09/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check partially performed - corrections from the errata list not integrated - no orthographical standardization
01/2010 Reinhard Gruhl
some corrections inserted
image: as001
VALENTIS ACIDALII EPISTOLARVM CENTVRIA I. Cui accesserunt I. Epistola Apologetica ad Clariß. [abbr.: Clarissimum] Virum IACOBVM MONAVIVM. II. Oratio de Vera Carminis Elegiaci natura [orig: naturâ] et constitutione. Edita Cura [orig: Curâ] CHRISTIANI ACIDALII Fratris. HANOVIAE Typis Wechelianis, apud Claudium Marnium et haeredes Ioannis Aubrii. M D C VI.
image: as002
IVSTVS LIPSIVS IACOBO MONAVIO de ACIDALIO.
VALENTEM nostrum ex Italia rediisse volupe mihi fuit. Scio nihil aut parum ibi esse, non dicam pro veteri, sed pro nupera [orig: nuperâ] Italia [orig: Italiâ], et tractus ille orbis elanguescit. Ipse VALENS, (non te fallam augur) gemmula erit Germaniae vestrae, viuat modo.
In literis dat. Louanii I. Non. Febr. CIC IC XCIV.
image: as003
MAGNIFICIS, ILLVSTRIBVS ET GENEROSIS DOMINIS, DOMINO CHRISTOPHORO, ACADEMIAE ALTORphianae RECTORI, ET DN. MAVRITIO, FRATRIBVS GERMANIS GANS, L. Baronibus in Putlist, etc. Electoratus Brandenburgici Mareschallis haereditariis, etc. Dominis suis clement.
NOn sollicite mihi quaerendi erant foris, aut longe etiam accersendi, Magnifici, Illres [abbr.: Illustres], et Gen. Barones, quibus libellum hunc dicare, siue quibus deberem potissimum, siue qui cupidissime eius patrocinium susciperent, spectarem. Domi namque vos mihi, et perpetuum in oculis et animo: quorum in me animum et amorem nefas sit, si non quocunque etiam modo praedicem publice et laudem: quod licet leuiori etiam ante factum scripto, hoc ipso tamen, vtpote viuaciore, fieri merito
image: as004debet: quo et vos eo magis amore accendamini; cui addi tamen vix quidquam posse videtur: dum agnoscere eundem me cernitis, et constantius seruetis, perpetuumque et perennem foueatis: ipse vero vestra vestrorumque merita non compensate quidem, sed testari et prouocare magis commodiusque possim; quae augere illi quidem vltro non cessant, aut cessabunt; et ipsi erga non male de vobis meritum: absit inuidia dicto: crescere vultis et porro studebitis. Quin imo alios praeferendo, iniquus in vos sim et iniurius, qui caeteris omnibus, non tanto vnquam debito, quanto vnis vobis vestrique sum obstrictus. Integro namque isto fere quinquennio, quo studiis vestris inseruio, non potui a vestris beneficia non experiri quamplurima, et bene in posterum item faciendi animum certis signis colliger; quaesi dubia, omnia etiam credo sunt alia. Vos vero tanto me estis amore complexi, vt et votum meum superarit, et numeros omnes dudum iam expleuerit: quamuis sint et alia in vobis iure laudanda, a quibus ipse mihi tempore tamen, ne palpo vos percutere, et vero maiora aut aliena dicere
image: as005cuiquam videar, quod si vlli, mihi certe sedulo cauendum. At vero de alienis ego liberalis. Fateor equidem, sed iis, quibus meliora ipse dare nequeam aut gratiora. Gratissimas noui; quia plures ex istis mecum cupidissime et non sine indiciis perceptae inde voluptatis legistis: quod porro facietis scio per otium lubentes, et vt faciatis rogo; non quod omnibus aliorum sint praeferendae, sed aliquo saltem loco inter illas et iam non omnino infimo reponendae. Meliora nostis item non potuisse me, gnari mearum virium et istius temporis alia non permittentis, quae maioris forte sint fructus et momenti, imo studiis vestris iam assurgentibus aptiora. Neque tamen aliena haec sunt, quae nunc fero, quamuis alieni ingenii, deuoluta ad me ipso iure et voluntate fratris, aliorumque cessione; quae non minus ergo erunt accepta ac propria. Quare hoc meae aeternae in vos obseruantiae et studii monumentum amorisque hostimentum ita excipite, vt dignum est indole vestra, magna omnia de se omnibus promittente, cuius fruges: (quas si ista [orig: istâ] grassabitur
image: as006via spero feret): vtinam maturas Patria mature, atque ipse ea [orig: eâ] sentiam! quas vt sentiam DEVS dabit, qui vobis et omnibus vestris laeta det et felicia omnia! Bene valete, et in amore mei perseuerate. Altorphii Noricorum III. Iul. CIC IC CVI.
M. Gen. V. obseruant.
CHRISTIANVS ACIDALIVS.
image: as007
LECTORI BENEVOLO S.
NON diu te morabor, benevole Lector, pauca, tantum de libelli huius editione et eius auctore moniturus; idque quam fieri potest paucissimis. Auctorem credo ex aliis scriptiunculis iampri dem luce publica donatis nosti, aut nosse aliquantum hinc saltem incipies; qui ipsum se tibi rectius monstrasset, fata quae moliebatur emoliri licuisset. Verum illa stultus sim si culpem: non dolere tamen non possum, luuenem in ipso florentis aetatis limine constitutum et pleno gradu ad Famae et eruditionis templum properantem subito occidisse, et spes omnes nostras maximo fortunarum etiam cum damno fefellisse: quod leuissimum tamen, si iis comparetur, quae in ipso feci damna: quae tanta vt maiora nunquam in vllo facere possim: quippe qui vnus inter moriales, mihi omnium vices viuus expleuerit, mortuus ab omnibus destitutum miserrime contra afflixerit. Eo ipso enim tempore, cum maxime eius ope indigerem, praecaptore orbatus simul sum et non fratre tantum sed potius parente, qui vere fuit post alierum item puero mihi ereptum; quem eo tamen minus fleuri, quo nunc non minus doctum et de me sollicitum experiebar. sed breue istud fuit, necdum duorum annorum. Vix enim ante iter Italicum eo frui licuit, vt qui in diuersis Germaniae Academiis studiorum causa continue degeret. Illo vero non sine difficultatibus et morbis etiam, qui saepius in Italia
image: as008ipsum lecto affixerant et tantum non enecarant confecto, Vratislauiae, quae Silesiorum Metropolis, per sesquiannum plus minus vtrumque se mihi praestitit, donec inde Nyssam euocatus familiari morbo suo: quem ex nimiis vigiliis in adornandis Plautinis Diuinationibus suis contraxerat, biliosi alius etiam habitus iuuenis: febri scilicet acutissima opprimeretur. Tertio namque die qui vigesimus quintus Maii erat Anno M. D. XCV. ipsum vicit et naturae debitum exsoluere cogit, nihil proficiente Medicorum opera, quorum praestantissimorum tunc temporis veluti Archiatri Episcopalis D. Balthasaris Debitii et Volcarti, si recte memini, aliorumque quorum monina mihi, vt pote tum adhuc puero, exciderunt, non deerat; qui et morienti astabant et varia sed frustra tentabat. Grauissimum illud febrium acutarum symptoma paraphrenitiden aliquoties sensit, quod extremum malorum animam etiam, sua sede eiecit, mecum plurimis amicorum et tota Magnif. et Nobil. WACKERI, familia, vt pote quae in aedibus Wackerianis decumbenti semper praesto, plangentibus. Nec parum indoluit Magnificus ille WACKERVS, quod morituro non adfuisset. Abierat enim magno meo infortunio, cum Reuerendiss. suo, et rediit tum primum, cum terrae Matri redditum sentiret pariter et lugeret. Redditus vero eidem Matri fuit solenni et Christiano more, magna Aulicorum et ciuium funus prosequentium frequentia: mirari satis nequeam calida multorum in iudicando nimium praecipitantium et temerariorum ingentia, qui et ipsius morbi et loci etiam saepe ignari, quicquid maledicendi
image: as009libido dictauit, vel fama, quae
tam ficti prauique tenax quam nuncia veri,
de obitu ipsius sparsit, propagare porro in exteras etiam regiones et propugnare, imo nescio quas non tragoedias etiam in concionibus ad plebem vbi regnare solent, excitare non erubuerunt. Quae calumniarum et mendaciorum lerna inde potissimum nata est, quod recens adhuc esset fabula illa in Apologetica epistola satis refutata, quae multorum animis alte nimis insederat, vt facile esset improbis quidvis in vidiam trahere, conviciis proscindere, et e plaustro quasi calumniari. Qualis vero illa fuerit ex Apologetica ipsa et vltima item epistola ipse lector benevole cognosces, quam ideo etiam adiunxi, vt ne opinionem prauam mul torum tacendo stabilirem aut veram agnoscerem, sed euellerem omnino potius ex omnium animis et tollerem, aut si id non possem, mitigarem saltem et flecterem: quod et priuatim apud plures, inter quos ea de re sermo forte fuit obortus, felicissime successit, et publice etiam spero succedet: nisi qui forte sint, qui suspicionibus maledicentia et Liuore imbuti atque infecti, nimiumque praeconceptae falsae opinioni addicti, Mendacia potius quam veritati litare velint ac suffragari; de quibus in posterum non laborado, mentem saltem meliorem ipsis precatus, ad Luciani de calumnia commentarium relegatis, vel potius diuini praecepti de non dicendo falso testimonio admonitis. Quam vero istiusmodi calumniae me torserint, ex seipso quisque veritatis et sourum amans coniiciat, cogitetque veritatis et suorum amans coniiciat, cogitetque tales esse plerumque hominum de aliis sermones, qualis est in illos animus in quo nascuntur. Quia
image: as010tamen scio multos improborum mendaciis abreptos et seductos esse etiam viros bonos, nihil in illos hic dictum volo; quin palam iterum dico, quicquid hic dictum, in Bonos indictum volo, iubeo: imo nec in improbos quicquam dixissem, nisi cernerem enormia illorum mendacia me silente etiam indies inualescere posse, licet vix posse etiam videantur. sublatus itaque immatura morte frater, Iuuenis XXVIII annorum studiis cum detrimento et despectu etiam valetudinis nimium addictus, multa quae partem adfecta partem etiam paene confecta essent in varios auctores scripta mihi curanda reliquit; qui quamvis sedulo id egerim semper, vt non mihi solum, sed et aliis pro modulo suo inseruirent, nondum tamen quidquam inde depromere in aliorum vsum potui partim locorum in quibus vixi incommoditate, partim studiorum quae tractaui hactenus diuersitate, partim etiam fortunae, quam dixi aduersitate praepeditus. Haec enim casu fratris tristi me humi adflictum et plane prostratum assurgere nunquam fuit passa; quin subiectos ab aliis tibicines saepe etiam subtraxit, omnibusque amicis, qui annitentem iunarent et erigerent destituit. Nec tamen vel adeo abiectus rogare alios destiti, vt quod mearum virium non esset, ipsi in se reciperent, pro me curarent. Illud cupide equidem ab iis factum, qui ipsi variis post irretiti curis huic vni vacare tamen non potuerunt: quos vt ipse nec culpo nec accuso sic tu quoque candide Lector, habebis excusatos; ea tamen lege ne moram posthac iniiciant nobis et aliis amicis; quaeque ipsi curare non possunt ei restituant qui credidit, et quo par est studio et animo
image: as011fraterno curare perget. Quod vt faciant per eum, quo fratrem prosecuti sunt amorem, imo et Musarum etiam publice nunc qui priuatim per literas ante rogo: non quod de fide cuiusquam (quod facinus a me absit) vel tantillum dubitem, sed quod quam citissime id fieri discupiam, vt ne typographum promptum morer et publice etiam forsan sim damno, quae ipsa alia etiam subsequentur in alios, veluti Tacitum, Symmachum, Panegyristas, Manilium, Senecam Tragicum, Terentium, Catalecta Virgilii et varios aliquot autores alios: a quibus quod initium est fecerim non tam voluntate mea quam necessitate factum: cogebat enim ista tandem famae fraternae vt consulerem quocunque ex posthumis edito scripto, ne quenquam vanis promissis lactasse crederentur: sed non poteram hoc tempore indigesta adhuc alia extrudere, nec erant penes me quae in publicos catalogos relata aut alibi promissa. Exorsus itaque sum vnde facilius potui: non quod tanti essent apud me [reading uncertain: page damaged] epistolae illae, quasi carere iis Resp. literaria non [reading uncertain: page damaged] posset; sed quod et aliorum tam veterum quam recentiorum exempla huc quodammodo traherent; et viri etiam docti aliquot et magni consilium istud meum non tam improbarent quam vrgerent et iuuarent, quibus quantum debeam suo loco non diffiteor: Deinde etiam quod innotescere...a [reading uncertain: page damaged] publice quid exspectari vlterius e fraternis posset cuperem, et cum amicos fraternos, tum quorundam ex iisdem manes demereri hac ipsa potius editione cogitarem: qui tamen si quid hic offendent quod vulgatum nolint, veniam mihi dabunt ignaro suorum antea arcanorum; quae vere erunt tam aliis quam
image: as012mihi, quem pleraque quantum per aetatem nosse me decebat, non omnino celabat iste MEVS; cui vtinam fata vitam indulsissent, vt qui sperabatur exhibere se quandoque publico bono potuisset. At quia id non licuit, ego saltem quam diu et quantum potero (cui si defecerim, te Michael charissime, operae huic meae succedaneum publice destino, quam in te vtriusque causa lubens deriuari patieris) ex relictis istis, aliorum fretus etiam consilio non invidebo quod vsui esse posse cognouero: quod conatus etiam sum in editione illa subiunctae orationis de carminis Elegiaci natura quam cum venia aetatis vt legas, amice Lector, monitum te et rogatum volo: iuvenile namque scriptum est quod et stylus et res ipsa tibi satis probabunt: quod si facies alacriores nos et promtiores ad alia etiam evulganda reddes. Bene vale et opellam nostram boni consule. Altorfii in Academia Noribergensi III Iulii, Anno M DC VI.
CHRISTIAN. ACIDALIVS.
EPISTOLARVM VALENTIS ACIDALII Centuria vna.
EPISTOLA I. IOANNI VICENTIO PIELLO.
RECTE vero tu, Clarissime Pinelle coniicis, non recte me sententiam percepisse literarum tuarum, qua de Plautinis emendationibus nostris erant. Nam intellexissem ego; non lubentius tu vidisses, quam ego ad te misissem. Fecisti quoque amice et humaniter, vt soles omnia, quod iam mihi clarius, quid velles, ostendisti. in quo erubui sane, cum legerem, id negasse me tibi tam rustice, quod tu non petiisses. Parui autem nunc, vt videbis infra, non precibus, sed iussis tuis: (ita enim vel quae nutu significes, nedum quae aperte moneas, habeo:) desiderium vero tuum an expleuerim et exspectationi satisfecerim nescio. Neque enim ipse
page 2, image: s002hic [orig: hîc] iudicare possum. Intelligam ex te, si plura eius generis petieris Atque cum hoc mihi argumento erit; placuisse ea quae nunc mitto si et alia mitti iusseris: tum illud probasse te iudicio diuino tuo quaedam, si et quaedam improbaueris. Nam, quis nobis spondebit in dubiis et fallacibus istis coniecturis non aberrare nos aliquando a scopo? Verum tu videris. Quas hic [orig: hîc] habes, non elegi cum cura, sed vt sese quaeque sub manum dabat excerpsi. Mirari vero tibi lubear non animaduersa eadem a tot et quide tantis ante nos Plauti em endatoribus quorum ego negligentem diligentiam et incuriosam curiositatem nimis quam saepe mecum accusare soleo. Idem facere me in aliis quoque auctoribus, fere omnibus res ipsa cogit: in quibus quo magis legendo, quotidie procedo, eo monstra plura et maiora deprehendo. Deprehendo, inquam: vtinam vere quoque addere possem, tollo! Verum id ingenii mei nescio an vnquam esse possit? aetatis quidem nondum est nec eruditionis, qua omnigena instructum esse oportet eum qui non visa tam acutis aut desperata tam peritis, et peruestigare se et sanare postulet. In hoc quidem studio ipse mihi non satisfacio, tantulum proficio tamen, vt me cius nondum poeniteat. Ac vellem occasionem mihi dari edendi ex iis quaedam, antequam ex Italia abeam, quae in ipsa Italia concepi. Sed hic [orig: hîc] nulla se vsque adhuc ostendit: porro autem quae futura fit, aut esse quaenam possit, non dispicere queo, sed et alibi vllam fore, vix sperare audeo. Tu Vir maxime et maxima [orig: maximâ] in me beneuolentia, si quid
page 3, image: s003consilii dare, si quid opis afferre potes, da, quaeso te, et affer. In hominem gratum, quicquid feteris, te collocaturum, id si iam ante nescis, at post profecto experieris. Nec insto apud te pluribus, quem sciam vltro praestiturum, quicquid per occasione licuerit. Me saltem meaque studia ad finem tuae humanitati benignitatique, vna cum Bucretio nostro, plurimam per me salutem nunciante, commendo: teque vterque diutissime viuere, et valere felicissime ex animo optamus. Bononia. ex aedibus Dn. Ascanii Persii nostri, viri doctissimi et integerrimi, a quo pariter, et a fratre, fraternae eruditionis et probitatis expressa velut imagine, saluere cum domesticis et familiaribus cunctis officiosissime iuberis. Xl. Kal. Februarii: qui dies ipse nominis tui memoriam inter Sanctos celebrat. An. XCII.
EPISTOLA II. MAGNIFICO ET ILLVSTRI DOMINO, MICHAELI FORGACZ, LIBERO BARONI DE GIMES.
DOleam an indigner potius, an vtrumque faciam? Illustris Baro. vtriusque sane caussa mihi, sed, doleo magis quam indignor tamen. Literae illae quas biduo post missurum me proximis meis receperam tibi, et vero mihi, eas periisse nobis audio, id quo malo fato nescio, sed illae perierunt quidem plane, non obnoxie. Ita accipio ab eo ipso,
page 4, image: s004qui bona side, vti ipsus est homo optima [orig: optimâ]; curandas tradideram. Sors fuit illarum admodum quam crudelis, et quam non miserere [orig: miserêre] minus, si audias, quam mirere [orig: mirêre]. Verum ad te nihil hoc: apud quem satis, si fides saltem non periclitatur mea. Cui fini tangere de illarum interitu volui: non alias [orig: aliâs] verbum facturus, nisi me excusare tibi illius interesset. De ipsis enim non est tanti: et censesne funus imaginarium illis ducam et ossa legam? quod lex vetus in peregre functis permittebat. Peregre enim misellae perierunt, in itinere ipso ad te interfectae. Sed enim vt dixi, non sunt tanti: quanquam multa inibi de vtriusque nostrum rebus, et multis verbis scripseram, quae te cognouisse tum statim inde mallem, quam me nunc tandem operam denuo sumere. In quo laborem (si laborem dicere quidem, debeo) non profecto recusarem, dum esset tamen et otium idem, vt possem et aeque prolixe, et omnia illa, et alia quaedam praeterea in his complecti. Sed quantumcunque nunc possum quidem, venio iterum ad literas tuas, o maxime amicorum meorum: in quibus, ita me voluptas aliquando solida beer, vt legendis initio lacrimas non potui, nunc relegendis vocem ipsam querulam cum suspiriis et gemitu tenere non possum. O Iuuenis, Princeps nostrae iuuentutis, in quae aduersa incidisti! Itane in bonos omnes ini quum hoc aeuum, vt et qui bonorum optimi, et optimorum maximi, iis saltem parcere non didicerit! De febri, quae te Romae afflixit, iam antea quidem audiueram ex Gellio conuictore olim vestro, cum Romam hac transiret, et me non optime
page 5, image: s005etiam tum valentem visitaret. Quo tempore ipso maximum quoque accepi dolorem, et tantum plane (adhuc eum sentio) quantam iacturam feci optatissimi congressus tui et eius voluptatis, qua non minore tum ego spoliatus sum per ignorantiam tuae in hac vrbe hospitationis, quam ante pridem a nobis discessu nostro Patauino spoliatum te fuisse quereris. Nam is ita mihi narrabat, cum esset ferme hora prandii paullo ante apud forum obuiam sibi factum aliquem comitum tuorum, inde se continuo cum illo ad hospitium tuum: mox trib. [abbr.: tribus] vix verbis inter vos commutatis ad nauim te properasse: denuo postquam ipse ad me profectus esset, iam abiisse, iamque Ferrariam spectare ignorantem mei pariter et a me ignoratum. O infelicem me, tunc statim exclamaui, atque adeo nunc repeto, o me infelicem! siccine mihi Dii Deaeque; omnes iratae, vt Forgaczium meum, si Patauii non licuit, ne heic quidem videre iterum et complecti potuerim? quod illud fatum, quod in vna vrbe coniunctosnos distinuerit, quod praesentes absentes vtrinque fecerit? O fortunam Acidalii, semper acerbam, semper et saeuam et scaeuam! Heu heu priuatus sum ibi illo conspectu, quo nescio si erit posthac vnquam fruit: priuatus sum illis sermonibus, quorum nectat et ambrosiam dehinc gustare ne spe quidem forte potero: priuatus sum illo denique amicitiae omni fractu, qui vitae mihi omnem fructum suauem et optabilem fuerat effecturus. Nunc autem quid mihi reliquum, praeter querelas aeterni luctus, et hanc mutam literariam collocutionem?
page 6, image: s006cuius ego me vnico quidem solatio valide erigo, et qua ipsa vti fruique ita perpetuo cogito, vt vel Diis inuitis iuncti inuicem arctissimo nexu possimus et propin quissima societate videri. Tu modo mihi ades, Nobilissime Iuuenum, et quam polliceris operam, da mihi et perseuera dare, si me saluum, si me viuere voles, vt te (votum mecum accipe) videam aliquando eum, quem futurum olim tacitus auguror mecum, et Virtuti tuae deprecatus laeua numina, palam praedicere quoque et praedicare soleo. Ignosce vero mihi, si homo vilis et obscurus aduersus illustrem te et summo loco natum nimis amice me gero, et familiari more ea postulo a te quae solent a se inuicem pares. Ego, mi Forgaczi. te noui, neque me ignoro. scio interim et illud tamen, neque tu nescis, quod sapientes affirmant, amicitiam aut accipere pares aut facere. Quod iugum non accommodare sane meis ceruicibus, nec sustinere aut ferre ex aequo possum, neque illo argumento me tueri volo apud te: sed audi veram vocem, admiratio tui mea tanta non parit leuiorem amorem: amor vero ille tantus non potest agere minus et re et verbis familiariter. Itaque affectum istum ab animo deuoto tibi sic accipe, ne aut tibi quidquam detrahere velle, aut mihi nimium tribuere videar. Hoc quidem semel apud te testandum esse duxi, deinceps nunquam tangere decreui. Aut enim licere mihi amicissime tecum agere, itaque adeo vellete putare debeo, aut ignorare me necesse
page 7, image: s007est, quo me loco acceperis, habeas, habiturusque semper sis. Ita de animo tuo, deque fide pariter dubitem: quod scelus absit procul, et valeant dehinc aeternum illae inter nos delicae, quas caerimonias hodie insanum vulgus appellat, et diffidentes tantum sibi more moro molestoque vsurpant. De valetudine porro, qua nunc es, afflicta admodum et pene efflicta legi in tuis animo sic perturbato, vt me intimis sensibus sentirem commoueri. Medicorum operam quod iterum vti sustines, sane nollem: et dissuadent quicunque in hac re aliquid intelligunt. Ipse tu fateris, hactenus irritari magis te sensisse, quam curari. Atque ita est: quo magis moueris, eo minus promoueris. Ideam tui morbi in Epistolis Lipsii nostri multis locis expressam habes, habes etiam ipsam curationem: quae est nihil agere, et naturae relinquere liberum agendi arbitrium. Viuendi interim qua te ratione teneas, indidem opinor optime perspexeris. Bucretium nostrum, veluti AEsculapium tuum quod consulis. ille vero haec eadem quae dixi modo, suadet. Tu autem etiam multorum illic [orig: illîc] praestantissimorum Virorum exquirere consilia potes: et hic [orig: hîc] apud Cl. Mercurialem, cum de industria in eum sermonem, occasione ex Lipsii mentione sumpta, descendissem, quaesiui diligenter, et exploraui sententiam maximi Viri: qui mihi quidem non aliud salubrius se consilium nosse aiebat, quam hoc ipsum de quiete et medicamentorum omnium abstinentia: atque hoc ipsi Lipsio se praecepisse et praecipere omnibus literis addebat. Si quid vlterius
page 8, image: s008aut Bucretium aut me quoque tua caussa in his locis facere voles, quicquid nos posse censebis, id velle omnino tibi persuasum habeto, atque impera libere, vti quidem vsu mancipioque plane tuis. Venio ad me: cuius de valetudine sollicitudinem tuam exosculor. Quod autem audire tibi volupe sit, est ea nunc tandem melior et confirmatior. Hactenus varie valui: et ex interuallis nunc febris, nunc alia mala me diuexarunt. Spero ad vernum tempus in pristinae, vt ita loquat, salutis omnem possessionem me missum iri. Interea me sustinebo, vt possum. Studia vero non credis vt apud me non frigeant, sed exstincta plane sint et emortua. Animum e tam longinquo morbo colligere nondum satis potui: et corpusculum exhaustum tot laboribus labores Musicos ferre pertinaciter vsque ad huc recusauit. Nunc tamen quia spes mihi et sensus paullatim virium maiorum, in veterem palaestram incipiam redire. In Senocam quas petii Notas tuas, eas obsecro te noli mihi diutius debere. Quod vero me redimere vis meis aliquot nugis: conditio quidem non illa satis placet vrgere tamen si te videro, accipiam. Caue tamen publicum a me quid exspectes. Non poterit hic [orig: hîc], vt hic [orig: hîc] res sunt: fed neque fortassis in omni Italia. De Apuleio quod hortaris, animus est quidem, qui semper fuit: ac doleo quod iam diu pollicitus sum, praestare per haec tempora et loca non posse. Fidei meae publice intererat, vtquam primum ederem. ego vero culpam lenti nominis sustinere tantisper cogor, dum occasio sit oportuna expediendi.
page 9, image: s009Malum certe nomen non ero: et tarditatem istam copia et vbertate compensabo: hoc est sortem ipsam dependam cum vsuris. Nam cogito nunc et de Plauto et de aliis: in quibus collecta mihi post tam foecundas aliorum messes spica sane spississima. Eorum gustum dabo tibi, cum voles: interea Seneciana tua, et si quae habes insuper alia, exspectabo. Velim autem et hoc proximis tuis me doceas, quamdiu manere etiam in Italia decreueris. Mea scire non aliud interest, nisi vt hoc sciam quamdiu te hic [orig: hîc] literisque tuis frui possim. Sed vidistin' Apologeticum Domanni cuiusdam in Lipsium nostrum pro Westphalia? Ego anxie desidero. nec scio vnde nanciscar. Bis iam aut ter Venetias scribo, librum posco: nihil dum eius, vt neque alia, quae volebam. impetraui. Vulcanii in Aristotelem et Apuleium de Mundo forte fortuna hic [orig: hîc] inueni. Placet: verum ille detexisse mihi Apuleii multa vulnera potius videtur quam sanasse. Quid? quid? etiam hoc volebam quaerere. Potesne dicere mihi, vbi gentium Lipsius nunc degat? Peregrinari quidam aiunt in Germania: et vidi ipse literas ad Mercurialem e media Germania scriptas, quibus sane in Batauiam redire se omnino negat. Vocatus idem a Magno Etruriae duce splendidissimis conditionibus in Academiam Pisanam fuit. inter alias conditio etiam ista de qua mirari ego satis nequeo, neque credere profecto vllo modo possem, ni ex ore Mercurialis (ille vero non interfuit solum toti rei sed praefuit) ipsius haberem de religione, vt ipsi liberum et sine periculo sit; quicquid sentiat, sentire. Hoc
page 10, image: s010adeo Romae ab ipso Pontifice idem mihi affirmat impetratum. Quamquam nuper admodum fama etiam fuit, defecille ipsum ad has partes, sua sponte, an Moguntinensium quorundam disputationibus? De his si quid ad te perlatum, fac vt iuxta tecum sciam. De Pisana vocatione hoc tibi habeo dicere, abnuisse ipsum, nihil causatum praeter viae longinquitatem et valetudinis imbecillitatem. Quaero etiam vnum Iordanus Brunus, is quem Witebergae nosti, Nolanus, Patauii nunc apud vos viuere et docere dicitur. Itane est? et quid hoc hominis qui in Italiam audet, ex qua, vt ipse olim fatebatur, exsul abiit? Miror, miror. nec rumori fidem adhuc habeo, etsi ipsum a fide dignissimis. Tu me docebis, et aut certum aut falsum facies. Quaesore, scriptionem propera. ego exspectationem ferre vixiam possum, et per eam adeo finio tandem hanc tam loquacem epistolam: teque a Bucretio tui obseruantissimo plurimum saluere ad extremum iubeo. Salue et a me, Illustris amice, et vale, vale: quod vtinam ex voto meo ita esse proxime cognoscam. Bononia. XII. Kal. Febr. An. XCII.
