nitida emergat Anatome et perfecta. Tu vero, mi Segere, perge in suscepto studiorum penso, et Naturam diligentia tua et vigiliis solicita, ut tandem ad ejusdem penetralia admittaris, Patriae Tuae prosis, et orbem eruditum illustres. Vale. Raptim Hasniae inter publicas occupationes. Cal. Febr. 1655.
T.
Thomas Bartholinus.
Impress. Hafn. 1655.
EPISTOLA LVI. Observationes Anatomicae, inprimis circa Lacteas et Lymphaticas. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
POstremas meas 7. Januar. Patavii datas M. T. recte patuisse spero, in quibus, si quid novi publica Antonii Molinetti Anatome 9. Januar. incepta, 28. ejusdem absoluta, parturiret, indicaturum me promisi. Totus a Riolano pendet et Harveo, quorum utrumque magni facit. Circulationem Harveanam concedit, publiceque demonstravit in arteria et vena cruralibus vivi canis. Cum de hepate
page 584, image: s584
in Theatro ageret, duo notavit, unum contra Veteres, in hepate non esse venae cavae exortum; hepar namque e corpore exemit, non amputatâ cavâ, sed ramulis tantum ex cava in hepar prodeuntibus: alterum contra Recentiorum nonnullos, non ita funerandum hepar, cum chylum recipiat per duos solitarios ramos lacteos recta in hepar tendentes, quos in ultima lectione ostensurum se pollicitus est, publiceque in cane ostendit, mihique ipsi assidenti dixit, me ea Bartholino scripturum esse. Ob candorem lacteum lactea certe videbantur, sed vereor, ne ramuli sint nervorum a ventriculo in hepar prodeuntium; non enim dissecuit, ut effluens chylus omnem nobis adimeret scrupulum, sed subito, ut duos hosce ramos sive lacteos sive nervos ostenderat, ad alia digressus est. Penuria canum suspensum me adhuc tenuit, quo minus certi aliquid de eo concludere potuerim. Hodie tamen cum Cl. Ostenfeld canem dissecui, in quo nec summa quidem diligentia ullam venam lacteam ad hepar euntem observare potuimus, sed nervum candidum, quem certe credo pro vena lactea a Molinetto in publica anatome monstratum. Adhuc differam meum assensum, et nisi clarius in posterum
page 585, image: s585
videro lacteos istos ramos ad hepar tendentes, pro nervis habebo. Tempore anatomes tria corpora humana habuit, duo virilia, unum foeminae, sed gravidae. Paucula haec annotavi. Tunicam musculorum pro peculiari vel communi integumento non habendam voluit, cum non musculi eâ obvolvantur. Ortum musc. obl. descend. a transversis vertebrarum processibus non esse deducendum. Anastomosin epigastricae cum mammaria satis conspicuam, quae etiam in Marchetti anatome optime apparuit. Fibras primariam musculi partem esse, non tendinem, nec nervum. Dislocationem ossium pubis admisit, interdum ad distantiam 3. digitorum; opinionem hanc autoritate Riolani et Harvei, propriaque experientia confirmavit. Contrarium tuetur Marchettus uterque, nec sine discrimine vitae unquam recessisse notavit. Vena pylorica dextra a porta prodibat. Ductus pancreatis in duodenum inserebatur distantia 2. digitorum ab insertione vesiculae felleae. Hepar non esse principium venarum, idque partem ex cava in corpore relicta, partim ex Harveo de gener. anim. probavit. Vena umbilicalis cum porta conjungebatur, non per levem quandam fissuram hepatis, sed perforabat
page 586, image: s586
ipsum jecur et quasi sub ponte eo transibat. In confinio portae in hepate materia quaedam albicans, lenta, gypsea aderat, quam ex chylo collectam credebat. Anastomosin cavae cum porta admittit. Rotundus quidam tumor undiquaque liber lieni a parte inferiore per connexionem membranae adhaerebat, juglandem magnitudine, ipsum vero lienem colore et substantia aequans; pro steatomate habuit. In renibus et capsulis atrabilariis nervulos demonstravit. In tunica adiposa duo vasa erant sanguinea a spermaticis orta. De usu renum succenturiatorum disserens, ingeniosam eorum conjecturam dixit, qui humorem melancholicum sive acidum in iis collocant, ut, veluti acidum lacti additum serosum a caseoso separat, ita humor in his con tentus sua aciditate serosum in sanguine contentum separet, ad renes demandandum, si vias ostendere possent. De viis, per quas ad renes defertur urina, nimium quantum dubitat, non enim per aortam deferri credit. Quinque tunicas testiculorum ostendit. Semen generabitur in extremitate ejaculantium prope vesiculas seminales; semen ex iis exiisse vidi. In fungoso penis corpore satis magnam arteriam monstravit. Penis dilatatores potius
page 587, image: s587
constrictores dicendos voluit, ut et elevatores potius depressores. Serratus anticus major non, ut Riolano placet, scapulae, quae mobilis est, sed costis originem debet. Aperto thorace, omnibus monstravit arctam et firmam undiquaque pulmonum cum pleura connexionem, quam perpetuam vult. Thorax foeminae repletus erat sero satis copioso, quod et ipsam pleuram corruperat, intumuerat parum pleura in affecto latere, sed in quibusdam locis a materiae acrimonia erosa albicabat, caetera carnei coloris. In dissecta gravida embryonem publice extraxit, duabus involutum tunicis ita arcte cohaerentibus, ut non nisi cultelli acie separari potuerint. Inter primam tunicam et foetum humor quidam continebatur, inter tunicam primam et secundam nullus. Placenta sine dilaceratione venularum et arteriolarum separari non poterat, quae ipsi cum utero communes erant. Parti posticae intestinum rectum non vesicam spectanti adhaerebat placenta, nec praeter solitum tumidior apparebat uterus, etsi mole major. In embryone, praeter umbilicalia vasa, glandulas renum, renes succenturiatos, hepatis molem, cum reliquis in abdomine contentis, nihil ostendit. Ex dissectis tubis semen effluxisse
page 588, image: s588
vidi. Ligamentum rotundum ultra os pubis descendere, falsum ait. Marchettus tamen heri ostendit, dividi ligamentum in duos ramulos, ubi ad os pubis pervenerit, quorum unum separatum vidi infra os femoris in ipso femore, sed brevior erat iste ramulus nec tres digitos transversos excedebat, quin in membranam desineret. Cum de capite ageret Molinettus, cranium produxit, in quo nullum sagittalis suturae vestigium aderat, aliud, in quo ad nares protendebatur. Musculus buccinator, dum inflantur buccae, non agit, sed patitur, hinc actionem ipsius vult constrictionem malarum ad dentes. Lac in mammis ex chylo, non ex sanguine, generabitur, quia post assumptum cibum flaccidae mammae tam cito intumescunt. Ossa auditus bene praeparat, in iis musculos tympani internum ac externum, ut et nervos auris, diligenter praeparat, et haec praeparatio omnium fere optima fuit. Cum uterum praepararet, et vasa sanguinea circa eum accurate explicaret, me interrogavit, an tali quoque modo Bartholinus praeparet, responsum dedi, eadem diligentia a Praeceptore praeparatum aliquoties vidisse, cui ille, se persuasum habere, inter reliquos spectatores plurimos esse, qui tali modo praeparatum nunquam
page 589, image: s589
viderint. Pari modo, pericranium a periosteo dividens, an haec antea viderim, quaesivit, neque separationem hanc antea mihi visam coram ipso negandam ratus, cognitam mihi affirmavi. Cum vivum canem in Theatro dissecaret, ductum thoracicum cum Receptaculo chylo referto omnium oculis clare exposui; etsi enim superiori anno a Cl. Fossio monstratus esset, situs tamen ipsius adhuc parum notus ipsi erat, vixque credo, ab isto tempore interiora ullius canis ipsum esse rimatum. Prope hepar Lymphaticorum rudimenta eodem tempore ostendi, in aliis partibus ob nimiam pinguedinem observari non poterant, hinc fere de ipsorum existentia dubitare coepit, et cum ipso alii. Ea tamen in hospitio meo, ex Germanis, variis Medicinae Candidatis aliquoties monstravi, nec de iis amplius dubitant, videntque, alios sola invidia ea negare velle, quoque magis ab invidis opprimi advertunt, eo majori cum voluptate in ea inquirunt. Promisi tamen Molinetto, si canem haberem macilentum, ita clare ei monstraturum, ut quivis ea videre posset. Civis noster Cl. Ostenfeld E. T. amicissime salutat, de fama Praeceptoris mei multum solicitus est, quam contra aemulos, seu, ut verius dicam, invidos
page 590, image: s590
heic non nominandos, semper defendit, nec mearum ego partium cro immemor. Dixi, Marchettum Juniorem mihi retulisse, se vasa Lymphatica ex corpore humano extraxisse tabulaeque imposuisse; Jam sancte affirmavit, se plane dubium esse nec ulterius scire, quid ea de re statuendum esset, jussit tamen, ut Praeceptorem meum, magnum suum Amicum, suo nomine quam officiosissime resalutarem. Anatomen Marchettianam commoda oblata occasione E. T. transmittam. Lymphatica vasa acriter propugnat Marchettus filius, promisitque, se ea in tabula explicata publice monstraturum, necdum ea vidi; ubi de corde aget Parens ipsius, jam in secando occupatus, in Theatro Anatomico omnium oculis clare exponentur. Dum hepar eximeretur et lien, de ipsorum usu, ductu thoracico, Receptaculo Pecqueti, vasis Lymphaticis, nescio quae non disseruit. Hepar debere sanguificare, chylum crassiorem per venas mesaraicas ad hepar venire, in sexaginta canibus hac hieme a se dissectis in Receptaculo et ductu thoracico nunquam repertum fuisse chylum, Lacteas mesenterii esse Lymphaticas, inflato Receptaculo vasa lymphatica per universum corpus inflari, unde neque vasa lymphatica Bartholini a
page 591, image: s591
Receptaculo differrent, sed ex Receptaculo orirentur, si per thoracem chylus ad cor veniret, deberet esse duplex ductus et duplex Receptaculum a Bartholino constitutum, Pecquetum non esse Inventorem primum Receptaculi cum suo ductu thoracico, cum Bartholomaeus Eustachius lib. de Vena sine pari, antigr. 13. p. 301. edit. Venet. 1564. manifeste descripserit. Ipsa Eustachii verba una transmitto, ex quibus certe clarius quam ex ipso Pecqueto patent. Regessi tamen, non deberi confundi, quae distincta voluit Natura, et, licet observata sit lympha in Receptaculo et ductu thor. exinde non posse inferri, E. duplex erit ductus et duplex Receptaculum, ut per unum chylus, per alterum lympha traducatur, cum idem Receptaculum idemque ductus utrique usui inserviat, in distributione chyli, repleri chylo, extra illud tempus lympha, saepiusque illud et a me et ab aliis, et hic Patavii et Hafniae, annotatum esse. Sequenti die, bis tantum se chylum, sed tamen lympha permixtum, in Receptaculo observasse fassus est; credo, ne de ipsius in tot canibus facta experientia dubitarem. Canem hodie cum Cl. Ostenfeld dissecui, in quo singula distincta satis apparebant et lactea et lymphatica, ipsumque Receptaculum albissimo lacte
page 592, image: s592
plenum. Praesentes aderant ex Italis et Germanis aliquot, eosque poena sensus dignos censebant, qui haec vel negare vel confundere volunt. Varii tumores erant duri et magni in oesophago, ex quibus dissectis inumeri vermes prodierunt, in parte interiore oesophagi exigua erant foramina singula suis tumoribus adstantia, credo vermes per ea in ventriculum aliquando descendisse iterumque eadem via rediisse. A Clar. Rhodio observationes istas necdum habeo, credo me brevi habiturum, cum hac septima absolvatur ipsius Scribonius Largus. Molinetti vicinus est, uterque Riolano nimium favet. Audaciae veniam peto, si prolixiori epistola in M. T. gravioribus occupatam deliquero. Deum interea supplex veneror, Te cum tota Familia clarissima salvum diu conservet ac incolumem. Vale. Patavii die 18. Febr. 1655.
M. T. Discip. obseq.
Henricus M. a Möinichen.
EPISTOLA LVII. Dubia quaedam de Lacteis Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DUplex scriptionis causa est, una quidem, ut de obitu Dn. Wormii condoleam,
page 593, image: s593
altera, ut amicitiam, ante vicenos annos cum Tuis Hafniae contractam, literarum commercio continuem. Elucebat jam olim, imo germinabat jam prolixe Tui Parentis in Te virtus, ut non semel eam studiorum vestrorum moderatori, quem saepius et familiariter in aedibus tuis tum invisere solebam, praedicarim. Optimus Wormius et Arnisaeus, Heröes Artis naturae insignes, mei [gap: Greek word(s)] Opt. Max. confirmabant id serio, aliique Professores Doctissimi, et Tu nunc ipse doctissimis Tuis scriptis. Deus Te orbi servet incolumem in annos Nestoreos, ut feliciter docto tuo calamo atque acuta novacula Augiae stabulum anatomicum purgare pergas. Ne vero omnino nihil scriberem, dubia quaedam propono enodanda circa venas lacteas thoracicas et lymphaticas. Dari credo; imo ex parte vidi. Sed quod illas attinet, dubito valde, an in ipsum uterum desinant, et quidem, ut embryonem alant, cum vix credere possim, embryonem in utero per os trahere alimentum. Lacteam materiam ad uterum quandoque ferri, credo Hippocrati, Laurentio, Zacuto et Tibi. Sed forsan ille motus potius dici meretur praeternaturalis, uti vagitus uterinus. Excrementa quoque recens natorum annon differunt
page 594, image: s594
ab iis, qui vel semel lac sumserunt? Et si sugeret embryo lac in utero materno, sugeret simul circumfusos humores alios. Deinde non video, quomodo statui possit, per has venas lacteas omnem chylum in cor abire, cum revera et ipse, Vir Excellentissime et Oculatissime, in hepar abire quaedam lactea vasa scribas et probes. Imo non videtur esse debita proportio inter thoracicas et lacteas Asellii, illas inquam plus justo minores videri et insufficientes atque incapaces. Quoad Lymphatica vasa dicere quis posset, aquam illam potius descendere, quam ad cor ascendere, cum et ipse colligas, partem illius in renes destillare. Nec assequor assignatam necessitatem aquae. Dilutioni enim sufficiet forsan potulenta materia, temperiemque aer dabit. Coctionem vero impediet potius frigidiuscula aqua, cum remissam vix intendat. Quid autem arteriis accidet, si ita fluxu non intermisso et concatenato aquâ hac impleantur, praesertim cum exhalatio ulla vix hic locum habere possit, si ab exterioribus ad interiora, a circumferentia ad centrum, aquae illae moventur? In statu vero corporis p. n. quoad hydropem, cachexiam, atrophiam, febres, annon mutanda M. Methodus? Hepar scil.
page 595, image: s595
non respiciendum, sed vasorum saltem lymphaticorum angustia, soluta unitas et alia vitia corrigenda. Discendi cupidus aveo erudiri, rogitans velis mihi hanc gratiam facere, ac quoad hanc rem me penitius informare. Vale, Vir incomparabilis, et fave. Dresdae Kal. Mart. 1655.
T. addictiss.
Jo. Daniel Horstius Archiat.
Darmstad.
Prolixior responsio Th. Bartholini impressa Hafniae et Francofurti An. 1655. ibidem legatur, una cum Clar. Jo. Dan. Horstii amica replica.
EPISTOLA LVIII. De gibbositate Virginis Nobilissimae. HENRICO REGIO Ultrajectum.
QUanquam in Re Anatomica sint quamplura, de quibus tecum per literas disserere exoptarem, in praesenti tamen casum chirurgicum proponam, deque eo limatum judicium tuum expectabo. Jussus sum hisce diebus invisere Illustrem et Nobilissimam Virginem, filiam Magni Daniae Magistri, summi
page 596, image: s596
Literatorum Maecenatis Dn. Joachimi Gerstorphii, quae undecim annos nata molesto gibbere divexatur, jamque a quinque annis et quod excurrit dorsi vertebras habet ad exteriora prominentes, et circa medium dorsi octavamque circiter vertebram acutum angulum et eminentem conum efformantes. Alias nihil mali ab interno fluxu passa, suspicio tamen est, quinque ab hinc annis ex levi in terram casu ortam hanc vertebrarum dorsi luxationem. Nec de respirationis adhuc conqueritur difficultate. Medius tamen venter ob spinae contorsionem contractior est, et praeter aetatem artus teneri. Ego, quanquam in aetate spes sit, in ossium teneritudine et cartilaginum mollitie, tamen, quia longius longiore mora processit malum, vix ausus sum integram sanitatem polliceri, praesertim quum ob vertebrae eminentiam instrumenta ferrea commode vix applicari possint, ob metum corrosionis et subsequuturae gangraenae; tamen, ut in hoc statu diutius conservetur, neve ulterius serpat malum et augeatur gibbositas, suasi applicationem instrumentorum, quae Chirurgus vester Ultrajectinus, in luxationibus restituendis felix, solet conficere. Quod ut meliori cum successu procederet, nomine illustris Herois laudati, Tibi Noblissimae Virginis
page 597, image: s597
casum referre decrevi, qui et in anatomicis chirurgicisque es versatissimus, et mihi amicus, et orbi literato eruditis scriptis es notissimus, et singulari humanitate mihi alias notus et perspectus. Tuum igitur de hac re consilium expecto, an spes apud Chirurgum vestrum restitutionis aliqua supersit, an sine damno instrumenta propter eminentes vertebras applicari possint. Nullus dubito, quin et Chirurgo sis adfuturus tuo consilio, ut, si curationem, vel in hoc statu conservationem, promiserit, instrumenta ita applicentur, ut, habita ratione tenerioris virginis corpusculi et eminentis gibberis, ita conficiatur instrumentum, ne arrodat vertebram protuberantem. Per amicitiam te rogo, per candorem tuum, per solitam humanitatem, ut in gratiam Magni hujus Maecenatis verbulo tuam quamprimum de hoc casu mihi aperias sententiam, chirurgumque hoc nomine compellas, certus eris, beneficii hujus semper memorem futurum magnum maecenatem. Interea si de commoda habitatione, hac Virgine digna, prospicere posses, et caetera huc spectantia, nihil gratius aut Illustri Heroi aut mihi accidet. Nam circa mensem Junium ad vos filiam mittere decrevit Illustris Pater, si in chirurgo vestro, si in tuo auxilio ulla
page 598, image: s598
spes, cui sanitatem suam est commissura. Responsum tuum quamprimum expectabo, quod, si placuerit, mittes Hagam ad Nobiliss. Petrum Charisium, Residentem Regiae Majestatis. Vale. Hafn. 12. April. 1655.
T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA LIX. De eadem Responsio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NObilissima Illustris Herois Dn. Joachimi Gerstorphii filia, abhinc aliquot septimanas huc ad nos ubi ex Dania advenit, mox magna alacritate Chirurgi manibus et machinis se subjecit. Eaeque ita fuerunt adhibitae, ut eae, sine ulla magna molestia, a tenerrimo ejus corpusculo hactenus commode noctu diuque sustineantur. Jam nunc magna sanationis affulget spes. Nam ex paucarum jam praeteritarum septimanarum curatione, incurvatae dorsi vertebrae ad justam rectitudinem, et excavata utrimque lumborum regio ad debitam rotunditatem, costaeque nothae, ad ossa coxendicis prolapsae, versus superiora
page 599, image: s599
ita sensibiliter se inclinare et erigere conspiciuntur, ut corporis longitudo in virgine stante ad duorum transversorum digitorum latitudinem producta nunc observetur. Lenta tamen erit haec, et forsan aliquot annorum, curatio: in qua ubicunque mea opera Nobilissimae Virgini utilis videbitur, ea ipsi semper erit paratissima. Nunquam patiar, ut durius habeatur, sed semper quam lenissime, quantum fieri poterit, tractetur. Caeterum, ut Illustris Vestri Maecenatis favori, quem ego omni diligentia et circumspectione, benignissimoque et officiosissimo in Nobilissimam Virginem affectu, semper demereri laborabo, me etiam atque etiam commendes, obnixe rogo. Vale, Vir Excellentissime, et me redamare perge semper tuum. Dabam Ultrajecti 30. Augusti 1655.
T.
H. Regius.
EPISTOLA LX. Circulationis demonstratio in cadavere. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUas E. T. 7. Januarii et 18. Febr. per Parentem transmisi, recte curatas spero.
page 600, image: s600
Quae in Antonii Molinetti et Petr. Marchetti anatomia observaveram, paucis monui. Dominicus Marchettus (etsi Professor non est) duas lectiones in xenodochio habuit 13. Martii et 14. unam de Circulatione sangvinis, de Vasis Lymphaticis alteram. Ejusdem opinionis, cujus antea ipsum fuisse monui, adhuc est, ductum nimirum Thoracicum Pecqueti nil esse nisi Lymphatica Bartholini; idem de Lacteis Mesenterii statuit, per Lymphatica prope hepar, ex hepate lympham non in hepar chylum traduci autumat; In artubus adesse concedit. Sangvificationis officina erit hepar, chylumque per venas mesaraicas recipiet. Ductum Thoracicum in tabula explicatum eodem tempore monstravit, sub nomine vasis lymphatici, quia chylum in eo nunquam reperit. Etiam in humano cadavere eundem monstravit una cum glandulis ab E. T descriptis: In cane vivo eadem vice dissecto chylus non adfuit in Receptaculo, jamque multi, qui adfuerunt, de isto traductionis chyli usu conclamatum crediderunt, (monstratum tamen est a Molinetto in anatome publica chylo puro refertum) circa insertionem in axillarem a transparente chylo candicabat. Haec advertens, idem in catulo se vidisse confessus est.
page 601, image: s601
Circulationem in brachio mortuae foeminae monstravit, aqua calida per siphonem in arteriam sub axilla immissa, et per venam medianam lancetta apertam refluente. Jam demum Scribonius Largus Jo. Rhodii absolutus est; In exscribendis suis observationibus Medicis, quas brevi typis mandaturus est, totus occupatur; quas Praeceptori meo Anatomicas promisit, necdum habeo, ab uno enim in aliud tempus differt, omnem in pictorem culpam referens, cujus operam in figura quadam depingenda efflagitat. Sylvatici Consilia Medica sub prelo sudant. Fabius Chigius Pontifex Romae electus est, Alexander 7. Chigius dicitur. Carolus Contarenus Venetorum Dux creatus est. Inclusas a Lysero Verona habeo. Plura vetat tempus omni ex parte praeterlapsum. Hisce, cum tota familia Clarissima omnibusque Amicis, Deo plurimum commendatus felicissime vale mihique porro fave. Dabam Patavii 22. April. 1655.
E. T. Discip. observ.
Henricus a Möinichen.
page 602, image: s602
EPISTOLA LXI. De MS. Ovidii et Claudiani. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. NICOLAUS HEINSIUS, S.
FRetus ea benevolentia, qua omnino singulari me semper es complexus, hasce ad te exarandas duxi. Annus jam ferme exactus est, cum noster Rhodius per literas monuit, habere se paratum Liceti de Cometis librum Serenissimae Suecorum Reginae ab auctore destinatum, quem populari cuidam suo mox in Dan am profecturo traditurus esset ad me perferendum. Postea cundem librum ad me missum significavit: quem tamen ego hactenus non vidi. Si latorem nosti, fac quaeso fugitivus codex aut ad me veniat, aut apud te servetur, dum ipse adsim. Existimo enim fore, ut Regis expeditio, quam aestate proxima in Germaniam moliturus dicitur, copiam mihi faciat ad paternos lares excurrendi. Obiit enim senex noster: ut necessitas mihi incumbat curandae rei familiaris. Bibliothecam ejus auctione publica distrahendam fore opinor post menses quatuor aut quinque. Illustrissimum Sefeldium a Lundio codices manuscriptos multos emisse audio, inter quos Ovidii et Claudiani nonnulla
page 603, image: s603
extent. quid sit rei, si potes, des operam peto, ut cognoscam. Fiducia enim utendorum exemplarium erectus illorum iter per Daniam molirer, Lubecam alioquin recta navigaturus, aut Gottenburgo in Hollandiam. Plurimum hoc officio me demereberis. Regiae clientelae jampridem me subduxi, cum Respublica nostra Residentis in hac aula sui provinciam mihi detulerit. Viros Eximios, fratres tuos, Bangium, Langium et Beringium, caeteros mei studiosos, officiosissime saluto. Vale, Vir Celeberrime, mihique, quod facis, favere perge. Dabam Holmiae. prid. Non. Majas. 1655.
EPISTOLA LXII. Harvei dubia de Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUoties tui nominis memoriam repeto, toties saevit tacite conscientia, quod ipsum pro nomine non visus sum vindicare. Londini id etiam Harveo indicavi, qui te aestimat, maxime de re literaria meritum, seque, ut qui pedem in cymba Charontis alterum figit, tibi omnia in anatomia perficienda concredere, quia 78. annum aetatis attigit. Contulit
page 604, image: s604
amice de lacteis thoracicis, et negavit continere chylum, quia non in omnibus animalibus sit, ut avibus et piscibus, sed potius esse serum per vasa lymphatica ex aliis partibus advectum. Respondi, quotquot fuere, qui diligentiori cura et perita inquisivere in haec vasa, invenire ipsa, nec possunt dici viae, per quas transeat chylus ad hepar exceptis lacteis; aut usus, cur serum id per lacteas ad cor mearet: et quod in insectis non viderentur, ideo non negandum non dari, possunt esse analogae; et quot partes non dantur in uno genere animantium, quae sunt in alio? ut autem necessaria deficiant nunquam credam; quanquam oculos subterfugiant et manus. Entius multa mihi etiam retulit, et in primis esse alias vias, per quas nutritio fieret, quam arteriae; cui ego objeci, manus esse oculatas, tamdiu a recepta opinione standum, donec meliora docuerit insequens aetas: et non omni sanguine nutriri partes quasvis, sed ea parte sanguinis, quae pinguis maxime est, et ex nupero chylo confecta. Subticuit ad hoc et nescio quibus ambagibus pervenit ut objiceret, lumen non esse essentiale quid sanguinis, sed esse vibrationem aeris, de quo ego multa interserui, et causam solem admisit, sed per
page 605, image: s605
quam rationem nequivit dicere. Hobbes novum elementare philosophicum edidit, et Epicurea principia maxime secutus, omnia referens ad corpus et motum, quae vim aliquam videntur habere. Alias, paucis exeptis, medici non videntur digni alloquio, quia pauci latina percipiunt, nec de suis rebus interrogati respondent; nilque, quod rebus meis posset esse utile, invenio, ideo Oxoniam propero, ut illic aliquot septimanas subsistam, statim ad Italos transiturus, et quemnam locum maxime meae praxi convenientem putaveris esse, precor perscribas; Segerus suas sedes etiam mutabit. Sed quorsum concessurus est, haeret in bivio, forsan ad Batavos; poenitet ipsum, quod nesciverit te anatomicis uterius incubiturum esse studiis, alias mansisset. Si placuerit scribere Harveo, me diligentissimum et fidelissimum exhibitorem experieris; concise loquitur latine, et miror, quod in scriptis suis id nesciamus. Vale, salveque et saluta Excellentem Fuiren. Londini 17. Juni 1655.
Magnif. T. H. S.
Martin Bogdan.
page 606, image: s606
EPISTOLA LXIII. Pro Venis Lacteis ad Harveum responsio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
SEro, sed summa cum animi voluptate, Tuas plusquam amoenas accepi responsorias, quibus mihi nil magis gratum acceptumve scito. Plenae non tantum sunt amoris infucati, sed et solida dubiorum resolutione refertae et turgidae, atque ea propter dignissimae, quae responsionibus tuis limatis et politissimis ad Riol. addantur. Harveo respondi pronuper, me etiam atque etiam mirari, quod lacteum humorem, in venis mesaraicis contentum, casui adscribat, qui tamen in omnibus perfectis animalibus, et semper, positis nempe requisitis necessariis, adsit. Ab adipe vero diversum esse scripsi, quod in mortuo cadavere dispareat potius, quam congeletur; nec obstare, quod Veteres lacti pus congener dixerint, atque instar puris chylus hic generari videatur: Cum Empedocli et veteribus sermo fuerit de mammarum lacte, et insuper Cous late loquendo lib. de alim. coctionem corruptionem dicere videatur; lac vero mammarum et lacteum humorem mesenterii differre, me judice, sedibus, officina, usu, fine, atque externum colorem vix sufficientem esse; dari autem
page 607, image: s607
venas lacteas, probavi oculari demonstratione; contentum vero liquorem chylum verum et germanum esse, quod praeter hunc nullus humor ex intestinis educatur; nec obstare diversitatem vasorum allegatam, omnes enim colligi ad plexum illum in mesenterii centro, atque surculos plures paria praestare cum trunco aliquo; nec opus esse, ut omni tempore appareant, cum jugi spirituum effluxui non chylus sed sanguis ferat suppetias: chylum praeterea alium esse ventriculi et intestinorum, alium in lacteis contentum, hunc semper albescere, illum vero non raro luteum, viridem, nigricantem, et foetidum insuper esse posse: denique chylum extrema venarum mesaraicarum veterum oscula, subclaviarum modo, subire et sanguini misceri non posse credi, quia autopsia et ligatura repugnant. Haec et similia ad Nobiliss. Harveum dedi, cujus responsiones Excell. Tuae, si accepero, remittam. Tu vero omnia penitius in tuis excutis, ut, quod nunc addam, non habeam. Ruminabo tamen cuncta surtivis horis diligenter, et proxime ad singula respondebo, si quid dignum reperero. Haec hac vice ad Tuam Excell. responsi loco exarare volui, cum voto, ut vivat, valeat et floreat in Nestoreos
page 608, image: s608
annos. Interea magnam mihi faceret gratiam, si nundinis instantibus Francofurtensibus per Dn. Hauboldum communicaret disputationes et alia exercitia Academica Vestrae Scholae Regiae. Pretium lubens persolvam. Desidero etiam e scriptis Tuis Aneurismatis historiam, de Unicornu Observationes, Animalium Lucem, Collegium Anatomicum. Pretium cum gratiarum actione perlubens solvam. Vale, Vir Excellentissime, et favere perge. Darmstad 16. Julii 1655.
T. addictiss.
Jo. Daniel Horstius.
EPISTOLA LXIV. De Lacteis ad uterum. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. JOANNES CLAUDIUS De la Couruee S.
IN ea incidimus tempora, Vir excellentissime, quibus Democriti genius hominum vecordiae supinaeque ignorantiae jamdudum pertaesus erupit tandem e puteo: frustra laboravit Peripateticorum coetus, ut hujus atomos exploderet, has nostra vindicat aetas, agnoscetque puto
page 609, image: s609
quam temere irriserit antiquitas sapientissimi viri sententiam, qua voluit in utero foetum per os alimentum sumere. Ita est, mi Bartholine, erravimus in via communi, dum mens praeoccupata ita adhaesit authoritati et sensui, ut nullum reliquerit locum rationi. Putarunt plerique omnes maternum sanguinem a foetu per vasa umbilicalia attrahi, cum vere per hos ductus suum proprium expellat sanguinem perfectusque in utero foetus alatur in utero, ut extra uterum, per os, quam veritatem non satis mirari possum tamdiu latuisse, cum Naturae rimanti mysteria primum se offerat illud detegendum convincatque autopsia et ratio. Nuper ad me delatum est opusculum Lugduni Batavorum excusum, cujus titulus est: messis aurea triennalis: ibi continentur experimenta anatomica nova Pecqueti, Thomae Bartholini historia de Lacteis venis, et Olai Rudbeck observationes variae anatomicae. Hoc opus legi summa cum admiratione, sed potissimum arrisit historiae tuae caput decimum, quod sic habet: Distributionem ramorum Lacteorum ex glandulis hisce novis Lacteis in abdomine supra pertexuimus, an autem ad uterum quoque deriventur, in praegnantibus fieri debet experimentum. dubitare non ausim, quia Hipppocrates L. de nat.
page 610, image: s610
pueri lac in uterum confluere monuit, nempe succum alimentorum candidum.
En, Vir Excellentissime, quibus moveor tibi scribere et opusculum mittere, ratus, te quoque Democrito assentiri, nec illud ingratum tibi fore, quo principem magnum tueor Nihil moror vulgi tumultus et cachinnum rudentium, quibus non scribo, sed his tantum, qui meliori fato subeuntes Naturae penetralia de meis aequum ferent judicium. Tuum, vir doctissime, summopere expeto et expecto solicite; id gratitudinis et benevolentiae ne deneges ignoto quidem tibi, sed tuae sapientiae tuorumque meritorum non inscio. Vale. Varsaviae 20. Julii, anno virginei partus 1655.
EPISTOLA LXV. De nutritione foetus per os. JO. CLAUDIO de la Courvee Varsaviam.
PRo erudito libro plurimum Tibi debeo, quem avide perlegi totum, propter argumenti praestantiam, quod tam ingeniose tractas, ut parum abest, quin in Democriti sententiam nos pertrahas. Quantum percepi, foetum perfectum solo colliquamento nutriri per os probas, imperfectum, simplici concretione alimenti,
page 611, image: s611
in quo natat, nec unquam sanguine materno ali per vasa umbilicalia, quae solum exportare ex foetu ad placentam sanguinem suspicaris, et ita Hippocratis partes deseris, et Harvei, et utriusque inventa ex ingenio auges et diffundis. Quanquam vero multum lucis nutritioni foetus afferant, quae magna specie veri commentaris, apud me tamen adhuc duo dubia supersunt, quae accuratius pensitata difficultatis plena sunt. Imperfectus foetus quo modo sola appositione increscat instar lapidis, aut corporis inanimis, difficile concipimus, siquidem anima vegetativa et sensitiva polleat. Vasorum umbilicalium diversitas magnum scrupulum injicit. An vena quoque ex foetus corde sanguinem efferat? Id venarum nativo officio repugnat, et pressa vena umbilicalis in funiculo humorem facile ad foetum sinit permeare, difficulter ad placentam; quod experimentum non semel feci. Sed dubiola sunt, quae experientia certior solvet, quam a Te hisce curis ad publicum bonum intento expectamus. Si ex voto successerit, praeclaris conatibus tuis meritisque applaudam, et in eam sententiam deveniam, non foetum tantum, sed editum hominem eodem modo, chylo solo, nutriri. Nam sanguis quidem alluit omnes
page 612, image: s612
partes, et nutrire solus creditur, sed in ipso sanguine particulae quaedam sunt, quae chylus sunt, quibus particulis nutrimur. Non negandum sanguinem nutrire; sed quia diversas sanguis habet particulas, ea parte tantum alendi potentiam habet, quam chylus constituit, quem sanguini misceri nuperae nostrae Lacteae Thoracicae oculatam fidem faciunt. Certe mirum mihi semper visum fuit, quare sine cibo et potu diu vivere non possimus, quum tamen sanguis abundet in corpore, nec ita absumatur, ut ejus defectu deficeremus, si nutriret ipse. Unde forsan â munere nutritionis desistit, si chylus detrahatur, qui utramque hic paginam facit. Sed hae conjecturae sunt, quas doctis aliis, Tibi inprimis, submitto. Quaeramus interea vias chyli ad uterum, quas dari certus sum, quanquam demonstrari ad oculum necdum possint. Nihil intentatum reliqui, sed hactenus successus non respondit, nisi acquiescere velimus Harvei placitis. Sed eadem manebit difficultas. Quaerimus enim, unde carunculae albumen trahant, quia lacteae conspicuae in illis non apparent. Quod si ex sanguine succum illum concoquant, rectius chylum ibidem separari diximus, quem sanguini mixtum jam jam diximus. Tu, Vir
page 613, image: s613
celeberrime, singula expende, porro de Republica Medica bene mereri perge, et me tui amantissimum ama. Vale. Hafniae 3. Octob. 1655.
T. T.
Thomas Bartholinus.
EPISTOLA LXVI. An Diabolus in substantia malus. AMBROSIO RHODIO Christianiam.
SUmma cum voluptate legi nuperas tuas literas plenas vett. amoris et officii. De perennante illibato affectu merito mihi gratulor, et renovatam qs. amicitiam ambabus ulnis cum gratiarum actione amplector, et constanter tuebor. Male tamen ominor, ignosce joco, quia a Daemone literarum commercia auspicaris. Apud Oneirocriticos nigrum corvum in somniis vidisse, mala portendit. Quid de tenebrarum Duce statuendum, ipse divinabis? Caeterum eo fine philosophamur de malis, ut ea fugiamus. Controversia, quam moves de Malorum Angelorum substantia, bona ne sit vel mala, tanti non videtur, ut multum illi insudemus. Vix nominari
page 614, image: s614
malus ille spiritus meretur, multo minus impetrabit, ut tempus illi prolixum concedam, quum plurima supersint et in Divinis et Arte Medendi, quae pro salute mortalium curiosius et utilius deberent inquiri. Ut tamen brevibus Tibi amicissimo mentem meam aperiam, sciendum est, ex Theologis seu sacris monumentis in hac materia disputandum esse, quorum ductu malus ille spiritus nobis innotuit. Oraculum est in Genesi: Omnia, quae fecit Deus, erant valde bona. Si omnia bona quoad substantiam, quomodo, salvo subjecto eademque manente substantia, tota immutabitur et in contrariam vertetur. Deus quievit ab opere, nec amplius sive bonos sive malos procreat. Ipsi autem Daemones suam substantiam transmutare non potuerunt, quod Divinae decederet potentiae, quia nec pediculum possunt creare. Nec Deus malorum, qua mali, autor est aut fuit. Igitur, siquidem Daemones creati sunt, a Deo erunt creati, non mali, sed boni. Dei autem creaturam nemo potest in solidum transmutare, substantiamve evertere, sed, quicquid sive a nobis sive spiritibus mutatur, extra substantiam est, in iisque consistit, quae a nostra voluntate et potestate dependent. Quid autem in malis spiritibus sit mutatum, disertis
page 615, image: s615
verbis tradit Divinus codex. Joh. 8. v. 44. dicitur Diabolus non perstitisse in veritate. Veritas autem a substantia bona vel mala non dependet, alioquin totiens nostrae substantiae immutarentur, quotiens mentiendi occurrit occasio. Et notandum est, in eodem textu Judaeos mendaces vocari filios Diaboli, non quod creati sint ab illo, aut quoad substantiam immutati, sed quia in mendacio Diabolum sequuntur. Igitur mendacium, cui assuevit Diabolus, non magis substantiae illius bonae adversatur, quam Judaeorum, quos bonos fuisse naturaliter, ut Philosophi loquuntur, nemo iverit inficias. Nec in Epistola Judae v. 6. ulla substantialis mutationis fit mentio. Dicuntur ibi non custodivisse propriam [gap: Greek word(s)], originem sive principatum, ut vulgatus Interpres, Lutherus et nostra versio habent. Principatus vero non substantiam respicit, sed dignitatem, sed officii splendorem, unde deseruerunt proprium domicilium h. e. quum ante in Dei conspectu ministrarent, jam in abyssum detrusi sunt. Quemadmodum vero princeps Philippi Hisp. Regis Minister, Comes Olivarius, perpetuo carceri adjudicatus, in substantia bonus esse non desiit, quanquam dignitate sua exciderit in perpetuum, ita
page 616, image: s616
nec malus ille, quem nominare totiens nolo. Lacteum illud eloquentiae os, Lactantius, nihil diversum sentit, creatum enim esse utrumque, et Bonum et Malum, a Deo in principio; sed in altero indolem Divinae stirpis non permansisse. Itaque suapte invidia tanquam veneno infectus est, et ex bono ad malum transcendit, suoque arbitrio, quod illi a Deo liberum datum fuit, contrarium sibi nomen adscivit. cap. IX. de Orig. Err. A negata vero aptitudine ad recipiendam gratiam Divinam, quomodo totalem substantiae mutationem inferre possis non video. Oppono brutorum genus, quae sine suae substantiae mutatione a caelestibus excluduntur. Addo homines, qui, peccato in Spiritum Sanctum commisso, nullam beatitudinis habent spem. An hinc alios hos esse homines, quam fideles, suspicabimur? Nec effugere poteris difficultates de peccato Originis Flaciano, quia, ex Philosophorum decretis, magis et minus non variant speciem. Cum Origene tibi res crit, qui l. 1. de prim. c. 6. Daemones posse redire ad statum beatitudinis probat, adeoque ex Tua hypothesi totaliter non esse quoad substantiam corruptos. Suae sententiae fundamenta desumit 1. ab infinita Dei misericordia, qua salvari possunt, 2. a justitia Dei, quae violaretur,
page 617, image: s617
si hominum misereretur, non Angelorum, 3. quod Diabolus quandoque edat bonum aliquod opus, in signum sequuturae conversionis; sic edit Marc. 1. 24. confessionem de Christo. Quid quod nonnunquam Daemonis opere multi curentur a morbis. Sed hanc litem meam non faciam. Nimis multa de hoc egi, qui ne lineolam meretur. Malo credere malum eum totum, quam de illo disputare. Non malus est, sed pessimus. Nihil dicam de animarum nostrarum insidiis, quae ad Theologos spectant. Etiam corpora mortalium variis morborum generibus infestari a Daemone, notius apud nos est, quam ut probatione mea indigeat. Huc rectius ingenii nostri census conferimus, qui artem servandi homines profitemur. Tuum inprimis hic judicium exquiro, Vir Clarissime, an credas naturalibus remediis hujusmodi morbos profligari posse, et quibus? Multa dici possent, et multa de hoc argumento in mentem veniunt, quae ad tuum responsum differam. Nam paucis Tibi prius respondere volui, non ut Magister Discipulo, sed amicus amico, et ad quaevis officia semper paratissimus. Vale, mi Rhodi, et diu feliciter vive. Scripsi raptim Hafniae 25. Aug. 1655.
T. Thomas Bartholinus.
page 618, image: s618
EPISTOLA LXVII. Controversiae Gallorum de Lacteis Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
JAm dudum est, ex quo de Te nihil accepi literarum, nec audivi, praeter hoc unum, Te nempe, propter pestilentiam, Hafniam reliquisse, quae vobis totique orbi literato rapuit Virum Optimum D. Olaum Wormium, ante annum. Quid egeris ab illo tempore, plane sum nescius, nec tamen dubito, Te aliquid egisse. Scribe ergo, ut sciam, imo, si fieri possit, etiam mitte quod scripsisti. De Venis Lacteis Thoracicis, et Hepatis funeratione, inter Pecquetum et Riolanum adhuc viget controversia: Riolanus noster vivit et valet. Ecce ad Te mitto per D. Garmer, Doctorem Med. Hamburgensem, ejus librum, quem novissime scripsit adversus Pecquetum et duos Pecquetianos Doctores Paris. Mentellum et Mersennum: neglectis atque spretis tot conviciis et contumeliosis verbis, a quodam desertore, qui se Aletophilum nuncupavit, insolenter et temere pronunciatis. Is est Samuel Sorberius, olim Calvinista, tum Medicus, postea Gymnasiarcha, tandem Eleemosynarius Episcopi Agathensis. Libellum alterum adjunxi,
page 619, image: s619
Rothomagi editum, et Mentello dicatum quem tanquam ineptum sprevit Riolonus: qui tamen Pecqueti bilem commovit, et in quem scripturus dicitur: ejus authorem tacitum faciunt Mentellum Riolanus et Pecquetus: uterque Mentello iratus: Riolanus nempe propter tot convicia: Pecquetus vero, quod videat in illo sibi inique detrahi gloriam sui inventi, ut in Mentellum transferatur. De eadem controversia etiam adhuc aliquid agitat Car. le Noble Medicus Rothomagensis. Hic est status controversiae, in qua discutienda tot Viri hodie non perfunctorie occupantur. Ego vero extra castra positus aliud ago, de belli istius eventu securus. Horis meis subcesivis Praelectiones Medicas compono, quas possim hieme proxima recitare meis Auditoribus, in aula Gameracensi Regia, loco D. Riolani, qui, volente Rege, provinciam illam suam mihi commisit. Gassendus noster, qui summi Herois vestratis Tychonis Brahe vitam descripsit, pessime hic habet, ab inflammatione pulmonis, ex eaque in majore periculo versatur, quod abhorreat a sanguinis missione, quae in tanti morbi curatione principem locum tenere debet. Hic inchoatur nova editio Enchiridii Anat. et Pathol. D. Riolani, quarta parte adaucti, et multis locis locupletati,
page 620, image: s620
in 8. De fratre tuo, Erasmo Bartholino per Italiam peregrinante, nihil a 4. mensibus aliud audivi, quam quod Florentiam pervenisset. Utinam vivat et valeat. Tu quoque, mi Carissime Bartholine, vale, et me ama. Parisiis 12. Sept. 1655.
Tuus in aeternum
Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Med. Paris. et Prof. Reg.
EPISTOLA LXVIII. De Lymphae Usu. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DEfensionem tuam contra Riolanum accepi, et legi: Gratulor Tibi et veritati; Tibi quidem, qui par congressus Achilli es: Illi vero, quae dignum te sui Patronum invenit; et gratias vero debeo quoque Riolano, eo scilicet modo vult Philosophus lib. 2. Metaph. c. 1. [gap: Greek word(s)]. Nam, ut addit idem illic Philosophus, si Phrynis
page 621, image: s621
non fuisset, antiquam Musicam in molliorem modum non mutasset Timotheus. Et sic item nec Bartholinus adeo egregie de Vasis Lymphaticis et Lacteis per multas lucubrationes commentatus esset, nisi ineptivisset prius Riolanus. O quam miseret me tanti Anatomici! quam prostituit temere famam suam Emeritus Prosector! Optarem illi, nunquam dixisset vasa in mesenterio lactea mesenterici rami, thoracica venae portae propagines esse. Quam indigna istaec Experientissimo Viro sententia est; quam praeterea in plurimis delirat Senex! De caeteris vero, quae procaciter adversus tuam famam egit, et in scripto effutivit, egregie profecto male sanam linguam et manum ejus plectis. Gravis haec illi poena defensio, eaque major, quam pertulit Lycambes: Absque jambo tamen tu respondisti; Et sic
Troes Rutulis responsa remittunt.