EPISTOLA III. ILLVSTRI DOMINO MICHAELI FORGACZ.
QVod in abitu tuo proxime ominabar, Illustris Baro, id nunc, postquam Patauio et ipse discedere cum sodalitio meo necessum habeo,
page 11, image: s011fata implerunt fortassis, vt numquam visuri inter nos ampilus eo die fuerimus digressi. Bononiam ecce me nostri secum abstrahunt, quo volens simul nolensque sequor. Volentem sane spes facit valetudinis, quam recuperare pristinam in hoc aere non posse multorum sententia meaque adeo ipsius opinione videor, eo mutato commodius reficiendae recipiendaeque: faciunt item alia, quae me hic [orig: hîc] perpetuo sunt a studiis solita detinere. Nolentem vero, nihil aliud praeterquam quod tuo congressu, aspectu, colloquio, omni denique voluptate illa, quae Patauium mihi, postquam tuus esse coepi, sola commendauit, in posterum omnino mihi carendum esse video. Dolebis, nisi tuum non recte forsan ergame animum cognoui, dolebis ipse quoque aliquantulum, ita de im prouiso nos distrahi, locorumque et si non magnis, tamen acerbis spatiis diiungi. Sed quid faciamus? Mutare id nunc quidem in nostra non est manu. Neque autem reuidendi etiam spes plane forsan decollauit: et praesentes tamen si absentes, mutua inter nos memoria semper erimus: quod de me quidem affirmare tibi sancte possum, de te sperare certo debeo. Vidi enim, vidi, reque ipsa sum multoties expertus, quis in me affectus tuus, quam tener et tenax amor. vt eum profecto vel minui vel occidere vnquam posse religio mihi sit maxima vel leuissime suspicari. Verum hoc sermonis genus prolixius nunc apud te neque prae dolore neque prae temporis angustia possum, et si possim, cum vtrumque nostrum aspicio, non opus iudico persectari. Iam iam auriga vocat,
page 12, image: s012et scandendus currus est, itaque hic [orig: hîc] mihi abrumpendum: quod non facio tamen, nisi quae sunt etiam necessario significanda, breuiter subiunxero. Libros tuos, quibus per absentiam tua vti fruique summa humanitas nobis concesserat, Senecam, Arrianum, itemque Lexicon apud nostri Collegii Bohemicum Consiliarium, Melchiorem Cremerum deposui: a quo, vt redieris, statim recipies, gratiasque et pro hoc et maioribus aliis qua officiis, qua beneficiis habebis. In Senecam notas et obseruationes tuas, iam, pridem mihi promissas, et si quid in authores alios habes, habiturusue es, quibus debeo precibus contendo a Magnificentia tua mihi commumces et Bononiam prima [orig: primâ] occasione transmittas: adeoque frequentissimis nos literis, quandocunque poteris, inuisere digneris, qui respondere plenissime ad tuas vno vterque ore promittimus. Bucretius meis verbis officio sissimete salutat: rogatque si quid Roma tecum attuleris eius generis, de quo proficiscentem monuit, perferendum ad se cures. Curabis vero, si aliter non poteris, per Cremetum illum nostrum, cui de totare nostra forte exactius constabit. Ab eodem de valetudinis meae omni ratione, quam explicare ipse iam nequeo, prolixissime cognosces. Plura vetor. Salueant tamen a me sodales tui siue rectius comites nunc dixero: et tu salue ante omnes, Nobilissime Baro, Princeps Iuuentutis nostrae, sic Musarum, vt Acidalii tui corculum: mi carissime inquam salue et vale, vt saluum valentemque ex periculoso itinere Patauium nostrum, sed heu olim
page 13, image: s013nostrum, te reducem Diis bene iuuantibus propediem excipiat.
EPISTOLA IV. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
HVmanitatem antea tuam, Pinelle Clarissime, solam praedicaui: nunc cogar etiam benignitatem. cuius in laudes me non diffundo tamen hisce literis, quando includere iis, quae velim, omnia non possum, conditione iniqua temporis exclusus. Hoc tantum, gratias tibi quas debeo, quas possum, si possum modo eas, quas debeo, vel si quas debeo, non possum, eas saltem quas possum, ingentes sane, et profecto immortales ago pro nupera ista officii promptudine, qua vix desideratum postulatum que a te impetratum statim abstuli Francofortensium indicem nundinarum. Eum ecce ipsum cum his gratiis nunc remitto. Sed incredibilem, mihi crede, dolorem capio, non posse tuam istam eximiam benignitatem pari officiorum promptitudine non exaequare plane dicam, sed aliqua saltem ex parte remunerari. Petiistia me nuper emendationes in Plautum nostras: quarum tibi communicationem denegare, si negare me ingratum volo, nullo pacto queo: polliceri autem in, futurum, aut praestare in praesens, si verum audire vis, non scio qua ratione possim. Coram tibi dicere, memini, eatum descriptum omnino me nihil habere, sed ad oram saltem mei libri quidquid
page 14, image: s014obseruarim, annotasse. Quod si iame enotare ordine et describere tentem singulas, bimestre mihi spatium in eam solum rem, vt nihil interim agam aliud, impendendum sit. cuius tamen etiam temporis iacturam facere tua caussa non recusem, nisi mihi ea nunc in manibus sint, quorum intermittere tractationem aut differre sine maxima studiorum meorum fraude nequeo. Illud tamen, quod potero, si tibi placere sensero, faciam vt quotiescunque dabo aliquid ad te literarum, adiungam semper aliquid ex isto Correctionum censu. De hoc vt fieri volueris, saltem indicabis. Mea omnia tibi tuto credi, id ego vero scio. Neque istis autem verbis opus fuerat, quibus sidem tuam mihi obstringeres. De ea quidem scelus ego arbitrer dubitare. Quin laudi etiam mihi ducam, si quid mearum commentationum per te in aliorum manus veniat: tantum abest, vt aliis communicari a te porro aut metuam, aut nolim Neque enim quidquam communicaturus esses tu, nisi probares. probari autem a te mea, quidni laudem ego et decus mihi censeam maximum? De valetudine mea quod sollicitus es, mihi gratum, tibi nunc paullo eam meliorem audire non minus erit gratum. Exercitia suades, et conuersationem amicorum: neutrum negligam; altero quidem vtar ita saepe et iucunde, vt multum eo sperem ad ipsam salutem proficere. Erit enim propediem, vt ad domesticam consuetudinem me adiungam optimi viri Ascanii Persii: cuius me amicitia [orig: amicitiâ] cum donasti, maximo
page 15, image: s015bono, thesauro imo preciosissimo donasti. Etiam ad illum commigrabi vna mecum noster Bucretius, a quo salutem tibi iussus sum dicere officiosissimam. Vale praest antissime Vir, et Acidalium tuum, quando inter eos iam numerasti, quos carissimos habes, porro etiam illis ascribe, quos tuae Virturis et Doctrinae cultores obseruantissimos experiris. Bononia [orig: Bononiâ]. IV. Kal. Ianuarii Anni ineuntis XCII. quem tibi felicem illucescere voueo optoque.
EPISTOLA V. EIDEM.
EGo vero, Clarissime Pinelle, cum reliquas Virtutes tuas cogito, admiror; cum humanitatem, obstupesco. Quae enim istae, Deum immortalem quae ista tanta humanitas! tene virummaximum, hominem tenuem, neque commendatione vllius rei in signem, atque eum insuper exterum, sic de nomine saltem notum, de facie quoque notum tibi cupere? sic vixdum cognito fores tuae amicitiae vltro aperire? sic intertuos non admissum, sed accitum non beneuolentia [orig: beneuolentiâ] tantum, sed beneficentia quoque complecti? Nam (o humanitatem inauditam!) non tu contentus adiunxisse tibi ipsi, etiam aliis porro adiungis hominem obscurum clarissimis minimum maximis, vix semidoctum doctissimis, atque vt paucis absoluam, pene nullum iis,
page 16, image: s016qui sunt instar omnium. Qui [orig: Quî] enim minus ita, aut qui [orig: quî] potius loquar de diuino illo atque vero [gap: Greek word(s)] Mercuriali? cuius meritissimo, vti Dei alicutus, sanctum apud omnes nomen, apud me iam sacrosanctum, atque omni diuinorum cultuum honore venerandum. Qui [orig: Quî] etiam aliter de Viro praestantissimo Ascanio Persio? cui ex tua commendatione ita quidem me carum esse sentio, vt nihil opiner esse posse, quod non ille mea caussa velit. Qui [orig: Quî] denique potius debui de Vlysse, non Homerico illo sed prudente magis, nec [gap: Greek word(s)] tantum, et qui [gap: Greek word(s)] , sed et [gap: Greek word(s)] , qui [gap: Greek word(s)] , nec vidit solum et nouit, sed et possider? Nec enim qui virum viderit audieritque, simul Musaeum illius inspexerit, aliter pronunciare quisquam poterit, quin et hoc Naturae theatrum, et illum ipsum interpretem eiusdem et consiliarium indigetet. Iam vero me quidni [orig: quidnî] paene nullum dicam? qui ita mihi nullius rei praeclarae conscius sum, vt nisi quod sum, amplius me nihil esse intelligam. Atque hoc in loco, si fas sit, grauiter ego te accusare possim, qui inter summa alia beneficia, vna me tamen etiam iniuria grauissima [orig: grauissimâ] affeceris, ea quidem de Virtute atque eruditione mea apud Viros clarissimos prolixe praedicando, quorum modo non partem in me aliquam, sed ne vmbram quidem, ipse agnosco. Sed et hoc incredibilis tuae humanitatis argumentum est, quae cum in amorem mei te primitus impulit simul eum esse me tum quidem tibi persuasit, nunc vero etiam aliis persuasum
page 17, image: s017it, qui esse quamquam vnice studeo, futurum me tamen vix sperare audeo. Quidquid autem hac in re vel est vel erit; gratias tibi pro humanitate ista diuina, a cuius fonte, quando omnia me in tua merita scaturiunt, merito sane haec ipsa sub illa [orig: illâ] complector, gratias tibi in quam habeo agoque, non quantas quidem ego vel per angustiam meae mentis habere, vel per tenuitatem oris mei agere possum, sed quantascunque quomodocunque et habere et agere debeo: hoc est, et quantus bonorum auctor tu ipse es, et quanta ipsa bona sunt, quibus me donasti. his autem maiora (quid enim illis viris sub Sole maius?) nulla bona vsquam sunt. Atque hic scriptionis meae finis praecipuus erat, pro tantis beneficiis vt tam gratum tibi animum meum declararem: quod quidem etiam facere citius debui, sed moram hanc pariter et neglecti officii culpam satis puto Bucretius noster excusauerit. Cui tamen excusationi et virium et fidei multum accedit a valetudine mea, vsque adhuc dubia, languida, et quam neque dum cessat febris per aliquot dierum interualla semper rediens miseris modis affligere. Quae etiam caussa est, vt iam quod antea certo mecum statueram, quodque tu coram et per literas ad Bucretium nuper me hortatus es, in Plautinis nostris conscribendis properare, iam vero de edendis certi quidquam in hoc loco sperare, vel mihi vel aliis polliceri nequeam. Sed quidquid de meorum editione fuerit; de alieno
page 18, image: s018rum hic [orig: hîc] mire sum sollicitus. Video enim ad esse iam illud tempus, quo Francofurtensium nundinarum Indices ad te perferri solent. quorum desiderio sum accensus eo acriori quo minus eorum heic [orig: heîc] copiam haberi posse audio. Itaque etsi tibi oneris quidquam imponere, aut petere omnino tale quid a te vix audeo: tamen incredibilis haec mea sitis cogit hoc quibus quibus precibus tecum agere, vt ex iis vnum illud caput, quo Philologa et historica contineri scripta solent, describi per famulum aliquem et transmitti ad me qua prima poterit occasione cures. Obsecro te et resecro, si rogari te quidem tam vehementer humanitas tua paritur, libera me hac solicitudine, exple hanc sitim, quod sine incommodo tuo fieri poterit: fac accedat hoc officii genus ad reliquorum beneficiorum cumulum ingentem, cuius onus, quod mirari sane liceat, quo me grauius premit (et iam ita me premit, vt sub eo vix incedam) eo facilius a me iucundiusque fertur. Ad extremum, salutari a me velim cognatum et familiarem tuum Dn. Paullum, tum deinde, si forte occasio erit, Cl. Massariam, et Riccobonum: quorum magnis etiam in me beneficiis literas hoc genus debeo, persoluere tamen hac eadem vice non queo, et adeo reiicere in occasionem proximam cogor. Vale Vir praestantissime, et qua me semel humanitate tibi adiunxisti, ea porro arctius arctiusque deuincire perge.
page 19, image: s019
EPISTOLA VI. IOANNI CASELIO.
ETsi cum Bucretius noster scriberet, me, Cl. Caseli, scribere nihil necesse videbatur, quod quae te scire vellemus, ex eius literis omnia satis intellecturus esses, commictere nolui tamen, neque vero etiam potui, vt absque meis illius vnas legeres: visumque mihi potius est, inanes ad te quam nullas mittere. Nam et hae inanes plenae tibi erunt earum rerum, quas tu nosti iam antea quidem, cognosces tamen non illibenter, imo etiam recognosces cum magna voluptate. Obseruari te et coli scis a me sincere: doluisse in abitu vidisti me acerbe: carere vultus et sermonum tuorum Gratiis cogitare facile potes esse mihi aegerrime: haec tamen omnia vel ex superuacuo me scribere, te legere quidni cupias, vt quae fieri opinaris, fieri videas manifesto? Sed parcam ego tamen multis ea verbis ostendere, ne inanes literas inani commemoratione faciam inaniores. Nam et scio, iucunda quae hauseris, cum regustare lubet, delibata saltem, non ingurgitata videri iucundiora. Et sane vel hoc signum tibi, satis est eorum quae posui omnium. Nunc si de Italia me interrogas; libere tibi respondeo: Italiam in media non video Italia. De studiis itidem si quaeris; audacter aio, coli ea rectius et melius in omni
page 20, image: s020Germaniae angulo, quam in his ipsis Musarum adytis. nec video qui [orig: quî] proficere magis possim in hoc quam Transalpino aere. AEstus hic [orig: hîc] valde mihi inimicus: inimicior Critica scabies, quam nihil est, cui possim adfricare. Alexandrum nostrum exspectamus, nescio an frustra, frustra quidem non vereor, ne verendum sit, vt frustra. Ad eum has literas oro vehementer quamprimum vt perferri cures. Per auunculum Schulenburgium commode mittentur. Vale et Salue SOL VNE IN CASSEIA. Hic enim abortiuus [gap: Greek word(s)] in itinere mihi natus est: quem mitto ad te, vt animes aura tuae humanitatis et beneuolentiae, qua me ipsum.
EPISTOLA VII. IOANNI CASELIO.
NOn audebamus, neque vero aequum arbitrabamur, idem nobis apud te iuris vsurpare, quo tu, Clariss. Caseli, apud nos meritissimo semper vteris: vt literis vnis duo responderemus, quando tu duobus vnas saltem misisses, quae vnae tamen vtrisque satis facerent, nec vnae viderentur, cum bini pariter legissemus: imo enimuero quae duplices magis essent, quam ipsi nos, qui vnis animis lectas vno affectu complecteremur, vno studio foueremus, qui denique et alias [orig: aliâs] vni sumus, et vniuersim iidem esse ac videri omnibus cupimus. Dandum enim hoc
page 21, image: s021est praeter caetera occupationibus tuis, qui eodem nihilominus in vtrumque animo es, nec alterutri alterum postponis, et eo ipso quod vnas velut vnis scribis, vnum te esse duobus ostendis. Nostra vero alia ratio est, quam ignorare non possumus, nisi te simul ignoremus, et nos ipsos non nouerimus; et libenter, imo vltro sequimur, quo ab illa duci videmur. Quod si et illa ipsa, quae est, ea non sit, non possim tamen ego, nec animus ille meus tibi, vt suo cuidam numini deuotus me sinat, vt Bucretio loquente taceam, quamuis cum illo et in illo loqui videar et ipse. Neque nunc potui, cum ille calamum apprehenderet, quiescere. Cogitabam enim ita; quamquam idem forte vterque certe eodem animo scripturi essemus; non id futurum tamen eadem manu. quod si posset; nihil intererat, vter potius nostrum scriptionis isto munere fungeretur. Nunc quod praestare pro vtroque alteruter potetat, cum vterque sibi depostularet, cedere neuter alteri sustinuit; atque iucunda aemulatione (puto tibi non minus, quam nobis) dum vterque pro se nititur, arripuit vterque, quod altetutti debitum, et communi inde iure communiter vtrinque fruimur. Sed ego illi relinquo tamen, quae vtrumque nostrum pariter: quae me solum proprie attingunt, eamihi sumo saltem, vt meam tandem in hac quoque contentione pristinam modestiam agnoscas. Nunc extra iocum: quod de memoria promissi tui mones; equidem teneo, neque consilium detrecto. Cupio inquam satisfacere, et cupii semper: non potui hactenus, neque
page 22, image: s022possum etiamnum, quod quomodo, nescio, Genus scriptionis apud me non inuenio: gratulatorium, an supplicatorium, an quod aliud. Si ex re mea adhuc statuis, doce me quaeso, et quid putes, clarius explica. Quamprimum sciero, tantum valere apud me videbis auctoritatem tuam quantum debet eius, cui omnia ego et meipsum debeo. Nec scio, quae plura in hac rem alia respondeam: neque id quod posui pluribus verbis persequi necesse arbitror. Intelligis me et totum negotium optime, et quod consultum maxime iudicabis, pro voluntate in me tua praeclarissima vltro indicabis. pro qua ego gratias tibi immortales habeo agoque, et si potero vnquam non referre dico, nam id supra conditionem et ingenii et vitae meae, sed referendi cupiditatem, quae mihi vt sola relinquitur, ita maxima est, quocunque genere gratitudinis ostendere; faciam profecto, vt animum tantis et tot beneficiis debitum, non modo non defuisse mihi vnquam, sed supe fuisse etiam semper, omnes manifesto intelligant. Tu saltem hanc in me beneuolentiam, perseueta: ego me illa non indignum, cum Deo, praestabo. Studia mea nihil, aut parum promouere videtur Italia. Neque hoc sic accipi velim, vt quod initio, cum primum aduenissemus, noui et rudes hospites ad te perscripsimus. Nam sane habet illa suas laudes, neque minimas literarii studii: et ego non eius frontis, vt negem plane vel quod liberiuscule olim negaui, acrius et audacius etiam nunc pertendam: sed nosti ipsetecum et fateri tibi omnino cogeris, quam
page 23, image: s023non ad illum Phoebum liberaliorem, et Musas nostras ingenuiores, quarum ab amore cultuque nullus me Mercurius aut AEsculapius potent aut posse debebit abstrahere, etsi certe nunc detinent ab ipsis. Nam quod earum domicilium hoc constituunt: o aut me supra talpam coecum. aut illos supra Argum argulos acutosque qui quod non est, etiam illud tamen vident. De me etenim; profecto (patere obsecro me hoc libere promere, quod premere non possum veri illias Phoebi et Germanarum sororum vsque adhuc nullum, nullum inquam certum, etsi et oculis et naribus venaturam diligentissime feci semper facioque quotidie, vestigium aut videre aut odorari potui. In posterum quid inuenturus sim, nescio: voueo quidem, sed id magis tamen quam spero. Verum enimuero de his desinam ne plus meo tribuere quam aliorum iudicio videar. quod abest a me tantum, quantum in hoc iudicio, aut ego, aut qui contra sentiunt, a vero absumus. Vnus mihi inter alios grauissimus dolor est libris carere, quorum ope, ad quae tu me studia potissimum vocas, in iis pergere, et hac Musaea velut aura afflatus velificari etiam ingenio possim, quo naturae procliuitas impellit. Sequor tamen, quo vsque licet: et nuper, haud scio tamen, iuuenili potius temeritate, an certo consilio, certe quidem nulla ambitione, Velleium Paterculum, qui forte in manus primus mihi aduenienti venerat, cum Notis quibusdam Criticis (hei mihi, vt [gap: Greek word(s)] tuam vereor!) edidimus. de quibus mentionem proxime Bucretium
page 24, image: s024facere memini. et vidisse iam forte obtigerit, cum haec legeris. Mittere enim exemplar quod discupiebam hercule, non licet. Praeterquam enim, quod alias [orig: aliâs] fasciculos grandiusculos incommode est curare, etiam per nunc non possum, qui has curat gratuito, vt ei onus aliud addere non debeam. Si tamen vidisti, aut vbi videris, cum venia adolescentiae nostrae videbis. Nec longius apud te excuso. Erat mihi animus, idem tentare de Apuleio, etiam de Seneca Tragico, in quibus, inter caeteros auctores alios, emendationes sunt nobis plusculae: sed morantur et impediunt typographi, quibus non maior, quam reliquis his nostratibus istarum rerum cura. Sed tamen et tuum iudicium cum consilio exspectabo. quod vereor quale de hac editione futurum sit. Etenim vel mihi ipsi nunc displicet (quid enim dissimulem?) nedum vt placere vllam partem aliis posse videatur. Sed nimium longus hic garritus est. Familiares omnes tuos, nominatim vero Memmium suauissimum humanissime saluere cupio. ad quem literas de his aliisque rebus itidem volebam; non poteram, caussa [orig: caussâ], quam paullo ante dixi, ne hunc, cuius beneficio nostrae curabuntur, onerarem. quod vt cauerem, arctius quoque et densius me vides, quam pro solito, scripsisse. Vale Vir Clariss et me tuae Virtutis et Eruditionis obseruantem patere tuae beniuolentiae perpetuo esse commendatum: commendatum inquam denuo me vna cum Bucretio nostro: quibus in summa concordia vnum hoc certamen
page 25, image: s025est, vter te magis colat, obseruet, imo etiam (non enim spernes hunc quoque affectum) amet.
EPISTOLA VIII. ILLVSTRI DOMINO MICHAELI FORGACZ.
TErtias ecce has tibi do, Magnifice Domine, quibus amoebaeas a te quotidie exspecto. Priores quidem redditas tibi certo scio. de binis dico. nam tertiae quas extra num erum habeo, perierunt. id quod proximis tibi questus sum, et earum damnum nouis prolixisque admodum resarciui. An vero tibi rescribere non libet, non vacat? Quidni vero libeat? qui mihi quidem priorum tarditatem frequentia [orig: frequentiâ] deincepste compensaturum vltro sis pollicitus. Quomodo autem nec tantillum vacet, vt scriptioni des vel horulae quadrantem? Negotia tua, hoc est assiduae in grauioribus studiis occupationes, amiculo aliquantillum temporis dari non aegre sane patiantur, modo et ipsa valetudo: a qua vnam apud me inuenio iustam silentii tui excusationem. At Dii melius tibi, mi carissime Forgaczi! quos ego de salute tua assiduis votis sollicito et fatigo. Nec alia subiicitur aliunde acrior desiderio meo literarum tuarum flamma, quam quod de valetudine et omni statu tuo cupio ex te cognoscere. Durare,
page 26, image: s026mihi crede, prae hoc desiderio vlterius non possum. Tu fac, vt quam primum absoluas pendentem me, et liberes omni sollicitudine, quam vltro silentio obstinato tuo mihi cumulas. Si quid et grandioris fasciculi vna ad me missurus es, opportunam habes nunc occasionem. Alexander Hake meus, qui cum Patauii vixisse me et viuere hic [orig: hîc] etiam non ignoras, rerum suarum caussa Venetiis aliquot dies nunc agit: ad quem commode, sed statim vbi has acceperis, mittes quidquid ad me perferri voles. Habes opportunitatem, quam minime negligendam tibi arbitraberis. Ego quamprimum tuas habuero, copiosissimis meis vices tibi referre cogito. Nam argumenta vel plurimum Epistolarum sane iam nunc parata habeo: quae et augebis tu, si de quaesitis proximarum docere me volueris. Optime et maxime amicorum meorum vale: tuumque Acidalium beare tuis litetis propere propera. Bucrerius tibi salutem: ego sodalibus item tuis [reading uncertain: print blotted] , quotquot me nouere, omnibus. Bononia [orig: Bononiâ] festinato: cum in cymba iam alterum pedem haberet Alexander meus cui has dabam, et eminabar, si vacuus a tuis redisset me aduentitiam ei paraturum istis esurialibus feriis, qua ventrem inanem ita non expleret, vt ipse mihi manus fasciculo tuo non expleuisset. III. Eid. Februarii. A. XCII.
page 27, image: s027
EPISTOLA IX. ILLVSTRI DOMINO MICHAELI FORGACZ.