Glissonii Anatomiam hepatis vidi, obiter tamen nec totum perlegi: De vasis lymphaticis addit, nec tamen dignam tuis meritis mentionem circa haec adjecisse vidi: Lympham ex nervis quod derivat, idem non ex fonte videtur facere; est enim limpidior et tenuior ille liquor, quam ut similis sit de nervis exeunti; quod usum quoque huic lymphae
page 622, image: s622
designat novum, in eo fere servare institutum videtur, quod in re dubia solent homines. Varie enim conjectant, sentiunt et dissentiunt de Natura, cum paulo saltem se a sensibus nostris subtrahit, etsi ne tunc quidem, cum oculis eadem manifestior sese subjicit, res omni disceptatione careat. Scilicet idem, ut videtur, hominibus in homine evenit, quod usu solet Rusticis aliisque im peritissimis, qui artificiosum aliquod, multissque partibus absolutum opus, ignari omnium contuentes, varie de partium usu sententiis inter se certant; hujus particulae hunc esse usum ille, alius alium dicit; ita omnes magis dubii admirantur rectius, quam perscrutantur, artificium; sed quo tamen sagacius cujusque ingenium est, et cum aliquâ experientia propius conjungitur, eo certior habetur conjectura. An non vero eodem jure Anatomici quoque alicujus de partium usu judicium praeferam [gap: Greek word(s)]? Qui ergo a te possim hic, Clariss. Bartholine, non stare, cum chylo diluendo destinari hanc lympham recte scripsisti, qui chylum et lympham per vices ex receptaculo in ductu thoracico commeare tecum vidi? De nutritione per nervos quae suspicatur idem Glissonius, ea ingenium ostendunt, non vero Naturam apertam et veritatem.
page 623, image: s623
Post circulationem inventam, solis arteriis munus deferendi partibus alimenti defero, quod (alimentum) vicissim a corde et chyliferis ductibus illae mutuo accipiunt; quicquid autem arteriis excidit, id in carnem, adipem, cutem, nervos aliasque partes, quae nutriuntur, sic dispergi puto ut per laciniam aliquam liquor, quae una saltem parte illum bibit et tota irrigatur; vel ut per terrae poros et meatus late ab una exili vena tanquam fonte exit aqua terramque irrigat. Cum vero non semper partes totum, quod advexerunt arteriae, alimentum insumant, neque etiam per naturalem [gap: Greek word(s)] totum possit semper effluere, remeare a partibus alimentum per vasa lymphatica ad venas et cor conjicio; ab hoc fonte lympham, rorem illum corporis nostri benignum et balsamum naturale, arcesso. Sed objiciat quis: cur de jecinore tanta copia prae caeteris partibus remeat illud alimentum? Fortasse ut in pancreate depuretur, rejectis in ductum Virsungianum faecibus, et quod chylo diluendo in mesenterio tanta copia requiratur lymphae. Sed jam audisti judicium, quale solent in re simili homines, de quibus dixi, subigendis glebis exercitati; plura non audeo coram tanto Censore et Magistro dicere. Courvei Medici Poloni,
page 624, image: s624
de quo scribis, opinio non [gap: Greek word(s)] solum illa mihi sed et mira videtur; quis credat, vasa umbilicalia nihil ad foetum deferre? non vidi Autorem illum, neque rationes ejus, quibus nititur, expendi. Gratias autem tibi habeo, qui ansam praebes perquirendi; in umbra enim hic vivo, ad quam nulla lux penetrat, nisi quam tu ostendis. Persiste quaeso in proposito et, si quando lux nova allucet, huc reflecte radium aliquem. Dn. Langelottus de nova quadam scituque digna observatione submonuit, certitudinem vero Lipsia expectabat, binis tuis literis propediem responsurus. Gratias illi pro praestito officio tibi delego referendas, et quod tibi debeo ad Deum votis transscribo; Ille te cum omnibus tuis feliciter ineunte hoc anno annare et perennare jubeat. Vale, Vir Clariss. ut diu magno Medicinae commodo supersis et me ames: iterum Vale. Scribebam Husii Tertio Kalend. Januar. Anno 1656.
T. Excell.
observantiss.
Jacobus Holstius.
page 625, image: s625
EPISTOLA LXIX. De Riolano, et Lymphae natura. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. MARTINUS BOGDANUS.
PRopositum nunquam fuit Parisiis praesenti hyeme vivere, quam Iberiae destinaveram: cum tamen istud iter post te quivis in Anglia etiam dissuaderet, et, mente quidquid suscepi, contrarium et mihi impedimento esset, sensi Galliam denuo adire utile esse, et voluptas etiam accessit. Nec poenitet me suscepti; a quovis doctissimo quamvis comitatem experior. Rothomagi Guiffartus erga me quemvis supra votum candorem expressit. Gloriatur, quod sibi non viso suppetias contra Riolanum tuleris, et eosdem fere nervos intenderis. Le Noble [gap: Greek word(s)] in corpore humano me adhibuit, et ex mea encheiresi in hoc labore et Vasorum Lymphaticorum demonstratione te miratus est Magistrum, meque percontari desiit iste [gap: Greek word(s)], an ipse dissectioni navares operam. Patinum heic Lutetiae salutavi, qui ante, quam cognosceret me ex Anglia venire, mirabatur cur mihi a te deessent literae, aut Apologia tua contra Riolanum. Ad hunc me extemplo duxit Junior
page 626, image: s626
Patinus, primumque iste capularis comis erga me fuit, sed cum novisset me ex tuis discipulis esse, et maxime lymphatum ob apologias oblatas, lineas indigitavit, quas contra me scripsit in responsione oblata ad Pecquetianos. Cur autem me autorem negaret mei libelli, et Rudbeckum judicaret Professorem, respondit: Id habeo ex Bartholini moribus, et tui antagonistae responso: miror, quod Bartholinus nondum transmiserit contra me suam apologiam, quam praeterito anno vulgavit Francofurti, et adhuc fere hebdomatim Dani ad nos veniunt. Addidit infinita convicia contra tua lymphatica, quasi figmenta nulliusque usus. Quantum licuit ob venerandam senectutem et alios labores, ad hanc injuriam respondi. Enchiridion Anatomicum auctius evulgat. Mantelius, quod tibi ob aliqua negotia non rescripserit, veniam precatur, et ut semel susceptam amicitiam continues; dixit se in optimo loco tuas literas servare. Monstravit quem librum tuus frater graece et latine cujusdam ex antiquis opticis editum Patavio transmiserit. Maximo favore me iste vir prosequitur, et quemvis amicitiae characterem offert. Quantam etiam injuriam Riolanus isti inferat in controversia de Typographia, testantur testimonia publica ex
page 627, image: s627
Germania transmissa, quae simul mihi monstravit. Pecquetum heri conveni, cumque ipso de variis collocuti sumus, inprimis de Bourdelotii literis Holmia ad ipsum scriptis, in quibus affirmat: se primum divulgasse Pecqueti inventum in Suecia nec quidquam novi praeterea percepisse. Opusculum idem Pecquetus fere confectum etiam ostendit, de sero scil. sanguinis, seminis, aquae pericardii, lymphae, chyli, urinae, sudoris, et humoris, quo foetus in utero nutritur, ex Harvei opinione: quod ipse negat, quod a calore externo non densetur (velut sanguis qui materia nutritionis est) ergo minus id fiet in foetu, cujus minor est. De ista re per integram horam certavimus, et ex suis discursibus sagacem anatomicum ipsum esse deprehcndi, et eruditum, quidquid etiam in contrarium afferat Riolanus. Lympham acidam statuit, et plurimum ipsius per canalem Virsungi ad duodenum devehi, eamque omnem et ubique acidam esse, et incentivum sanguinis, ut ipsi majorem colorem, tenuitatem, adderet: eadem vero necessitate Vasa Lymphatica a natura instituta, ut tenuiorem sanguinis partem recipiant, veluti venae, quae crassiorem elutriatam sanguinis partem revehunt. Plura de nervis eaque curiosa addidit, et sapa (sauce)
page 628, image: s628
quam tantum nutrire asserit, et ubique in partibus sub glutinosa materia animadverti, praecipue circa fibras musculorum. Affirmavit se ad te scripsisse et simul sua opuscula tibi dedicata transmisisse, nullamque responsionem obtinuisse; ad an grata fuissent, quae in futurum ad majus obsequium testandum obtulerit. Magni te facit, seque tibi ubivis commendat et in quavis re. Le Corbe de foetus nutritione in utero per os edidit libellum, quem tamen nondum vidi, nec alia scio, quam quae Wassier retulit, scilicet praeter ea, quae in Hippocratem Martianus, et Harveus de generatione Animalium commentatus est, fere nil habere, nisi supervacua. Ego fere ad finem perduxi opusculum, in quo probavi Methodicorum sectam instituisse Hippocratem, nec aliquid de intemperiebus scripsisse, seriemque Medicinae ab Adamo repeto, et quaecunque alia Alpinus omisit ob ignorantiam Atomorum inserui. Saluta tuos noblissimos consanguineos magnos, cum tua familia in aeternum, mihique fave. Lutetiae Parisiorum 1656. 14. Januarii.
page 629, image: s629
EPISTOLA LXX. Lymphatica in variis demonstrata. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
FRetus Tua facilitate, Vir Excellentissime, commissam in scribendo negligentiam levioribus aliquot negotiis excusari spero, quibus impeditus, nimium ac praeter voluntatem ei indulsi, donec, favente Numine ad finem perducta prima hujus anni anatome me assistente ab Exc. Antonio Molinetto administrata, mei demum juris sum factus. Pauca occurrebant relatione digna, nisi quod pulmonem in 5. lobos divisum offenderimus, quod et ipse in foetu humano in aedibus meis privatim dissecto vidi praesente Fratre Tuo Clarissimo. In dextro latere pleurae ita firmiter annectebatur et diaphragmati, ut sine dilaceratione divelli nequiverit. Musculus Psoas minor publice monstratus est, ab insertionis differentia communem huic cum majore usum modeste negavit exc. Molinettus. In foetu manifestius observavi desinere ipsum in commissura ossium pubis et ilei, ad femur excurrente majori. Honorifica Praeclarissimi Bartholini mentio saepius fiebat, inprimis in demonstratione capsularum atrabilariarum, ubi
page 630, image: s630
facilis admitteret usum iis adsignatum a Patre Tuo p. m. nisi valvulae venarum emulgentium, quas ostendit, aliquam ipsi difficultatem parerent. De hepate agens, lacteas ad jecur tendentes in cane vivo publice monstraturum se pollicitus est, sed negotium ex voto non successit; nam canis, quem Consiliarii Anatomici ipsa qua dissecabatur hora inventum notis dederant, pastus non erat, unde, praeter tres vel quatuor subtiles albicantes venulas, in mesenterio nihil advertere licuit, quin et ipse thoracicus ductus exilis adeo fuit, ut cum summa difficultate in dextro latere infra cor apparuerit, me fustra quaerente ulteriorem ejus productionem ad axillarem. Lymphaticorum inventionem T. E. non sine encomio ascripsit, quae eodem tempore monstravit, sed satis obscura. Vix prope hepar conspiciebantur, nec nisi leve aliquod ipsorum vestigium in pede cernebatur. Successus parum prosperi causa partim in Auditorum festinationem refero, qui morae impatientes dimissionem optabant, partim in torturam, qua sub cultelli acie diu satis torquebatur, partim in candelas, nam et ipse antea locum solis radiis patentem huic negotio aptiorem proprio exemplo didici. Circa subclavium et iliacos ramos in hominibus
page 631, image: s631
privatim vidi Lymphatica Vasa, Fratrique Tuo Optimo monstravi. Glandulae lumbares conspicuae magnitudinis erant in corpore hectico, quarum cum lymphaticis commercium manifeste videbatur. Hectici hujus mesenterium computruerat, omento penitus absumpto, ingentique aquae ad viridem vergentis quantitate in abdomine collecta. In privata dissectione hac hyeme duplicem in pancreate ductum vidi, monstravique Cl. Molinetto, duplici insertione interstitio 2. digitorum a se distante in duodenum tendentem. Si Marchetti Anatome novi aliquid parturiat, statim referam. His vale, cunctisque Amicis officiocissima nuntiata salute, mihi porro favere perge. Raptim 18. Febr. 1656.
E. T. Discip. observ.
Henricus a Möinichen.
EPISTOLA LXXI. Morbi ex vitio Lactearum, et de Lymphaticis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
NUper hic in Anglia novus iterum morbus exortus est, ubi aegri in lumbis ac
page 632, image: s632
praecipue, ubi receptaculum (s. glandulae lacteae) situm est ingentes dolores percipiunt: deinde etiam in mesenterio (ubi in nonnullis sentitur) dolor vehemens percipitur, accedit ventriculus vitiosus et ciborum fastidium: nonnulli aegri mania item laborant, nonnullis loquela deficit: quae causa sit vera hujus mali, hactenus ignoratur; Medici interim curam instituunt alii per venae sectionem et clysteres, alii per vomitoria et purgantia, alii dicunt, malum esse in renibus et tanquam calculosos sanare aegri, contendunt, alii conjiciunt tumorem esse in hepate, alii in utero (in foeminis), alii in ventriculo, alii dicunt aegros laborare amore insano, quia maniaci reperiuntur. Verum enim vero omnes aegri, quos ego vidi tali morbo laborare, majores perceperunt dolores ex venae sectione et clysteribus, vomitoriis, pargantibus etc. multi etiam ad inferos discesserunt. Solus D. Klodius, hospes meus et insignis Chymicus, mecum statim conjecit dolores hos oboriri a vitioso chylo, qui corruptus prius in ventriculo, postmodum in mesenterio acrior factus, tandemque ad glandulas lacteas defertur, ubi forte inflammatio quaedam aut obstructio locum habet; enimvero adhibitis medicamentis, in quibus multum salis
page 633, image: s633
reperitur, (utpote Spiritus de Cornu Cervino et Cinnab. Antimon.) de facto aegri levamina perceperunt et tertio aut quarto die convaluerunt: ex D. Klodii aegris nedum unicus, qui morbo tali laboravit, mortuus est, alias cadaver mortuum aperuissem. Peto itaque Excell. Tuam, ut haud gravatim suum hac de re consilium mihi communicare velit. Vidi hic Medicos, qui in tali casu Terebinthin. pilul. praescripsere, sed infelici successu. Hic reperitur Doctor quidam nomine Jehn, qui nuper nova quaedam se invenisse gloriabatur in Anatomicis, (in brutis autem, non hominibus) rogavi ipsum qualenam esset inventum: Vasa, inquit, Lymphatica vidi supra vesiculam fellis, quae nemo hactenus vidit; cui ego: vidit ne Vir Clarissimus Tractatum Cl. Bartholini de Vasis Lymphaticis? Vidi, inquit, sed ille non mentionem fecit Lymphaticorum supra vesicam fellis; Respondi ego: Cl. Vir, expressis verbis Cl. Bartholinus describit vasa supra vesicam fellis, et ego saepius haec observavi, non tantum in quadrupedibus, verum etiam in avibus nonnullis; Tum ille inquit, Ego ante septennium vidi vasa haec Lymphatica in brutis in hepate ante Bartholinum, sed ignorabam qualia essent vasa; Cui ego: At Asellius ante te et Cl. Bartholinus viderunt vasa haec,
page 634, image: s634
verum putarunt esse venas chyliferas, imo Highmorus vester, annuli instar circa venas depinxit vasa haec, verum habuit pro chyliferis, at unicus Clarissimus Bartholinus primus detexit vasa haec et verum usum; et sic tacuit noster D. Jehn. Legi nuper caput in Helmontio de latice seu humore a Medicis neglecto, quod admodum mihi placuit, describit enim lympham, quantum conjicio, perbelle. Hic reperiuntur nonnulli Medici ex parte Helmontiani, qui aegre ferunt, quod Excell. Tua Helmontium appellet novatorem in Anatomia Reformata, et rogant amicissime, ut Excell. Tua titulum hunc delere, aut in posterum non ita illum undique appellare velit, ipsi autem devinctissimi erunt Excell. Tuae et obsequentissimi. Dominus Bogdan jam apud Parisienses agit. Segerus autem ubi sit, nescio. Pergratum foret hic nonnullis Medicis, si Bibliopola huc transmittere velit aliquot exemplaria de Apologia Excell. Tuae contra Riolanum, quam necdum vidi ego, item Anatomiam noviter editam. Hisce Vale, Vir Excellentiss. et affectum Tuum erga me fove in perpetuum. Dabam Londini d. 19/29 Februar. Anno 1656.
Tuae Excell. quam officiosissimus Johannes Christianus Agricola.
page 635, image: s635
EPISTOLA LXXII. De Paralysi et caecitate ex vulnere. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
MIror equidem atque demiror quid tandem acciderit, quod potiri suavissimis Tuis literis haud liceat: ante, quod crederem epistolas meas intercidisse, non ita vehementer angebar animo; sed, cum minus recte curatas esse ultimas existimare nefas putem, quid deinceps nullo recepto responso suspicari debeam non video; superaddidi itaque hanc epistolam, ut ea Te commonefacerem prisci amoris, quo veterem Amicum et Admiratorem Tuum novo benevolentiae documento beare non dedigneris, maximum solamen anxiae ejus menti allaturus. Spero igitur me denique iteratis toties humilibus precibus hoc obtenturum, ut vel unica lineola gliscentem adhuc favorem in me testatum facias. Inaudio, Te Anatomicae professioni Vale dixisse, non possum adhuc inducere animum, ut fidem narrationi tribuam, nisi idem abs Te fuero edoctus: quod si ita se res haberet, lugerem Anatomes calamitatem, quod e castris ejus tam strenuus Dux et Imperator hoc tempore discesserit, cum intestinis discordiis undique premitur. Verum
page 636, image: s636
spes adhuc est, quod non quidem scalpellis et instrumentis manualibus, sed scriptis partes illius existimationemque sis tutaturus. Sed lubet, antequam finiam, Tuum exquirere judicium de casu quodam miro, quem nuperrime hic observavimus. Juvenis quidam dum genio indulgeret, vino madidus ac zytho, jurgiis cum socio exortis, vulneratur in dextra mala, adacto gladio circa labium superius levissimo certe vulnere. Hic inopinato sauciatus in terram prolapsus est, sed subito iterum surrexit ac contentioni finem fecit. Is eadem nocte oculo laevo orbatur, ut nec quicquam in hanc usque horam eo perspicere queat, alterius vero lateris s. dextri paralysin, in qua sensus et motus perierat, incurrit, quae adhibitis fomentis in pede curata est, ac e manu protinus depelletur, cum jam leviter moveri incipiat; in oculo vero adhuc idem status, imo naturalis quasi status esse videtur, quoniam a sano oculo externa inspectio eum non distinguit; quid hic paralysin et coecitatem illam induxit, leviusculum sane vulnus tanto non polluit robore, an cum ebrietate causae procatarcticae rationem sustinuit? quod maxime probabile videtur. De hoc Tuam expeto sententiam ac cum responsione exspecto.
page 637, image: s637
Habui nuper hic disputationem de Marasmo, ut locum obtinerem in Facultate Medica, quam prima quaque occasione transmittam. Interea bene vale ac mihi constanter fave. Dabam Lipsiae Non. Mart. 1656.
Tuae Perillust. Exc. devot.
Michäel Lyserus, D.
EPISTOLA LXXIII. De Vomica Hepatis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
REvixi iterum visis suavissimis Tuis itemque multo desideratissimis; quae tanto ampliori me mactarunt gaudio, quanto clarius veterem Tuum in me testabantur affectum, quem corrumpere conatos fuisse, nescio quos susurrones, delatione quadam ac si inventionem lymphaticorum Tibi inviderem, proh! ex eadem Tua percipio epistola. Subito itaque atque allatae sunt, de crimine hoc, misso epistolio, purgare me volui, ne forsan protracto diutius responso suspicionem aliquam animo Tuo ingenerarem, sed potius, si quae eum insedisset, eradicarem maturius, sancte Tibi attestando, nunquam hujusmodi in animo meo
page 638, image: s638
subortas fuisse cogitationes, nec unquam mihi plus attribuisse, quam quod fortuna ad Museum meum canem, in quo primum lymphatica Tibi apparuerunt, deduxerat; qua fronte autem id mihi arrogarem, qui alioqui cuncta, quae quidem bona in illustri Hafniensi patravi, Tibi unice debeam accepta, eaque singula Te praedicent Autorem? Nunquam concedet Numen tantae ingratitudinis me reum agi, ut immortalem hanc, Tibi jure debitam, inventi gloriam praeripere aut ulla ex parte imminuere satagam. Juvat ergo ex epistola intellexisse, quod firmius radicatus in animo Tuo erga me amor obtrectationibus hisce sese opposuerit, nec sinistri aliquid de me suspicari fuerit passus; quam existimationem ut deinceps apud Te sartam conservem, allaborabo. Sed missis hisce ad alia dum transeo, non possum non in antecessum meritas Tibi persolvere grates, quod enarratione gestorum Tuorum exhilarare me fueris dignatus. De aucta familia Tua gaudeo deque haerede Tibi gratulor utque patrisset voveo. Quibus hactenus locupletasti rempublicam medicam scriptis accuratissimis, vidi ad unum omnia, illorumque ultimum censeo esse Spicilegium, quod et in nupera mea de Marasmo dissertatione laudavi.
page 639, image: s639
Expecto igitur jam observationum Centurias reliquas, quarum numerum augerem si quid rari inter mea annotata occurreret. Fortasse merebitur apponi haec de suppurato hepate, quam Venetiis notavi, historia. Foemina hebraea inflammatione jecinoris laborarat, remanente per multum tempus tumore nec remittente duritie, in scirrhum degenerasse malum putabatur, sed febris veteri et exercitato Medico suspicionem suppurationis ingerebat. Admota ergo sunt externe medicamenta emollientia et pus generantia, cessitque durities, ut post dies aliquot pus fluctuans in profundo sentiretur: decernitur paracentesis, peractaque candenti ferramento viam puri copiosius errumpenti aperit, quod per plures dies confertim effluxit; tum Chirurgus explorandi gratia argenteum demittit stylum in ulcus profundius eoque fluxionem insignem aquae citrinae concitat, quae ad tres et plures libras proruit, qua cessante pus iterum prodiit, duravitque ultra annum, sed in mediocri quantitate, reliquitque in regione dextri hypochondrii fistulam. Semper mecum miratus sum, quid in hac foemina elaboravit sanguinem, cum hepar ferme totum in pus abierit et aegra nihilosecius superstes remanserit. Similem
page 640, image: s640
vomicam hepatis ferro aperiri vidi Romae, sed, quod suppuratio non nimium progressa erat, citius evasit aegrotus. Praeterita hyeme virilis cadaveris sectionem administravimus, ubi tertiam cartilaginem lateris dextri, uti olim in Tuis quoque dissectionibus nos vidisse semel memini, duplicem conspexi, scilicet erat superius quaedam productio duos transversos digitos longa, quae levi cuidam apophysi costae nectebatur. Ensiformis etiam triplici foramine pertusa conspiciebatur: cranium crassissimum velut gypso incrustatum: synovia articulorum subrubens: erat autem arthriticus. Nimium excrescit epistola, ideoque calamum coerceo Teque plurimum salvere ac aeternum valere jubeo, voveo. Dabam Lipsiae 10. Calend. April. 1656.
T. Exc. Clar. devot.
Michäel Lyserus D.