SEro mihi tuae, sed tamen aliquando tandem redditae sunt, amicissime Forgaczi: quas fuisse gratissimas, nihil est, quod scribam. Quidquid enim a te veniat, ita sit: qui [orig: quî] aliter hae, tam anxie desideratae, tam diu exspectatae? Itaquae exsultaui gaudio, cum eas primum viderem: ac deinde raptus eodem gaudio velut extra me ipsum fui cum perlegerem: postea etiam diu non compos mei, cum pellectas ruminarer. Nunc quoque dum rescribo ad easdem, nescio quod oestrum me agitat incredibilis cuiusdam ac plane diuinae voluptatis. Interesse mihi Iouis concilio videor, ac cum Diis vagari in cacumine Olympi, in ipso, vt cum Apuleio meo dicam, solo aetheris et fastigio hiemis. Ita me beasti ac paene immortalem fecisti, mea Hebe: qui ego quidem certe ero, si tu ista porro. Deus enim profecto sum, si perrexeris istud literarum [correction of the transcriber; in the print literatum] tuarum nectar saepiuscule mihi propinare. quod te oro quaesoque facias, et quando vnus, atque adeo nunc isto vno modo potes beatam vitam Acidalio conciliare, indulge mihi vacationum tuarum aliquam partem, vt cum aliud non ages, hoc agas interim, quo agere nihil maius poteris (ad meas quidem; non enim tuas etiam, in quibus minimum illud rationes si respicias) ac creberrima scriptione dulcedinem mihi tui amoris gustandam perfruendamque largiare, sed vt ad has redeam, quas nunc misisti: in iis cum omnia supra omne mel iucunda, tum ea praecipue parte qua erant amariusculae, suauitate tamen superarunt non mella tantum fauosque
page 28, image: s028cuiuscemodi, sed quidquid omnino suauitatis nomine vsquam commendatur. Reprehendis enim me et obiurgas, in quo est ex ipsa natura rei aliquid acerbitatis: sed mihi hoc ipsum reprehendere tuum ita visum est dulce atque amabile, vt quidem isto genere culpari a te perpetuo malim, quam ab aliis vnquam vllo modo laudari. Itaque etiam, quamuis excusare me possim magna quidem ex parte, et pluribus rationibus, nihil tamen affero contra istam ipsam qualemcunque reprehensionem, ne simul delibare aliquid cogar ex eius suauitate, maloque plane totam admittere, quam huius vel tantillum amittere. Malo me, inquam, illa [orig: illâ] fateri dignum, quam ista [orig: istâ] facere indignum: adeoque alteram sustineo probare, ne alteram necesse habeam reprobare. Quin et sentio denique tecum contra me, damnoque factum meo ipsius indicio, et sic pronuncio ex animi sententia. Amor fictus in illa delicata verba submittitur. Amicitiae cultus ingenuus est, Alba velamina, non segmentati amictus fidem vestiunt. Quo iste altus reuerentiae gradus? Amari inuicem potius est, quam suspici. Relinquamus verborum blanditias nouis interse amicis. Illos iuuet alterna honorificentia vsque ad fidem foederis. Nostra caritas abdito pectorum reconditur. Ipsa habitatio cordis in operto est. Inde me tua cura respiciat. Verum haec satis ad istam partem: de qua cum statuissem vel nihil dicere, nescio quomodo prouectus sum, vt tam multa dixetim. Nunc
page 29, image: s029quod de valetudine porro scribis, quantum mihi attulisse gaudium putas? Dii te tuentur, Diis pietas tua Curae est. porroque erit, vt spero et opto. Nam lienis reliquus tumor facile deinceps iam debellabitur assiduo vsu cerati illius, quo te adiutum plurimum sensisse scribis. Ita enim censet Mercurialis noster: cum quo locutus heri sum de tota morbi tui ratione. Is Saxoniae opera quod constanter vteris, valde probat: neque dubitare ait se quin optimum in eam rem praescriptum ab ipso cerati genus. vt requiri aliud a se nihil sit necesse. Et quia scribis, deposuisse illud, quia cutem oblaeserit, repeti idem vult, reparata cute. Nihil enim interesse arrodi illam, quin vt noceat tantum abesse, vt iuuare potius existimet. Medicos quippe et vltro aliquando magnis molimentis id agere, vt abrodatur. Maximam vero in eo repetendi rationem, quod manifestum inde iam antea adiumentum. Aliis quidem medicationibus omnino abstineri vult: quod seruare te quoque et seruaturum iam pollicitus es. Vnum tamen idem, si adesset tibi, suasurum profitetur, in quo positam vniuersi huius morbi curationem, et ipsam sanitatis tuae summam non dubie arbitretur. Scin' quod istud medicamenti genus? hoc plane, quod Bucretius noster ita commendare tibi solitus, chalybem praeparatum. Eius vsum sub hoc verni temporis initium fore omnino commodissimum, nisi tamen alia sint, quae obstare videantur,
page 30, image: s030quorum diiudicationem a praesenti medico pendere. Haec mihi ille Clarissimus Medicorum: qui te amat profecto, vel ex ipsa Lipsii publicata pridem inter alias epistola: curam vero tui etiam habet nunc ex meo sermone, quo quae inter nos mutuo iactata de te alia, neque scribere mei, neque legere tui pudoris est. Ego quod innueras, in eo probare tibi officiorum meorum, quae vtinam a me proficisci alia maioraque possint, promptitudinem solam volui: et hanc si opus est, offero denuo vt vtaris, in quacunque re prodesse tuis rationibus existimabis. Idem Bucretius facit, de quo ita senties, deuotum nomini tuo, et velle omnia, quae in vsum tuum sunt: dolere quod per absentiam nihil nunc eorum necessario tuo tempore possir. Doleo vero et ipse, multoque tanto magis, quanto magis merito, nihil in me ipso omnino esse, cuius ad restituendam valetudinem tuam, vel si per absentiam veter, vsus tamen vllus tibi sit. nisi forte ex Plauto, et illo meo grege suadere tibi vtiliter aliquid possim: quod hercle et videor posse, si iocari modo tecum in hac re licet et salsum Plautini illius Palinuri dictum in te dici pateris: Ambula, id lieni optumum est. Mihi quidem hoc a ludibundo seruo dici passus sum, nec sine magno fructu valetudinis meae; vt adeo censeam, ex nullo me Plauti loco plus vnquam profecisse. Quando enim nec ipse dum ab illis viscerum vitalium obstructiunculis et oppressiunculis liber omnino sum, vtor quotidie moderatis ambulationibus et plerunque, si per coeli faciem serenam
page 31, image: s031licet matutinis: iisque tantum non ad corporis modo sed animi quoque ipsius vegetationem promouisse sentio, vt omnem valetudinem verculo illo aduentante propediem mecum in gratiam plane et bona fide redituram non leuem spem, imo fiduciam conceperim. Sed visne et ad ipsum lienis aestum ex eodem pharmacopolio depromam tibi medicamentum aliud Atque en tibi cataplasma, quod vel cerati tui vicem habere possis. Lucillius apud Nonium iubet, Ventrem a lienum aestu fouere, ex molito ordeo vti cataplasma. Experiri, si lubet, potes: quamquam eo profecto ludo haec ista profero, vt prolixius tecum garriam. Mea valetudo quae sit, ex superioribus satis, et ex his quoque ipsis super intellexisti. Hortaris vt curam eius diligentem agam: ego vero diligentissimam ago: sic item excolere animum, vt et corpus non negligam: ego vero corpus nunc maxime colo, animum ipsum ferme negligo. Si ita lauream, de qua tu scribis, consequi potero, facilis equidem via, sic vt videri possim iam consecutus. In Senecam quae toties flagitaueram, misisti tandem: sed Dii boni, quam parce, et non ad meam spem! Itane vero auarus es horum munerum, etsi apud te vilium: mihi quidem nulla potes maiora dare. Thesaurum ego aliquem ingentem exspectabam, et iam non manus ei, sed sinus totos pandebam: tu ecce porrigis quod vix primoribus digitis teneam. Sed praeter hanc frustrationem etiam fraude me quadam, si fas dicere, circumuenisti. Non enim ex plurimis tantum paucissima, sed ex maximis
page 32, image: s032etiam minima quaeque et ea ipsa curiose admodum selecta semittis; prorsus vt appareat, inuito tibi extortum et maligne solutum munus, vti quidem ab auaris solet. At tu mihi, meministin? omnia vt ego postulaueram, minima maxima pollicitus fueras. Qui [orig: Quî] factum vt fidem non seruaueris? Ego apud te, ne tu alia non habere te praetendas, et fraude fraudem excusare postules, ego, inquam apud te, et dictum putato tibi, vt scias olim, scire me, quae nunc dissimulas, maiora multo et plura vidi, quae vt sermonibus tum solebas, ita literis iam communicari volo. Ita dico, audacter et libere quamlibet, volo: nam et tu velle debes. Promissa enim et debita mihi flagito. Certe aut non promisisse toties, aut soluere sine fraude, non enim dicam et sine mora, quamquam in hac ipsa quoque fraus aliqua, debuisti. Quid autem porro tricaris? Reliqua accipies, inquis, vbi prius ego aliquid tuorum. Huc mihi denique redis? an hanc tum inter posuisti condicionem, cum promitteres? Sed et ego nuper aliqua promisi. Noli meam caussam cum tua sociare, cuius tam est diuersa ratio, quam tu facto diuersus in hac re a verbis. Nosti ipse, ne ego longius hic [orig: hîc] insista [orig: insistâ], et acrius me defendam forte, quam te modo impugnaui. Solue, solue tandem: aut Praetorem exspecta proxime et suspensum capiti tuo libellum. Non differo amplius, non protollo. Miraris hanc vehementiam meam et properationem? ego pol magis tuam lentitudinem. Sed festinandi mihi quidem caussae: tibi morandi quae esse potest? Parata enim sic omnia, vt nihil impediat,
page 33, image: s033dummodo enotare lubeat. Quae lubido te vt capiat aliquando, oro ad extremum obtestorque te, da mihi te volentem propitium, ne necesse habeam, obtundere saepius aures tuas vanis istis precibus, et fusis toties ob rem tam apud te nullius precii, vt mirer equidem, non prima statim compellatione iamdudum abstulisse. Si abnuere perges, ego instare contra non desinam, sed donec auferam tandem. Clamore magno et mulcum flagitabere, pipuloque per omnium ora differere [orig: differêre]. Proinde vide quam molesto cum homine et importuno res tibi sit: quem nisi vltro absoluere properas, ita odiosum porro senties, vt ingratiis ad satis faciendum cogare. Spero vel metu tanti mali praestabis proxime, quod sponte pridem debuisti. Quin auguror et Hakium meum allaturum illius generis aliquid: quem vacuum quidem a te redire, tanta oblata occasione, minime patieris. Vae illi, si spem meam tu fefelleris. Exspecto anxie, et quo illius aduentus propior, (esse enim in reditu iam opinor) eo crescit magis desiderium meum. prae quo ipso neque possum plura nunc, et quanquam restant etiam de quibus tecum agam, cogor abrumpere scriptionem, et differre post reditum ipsius. Haec interim habe ad tuas, quibus altero statim die quin responderem, nullae occupationes, et si magnae his diebus et praeter solitum, potuerunt a me impetrare. Salue a nobis et vale, cum omnibus tuis, Praestantissime amicorum. XI. KL. Martii.
page 34, image: s034
EPISTOLA X. AD EVNDEM FORGACZIVM.
REdiit tandem anxie exspectatus Hakius meus, et Diis ab illo gratiae, quod non absque literis tuis. Sed quid quereris, aut quid gratulare tibi potius de interitu priorum? Illae vero saluae: et dii nolint, vt quid quam tui ad me pereat. Tu tamen periisse scilicet gaudes, mi optime Forgaczi. Sed qui [orig: quî] ita gaudes? quiane priuatus eo pacto sim tuis in Senecam, quas tu vocas, nugis? O te (non enim possum, quin dicam) malignum datorem! Vix dederas tandem aliquid eorum, quae tantopere ego omnia flagitaram: nunc fortunam idipsum eripuisse iterum mihi laetaris. Apparet manifeste, nec tu quidquam diffiteris, quo animo dederis: quid dederis autem, proximis tibi satis et acriter et copiose explicaui. Addere nunc multo acriora et plura possem tanto maiore merito tuo: sed temperabo et respirare te patiar a priori reprehensione: daboque adeo tempus, vt emendes. Spero enim breui mihi satis facies coactus importunitate molestissimi flagitatoris. Non enim ego desistam: nec vel excusationem accipio tuam, qua [orig: quâ] munis te, nec preces, quibus rogas me, ne vltra vrgeam. Vrgeo enimuero ego, et tanto magis, quanto futilior ipsa tua excusatio. Quid enim affers? Plane inuita Minerua hoc studium tibi succedere. Vt dem
page 35, image: s035ita esse, quod nequaquam est: an ego huc te voco, vt studium et laborem ponas in inueniendo, in conquirendo? Inuenta iam et conquisita pridem vt communices mihi cupio. Nihil a te postulo nouum: illum veterem thesaurum posco, cuius gemmas olim mihi pulcherrimas aliquot ostendisti. Illud saltem laboris leuissimi sume tibi amiculi caussa [orig: caussâ], vt eruas e librorum latebris, in quibus [gap: Greek word(s)] istas absconsas nimium inuide iam diu detines. Cur autem inuideas mihi vlterius? Ego dignum iis locum habeo, vbi mihi reponam, imo vero et vbi omnibus exponam. Neque enim solus frui tam precioso bono cupio; aut aequumest. Scin vero et Symmachi mei dictum, in cuius per hos dies epistolis quasi haereticae prauitatis inquisitor acer fui? Quodam pacto, inquit societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta prius enuntiat. Et magnum honorem scis olim habitum oraculorum interpretibus, non minorem herde multo quam auctori ipsi. Sed hoc vereor, vt tu mihi concedas, pro ea, quae vtraque in te maxima est, vel modestia vel magnitudine animi. Nescio enim vtra harum vetitura potius sit, illa genus hoc laudis non affectante, ista vero etiam aspernante. Quin timeo etiam et solide timeo, postquam huius rei nescio quo casu feci mentionem, ne quam mihi conciliare omnibus modis studebam mittendi voluntatem tuam eam plane mihi nunc abalienarim. Necesse igitur, Ire iterum in lacrimas, iterum tentare precando, ne ista caussa fias in negando obstinatior. Fidem tibi do, solum fruiturum iis,
page 36, image: s036si non aliter voles. Me saltem noli priuare tanta voluptate, quanta si carere cogar, vitae mihi deinceps omnis voluptas nulla vnquam solida erit. Sed de hoc satis iam omnibus meis epistolis, et forte etiam nimis. Tu ne repetenda eadem porro mihi, vel audienda tibi sint, vtrique potes vnus, et voles, vt confido iam, praestare. Mitto igitur istud: atque alia, si quae restant, expedio. Quid autem et hoc scribam, nuntium de valetudine tua, optimae iam proxima [orig: proximâ], esse mihi iucundissimum? Non ignoras tu, quomodo me affici eo necesse sit, quem votis tam sollicitis exoptaui semper et exspectaui. Dii porro iuuent ac tueantur hoc caput, in cuius salute meae quoque salutis magna pars. Sed quid aiebas prioribus? abitum in patriam meditarite, et sacramentum militiae dicturum? Hui! lapides iam loqueris, non verba, quibus cerebrum mihi ipsum excutis. Et tamen alterum timebam sane, alterum ne suspicabar quidem. Tune enim exauctoratus Musis, Marti nomen des in posterum? iocati te crederem, nisi tam affirmate diceres. Et cum recogito, etiam in sermonibus olim iecisti aliquid in hanc sententiam: quod ego tunc nescio quomodo acceperim, nunc mehercule acerbissimo cum dolore recordor. Sed quid agam? Mihi tam non dissuadere fas, quam esset suadere superuacuum. Feram potius quando ita tibi sedet, et animum iam nunc erigam ad audienda celebrandaque praeclara facinora, quae tu pro patria fortiter ac reliciter patraueris. Nunquam tamen credam fore, vt non inter bellicos istos strepitus Musicae
page 37, image: s037quietis aliquid tibi vindices. Non ita leuiter habuerunt neque te Music, neque illas tu, vt diuelli inuicem vlla caussa vllo tempore possitis. Ante vero, quam iter (quod iam nunc tibi voueo auspicatum) ingrediaris, extremum vale cum extremis mandatis exspectabo. Etiam mensem vnum credo minimum istic moraberis: atque saepius interea literarum tuarum mihi copiam facies, quam rariorem postea fieri necesse est. Rariorem dico saltem: non enim nullam. quod neque tu committes, et ego sustinere nequeam. Qui [orig: Quî] namque illud aut tu velis, aut hoc ego possim? Dii amicitiae Praesides vt animorum nostrorum perpetuam coniunctionem, sic literarum inter nos vicissitudinem aliquam velint! Tu modo viam vide, et ostende mihi visam, qua commeare tuto et expedite scripta nostra possint. Sed hac dere et verbis pluribus et affectu maiore iis literis, quae proficiscentem te officii caussa deducent in viam, et ad Italiae fines prosequentur. Interea, vt dixi, frequentemus hanc operam et concesso temporis spatio bene vtamur. Bucretium pectoris mei Dominum, tui socium, quem delicatum esse, et [gap: Greek word(s)] putas, quia nihil ad te vnquam, nisi per Interpretem, negotioru moles et studiorum necessaria assiduitas facile excusat. Nosti hominis quotidianas medicorum Patauinorum comitationes: quas apud Bononienses nunc ita nunquam intermittit, vt respirandi vix vllam. cibi certe capiendi ferme nullam ipse sibi relinquat facultatem. Idem est tamen erga te, qui semper ab initio fuit neque
page 38, image: s038esse alius vnquam poterit, teque adeo obsecrat per fide et Candore, neue quid de se aliud suspiceris, neue ipse porro de animo tuo quidquam erga se mutes, Socraticus ille noster [gap: Greek word(s)] quem tu scite et veredicis, vbi se illatebrarit, nemo docere me potest. Ex Germania tamen intra paucos dies nuntium a Cl. Monauio spero, quem nihil eius latere censeo. De altero Sophista iam non miror. ita heic [orig: heîc] varia et incredibilia alia de ipso quotidie audio. Noua, quorum tu nos scientiores, quia vrbi AEternae propiores, arbitraris, aeque nulla accipimus. Ita altum heic [orig: heîc] silentium de omnibus rebus vt non in media Italia, sed remotissimo orbis angulo, quo fama penetrare nulla soleat, agere videamur. Esurialium mihi quoque et meis heic [orig: heîc] facta gratia est: ne tu Patauino priuilegio te nobis iactes. Etiam heic [orig: heîc] homines sunt: et seueriora saeuioraque omnia, quam pro re, alibi iactantur. Sed quod oblitus paene fueram, in proximis ante has literis quid mihi de Senecae Parisina editione ingeris? Ais te isthic [orig: isthîc] non inuenire, et hinc petis. Quomodo ist hic non inuenis? quomodo hinc petis? Mirari subit, et vero etiam sequius aliquid suspicari. Nonne cum ipsam tu iam olim habes? habes vero, et ego a te, memini, vsus sum. An vero cui tradideram in abitu meo, is tibi librum non reddidit? Dixi tibi in literis, quas proficiscens reliqueram, homo qui esset, a quo repeteres, de cuius equidem fide, sic me Fides amet, ego mihi dubitandum minime putabam. Sed neque nunc dubito, etsi nescio
page 39, image: s039quid credam, quando caussam comminisci nullam queo, cur Bononia librum alias istum ipsum tu, et istis ambiguis verbis, et ista literarum parte, requiras. Nihil hic [orig: hîc] istius generis et fi cum Pataumis bibliopoliis compares, videri haec tibi nescio quae barbarorum scriptorum stabula possint. Obsecro te, quamprimum clarius scribe, vt liquido rem totam sciam. Mea quidem fides apud re in dubium nequaquam venerit, si ille, cui credideram, fraudem aliquam frausus est. Verum profecto minime dum hoc puto: et si quid est maxime, hominem adhuc habes Patauii, a quo repetere tua commode possis. Doce, doce me: et si frustra suspicor, tuam partem et illius partem ignosce mihi. Scire autem omnino cupio, quid quid est. Vale et me tuum habe, quisum plane tuus
Valens Acidalius.
Bonon. V. Non. Mart. An. XCII.
Salutant tecum omnes tui, quos gaudeo pariter et meos.
EPISTOLA XI. JACOBO MONAVIO.
IAmpridem meae partes erant, Cl. Monaui, quod neque nunc diffiteor, neque antehac semper aut ignorare potui, aut dissimulare volui, vt aliquid ad te literarum scriberem, et in obseruantiae meae aduersus illustrem nominis
page 40, image: s040tui claritudinem qualecunque testimonium, et indicium simul grati animi pro illa eximia, qua me hominem non tibi penitus ignotum quidem, sed obscurum tamen et vilem, neque vilare tantum boni meritum complecteris, beniuolentia. Et ego vero saepiuscule id volui, tentaui etiam aliquoties: cum semper nescio quid interuenit impedimenti, vt suspendere vlterius vel destinatam, vel coeptam iam scriptionem ingratiis meis cogerer. Nam aliam, primam illam huius morae caussam referre nunc, postquam peruici vt auderet, et vt vellet semel induxi animum, nihil est necesse. Luctatus enim (dico tamen, vt neque hoc dissimulem, neque velle dissimulare quidquam videar) Luctatus aliquandiu cum pudore meo sum, antequam impetrarem, audaciae sibi vt tantulum sumeret, qua debitum tam diu scribendi ad te munus exsequerer. At sane quae deterrerent, neque pauca neque leuia erant: sed quibus recensendis heic [orig: heîc] metito supersedebo. Neque enim hoc huius epistolae institutum est, neque tua scire magnopere interest: quam quam ignorare sane minime potes, vel si in promptu minus sunt, leui cogitatione statim assequeris [orig: assequêris] omnia, modo ad te contemplandum attollere primum oculos paullisper vacet, deinde ad me respiciendum demittere aliquantillum libeat. Enimuero nunc, quacunque caussa quantum cumque morae antecesserit, differre rem diutius, quod nihil minus est, quam officio meo deesse, non debui neque item potui: quin nec posse volui, nec si possem, velle tamen sustinui. Sed horum omnium et primum
page 41, image: s041est, quod primo ieci, et vnum instar omnium non debui; curque non deberem, non vnafuit ratio, sed innumerae: vna tamen inter alias potissima ipsaque et hic [orig: hîc] velut instar omnium. Vt enim me moueret incredibilis tua beniuolentia. quae semper et ante valide mouit, et haud paullo nunc ipsum validius: vt instigarent tot humanissimae salutes omnibus literis tuis ad communem Bucretium mihi nuntiatae, quasi etsi per eundem internuntium perpetuo cum obseruantiae meae certissima significatione remitterem, tamen propriis iamdiu literis memet ipsum rependere et vberius et certius decuit: vt denique perpellerent laudes illae tam largiter in me non vnis ad nostrum illum ipsum literis a te tanto viro collatae, ad quas silendum mihi longius nequaquam fuit, ne aut barbaro supercilio hactenus quidquam earum agnouisse, aut non minus in humano fastidio despicere iam nunc viderer: vt inquam et haec, et plurima alia, quorum sit odiosa potius, quam necesseria diligentior expositio, singulatim me quoque mouerent, instigarent, perpellerent: Vnice tamen et ante omnia simul mouit, instigauit, perpulit, nupera tam benigna obuiaque tuorum officiornm pollicitatio, qua meis rebus duriusculis sic te consulturum ostendis, vt ego Bucretii consilio primum, velle, mox optare, nunc denique etiam exspectare coepi: et iam consuluisti fortassis, implestique re quod verbis dudum promiseras, si fortuna voluit, id est, fugitiui illi fasciculi si reprehensi sunt. Heic sane ego quisileam? Nimium ingratus
page 42, image: s042sim, nec tuo tantum amore et beneuolentia indignus, sed omnium odio et auersatione insuper dignissimus Quid scribam autem potissimum inter tam multa, non est vt diu circumspiciam. Relictis omnibus gratiae sunt agendae, quas tantas ita multis tibi iam ante nominibus, sed vno hoc nunc maixme debeo, vt neque animo satis dignas concipere, nedum verbis satis dignis possim exprimere. Vt vero hac potissima scriptionis parte deficiam: scio te tam non verbosas a me gratias requirere, quam non verba scis in agendis sed animum spectandum in habendis. Quo si tibi pateris satisfieri, et pateris, confido; iam hae vel a verbis inanissimae, gratiarum tibi sunt plenissimae literae. Etenim in iis ipsum mitto animum meum, tuae virtuti, et famae tuae genio iam olim vltro deditum, nunc magnitudini meritorum tuorum etiam dominii et mancipii iure debitum. Hunc ergo accipies volens lubensque: et accipies quidem in praesens velut ipsam in solutionem; in posterum vero saltem vt in pignus. Nunc enim de quo soluere possim nihil aliud habeo: olim si quid habebo, quod sperare vestris auspiciis incipio, id omne tibi me debiturum hoc iam pignore apud te testatum relinque Spero sane benignum te creditorem, qui facile hac particula soluti debiti aliquandiu sustenteris, et ego quamprimum aliquis erit ingenii mei prouentus properabo sortem ipsam dependere cum vsuris Interim foue infirmum clientulum, et ne fructus tuus tibi pereat, ferre vt fructum possim et ad maturitatem perducere, Solem mihil perpetuum
page 43, image: s043tuae beniuolentiae praestato. Negotium omne Bucretius prolixe narrauit: quo consuluit pudori meo: nisi tamen vel sic nimium sum impudens, quod petere tantum etsi alienis verbis non refugi. Sed consilii huius omnis ratio ab ipso est, quam et tu probasse iam videris. Si euentus prosperauerit, neque nos voti, neque nostros facti vnquam poenituerit. De me quidem polliceri nihil vel mediocre possum: quid quid debuero tamen, vti possim adnitar. Hanc in Velleio opellam leuem, abiectam, neque vestra magnificentia dignam ipse fateor: sed in hac aetate praestantius quid non valeo, et mature praesidium mihil aliquod quaerere, difficultas rerum mearum suadet: e qua vestro subsidio eluctatus, alacri et fidenti animo grauiora potero attentare. Vale Cl. Vir, et deuoti spem clientis ex vsu meo, si ex vestro erit vsu, dirige.