EPISTOLA LXXIV. De Verme ex naribus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DIu est, cum amantissimis tuis responsum debeo, et exsolvissem quoque dudum,
page 641, image: s641
nisi, quam destinaveram tibi, exspectassem hactenus a Clariss. Dn. D. Michaelis promissam saepiuscule Observationem plane singularem, de Ancilla Aldenburgensi nescio quae monstrosa, bufones, lacertas etc. pariente: eam vero cum nudius tertius acceperim, non potui, quin statim ad Te transmitterem. Dignissima profecto, quae a Lynceis tuis oculis paulo penitius perlustretur, ut nostros aperias aliquando oculos caligantes multum in hisce Naturae rarioribus, inprimis quae Analogiam Macrocosmi cum Microcosmo spectant. Nuper cum in Dithmarsia agerem, retulit Medicus ibi Ordinarius, vermem se manu sua contrectasse, digiti medii longitudine, qui e capite per nares foeminae cujusdam exire coactus hoc modo Foemina Rustica istius loci incola, cum per multum tempus diros sensisset capitis dolores, tandemque ii adeo increvissent, ut instar maniacae hinc inde discurreret, venit ad Pastorem Pagi Neukirchen, famosum tunc inter Rusticos Med. Practicum, qui non ita pridem vivis excessit, magnis clamoribus opem ejus implorans. Is statim consuetum sibi in Cephalalgiis Ptarmicum miserculae adhibuit, quo caput vehementer concussum una infaustum hospitem loco movit, cque naribus exire compulit, quo facto immanis
page 642, image: s642
capitis dolor statim conquievit. Felix sane inventum hujus Parochi, nisi casu id factum quis dixerit, notandum tamen Medicorum filiis. Sed Te, Vir maxime, plus justo moror: Pecco in publica Rei Literariae commoda, quibus unice invigilas. Vale aevi Tui Decus, et amare perge. Raptim Gottorpii 20. April. 1656.
Clarissimi Tui nominis
Devotiss. Cultor
J. Langelott, D.
EPISTOLA LXXV. Pro Lymphatico spicilegio gratiarum actio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. JOANNES PECQUETUS S. P. D.
ACcepi MI BARTHOLINE tuum (porrigente Clarissimo Bogdano) Spicilegium: inexpectatum sane immerito opus, ut nobiliori dignum sano donarium. Pudore me suffudit et praeter spem oblatum munus et offerentis auctoritas et offerendi causa. Neque enim eo vesaniae me provexit ambitus, ut pro re tam levi, quale
page 643, image: s643
est nuperum inventorum meorum auctarium, a viro, quantus es, tam duraturis monimentis nomen meum commendari desiderem. Dicaveram tibi novissimos laborum meorum fructus, non quidem eorum aemulus, qui tenuibus proritant munusculis potentiorum munificentiam; sed uti sincero palato saporem examinans eodem animo gradum attribueres, quo unius insudas veritatis scrutinio. Fatebor tamen ingenue non modica me voluptatis delinitum dulcedine, cum tam eximio amoris testimonio et carum tibi haberi me, et tam manifestis innotuit argumentis scripta mea comprobari. Vexabar profecto non exigua solicitudine, tuumque judicium anxius opperiebar: nec post datas ad te Cramosyo Typographo nostro literas et una tuae sagacitati dicatum opusculum aliud a contemptu sperari siverat ultra annum excurrens Tuae Themidis silentium. Verum beneficio singulari ominosas moras abundantius compensasti, et verna plusquam benignitate tristia hyemis longioris taedia jucundissimo partu remunerasti. Tibi quidem gratias ago easque immortales: et quando grata sunt, quae meditor, mittam brevi Lymphaticarum tuarum mihi jam exploratos usus et novum utrique ad laborem incitamentum. Caeterum Riolani misereor,
page 644, image: s644
qui, toties tamque graviter confossus prius vivendi, quam invehendi finem inventurus sit. Hujus innatam statui maledicentiam sedare silentio; praesertim cum mea tuaque inventa suo jam pondere stent, adeoque nostris innumeri glorientur inhaerere vestigiis, certatimque gestiant, quae a nobis edocti sunt, diffundere. Porro supersunt detegenda quamplurima, quae tuam manum expectare pronunciem, et ob id, qui me lactearum inventorem sequi non erubuisti, patere sodes perpetuum impulsorem; sicut et ego ea jugiter incendor ad ulteriores indagines gloria, quam inaudita hactenus Lymphaticorum Vasorum inventione primus meritus es. Vale obsecro tuumque ardentius impensissime retaliaturum ama. Parisiis decimo quinto Kalendas Majas, Anno R. S. 1656.
EPISTOLA LXXVI. De Riolano valetudinario. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
ECce Tibi carissimus Frater, et mihi suavissimus Amicus, D. Erasmus Bartholinus, in Daniam vestram, patriam suam revertitur:
page 645, image: s645
absit ut absque meis ad Teliteris discedat, per quas Te certum faciam, me vivere et valere Tibi addictissimum: vivo saltem ac utcunque valeo, sine ulla calculi vel arthritidis suspicione, annos pene natus LV. Riolanus noster vivit quidem, sed minus valet: quia senex, contumaci asthmati obnoxius, a quo saepius illi impendet periculum suffocationis: et a quo haud dubie jam multoties in communem illum locum abiisset, nisi per phlebotomiam liberatus fuisset, eamque, ut cum Dureto loquar, liberalem ac liberam, cui ferendae saepius etiam repetitae admodum est idoneus, cuique etiam vitam suam debere profitetur ab annis 30. Novum aliquid meditatur de re Anatomica: forte novam camque tertia parte auctiorem Encheiridii sui Anat. et Pathol. editionem: cui accedent aliqua non poenitenda de generatione, de Morbis mulierum ac Infantium. Urgetur quoque a Bibliopola Casp. Meturas, ut serio cogitet de nova editione suae Anthropographiae, quae est in folio, cujus exemplaria pene singula sunt distracta: quod opus multis in locis adauctum ac illustratum saepe habet in manibus, ut brevi recudatur; quod nisi se brevi facturum promisisset, jam ante annum Vonetiis novis typis mandari curasset eruditus
page 646, image: s646
quidam Medicus Italus, Riolani partibus admodum addictus. Nuper accepit ex Germania novam quandam Anatomiam (saltem primam ejus partem) Guerneri Rolfinckii, Prof. Jenensis, quam multis laudibus extollit, ejusque lectione plurimum delectatur: alias duas partes, quae in posterum edendae supersunt, quam libenter videret! sed hoc ei, ut et alia multa ferenda sunt, omnia tempus habent. Nova editio Operum omnium D. Sennerti, duobus tomis in folio, nuper in lucem prodiit: Coloniae Allobrogum perficitur Hippocrates Foesi: et ne quid sit in natura, quod venenum suum non habeat, Genevenses alii Typographi novam concinnant editionem Operum, Magni quidem, sed pessimi nebulonis, Cacophrasti Paracelsi, cujus magna est apud imperitos sufflones authoritas, et insignis potentia in necandis per chymiam hominibus. Viri Cl. Jo Ant. van der Linden Selecta brevi lucem aspicient: ut et Fernelius in 4. cum Heurnii Commentariis. Si quis ex tuis in hanc urbem veniat, mitte, si placet, tuum Spicilegium, et alia nova quae habueris. Interea vero vive, vale, cum Tua et Tuis, et me, quod hactenus fecisti, amare perge. Parisiis die Sabb. 22. Jul. 1656. Tuus ex animo Guido Patin, Doct. Med. et Prof Reg.
page 647, image: s647
EPISTOLA LXXVII. De Valvula venae coronariae, Lymphaticis, et ductibus salivalibus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. MARTINUS BOGDANUS S. P. D.
QUanta sit tua promptitudo, ut de quovis bene merearis, quivis privatim et publice ubivis gentium et novit et praedicat. Eadem testatus sum in litteris Mense Aprili ad te scriptis, una cum Patini et duabus Pecqueti. Hic tibi quasvis gratias agit pro Spicilegio vasorum lymphaticorum dicato. Idem tuus frater exprimat, quem heic Parisiis aliquoties conveni, ut tuum genium in ipso venerarer, et affectum praedicarem. Guiffartus in tractatu gallico sangvificandi munus cordi adstruit, quasi occasionem in valvula in vena coronali a le Noble reperta haberet. Hanc bonus Guiffartus in tractatu gallico dicto quasi le Noble inventori adsignat, cum B. Eustachius ipsam notavit, et Arantius in observat. anatomicis cap. 33. et ni fallor etiam Aquapendens. Verum istius opusculum non vidit Guiffartus Normannus, cum id Germanis solum sit dedicatum. Londini lactearum ex mesenterio progressum in
page 648, image: s648
acetabula uteri Scarbourtus ibidem Anatomicus monstravit, et vasa lymphatica per pulmonum parenchyma in bobus dispersa notavit, ut Agricola scribit. Ego nuper circa haemorrhoides internas. Cum Whartonio Glissonius ductus salivales ex parysthmiis in linguae membranam progredientes. In linguae etiam apice duo foramina detexerunt, per quae saliva fluit in os. Lienem cani vel alii animali, facto in latere sinistro vulnere, eximunt, et ligatis vasis abscindunt; plaga inuncta balsamo sulphuris Rulandi sanitati pristinae restituunt. Qando in Italiam transibo, me latet; Moram pestilentiae rumor diuturniorem heic locorum suadet. Magnifice Vir, Riolanus tuam Apologiam habet, quid autem meditetur, nondum retulit Patin, quod promisit. De Riolani mordacitate, tibi aeque et forsan melius (qui ipsam sentis indignus) ac mihi conscia, nihil addam, nisi quod pro ariditate cutis, quae in senibus est, in ipso sit Impudentia; pro lippitudine invidia; pro gibbositate Atheismus; pro tremore membrorum, fluxa inconstantia; pro curvis digitis, honestos scabendi desiderium, et pro rugis calliditas; pro tussi maledicentia. Quaeso fidem hominum me tuum Calonem vocat. Mantellus et alii Galli Doctores mihi cujuslibet animi sinceri signa exhibent, et bene merendi
page 649, image: s649
desiderium. Vale, et fave. Parisis 1656. die 17. Julii.
T. serv. perpet.
Martinus Bogdanus.
EPISTOLA LXXVIII. De Peste Neapolitana. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
PAucula haec ad Te scribo, Vir Cl. ut scias, me vivere et valere: utinam quoque valeas: et ut accipias Epistolam, quam pro Te nuper accepi ex Italia. Responsum tuum adversus Riolanum a Te acceptum, ipsi tradideram legendum: rogatus a D. le Noble, Med. Rothom. ad eum misit, necdum remisit: interea patitur justus, nec librum legi, ut Riolano gratificarer, contra quem scriptus erat; nec legere possum, quia adhuc haeret in alienis manibus: sapiam in posterum, et in servandis tuis ero cautior. Riolanus utcunque valet, ac semper aliquid machinatur dum licet per valetudinem. Hic adfuit per aliquot dies Christina, Suecorum Regina, Roma redux: tunc temporis dicebatur per Hamburgum ad suos reversura;
page 650, image: s650
sed, postquam vidit Regem nostrum, apud quem, vel potius in cujus aula plures per dies mansit, ubi magnificentissime excepta fuit, mutata velificatione, Romam iterum revertitur per Lugdunum et Galliam Cisalpinam sive Pedemontium. Saevissime grassatur in quibusdam Italiae partibus lues ipsa pestilens, praesertim Neapoli: ubi inter tot alios, ab ejus malignitate et vehementia, misere perierunt 44. Medicinae Doctores: utinam nobis nil tale contingat. Vale, Vir praestantissime, et me, quod hactenus fecisti, amare perge. Parisiis, die Veneris, 29. Sept. 1656.
Tuus aeternum futurus
Guido Patin.
EPISTOLA LXXIX. De Lepore Cornuto, et Bezoar Occidentali. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. GEORGIUS SEGERUS Thorunensis S. P. D.
ACcepi Literas Tuas mellitissimas, Celeberrime Vir, easdemque debitâ observantia perlegi. Laetor sane, quod et
page 651, image: s651
absentem amare non recuses, eundemque responsoriis Tuis non dedigneris. Inclusas ea ipsa hora Agricolae transmisi, et quia ex Tuis intellexi, continere easdem judicium Tuum eruditissimum de modo exscindendi Lienem Anglicano, doleo, quod illud ipsum judicium mihi legere non fuerit concessum. Neque enim video, quomodo viscus illud commode exscindi possit, nisi, quod olim quoque jam divinavi, ligentur vasa ad id tendentia. Sed, quod si Tibi, Nobilissime Domine, occupationes Tuae tantum temporis concesserint, ut et me hoc Tuo judicio erudire velis, obnixe rogo. Celeberrimus Horstius jam pluribus sententiam meam de Tua Lympha impugnat, et Lympham sobolem Spirituum Animalium non esse innumeris probat rationibus. Imo, ut haec eo magis confirmet, negat dari nisi unum Spiritum, negat Spiritum Animalem generari in ventriculo nobili, negat eundem per nervos partibus communicari. Ego ad singula quantum potui brevissime respondi, et, si recte conjicio, sententiam meam adhucdum salvam servavi. Quia vero inter reliqua, ostensurus quod Lympha copiam Spirituum longe superet, hoc quoque mihi objicit, quod in Hecticis magna copia aquae in Pericardio reperiatur, quam tamen Lympham esse in Dissertatione
page 652, image: s652
mea §. V. profiteor; ego quidem, distinctione inter aquam naturaliter et praeternaturaliter ibidem collectam factâ, evitavi hanc Charybdin: Interim tamen ei etiam objeci, quod Tu, Vir Summe, in Anat. Tua Reform. L. 2. c. 5: p. 230. expresse in Hecticis exiguam liquoris istius quantitatem, non vero copiam ingentem, agnoscas. In nostra Arte nihil, quod sciam, hic notabile contigit, nec credo medicos hujus loci, utpote circa Praxin maxime occupatos, hisce se immiscere. Ego nuper Psittacum adultum, qui caeteroquin sanus praeter solitum ingenti excitato strepitu ac clamore confestim obiit, mox post mortem aperui, ut causae repentinae mortis mihi innotescerent. Cujus viscera eo libentius et diligentius rimavi, cum apud Severinum Anatome istius avis desideretur. Si Tibi ita visum fuerit, proximis, quae notaverim, indicabo. Hiscc comitem jam addo veram ac ingenuam figuram Cornuum Leporinorum, quae mihi hac septimana videre contigere. Possidet illa Matertera cujusdam Amici. Qua ratione vero ad manus ejus pervenerint, non potui assequi, negant namque se certi quicquam scire. Interim hoc intellexi, fuisse illa forsan aliquando clam sub nomine praedicto ex Musaeo Magni Germanorum Principis
page 653, image: s653
sublata. Cranii magnitudinem figurae adjacentes referunt, quarum prima anteriorem, secunda posteriorem exprimit faciem. Crassities cranii diversa est. In anteriori et posteriori parte crassitiem dorsi cultelli mediocris aequat, ad latera vero tenuius est. Posteriori cranii parti adhaeret adhuc portio cutis crinibus nudata, sicca et, si luci opponas, instar chordae pellucida. Spatium inter utraque cornua digitum medium transverfum admittit. Suturae Sagittalis dentes ad vivum sunt expressi; quae Sutura in posteriori ut et anteriori cranii parte non apparet. In anteriori parte cornua ita cranio sunt annata, ut plane unicum os appareat, nec dubium de appofitione artificiali moveri possit. Cornua ipsa cum cranio duritiem tantam habent, ut constet, fuisse animal illud adultum. Longitudine atque crassitie sinistrum cornu annularem digitum exprimit, dextrum auricularem. Habent utraque hinc inde elegantes prominentias, inprimis circa radicem, ubi multis hujusmodi efflorescentiis circumcirca cincta sunt. Sinistrum cornu erecte protensum circa medium antrorsum incurvatur, ast dextrum mox post exortum ad latera deorsum vergit. Ego sane assensum adhuc protraho, et alius animalis cranium esse existimo,
page 654, image: s654
quamvis Aldrovandum excutiens nullum animal inveni, quod adeo parvum esset, et cornibus durissimis munitum cranium haberet. Sutura namque, quae in craniis leporinis non ita apparet, ut et crassities cranii, me ab assensu detinet. Quare jam rem ipsam ad Te, utpote alterum nostrum Aesculapium, defero. Et, ne aliquid deesset, malui optimum, quem hic habemus, artificem in delineando adhibere, quam propriâ, nondum tamen omnino exercitata, manu scrupulum Tibi injicere. Quare ita etiam ad vivum expressa sunt omnia, ut ne Apelles quidem invenire possit quod desideret. Utrum autem cum illis cornibus, quae olim in Musaeo Wormiano et nuper in Augustissimo Regis Daniae Musaeo vidi, conveniant, dicere non possum, cum, ut verum fatear, veram eorundem figuram animus labilis non offerat. Quia vero accuratius praedicta cornua consideranti sequentes versiculi exciderunt, placuit eosdem subjungere.
Cornua cur gestent Lepores, queîs tempus in omne
Corda metu sudant, si Philomuse rogas?
Dico; quod insigni indulget foecunda decori
Natura huic pavidae Cornua torta Gregi.
page 655, image: s655
Hinc male Nonnemo sannis Plantabile Cornu
Exprobrat Populis, quos Goa nigrafovet.
[gap: illustration]Fig. I
[gap: illustration] [gap: illustration]Fig. II
[gap: illustration]
page 656, image: s656
a. Sutura Sagittalis.
b. Portio cutis crinibus nudata.
c. Cornu dextrum.
d. Cornu sinistrum.
e. Protuberantiae et efflorescentiae.
Sed missis Cornibus Leporinis ad Lapidem Bezoar Occidentalem, quem non ita pridem ad Nobilissimum et Literatissimum Dominum Franciscum Ludovicum van der Wiele, Potentiss. Danorum Regis hoc in loco Commissarium Fidelissimum, Patronum Magnum, vidi, me converto. Est is ingens, caput humanum aequans, rotundus fere, coloris subfusci, glaber ac nitidus, duabus in partibus laesus, ubi subcinericius apparet. Diameter ejus est 23. pollicum transversorum, pondere autem 6 3/4 libras mercatorias superat. Ex laminis crassis compactum esse partes laesae ostendunt. Cardinalem Infantem Gubernatorem olim Burgundiae 6000. Imperialibus a primo venditore eum redimere non potuisse ferunt: jam vero pro 3000. venditur. Centurias Tuas posteriores jam fatigare prelum Hafniense, lubentissime audivi. Erat tum praesens Clariss. Bunccius, avidus ac insignis lucubrationum Tuarum Cultor, Amicus meus Magnus, qui
page 657, image: s657
praemissa humanissima salutatione officia sua paratissima Tibi omnino offert. Fuit is nuper Prof. Giessensis et Archiater illius Principis Hassiaci, cujus Anatomen ab ipso Bunccio institutam refert Cl. Horstius Observ. Anat. III. jam in locum defuncti nuper Blaccii substitutus, atque ita subphysicus hujus loci designatus, praxin hic haud contemnendam exercet. D. Cassius quoque humanissime Te salutat. Reliquos vero ob coelum quotidie nimis pluviosum adire nondum potui. Disputationem Tuam, Vir Excellentissime, de Variolis grassantibus magnopere desidero. Scis, quanti aestimem Te Tuaque scripta, nec opus plura addere quibus ista probem. Vale Patronorum Ocelle, et fave Tibi devinctissimo Segero. Dabam Hamburgi d. 3. Decemb. 1656.
EPISTOLA LXXX. De Navi artificiosa Roterodamensi. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUia nihil novi fert Academia, nihil aut antiqui aut novi ostendunt exta, quia omnia his feriis Academicis adhuc silent, saltem, quicquid sub calamum venerit, scribam. Praeteritis diebus Roterodami
page 658, image: s658
eram. Spectabam ibi inter alia illud Monstrum horrendum informe ingens, de quo tam multa, tam stupenda praedicarunt isti nugarum Scriptores, qui ex omnibus regionibus collecta mendacia publice divendunt, istud navifrangibulum, inquam, quod omnes naves assulatim posset comminuere, [gap: Greek word(s)] quoque et quod Threissam Harpalicem fuga praeverteret; nam haec quidem, si Maroni credimus, equos saltem fatigabat; hoc autem monstrum (nam navem vix ausim dicere) naves ipsas (Dî talem terris avertite pestem) multis parasangis post se relinqueret. Sed adhuc in partu haeret foetus, et dextrae aves nihil auspicatum promittunt! Ipse doli fabricator Epeus propria tenens ferrum manu et anxie ictus mallei numerans suos Cyclopas continuato labore exercebat, vestes quidem et habitum corporis aulico similior quam fabro. Ego intenta mentis et oculorum acie lustrabam hanc molem, et, ut persuaderem homini, me non plane cerebrum gerere in calcaneo, sed forte etiam harum rerum esse scientem, interdum presso pede stabam quasi cogitabundus, interdum supercilium contrahebam, quasi jam hoc placeret, jam illud displiceret. Neque me fefellit mea astutiola; nam protinus ille, forte ratus sibi cum perito harum rerum
page 659, image: s659
homine futurum sermonem, accessit, et, quid mihi de hoc portento videretur, quaesivit. Ego contra submisse, videri id mihi quidem grande ausum, et authoris sui memoriam aeternitati consecraturum, sed itidem factu difficillimum; scire me tamen, et improbo labore omnia vinci, et tentando ad Trojam venisse Pelasgos, et a tantis artificibus, communem mortalium sortem longe supergressis, facili haud rarenter labore praestari ea, quae vulgi judicio omnes humanae imbecillitatis vires videntur excedere. Ille, tam molli palpo percussus, mihi arridere et dicere, tam certum se esse de felice hujus incepti eventu, quam qui certissimus. Ego ad haec, ne nihil dicere viderer, respondebam: non apparere, qua arte rota illa, in qua, quod dici solet, totius rei cardo vertebatur (nam vere hac rota et totam molem oportet librari, et aquam omnem pro motu navigii dispensari) reliquis ferramentis apte posset inseri et insinuari. Ille multa ex artis praeceptis de ejusmodi machinis semigallico et sembelgico sermone coepit disserere, veritus autem ego ne aut mc taediosa oratione conficeret, aut tandem meam in tali negotio infantiam (nam profecto in architectura nihil adhuc scio) deprehenderet, itineris necessitatem et alia
page 660, image: s660
caussatus, post prolixas gratias, discessi. Scio: non ter sed vel centies conatus est conjungere non Pelio Ossam, sed hanc rotam caeteris machinis, semper irrito conatu. Postquam Lugdunum sum reversus, continuo alium hic Thaumaturgum invisi, qui mihi currum monstrabat ita occultis fabre machinis factum, ut equis sponte mobilis cursu certare possit. Vectus hoc curru Lugduno Ultrajectum quinque horarum spatio, assumptis etiam tribus vectoribus, 100. Joachimicos vicerat. Ipse, me praesente, currum conscendit et, duobus clavis totum currum temperans, modo in orbem iterum atque iterum vertebat spatio exiguo, modo regyrantem in rectum concitabat, admiranda plane velocitate. Domum quoque integram 60. et amplius lectorum capacem exigua cella sed disjunctam claudebat, quam ita sine clavis jungere, ita arctare poterat, ut nec vento nec pluviae pateret aditus; jugumenta autem, subgrundationes, projecturae, membra omnia aedificii ex architecturae legibus optime fabricata. Molam etiam construxit, quam quatuor molossi, partiti inter se laborem per vices, circumvolvunt. Vulcano per omnia similis est, (nam et egregie claudicat) nisi quod nonnunquam vehitur per urbem
page 661, image: s661
curru, quem duo grandes molossi trahunt, (ita et hos jugum ferre docuit) quod nunquam memini me de Vulcano legisse, etc. Dabam Lugd. Bat. 24. August. An. 1655.
T. T.
P. Schumacherus.
EPISTOLA LXXXI. De morte Kyperi, et Aqualiculo puellae. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUanti casus humana rotant! quam tenui filo pendent nostra fata! vere larvae umbratiles sumus, quas quaevis aura dissipet. Dices: quorsum tam Tragicum in epistola exordium? Sed juste queror! Octiduum jam est, cum Cl. Kypero exequias ivimus. Et hic quidem, Dî boni, quam subito praeter omnem spem ex hac vita non dicam excessit sed evolavit. Vix aliquid de morbo ejus quisquam audiverat, cum ecce altera dies tristem de morte ejus nuntium attulit. Ego inprimis mirabar, et vix tum fidem oculis habebam, cum indici jam funus OLLUMQUE ECFERRI viderem. Nam quarto ante die ipsum videram; vegetus tum erat valensque sine omni vel levissimae
page 662, image: s662
noxae indicio. Multus mihi de te, Vir Maxime, cum illo sermo, rogabatque, ut, cum iterum aliquid ad te literarum darem, id sibi prius indicarem scripturo ad te nonnulla de transmissi illius Unicornu Grönlandici facultate alexiteria. Sed, ut dixi, quatriduo post peste correptus expiravit, et Rectoralem purpuram, quam hoc anno gestabat, cum coelesti candida commutavit. Quae tamen de Unicornu illo sive Grönland. sive Grindland. disseruit, ea fide referam, qua ab ipso accepi. Ajebat compertum se habere, iterata jam saepe experientia, istud seu cornu seu os, (ad cujus naturam mihi quidem propius videtur accedere) singulare prorsus esse remedium adversus malignos quoscunque morbos; magnoque successu se id in pulveris formam redactum cum aqua convenienti exhibuisse aegrotis luc hac pestifera, quae totum Belgium depopulatur, correptis, idque praestitisse, ut aut illico convaluerint, (qui principiis restitere) aut saeviora experti symptomata morbum facilius tolerarint, aut certum exitium in aliquot dies distulerint, ringente torvo Charonte, se defraudari tantisper naulo. Imo nonnullos, quibus vix alia [gap: Greek word(s)] nisi multa mora sudorem movere poterant,
page 663, image: s663
hoc pulvere sumpto, tantum non sudore diffluxisse. Scis, quantae magnitudinis erat, quod dederas frustum, atque hujus tamen plus quam dimidiam partem absumpserat, toties ille aegris hoc contagio afflatis exhibuerat, nunquam, ut ajebat, sine successu. Kyperum tamen liberare non poterat, ne sacrum crinem detonderet Proserpina, sive quod mora (in qua utique maximum semper periculum) invaluerat jam morbus, sive quod sideris inclementiae, (quae jam quoque, Dîs gratia, maximam partem desaeviit) litandum forte erat Argolica anima. Sed jam ille conclamatus est. Ego tamen non desino te prolixa nimis epistola obtundere. Proximis nundinis Falcoburgensibus, inter alia ludicra, publice spectanda proponebatur puella quaedam decennis in Brabantia nata Anno 1644. parentibus, ut ferebant, et parvae staturae et rei. Hujus equidem puellae ventrem, (quod de illo, qui faventem sibi habebat hortorum custodem Lampsacenum illum Deum, usurpat nequam servulus apud Comicum) calamitas profecto attigerat nunquam, ita quicquid erat grande erat. Nam abdomen quam latissime sui territorii fines extenderat, atque a mammis ad talos usque se produxerat. Talem credo habuisse
page 664, image: s664
aqualiculum, ventriosum illum Epaminondae militem, ad cujus alvum tegendam tres una conjuncti clypei vix sufficiebant. Jacebat puella (nam incedere omnino non poterat) ventre proprio tecta tanquam tomento superstrato, qui tumidus circa umbilici inprimis regionem ita se inflaverat, ut alte elevata undique cute cavitatem satis capacem ad umbilicum demitteret, in qua tanquam in crumena servabat quicquid pecuniae a spectatoribus collegerat. Triginta nonnunquam et amplius Hollands Stuyvers in hoc loculamento reponebat. Interdum praemiolo aliquo invitata ventrem ad instar tympani pulsabat cantillans simul nescio quid subrauca voce. Ego Tympaniten esse hinc conjectabam; sed facies optime alioqui colorata, et non inficeto tinctae rubore genae, omniaque boni caetera habitus indicia revocabant ab hac opinione animum. Propius accedere nolui, ut accuratius singula inquirerem, veritus tacite serpentis morbi, in tanto praesertim hominum undique confluentium coetu, contagio. Pronuntiatum tamen audivi a Medicis, qui antehac eam viderant, tumorem hunc puram putam esse pinguedinem, Naturae nescio quo lusu hic exuberantem. A materno utero sccum tantum adipis
page 665, image: s665
attulisse ajebant: cibo certe et potu utitur quam parcissime. Mirum, unde haec abdomini pinguedo, aut puellae moles? ut quae 200. libras pendet, decennis, ut dixi, et jam undecimum ingressa annum, justaque alioqui, pro ista aetate, statura. Donaverat eam Caesar torque aurea, qui Viennae illam viderat. Sed profecto jam epistola tantum praeter debitum excrescit, quantum istius venter justam mensuram excedit. Manum igitur de tabula; cum solenni hac formula, ut valeas, et me ames. Lugduni Batavorum 6. Calend. Octobr. Anni 1655.
Tibi addictissimus
Petr. Schumacherus.
EPISTOLA LXXXII. De nimia pinguedine. PETRO SCHUMACHERO Leidam.
GRatissimae mihi fuerunt litterae, quas repetitis vicibus amica manu ad me scripsisti; Ignosce vero morae, quam in respondendo hactenus negotia imperarunt. Novisti, quantis indies curis et occupationibus distrahamur, qui non tam privatae
page 666, image: s666
quam publicae saluti excubamus. Cl. Kyperum ad plures abiisse non sine lacrymis intellexi. Vir erat, quem Reip. Medicae diutius optassem superstitem. De Unicornu quae mones ex illius fida relatione, pergrata sunt. In febribus insignem hic experti sumus istius dentis virtutem, sudores potenter movendo et putredini humorum resistendo, de quo ipsum Kyperum monui. Altera historia praepinguis aqualiculi inter Centurias meas locum inveniet, quo nomine gratias Tibi ago. Ab ortu contractam fuisse istam molem corporis, juxta tecum sentio, quippe laxiores natura partes facilius distenduntur et ampliantur, quanquam magnam subesse quoque flatuum copiam existimem, quibus exiguum alimentum, quo nutriri fertur, inflatur, et velut addito fermento ebullit. Suspicionem meam adauget, quod instar tympani ventrem, soluto pretio, pulset. Neque tamen Tympanitis dicitur, quia hic universum corpus non invadit, nec salva viscera. A pinguedine increscere nonnunquam corpora, exempla testantur, quae aceti potu extenuata fuerunt. Quippe vasis partibusque aceto constrictis, nec alimenti copia, nec flatus coacervantur. Nos quod spectat, moribus vivimus antiquis, nec obesi nec exsucci. Nam mascula prole
page 667, image: s667
aucta est familia mea. Nescio an ad vos pervencrit Defensio mea contra Riolanum; misissem eam, si per commodos internuncios licuisset. Sudat jam sub prelo Spicilegium meum de Vasis Lymphaticis, publice futura hebdomade proponendum. Deo sit laus, qui Te amicosque communes inter tot cadaverum strages conservavit. Utinam porro cuncta ex animi sententia fluant. Nomine meo salvere jubebis magnos amicos meos, quorum alias nomina signavi, mihi faventia. Hisce vale, mi Schumachere, et in patriae decus porro feliciter surge. Hafniae 12. Nov. 1655.
T. T.
Th. Bartholinus.
EPISTOLA LXXXIII. De puella hirsuta. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
HIstoriam quam ad te jampridem scripsi, puellae istius praepinguis aqualiculi, grata ea tibi, ut ex tuis literis video, erat. Iterum eandem et Hagae Comitis et Lugduni vidi, dum illic his nundinis inter tabernas otiosus oberro. Venter sane est, quem posses cum Plauto collativum
page 668, image: s668
dicere, sed nec oculi herbei, nec cadaverosa facies, quin optimus potius color suavissimusque, qualis esse solet lactis sanguine misti. Plane quinquagenario juramento ausim jurare, nunquam morbo hepatario hanc laborasse. Gemellam nunc isti historiam adjiciam. Foemina hic erat corpus totum flavis hirsuta capillis, et hirsutumque supercilium prolixaque barba, nam a mento in mammas quadratam promiserat Philosophica gravitate. Jurasses ex lino adsutam barbam, tanta erat mollitudo, etiam alterius lanuginis quae totum corpus aequali nebula, aut si quid hac mollius, obduxerat (etsi pili fere dimidii digiti longitudine erant) et color plane idem, ut omnino putarem, simul ac vidi, nescio quam Galateam persona linea amasium fallentem e cannabina aut linea segete caput protollere. Desinant jam Critici in Cyprum molesto et longo itinere contendere visuri illic barbatae Veneris simulacrum, ut explicent illud nescio cujus Pollentemque Deum Venerem, et Virgilianum illud Descendo ac ducente Deo flammam inter et ignes expedior; ubi illi, dum expedire se volunt, impediunt magis. Quaeso ne hic se crucient ne sit haec res illis dividiae, huc veniant, faxo ego non simulacro solum sed et ipsa visa abeant,
page 669, image: s669
imo si tanti est hanc Venerem rapuisse feliciores Paride in patriam reditent, siquidem illi non amant Venerem, nisi quae barbam mulceat. Sed ita me mea Venus amet, ego non ausim pulcherrimae Deae horridam barbam affingere, potius dicerem glabriorem eam esse, quam est volsus Ludius. Gallum quoque hic vidi gallinaceum, qualem si vidisset olim Plato potuisset eludere instantiam (liceat cum Logicis loqui) Diogenis, et certe verberassent hunc Sannionem Discipuli illudentem Praeceptori dicenti hominem esse animal bipes, cumque suo gallo ad sterquilinium ex Academia protelassent. Nam huic, praeter duos consueto loco positos, tertius quoque pes adnatus erat peculiari coxa e medio prominens prope uropygium, quod ab altero (nam duobus locis apertum abdomen erat, pro alvi excrementis ejiciendis) medius distinguebat, videbaturque ex duobus pedibus confusis coaluisse, nam et hic digitorum numerus erat, et tibiae ossa, etsi sub communi cute, omnino visu videbantur discerni posse hederaceo plexu aut cochleae in morem contortiplicata invicem. Alterum autem illud pro exitu stercoris foramen caruncula quadam cinctum prominebat, ut fere umbilici aliquid simile ex vasis umbilicalibus relictum putarem,
page 670, image: s670
nisi quod a medio abdominis ad sinistram aliquantum declinaret. Tantum est; tu vale et me ama. Dabam Lugduni Batavorum 3. Kalend. Junii Anno 1656.
Petr. Schumacherus.
Salveant a me fratres tui, consobrini, cognatique omnes, inprimis Barth. Bartholinus, cujus elegans de Paenula scriptum, non mole sed virtute magnum, ad nos venit, quod simul ut venit non edi sed devoravi illico. Tuum contra Riolanum simili aestu percurri: macte hac virtute, Vir Maxime; Aquilas, Phoenices depluma, sed cornices, sed graculos, sed picas et spinturnicia caetera caveris vel flocci feceris. Hornius vos omnes salutat, et exspectat a Clarissimo Fuirenio ad literas responsum, quem ego uti et te familiamque totam quam officiosissime salvere et valere jubeo.
EPISTOLA LXXXIV. De Lacteis Thoracicis in variis animalibus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
AB eo temporis articulo, quo Patavio discessimus, licet amicitia nostra haud
page 671, image: s671
infeliciter ibi coepta sancteque culta nullo unquam literario officio a nobis confirmata sit, minime tamen dubito, quin pristinum amorem mihi servaveris, mutuaeque benevolentiae symbolum in affectu potius mecum posueris, quam in verborum signis. Haec enim alienis culpis eo magis obnoxia esse scis, quo longius mittuntur. Attamen ut verum fatear, aliquoties hactenus voto meo indulgere, Tibique de singulari felicitate, summam industriam atque Eruditionem Tuam, cujus jam aliquot egregia in publico extant specimina, comitante, gratulari volui, uti nunc ex animo facio, sed occasio transmittendi litteras et serio inquirenti nulla se obtulit. Silui itaque, ignemque hunc intra praecordia mea fovi, donec mihi hisce diebus literae traderentur Eruditissimi J U Candidati Antonii Mulholzeri, harum exhibitoris, Hafnia missae, in quibus cum de prospero rerum Tuarum successu, dissectioneque Leonis mentionem faceret, occasionemque literarium commercium exercendi monstraret, statim de observationibus quibusdam Anatomicis, Veritatem Tuam contra Riolanum confirmantibus, thesibusque adjunctis transmittendis cogitare coepi, ut videas, nos quoque Magnorum Virorum auctoritatibus non acquiescere, sed naturae arcana
page 672, image: s672
sacro sub velo diutine pressa pervestigare. Hoc fine jam ante septennium a Curatoribus, conatibus meis publice faventibus, Theatrum Anatomicum accommodatissimum impetravi ac quotannis variorum brutorum corpora dissecui, ut jam ante Hornium et Pecquetium in thesib. meis de Venis Lacteis m. Dec A. C. 1650. Lacteas Thoracicas proponere potuerim, sed pro lactis materia ad mammas derivandâ, cum et Veslingius paulo ante obitum d. 13. Maj. A. 1649. rescripserit, se hujusmodi ductum pollicis crassitie in lumbis vidisse, ad thymum Cordis chylum derivantem. Eundemmet anno superiori in Lupo vivo dissecto chylo turgidum, sed bifidum, et nuperrime in Lynce foemina, lacte per siphunculum in receptaculum chyli infuso, tam clare Philiatris nostris, sed tantum simplicem a nona tamen arteria intercostali in medio, ut et axillari vena sinistra superius quasi fissum, mox iterum coeuntem, conspiciendum praebui, ut quolibet impulsu facto per jugular. in Cordis dextrum ventrem illud irruere, Corque ipsum vi distensionis leviter attollere cerneretur. Hinc non dubito, quin in Corporibus humanis quoque viae illae liquore aliquo infuso turgidae facile in conspectum
page 673, image: s673
venire possint. Adfuitne in Leone utrinque ossiculum quoddam recurvum, claviculam aemulans, in principio Deltoidei musculi obvium, nec sterno nec scapulae junctum, cujusmodi in Urso, Lynce, Lepore, Lupis observavi? Sanguificandi vis, quam Epati cum Pecquetio denegasti, aut nulli corporis parti, aut cunctis certâ ratione deberi mihi videtur, cum sanguis ipse chylum sibi assimilare valeat. Sed de modo ac viis purgationis ad alvum, quas proposui, quid sentias, etiam atque etiam rogo, in responsoriis Tuis mihi aperire velis. Sive enim isthaec mea probaveris, sive meliora monueris, animum certe mihi addes plura de rebus Anatomicis Tecum disserendi. Bene Vale, mi Bartholine, et, quem olim communione studiorum Tibi junxisti, amare persevera. Ego Te in oculis, in ore, in pectore habeo. Scribebam Altorsi inter occupationes 3. Calendar. Februar. Anno Christ, 1657.
T. Excell.
studiosiss.
M. Hofman D.
page 674, image: s674
EPISTOLA LXXXV. De Empyematis sectione, subitanea moesti morte, lentibus, et vermibus in variolis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
QUandoquidem, literas meas anno praeterito per mercatorem Arhusiensem recte Tibi fuisse traditas, minime dubitem: attamen, ne gratissimae coeptae nostrae amicitiae fundamentum corrueret penitus, illud ipsum erigere ac pristino suo nitori reddere, hisce praesentibus statui. Novi certe, Clarissime Bartholine, assiduos ac indefessos Tuos in studiis labores, nec ab illis Te revocarem, nisi doceri vellem, nisi haberem animi Tui adfectum candidum erga me satis perspectum; colo certe hunc, et quoad vixero colam. Mitto Empyematici curationem duplici demum sectione absolutam. Juvenis 23. annor. nomine Johannes Theisten, amanuensis Johannis Thomae, Civitatis nostrae Secretarii, temperamento sanguineo praeditus, cum a teneris fere avidiori gula inhaesisset poculis, continuaretque cum annorum incremento satis strenue, per septimanas aliquot noctu haemorrhagia narium insigni divexabatur; verum, cum nihil subesse periculi
page 675, image: s675
putaret, medicamentorum respuebat usum, donec aliquoties tergo incumbens, fomnoque excitatus, sanguinem largiori fluxu ad pectus fuisse derivatum animadvertisset: hinc diebus haud ita multis interpositis post de anxietate summa pectoris, asthmate, aliisque symptomat. conqueritur; rejecit mox materiae cum tussi purulentae sanguineque nonnihil permixtae ingentem copiam, quae pottas fere duas implerat: Nihilominus nulla difficilis respirationis relevatio, nulla anxietatis sentiebatur mitigatio, sed suffocationi potius ac morti proximus ab adstantibus singulis dijudicabatur aeger. Ego vocatus, video casum periculosissimum, non autem prius de vita desperandum esse jubeo, quam spirandi finis accesserit, medicamenta externa, pectus ac thoracem dilatantia, interne vero expectorantia praescribo v. g. ex syr. viol. de alth. Fern. de jujub. liquirit. etc. cum spec. diatrag. fr. et aq. scabiof. continuando cum hisce per aliquot dies. Linimentis externis superaddebam Empl. de mucilag. de melilot. c. farin. foenugr. et ol. chamom. Alvum vero (suo quando non satisfaceret officio) ad justum depositionis debitum redigebam seqv. R. diacass. c. mann. unc. s. dissolv. in aqv. scabios. Unc. j. adde elect. de succo ros. dr. s. M. Et ut perfectiorem
page 676, image: s676
Empyematis maturationem sperare possem, loco Emplastr. cataplasmata imponebam ex rad. lil. alb. alth. ficub. cum admixtione farin. lini, hord. butyr. rec. non salit. axung. suill. etc. Nihil hisce quoque proficiebam, neutiquam materia per superiota erat evacuanda, neque per inferiora, sed ad intumescentiam magis abibat latus sinistrum. Hinc ad verissimum nostri Senis effatum sect. 8 aph. 6 scil. quaecunque non sanant medicamenta, ea ferrum sanat, cogitabam, intermittebam tamen interea nihil, quod ruptionem puris promovere posset. Verum quicquid tentabatur, frustraneum erat. Itaque d. 22. Jun. natura per tumorem nobis monstrante viam, ad latus sinistrum inter 5. et 6. costam cum lanceola instituebatur apertio, statim materiae egrediebatur maxuma summo cum impetu copia non admodum male olentis; vulnus, ne spiritus patienti et vix ossibus haerenti discederent, turunda iterum, contentus aliquot unciis, claudere jubebam: Apertione sequenti die rursus instituta, impetu non minori emanabat puris copia, eademque continuatione circa vesperam, tertiam etiam ac quartam diem. Tentabam in posterum injectionibus tumultuantis hujus fluxus cohibere cursum mundificantibus ac putredini resistentibus;
page 677, image: s677
verum tolerare patiens nequibat, statimque, post injectiones in vulnus, tussi graviori cum ejectione materiae ad suffocationem usque fere torquebatur indies. Interim exhibitis corroborantibus, sequ. utebatur potione: R. mell. opt. unc. iij. aqu. font lib. iij. despum. postea add. herb. tussilagscabios. hyssop. marrub. veronic. ana m. s. Coq. bene et in col. dissolv. syr. de scabios. unc. ij. M. Die 27 Jun. materia effluebat pessime olens, viridis, cum tussi vero, quoties a Chirurgo vulnus esset tractandum, rejiciebatur materiae subflavae fere lib s. statuebam ad phthisin confirmatam abiisse decumbentem. Intueor interim clarioribus oculis denudatum aegrotantis corpus, observo, dum a Chirurgo tractatur, in latere sinistro unius digiti transversi latitudine supra mammam, foveam magnitudine ac circumferentia Daleri Joachimici; altero die cum accederem deprehendo cutis a costis, adeoque istius foveae, elevationem ac intumescentiam, digitis tango, deprimoque, evanescit tumor, partimque ad vulnus in eo latitans materia derivatur, partim et quidem fluxu largiori tussiendo per os excernitur. Ego de apertione cogito, necessitate incisionem hanc poscente. Suaviter itaque ac dextre sectio a nobis fuit instituta, scopumque assecuti
page 678, image: s678
sumus feliciter. Effluebant pene Unc. iij. puris probe cocti, statim recedebat asthma, subito evanescebat cordis anxietas, tussis remittebat. Die proximo e vulnere superiori materia fere nulla, ex inferiori exibat admodum pauca. Praescribebam injectionem mundif. ex decoct. hord. et aliis, mox, cum materia plane cessaret, adjiciebam vulneraria et adstringentia ex rad. symph. maj. caryophyllat. rub. tinct. flor. hyperic. bellid. consolid. reg. herb. veronic. vinc. per vinc. auric. mur. equiset. scabios. scord. virg. aur. sangu. drac. etc. Interne vero maxumo cum sanitatis successu porrigebam pilul. proprietatis seqv. R. flor. sulph. myrrh. el. ana drach. s. croc. opt. scrup. s. aloes succotr. scrup. ij. F. pulv. et cum spir. sulph. acid. f. mass. form. pil. instar pisi. D. 3 pro una vice. Hisce adhibitis (Deo sit laus in aeternum) pations dimisit lectum, corporeque incedit jam longe robustiori, quam ante pessimi hujus Empyematis invasionem. In memoriam mihi revoco exempla apud Polyd. l. 19. Cuspinian. in Philip. subitaneae mortis Eorum, qui, nuntio scil. aliquo tristiori percepto, prae moerore inter vivos esse desiêre. Enumerat aliorum discessum subitaneum ac aerumnosum Caelius l. 29. c. 8. Giral. j. com. hist. Pont. qui mortem
page 679, image: s679
sibi contraxerint ideo, cum ad optatum finem consilia sua perducere non possent. Adsunt nobis recentiora. Dolearius civis Bergensis, annor. 40. cum pro Mercatore Anseatico per integrum annum confecisset dolia, ut haberet interdum unde viveret, nunc Dalerum, mox dimidium, prout necessitas domi efflagitaret, poscebat; summam autem, quam acceperat, non adnotat. Elapso anno, ab uxore maritus, ut a Mercatore rationes postulet accepti cum nummis residuis, admonetur: Abit ille, ratione subducta, a Mercatore 4. vel 6. tantum obolos (tot enim restabant) accipit. Domum reveniens moestissimus, pro dimidia nummorum parte pisces minutos, pro altera cerevisiam tenuem adportat, cnarrat uxori singula madidis oculis, scamnoque insidens de cardialgia conqueritur, bibit semel, moritur die 21. April. 1656. Plura liceret observare, verum miserrima hoc in loco est Medicinae conditio, propter agyrtarum, pseudo-medicorum ac studiosorum Theol. falsa sciendi persuasione seductorum concursum, qui, dum nullibi ad pastoratum possint promoveri, impie falcem mittunt in Medicorum messem, opio purgantibus admixto non aliter ac cum simplicissimo medicamento procedunt, exhibent purgantia fortiora, alvum cohibere
page 680, image: s680
rursus student sanguine draconis, et hoc modo in apoplexiam et mortem homines conjiciunt. Quot funera? quot homicidia? taedet me profecto amplius officii medendi. Opponam Magistratus Politici inspectionem? Hic ex imperitia permittit, ac puram ignorantiam sponte fatetur; Academia autem Vestra nimis a nobis remota, adeoque tam libere peccatur. Ego certe (nisi laeso nominis ac conscientiae meae honore) diutius mecum retinere nequeo, cum ad manus sint nequissimae istae praescriptiones. Cur dare medicinas, et gentes interficere, impune cuique permittatur? cum vel in Mechanicis non liceat cuivis pictorem esse, nec malleum in manus impune sumserit is, qui faber non sit. Multa profecto in hac re posset praestare vestra Academia, praesertim gratiosa Facultas Medica, decisione facta de pessimis istis praescriptionum formulis, cui judicio Academico postmodum, si necessitas exigeret, superstrui posset eo facilius Sereniss. Regis mandatum et interdictio praxeos. Nimis excrescit epistola, finio, Vive, vale, VIR EXCELLENTISSIME, anna et perenna! sique gravissimae occupationes tempus concedunt et otium, rescribe. Bergis Norwag. d. 3. Febr. 1657. T. observantiss.