EPISTOLA XII. IOANNI CASELIO.
NEque ego sane magnopere, quae nouam Epistolam impleant, habeo Scribo tamen, Cl. Caseli, vt non tam tibi, quam mihi ne desim. Proxime longiusculus fuit garritus meus: et qui sic consumpsit omnia, vix vt quidquam reliquum in hanc vicem fecerit. Sed literarum
page 44, image: s044argumenta quia desunt, ecce pro literis librum tibi, de quo nuper inieceram mentionem. Quid tu mihi libri, inquies Audacule? tune puer non iam tuorum librorum, sed veterum auctorum editionem attentare sustines! Hei mihi! quam stomachum hunc tuum metuo! Et o infelicem animi me, o laeua leuique mente, qui bis temerarius, non modo edidisse non veritus, etiam vltro ad te mittere non erubesco! Egregium scilicet opus ne forte non mature satis alia via sub oculostuos veniret, ipse auctor ad te ablegat.
O caput elleboro dignum cui iugera terna
Imo cui tota haud sit satis Anticyra:
Imo vel Anticyris tribus impurgabile, cui sunt
Imo vel Asclepi pharmaca tota parum!Hos enim clamores praecipio: et iam nunc sinistra auris nimium fortiter mihi tinnitat. Sed quiesce paulisper quaeso stomachum, et rem vide. Fateor ego dici omnia ista in me posse: sed dici non debere tamen contendam, si quis consilium meum propius probiusque spectet et finem. Ea tem quidem peruidere non dubito: neque item aequiorem mihi iudicem futurum diffido. Quod si qua erunt, ad quae offendes, (nam editionis ipsius facinus nunc mitto) quando in re est tam mollis humanitas, quam rigidum iudicium, pleraque etiam vltro excusabis, nedum vt acerbius omnia incuses. Scio ego et profiteor. multa in hac puerili etiam num aetate pueriliter mihi elapsa, quae tamen pertinax aliquis tueri forte possit: verum quae illa cunque sunt, a me indicabuntur
page 45, image: s045vltro suo tempore et emendabuntur. Interim cum venia, vt et proxime monui, adolescentiae nostrae leges: aut si per res alias non poteris hoc autnoles, saltem videbis. A te legendum videndumue etiam aliis dabis, si quibus voles, quibusque voles. praecipue carissimo Memmio, quem desiderare non vanis coniecturis arbitror. Debebam et illi ipsi exemplat: magis vero etiam literas. Sed de literis, nescio quomodo semper aduersatur fortuna et impedit: de exemplari, facilis excusatio est. Nouit ipse vna tecum, grandiorum fasciculorum importunam curationem. Cuius ipsius, quod mitto, nomine etiam, exemplar integrum mittere non potui. Ne esset enim grauius grandiusque onus, Velleium ipsum exemi, et quae in illum mea essent, ea solum compegi. Id eo mihi pronius, quod textum, vt vocant, facile apud vos habituri essetis. In aliis, quae me parare nuper dicebam, lente pergo. Remorantur multa inter alia hoc mense febricula, quae vix tandem nunc (quod verbum ne Nemesis audiat!) victa discessit. Apuleianae nostrae tamen breui, spero prodibunt: quas scribo plane ad exemplum Plautinarum Gulielmii nostri: Non, non certandi cupidus sed propter amorem, vt illius versum leuiter immutem. In iis (hoc quoque Gulielmiano praecipue, quamquam et aliorum exemplo) inspergo vbique per occasionem analecta quaedam e Plauto, Terentio, Tacito, Manilio, Ausonio, Propertio, Petronio, Arnobio, Seneca; Attico item Cicerone, aliisque auctoribus aliquot. Sed in eam rem totam ex voto conficiendam opus habebam Bonauenturae Vulcanii Notis in de Deo Socratis: quarum exemplum a
page 46, image: s046Bucretio nostro haud olim te accipere memini. Id si adhuc apud te aut apud quemquam familiarium, oratum quam possum vehementer cupio, mihi temporis aliquantillo communices. Duae pagellae sunt tantum: sed in quibus ille Tardipes plurima correxit ex optimis manuscriptis, quorum nos ope plane destituimur. Eas autem notas ad libri mei marginem cum vobiscum essem omnes adnotaram: sed hic ita iis careo, vt ipso libro, quem mecum non adoptaui. Carere tamen iis commode non possum, vel eo, ne in similes coniecturas, quod vitare ob plagii suspicionem debeo incidam. Facies gratissimum, si quamprimum scripseris, et eas pagellas vna miseris. Vtar, vt non sine meo et Apuleii fructu, sic non sine tuo foenore. Haec nunc volebam pauca. In sequens alia erunt, quae vberiorem dent scriptionem: maxime si tuas interea receperimus quod in dies, in horas, in momenta, imo et punctistitia optamus, vouemusque non minus, quam vt cum tuis omnibus bene feliciterque valeas, et nos tui obseruantes, amantes, in amore tuo perpetuo conserues.
EPISTOLA XIII. HENRICO ACIDALIO FRATRI SVAVISS.
ANnus iam atque amplius est, Errice Frater suauissime, cum in Italiam e patria matris mihi quaedam atque affinis allatae sunt epistolae: quibus tuae non adiunctae erant quidem, vt optaueram: sed iisdem erudiebar tamen de conditione tua; quam hoc tempore, quae sit, ignorare penitus me necesse
page 47, image: s047est, quando interea nihil vel mater, vel alii, vel tu denique ipse mihi perscripsistis, aut si quid perscripsistis, ad me nondum quidquam in haec tam longinqua loca peruenit. Abiisse te Gryphiswaldo, ac Madeburgum in studia concessisse tum nuntiabatur, ac habere vel habiturum certe breui popularium nescio quorum promotione hospitium illic opportunum, vt operam ibi aliquandiu literis nauare sic satis commode posse videreris. Ibidem an haereas etiam nunc, quod sane velim, et quantum, supicari licet, opinor: an alio denuo commigraueris, et vbi, et quid agas, exspecto quotidie ex tuis etiam, non matris tantum literis cognoscere. Fac me de tuarum igitur omnium rerum ac studiorum praesertim tot aratione quamprimum certiorem, missa [orig: missâ] ad matrem epistola [orig: epistolâ], quam ipse facile porro via [orig: viâ], quam ei nunc monstraui rectam et tutam satis, ad me curabit. Equidem sollicitus de te studiisque tuis mirum quantum sum: quibus quod consuli a me hac ratione temporum et locorum non ita potest, vt oportebat, dolore etiam maximo discrucior. Tu vero frater, id fraterne ignosces mihi cogitans, quam conditionem non iam itineris, sed vitae sim ingressus: qui cum perlustrare saltem Italiam in animo et voto habuissem, euenit ita, Diis volentibus, vt inhabitanda ea mihi iam alterum annum fuerit, sitque fortassis etiam porro in tertium, praeter meam certe omnem, sic plane, quomodo contra vestram omnium, voluntatem. Auolare enim quam celerrime ad vos cupio, vt quibus me totum debeo, eorum rationibus inseruire mea quaecunque studia possint, matris inquam et fratrum, ac tuis inprimis,
page 48, image: s048cuius aetas maior, maiorem operam meam magis videtur efflagitare: sed frustra adhuc cupio, quem multa retinent et varii generis vincula, quibus expedire me necdum vlla facultas est. Erit tamen aliquando, nec ita procul abest, spero, illud tempus, quod me reducem vobis, Deo fauente saluum et incolumem sistet. Interea feramus oportet, quod mutare fas non est. Te vero studorum tuorum velim curam habere, quantam maximam potes; et quando mea nunc procul agentis, admonitio vix vnquam, matris etiam aut aliorum fortasse raro tibi suppetit; oro te amantissime, ipse tibi interim monitor sis, et diligentiam tuam istiusmodi cogitationibus veluti calcaribus quibusdam, incites, quae ob oculos tibi constituant aetatem praecipue tuam, quae nunc pueritiam egressa in adolescentiae florem assurrexit, in quo consistere diu non potest, vt nisi hoc tempore, vti vernum agrum, sic ingenium vernans tuum omni industria ac labore probe excolas, ac in eo semen veluti iacias omnium liberalium artium, vbi iam grandior paulatim factus fueris, atque effluxisse tibi illud adolescentiae aeuum intellexeris eundem laborem fumere tandem, vel vel si cupias, non possis, aut certe frustra, nec vllo cum profectu sumas, atque ita denique ingrauescente aetate nihil habeas, vnde fructum metas ad vitam honesta conditione sustentandam. AEtatem igitur inquam istam primo ac praecipue assiduis tibi cogitationibus ob oculos pone: deinde fortunas etiam nostras, quae quales sint nihil me tibi attinet dicere iuxta meum scienti, sed tales tamen, vt subsidium aliunde tam tibi quaerendum sit, quam
page 49, image: s049reliquis fratribus, nec quidem aliunde potius, quam ab ingenuis et literariis artibus, vt honestati dignitatique etiam nostrae consulatur: postremo alia multa quae et in hanc meditationem intento tibi sponte succurrere pleraque facile poterunt, et mihil scribendo percurrere omnia nunc multis de caussis non licet. Ipse tibi esto, vt dixi, monitor, ipse praeceptor, nec dico iam diligentiae tantum in literis, sed pietatis, modestiae, honestatis, omniumque vno verbo virtutum in omni vita. Me recte heic valere ad extremum, quod tu primum forte omnium a me, nec immerito requirebas, sciro: viuere item iis in studiis, ad quae naturae ipsius aurigatio me semper a pueritia duxit, in iisdem forte consumpturum etiam, si cum laude potero, quodcunque mihi vitae tempus a Deo concedetur. In cuius mentione sic desino, vt vitam et salutem ab eo tibi nostrisque omnibus, et mihi inter eos quoque ipsi ex animo precor. Vale, et si me amas, qui amari te a me vel plusquam fraterno, si quis fraterno maior est, amore dubitare non debes, omnem vitae studiorumque tuorum conditionem prolixe et diligenter et quamprimum ad me perscribe. Bononia [orig: Bononiâ]. VII. Eid. April. An. XCII.
EPISTOLA XIV. CHRISTIANO ACIDALIO FRATRI CHARISS.
NOn mihi vacabat, Christiane suauissimo frater, prolixe et ad te seorsim scribere: nec potui tamen, quin vno aut altero te verbo
page 50, image: s050salutarem saltem, ac monerem breuiter officii tui in omnem partem, cuius vltro quoque memorem te esse non dubito. Pietatem tibi scis in Deum, Parentes, et qui loco parentum, Praeceptores, aliosque colendam: diligentiam in studiis amplectendam: modestiam cum honestare coniunctam in omni vita amandam Hanc igitur ama, istam amplectere, illam cole assiduo. In his enim omnia aut certe praecipua puto, quae verbis pauca, re et vsu maxima. Sororem etsi per matrem saluere iussi, tu tamen etiam fraterne saluta, vt et reliquos fratres Iohannem et Michaelem. Nam ad Henricum ecce literas ipse mitto, quibus et saluto illum, et similiter; sed prolixius cohortor ad eadem quae supra tibi ingessi. Vale, mi Frater, et, si me amas, te ama, hoc est, ingenio optimo tuo in bonis literis colendis bene vtere. Bonon. VII. Eid. Apr. A. XCII.
EPISTOLA XV. IOANNI CASELIO.
SOllicitudinem de me paternam plane tuam, optime Caseli, pietate mihi quadam, non obseruantia [orig: obseruantiâ] tantum, meritissimo colende, multis indiciis ac manifestis aliquoties cognoui: quae tu expressisti non in iis quidem literis tantum, quas vel ad me vel ad sodales meos misisti superioribus mensibus, sed etiam, quas nuperrime ad familiares alios quosdam, a quibus ad nos statim affectus huius tui stricturae aliquot ac scintillae sublucentes, imo radii quidam potius ardentes peruenerunt. Quem ego affectum in
page 51, image: s051me animi tui tam tenerum tamque diligentem quo contra affectu interioris animi mei acceperim, non possum equidem verbis digne satis explicare, neque si possim, audeam apud te, cui ista non superuacua modo, sed et ingrata futura sit commemoratio. Non igitur hic [orig: hîc] me in verba diffundam, quibus iam abundare sentio pectus meum: gratias tibi tantum pro tam sollicito amore tuo tantas velim agere, quantas meruisse te, me debere intelligo nisi vel eas vt animo concepi, sic oratione consequi nequeam, vel nisi verborum etiam splendidissimorum omnis vicissitudo in remunderanda tanta re ieiuna prorsus ac inanis videatur. Quod quia vtrumque est, supersedebo in hanc partem quidquam dicere: et quo instituta potissimum nomine est haec scriptio, id pergam exsequi, ne prolixitas fortasse mea nimium abutatur etiam patientia [orig: patientiâ] tua [orig: tuâ]. Primum autem omnium, quod et cognoscere tu ex hisce maxime vis, et quod ego significare prae aliis cum volo tum debeo, illud est vnum, vt quomodo valeam nunc a tam periculoso pariter ac diuturno morbo, breuiter aperiatur. Ego vno verbo prudentem te omni metu absoluo, et Valeo inquam, quod vtinam dictum ne Fortunae liuor vllus effascinet. Sed Valeo vel Fortuna mea [orig: meâ] audiente et indignante dicam: neque ita dum tamen omnino, vt in solidam concordiam rediisse mecum Hygieam fateri queam. Conualescentiae mihi saltem quidam quasi portus apertus est, in quem lento iamdiu graduet incerto, nunc propero magis et prospero, sic vt terram non videam modo, sed prope attingam, prouehor. Reliquae enim reliquiarum infestissimi et multi
page 52, image: s052plicis morbi adhuc supersunt, quas breui, temporis huius verni beneficio maxime et illo nobilissimo simul [gap: Greek word(s)] remedio, plena sanitare limabo. Spissum mihi admodum, o Caseli, ad salurem iter fuit: et vt ex graui longaque maris iactatione stabilis gressus sero reparatur, sic post diuturnam illam saeuissimamque tempestatem e qua vix sine naufragio tandem vitae ipsius effugi, longo mihi tempore opus erat ad colligendas primo miserrime conquassati corpusculi, deinde sensim confirmandas etiam vires, vt certo subnixus robore in exoptatissimum denique portum nunc inciperem Salutis et Quietis ingredi. Bene vero iam est: bene modo bona fide mecum et sine dolo aliquo gratiam ac pacem hanc paciscitur ille quicunque est, si Deus, si Dea, cui tantum in vitam Salutemque meam posse licuit, ac licere potuit. Id quod spero equidem, ne vota ipsius mea damnem; libenter: haud tamen, vt securitate quadam peccem; fidenter. Et cogor profecto, si conditionem totam eius valetudinis, qua sum in Italia vsus semper ancipiti, instabili, fluxa, respicio; cogor inquam valide metuere, ne nonnihil insidiarum ac periculi etiam porro immineat capiti isti: quod praestare tutum non aliter posse videor, nisi quamprimum huic Soli et solo subducam, et in natalem, familiarem naturae meae regionem reducam. Neque vt hoc cogitem, ac plane iam discupiam, valetudinis haec misera solum hortatur, sed illa quoque impellit studiorum ratio miserrima: quorum iacturam quantam fecerim per istum morbum, facile coniicere ipse potes et credis: quantam vniuersum illud, quod Italiae dedi, tempus, vt nemo
page 53, image: s053mihi praeter me vnum conscius, ita neque coniicere quisquam, tu vero prae caeteris affirmanti mihi credere, nullo pacto potes. Ignosce quaeso, si libere quod sentio, dico: Italia quid mihi profuerit, nescio. si alii vident, aut videbunt aliquando, ego quidem nullus video: eadem quid obfuerit, vnus omnium maxime video, nec adeo extra me videre quemque posse arbitror. Sint forte, quibus aliquid egisse, aliquis etiam forsan esse videar: apud me, cui vni notusvnice sum, de me ita plane iudicio, periisse mihi hunc adolescentiae florem, et cum eo me vna pariter ipsum. quidni enim illo pereunte simul ego perierim? Ille vero quomodo mihi et quare perierit, audebone ad aures tuas clare dicere? Sed audi quaeso patienter, aut ne lege, quod nunc ponam: [gap: Greek word(s)] . Hem vero!
[gap: Greek word(s)]
Reuoco, reuoco, si possim: et
--- volat irreuocabile verbum.
Tu aut non acceperis, aut non emisisse me putaueris. Et tamen verum est, vt negare nolim, ne si per iugulum quidem rediturum sit. Cui vero nocui, si de aliis non aliter, ac de me ipso, verum fassus sum? Ego paene obbrutui: hoc inde, quia versatus sum cum talibus, qui me non hominem amplius sinerent, tantum abest, vt magis facerent. Neque tu de externa illa humanitate et fucosa sapientia, quam astutiam potius dixeris, loqui me putes: hac enim vtraque isti nostri maximi, ne vlla alia re, re inquam non specie vllius rei magni. de verae loquor humanitatis et sapientiae cultu, cuius hic [orig: hîc]
page 54, image: s054ego vmbram aliquam si video, tum me ille faciat Iuppiter, vt pessimis inteream modis. O Italia illa olim Italia vbi es! vbi inclyti tui illi in omni virtute et doctrina viri? Annum iam alterum te colo, nec somniculose tua bona scrutatus sum: nihil dum mihi, quod aut hac fama tua aut illa prisca gloria dignum agnouerim. Iaces infelix, cadauer nominis tui, ruina magnitudinis, vmbra splendoris, ludibrium felicitatis antiquae: vt adeo mirari te nequeam, miserari ex animo cogar! Itaque vt ad te redeam, Caseli, et horum sermonum desinam, auolare lubet quamprimum, vt dum hominis aliquid adhuc retineo, neque nouam plane metamorphoseos alicuius fabulam excito, redeam ad vos cognati mihi generis, quorum si maneam similis, satis id mihi nimiumque satis aestimabo. Concedam aliis hoc Symmachianum de parte Italiae Campania [orig: Campaniâ] sola [orig: solâ], plenis vsque buccis de Italia omni iterent: Non illius coeli aut Poli illecebram retinax aduernarum lotos arbor aequauerit, non Suada Circae pocula, non tricinium semiuolucrum puellarum Relinquam item aliis, quod de Athenis Lysippus olim, de Italia sic leuiter immutatum ipsi canant:
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]Non recuso apud illos audire, truncus, asinus, cantherius, dummodo sentire aliter et fugere mihi liceat: qui ne vere talis audiam, recte me
page 55, image: s055sentire contra scio et fugere propterea celerrime cupio. Quod vtinam mihi Bucretio comite Pegasus ille alas suas commouet, aut Daedalus aliquis vel cereas subliget, vt terram perniciosam mihi pernicissimo volatu hodie relinquam, beatum cras et iterum beatum me cum plausu et gratulatione praedicem! Sed reprimam animum, et exspectem dum occasio sit, potius est: feram etiam, quod mutare non meum est. Dolor et indignatio expressit haec inuito mihi: de quibus quia non prolixe minus, quam libere egi, vtriusque da veniam, Caseli optime: quem etsi veneror et vnum et vnus praeter ceteros maxime, non possum tamen, ne tua quidem caussa [orig: caussâ], vt sentiam aut loquar ab eo diuersum, quod coram et in repraesenti omnibus quotidie sensibus verissimum diiudico. Erant multa quae vellem etia: sed complicanda iam aliquando est haec epistola, quam cum artissime contrahere ad initio constituissem, miror ipse nunc, tu moleste etiam fers sine dubio, in tantum molem excreuisse. Tuas igitur ad extremum, vt finiam tandem, auidissime, si vnquam alias [orig: aliâs], exspecto, neque eas vt literas tantum, sed vt medicinam valetudinis meae: quae illarum recreata lectione, vires assumet ita validas, facillime vt quidquid superest mali superet. Quas tu quidem, ne mihi ad salutem quidquam de sit, minime negabis: et ipse vt ad felicitatem tibi omnia sint, optime vndequaque valebis. Familiares tuos, quiqui me nouere [orig: nouêre], vna salute omnes saluto. Bononia [orig: Bononiâ] VII. Eid, Apr. An. XCII.
page 56, image: s056
Tuae Virtutis et Eruditionis, et amoris in me etiam obseruantissimus cultor, quem praefiscini porro semper dixerim, Valens Acidalius.
EPISTOLA XVI. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
POst eas literas, quibus Diuinationum nostrarum Plautinarum aliquot siue rogatu, siue iussu tuo subinxeram, tenui me aliquantisper a scribendo, Clariss. Pinelle, quod tuas et in iis expressum iudicium tuum exspectandum mihi ducerem: deinde cum nihil a te afferretur, libuit etiam porro silere aliquandiu, vt fiduciam mihi denuo scribendi tuum tandem rescriptum faceret: postremo cum diu frustra exspectassem, iamque menses aliquot a scriptione otiosi laberentur, excitaui me ipse denique et animum resum si ex eo maxime, quod etsi tu silentium obstinate coleres, eodem mihi iure idem minime tamen amplectendum cogitarem. Videbam enim mei officii esse, vel te tacente, me nihilo magis hoc omittere scribendi munus, sed in eo vt primum cepissem, inoffenso graud deinceps vsque pergere, tuo tibi vel scribendi vel silendi arbitrio penitus relicto. Quamobrem rupi tandem nunc silentii nostri diuturnam pertinaciam, et pristinam colloquii literarii consuetudinem ex interuallo tanto repetii: in qua persistere quin tu me semper velis, ego ex taciturnitate etiam porro tua dubitare nequaquam debeo. Tu vero, vt tibi commodum erit, Cl. Vir, aut raro
page 57, image: s057ad me, aut, si faciendum ita plane putaueris, numquam arbitratu liberrimo tuo scribes, dum ego interim te constanter et frequenter hoc officii genere colo, quo vno vt possum, sic certe debeo perpetuo obseruantiam in te, meam et animi venerationem internam externa significatione declarare. Valet enim si quos inter alios, inter nos quidem maxime, illud vetus, vt tuae literae ex beneficio, meae ex debito proficisci dicantur. Quanquam profecto nec beneficio vllo tuo libenter velim, nec isto literario patienter possim carere: tum vero hoc ipso iam aliquanto temporis spatio in hunc diem vsque aegerrime carui, tantoque mehercule aegrius, quanto ardentius iudicium tuum Plautinae operae nostrae desideraui, quod ipsum quidem desideraui, eo magis, quo maioris iudicium tuum maximi viri facio, sed et addam exspectaui hoc impatientius, quod id minus mihi negatum a te iri speraueram. Verum hoc quidem quale tandem sit, ex silentio ipso manifestissime apparet. Cui enim nisi coecus sit omnino potest obscurum adeo esse, vt non liquido videat, nequaquam probari iudicio tuo opellam istam cuius ne mentionem quidem vllam facere es dignatus, atque vt ne vel aliquid necessario, saltem dicis caussa, diceres, ipsa propterea in vniuersum scriptione hactenus abstinuisti. Itaque dum siles et iudicium premis, nihil aliud nisi damnas industriam meam: vt perbelle huc, neque alio vsquam magis illud conueniat, Cum tacent, clamant. Sed praeter hoc quidem etiam in promtu aliud non leuius reprobatae critices argumentum est. Non postulo iam vt disertim
page 58, image: s058exprimas, quid sentias: non iam, quia disertim non exprimis, inde colligo, quid sentias: hinc saltem quid coniiciam, quod eiusdem generis te plura non requirere video? quid, nisi non placere, quae ante misi? Nimirum ita aduersum me pronunciat illa communis in animo omnium genita et prolata ex ore Symmachi mei sententia: Nullum desiderium ad secunda progreditur, si priora displiceant. Atque ego in iudicioquidem isto tuo libenter acquiesco quid enim renuam? Non aliud mereri nugas meas ipse suspicatus semper sum, nunc demum plane intelligo et scio, cum tu iudicii tam exacti vir in eam partem censuisti. Nec vero parum doleo, frustra me ibi tanto cum labore iandiu fuisse, measque spes et opes omnes corrupisse: magis illud autem tuam adeo ingentem exspectationem decipisse, desiderium ardens elusisse; magis etiam hoc, aestimationem mei omnem in animo tuo infregiss: istud denique omnium maxime et praecipue amorem simul in me tuum imminuisse. Ita enim necesse est, aestimatione delibata pariter amorem quoque debilitatum. scilicet qui ex ea et ortus est primitus, et dependit hactenus, illa violata remanere incolumis ipse nequit: Ac plane vt illa quondam oriente cepit, augente creuit, vigente sterit: ita necessario nunc eadem in clinante vacillat, vacillante ruit, ruente proculcatur. En quo redii miser! en vnde prolapsus velut Phaeton [orig: Phaëton] alter iaceo! At tu, per genium humanitatis tuae obsecro, si me quidem, vt merui, aestimas iam nunc minus, amare tamen ne desinas prorsus Amoris enim adhuc aliquid videris iure mihi tribuere posse, quia conatus saltem
page 59, image: s059ipse noster, amorem certe modicum, si non laudem etiam aliquantillam, meretur. Id quod facere facturumque te, sperare, quia valde cupio, libenter audeo: forte etiam confidere, quia tu tam insigniter humanus, merito debeo. Atque adeo ita esse hoc et fore iam confido, tuaeque pristinae beneuolentiae eodem me quo antea studio posthac commendatum volo: postremo cum Bucretio vna meo Salue et Vale affectu obseruantiae eiusdem, qua ab initio re coluimus vterque, dico, dicique idem nostris verbis per te familiaribus omnibus tuis, praeter caeteros Riccobono et Massariae Clarissimis Viris, (nisi quidem incommodum aut graue tibi) humaniter ac studiose peto. Vale inquam denuo, et literas tuas non exigi a me quidem vnquam, sed optari tamen semper existima. Bononia [orig: Bononiâ]. VII. Id. April. An. XCII.