Johannes Fridericus Treubler. D.
page 681, image: s681
P. S. Vidi quaestiones Tuas, Vir Excellentissime, de Variolis, Disput. publ. inclusas; optime placent, praesertim cum videam Exc. Tuam parum tribuere lentibus, praeferre autem illis alia longe efficaciora expellentia, quae simul malignitati refistere possint, e. g. C. C. et alia. Quicquid Autores dicant, mihi tamen minime hoc in morbo arrident lentes, quippe ex Castor. Durante in tressoro della sanita
Lens oculis nocua est, stomachoque, adstringit et inflat;
Non bene concoquitur, somnia tetra facit.
Alvus ab igne levi Lentis siccata tumescit,
Hordea si reddant, dic Medice innocuam.
Illa Melancholicos (nervis inimica, ocellis,
Nec satis est) morbos, somnia dura movet.
Scilicet extollat Pelusia munera Nulus,
Dulcia si addideris, toxica dira facis.
Cum variolae infantes pariter ac adultos hac nostra in Civitate invaderent, nihil observare licuit notatu dignum, nisi quod ante octiduum filiolo 4. annor. Lanionis Andreae Fritt, qui variolis decumbebat,
page 682, image: s682
et jam vix spiritum amplius haurire poterat, vermem spithamae longitudine e naribus extraherent adstantes, quo extracto, e vita discedebat statim. Legimus de eodem vermium egressu per eandem viam apud Marcell. Donat. in histor. medic. mirabil. lib. 4. cap. 26. ubi plurimas adducit historias ex Cornel. Gemm. Victor. Trincavell. Ludovic. Duret. Fernel. et aliis. Verum magis nobis placent ea, de quibus oculati testes scribere possumus. Mulier 38. annor. paupercula, cum uterum gereret, et in alvo materna foetus adhuc instrueretur ad exeundi patientiam, de gravitate totius corporis conqueritur, premitur pandiculatione, cordis palpitatione, pruritu narium, etc. erumpunt varioli in corpore undique: Mox cum instaret partus hora, infantem edit variolis per tenerrimum corpus aeque tam multis contaminatum, qui, post sacri baptismatis acceptum Sacramentum a Dn. M. Ambrosio Lucae Pastore Templi Cathedralis, placide obdormiebat; mater autem tertia die post exibat mortalitatis sensus.
Iterum Vale, Clarissime Bartholine, orbis Literati decus.
page 683, image: s683
EPISTOLA LXXXVI. De Anatome Calculosi, Psittaci et Martis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. GEORG. SEGERUS Thorunensis. S. P. D.
VIdi Historiarum Anatomicarum Centurias posteriores, quas curiosa manus Tua, Vir Summe, publico bono congessit, easdemque avidissime perlegi. Aperuisti inter alia mentem Tuam de exsectione Lienis, atque ita petitioni quoque meae, qua Te in nuperis meis literis solicitaveram, fatisfecisti. Unicum adhuc restat, ut scilicet animum Tuum de cornubus illis Leporinis benigne mihi aperias. Ex occasione Historiae XC. Cent. III. non possum intermittere, quin paucis Tibi Moecenas, ex adversariis meis narrem, quod, cum Wittebergae viverem, die 8/18 Sept. Anni 1648. in hospitio meo vetula 72. annorum, menstruarum purgationum jam fere oblita, cum vitae dispendio easdem experiri coacta fuerit. Postquam enim per integrum trimestre nimio sanguinis profluvio laboravit, nec ullo medio fluxum cruentum sistere potuit, succubuit. Dominus Doct. Kirstenius, amicus meus magnus, pro honorifica ejus mentione gratias Tibi agit maximas. Legi apud eundem
page 684, image: s684
historiam morbi, quo laboravit Henr. Schraserus, quam lubentissime Tibi quoque communicasset, si praemonitus fuisset. Adornabit Vir Cl. Dissertationem de affectibus Cordis, cum plures tales polypos Cordis observaverit, et delineatos mihi ostenderit. A quibus Catarrhos suffocativos ideo oriri inprimis credit, quia omnes illi, in quibus polypos hos observavit, Catarrho hocce extincti sunt. Credidit scilicet ejusmodi concrescentias inhibere ac plane sistere fluxum purpurae alimentaris. Clariss. D. Christianus Bunccius Te etiam humanissime salutat. Is mihi nuper narravit, quod Anno 1654. mense Sept. praesentibus Dominis D. D. Cassio et Hauswedelio aperuerit cadaver Gabrielis Engels Civis Hamburgensis, qui per aliquod tempus calculo laborans tandem accedente urinae suppressione interiit. In hujus vesicae orificio invenit calculum ingentem figurae amygdalinae, qui ita obturaverat vesicae orificium, ut nullus pateret urinae exitus. In ventriculo praeterea nigricantem materiam reperit. Reliqua nihil notabile foverunt, praeter Hepar, cui nulla vesicula bilis appensa erat, imo nec vestigium ejus ullum hepati impressum cernebatur, quamvis anxie cum adstantibus quaesiverit, et exempto insuper Hepate cuncta diligentissime perscutatus fuerit.
page 685, image: s685
Ego in nuper dissecto Psittaco inter alia articulationem superioris maxillae cum cranio exacte observaui, artificiosamque cranii structuram cum delectatione summâ contemplatus sum, quam sane adeo perfecte descripsit Aldrovandus Ornithol. Lib. XI. c. 1. p. m. 323. et sequ. ut quicquam addere supervacaneum videatur. In figura vero cranii, quam ibi addidit, hoc solum desidero, quod Processum quartum sive Processum Cranii, qui est inter Orbitam oculi C. et Processum tertium scilicet Auricularem L. non expresserit.
Interea quoque tres utriusque sexus martes dissecui. Ex quarum sectione inprimis sequentia desideravi in descriptione Martis, quam habet Magnus Severinus. 1. Quod ei denegaverit Membranam carnosam, qua tamen a benigna natura donatae sunt Martes. Quia vero haec cuti adeo arcte est connata, ut obiter intuenti unum esse videantur, nec absque laesione separari possit, hinc suspicor virum summum esse delusum. 2. Quod penem tantum cartilagineum esse voluerit, cum revera osseus sit, tam in adulto quam juvene, mirabilisque figurae, ut ex iis, quos servo, patet. Reliqua, quae in hisce animalculis annotavi, non addo, ne nimius sim. Vale Patrone colendissime et fave. Dabam Hamburgi die 14. Martii 1657.
page 686, image: s686
EPISTOLA LXXXVII. Anatome gravidae, et aliae observationes Anatomicae de Lymphaticis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
AD finem perducta hujus anni anatome, decreveram, quod mearum erat partium, quicquid in ea praeter consuetum, vel notatu dignum occurrerat, statim referre, Parentum vero litteras exspectans, quibus una responderem, diutius silui, delicti interea, si quod commiserim, veniam submisse petens. Dissectionis corporum primordia ac progressum, in praefatione suae Anatomiae diserta oratione prosecutus est Excmus Antonius Molinettus, cum digno ejusdem Artificum encomio, quod T. E. detrahere invidi et iniqui esse animi palam professus est, quam in publicam scenam sine debito elogio haudquaquam produxit, et cujus nomine in Theatris nostris nihil frequentius, nihil gloriosius, monuit. De Hepate agens, sanguificationem ipsi frustra detrahi asseruit, quippe quod chylum per lactea recipit vasa, quae et monstrare decreverat; Canis autem huic negotio destinatus, Consiliariorum Anatomicorum culpa non pastus,
page 687, image: s687
exspectationem nostram elusit. Duos ramos lacteos per aliquam Portae partem repentes mihi semel in propriis aedibus ostendit, quorum ulteriorem progressum ob minimam chyli copiam accuratius cernere non potui. In testiculis Viri intra albugineam in praeparando vas aliquod apparuit, cavum, albicans, extremitate altera cum epididimidibus connexum. Foeminam, ob tumidum abdomen pro gravida habitam, e sepulchro effoderunt studiosi ac in Theatrum deduxerunt; cujus abdomen cum dissecuissem, Ventriculus insigni tumore distentus in conspectum prodiit, totam abdom. regionem occupans, ipsaque intestina cooperiens; infra ventriculum nullum omenti vestigium, quod tamen paucum admodum versus Pylorum inter Diaphr. et Ventric. delituit. Urgentibus circumstantibus, Ventriculum dissecui, ex quo foetidus erupit flatus, unde minor factus, praeter acetaria et atrum humorem sat copiosum, nihil continuit. Reliquorum in abd. viscerum faciem exploraturus, Lienem, inter Hepar et Ventriculum latitantem, in sinistro latere gratis quaesivi, nullis fibrulis diaphragmati aut ventriculo adhaerentem. Intorta ac simplici gyro circumvoluta vasa splenica vidimus, unde a tumente ventriculo eo detrusum colligo. Ipsum Hepar
page 688, image: s688
justo altius quoque retrusum, caetera sanum. Sic primum conceptam, ob turgentiam abdominis, graviditatis spem seponere coacti, ipsum investigamus Uterum, quem figura pomum, magnitudine pugnum adae quantem lubentes offendimus: hunc debita diligentia praeparatum sequenti die in Theatro publice aperuit Excellentiss. Molinettus, ac in eo embryonem marem invenit, omnibus numeris absolutum, amygdalam magnitudine exprimentem. Calculum ad ovi magnitudinem circa acum osseam in vesica collectum publice ostendit, quam puellae Venetae extraxerat: Acus per annum in vesica latuerat, quae lascivienti, dum se ea fricaret, e manibus praeter opinionem in vesicae capacitatem elapsa erat. Septum cordis foraminulis pervium stylo monstravit, ex eo tamen per Pulmones non circulari sanguinem, minus recte colligi advertit. Pro coronide anatomes ductum Pecqueti, et Vasa Lymphatica prope Hepar, et in artubus, spectatoribus exhibuit. Nudius tertius in cadavere nuper mortuo eadem circa Iliacas vidimus. Petrus Marchettus in sua demonstratione anatomica docuit venas haemorrhoidales, quae circa ani extremitatem desinunt, esse ab interna haemorrhoidali Portae propagine, de quo tamen valde dubito, donec dato studio
page 689, image: s689
ipsemet invenero. Bronchocelen in theatro proposuit, ubi glandulae diversae asperae arteriae adstabant, quarum quaedam sero copioso turgebant, quas si ante mortem dissecuissent, mortem ipsam evasisse credidit Marchettus. Vasa lymphatica a thoracico ductu necdum distinguere novit, quae 200. annos cognita, ac ab Eustachio descripta jactat. Vale mihique fave. Patavii 22. Martii 1657.
T. E. Disc. obs.
Henricus a Möinichen.
EPISTOLA LXXXVIII. De Consensu nostro et dissensu. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
SI vel minimum addubitarem de candida humanitate, tot aliarum virtutum Tuarum condecoramento, parum confidente haec exararem manu. Quin ne aggrederer quidem, nullo praevio exploratore, pertenuem ratem alto committere. Sed, praeterquam quod tot virtutum laudibus eminens celeberrimum nomen Tuum absque sui injuria nullatenus me sinit ambigere, certe vel publico attestato, ut de aliorum relatu jam taceam, accrescit in bonos
page 690, image: s690
omnes propensae benevolentiae Tuae, dubitare nescia, fiducia. Neque hanc ulla sui parte diminuit quicquid lucubrationes nostrae prae se ferunt dissensus, qua Cordis Hepatisque asserendum munus: donec neque animorum neque conatuum ulla est, neque uti spero, unquam erit collisio. Uterque scilicet in libera Rep. quae sibi videntur optima, verissima, utilissima, libere profert, explicat, propugnat: probe memor, quod causa ipsa nullius omnino hominis, sed Dei et Naturae, quod item decisivam quaestionis finitionem vel posteris resignare honestum sit. Interea tamen Te, Vir Excellentissime, caeterosque Medico-Anatomicae aciei antesignanos, quibus e Germanis et Rolfinckium nostrum accenseo, uti par est, ego deveneror, indefessumque et felix, quô Tute inprimis clares, imo fulges, microcosmi hujus adyta indies penitius rimandi studium, ceu rem ipsi Ter. Opt. Max. Creatori sacram, depraedico; peculiares denique observationes, qualis est vasorum lymphaticorum et chyliferi thoracici, quarum priorem (sed et posteriorem, qua humanum eorpus) Tuae cumprimis operae referimus acceptam referetque grata posteritas, ambabus propensissime amplexor: quanquam haud invalidis rationibus persuasum habeam, mea
page 691, image: s691
de cordis ac Hepatis usu lemmata inde collustrari potius, sive declarari posse, quam demonstrative infringi. Ut autem lis haec sub judice pendeat indefinita: fore tamen spero, ut meus iste candor favoris Tui igniculos accendat verius quam extinguat. Quo etiam aurigante visum est officiose in Te propensi pectoris penetralia adjectis pagellis, de Phil. Schol. emendatione, ceu chartaceo quodam symbolo, testata facere: non quod ipsae quidquam demereri queant, sed quod publico sacri argumenti consideratio. His ipsis conatibus nostris si Te examussim bene cupere intellexero, erit de quo mihi gratuler: idque magis adhuc, si iidem nonnullorum Regni vestri procerum favori, vel ipsius etia n Regiae Majestatis (de qua dudum fama increbuit, quod non sine exasciatissimo judicio excultiores Musas peramet) clementissimo patrocinio videantur meliorem in modum commendari posse. Vale, vive, ter honoratissime vir, Deo, Reip. et Musis Tuis, mihi denique Nestoreis annis amplius, felicius. Scripsi tumultuariâ manu d. 24. Mart. An. 1657. Erfurti.
Nobilissimi Tui Nominis
studiosissimus
Eccardus Leichner D.
page 692, image: s692
EPISTOLA LXXXIX. De Viriis antiquorum, et Concicula Marcelli. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
DIu est, cum amicitiam tuam, [gap: Greek word(s)], ambire animo destinavi, tam quod Parenti tuo [gap: Greek word(s)] ante hos quasi quinquaginta annos in Academiis suaviter convixissem, quam quod eo parente dignum Te hactenus probasses Nobis, qui in Anatomicis nihil vulgare saperes, et ad augendam ornandamque eam Artis partem singulari ardore ferri videreris, et praeter caeteros solertia dexteritateque insigni ad ejus splendorem plurimum contulisses. Dum in eo essem, cogitaremque, quomodo ad Te irrepere sine strepitu possem, bona scaeva factum est, ut Clar. Vorstius, Rostochio Tibi notus, mei causa Te praeoccuparet: quam ejus audaciam tam feliciter ipsi cessisse, ut, et quanti me faceres (praefiscine dixero) et amicitiam meam ultro abs Te expeti, intelligere e tuis ad ipsum possem: qua benivolentia et humanitate tua quantum delecter, dicere sane nequeo. Istud vero plane egregium erectae mentis indicium mihi est, quod, cum audiveris parare me Auctarium
page 693, image: s693
Inscriptionum veterum hactenus ineditarum, Operi aeterno adpendicem, eas quas in peregrinatione apud exteros collegisses Ipse, vel a viris illustribus accepisses, [gap: Greek word(s)] mecum [gap: Greek word(s)] communes esse volueris. Eo beneficio ita me Tibi devinxisti, ut omnia me Tui causa facturum, et hujus rei perpetuam ad Posteritatem memoriam Tibi per me constituram sancte tecipiam: audiat Cana Fides! Candoris etiam et gratitudinis erga Te meae [gap: Greek word(s)] quoddam jamdum publice extaret, nisi Amicum in Acad. vicina Prof. P. cui meo nomine id ut praestaret persuaseram, alia ex aliis nata negotia hactenus consilio depulissent. Lapidem enim in hortis Ursatinis ad Aponi thermas erutum et abs Te omnium primo Vindiciarum anatom. HOFMANNO Prof. Norico, cognato, Adfini et Symphilologetae meo oppositarum I. Germanis spectandum propositum, post summorum Virorum Liceti et Holsteni curas et arriolationes Commentariolo illustravi, commisique ei, quem dicebam, ut illustribus Professorum Hafniae BARTHOLINI et LANGJ nominibus inscriptum ederet; fietque, ita spero, ut confectum id negotium detur, brevi.
page 694, image: s694
[gap: Greek word(s)], non Oedipus quem pro sphinge ista requiris; sed videor tamen satis de re obscurissima dixisse verosimilia, et quibus ingeniorum elegantia et aequa possint adquiescere. In antecessum vero accipe et lege, si vis, quid de saxo quodam Augustae Vindel. haud ita pridem effosso muginatus sim; [gap: Greek word(s)] id habeto caeterorum ad Inscriptiones meorum. Quas misisti per Vorstium vel ideo acceptas habeo, quod nonnunquam discrepent a scriptura aliorum: fuitque ea differentia seu varietas lectionis mihi frequenter via ad veram. In de armillis quas constipasti jam ante a Grut. aliisque sublectae fuêre. Ex ea quam p. 67. producis miror Tibi exire potuisse hoc [gap: Greek word(s)]: foeminarum adeo proprias fuisse virias, ut in nomina transierint; nominari soil. in lap. Viriam Lucillam. Atqui manifestum est, esse etiam Virios, familiam nim. Romanam ex hist. et lapp. notam, sive a viribus sive undecunque sic adpellatam. Non ergo a viria VIRIAE isti nomen, sed a majoribus ejus Viriis: quos si similiter a viria sic dictos velis, intelliges probandae rei idoneis testimoniis Te distitui. P. 80. a Caelio Rhodigino delusum Te agnosces, si Plutarchi parallela
page 695, image: s695
minora adieris; Ibi enim c. 15. citat eadem ipsa quae Caelius, e Clitophonis 1. rer. Galat. Vides supinitatem vel etiam fucum Caelii? Allegat Clitophontem, quem nunquam viderat, noratque, nisi indicio Plutarchi: et tamen de Plut. tacet. Hoc circa testimonia veterum cacoethes sive etiam [gap: Greek word(s)] in Caelio, Politiano, Bapt. Pio, Beroaldo, Alex. ab Al. et similibus ejus notae et aetatis dudum notarunt viri docti; eorumque allegationes propterea caute arripiendas etiam monuerunt. Iste Clitophon Rhodius fuit et Indicas res praeterea, librosque [gap: Greek word(s)] scripsit. Ibid. p. 81. tribuis Jaboleno, quod e Scaevolae lib. 17. Digest. desumtum extat in l. Medico 50. D. de auro et arg. leg. Nec intelligo qui p. 82. Ulpianum L. de auro et arg. leg. laudes. Ex Ulpiani enim l. 44. ad Sabinum est id testimonium et relatum in l. 25. D. de auro et arg. leg. Marcello cap. 33. ejicis conciculam contra editiones omnes, et substituis lenticulam. Improbabis hoc ipse, scio, si Scribonium n. 233. quem exscripsit h. l. Marcellus, consulueris. Sic autem ibi legendum est: Ad testiculi tumorem, cupressi baccae ex vino coctae conveniunt, et faba fresa ( [gap: Greek word(s)] quasi enim tam apud Scrib. quam apud
page 696, image: s696
Marc. nihili est) in concha multo cum cumino cocta. Pro concha Marcellus conciculam, conchiculam dixit: quod etsi diminutivae formae sit, non semper significat tamen diminutionem, uti alia multa. Est etiam diminutivum secundo gradu e conchula: talis in Graecis ratio [gap: Greek word(s)]. Eadem apud Latinos in hisce: olla, ollula, ollicula apud Theol. Prisc. l. de phys. scil. silva, silvula, silvicula in Notis Tir. arca, arcula, arcicula apud Corn. Nep. gutta, guttula, gutticella: casa, casula, casella, casellula apud Ennod. l. 9. Epp. herba, herbula, herbuscula apud Mart. Cap. l. 2. Sed quo prolabor? Non institueram hoc agere, quanquam nec ingratas Tibi fore sperem has de literis nostris confabulationes; et solemne hoc meum est, acceptum a Viris magnis, ad amicos de talibus referre potius, quam inanes novellas recoquere, et quaerere de eô, quid Seres, quid Thraces agant, audireque sed sine capite, sine auctore, rumore, nuncio. FRIDER. HAMMERICUM Juvenem, latorem harum, honesto apud Nos loco natum, et e Bonis, diutule in Academiis versatum et haud ita pridem e Regiomontana ad Vestram digressum, Medicinae studiis deditum, commendare Tibi volebam; Libenter
page 697, image: s697
enim faveo erectis ingeniis, praesertim si modestiam mihi probaverint et sedulitatem. Eum si forte per se ipsum commendatum jam cognovisti, puto, me hoc, quod facio, facere serius; magnopere autem abs Te contendo, ut ad eam voluntatem, si quam in eum ante has literas contulisti, quam maximus postea mea commendatione cumulus accedat. Sin autem propter verecundiam suam Tibi se minus obtulit, aut nondum satis habes agnitum, aut si quae causa est qua de majoris commendationis indigeat, sic Tibi eum commendo, ut neque majore studio et amore quemquam, neque justioribus de causis commendare possim. Spondeo autem Tibi eum talem esse, qualem tuo favore et mea traditione dignum sis existimaturus; simul Te ita existimare volo, quibuscunque beneficiis officiisque Eum obstrinxeris, iisdem Tibi me obligatum fore. Bene Vale, mi optime BARTHOLINE, et amorem mihi tuum persevera. Scr. Altenb. 22. April. Anno 1657.
Amica voluntate TIBI
addictiss.
REINESIUS.
page 698, image: s698
EPISTOLA XC. De loco Marcelli Responsio. THOMAE REINESIO Altenburgum.
ERuditionem Tuam hactenus ex scriptis Cedro dignissimis admiratus sum, jam humanitatem tuam expertus sum ex literis exoptatissimis, quas tuo nomine recte tradidit Fridericus Hammericus Vir doctissimus, mihique non uno nomine dilectus. Impense gaudeo, quod eruditis literis ad amicitiam, quovis aere redimendam, me invitaveris, quam hactenus saepe mihi exoptaveram. Multum debeo Cl. Vorstio, quo parario tibi mea officia innotuerunt. Avide expeto Tuum de Inscriptione Maguriana commentarium, cujus spem nobis fecisti, nam quae de Saxo Augustano commentatus es, erudita plane sunt, et, ausim dicere, verissima. Ex ungue leonem cognoscimus, et ut vires suppetant, ad magnum illud Inscriptionum volumen explicandum et augendum, quod eruditus orbis exspectat, votorum meorum summa est. Interim pro transmisso specimine gratias ago amplissimas; nisi locorum distantia obstaret, mitterem et ego nugas meas, quas aliquid esse putas pro candore
page 699, image: s699
tuo et summa humanitate, inprimis Tibi deberem Centurias Anatomicas posteriores nuper divulgatas, quod illustre Tuum nomen in historia puellae Altenburgicae ibidem advocarim. De Viria quae scripsi conjecturae meae imputabis, quam damnabo, siquidem Tibi displicuerit. Pro Caelio nolim intercedere, quem, quum forte ad manus esset, placuit in scenam producere. Jabolenus etiam currente calamo praeter mentem meam pro Scaevola irrepsit. At Ulpianus recte a me fuit laudatus, cujus verba recitantur l. 25. D. de auro, argento mundo, ornamentis, etc. legatis. Majus dubium moves de loco Marcelli a me in Corollariis emendato. Pro concicula c. 33. lenticulam reposui, quod hujus saepe, illius nunquam fiat mentio. To quasi lenticulae fabam comparat cognati generis, statimque Marcellus subjungit lentem ad veretri tumorem coctam esse utilissimum, qud ex Scribonio repetit comp. 234. Ad similes quoque affectiones lens commendatur Dioscoridi l. 2. c. 129. In codice suo, quem apud Magnum Vossium contuli, ita olim correxerat Cornarius. Sed inducta litura conciculam restituit, quam non improbaverim, quia Scribonii autoritatem urges. Elegans tua est lectio, quanquam nimia
page 700, image: s700
licentia fresa, pro quasi emendes. Facilius Rhodius noster, Musarum delicium, Not. ad Scribonium, quasi conchis legit. Quid enim hic concha? An mensurae genus? An concha Columellae l. 12. c. 5. qua depletur oleum? An concha vera? Plura nolo de controverso loco apud Te nugari doctioribus intentum, et me Dispensatorium nostrum avocat, quo impeditus responsionem distuli, quanquam saepius monuerit Hammericus, optimus noster civis, quem etiam Tui causa amo. Vale, Vir Summe, Reip. literariae bono diu flore, et Bartholinum, quem tuum esse voluisti, ut coepisti, porro ama. Hafniae 15. Aug. 1657.
T. T.
Th. Bartholinus.
EPISTOLA XCI. De vagina uteri monstrosa, et convulsione oppositae partis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
PArtim Aeoli, partim Martis inclementia et crudelitate, navium ex Haunia ad nos recurrentium impedita fuere vela, unde et literas vetustiore stylo subscriptas
page 701, image: s701
videre licuit. Nunc demum ex mente amicissima ad Te redit responsio summa cum gratiarum actione, quod Centur. 3. et 4. rar. observ. Tuarum cum disputationibus aliquot anatomicis transmittere, factaque honorifica mentione meae tenuitatis, duas observationes doctissimis istis Tuis scriptis addere volueris. Quaeris autem ex me in Epistola Tua ultima, an vaginae istius in muliere Bergens. observatae dilatatio ex crebris abortibus? An a nativitate superflua membrana ita tumuerit? R. Me potius dilatationem illam crebris, laboriosissimisque tribuere abortibus. Laboriosissimos dico, et, si inhumanos adpellitarem, vix mentitus essem; quippe cum nunquam ad legitimam posituram, consuetumque egressum infantes diduci potuerint, ex utero vero omni labore protracti, omnes dudum fuêre mortui, et putredine correpti, etc. Hujus autem vaginae propendentis deformitatem obstetrix primum mihi adaperuit, cum quaererem ex illa, cur mulier patiens aliarum muliercularum manus ad corpus admittere non vellet, respondit, hanc vaginam esse in causa, et quamvis digitis semper intrudi possit, et ad latera vulvae interna apte collocari, tamen si cuiquam innotesceret forte, miseram illam vulgi vereri cavillationes.
page 702, image: s702
Cum autem vita discessisset, obstetrix rem invisam pluribus monstravit mulierculis. Nolo autem multis de hac re verbis ulterius molestus esse. Casum Tuis literis de puero in capite exili vulnere laeso, qui in opposito latere convellebatur, adjungis, ad quem lubentissime respondederem, nisi tot dissentientium in re tam difficili, interque dissentientes quamplurimos tot ambigua me detinerent opinionum argumenta, et quidem Averrhois praecipiti velut impatientia ducti de hac re sententia, qui Medicorum prolata de convulsione, fabulis cantantium, aut verbis Musicorum proxima pronuntiavit. Ballonius ad manus non est. Notus autem mihi locus, quem adducis, apud Hippocr. libr. de cap. vulnerib. ubi scilicet agit de illis qui ex vulneribus capitis sunt perituri, haec addit: si sinistra capitis parte ulcus fuerit, dextram corporis partem convulsio prehendit: sin vero dextra capitis parte ulcus fuerit, sinistra corporis pars convulsione corripitur. Addit Coac. praenot. 498. quibus tempora secantur, iis ex adversa sectionis parte convulsio contingit. Sic in libris de morb. vulg. hinc inde, praecipue lib. 5. sect. 7. hujus Symptomatis sit mentio, ratio addita nullibi. Certum autem esse credo, plurimum juvari
page 703, image: s703
vulneratam partem, et a convulsione desendi cum per sanguinis ab initio statim percussionis effluxum, tum per purulentae postmodum materiae excretionem, quae expurgatio in parte opposita non succedit, verum recipit potius illa a parte ulcerata quod recipere non debebat, vel retinet quod expurgandum erat, sive vapor illud sit, seu humor qualitate maligna praeditus, et nervis, nervosisque non-vulnerati lateris partibus inimicus: quae qualitas acris, vellicans, nocivave eo faciliori viâ poterit in parte vulnerata contrahi, quando angustius est foramen, quo minus sanies expurgari possit. Quod autem latus vulneratum non aeque corripiatur, medicamentis adsigno localibus, quorum vis illud efficere potest, ut partim defendant, partim per insensibilem transpirationem, puris squalorem deteriorem absumant. Possent supra dicta aliquo dilucidari exemplo: Paralysis, quae fit ex Apoplexia, crebrius latus tangit dextrum, quam sinistrum, cum tamen in Apoplecticis repleatur magis sinistra pars cerebri; expulsio itaque in generatione paralyseos fit ad partem oppositam, cum plenum non recipiat, sed vacuum. Verum suo quisque gaudet ingenio, suâ vivit opinione, nec omnes tamen
page 704, image: s704
? metam properamus ad unam.
Ante octiduum Regius hujus loci Praefectus Generosus Dominus Ovidius Bielke mihi retulit, non procul ab hac Civitate Pastorem habere Equum, carentem utriusque sexus membro: quamprimum navibus nostris liberrimus ad Vos dabitur aditus, Equum Generosus Dominus Praefectus ad Serenissimum Regem nostrum transmittet. Nobis hîc videre nondum licuit, verum, me praesente, per literas ad Pastorem datas avocabatur. Tu vero, Vir Nobilis, vive, vale, anna et perenna! Dabam Bergis Norwag. die 30 7br. 1657.
T. T.
Johannes Fridericus Treublerus D.
EPISTOLA XCII. De Lue Regiomontana et Basilisco. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
REscripsit nuper ad me Fridericus Hammerich Medicinae Candidatus, auditor olim meus in Collegio privato, quod pro conciliandis Sectis in Medicina discrepantibus institueram, cui Ego misi Ideam Pestis, hic Lubecae, pro introitu, a me publicatam: Eam scribit se
page 705, image: s705
Tuae Excell. cum obtulisset inspiciendam, comprobatam fuisse sibique subtractam: sed habebit aliud exemplar pro isto, plura namque mittam non tantum de Idea, sed etiam de Methodo conciliandarum Sectarum in Medicina discrepantium, quemadmodum etiam de Lue Academica Regiomontana, cujus Tractatus publicatio, jussu ipsius Senatus Academici instituta, viam mihi ad exilium paravit, quia detexi errorem Academicorum Professorum, hunc morbum neglecta causa vera curantium ab initio, unde intra quatuordecim dies 40. circiter juvenes optimae indolis misere periere: ad cujus morbi curationem cum Ego essem vocatus, DEI benedictio operationes et consilia mea beavit, ut non tantum ex aegrotantibus adhuc plurimi intra paucos dies fuerint restituti: sed et morbus ipse ex agro Academico eradicatus. Sed indignum hoc videbatur Dominis Collegis meis, ab extraneo, non Professore, palmam sibi praeripi: propterea assentando et calumniando apud aulicos, imo et apud cives clam me denigrando, eo contenderunt, ut gratiam aulicam et multorum civium a me declinarent, ut et salarium aulicum jam a sexennio mihi suspenderetur, et, quod maximum, et bono publico detrimentosum, ut quod privato
page 706, image: s706
odio postposuerunt, publicationem Hipparchi, operis posthumi Parentis mei, impediverunt, suspendendo solutionem 500. Joachimicorum, ad publicationem dicti operis ante 12. annos jam a Serenissimo Electore designatorum, siquidem ab initio statim mihi invidebant, quod pro Aulico Medico fuerim receptus: Sed quia propter candidam simplicitatem non fui par, ut insidias et astutiam eorum potuerim refringere: propterea, ut insolentiae et importunitati eorum me subducerem, Lubecam me contuli, atque aulae Brandenburgicae valedixi, quia in hoc turbulento statu, utut Serenissimus Elector oretenus gratiosis. suum affectum contestatus fuerit erga me, spes obtinendi subsidii omnis evanuit. Tabulam primam Ideae pestis germanico idiomate explicatam integram jam habeo, secundae Tabulae explicationem ad medietatem usque perduxi. Jam autem sub manibus habco, solicitatus a Viris quibusdam conspicuis, Tractatum de Generatione Basilisci, cujus embryonem in ovo gallinae Regiomonti, An. 1649. in Sabbatho Sancto Paschali, cocto deprehendi, in quo Tractatu, antiquorum scriptorum uti et recentiorum opiniones verae conciliabuntur, erroneae examinabuntur: ubi etiam occasio sese offert, ut observationem Excell.
page 707, image: s707
Tuae tangere cogar, quartam et nonagesimam nonam, sectionis seu Centuriae primae: haud aegre feres Vir Experientissime, si rationes praecipue posteriori observationi oppositas induxero: haereo enim, an sincere statuas gallum ovum parere, quin potius credo, Te in gratiam aulicorum hanc observationem conscripsisse et argumenta ad defendendam opinionem conquisivisse. Nollem tamen te adversus me iisdem argumentis irritari: alias ego eadem nunquam tractatui meo insererem. Hisce Vale Vir Excellentissime. Dabam Lubecae 2. Octob. An. 1657.
Amplitudinis et Excell. Tuae Observantiss.
Ludov. Kepplerus Phil. et Med. Doct.
EPISTOLA XCIII. Analecta de Lymphaticis. GEORGIO SEGERO Hamburgum.
UBique Tibi semperque es similis, et animum ab inerti otio alienum monstras. Nescit otio torpescere generosus spiritus, et per invias viarum ambages,
page 708, image: s708
virtutis quaerit diverticulum. Tu, mi Segere, inter itinerum occupationes id agis, ne peregrina studia secteris, ne vitiis aliorum assuescas; sed diligentiam solitam, et in rimandis Naturae arcanis solertiam, ubique tecum circumfers. Patet omnibus Natura, et coelum undique supra: Pauci tamen vel illam scrutantur, vel hoc acutis oculis intuentur. Sunt qui mare aversentur, et fluminum rapidos cursus innato timore expavescant, quia alienum elementum credunt, et absorberi timent. Tu in sicco viarum ambitu aquas quaeris, magnum virtutis laudisque incitamentum. Ex nuperrimis tuis intellexi literis, Nymphas tecum adhuc peregrinari, nec Lympham nostram sciendi scribendique sitim extinxisse. Plurimi cum Tantalo mediis in undis sitiunt, et a labris
?? Fugientia captant
Flumina.
Tu remis velisque contendis, ut lympham nostram degustes variis turbinibus passim commotam. Arduum erit tantos componere fluctus, quos partim dissentiendi libido, partim rei novitas et naturae amor citavit. Laboribus quidem par es, et ingenii acumine quaevis facile permeas: Cave tamen ne nimia tui fiducia in vasto
page 709, image: s709
hoc oceano submergaris. Undam unda trudit, et saepe securum incautumque insperata tempestas obruit. Validis nituntur argumentis Glissonius et Whartonus, Viri perspicaces. Horstius Junior palmam candore meruit. Rolfinckii authoritatem omnes venerantur. Kyperi studium, Schenckiique ingenium merito laudandum. Pecqueti denique felicitas, et pietas Bogdani adversantium impetus retundunt. De singulis judicium in Te suscepisti, ita tamen, ut nec modestiam tuam illi desiderent, nec de illorum rigore tu conqueraris. Praetermissos video Backium et Cattierium, dignos elogio. Utrique pro inventi applausu debeo. Jacobus de Back, Medicus apud Roterodamenses ordinarius, in iteratâ nervosae Dissertationis de Corde editione Cap. 5. de Lymphaticis nostris Vasis Lymphaque illis contenta ingeniosus est. Negat primo Receptaculum vel ductum Thoracicum recipiendo aut ferendo succo lacteo proprie destinatum: dedicatum potius humori, quem semper omni tempore et maxima copia accipit et gerit, scilicet lymphatico seu aquoso, quae quoque est conjectura quorundam Anatomicorum Patavinorum. Deinde, quis qualisve aqueus vel lymphaticus hic humor sit, inquisiturus, concludit, reapse non aquosum
page 710, image: s710
aut lymphaticum (nisi quoad externam apparentiam) esse humorem, sed sanguineum, imo sanguinem, cui non color sed alendi aptitudo nomen dedit. Certe plus huic lymphae inesse, quam prima fronte promittat, alibi non semel suspicatus sum, et in gelatinam concrescere, si carbonibus ignitis imponatur, expertus est Möinichenius noster. Alia in sententiae robur affert laudatus Backius, nempe serum a sanguine separatum per oculorum lacrymas effundi, cum recrementis in vesicam, intestina, aliave naturae convenientia loca mitti, non vero sanguineae massae cordi deferendae excrementa haec affundi. Dubiis istis contra Riolanum in Defensione nostra satisfecimus, et de utilitate hujus recursus ad cor cum eodem Riolano et Job. Dan. Horstio Viris Clarissimis operoso studio disceptavimus. Majus ultimo argumento Backiano pondus inest. Vasa enim nostra, quibus lympha continctur, venas esse putat et surculos a venoso trunco exortos, qui in albentes et membranosas tam viscerum quam extremorum membrorum et artuum partes inserantur. Ego oculorum acie id necdum sum assequutus; Tuvideas, qui et aetatis privilegio acutius cernis, et huic lymphae altius te immergis. S. Isaacus Cattierius Medicus Monspeliensis, in Observationibus
page 711, image: s711
nuperis P. Borello junctis, Obs. 18. partem chylosam et nutritiam attrahi ab hepate per lacteas venas suspicatur, secerni vero et relinqui aquosiorem ad nutritionem inutilem, eamque in istis venulis lymphaticis redundare. Quod si ductus lactei prope hepar et in ipso hepate observentur, res confecta erit et confessa. Dispuli errorem alibi, qui tot hactenus oculis effascinavit, et eundem pro errore meo interpretabor, si aliter mihi demonstratum fuerit. Ego Tibi gratulor, Amicorum optime, quod tuis conatibus Rempublicam Medicam tam strenue exornes, et famam ad posteros diffundas. De statu tuo solicitos esse amicos Thorunio nuper perscripsit ad me frater tuus, quos securos esse jussi. Nisi itinerum difficultas obstaret, mitterem meas de Variolis Epidemicis, et Secundarum Retentione Dissertationes, quas desideras, et posteriores Historiarum Anatomicarum Centurias. Sed melior aura exspectanda. Vive diu orbi literato, patriaeque Tibique, et si in itinere suscepto Cl. Horstium conveneris, plenum humanitatis et eruditionis Virum, meam quaeso in respondendo moram excusa. Vix ab aliis negotiis spiritum traho, ut rebus Anatomicis amplius vacare nequeam, parumque absit, quin
page 712, image: s712
Lethei ad fluminis undam, Securos latices, et longa oblivia potem.
Raptim Hafniae 5. Octobr. aerae Christi 1657.
Impress. Hafn. 1658.
EPISTOLA XCIV. De cancro in mamma. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
HActenus equidem post discessum meum ex Urbe Vestra literas ad Te dare supersedi, non quod beneficiorum Tuorum maximorum in me cumulatorum, (pro quibus et aeternas Tibi debeo grates et debebo semper) me ceperit oblivio, sed quod Te occupatissimum scirem, vixque vacare tempus ad legenda hujus generis epiftolia. Jam vero ad hasce exarandas occasionem dedit Elisabetha Lungia, inter Nobiles foeminas hujus confinii primaria, quae morbo quodam contumaci et medica fere auxilia eludenti conflictatur, eoque jam indies incrementum capessente, contra eum praesidia quaerit. Prolixus haudquaquam
page 713, image: s713
ero in exponenda morbi historia, utpote nec Tibi ignota. Laborat tumore mammarum a nonnullis annis, quem an cancrum occultum dicam ambigo, cum nec color nec calor nec dolor cancro convenientes, manifesto deprehendantur, quin tamen in eum transiturus, imo proxime ab eo absit, negare pervicaciter haud velim. Consilium super hunc affectum abs Te atque Cl. Fuirenio et Mothio abhinc triennium petiit et impetravit. Suppressa ipsi erant tum temporis menstrua, in quorum provocatione cardo curationis versabatur, illisque revertentibus tumor ille imminutus est, post aliquot autem dies denuo increvit, atque repetente menstrua purgatione evanuit, verum menses inordinate et nimium saepe fluxêre et nullis sisti potuerunt remediis. Illi jam a duobus mensibus prorsus non comparuerunt, unde tumor augeri coepit et gravius afflixit, dolore quidem adhuc satis tolerabili, qui ad scapulam extenditur et sensum ponderis deprimentis infert: lividus quoque color in uno loco in conspectum prodit, qualis esse solet cancri qui ad exulcerationem tendit: quoniam autem majoris mali metus subest, remedia quaerit, quibus lapsus ulterior et cancri exulceratio inhibeatur. Ego, qui menses revocare supervacaneum
page 714, image: s714
duxi, nam quadragesimum octavum annum superavit, imo periculosum, quia verendum, ne, ut nuper, cum vitae discrimine fluant, autor ipsi sum, ut aequivalentis loco fonticulum unum vel alterum in interna parte femoris inuri sibi patiatur, quo pedetentim humores singulis diebus evacuentur, qui alias semel in mense a natura propelluntur. Video hoc auxilii genus laudari a Galeno, qui, si supprimantur menses, fonticulos excitare jubet, approbari et speciatim cancro accommodari ab Aquapend. exemplo vero confirmari a Sculteto in armam: Chirurgico, quibus permota assensum pene dedit, prius tamen, ut Tuam ea de re sententiam rogarem, petiit. Quare abs Te etiam atque etiam contendo, ut Tuam mihi mentem quovis primo tempore significes ac, si quid approbati ad extirpandum deterrimum et funestum hocce malum praeterea suppetit, mihi liberaliter impertiaris. Epistolam trades Nicolao Hardero Acupictori Regio, qui habitat in vicu sagittarum (Pilestraede.) Non possum non autem mentionem etiam facere Quartanae epidemiae quae nos hic loci exercet, ac innumeros corripit. Reliqui morbi silent: hic vero tam pervicax est, ut nullis cedat remediis, plura enim absque fructu in usum vocavi. Id habet
page 715, image: s715
peculiare, ut, cum in morbis longis plerumque soleant urinae esse crudae et tenues, in hac febre sit crassa, turbata, multum sedimenti ad fundum deponat, bolum contusum referens. Omnes etiam eodem propemodum die invadit, in aliis semper postponit, ita ut septem horis, ab invasione praecedentis paroxysmi, tardius febrem accessisse observaverim. Inaudio et Hafniae eundem grassari morbum, unde sine dubio et Tibi hujus generis aegri curandi obvenêre, quapropter obnixe peto, ut, quae aegris vestris emolumentum attulerunt, mihi contra eum nequicquam pugnanti communices: Nam methodicam medendi rationem invalidam hic esse comperi. Plura alias. Vale feliciss. et quamprimum si vacat responde. Cl. Fuirenio et Mothio, et Ostenfeldio, Fratrique Tuo plurimam salutem: Dabam Neapoli 15. Octob. 1657.
T. Perillust. Exc. devotus Michael Lyserus D.
EPISTOLA XCV. De Morte Illustris Cancellarii, Thomaei. BRIGITTAE TOTTIAE Soram.
NUnquam avidius Stoicorum illum Principem, quem generoso semperque
page 716, image: s716
laudando studio aestimas, exspectavimus, quam turbulento rerum hoc statu, ubi animi tranquillitate opus est. Quidvis libenter aequo animo tolerare soleo. Caeterum quis composita mente perferat concoquatve excessum Magni nostri Patroni, Incomparabilis Herois Dn. Christiani Thomaei? quem dum nomino, virtutem nomino et perfectum divini hominis exemplar. Non possum siccis oculis illius memoriam recolere, quem inaestimabili damno amisimus. Ivimus illi quidem nuper exequias, sed anima in coelis, fama meritorum apud nos perennis erit. Tu vero, Nobilissima Matrona, dolorum levamen ex Annaeo tuo nobis procura, datamque fidem exsolve tandem; optimeque non tam de Seneca, quem orbi nostro redivivum sistis, quam de patria mereberis, cui de tanto cive morumque Magistro et vitae, merito gratulamur. Vive diu sexus miraculum, mihique ad omnia obsequia promptissimo favere perge. Hafniae 15. Octobr. 1657.
T. T.
Th. Bartholinus.
page 717, image: s717
EPISTOLA XCVI. De suspensa reviviscente. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. P. SCHUMACHERUS S.