EPISTOLA XVII. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
NOn ego de silentio diuturno tuo, Pinello Clariss conquestus nuper fui, non hercle quidem ego: in quam tu partem accepisse literas meas videris; sed priuari me tam diu optatissimo iudicii tui fructu dolui: quod quo maioris aesti mabam eo denegati mihi aegrius ferebam. cuius tamen iudicium postquam ex ipso silentio perspexeram manifestissimum cessabat statim acre illud desiderium meum, neque ego iam vllas super eo literas aut exspectabam,
page 60, image: s060aut exspectandas arbitrabar. Neque vero id scriptionis omnino meae institutum erat, vt aliquid a te tandem vel iudicii istius vel adeo literatum, quas humanissimas tamen ad me continuo pro mirifica facilitate ac benignitate tua dedisti, extorquerem, vt neque nunc ea ratione haec ad te scribo, vti ad rescribendum habere te obnoxium mihi cupiam: sed quomodo proxime tum quoque disertim memini profiteri me ac contestari, quoniam mearum esse videram partium, vt te silente, non item ego obmutescerem, quo minus in tui cultu, vt animi iuterna obseruantia perpetuo tibi tacite deferenda, sic et externo literarum officio diligenter ac frequenter ad instar viuae salutationis offerendo pergerem constanter ac perseuerarem: eo inquam post interuallum aliquod intermissum scribendi munus arripui denuo tum, et nunc ipsum idem non itero hercle tam, vt literis nuperrimis tuis respondeam, ac satisfaciam. [quam] te solum, praestantissime Vir, assidua scriptione, quando aliter non possum, vsque percolendi. Quo animo et in posterum, quodcunque quotiescunque scribam scripturus sum, nec alio a te accipi quidquam velim. Ipse vero vt tibi commodum cunque videbitur, ita vel habere mei rationem, vt in tuis loqueris. Mihi enim de animo in me tuo ita constat, vt eum declarare mutuis scriptionibus nihil sit necesse. Quod tamen si facies aliquando etiam ex superuacuo, negare non possum,
page 61, image: s061fore id mihi rerum omnium in vita iucundissimum. Atque istuc etiamsi non flagito quidem aperto sermone, voueo tamen interiore animo: qui quod vnice sibi expetit, vt exspectare quoque audeat saepiuscule, tua prope fiduciam, spem quidem certe non dubiam facit, illa inexperto alicui, non mihi expertissimo incredibilis humanitas. De hoc igitur, vt ratio deinceps feret. quod impediri quacunque ratione pati sane facile possum, vna excepta valetudinis aduersae, quam ipsam in caussa hactenus fuisse tibi nesciebam aedepol ego, antequam ex nuperis cognoscerem, et vbi cognouissem, dolui acerbissime, simul tamen meliuscule iam tum fuisse tibi admodum gauisus sum, adeoque nunc bene omnino esse spero fidenter, vtque sit optime cupidissime opto, et denique precor ex intimo corde, perpetua vt tibi, qua dignus es, abunde prosperitas suppetat, neue vnquam ab istac quidem caussa impeditum vllis in rebus te nostro summo cum dolore conqueratis. Indicem mercatus Francofortensis non iterum posco a te: quem vidi iam his diebus apud Cl. Mercurialem, sed inanem, certe valde sterilem bonarum rerum: nisi si alius etiam, quod solet aliquando diuersus ab hoc et opulentior prodiit, de quo si quid scis, velim quam maxime iuxta tecum scire. Si nullus extra hunc, equidem non video, qui famam iste sustinere possit horum doctrina pariter ac doctis viris florentissimorum temporum. Et a multis ego multa expectabam sane: de quibus frustra fuisse, spem omnem, et elusam sitim auidissimam
page 62, image: s062meam, heu quam dolet mihi! Lipsius praecipue me torquet cuius praeclarissima quaeque scripta nimis diu nobis denegantur. Nam et plurimorum alibi atque alibi ipse mentionem iam olim fecit: et sunt, scio quae parat, quorum nusquam etiam argumenta aut nomina tetigit. Velut in qua nunc etsi totus a Germania nunciatur, Fax Historica: quae cum accendatur, et claro igne oculos animumque perfundat meum, cor interim ipsum mihi exspectationis obscura et lenta quadam fauilla misere vstulat ac torret. Sed feramus et duremus: quia non ille nos fallet quorundam more, qui promissis tantum diuites, re inanes, et vt Comicus noster loquitur, Lingua factiosi, inertes opera, sublesti fide. Inter quos ne et ego a quibusdam habear, metuo mihi solide et formido, vt qui maxime. Adstrinxi enim publice vt scis, priuatimque fidem meam: quam soluere dum in Italia sum, nunc demumvideo me nequaquam posse. Sed agemus tamen bona fide, et vt calumniam, si quae alicubi nata, facilius diluamus, moram promissorum ita compensabimus, vt promissis plura maioraque praestemus. Sed sumne ego verecundiae meae oblitus, qui haec de me tam magnifice ad te? Reprimo me et valere te cum Bucretio nostro, tui obseruantissimo homine iubeo obseruantissimus Virtutis et Doctrinae tuae.
Bononia [orig: Bononiâ] Kal. Maii. An. XCII.
Valens Acidalius.
page 63, image: s063
EPISTOLA XVIII. ANTONIO RICCOBONO.
DIu ad te scripturio, clarissime Riccobone, cum interea variae rationes ad hoc tempus inuitum me detinuerunt: quarum nunc denique veluti nexu absolutus, omnibus rebus mihi praeuertendum scribendi munus existimaui. Sic enim interpretor, officii mei esse, te quem coram obseruantia summa coluerim, eamque officiosis congressibus et amica tibi compellatione saepius ostenderim, eundem vt absens pari cultu venerari non desistam, idque ita a me fieri literarum ad te crebra missione declarem. Nec est aliud istius scriptionis argumentum quod tu nec esse aliud debuisse vides, quando hae primae sunt literae, quarum id omnino munus est, aperire tibi manifeste pristinum animum meum, vt eundem esse videas, quem antea si non clarissimis indiciis perspexisti, at signis non obscuris colligere potuisti. Tu vero praestantissime Vir, eundem erga me absentem etiam esse dubitare nequaquam debeo, sed nec vllo modo possum, siue amorem ipsum et beneuolentiam incredibilem, qua praesentem humanissime complexus es, siue constantiam et fidem inspicio tuam, qua quos in amicitiam tuam cum iudicio semel recepisti, temere
page 64, image: s064deserere nunquam soles. Mihi quidem amore et amicitia tanti viri bonum nullum maius est, quod est ex seipso quoque tanto maius, quanto tui similes pauciores hodie sunt: eoque sane mihi acrius enitendum intelligo vt possessione istiusmodi thesauri perpetuo et solide gaudeam. id autem literario isto cultu potissimum consequar, quem frequentare deinceps, nisi molestum tibi cogito. Qui [orig: Quî] vero id molestum tibi putem, quod tu deberi tibi nosti? At illud nescio si improbi nimis voti est, vt literarum quoque tuarum vicissitudinem mihi optem. Optatius quidem nihil obtingere mihi posse scio. Quid enim vel ad animi mei voluptatem iucundius, vel ad fructum studiorum vtilius, quam humanitatem primum illam beneuolentiamque tuam cuius dulcedine coram saepe intimos mihi sensus perfundi, animumque penitus liquescere memini, denuo in literis regustare et persentiscere, deinde a quo in sermonibus olim bona plurima didici, eiusdem epistolis et scripturis vicissim erudiri? Qua in re illud valde dubium, maiorine mihi delectationi, an vtilitati futurae literae tuae sint, quando neque dum istud constituere mecum possum, plusne ipsi sermones quondam tui voluptatis an fructus mihi tulerint. Hoc quidem tamen certum et in his vtriusque plurimum fuisse et in illis, quotiescunque me scriptione tua dignaberis, futurum. Vale, Clariss. Riccobone, et salue pariter ab Acidalio et Bucretio tuis: quibus in omnium rerum concordia illud est vnicum certamen, vter te magis obseruet et colat, quibusque
page 65, image: s065in certissimo amore tuo istaec dubitatio, vter a te vehementius ametur. Salutem, nisi graue tibi est ab vtroque dici vterque velimus excellentissimo Viro Alexandro Massariae, vtriusque Deo, sed alterius AEsculapio, alterius Hygieiae. meam enim certe ego sanitatem recuperatam et salutem illius beniuolentiae et beneficentiae praecipue debeo. Iterum vale. Bononia [orig: Bononiâ] KL. Maii. An. XCII.
EPISTOLA XIX. IVSTO LIPSIO CL. V. S.
QVi amantium plerisque affectus est in amoribus potiundis, vt ardeant diu, nec audeant, idem in te amando, Lipsi Cl. si me quidem hoc vti genere comparationis sinis, et si amorem dicere tantum debeo, qui fuit potius ex admiratione tui, simul et ex veneratione singulari (nam obseruantiae quoque nomen hic [orig: hîc] leuius sit) et amore dehinc mirifico mistus quidam diuinitatis tuae cultus: sed, vt vtrumque licuerit sane, fuit inquam, idem mihi in amando siue colendo te affectus a multo iam tempore, quo primum ex fama cognoui nomen Lipsianum valde tum etiam puer, et deinde per aetatis prouectum studiorumque sensim profectum ex lectione praeclarissimorum scriptorum tuorum plenius didici, qui tu nostro seculo vir esses, vnicus plane, et quem vnum
page 66, image: s066in omni doctrina componere cum ipsa antiquitate possemus: vt adeo nihil desiderarim exinde vehementius, neque tentare tamen minus quicquam ausus fuerim, quam vt hunc animum tibi meum ostenderem per literas aliquando, et tui vicissim beniuolentiam dicerem in me, denique vno verbo, vt amore et amicitia tua, quam omnibus rebus antefero, potirer ac fruerer. Enimuero cupiditatis illius quidem caussae non obscurae neque leues, quin imo communes, opinor, mihi cum aliis omnino, quos adiungi tibi ex omnibus partibus orbis voluisse plutimos iampridem, et velle quoridie plures ex Epistolarum tuarum instructissimis omni ornatu Eloquentiae et Doctrinae Centuriis tecum scimus: trepidationis autem istius meae grauiores prope ac manifestiores. certe quidem vni mihi propriae fuerunt. quas tamen enumerare neque omnes possum hoc loco, neque si possim, velim adeo, ne prolixitate nimia tibi molestus sim: et nihilominus tu plerasque videre ipse queas, si paullisper inspicere te primum velis, deinde me etiam digneris: quamquam nescio profecto si inspicere me potes ignotum tibi hominem, et penitus in obscuro situm. ex quo neque caussas videre potissimas haesitationis meae vllo modo poteris. Sed nec interest multum videri eas a te, dum hoc tibi constet, illam ipsam obscuritatem inter potissimas fuisse. Ac cogitabam quidem ego ante aliquot, plusculos tamen, hos menses, quia superiore anno, fato siue casu nescio quo, in editione Velleiana, quasi quadam petitione tecum, nouitius
page 67, image: s067scilicet Candidatus cum veteri Consulari, vel plane Vatinius cum Catone; sed mehercule, sic amorem tuum his literis exambiam, ignarus nihilque minus suspicatus, ac summo postea cum dolore meo concurrissem, lectis eruditissimis Animaduersionibus tuis, quarum aspectu nostrae Lectiones non superuacaneae solum, sed ineptae ac ridiculae fuerunt. Curas secundas in eundem scriptorem, et eas ipsas ad te potissimum ei fini dare, vt notitiae mihi tuae primorem veluti ianuam aperirent, qua receptus in interiorem porro amicitiae aditum literis aliis penetrarem. Quod cum mihi integrum postea non fuisset, (in hac enim ipsa [orig: ipsâ] cogitatione morbus me oppressit grauis, difficilis, diuturnus, et cuius a saeuitia vix nunc denique, forte neque dum satis in tuto sum) dubius etiam magis eram, an et quomodo etiam affectarem ad te, vt cupiditati illi tandem satisfacerem, quae me indies stimulabat quidem acrius, sed et alia retinebant simul arctius, et in his praecipue verecundia mea, pudori paene subrustico proxima. Huic denique cum vtrumque nostrum proposuissem, et quanquam in me quae deterrerent, esse sane plurima in te tamen quae inuitarent, multo tanto plura demonstrassem, atque inter haec humanitatem illam insignem tuam, qua quantum eruditione mortales omnes superas, tantum eruditionem ipsam tuam supetas: vinci ad extremum se non aegre passe est, deditque locum, vbi se effunderet cupiditas nostra, quae subito cum audacia mihi calamum pariter ad scribendum subministrauit.
page 68, image: s068Scribo igitur ecce tandem, Lipsi praestantissime, et tanto post tempore literis tibi cultum et amorem meum defero: quem neque iam dubito quidem, gratum et acceptum tibi fore, sic vt tuum quoque amorem vnice semper exoptatum facile credam impetraturum. Ita enim certe meus sperat animus, siue quia ipse tantopere cupit, siue quia tui facilitas de se non aliter promittit. Quod vtinam sic mearum rerum ferret ratio, vt abire iam his locis, atque ea, vbi tu cunque esses, adire liceret, facilius omnino coram te mihi quacunque ratione demererer. Nunc me Italia adhuc tenet, quae cum dimittet aliquando, patria pridem Germania exspectat, e qua nescio si euolare iterum in alias regiones liberum erit. Tuum quidem non congressum modo, sed vel aspectum, quocunque pretio, paene ipsa vita dicam, emerim: qui [orig: quî] censes tuam etiam institutionem? qua mihi quidem si vti fruique detur, nae ego prae omnibus beatus, non regna ac diuitias regibus, non ipsi Ioui suum coelum inuideam. Quippe tum ego demum, aliquem olim me quoque futurum sperare audeam; qui nunc miser humi repo neque tollere forsan ignobile caput vnquam potero. Qui [orig: Quî] enim possim obsecro, qui in hac literarum humanitate sic duce destitutus omni, vt et comite, non quem sequar heic vllum, sed quos fugiam plurimos adolescentulus ignarus, incautus habeo? cuius eadem et ab vltima [orig: vltimâ] pueritia fortuna fuit, quando, vt tu non ignoras, humanior ista doctrina iampridem in Germania deliquit, nunc autem in Italia sic valide minuit,
page 69, image: s069vt prope (leuiter dicam) nulla sit amplius, paucis certe ab annis vestigium eius nusquam futurum sit. Sed vt ad te, Lipsi, redeam, quamquam praesenti erudiri a te, tuoque auspicio et ductu pergere in his, quae vix iam coepi, studiis vestris, non est mihi, neque erit fortasse, iuuas me tamen et iuuisti egregie, iuuabisque semper absentem scriptis diuinissimis tuis: e quibus ego profecto sapere primum aliquantillum coepi, et quidquid in isto meliore ingenii cultu profeci, si quid profeci, quod neque nihil esse certe, neque tamen magnum quid intelligo, indidem hausi, vt adeo quodcunque didicisse me sentio et gaudeo, tibi omnium vni debeam. Debiturus vero etiam multo plura sum, vbi reliqua tu e penetrali Musarum tuarum in lucem protuleris, quae vehementi desiderio dudum eruditi omnes, atque ego non inter illos quidem, sed vnus tamen omnium ardentissime, exspectamus. Dii tibi Vitam in multa secula producant et valetudinem, quam doleo saepius aduersam esse, quamque mea adeo, si possim, expiare lubens velim, prosperent, et denique otium non inuideant, vt perficere adfecta, nouaque inchoare pluria, et impertire quam maturrime singula nobis queas. Nos quae promiseramus in Apuleium, differre per hanc valetudinem et loca etiam ista, donec in Germaniam redeamus, inuiti cogimur: quae vt alia item plura recentius nata nobis, seminuda adhuc et inuolucria vtinam ardentibus iudicii tui radiis exaduersum statuere possemus, perinde vti aquilam ferunt im plumes et vix dum calido ex ouo
page 70, image: s070prolatos pullos soli obiicere: vt si ad fulgorem scintillantem tuum inconniui pupilla suffigerent intuitum, referremus in nidum et pro legitimis foetibus educaremus; sin praestrictam oculorum aciem ignea vis luminis offenderet, veluti aliena ac notha exponeremus. Verum de his suo tempore videbitur: nec vos tamen insigne aliquid exspectaueritis. Quidquid vero erit, firmius spero ac solidius erit, quam quod in Velleium nuper dedimus: cuius nunc quidem me hercle pudet ac poeniter. Si vidisti, quod dubius sum, an velim, certe vix putem, (mala enim fide typographus mecum egit, paucissimis aut forte nullis ad mercatum Francofurtensem missis exemplaribus: de quo tantum iam abest, vt querat amplius, vt etiam praeclare mecum actum putem) non pueritiam tantum illa resipere vidisti, sed plane puerilitatem, et ertasse me subturpiter aliquot in locis, neque in paucis tamen in eandem coniecturam tecum incidisse: quod negare nolo fuisse mihi mirificae voluptati. Sed quid ego de meis ita prolixe? aut quid omnino primis iam hisce literis ad te prolixius? quarum si garritus et verbosa loquacitas offendit te, at non ingratae ipsae fuerint, certe earum caussa gratissima, amor incredibilis meus in te, et desiderium acerrimum tui in me prouocandi: quo in ambiendo si procacior fui, quam tuam dignitatem, meam vilitatem, decuit, repulsam tamen meruisse me laturumue non timebo. Tu me recipies, Clariss. Vir in quem locum videbitur. optem quidem et discupiam in amicorum, inter quos locum etiam vni vacare
page 71, image: s071non despero: at si votum hoc improbum nimis est, saltem in cultorum et amatorum. Solatium habebo voti frustratus illud [gap: Greek word(s)] Apuleiani, Amare liceat, si potiri non licet. Vale, et salue vnicum decus seculi nostri. Salutem si non dedignaris, asscribit etiam per me tibi sodalis alter ego meus Daniel Bucretius Vratislauiensis, qui te, si recordaris, ante aliquot annos Lugduni vestrae coram salutauit: atque nunc humanitati tuae, quam tum admirabilem expertus fuit iterum insinuari absens cupit Etiam nobilissimus Baro Michael Forgacz, antequam Italia [orig: Italiâ] nupetrime excederet, si ad te scripturus aliquando essem, amicissimam Salutem nuntiari suo nomine rogauit. Bononia [orig: Bononiâ] Kal. Maii. An. XCII.
EPISTOLA XX. IOANNI CASELIO.
ET prolixior, et vehementior proxime fui. Cl. Caseli; eo nunc ero et breuior et lenior. Vtroque enim, aut altero modo non libet, neque vero par est, iterum tibi odiosum esse. Quod ex me nunc scire cupias, aut quod ego velim scribere, nihil admodum est praeterea, quae nuper. Eadem valetudo, hoc est neque bona neque mala, sed quae tamen in melius ire videtur, potius quam in dubio resistere: eadem studia, hoc est, neque nulla, neque
page 72, image: s072saltem aliqua: de quibus vtinam tam recte alii praeclara sperarent, quam ego non vane fortassis extrema metuo! priuatae denique res omnes eaedem, non tam hercle in malis bonae, quam vt in bonis malae. Abitum maturum quotidie meditor, et magis indies quaero; viam non inuenio tamen, quam ingredi vel solus debeam, vel cum comite possim. Itaque perdenda mihi etiam haec aestas cuius temporis iacturam non maximi iam facio, qui biennii prioris irreparabile damnum si non aequo animo, at quocunque ferre cogor, dummodo nihil vlterius sit quod a me ipso me porro abstineat. Sed hoc dies feret. Tuae literae magna sunt in exspectatione apud nos: apud me praecipue, qui remedium ab iis animi corporisque aegritudinum exspecto. Propera, te quaeso, scriptionem, et qua potes arte tolle istos morbos. Id tibi facile, si voluntas non difficilis, prolixiuscula [orig: prolixiusculâ] epistola [orig: epistolâ]: quam ego inde etiam magis desidero, quod aliis iam scriptis et lucubrationibus tuis, quarum lectio [gap: Greek word(s)] mihi foret, vti fruique plane heic negatum. O lucem illam, quae me vobis, quae studiis vestris restituet! Damnate me tot votorum Dii Deaeque aliquando. Vultum mihi et sermonem Caselii vestri, o Musae olim meae, repraesentate. Non plane perii, si ille mihi saluus: aut potius quia saluus. In quo vel ominis caussa finio: teque etsi auguror, tamen et voueo, Saluere ac Valere. Tuos etiam omnes humanissime saluto: quorum in numero quem absentem me habes, iterum iterumque voueo
page 73, image: s073vtinam breui praesentem habeas! Bononia [orig: Bononiâ] VIII. Kal. Iun. An. XCII.
EPISTOLA XXI. IOANNI CASELIO.
OFficii sola ratio, vt nunc scriberem, Caseli Clarissime, suasit. Erat enim argumenti nihil apud me quidem: nisi tamen officium pars argumenti potissima semper, ipso pro argumento esse aliquando potest: et in tuis, quas nuperrime exspectatissimas accepi, etsi erat aliquid, pro nullo tamen habendum mihi videbatur, quando eo vti neque decenter, neque recte fortasse, poteram. Ad hoc ante paucas septimanas Crausio abeunti, dedi, quod ad te ferret: quo tempore praecepi, quidquid commode nunc potuissem. Neque enim interea noui quidquam, vel in nobis, vel circa nos: nisi scire vis, cum febricula iterum negotium mihi fuisse sub initium Iulii, quam tamen haud ita saeuam industria medicorum intra paucos dies exstinxit. Nunc a corpore sic, vt soleo, cum non pessime (nunquam enim satis bene) valeo: ab animo minus etiam fortasse, non tamen, ita vt sim abiectus, aut vnquam fuerim adeo, quomodo tu in tuis languorem meum, sic enim appellabo, videris interpretari. Neque vero ea quidem causa, quam tu assignas, in me aliquid potest, qui sic ab hac parte sum paratus, vt cum fortuna sponsionem
page 74, image: s074audeam facere, nunquam in me tam iniquam fore istorum munerum, quin dum alia non neget, aequissimo iis animo sim cariturus. Alia sunt, quae me frangunt et quae non obscure videor in meis ostendisse. Tamen neque ipsa tam me deiiciunt, vt mihi non videar supra alios aliquantulum eminere, assurrecturus porro etiam magis, si paullo mitior aura saltem adspirarit. Hoc vbi breui sit voueo: spem certe aliquam, fore aliquando, foueo. Ad vos [gap: Greek word(s)] quotidie magis ac magis, frustra tamen vsque adhuc. Autumnus vtinam festinanter adequitet! is mihi consilii viam dabit, qua vtar hactenus, vt sit in sodalium quoque meorum vsum. Neque enim contra horum voluntatem aut commoditatem statuere quidquam debeo. Apud vos quo loco sint res, inuiti semper caelamur. Adfert mihi nescio qui nuntius, Organi professorem in Academia vestra Cornelium nostrum esse, vti quoque Mathematum Duncanum. Itane obsecro est? O me! sed moderabor affectui huic, ne, quam par sit, latius diffundat: simul quia nec credere etiam audeo satis firme. Tu enim non hoc verbo indicares? aut ipsi vltro, tanta scribendi per te facultate nobis se indicarent? Cornelius praesertim, si apud te, silere ad nos, qui in cura deipso magna vsque sumus, non debebat. Salutem ego illi in his ad te, nam ad ipsum, quia eram incertus, non sustinebam. Nisi graue est, indica homini desiderium et amorem nostrum, cui vt respondeat, pariter mone: et ipse tu mi exoptatissime Caseli cum tuis omnibus felicissime ac diutissime vale.
page 75, image: s075Dn. Alexander, quia pluribus ad suos literis scribendis occupatior erat, ignosci sibi petit, quod ad te nihil vna potuerit. Etiam Bucretius excusandus mihi est, qui his diebus cum medico Tagliacotio ab vrbe abfuit, nec, summo scio cum dolore ipsius, frui hac scribendi opportunitate potuit. Ab ipso tamen saluebis, me animi illius interprete, et pariter omnes tui. quos saluos et florentes perpetuo, tecum vero etiam diutissime exoptat. Iterum vniuersi valete ex meis quoque ardentissimis votis, qui sum tui toto animo semper obseruantissimus
Valens Acidalius.
Bononia [orig: Bononiâ] VI. Kal. Sextil. An. XCII.
EPISTOLA XXII. IVSTO LIPSIO CL. V.
ARdor meus literas a me priores expresserat, alteras tua Cl. Lipsi, humanitas, insignis, ita me Musae tuae ament, et hoc aeuo rara, tibi tamen propria in bonos doctosque omnes, in me vero minus tandem obuia, ac fere nimia, certe quidem mihi perhonorifica humanitas. Ad mentionem solam scriptionis meae, literis ipsis nondum visis, nondum lectis, ea offers, Vir maxime, quae impetrare ego sollicita petitione non difficile apud te, sed mihi magnum rebar, imo quae sperare, paene improbum, indignitatis mihi meae conscius verebar. Ac illae quidem literulae nostrae si iam peruenere tandem ad te, nescio:
page 76, image: s076valde sane dubito, quando ne a Claris. Monauio, ad quem curandas tibi miseram, quoque velut mystagogo cupiebam in amicitiae tuae sacrarium introduci, vllius interea de accepto fasciculo nuntius. Sed siue perierunt, dolere non possum nec ipsarum, quia verbosiores erant quam pro tuo gustu; nec mea adeo causa, quia consecutus iam absque illis sum, quod optaueram: siue fortuna eas sua tuo tamen conspectui seruauit, est etiam quo debeam gaudere. Videris enim in iis expressas ardentissimi in te amoris et cultus mei notas, aliaque item deuotissimi animi signa, quae in his persequi iterum eadem prolixitate non possum certe nunc, fortasse neque debeo; simul promeruerint mihi exoptatissimas literas tuas, quarum pollicitatio tam benigna pectus ipsum commouit mihi, atque intimos sensus inexplicabili quadam gaudii voluptate pertentauit. Et has tu quidem si nostras vidisti, iam fortasse dederis ad me, desideratas certe (nam quid diffitear?) tanto acrius, quanto maiorem promissa sui exspectationem mouent: ego vero non temperaui interea etiam alteris te compellare, nec tamen vt ad scribendum incitarem (non id decorum mihi, nec congruum humanitati tuae, quae stimulis adeo non eget, vt praeueniat etiam vota nostra.) sed vt gratias agerem pro illis ipsis, quae alienis in literis iam nunc de me, quod quantillo minus, quam ad me? scripsisti. Amori inquam, tuo, iudicio, adhortationi gratum probare me volui:
page 77, image: s077quorum nuntium sic excepisse scies, vt solemus, quae maxime auemus, sic accepisse, vt quae maximi aestimamus. Nam amoris quidem tui, quantum mihi aliquot iam annos desiderium, ant priores te meae docuerint, aut ex his vno verbo summum interpreteris: eiusdem quod aestimium apud me, neque possum explicare satis vlla ratione, vlloue in loco, neque promere audeo aduersum te vel parcissima mentione. Prohibet alterum infantia, alterum verecundia mea. Tamen hoc heic non sileo, felicem me semper visum mihi, quod tuo potissimum seculo natus sim; nunc beatum etiam videri, quod amore tuo potitus; Deum porro futurum, si amicitia tua aliquando coram frui, et in aspectu complexuque viuere summi mei boni possim. Quo de postremo vt nescio quid sperem ita nec despero plane: et tamen si negetur ille apex beatitudinis, et mensura omnium votorum, satis mihi erit, in secundo velut gradu consistere, cui magnum etiam primum attigisse. Et reuera amor saltem ipse tuus per se et a so tanti, vt hominem ponere supra hominem in fastigio aliquo nouae [gap: Greek word(s)] possit, vbi licet paullum sit, quod etiam suspiciat, omnia tamen infra se reliqua despiciat. Hoc igitur eo in amore lubens acquiescam; quem nunc tenerum et recentem vtinam fouere et augere sic possim, vt robusto eo et maturo deinceps perpetuo gaudeam! Studebo id quidem omnibus modis: quibus tamen potissimum, non video. Vnus erat ex ceteris imo vnicus, et quo vnice ego vti
page 78, image: s078cupiam, si me dignum illo praestem. At hic quidem mo dus non supra meum modum, certe nimis quam difficilis et arduus. Annitar nihilominus summis opibus viribusque vt si re et effectu nihil aut parum profeceto, conatum tamen et conatu eo meipsum tibi probem. Quod, puto, procliue erit apud te: eo magis quod exspectari a nobis quid possit, eximium quidem nihil, ipse iam nouisti. Fateris enim vidisse illa ad Velleium nostra: quae tibi specimen non praesentis modo progressus, sed futuri. quamquam si debeam, intercedere huic caussae, sane cupiam, ne iudicium rudimenti istius plusquam puerilis sit in praeiudicium operae et effectus maturioris. Deprecari id quidem apud te non dubito: qui alias vere profecto illo iudicasti, attollendum esse ingenium nostrum et excitandum. Iacui enim o Lipsi, iacui: et me nunc editionis eius adeo pudet pigetque, vt in mentem de ea vnquam venisse mirer pariter ac doleam. Sane male meipsum habeo, et graues huius facti poenas quotidie de me sumo. quanquam non ipse tam in culpa, quam amici quidam mei, minus hercle amici: quorum absque instigatio ne assidua fuisset, per me nunquam eo temeritatis, imo insaniae praecipitassem. Iuuat tamen hac in re, quod tam pauca eius sparsa exemplaria. nam si plura, non dubie premendae potius, quam tollendae famae meae, si quae futura tamen vsquam est, fuissent. Nec iam typographum culpo, cuius fraus adeo mihi non fraudi, vt maximae etiam (nec sine fato opinor) vtilitati. Ad tevero quod idem ille infantilis noster partus penetrauit, (erubui, cum id legi.) haereo, laeter magis an doleam tardiuscule penetrasse, atque occasionem
page 79, image: s079quam tu scribis, attollendi et excitadi mei ademisse. Tu quide voce, atque id publice, erigi ex humili, et ad maiora altiora excitari quid ni optandum mihi? sed quod optandum si a se laudi futurum erat mihi, idem aspectu scripti illius nostri non dedecori esse potuisset. Latere enim Velleianis nostris non licuisset, si tua mentione in ora hominum venissent, quae nunc silentio tutae iacent: et felices cum ipsae, quod ad famam non peruenturae saltem infamiam effugerunt, tum ego, quod periculum ab ipsis iam nullum mihi meaeque olim fas sit vsurpare hanc de me vocem, aestimationi. Quocirca de occasione quidem ista amissa laetari me potius quam dolere oportet: cuius vicem tamen impleuit nuper haec priuata adhortatio, qua pergere coeptum cur sum iubes. Ego vero pergo, Lipsi, sed lento gratu atque errabudo, vt quidem cum necesse est, qui sine duce, sine comite ingressus iter haeret aut vagatur
--- in ignota regione viarum.
Multa adhoc impedimenta alia pncipuum inopia librorum, qui in hoc studii genere aegre hic [orig: hîc], et aegrius a peregrinante habentur. Emolimur tamen inter has difficultates aliquid, quod studium nostru, cum in patriam redierimus testabitur. Nam in Italia du haereo. etsi consultius erat emittere et praemittere quaedam, nec animus est, nec adeo facultas. Quicquid autem meis erit, quibus carere Resp. literaria facile et sine damno potest, multa multorum nos sollicita exspectatione torquent, inprimis tua, quorum praeclarissima aliquot argumenta de tua ipsius alibi atque alibi, sed et aliorum mentione scimus, et in quibus irreparabilem iacturam faciamus. Sed hoc Dii ne sitint: et tu mature videris, quod valetudinis commodo poteris: pro qua tam pertinaciter
page 80, image: s080imbecilli vota nos suscipimus semper, vtinam aliquando soluamus! Vitam ego ponere ausim, Lipsi, dum tibi, quod eius mihi superest, accedat: valetudinem a Diis pessimam pacisci, vt tu potiaris meliore. Affectus hic est, dices, et supra fidem, aut tantum iuuenilis. Affectus ille vero, Lipsi mi, et quamuis calidus; sed per Fidem, vt fide vnquam sum locutus optima [orig: optimâ], serius, nec in summo ore, sed imo corde, nec sic repente iam, sed dudum mihi natus, et re adeo ipsa comprobandus, si res daretur. Quae quia non datur, et ego frustra pro tua salute mea deuoueam, affectum certe illum ipsum, et me totum, quantus sum, in amorem, cultum et obseruantiam tui penitus deuoueo, vtque finiam hunc etiam aliquando garritum priore non minus prolixum, quemque sane praeter institutum nescio quomodo longius produxi, ad extremum et in vniuersum ita de me existima qui Lipsium magis intelligant habere te multos, qui magis aestiment, vix vllos; qui laudi amplissimae tuae aeque faueant, paucos; qui obtrectatores eiusdem rideant tam libenter, aut tam refutent studiose, paucissimos; qui denique amari a te iuxta mecum cupiant, vbique plurimos; qui etiam sic probari neminem vsquam gentium. Itaque amabis sane me, sed dum probabis; probabis autem, dum pergere constanter in Virtute pariter et Doctrina videbis: id vt videas porro cura mihi vnica et perpetua. Perpetuo igitur et vnice me amabis, atque ipse valebis, o seculi nostri magne sol, ac meus. Bononia [orig: Bononiâ]. Kal. Septemb. CIC ICXCII.
page 81, image: s081
EPISTOLA XXIII. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
TEneo institutum meum et ab aliquo iterum interuallo appello te literis, Clariss. Pinelle, obseruantiae in te meae et cultui testando. quod ingratum tibi non esse puto, qui mihi si omittam, ingratus aduersum tua merita videar futurus. Nunc quidem silere non debui, vt missam nuper salutem, officii isto genere remunerarer. Ac primum eandem salutem animo et affectu, quo par est, remitto, et omnia ad eam tibi prospera suppetere opto: inprimis valetudinem integram, qua te audio non ita firma iam diu vti. Doleo, et pro vigore solido, aut certe solito vota serio facio. Nobis aliquanto robustior hoc anno, sanitas, etsi fracta superiori mense per febriculam, sed paucorum dierum, nec admodum saeuam, vt facile me iam nunc recuperauerim. Tamen studia valde per eam impedita: et tardata etiam hactenus nonnihil a Caniculae istis, etsi quidem tum modicis, caloribus. Sed de iis non est quod prolixius tecum agam: de aliis, multo minus. Nam do Cl. Mercuriali iam ante acceperis, abstrahi Bononia [orig: Bononiâ] Pisiam magnis conditionibus et plane Attalicis. quas ipsi gratulari quidem possumus, et de abitu certe dolere non ipsius caussa debemus,
page 82, image: s082sed vrbis huius et scholae: quarum alteri maximum ille lumen, alteri vnicum columen. quae cum diu nutarit, illo tibicine hactenus sustentata, nunc subtracto eo tandem ruent. Dolerem et mea caussa, qui illius vsu, magno meo damno priuabor, si post ipsius discessum longius etiam hic morari cogitarem [orig: cogitârem] Nunc fors erit, vt sub idem tempus abeam cum sodalibus Romam et Italiae vlteriora illa visurus. Nec tamen hoc dum satis constitutum. et si erit, non intra binos menses. Cum ibimus, gratum nobis, si tuis ad quosdam amicos in iis passim locis, claros et doctos Viros literis iuuemur, in aditu et notitia ipsorum consequenda. Magnum id nobis perceptu, et praestitu tibi facile, beneficium. Tamen onus imponere tibi nullum velimus: et facies quidquid in ea re tibi videbitur. Vnum etiam scire desiderem, an nuperae meae, quibus adiunctae alterae ad Cl. Riccobonum, redditae tibi. quod si ita curatas etiam Riccobono suas scio: sin aliter, haerebo apud ipsum in lata silentii culpa. quam diluere aliis quamprimum cogar, vbi de re tota ero certior. Nunc, nisi graue est, salutem ei et Cl. Massariae ab vtroque, Bucretio inquam pariter et me qui vterque pariter et pari, quamquam certante, affectu cum illos amicos, tum inprimis te perpetuo colimus, obseruamus, veneramur. Vale et Salue ab vtroque. Bonon. Kal. Septembr. CIC IC XCLL.
page 83, image: s083
EPISTOLA XXIV. ERRICO GRVMMERO.
DOctissime Grummere, est in quo mihi opera tua opus: quam posco fidenter, amoris tui certus, certus etiam promtae voluntatis. Literas ecce has mitto ad te, quas qui Cl. Pinello apud vos curet meo nomine, non habeo nunc alium illic [orig: illîc] extra te, et si habeam, nullius tamen officio vtar libentius quam tuo, quod nemo quidem libentius et addo diligentius te vno mihi praestet. si quid vicissim potero tua caussa, quodcunque posse putabis, cum voles, vt voles, imperabis. Salutant mecum omnes mei tecum omnes tuos: id est, totam illam Caselianam manum, e qua fallor, an aliquos hoc auctumno transeuntes heic [orig: heîc] videbimus? Vale. Bonon. Kal. Septembr.
EPISTOLA XXV. EIDEM.
NEgotium literarium, quod dederam tibi, recte curasti, Grummere doctissime, nec opus instare de responso. Gratias tibi non ago, sed habeo, verbis parcus, animo prolixus: et velim occasionem vbi etiam
page 84, image: s084referam. Tu quidem ea fiducia quid quid voles imperabis, qua sum ego vsus in rogando. Rerum vestrarum in praesens conditionem libenter, imo auide cognouimus: nec minus, in futurum, illam quidem, etsi adhuc dubiam, quam stabilitam nec ipsam nos celabitis. De nostris; non tu alienorum curiosus, sed amicorum diligens. Eas tamen singillatim Leistiana Suada coram melius enarrauerit: ne mea balbuties delicatas auriculas istas radat. si spes vestra de hibernatione Patauina non vacillat, nostra quidem firma de videndis iterum vobis ante, quam Italiae supremum dicamus. Explicato enim itinere, quod cum Diis ingrediemur altero mense, recta cogitamus ad vos: inde post aliquantillam moram suos quisque lares. A Caselio nostro nihil iam diu nos vidimus: et ab interuallo non paruo se quoque aiebat Caminaeus. Vos quid? an in eadem caussa? Docete, et si quid recentioris nuntii, participate. Bucretius noster (noster: quia ille hercle tuus, quam tu vtriusque nostrum, aut vterque tui nos) resalutat te amicissime, pariter Hakii fratres: adeoque vniuersi vno ore salutamus, quicunque isthic etiam nunc sacrorum Caselianorum. Tu vero mihi vale, et nunc amorem inter nos mutuum serio cole. Bononia [orig: Bononiâ]. VIII. Kal. Octobr. CIC IC XCII.
page 85, image: s085
EPISTOLA XXVI. ANTONIO RICCOBONO.
LIteras ad te, Clarissime Riccobone, iampridem Bononia [orig: Bononiâ] binas dedi, quarum tu neutras fortasse acceperis. alteras quidem et has priores, certo periisse nuper ex Cl. Pinello intellexi. Nam is fasciculum, cui incluseram illas ad te, et vna ad ipsum alias quibus vt curaret tuas tibi, rogaueram, negat nunquam vidisse. Posterioribus quid factum etiamnum dubito: et commiseram tamen homini amico, atque vt rebar, fido. Sed hae, si fors volet, peruenient tandem ad te, non suppressae de industria, credo, sed neglectae per incuriam. illarum exemplum mitto esse tibi cum tertiis istis, nec id alio fine, quam quo istas ipsas. Nempe rationem tibi constare volo officii mei: quod deseruisse videbor alto et diuturno silentio, illo cuius extra culpam tamen ego et esse me nunc tandem ipse deprehendes. Colui te, Riccobone, semper, et colo vero constantique affectu, nec aliu nunc me suspicatus sis, quam quem coram tum cognouisti. Posthac vt eundem agnoscas, dabo operam omnibus modis. quod si absens minus potero, breui, spero, facillime praesens effecero. Nam redire ad vos animus est a paucis mensibus, absoluto prius itinere, quod propediem ingredi cogitamus, interiora illa Italiae perlustraturi.
page 86, image: s086Vereor tamen ne in extremum Octobre differenda nobis profectio sit. Ac nisi ambitiosum videretur a te quoque peterem, quod a Pinello nostro petii nuper et promissum iam habeo. Id est, huius generis. Ad viros doctos et claros passim istis in locis, quae adituri sumus celebriora pleraque literis vestris aditum nobis patefieri velimus, vt eorum congressus et notitia, quam pretium inter alia peregrinationis maximum ponimus facilior nobis et iucundior sit. Si tibi commodum iuuare nos hac in re, in qua potes plurimum: (nec enim est profecto alicuius nominis in literis, quin idem et Riccobono amicus) facies interim, dum hic [orig: hîc] moramur, vt tuae aliquid commendationis ad quem quosue et quocunque nobiscum hinc auferamus. Quidquid huius daturus es, commodissime cum suis et libentissime Dn. Pinellus ad me curabit. Sed memineris velim totum hoc ita a me peti, primum si non ambitiosum nimis putas deinde si absque incommodo aut molestia tua potes, postremo etiam si operae pretium arbitraberis. Audaciae et importunitatis meae fuerit, flagitasse: tui iudicii sit, dare vel negare. Vale Clariss. Vir, et me cum Bucretio, qui meis te verbis officiosissime denuo salutat, eo loco perpetuo habe, quo semel humanitate tua singulari recepisti, Bonon.
page 87, image: s087
EPISTOLA XXVII. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
GRatias ne tu mihi, Pinelle Clarissime, quod amorem in me tuum obseruantia [orig: obseruantiâ] sedula et seria [orig: seriâ] colo: Nimirum hoc deerat humanitati tuae, vt quod ego sine scelere non omitterem, id tu praestantem gratiis prosequereris Et quomodo id praesto tandem? non hercule vt debeo, ne vt cupio quidem: quanquam ita cupio sane, vt debeo, nisi quod perinde non posse sentio; atque id doleo. hoc magis, quod fortuna etiam nescio quae facit, vt ne possim tantum quidem, quantum possum nec praestare videar idipsum, quod praesto. Impedit enim illa cursum officiorum meorum, literis supprimendis, quarum sola frequentatione colere absentem absenti licet. Tu vero nihilominus quantulumcunque studium id meum ita comiter accipis, itaque benigne interpretare, vt si numeros implerem omnes officiosissimi cultoris. Quod me quidem recreat vicissim, cum tibi saltem, etsi non tuis meritis, nec his magis, quam mihi ipsi, satisfacio. Atque haec ad illam Epistolae tuae partem responsa sunto prolixiuscule: de reliquis ero deinceps breuior. nec aures tuas obtundam item gratiis agendis pro benignissima illa promissione literarii officii: in quo petendo verebat
page 88, image: s088ne ambitiosus fuissem nimis aut importunus. et fui procul dubio. sed tua maxima humanitas nihil non impetrari a te sinit. Indicari tantum vis, quae loca adituri simus, vt quo scribendum aliquid tibi, liqueat. Nos vero Pinelle Cl. adire et videre cogitamus Italiae vestrae celebriora pleraque omnia. nec tamen quouis operam tuam requirere debemus. Romae, Neapoli, Pisis, Florentiae et doctorum virorum et tibi amicorum praecipua fuerit copia. Huc, et quocunque horum locorum tibi quidem videbitur, quidquid voles, dabis. et mittes ad nos (libertati, imo audaciae meae ignosce) prima occasione. Etsi enim adhuc fluctuamus de profectionis tempore, tamen videtur fore, vt in extremum Octobrem incidat. vlterius quidem non differetur. et satis interea spatii (si modo alia tibi nulla negotia, quae turbari aut negligi nostra caussa nolumus) ad scribendum, ad mittendum. Ad Cl. Riccobonum iteraui, vt vides scriptionem. quaeso ne molestum sit ad ipsum curare. etiam ne illud, huc vna cum tuis remittere, si quid est rescripturus. Erubesco talia a te tanto viro petere, et leuibus his te onerare: sed nulla per alium occasio, et tua toties mihi depraedicada humanitas, in qua hoc et omne aliud a me negotium repperisti, facilia ista omnia, et vero veniam facillimam pollicetur. Vale, praestantissime Vir, et a Bucretio pariter salue. Bonon. IV. Kal. Octobr. CIC IC XCII.
page 89, image: s089
EPISTOLA XXVIII. Henrico GRVMMERO.
ANte paucos dies scripseram aliquid ad te literarum, quod laturum tibi Leistium arbitrabar. nam ita videbar sermones, quos de itinere suo iacebat intellexisse, ad vos recta iturum. is altero die aliam viam instituit, et discessit a nobis Romanum, vt aiebat, iter relecturus. Literas autem illas nunc mitto tibi: non earum aestimatione vlla, ne perirent, sed mea laboris fuga, ne eadem iterare scribendo cogerer. Addo nunc: Responsum a Cl. Pinello nuper habuisse: eidem rescripsisse: idque ad te iterum mittere, vt pari diligentia cures. Satin' libere et pro imperio? Sic equidem tecum libet: et mihi vero vsus est. Facilem te dabis: nec mihi parces, cum operae vicissitudine indigebis. Dn. Schuantonem audimus ad vos rediisse, et vobis nunc tandem credimus animum. Et ipsi, et vobis gratulamur. Sed scin' quid poscamus? Rasuras et nitellas aliquot ex illo aureo rerum nouarum thesauro, quem procul dubio secum tulit. Memineris: et sic a nobis saluebis et valebis. Bono. IV. Kl. Oct. CIC IC XCII. De receptis his quaeso quamprimum me fac certum, nam iter nostrum extremus October excipiet.
page 90, image: s090
EPISTOLA XXIX. IOANNI CASELIO.
EGo vero, quid hoc tempore ad te, Caseli Clarissime? nuper hanc operam cum solus vindicarem mihi, vix reperiebam, quod chartae illinerem: nunc sodalibus scriptionis sociis, multo inueniam difficilius Neque nos ita partiti sumus operas vt quisque peculiare sibi quid sumeret: egoque vt quod reliquerint illi nescio, sic pleraque occupasse credo. Argumentum tamen vel hoc fuerit literarum mearum, argumenti nihil fuisse. Nam quae de me, de studiis meis poteram, non libet nunc: ac ne licet quidem in epistola. Congressus tui ac sermonis vtinam mihi copia per horam vnam atque alteram sit! quem ego sic desidero, vt nihil vnquam vehementius: adeoque magis indies ac magis, vt quo mihi breuius ab eo videor abfuturus, eo impatientius feram moram longiorem. Nec sane speraueram, ad hoc tempus dilatum iri nostrum iter, e quo cum antea promisissem mihi adiumentum aliquod valetudinis meae, (dubia illa semper et varia) nunc metuere cogor etiam noxam. Peregrinandi enim iam effluxit illud tempus, et quid exspectandum porro nisi pluuiae, nebulae, frigus? Alias difficultates, meas quidem taceo, ne querelam pro epistola mittam. De Cornelio nostro, cuius mentionem in proximis inieceram, nihil inaudiui
page 91, image: s091amplius, vt essem certior, et exspecto a te rumoris veri, siue falsi nuntium: quod si veri; ab ipso etiam literas. Nam me ad eum nihil, caussa iusta est dubitatio mea: quam vbi mihi exemeritis, faxo tam promptum me videat in respondendo, siue lacessendo, quam sollicitum hactenus in quaerendo. Salutem et ipsi, et ceteris familiaribus, qui tuorum me nouere tamen, omnibus. Tuque vale, mi optime Caseli, et Acidalium inter tuos vnice tuum habe. Bonon. XIV. Kal. ixbr. CIC IC XCII.
EPISTOLA XXX. CHRISTIANO ACIDALIO FRATRI.
PLacuere [orig: PLacuêre] mihi, quas proxime dedisti ad me literae latinae tuae: quarum similes, aut iis ipsis etiam meliores propediem exspecto Noque enim interea temporis nihil profeceris, nisi vel a consuetudine tua desciuisti, vel meam admonitionem spreuisti. Quorum neutrum credam: sed nec eadem nunc, quae tum ingessi tibi, reperam, tum quia spero, haerere adhuc menti tuae priora illa, tum quia nec stimulis egere te vllis arbitror. Vide, quem te faciam, vide, quid de te mihi polliceat. Exspectationem meam non falles: et quando ego non te moneo quidem, tu eo ipso tamen moneri te putabis maxime, vt spem tantam possis sustinere. Conditio scholae ve strae sane misera nunc, et tibi minime frugifera, sed dura, quod te facturum scribis, in aduentum
page 92, image: s092meum. quaeretur consilium, accommodatum rationibus tuis. Exspecta a me, quidquid ex spectare a fratre potes et debes. Mihi vnice tu inter ceteros cordi es: et studiis tuis sic consuli, vt meis ipsius, cupio. Henricum per literas a mo salutabis: et nisi quid ipse scripserit, tu, quid agat, an studia curae habere videatur, indicabis. Reliquis coram humanissimam salutem meis verbis dicito: nec fratribus tantum, sed et sorori. Cura haec, et cum omnibus nostris optime vale. Bonon. XIV. Kal. ixbr. CIC IC XCII.
EPISTOLA XXXI. ANTONIO RICCOBONO.
AIn' vero, semimortuus ego hactenus tibi, Riccobone Clariss. Nec tamen id immerito admodum sed qui [orig: quî] tibi quaeso magis, quam aliis? cui vt primum a morbo illo diuturno reuixi, prae ceteris vixi, viuoque adeo, si cuiquam, maxime ipse etiam in semimortuo isto pectore vixisti mihi, et viues semper vsque dum aliquid in eo vitae. Beneficiis tuis sic meruisti, quae immortalia apud me et aeterna. Non scripsi tamen ad te, cum ad alios. Hoc vero Dii ne sirint, vt Riccobonum ego nulli mortalium postponam. Nec postposui adeo, sed habui, vt debui, primo loco etiam tum, cum quo loco ipse essem necdum scirem. Literas cum primum potui ad plures, ad te vna dedi: si ad alium prius, non illae officii causa [orig: causâ], quod hercule tam tibi, quam alii vlli debebam,
page 93, image: s093sed nescio qua ex necessitate rerum mearum scriptae. Iam eas ipsas, quas miseram tandem, non peruenisse ad te, id vero mihi non imputabis, quippe fortunae in manu fuit, non mea. Ego omnino quod debui, etiam quod potui, praestiti. quod non potui ne quaeso in meam culpam, aut alterius inuidiam trahe. Sed quid hac de re prolixius ago, tanquam vel facilitati tuae diffisus, vel immemor candoris? tu me Riccobone, qui debeo esse, erga tenon dubitabis esse: qui te quem opto et volo aduersum me, eum plane mihi esse persuadeo, nihilo hercule ea caussa minus, quod oratum nuper a te non exoraui. Quin grarias aeque habeo tibi, ac si impetrassem. Constat enim mihi de voluntate tua, qua abunde satisfecisti desiderio meo: quanquam aegre sane careo hoc officii genere, quo poteram a te vno omnium plurimum iuuari. Bucretius iterum te obseruantissime salutat, mecumque humanitati et beniuolentiae tuae se diligentissime commendat. Vale. Bonon. VII. Kal. Nouembr. cic ic XCII.
EPISTOLA XXXII. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
IAm quidem hercule vereor tandem, CI. Pinelle, ne odiosus tibi sim tot interpollationibus meis nec facile verba inuenio amplius, quibus texam epistolas ad te, quippe vnius fere generis semper scribo. Quid enim aliud vnquam
page 94, image: s094argumenti, quam vt beneficium aut petam a te, aut gratias agam pro impetrato. Quas tamen pro nupero hoc breues vno verbo agam, ceterum prolixas et immortales apud animum meum semper habebo: neque nouum aliquod nunc quidem poscam, etsi multa erant, quae petere hactenus non sum ausus, neque auderem porro nisi animum tu mihi faceres. Quo enim plura tu tribuis, eo ego poscere plura sustineo: mira quidem ratione et inaudita, vt quo tu es beneficentior, eo fiam ego impudentior. Sed ratio huius temporis ita nunc ferr, vt ad tempus carendum mihi beneficentia tua sit. quamquam quid dico carendum, qua fruar interea vel maxime? Tuum enim certe beneficium mihi erit notiria maximi viri Fuluii Vrsini: fortassis et amicitia: qua [orig: quâ] bonum nullum maius mihi conciliaris. Et iam illuc aspiro. biduumque intra aut triduum hinc mouebimus, properaturi quantum possumus, vt mature ad vos redeamus, tuaque saepe iam mihi, sed nunquam satis, nominata beneficentia [orig: beneficentiâ] praesentes iterum plenius perfruamur. Interim non potuimus, ego inquam cum Bucretio, quin hisce literis abituri te salutaremus prius: simul vterque sua pro parte gratum tibi animum, sed breuissime, testaremur. Haue optime et maxime Patrone, clientesque tibi tuos porro commendatos habe. Festinato Bononia [orig: Bononiâ]. VII. Kal. Nouembr. cic ic XCII.
page 95, image: s095
EPISTOLA XXXIII. HENRICO GRVMMERO.