DIu nihil a te literarum accepi. Id totum imputo tuae [gap: Greek word(s)], nulli alii rei. Nam refrixisse amorem mei tuum non credam, quanquam cum horrore audiverim, summa ista apud vos brumae inclementia perpetuoque Borea et sinum Codanum diriguisse et utrumque Balthum. Ego, quandoquidem video ita nos omni ictui fatorum tanquam pilas expositos esse, in hoc pulcherrimo secessu, suavissimo otio inter amoenissimas Musas fruens, hoc unicum ago, ut et mentem animi rerum optimarum scientia et voluntatem appetitumque rerum optimarum desiderio tanquam viatico quodam ad utramque fortunam commodissimo, instruam, ut, si ista tempestas, quae nunc quidem jactavit quassavitque ratem, sed adhuc deteriora minatur, desaevire non posset sine naufragio, possit saltem hic Cato, quocunque terrarum rapta aliqua tabula enataverit, versatili ingenio sibi ipsi fortunam facere. Sed, cujus gratia stilum huic tabulae potissimum admovi, nunc scribam.
page 718, image: s718
Anglae cum sint formosissimae et omnine tales ut sit [gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)],
Et si cui fortassis cottidiana facies, tamen mollicula et tenella est fere omnibus caro et totius corporis habitus delicatulus, mirum unde collo tantum robur, ut elidi non possint fauces nec suffocari, nisi fortassis dicas tergiversari animulam et invitam linquere tam suave corpusculum tuguriolum suum. Hebdomadae sunt quasi tres, cum mulier juvencula necati partus sui rea damnata ad furcam ducitur summo mane et suspenditur. Per semihoram aut amplius uva erat pensilis, semel etiam iterumque pedes tracta ductaque ut eo longior fieret litera. Tandem de patibulo ponitur, et vivere comperta in hospitium defertur, ibique lecto injecta, secta vena, sui pariter mentisque ac linguae sensim compos facta, sub vesperam somno vinoque refocillata certissimam convalescendi spem omnibus fecit. Nec dubitabatur. Sed circa primam noctis intempestae redit rursus crudelis lictorum manus, rapitque miseram rursus ad supplicium, tunc renitentem obluctantemque, cum antea mori ne renueret quidem; agunt, trahunt, trudunt, et arbori infelici, quae prima obvia
page 719, image: s719
erat, suspendunt; quin fracto uno ramo ad alium curritur, et ita demum misellam animam non ejiciunt, non expellunt, sed effurcillant. Simile prorsus erat, quod ante sexennium, sub hujus Judicis, qui hanc condemnaverat, Patre contigit mulierculae cuipiam, quae, similem ob causam ad laqueum damnata, cum horam integram pependisset, etiam manubriis bombardarum quas musquettas vocant aliquoties pectus icta, et jam de cruce rapta etiam carnificis in thoracem pectusque insilientis calces experta, ut passim per os naresque flueret sanguis, tamen in domum proximam deducta sanguine misso non solum, licet tardius, convaluit, sed et mitioribus benignioribusque usa Diis hominibusque impetrata vivendi venia etiamnum hodieque hic vivit valetque, sana omnibusque integra ut dici solet numeris, nisi quod lividum ea parte collum non possit inficiari [gap: Greek word(s)] quod obscoeno precatur Euno Ausonius. Adjiciamus et alteram historiam, quandoquidem nunc penna imbuta est, Capitonis cujusdam, quem Amstelodami vidi praeterito anno, cum ibi nundinarias inter tabernas media in suburra oberrarem. Puer erat septimestris a partu, statura justa, membris tamen jam tabe aliqua evanes centibus, sed caput erat fiscus et lien
page 720, image: s720
reliqui corporis, cujus superior pars ab ipsis superciliis ad occiput usque circumquaque cum ipsis cranii ossibus ita intumuerat, ut fungum dejerares tenui scapo suffultum, aut potius cucurbitam aliquam, nam nusquam dependebat aut mole sua temporibus superciliisque imminebat, oculorum tantum pupillas aliquantum detorserat, et intra inferiores palpebras demerserat, sed aequaliter ubi extensum surgebat, [gap: Greek word(s)] erat ulnae unae Brabanticae cum quadrante. Digitis quantumvis leviuscule contrectatum cedebat illico. Mollitie non prorsus qualem habet suppuratum ulcus, nec qualem vesica modico vento inflata, sed inter haec medii generis. Sed nunc noctis est meridies, imo provectius quid. Interjungo equos fessos. Vale et me ama. Saluta Fratres omnes. Vale cum conjuge liberisque. Oxonii. 18. Maj. An. 1658.
EPISTOLA XCVII. Observationes Anatomicae in cadavere Cardinal. Meltii, et Nattae Sectio. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
AD pollincturam cadaveris Eminentissimi Cardinalis Dn. Camilli Meltii die 21.
page 721, image: s721
Jan. 1659. cum Cl. Viro Tuique studiosissimo D. Johanne Trullio Medico- Chirurgo Pontificio vocatus, singularia quaedam in cadavere Ipsius observavi, quorum brevem enarrationem hic habes, ut eâ jacturae temporis, quam in harum lectione facis, poenitentiam demulceas. Septuagenarius jam menses aliquot de obtuso quodam dolore in dextra thoracis parte ad claviculam conqueitus, non simplices catarrhi, quamvis levioris, molestias aliquoties perpessus, aliquam capitis debilitatem advertit, quibus febris sociam se superaddens decimo quarto ab invasione die aegrum e medio sustulit, quam convulsio pridie praecessit. In dissecto abdomine nullum vitium notatu dignum se obtulit, nisi quod semiputridus lien simplici attactu inter manus nostras colliquaretur, tunica a parenchymate sponte discedente. In Thorace sub integumentis communibus, ad finem musculi serrati minoris antici, inter primam et secundam legitimarum costarum, abscessus erat non ita magnus, pure pauco, albo, aequali et minime foetido scatens, quod illaesa pleura primam costam corroserat ac transversim disruperat, sine ulla tamen coloris mutatione: Distabat hic abscessus duos digitos a confinio primae sterni cartilaginis
page 722, image: s722
in dextro latere. Dum vixit, in cute nullum hujus abscessus indicium etiam diligentissime intuentibus apparuit. Pleura sana; Pulmonis tunica abscessui propior fibris pleurae adhaerens, callo obducta erat. Pulmonum substantia pure referta. In superficie Cordis vesicula erat; in dextro ventriculo polypi duo tendinibus mitralium valvularum implicabantur digiti minoris crassitie, quorum unus e fundo ventriculi in venam arteriosam ramos aliquot spargebat, alter in venam cavam. E sinistro ventriculo alii duo prodibant, variis fibris annexi valvulis tam tricuspidibus quam semilunaribus. Major in arteriam aortam justo ampliorem ad octo digitos excurrebat. Non tam frequentes alibi ac hic Romae Cordis Polypos offendi, quorum delineationem non una mitto, quippe quae parum abludit ab ea, quam olim Gottorpii vidi apud Cl. Virum D. Joelem Langelott Tibi destinatam. Huic substituam depictam laudati Cardinalis arteriam aortam, in qua plurima apparuerunt ossis rudimenta, qualia etiam in sigmoideis fuere valvulis; sparsa erant haec frustula ossea hinc inde per arteriam ad distantiam trium a corde digitorum. Cranio aperto, plus quam libra seri tenuioris inter duram et tenuem meninges
page 723, image: s723
[gap: illustration]
page 724, image: s724
diffusa videbatur, quo turgida pia mater istam crassitiem quater superabat. Eodem sero, sed rubicundiore, ventriculi cerebri erant referti. His perlustratis et intestinis urna conditis, ventres aromatibus ex arte implevimus, ut a putredine diutius conservaretur cadaver. Quia plura capit pagina, Nattae iconem subnectere libet in sinistra fronte Caementarii cujusdam in agro Romano degentis plus quam triginta annos sine damno gestatae, nisi quod elapsa aestate grandior facta palpebram comprimens ejusdem partis oculi usum tolleret, unde prompta et expedita Cl. Trullii manus implorata est. Commorabatur aeger noster in Castello Gandolfiano, quo Romanorum Pontifex Alexander VII. vere et autumno quotannis divertit, ut gravioribus curis paulisper se subtrahat. Secesseram eo et ego hoc autumno cum Trullio meo, quippe qui dignum tanti Principis stipendium merens caeteros Aulicos comitatur. Me igitur praesente laudatus Vir, praemissa exacta corporis expiatione, cutem frontis recta linea, eaque satis longa, diffindit, ut eo melius latens tumor totus in conspectum prodiret. Divulsis labiis duplici filo trajicitur tumor, ut universa moles fili beneficio suspensa felicius extraheretur; debita igitur industria scalpelli cuspide difcinduntur
page 725, image: s725
fibrulae, quibus folliculus cum capitis integumentis connectebatur, et dictum factum totus eximitur tumor ovum Gallinae Africanae magnitudine excedens, ac vulneri sanguinem sistentibus, vicinis autem partibus defensivis prospicitur, mutata indies ex indicationibus medendi ratione. Aeger integrae sanitati paucorum dierum spatio sine ullo graviore symptomate optime restitutus est. Abscissam Nattam diligentius examinanti, post tenuis folliculi abstractationem, duplex occurrit substantia, quarum exterior vera et optima videbatur pinguedo, durius quid ac osseum in sinu fovens; dempta igitur molli hac ac pingui substantia, plurima ossium fragmenta reperi sibi invicem apposita, et nonnullis in locis quasi articulata, inprimis ubi humeri videbantur incipere: anterius namque rudem infantis referebat imaginem, ut in icone videre est, sub cujus capite brachia hinc inde dependent, et manus cum suis digitis, nec magna dissimilitudo crurum ab infantis cruribus introrsum flexis. A tergo erat latior ossiculorum compages instar panni expansa, ut ad eam exiguum et enerve embryi corpus reclinaret. Osseam in dicto tumore non admiror substantiam, cujus in autorum monumentis non infrequens fit mentio, ejusque olim in aureis
page 726, image: s726
Methodi libris Pergamenus meminit, et apud Clar Virum Coecilium Folium Venetiis cum Cl. Tuo Fratre D. Erasmo Bartholino simile olim vidi, et passim occurrit, sed quod e capite infantis figura prodire voluerit, sublimiorem videtur mereri disquisitionem, quae Minervae e Jovis cerebro nativitatem e fabularum numero eximet, relictisque Mythologis, veris Naturae Mystis uberem dabit materiem, in qua Ipsorum ingenia et calami digne occupari poterunt. Interea delicti veniam peto, si taediosa epistolii prolixitate graviores Tuas curas interruperim. Supplex Divinum veneror Numen, post tot saevientis Bellonae furiae auream dulcissimae Patriae pacem restituat, Teque cum Clarissima Tua familia, quam multis nominibus saluto, diu incolumem servet. Dabam Romae 12. Novemb. 1659.
T. E. Disc. obs.
Henricus a Möinichen.
EPISTOLA XCVIII. De Colo nivario. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
COnsuetudo nuper tua, vir eximie, plurimum que honorande, brevis illa quidem,
page 727, image: s727
jucundissima mihi tamen fuit. Jam ab annis aliquot ex praeclaris tuis scriptis, quae in usum veritatis studiosorum magna cum laude edidisti, singularis tua eruditio mihi innotuit, et non satis commendanda modestia, animique tui bonitas, qua emines in doctis.
Tanquam lenta solent inter viburna cupressi, Te arctissimo amicitiae vinculo mihi conjunxit. Itaque non sine maxima voluptate tecum nuper, cum domum ad te salutatum venirem, fui. Locuti nonnihil tum, ut ferebant temporis angustiae, inter nos sumus de studiis antiquitatis, et quae utrique nostrum, qui studia illa post graviora quoque colimus, inchoata, et affecta ad editionem. Inter quae erat elegantissimus tuus liber De usu nivis medico, qui nunc sub prelo gemit. Quem cum mihi inspiciendum praeberes, avide legere coepi; incidique in Caput ejus, ubi l. In argento. 21. D. De auro arg. mund. explanas. Artisit labor. Monui, membranaceum Codicem, quo olim sum usus in Commentario ad lib. 1. Digestorum, a vulgata, Accursii, et aliorum lectione abire Id ut scripto tibi significarem voluisti, et ego in me recepi. Scias igitur in eo legi: veluti colum vinarium. Quae scriptura etsi absurda non est, et Pliniana lectione Lib.
page 728, image: s728
XXIV. Cap. 1. aliquo modo juvari potest (ubi veteres membranae, melioresque libri editi, pro nivarios, legunt, in saccos vinariös) mihi tamen communis lectio magis placet, tum propter sensum legis, tum vocis explicationes ab Alciato, Politiano, Aelio Anton. Nebriss. Hotomanno, et aliis adductas. Causa quae sit, cur in libris ab indoctis hominibus descriptis legatur nibarium, et apud Charondam nirarium, tu, qui ea in re multa exercitatione edoctus es, non ignoras. In eaeteris, quae ad institutum tuum pertinent, [gap: Greek word(s)], et a sapientibus monitus circumspecte ago, et quidem notissimi illius carminis memor:
Navem agere ignarus navis timet: abrotonum aegro
Non audet, qui non didicit, dare. Quod medicorum est
Promittunt medici: tractent fabrilia fabri.
Quod praeceptum si ob oculos quidam sibi proponerent, falcem profecto in alienam messem non mitterent, neque res longe supra ingenii ac scientiae suae captum positas profanis manibus, id quod multi hodie faciunt, invaderent. Ego divina gratia didici, meo me metiri modulo ac pede: alii sua curent. Quibus solus medicinam facere potest omnium
page 729, image: s729
moderator Deus. Quem rogo, ut te quam diutissime sospitet, mihique tantum amicum servet. Dabam Sorae 8. Calend. Octobr. 1660.
T. Studiosiss.
Henricus Ernstius.
EPISTOLA XCIX. De Unguibus monstrosis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
VEneror absens eximias et incomparabilis ingenii tui dotes, animi candorem et affectus constantiam, nec unquam agnoscere desinam grata mente et voce illam, qua me praesentem excipere dignatus es, humanitatem et benevolentiam, Deum ter Optimum Maximum piis precibus obtestatus Excell. D. Te Patriae ornamento, rei literariae bonisque omnibus emolumento, diu superstitem conservet. Interea promissi non immemor omnino, per praesentium exhibitorem, Albertum Genschenium, liberorum Illustrissimi Praesidis nostri Praeceptorem ad vos jamjam iturum, monstrosarum manuum Icones una cum abscissis 3. digitorum partibus horribili quadam
page 730, image: s730
[gap: Greek word(s)] protrusis, transmitto, reliquorum major pars in loco humido putredini magis obnoxia incredibilem vermiculorum alborum, lumbricos teretes externa forma aemulantium, copiam produxit, sensibus externis parum gratam. Historiam ipsam quod attinet, sic se habet. Quatuor abhinc annis Virum in publico mendicantem, robusto satis corpore, staturae procerae, offendi, nomine Christianum Jani, annorum 82. ex Paroecia Wiumb, in pago Skaerebeck 2. abhinc mill. distante natum, qui, cum manus mihi illa qua vides forma exhiberet videndas, causam rogatus respondit: Ante aliquot annos gravi morbo diu se afflictum cum continuis vigiliis et totius corporis molestissima inquietudine, ex quo tandem convaluit: Sequente vero aestate, cum pedestri itinere aliquando defatigatus quieti se dedisset et sub Sambuco prope Aakiaer somno profundo obrutus post aliquot horas evigilasset, gravissimos denuo sensisse dolores capitis, totumque corpus intumuisse retulit: Leniendis doloribus piam operam adhibuisse Dominum Christianum, tunc in Farring et Hallind Pastorem, brevique post tempore in horrendam longitudinem cornuum instar Ungues excrevisse cum foetida exulceratione manuum, totiusque corporis scabie ad lepram accdente;
page 731, image: s731
Rhandrusii post aliquot menses a Chirurgo, Martini nomine, praecisas sibi fuisse tortuosas Unguium excrescentias, quae tamen intra aliquot hebdomades in eandem denuo longitudinem accrevere; toto alias corpore dolebat quod virulenta sanie continuo hinc inde diffluebat, miserando prorsus et horribili spectaculo; ejus exemplum hactenus nunquam vel vidisse vel legisse memini. Tu vero, Vir Excellentissime, cui, quae rara aliis, obvia sunt et vulgaria, quaeso per veterem amicitiam quae nos intercessit, quid de tali casu censeas, tum vero de Sambuco, cujus umbram damnare solemus, quam plurimi vero nostratium Sagarum veneficiis et Magicis artibus frequenter adhiberi referunt eoque ipso suspectissimam habent, quid judices, mecum communicare digneris, vix enim mihi persuaserim [gap: Greek word(s)], quod in morbis divinus senex occurrere scribit, hic abesse. Plura non addo, ncc possum angustia temporis praeclusus, nisi ut valeas. Tuam, tuos tuasque omnes, officiosissime ex me salutes, et, ubi otium fuerit, catalogum operum tuorum mihi transmittas. Ripis 20. Dec. 1659.
Exc. D. T. [gap: Greek word(s)]
Ludovicus Pouchius.
page 732, image: s732
EPISTOLA C. De Ungulis humanis, et Nebucadnezaris Metamorphosi. LUDOVICO POUCHIO Ripas. THOMAS BARTHOLINUS S. D.
SAtis hactenus perspectus mihi fuit Tuus affectus, nisi novo illum beneficio confirmares. Ita Tibi innatum est bene merendi studium, ut beneficium videaris accepisse, quando in alios confers. Inprimis me Tibi devinxisti, rara monstrosorum unguium historia, quam misisti. Insolita omnino unguium facies, sive magnitudinem spectemus, sive figuram. Longitudo rapacia animalia quaevis superat, crassities prorsus inter homines inusitata, et videor jam mihi videre in hoc sene, cujus accuratam historiam pertexuisti, expressam Nabucodonosoris inter feras oberrantis pilisque et ungulis aves referentis imaginem, adeo uterque sibi similis, nisi quod hic inter solas bestias versaretur. Homo tamen fuit et mansit in hoc mentis corporisque exilio. Falluntur enim, qui metempsychosin hic fingunt somniantque, quasi humanum ejus corpus in bestiale fuisset transmutatum, quo errore tenentur Josephus et
page 733, image: s733
[gap: illustration]
page 734, image: s734
Bodinus: nam sacer textus Dan. 4. affirmat, ejectum tantum fuisse ex hominum consortio, sive subditorum irebellione, sive proprio et spontaneo exilio ad solitariam hanc vitam damnatum: Comedisse foenum, bovis in morem. Bovinos igitur mores induit, et negligentia cultus, in tantam longitudinem pili unguesque exereverunt, quae quadam similitudine aves referebant. Quae propria fuit Nabucadnesaris confessio ad se tandem elapso septennio reversi; intellectum nempe sibi rediisse: scilicet morbo laboravit, quem aliqui insaniam vocant et furorem, rectius Vallesius de sacr. Philos. c. 80. melancholiam, qua sibi imaginabatur, se in bestiam immutatum, ideoque herbis pascendum, quod insanae imaginationis genus plurimos afflat, qui quidem succo nigro melancholico abundantes fingunt ea quae nusquam neque picta neque scripta, et timent quae timere non debent, ideoque se plerumque ab hominum etiam amicissimorum consortio secludunt. An istam insanam melancholiam nativum temperamentum concitarit, an aliae externae causae a Deo superbiae vindice illatae, non aeque liquet. Nimis audacter Jo. Vierus L. 1. de Praestig. Daem. c. 24. et lib. 4. cap. 1. maleficio Diaboli inductam Nebucadnezari insaniam
page 735, image: s735
asserit, quo nomine recte vapulat a Godelmanno de Lam. Bodinus, quod alium sensum Viero affinxerit. Diaboli autem nulla in sacro textu mentio, nec revera eo honore dignus est, quem a multis obtinuit, qui plurimorum causas et tormenta illi attribuunt. Verissime enim cum B Augustino Lib. 18. de Civit. Dei. cap. 18. credimus, omnipotentem Deum omnia posse facere, quae voluerit, sive vindicando, sive praestando, nec Daemones aliquid operari, secundum naturae suae potentiam, nisi quod ille permiserit, cujus judicia occulta sunt multa, injusta nulla. Deo solo haec de Nebucadnezare vindicta sumpta tribuitur Dan. 4. v. 28. et 34. qui vel mentem superbi Regis turbavit ipse, vel causis secundis, seu melancholiae nativae, vim suam reliquit. Et certe sanae mentis ante non fuit Rex, alioquin tanto supercilio opera sua supra Deum non extulisset. Unde continua rerum maximarum cogitatione accensi humores et adusti, sequuturae insanae melancholiae occasionem dederunt. Hanc insaniam vocat lupinam aut caninam Aetius Tetr. 2. Serm. 2. cap. 11. et melancholiae speciem esse recte monet cum Aegineta L. 3. c. 16. ubi et quaedam annotarunt, quae et Nebucadnezari et nostro seni conveniunt. Noctu Mense Februario exeunt.
page 736, image: s736
Quia homines fugiunt. Mense quoque Februario noctes sunt longiores, quibus in hac solitudine pererrent, quanquam Arculanus de veris principio interpretetur, quo humores melancholici moventur. Reliqua signa, pallor in facie, oculi cavi, sicci sine lacrymis, imbecilles, lingua sicca, calidi humoris atrique excessum notant, et vultum deformem. Tibiae exulceratae incurabiliter dicuntur propter assiduos casus et canum morsus, quod signum in tuo sene comparere credo, non quod vel ille vel illi, de quibus Paulus et Aetius, externis tantum injuriis obnoxii sint, sed quia, naturae beneficio, atrae bilis succus pravus ad exteriora cutis propellatur, ulceraque maligna et aegerrime curabilia excitentur. Eodem naturae auxilio et instituto, non tantum pilos in Nebucadnezare prolixos enatos legimus, sed et ungues avium instar excretos. Qua critica quasi expulsione corpus paulatim a succis pravis liberatum fuit, donec critico anno septimo, prorsus sanitati Dei beneficio, Regem in poenam et sanitatem deformantis, restitueretur. Irrigationes denique capitis uterque ante laudatus author, sin hoc casu laudat, quas opportune Nebucadnezar excepit a rore coelesti. Tuus Senex unguibus Regem extorrem aemulatur, et morbi causa. Succus faeculentus,
page 737, image: s737
crassusque vi prioris morbi gravis, critice quasi ad extrema expulsus, in universo corpore scabiem leprae affinem, in manibus ungulas produxit. Benignior vero est hie succus in sene, nec ad insaniam tantam sufficiens, quanta Nebucadnezarem afflixit, partim quod senile corpus frigidius sit temperandisque humiditatibus calidioribus peropportunum, unde hic vester senex capite velato fertur incedere ad arcendum frigus, partim quod morbum magnum criseos instar insequutus sit, partim denique quod pauperculus homo minus sibi tribuit, quam nimia fortuna elatus, sed Deo infensus, Rex. Fateor juxta tecum, simili alio exemplo hoc exemplum carere. Nebucadnezaris ungues avibus similantur, dubio procul quod vel negligentia hominis insani resecti non fuerint, vel copia succi atri crassique continuum incrementum sumpserint, adeoque et in immensam longitudinem et figuram incurvam excreverint. Nostri senis ungues, cornua potius dicenda, quae solent passim in corporibus melancholicorum luxuriare, de quibus in observationibus de Unicornu plura annotavi. Ungues videntur in senibus omnibus magis crescere, quam juvenibus, quia non deterunt sicut juvenes, ut suspicatur Fallopius de Part. Sim. c. 18. Sed abundantior
page 738, image: s738
succus huic seni ungues armat. Incurvantur in pulmonum ulcere, more ferarum, unde tale ulcus [gap: Greek word(s)] appellat Galenus in 6. Epid. com T. 24. In hoc vero incurvantur propter longitudinem et duritiem. Antequam enim productior fit unguis, non curvatur. Crassi quoque sunt ut digitum quemque suum crassitie aequent. Observavi non semel ungues tumidiores crassioresque, in scabiosis praesertim, ob succorum pravorum copiam, sed nunquam ad illam longitudinem protenduntur, ut ungium muneri a Galeno descripto et Hippocrate, nempe apprehensioni commodae desint. Asperos quoque habuit Aquapendens, qui iccirco in Operat. Chirurgic. vitro scalpit et deradit. An tales ungues sint scabiosi, de quibus Oribasius l. 3. Synops. vel leprosi, quos Galenus lib. 8. simpl. med. fac. pice cum cera eximit, Tibi rerum medicarum peritissimo expendendum relinquo. In leprosis certe non ungues, sed ungulas appellat Constantinus Mona chus et Isaaci Plagiarius in tr. de genere leprarum. An vero Sambuci vitio vitium hoc contraxerit, non ausim affirmare. Potius virtuti Sambuci adscribenda haec crisis, qua prioris morbi vel causae vel reliquiae ad habitum corporis et extrema artuum provocatae, summo senis miserrimi
page 739, image: s739
emolumento. Tantum enim abest, Sambucum ulli esse noxiam, ut tota potius sit et vocari debeat bona. Vulgus quidem nostrum, nescio qua religione, Sambucum ex hortis non audet eradicare; nec ego, non ulla superstitione, sed ne tam salutari arbore hortus noster careat. Catalogum operum Tibi mitto ad oleum et piper condemnandum, si ita visum fuerit, aliis usibus enim vix inserviet, nisi ut videas, quid amicus tuus hactenus nugatus sit, et quid hujusmodi nugis chartaceis meritus sit, hoc est, Seculi invidiam et ingratos mortales. Vale, amicissime Pouchi, cum lectissima conjuge, meque ama. Hafniae 6. Febr. 1660.
T. T.
Th. Bartholinus.