ITerum tibi a me onus, Grummere Doctissime; et vides quale. solitum nempe illud literatium. Quas proxime miseram recte curatas, non ex te, vt sperabam, sed Pinello ipso iam nunc cognoui Ad eundem iterum scripsi aliquid, simul ad Riccobonum. vtrique suas ingrauate diligenterque, id est, vt soles, curabis. Nimis pene libere nimisque familiariter ago tecum: sed tu si Vir es, vsurpa tibi idem iuris in me. Sumptus si quos mea caussa fecisti aut facies; ero bonum nomen, et paratus sum addere foenusculum, vt patientius reditum meum maneas. Nam perendie, vt scias, abituri hinc sumus: quo, dudum nosti. Itineri illi Dii Viales adsint et praesint. Iamque vasa colligimus (quae vtinam salua referamus, et meliore fortuna quam Plautinus iste moechus) et sarcinulas aptamus. quo sum ipso nomine breuior, prolixior futurus, cum reducem me otium exceperit. Nostri dulcissimum saluere vestris dicunt: ego item illis et tibi pariter, cui itidem nostri. Valete et vota facite pro itinere nostro, Varronianis Viocuris cantharum villi. Properato Bononia [orig: Bononiâ] VII. Kal. ixbr. cic ic xcii.
page 96, image: s096
EPISTOLA XXXIV. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
REdeo ad officium salutandi te, Cl. Pinelle, postquam ex itinere Bononiam redii. Redii enim iam nunc Bononiam ante pauculos dies: vellem etiam ad vos statim Patauium recta liceret denuo, vt salutare te coram, et humanitate tua frui vberius possim, quod equidem et speraui abiens, et hac spe omne iter properaui. tamen ita nunc euenit, vt ad tempus subsistendum hic mihi cum Bucretio sit: quem tui debes scire non minus auidum, quam egomet sum, et ferre moram hanc vna mecum imparientissime: adeo que impatientius eo nomine, quod vsu magni Mercurialis etiam priuati hic sumus. Eum abeuntes inter spem metumque dubii reliqueramus: dolore cum maximo redeuntes non inuenimus. Sed vtrumque necesse est, vtcunque possumus, feramus, et quod illo iam perpetuum nobis, et quo te aliquandiu adhuc carendum. Interim isto scriptionis solatio desiderium lenibimus. et tibi sic coli ab absentibus satis erit, donec praesentes maiore cultu praesentem veneremur. De ipso itinere nostro quod scribam, nihil est, neque tu scire vlterius desideras, quam de incolumitate nostra et felici reditu. Is felix sane quidem, tamen inter
page 97, image: s097pericula, fuit. et me Neapoli redeuntem Romae morbus corripuit, nimium ille familiaris mihi hos annos, dum in Italia viuo. Febrim me dicere intelligis. quae nunquam, et nusquam importunius sollicitauit me quam illo et tempore et loco. Vagari, discurrere volebam, vt perlustrarem illam vrbium olim et orbis dominam: haec malo meo fato lectulo affixum domi tenebat: nec tamen detinebat. Erupi saepe, et potior mihi erat illius ardore ille videndi discendique ardor. Sed omnino multum haec obstitit: multa adire vetuit, nec quae adii, introspicere penitus omnia permisit. Etiam doctos illic viros visendi, colloquendi eripuit facultatem. inter quos Fuluium tamen Vrsinum, apud quem tuae mihi et Mercurialis item nostri gratissime literae admissionem humanissimam fecerant, vidi et compellaui, sed breui sermone, cum et ipse decumberet, ac semel tantum, cum reuisendi postea tempus mihi non esset, abitum quam celerrimum paranti. Verum quid ego de his prolixius? Vnum etiam orem te, antequam literas complicem. Nundinarum Francofortensium indicem, quia Cl. Mercurialis abiit, apud neminem reperio, nec mihi spes hic [orig: hîc] reperiundi. Sed nec a te posco: tantum si quid in eo noui ad nostrum Phoebum (de quo dubito. nam valde sterilem esse bonarum rerum nescio vnde inaudiui:) librorum titulos in schedula mihi enotatos velim communicari, acerrimae huic siti non restinguendae, sed compescendae aliquo modo et sedandae, vt sufferre
page 98, image: s098eam possim rantisper, dum apud te coram satiem penitus et expleam. Ignosce veteri isti et notae tibi iampridem petacitati meae, ac salue pariter ab vtroque nostrum et vale vnice Patrone, cui felicem anni huius recentis orsum cursumque ex animo precamur. Bononia. postridie Kal. Ianu. An. cic ic XCII.
EPISTOLA XXXV. ANTONIO RICCOBONO.
NOn putabam fore, vt literis etiam te, Clariss. Riccobone, prius inuiserem, quam ipse coram Patauii reuiserem. Sic enim hinc abiens constitueram, peracto itinere ad vos statim redire, quorum mihi vsu et consuetudine tum annum ipsum carere acerbissimum fuisset. Nunc vero nata res ita est, vt subsistendum Bononiae etiam pauculos menses et differenda aliquantisper voluptas sit congressus vestri: cuius quo citius fruendae quo maiorem spem conceperam, eo nunc paullo diutius exspectandae impatientiam maiorem in animo meo sentio, et desiderio conficior vehementiore. Quod desiderium vt tibi non esset ignotum, simul vt ipsius cultus in te mei, quem coram declarare adhuc vetor, absens aliquam denuo significationem ederem, quamprimum ex itinere huc redii, salutandum
page 99, image: s099breuibus te literis istis putaui. quas accipes tu eodem affectu, quo nos scribimus: et scies, quando ad curas quidem tuas etiam nos pertinere arbitramur, saluum me, saluum Bucretium nostrum, qui tui mecum obseruantissimus saluere mecum te, et per te Cl. Massariam iubet, additis pro vtroque votis, vt quem nunc ingredimur annum, felicem ab omni parte agatis, et in plures ac feliciores maxima cum vestri nominis laude: et bonarum literarum artiumque vtilitate duretis. Bononia. postridie Kal. Ian. An. XCIII.
EPISTOLA XXXVI. ERRICO GRVMMERO.
ET quod exspectas, vt primum potui, mitto tibi litteras: et quod in iis priMum, inde ipsas ordior. Salui sumus, Deum [orig: Deûm] Virtute; et salui iam nunc Bononiam rediimus: nec rediimus tamen omnes. Romae dn. Alexandrum reliquimus, incertum, isthic [orig: isthîc] manerer, an Neapolin regrederetur, equestribus exercitiis mensem vnum alterumue altrubi vacaturus. Mihi properandi caussa. valetudo: comitesque traxi Bucretium et Hakium minorem. Neapoli cum redirem, inhumaniter me Roma excepit. Febrim namque statim contubernalem mihi dedit, molestissimum quidem illum et importunissimum.
page 100, image: s100Hic quoties prodire, discurrere, et lustrare vrbem vellem, retinebat: hie si reniterer, aut fugere clam tentarem violenter reprehensum lectulo affligebat; nec id satis, etiam affigebar. Acmetui mehercule, ne meferreis denique vinculis ille coerceret. Itaque omni astu moliebar repentinam et improuisam fugam: qua per tempus erupi et eripui me, valde sane feliciter. Nam Romam, mihi tam inhospitalem pariter, et febrim illic [orig: illîc] desertam reliqui. necinsecuta me est, aut si adeo, non est assecuta. De aliis per viam casibus, nihil nunc addo: seruo omnia, in familiarem garritum, et reditum nostrum Patauinum. qui tamen cum erit, nescio si vos etiam illic [orig: illîc]. Nam nobis quidem manendus hic [orig: hîc] Alexander: qui vereor vt ad nos tam mature, vt vna omnes in tempore ad vos reuisamus. Sic enim intellexisse videor ex te, hiemem isthic [orig: isthîc] solam acturos. At nostra mora produci ad initium Veris poterit. Tamen spero futurum quod optamus. Ceterum de literis postremis tuis, et Caselianis adiunctis, non debeo obliuisci, vt notum tibi tandem faciam, recepisse nos, et eo quidem ipso momento, quo currum adscendebamus itineri auspicando. Si minimo redditae essent tardius, priuati fuissemus earum voluptate, quam maximam percepimus tota via, cuius tum comites fuere nobis iucundissimae. Et vides caussam, cur non significarim tibi statim de acceptis. Sed nihilne interea denuo a Caselio? Voueo: vel si hoc frustra ad nos; saltem ad vos aliquid spero. Doce: simul an commodum tibi, nostrarum quid
page 101, image: s101ad ipsum curare. Noua de quibus scribebas, nulla nos edita vel Italice vel Latine vidimus: nec admodum angimurnon vidisse: recentiora illa de comitiis quae promittebas, et item alia si quae habetis, exspectamus. Nos Roma, aut Neapoli, aut aliunde adeo, nihil attulimus, quod scribi sciriue dignum. Bucretius noster et vterque Hakiorum (nam monuit in digressu etiam Alexander) plurimam vobis omnibus salurem; quam et a me tum illis dices, tum ipse tibi habebis. Sod heus vos, serio ne votum pro itinere nostro, nuncupastis? Credo, et iam eius vos damno. Soluite bona fide, nisi iratos habere vultis omnes Viales Deos. Tu aliis monitor sis et instigator. Atque ita Vale, dulcissime Grummere. Bononia [orig: Bononiâ]. Nonis Ianuariis Anni XCIII. quem vobis omnibus felicem et prosperum ex animo omnes optamus. De literis quas vna mitto, non rogo, ne moneo quidem: quia vtrumque scio non vis facturus vltro, quod me velle intelligis, ac certus, idem a me tibi fore, quacunque in re, loco, tempore. Iterum Vale.
EPISTOLA XXXVII. ALEXANDRO HAKIO.
TArde nobis tuae redditae sunt: eo fit, vt serius rescribamus. Nam expectandas omnino tuas arbitrabamur, vt quo dirigendae forent
page 102, image: s102nostrae, liqueret. Atque ita, scis, inter nos conuenerat. Iter nostrum felix satis, nec sine periculo tamen, sed eo non a valetudine, verum a torrentibus iterum, supra modum auctis, et vento per Appennini iuga violentissimo. Febris quidem praefiscine dixerim, non ad me rediit: necitem ceteri a morbis infensati. Ita omnes salui Bononiam rediimus XVII. Decembr. et commodule adhuc valemus. Florentiae literas ad Titium reliqui tibi nullas, vt vsui nulli futuras. Nec enim ab illo nobis auxilium id, quod cupiebamus: et videndi illic [orig: illîc] cum Bibliothecam, tum alia omnia, non deerit tibi occasio: supererit etiam per hominem stratioticum, qui in hospitio Spickiano excubat semper in aduentum peregrinorum, et eos nostrae gentis circumducendi velut artem quandam, certe quaestum factitat. Si tamen hominem saltem ipsum videre, et aditum tibi facere meis literis cupis, indica: mittam aliquid interea illuc, quod adueniens inuenias. Senis notum neminem offendimus. namque et Leistius abierat: quem nobis altero statim die. post quam a te Roma digressi eramus, obuiam factum, ex ipso credo iam intellexeris, sed per literas. Nam vt Romae coram, fieri non potuit: quando tu iam moueras proculdubio Neapolim, ipso illuc, aduentante. Nobis cum eo breuissimus sermo, et vix mutua salutatio. Vespera enim erat, cum hospitium eius praeteruectos forte fortuna adspexit, agnouit, accurrit: ceterum nocte ingruente, et quia milliaria nobis pluscula etiam conficienda eo die, vix tribus commutatis verbis,
page 103, image: s103cum tamen de te nobisque ipsis ante quaesisset, et audiisset, quantum licebat, siue ipse nos dimisit, siue nos properantes ipsum destituimus. Hic [orig: Hîc] noui inuenimus nihil, nisi rerum omnium caritatem maiorem. Viuimus, vt possumus, habita aletudinis tamen aliqua ratione, quam nobis et ipse commendas. Frater vtrique curae est, vt debet: atque etiam ipse in officio adhuc, pariter vt debet. Nec prorro ei nostra opera deerimus, in ipsus sibi sua diligentia [orig: diligentiâ]. Alia, quae mihi scribenda videantur hoc tempore, non suppetunt: et si quae sunt, alii narrauerint. De reditu maturando non ego tibi monitor: ipse eris, et esse debes. Ergo vale iam, et de nostra salute securus, tuam cura. Bononia [orig: Bononiâ] VIII. Id. Ian. anni XCIII. quem tibi felicem illuxisse speramus, fluere porro ad vota tua, tua dico quae eadem et nostra, optamus. Si qui Neapoli aut Romae, quibus nominis nostri memoria sit, eos salutabis: prae ceteris dn. Agricolam, qui quas literas abeunti mihi dedit, eas a me recte curatas, ipsi indicabis.
EPISTOLA XXXVIII. EIDEM. ALEXANDRO HAKIO.
Auguror, nec me fallit augurium, Neapolin has tibi reduci occursuras. Iam enim dum scribo, aut
page 104, image: s104paras reditum, aut verius redis. Quid optem tibi, quid cupiam nobis, etiam tacens clamo. Facies non minus tui quam nostri caussa [orig: caussâ], quod faciendum intelligis. Ego enim nuncloquor breuiter, nec tamen obscure, quod reliqui forsan et prolixius et clarius. Omnia ex voto cessisse tibi adhuc speramus: de nobis idem e prioribus acceperis, nec aliud ex istis. Quae literis, nulla; quae coram garriamus plurima sunt. Audies tu ex me nescio quid: ex te ego, Scyllam, Charybdin, AEtnam, aliaque naturae qua miracula, qua monstra. Breuior sum, quam velis, ignosce: tempus hoc non fert aliter. Vale, et vt nos valeamus tu breui veni. Bonom. XV. Kal. Febr. An. CIC IC XCIII.
EPISTOLA IXL. HIERONYMO MERCVRIALI.
TRistis meus ante paucos menses abitus Bononia [orig: Bononiâ]; tristior ante dies aliquot Bononiam reditus. Vtriusque tu mihi vnica caussa, Mercurialis Clarissime; quem et tum reliqui magno cum animi dolore, et nunc non reuidi multo cum maiore. Abiisti enim interea tu quoque honestissima [orig: honestissimâ] illa vocatione hinc, quo decreueras. in qua re vt illud me angit, carendum mihi tui esse, ita hoc iuuat cessisse tibi ex voto tandem consilia instituta. Eoque ipso nomine cum gratulor tibi serio, tum gaudeo, esse
page 105, image: s105Pisis ex animi tui sententia omnia. sic enim audiuiadueniens ab amicis communibus, quos de rebus tuis et rumor et literae iam tuae ipsius edocuerant. Et tamen vt voluptatem isthaec mihitam iucundam affetant, dolorem hunc acerbiffimum non auferunt. quin et augent vltro ipsum et sensum eius exacuunt, vt percipiam non grauiorem modo, sed et acriorem. Adeo meum malum maius est maximo tuo bono. Nec qui fiat sane scio; veruntamen fieri etiam hoc, quita miror, in me sentio. Pugnant inter se dolor ac Voluptas, neque vincitur altera, aut alter vincit, quamquam haec victae, victori ille, propior est: sed ita pugnant; vt voluptatem dolor hebetet, dolorem voluptas non restinguat. vnde quidem sit, vt laetari cum nequeam tua caussam, quantum et velim et debeam, moerere ac dolere etiam cogar mea [orig: meâ], plus fortasse quam debeam, certe nimio mulco plus quam velim. Haec vis affectui alteri qui sit tanto vehementior, et tu intelligis per te facile, et mihi prolixe non lubet exequi. Vnum ponam praecipuum et ipsum velut fontem: Tui aestimationn. quae sola quanto est apud omnes, tum vero apud me propter omnes maior, tanto sit maior necesse est intrame, qui amisi, dolor ex eo, quem amisi. Neque latius diducam, ne aut sim inepte garrulus, aut videar turpiter assentator. Caeterum in aestimio tui inest vna memoria et humanitatis tuae, qua [orig: quâ] peregrinum hominem inter tuos statim, vt veni, recepisti, et beneuolentiae, qua [orig: quâ] deinceps fouisti, et beneficentiae, qua assidue ornasti pariter et iuuisti: quae omnia summa et maxima quoties
page 106, image: s106ties cogito, cogito autem semper, non possunt mihi non quaelibet acerrimis pectus istud stimulis compungere et vulnerare? eo quidem crebrius et infestius, quo locus hic etiam ipse saepius et saeuius irritat. Subsisto enim Bononiae ad Veris initium: nec oculum interea vsquam flecto, vbi non tui occurrant vestigia plurima, quae memorem per se dolorem allidue moneant, nec requiescere vnquam tantillum sinant. Vrbs quoque ipsa moerorem addit, aspectu obsoleto et squallore paene inhumano. Nec enim a te deserta retinere mihi nunc pristinum illum splendorem ac magnificentiam videtur. Sordent omnia, dum tu abes: nec quidquam eorum habetur amplius, quibus ante commenda batur, postquam te habuit, quo commendata vno maxinie fuit. Nam de ipso gymnasio quid aut quomodo dicam? Cadauer est, vnde tu anima eius excessisti. funusque; cum lessu et lachrymis efferre mihi lamentabundi parietes et sepelire velle ruina [orig: ruinâ] sua nutabundi videntur. Miseret me, miseret tui, Bononia, mater olim, nunc vix nouerca, mox forte; ne nouerca quidem studiorum! Sed reprimam me, et ad te reuertar [gap: Greek word(s)] Mercurialis: cui volui hisce literis, vt primum conquieui ex itinere, animum hunc meum depingere: animum non ignotum tibi quidem et antea, sed cuiuus nulla dum clara satis in te signa luxerunt: lucebunt tamen aliquado, si lucem ego videbo; neque committam, quin aut priuatim memoria, obseruantia et praedicatione nominis tui absentem te vbicunque absens perpetuo colam, aut publice monumento aliquo tua in me prolixissima
page 107, image: s107merita, et meam aduersus te verissimam gratitudinem, cumprimum erit prouentus aliquis ingenii mei, tester. Tu mihi, Vir praestantiss. serua constanter amorem tuum, meus tibi cultus aeternum constabit. Vale, et salue simul a Bucretio nostro: qui mecum vna perpetuum se immortali tuo nomini cultorem dedicat, memoremque et gratum fore disciplinae tuae alumnum pollicetur. Bonon. IV. Kal. Feb.
EPISTOLA XL. PETRO WITTENDELLIO.
ERgone vos tandem Pisas? laetor pariter, et doleo, atque hoc mea [orig: meâ], illud vestra [orig: vestrâ] causa [orig: causâ]. Vestra, quibus optata contigere [orig: contigêre] mea [orig: meâ], cui vobis iam carendum. AEgre enim aegre fero, vestra me consuetudine priuatum: et multo quidem aegrius Bononiae me priuatum. Nam alibi si agerem, ferrem forte desiderium istud leuius: nunc haerenti in ea ipsa vrbe, quae nos vna olim habuit, acrior flamma pectus vrit, cui nouas semper faces subdit aspectus ipse locorum, et ex iis recordatio tristissima iucum dissimae conuersationis. Nec mihi tam desolatus viderer, nisi coniunctus vbi antea fuerim, quotidie viderem. Sed ita res rationesque meae hoc tempore tulerunt, vt ad tempus etiam mihi Bononiae subsistendum. Dies pauculi sunt, cum redii: saluus
page 108, image: s108equidem, sed vix saluus. Ita multa in itinere pericula a multis causis, praecipua ab aere et ab aquis. Romae etiam febris me, cum Neapolire diissem, inuasit, ac peruasit: eadem tamen reliquit statim, vt primum ipse Romam. Ad quos literas Cl. Mercurialis tuli, ab iis sum humanissime exceptus. Id velim ipsi indices, et gratias simulpro commendatione tam luculenta meo nomine maximas agas. Scripsi sane ad ipsum quoque vt videbis: sed praecipuam hanc argumenti partem nescio quomodo praetermisi. Oblitus sum, et scribendi calor alio me traxit. Tu excusa. De me quod ampliusscribam, nisi commodule iam valere, non habeo. Vos vt valeatis, vt viuatis isthuc ex te cupio audire. Da quaeso hanc mihi operam, et frequentare, dum etiam hic sum, literas ad me stude. Occupatus es, scio: sed non ita es, vt amiculus negligendus sit, hoc quoque scio. Quid, si nec esse ita debes? certe si quid me amas, non voles: et quotiescunque non voles, non eris. Has recte perlatas, quamprimum opto scire. simul, an aliquid interea ad vos noster Lipsius, etiamque, an ad me. Voueo, et, quamquam ambigue, spero. Illud credo: si quid forte ad vos, non fuerit vna ad me omnino nihil. Si tamen saltem, vel ad te, vel Mercurialem ipsum; quidquid est, communica. Quod si plane nihil ab ipso; doce, si quid audisti, de ipso. Mihi narrat hic quidam Leodio Louanium iisse: illic Professorem esse, quorum neutrum facile credam: difficilius hoc de professione. Ipse ex fide dignis Romae audiui, scripta illius quaedam (Politica maxime et de
page 109, image: s109Constantia) in prohibitorum librorum, qui nunc recens ibi longus admodum excuditur, Catalogum relatum iri. Mirer, si verum sit: verosimile non videtur. Quemne tantis conditionibus ad se allexerint, eum damnent? Sed quid sit, breui apparebit. Falsum omnino velim: sin aliter erit, indignabor: id si non fas, saltem dolebo. Ceterum catalogi istius mentio in memoriam me alterius inducit. E Francofortensibus proximis nundinis nullumne accepistis? Accepistis, credo. Vin' tu igitur promissum, (non appellabo debitum) soluere de Excerptis Philologorum librorum nihil? Meministi enim de iis coram inter nos quid conuenerit. Hic quod reliquisses inueni: nec reliquisti, opinor, festinatione prohibitus. Nunc si voles gratificari, oportunum erit tibi mihi vero tam acceptum, quam semper exoptatum. Bucretius noster humanissime te salutat: idem rogat institutum opus Commentariorum Mercurialium vrgeas, et matures. Nimis diu ait medicis te debere, quod pollicitus sis: et pariendum tandem esse quod tanto iam tempore parturias. Nihil ad te ipse scribit vel hanc ipsam ob causam, ne occupatum in elimando interpellet, et moram vltro quam deprecatur, obiiciat. Vale, et nos ama tui ex animo amantes. Bonon. IV. Kal. Febr. An. CIC IC XCIII.
page 110, image: s110
EPISTOLA XLI. HIERONYMO MERCVRIALI.
QVam et saepe coram et plurimis clarissimisque argumentis in me perspexi, summam humanitatem ac beneuolentiam tuam, eam nec maiorem vnquam nec maiore aut euidentiore indicio quam ex hisce literis cognoui, quas nuperrime effusissimi in me affectus testes illustribus amoris et iudicii notis plenissimas ad me dedisti. Quibus vt sim affectus, cum primum legi, vtque afficiar, quoties relego, haud facile dixerim: varie quidem et mirifice fuisse affectum statim, afficique semper, et sensi manifeste primo, et magis magisque porro suntio. Iisdem qui respondeam, vt cum ipsis dignum est, tum meus animus fert, ne valeam, si scio. Multa occurrunt: quae perscribere nec omnia possum, nec potissima quae eligam video. Sed tuarum sequar capita, compendioque vestigia sublegam, qua praeiisti, sic tamen vt insiltam singula, non impleam. siue etiam impleam animi quidem eodem affectu, non et pari sermonis effatu. cuius elegantiam in tuis inimitabilem meae istae non aemulabuntur. quid enim aut stultius foret, aut arrogantius? etsi tu quidem (nam hinc ordiebaris, et iam ego tecum) in prioribus nostris
page 111, image: s111ornatum nescio quem agnoscis, et eloquentiae mihi laudem singularem tribuis, cuius vmbram in me ipse non deprehendo. Itaque quod elegantia te illarum delectatum scribis, sic actipio, vt qui scio elegantes non fuisse reapse, tibi visas putem tales mei et ipsarum amore. amore: cui vt plerunque Poetae sententia, ita hic [orig: hîc] [gap: Greek word(s)] . Laudem porro nullam hinc recipio, non magis quam ex illa ingenii atque eruditionis nostrae praedicatione. in qua itidem amori cessisse arbitror iudicium: quod tamen in te sic acre atque firmum, vt nec aciem eius hebetet, nec soliditatem concutiat vllus affectus. S d profecto vt primum ex iudicio natus ille tuus erga me benignissimus amor, ita nunc ex amore natum hoc de me nimis benignum tandem iudicium. Neque in hac parte immorabor longins: ad id venio, quod gratam tibi esse obseruantiam meam video. Gratum id hercule vicissim mihi: sed in eo ipso (patere dicam) illud ingratum, quod in hoc temporis et locorum spatio tamen integram me tui memoriam conseruasse tibi velut gratularis. Scilicet magnum aliquid praesto, aut tu non maius quid a me exspectabas. Quantulum enim hoc temporis, quum diuulsus a te, quantillum hoc locorum, quo nunc disiunctus, interuallum. Mihine non perpetua et indiuidua vbicunque gentium comes maximi Mercurialis, maximorumque eius in me beneficiorum memoria?
Tum mihi vel tellus optem subito ima dehiscat,
page 112, image: s112
Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad vmbras,
Pallentes vmbras Erebi, noctemque profundam.
Omnino, nusquam ero, vbi non illa mecum; nullus eorum cum non illa in me. Huius animi sponsores tibi has esse literas volo, donec pignus eiusdem et marus possim et certius dare. Nam nunc praeuertor ad querelam tuam, mihi sane illam iucundissimam, Pisas non venisse me, et spem fefellisse tuam congressus mei, quo et itineris, (ita scribis) et ingenii mei tributum tibi aliquod penderem. Iterum amoris tui abundantiam agnosco, quae in haecte verba adegit. Sed audi breuem et veram excusationem. Pisas adire fuit equidem in animo: valetudo retraxit, quae Neapoli redeuntem Romae grauis, ac me tus tamen, quam periculi maioris excepit. Febris erat, nimis mihi familiaris in Italia morbus. Haec cum aliquot Romae dedissem dies, Bononiam contendere recta coegit ceu veterem in nidum, vbi curationi commodius operam darem. Quod si Pisis tamen Mercurialem esse, scire potuissem (nemo id amicorum etiam tum cognouerat, sed ex me quaerebant omnes vltro, nec prius fui certior, quam de transitu tuo Florentiae acciperem) vel cum dispendio valetudinis illuc properassem, eo magis, quod ad AEsculapium venturus ipsum eram, qui defecto in via, vel defuncto etiam, reddere vitam et sanitatem pristinam poterat. Nunc et vrgente valetudine, et tui reperiundi opinione
page 113, image: s113incerta, illuc me dedi, quo ratio potissima duce bat. Et mea praecipue iactura, meus dolor, amisisse reuisendi illic tui occasionem. Te tamen tributo fraudaui illo, quod dicebas, et quidem duplici. Itineris quod dem tibi, sane nescio, nescio item quale hoc a me exigas. Ingenii do ecce nunc quod possum. nam non certe quod debeo. Neque hoc expensum tibi eo nomine fero: specimen offero saltem eius monetae, qua olim vbi facultas erit, sum persoluturus. Notae sunt aliquot, vt vides, in aliquot scriptores: quae cuius sint notae, tu iudicabis, cuius elegantissimo certissimoque iudicio orania mea lubens ac merito subiecerim. Exspecto tuam de his sententiam, si tamen a reliquis grauioribus negotiis tantillum tibi otii. Ceterum tam bene et iucunde Pisis tibi tuisque et ipsis studiis esse, gaudeo mehercule et exsulto. Me quod eodem inuitas, o admirabilem iam humanitatem tuam et beneuolentiam incredibilem! Cogor enim sic exclamare, postquam in hunc deueni locum, qui esse primus in argumento huius epistolae debebat, postremus interim factus, dum ordinem literarum tuarum subsequor. Sed et hic [orig: hîc] satis dignus locus, si de reipsa agere digne satis possim. Quod cum nequeam, paucis verbis atque incitato curriculo latissimum hunc dicendi campum transmittam. Ea tu mihi, Clarissime Virorum, offers, quae si petere, si sperare, si denique optare vnquam iple ausus sim, impudentiae ac temeritatis meritissimo damner. In ruborem, imo in stuporem dedit ista me epistolae tuae pars: nec credidi meis oculis,
page 114, image: s114cum hanc legerem; vix manibus, istam cum tenerem. Graecas aut Latinas literas, aut vtrasque ego profitear? profitear in Italia? profitear Pisis? Ignosce, non nosse me videris, cui notum esse me maxime putabam. Sed et ipse ignosco beneuolentiae tuae, qua in illud me fastigium cupis euectum: ignosco amori, non enim tam dicam iudicio, tuo, quo de viribus meis tam non honorifice, sed plane magnifice sentis, vt illo dignus tibi videar. Me penitius introspicere me aequum est: et cum introspexi, video, ad illud culmen non modo non in hac adolescentia, sed nec aetate matura, aut vllo adeo vitae meae tempore posse aspirare. Tuis tamen fortasse auspiciis tollere humo ignobile hoc caput possim, quod meis aut alterius alibi potero nunquam. Sed id ratio rerum mearum nunc quidem non patitur. Mei me in patriam assidue reuocant: quibus obsequi vel pietas cogit. Itaque ad initium Veris redire in Germaniam constitui: e qua si vsquam effugere denuo potero, nusquam cupidius quam in Italiam vestram reuolem, nec in hac vnquam libentius, quam cum Mercuriali meo vixerim. Interea prolixissima haec maximi beneficii delatio, instar mihi fruitionis erit, ac quantas tibi, si acciperem gratias deberem, tantas, cum, siue renuo, siue differo, et nunc habeo atque ago, et deinceps aeternum habebo atque agam, tuamque istam inauditi in me exempli voluntatem omni loco, omni tempore, omni officiorum genere, praecipue nominis immortalis
page 115, image: s115tui cultu, et cum aliorum, quae innumera, tum huius beneficii, quod immensum, depraedicatione prosequar. Vale, meritissime patrone, et me vnaque Bucretium nostrum, (cuius nomine et gracia tibi resalutationis nuperae, et salutationem nouam fero) in diuinissimi pectoris tui sacrario culcores deuotissimos tuos retine, foue, bea. Bonon. Id. Febr. XCIII.
EPISTOLA XLII. PETRO WITTENDELLIO.
TVum nunc exemplum imitabor; breuis ero. meum si tu imitaberis, prolixus denuo ero. Idipsum nuper promiseras, nec dum promissum tamen apparet. Vis stimulos tibi admoueam? caue acumen huius stili. Negotium mihi dedisti proxime, nec dedisti. Iisdem enim liceris, et mittere te aiebas alias literas, et non mittete. Misisses, recte curassem. et si quid omnino negotii hic [orig: hîc] habes, neminem adeo hic [orig: hîc] habes, qui rua caussa quod vis vel lubentius subeat, vel diligentius obeat. Vtere, vbi vis, vbi potes, opera [orig: operâ] mea [orig: meâ], dum etiam hic [orig: hîc] sum. Sed ante omnia, frequenter ac prolixe scribe: aut si non prolixe, frequenter saltem. Malo enim saepius a te, et si pauca, legere; quam multa, sed rarius. Omnino ad superiores meas quamprimum et diligenter respondebis. Tetigeram in iis multa,
page 116, image: s116quae cognoscere singula auide aueo. Non hic [orig: hîc] eadem repeto: quod nec possum nunc, et si possem, facerem frustra. Tu priores relege, nec quidquam in iis, vel minutum neglege. Si facis, iratum tibi Bacchum imprecabor: cuius propediem imminent Orgia. ad quae celebranda sic se homines hic [orig: hîc] parant, vt homines ne plane exuant, verear. Certe ita iam nunc insaniunt, vt humanum in iis vix quidquam agnoscam. Quid futurum putem in ipso festo? Heu morem morum! Sed quid querar? non hodie aliter viuitur, et insanit, qui non sic insanit. Tu tamen esto mihi inter eos qui insaniunt cum ratione: ego ne videam, ne audiam publicum hunc furorem, abdam me in interiore Museio, et latebo, donec desaeuiat, vt homo redeam tandem ad homines, vtinam illos prisco more huius mensis rite februatos! Vale, et a Bucretio meo iterum salue. Bonon. Id. Febr. CIC IC XCIII.
EPISTOLA XLIII. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
IAm vero in id me loci redactum sentio benignitate tua, Cl. Pinelle, vt et audacia in petendo mea erubescere, et in dando promptitudine tua cogar obstupescere. Magna ego sane et multa a te poposci: maiora tu semper et plura
page 117, image: s117praestitisti: nunc autem vsque eo prolubio demerendi me processisse, vt cuius ego vel minimam partem rogaueram, id totum indulgentia tua transmiserit. Quas gratias tibi debeam, video: vnde soluam, non habeo: nisi breuibus aliquot verbis et animo prolixissimo pateris tibi satisfieri. Quorum vtroque scio pateris, imo vero alterutro. sed hoc magis: quo ego et malo ipse et possum facilius satisfacere. Illis enim neque libet, ne verba videar dare: neque etiam licer per infantiam et dicendi imperitiam meam. De Indice ipso: verum liquido vidi, quod obscura auditione ab aliis acceperam. Multa in eo, sed ideo boni perparum. Scribax hoc aeuum, et si quod vnquam maxime laborans [gap: Greek word(s)] illo pestifero, certissime in pestem bonarum artium literarumque erupturo. Quaedam sunt tamen, quae non sperno. de quibus coram propediem. Nam breui adero vobis, et eorum videbo aliqua apud te. sic enim spero, voueo quidem certe. sed nihil cupidius, quam Epistolarum illam trigam Lipsianam. in quibus edendi rationem video argumentum nec suspicione assequor. Ipse ad nos Monauius de ea, quae ad se, praeter Lipsii et suam voluntatem euulgata iampridem aliquid iniecerat; nihil de rebus in ipsa. quo magis incendor, et auidius exspecto, quid illud, quod nos celatos voluerit. A Lipsio quidem maiora hoc tempore sperabam: sed quo diutius nos moratur, eo erit praestantius in quo moratur. Vale, meritissime patrone, et salue a clientum tibi deditissimorum
page 118, image: s118altero. Bucretio nostro. Bonon. Non. Mart. CIC IC XCIII.
EPISTOLA XLIV. HIERONYMO MERCVRIALI.
QVod hac vice scribam, praeter gratias, non habeo. Eas ago ingentes pro commodata mihi opera in pensitandis locis, de quorum sententia te consulueram Apollinem meum illo Pythico et Delphico veriorem. Possem nunc ex eodem genere plura mittere, et mitterem adeo, nisi tuarum mihi grauiorum habendam esse occupationum rationem arbitrarer. De Germanici quidem curatione idem opinabar, et videbar huius ipsius interpretationis velut per nebulam nescio quid meminisse, quod alicubi legissem aliquando, id tua in Gymnastica fuisse facile recordatus sum ad ipsa statim mentionem eius, quam iniiciebas. De altero Suetonii loco, porrigo herbam lubens meritoque. Nec enim pertendere aduersus verum natura patitur verecundiae meae. quamquam nec adfirmate antea posueram, mutandum omnino ita; sed haesitabundus suspicione protuleram, de qua nihil statuturus essem nisi de tua sententia. Quin vltro errorem alium ipse nunc aperiam meum in iis dem Coniecturis: vt videas quam non aequo tantum ab aliis, sed et lubenti animo corrigar
page 119, image: s119a me ipso. In Vitellio Suetonii, vel scriptorem errasse vel descriptorem putabam, et iam labebar vt mutarem. Neuter, vt consignatis primum literis vidi, neuter illorum, sed ego culpandus, qui recte scriptum descriptumque non recte acceperim. Videbis hoc tu facile, si tanti erit. Etiam dum hoc scribo, ad alium erubesco lapsum, que memoria nunc primum suggerit. [gap: Greek word(s)] nominasse videor, cum de Peloponnesiorum mutatis sedibus agerem ad Velleium. Id si ita est (nam non satis scio, et forte metus saltem imponit mihi) turpiculum est erratum. [gap: Greek word(s)] quidem debui dicere. Sed huius generis forte ibidem et plura, quae excusari a festinatione volo quaecunque erunt. Solidiora olim magis cogitate proferemus. Interim poenam horum tuo ipso pudore, quem tua mihi quantum aggrauat auctoritas, tatum leuat humanitas. De his garrire sic nunc lubuit, cum argumenti nihil aliud esset. Vnum addo et desino. Catalogum nundinarum Francofurtensium audio e Petro nostro nullum ad vos vsque huc peruenisse. Mihi his diebus ipsis benignissimus comunicauit Pinellus, et cum partem eius descriptam rogassem, integrum transmisit. Eundem quia eodem a te desiderio puto exspectari, ad te porro cum his literis mitto. In quo gratum tibi non dubito me facere: sed facerem scio gratius aliquanto, si in ipso plura, quae grata esse possint. Nam vt nunc res est, pauca sunt momenti alicuius, et ad tuum gustum. Tamen quaecunque essent, nolui solus iis frui, et videbar mihi in te atque adeo meipsum non leuiter peccare,
page 120, image: s120si cuius copia a te mihi saepe facta, non eius et ipse facerem tibi, cum possem: fugique conscientiam suppressi impie communis boni. Vale, praestantissime Vir, et Acidalium, qui tuus esse aeternum vult, haerere apud animum tuum perpetuo sac ea gratia et amore, quo hactenus humanissime fouisti. Bonon. VII. Id. Mart. CIC IC XCIII.
EPISTOLA XLV. PITRO WITTENDELLIO.
TE vero nunc laudo tam prolixe amantem pariter et scribentem. Et amor quidem tuus quomodo mihi non gratissimus? in literis omnia item grata, praeter laudes meas, quibus nimiis me tu simul et ipse Mercurialis oneratis. Oro vos, parcite tandem verecundiae meae, cui semel audisse talia nimium graue, ne peraudire semper eadem cogatis. Quid autem vobis vultis exquisito illo genere praedicationis? An ego ille, quem vos me facitis? qui non sum adeo, vt nihil voueam maius, quam is aliquando esse. An hoc agitis, vt qui non sim quidem, sed esse quem velitis et futurum speretis, ob oculos mihi toties ponatis? Agnosco voluntatem votumque vestrum, et accipio. Sed vtinam vos non fallam, et possim eo progredi, quem mihi finem praestituistis! Industria quidem et labore
page 121, image: s121neque mihi neque vobis deero: tamen cauete, ne quid omnino supra me vobis de me polliceamini. Quod si fit, pudorem vterque vtrisque debemus. ego vobis, non impletae spei, cum minor reperiar; vos mihi, imprudentiae, qui maiora de me temere praesumseritis. Agamus ergo ita, vt ratio nobis vtrinque constare possit exspectati et repraesentati. ac cessent deinceps illae deliciae verborum, in quas si amor impellit vos, iudicium debebat reuocare. Te inprimis: qui ira in hanc partem largus, imo prodigus, vt [gap: Greek word(s)] videaris omnia Isocratis et Tullii exhausisse. Parces in posterum, ne totidem ego et plura in te regeram. Quamquam frustra hae profecto minae. Nam mihi non ingenium, blanditiis amicum lactare. Et odi illud, Mutuum muli. Sim sane rusticulus, dum non minus amem et aestimem: quod scio non tam verbis fucatis, quam animo fieri infucaro. Eo sum erga te profecto: nec alium in me credo tuum: etsi blandidicus ego minime, tu fere nimium. Vt pares simus, nihil amori adde, qui reuera maximus, sed verbis laudantibus deme, quae nimis nimisque luxuriantia. Nam mihi an horum quoque aliquid contra assumendum, posthac videro. nunc non videtur, nisi de amore simul ipso aliquid detrahendum: quando tanto maior amor meus, quato verba minus amantia. vt his accessio fieri nulla possit, quin illi aliqua deductio. Quorum vtrum malis, dispice: etsi ego sane sententiam tuam, quae futura sit, propemodum teneo. Nam certe males, plus amare me
page 122, image: s122minus blandientem, quam plus blandiri minus amantem. Atque, hoc malo etiam ipse, nec debemus vterque aliter. Hoc vberius ad omnes tuas responsum vniuersim volui: in singulis ero iam nunc breuior. Neque enim tuae dant mihi materiae vllam copia: et a me hoc tempore quidem inops sum. nisi tamen, quod hic deest, alia ratione suppleo. Catalogum ecce diu desideratum mihi, et adhuc credo vobis, mitto. Is copiosissimus breuitatem meam compensabat, nec literarum mearum garritum ineptum malis, quam huius iucundissimam narrationem. etsi quidem non minus inepta quaedam in ipso, quam meis in sermonibus. Sed quidquid est, vide: et oblecta te tanto post tempore eo vehementius, quo diutus exspectasti. Nec opus, eum remitti. habete vobis, vt ipse habui. domo mihi misit humanissimus Pi nellus Pauca in eo sane ad nostrum Phoebum: nec Lipsii quidquam praeter epistolas ternas, quas ego mirum quantum aueo videre. et videbo vt sperto Venetiis aut Patauii: quo propediem hinc mouebo, sed incertus ad quem certo diem. Mora haec omnis et incertitudo ab exspectatione pendet comitis vnius nostrum, quem Romae abeuntes reliquimus. Nostri nempe popularem meum Alexandrum. Is vbi venerit (et aduentum eius indies speramus) valere statim Bononiam iubebimus. Interea tamen rescribes tu, nihil haesitans, quin literae tuae hic me etiam inueniant: sed rescribes quamprimum, hanc ipsam ob causam, vt inueniant. Quod si fors aliter tulerit, Patauium simul eas diriges ad Clariss. Pinellum. Et mihi erit curae, vt abiens
page 123, image: s123hic curem, qui illuc porro curet. Tu quidem ad hunc hospitem ipsum destinabis: qui aut manenti mihi recte reddet, aut profectum iam faciet vt sequantur. Sed vana haec sollicitudo, credo, et cautio superuacua: non omittenda mihi tamen, vt in euentum quemcunque nobis recte prospiciatur. Vt Patauium ventum erit, mensis ibi quoque vnus et alter fortasse ponetur. et miscebimus inter nos etiam in isto interuallo colloquia haec literarum: ad quae frequentanda vterque, vt video, alterum instigamus. nec ego sane minus tuas, quam tu meas desideramus. adeo facimus adhuc voti nostri mutuo nos compotes. quod, quia in nostra manu est: faciamus item porro, eo quidem promptius, quo fruendi nobis nostri tempus breuius. Nunc nobis vale amantissimis tui, et tibi mutuiter amatis. Nec enim te Bucretius minus quam ego: nec tum magis te quam Bucretium amaueris. Salue ab eo, inquam, humanissime, et vtrique iucundissime vale. Bonon. VII. Id. Mart. An. CIC IC XCIII.
EPISTOLA XLVI, IVSTO LIPSIO. V. CLARISS.
EGo vero importunus praeter modum, etiam praeter exemplum inuerecundus, qui
page 124, image: s124tertiis audeo lacessere te tantum virum homo obscurus, et vix de nomine tibi notus: nisi tamen hac ipsa consecutus immodestia, vt notus etiam nimium. Tu lubens ignosces, et vehementiae imputabis amoris in te nostri et cultus: quorum ille, vt in adolescente, feruentior, nec tamen constans minus, quam in aeui vllo maturioris: hic item calidus et perpetuus: vterque verus ac sincerus, atque adeo pariter tantum mihi.
--- crescit in horas
Quantum vere nouo viridis se subiicit alnus.Annum iam prope factum est, cum primas ad te dedi: quamquam has tarde tu, (cognoui ex ipso Monauio) alteras fortasse prorsus non accepisti. neque enim habeo vnde sim certior. Misi quidem hac ipsa, qua nunc vtor, occasione per adolescentem Leodiensem, qui tibi fuisse iactat olim non mediocriter familiaris, et parentem vero suum amicissimum: vt si perlatae ipsius sint, perire nec meae potuerint. Is cum denuo offerret operam, arripui cupide: et quanquam argumentum non aliud esset, nisi quod binis iam vsurpaueram, nec iterare toties idem commode possem: malui tamen hoc quidquid est, quam nihil exatare, eidem saltem obsertuantiae rursus et amoti testando. In hanc enim accipies partem frequentiam istam meam, alio nusquam minime quidem vt ab inani ingenio aut ambitioso. Non ab alio vitio longius absumus, o Lipsi: et quidquid huius facio, ab amore,
page 125, image: s125vt iam saepe dico, tui est et aestimatione: quae maiora vtraque et validiora, quam vt claudi se patiantur ac contineri in tacito pectoris penetrali. Itaque erumpunt saepius per spiracula haec literarum, quae tam calentes a sua origine non possunt, quin mutuo in nos affectu accendant etiam animum tuum, illum tam tenerum, et tam facile ardescentem sacro isto igne. Et ostendisti iam quidem scintillas eius quasdam et veluti stricturas in illis pridem ad Wittendellium: sed o [orig: ô] me beatum, si quid tandem proprie ad me tuarum! ex quibus plene et plane voti mei compos videam ac teneam manibus oculisque quod animo concipio et spe certissima praecipio iamdudum. Amorem sane tuum rebus omnibus antepono: nescio tamen an literas huic postponam. Sed eas tu dabis, cum erit, adeoque si erit commodum. ego sic spero firmiter, excepturum me tui aliquid reducem in Germania. quo diu [gap: Greek word(s)] , frustra tamen vsque adhuc dum aliae ex aliis subinde nascuntur caussae morarum: nisi quia hoc vere facturus aliquando certo videor, quod constitui saepe in vanum. Ex Italia quidem misere abire cupio. Quid me teneat? Non ducem habeo, non comitem horum studiorum: et sentio quotidie magis ac magis, quid mihi mansio ista trium paene annorum damni tulerit, non quid vtilitatis. Obsolescit indies ingenium nostrum: et pene, si non priusquam abeo, exolescit. Italos miror, qui sic in hac studiorum parte flaccent. Non video, qui iam huc se dent: qui dedere, quot.
page 126, image: s126quaeso, sunt? aut si ipsi, quid ab aliquot annis praestitere. Aldus tamen magna quaedam minatur. Ita Romae accepi nuper: non ego tamen ex ipso. Valetudine prolibebar quo minus conuenirem. Sed comitum vnus, Achates ille quidem mihi, et vere Theseus (Daniel Bucretius Vratislauiensis est, a quo salurem tibi obseruantiae plenam nuntio: cuius tibi nomen indubie, si non facies, ex congressu olim et sermone Lugdunensi, haeserit.) ille igitur de ipsius verbis mihi referebat, habere parata in Plautum, Nonium, alios multos innumera plane, et nunc ipsum scribere libros Variarum, quorum et specimen ostendisset. Fuluius etiam Vrsinus coram aiebat mihi nescio quid historicum se pangere, et ante menses tum aliquot ad Plautini haeredes misisse, quae putaret inibi esse vt excuderentur. Exspecto auide, vt videam. Manutii praecipue. quid quod in Plautum tanta, non me tamen terret, ne frustra ibidem fuerim et ego. Fuimus enim sane etiam nos, nec indiligenter, nec, vt opinio nostra, modesta tamen et verecunda, infeliciter. Nam de aliis nostris qui ego iuueniliter iactem? Abhorrea ab omni vanitate, et quid praestari a me possit in eo genere noni, tum quanti id genus ipsum merito faciam, itidem noui. Nec enim aliud, aut non multo plus censeo, quam iugenii quandam amoenitatem, et quod tu alibi dicis, folia studorum, non fructus. Edere tamen aliquid tale mirifice cupiam. et quamprimum. Occasio hic [orig: hîc] nulla: nec libuit
page 127, image: s127iterum hactenus, quia Velleii puderet ac pigeret. Sed nuper adeo cum extrusurus essem nescio quid in gratiam magni hic Viri, et summe de me meriti, typographum fastidiose quaerens, cui mandarem, non inueni, qui vel dignaretur suscipere. Ita vltro fastidiebant hoc genus, cui pretium apud suos nullum esse scirent, apud exteros quaerere, tanquam dubium, recusabant. Iratus ego concerpsi et abieci. quamquam etiam risi multum: et nunc plane Germaniae nostrae me reseruo. Tuae quaedam maxima [orig: maximâ] in exspectatione apud me. quaeso matura nobis editiones. Facem historicam, audio, paras. O fax, quando exoriere? quae dum accendaris, et claro igne oculos animumque perfundas meum, cor interim mihi exspectationis obscura et lenta fauilla [orig: fauillâ] vstulas ac torres. Exorere, et cispelle tenebras antiqui simul et huius seculi, quod nostrum, illustre duplici luce ex te auguror, erit omnium quae fuere, quae fututa clarissimum! Sed diffundor iterum, et abeo extra limites, quos posueram. Id mihi magnum vitium, cum scribo ad amicos: ad te vero miror, quomodo sub manibus epistolae mihi crescant, quas contrahere in angustissimum soleo ante meditari. Verbosam enim scriptionem minime scio, probas. Equidem has literas vnius paginae conceperam, sed iam tertia ecce processit. Abrumpam tandem, vt facilius ignoscas, nedum peto pluribus vt ignoscas geminem culpam, vsque eo, vt ignosci non sit aequum: alteri quidem huic, si veniam verbose rogem.
page 128, image: s128Id enim veniam plane non mereatur, si quid peccaris, idem peccare in eo, quo quod peccaueris excuses. Vale igitur mihi et literis nostris, o Vne, o vere Phoenix nostri aeui, nostri orbis! et Acidalium in diuini tui animi sacrario reuerentissimum cultorem tibi consecra, in quod ipse se totum iampridem amore, obseruantia, celebratione denique immortalis tui nominis deuouit. Bononia. Idibus Martii. CIC IC XCIII. Cl. Mercurialem nostrum Attalicis plane conditionibus hinc concessisse in Pisanam Academiam nuntio, nisi iam ipse, aut fama occupauit. Si quid ad me daturus, moneo iterum, ne destines alio, quam ad Monouium ipsum nostrum. Aliter perierit facile, hic mihi rectissime curabit, vbicunque gentium fuero.
EPISTOLA XLVII. PETRO WITTENDELLIO.
ANxie iam diu literas a vobis exspectamus: a vobis inquam, sed a te maxime. Nam Cl. Mercurialem ad haec officia non tam impudens sum vt alligem, cuius humanitatem cum scribit, non officium interpretor, sed beneficium. A te flagito, velut debitum: atque id tamen etiam modese. Qui [orig: Quî] fit autem, vt nihil sue respondeas, siue respondeatis? nec mihi solum sed Bucretio pariter nostro? Nam hic vna ad AEsculapium
page 129, image: s129vestrum aliquid miserat: An nostrae vobis non redditae? An domo abiistis et abestis? an quia nos abiisse iam hinc putabatis, opera [orig: operâ], quam inanem sumere vobis metus, supersedistis? Nescio quid potissimum suspicer. quidquid est, scripsisse vos quidem, ceterum non peruenisse ad nos, minime puto. non magis, quam periisse vel nostras. Illud credo, de abitu nostro metuistis. eoque ne frustra huc mitteretis, nihil misistis. At nos manemus, lenta [orig: lentâ] et inuisa mora: manebimusque vltra pascha. Non venit, etsi venturum semper scribit, ille noster, quem nosti. Caussam enim mansionis ab vno illo proxime te docui. Si quid ergo vultis, (tu certe voles et debebis) tuto dabitis. Ad Cl. Mercurialem nihil nunc ego, quia nec argumentum est, et non audeo toties interpellare. Tum hoc solum nunc volui, indicare nos vobis, ne erraretis. Id autem ad te commodius, quam ipsum: et ad te vnum, satis. Ab vtroque tamen nostrum officiose et obseruanter salutabis. A Lipsio nostro literae mihi e media Germania diebus his ipsis, quibus vestras exspectaui. Valde illae amicae, et supra modum humanae. Accepisse ex iis binas meas colligo: quibus tertias addideram paullo ante; cum ad nundinas Francofurtenses hinc mouerent, qui adire et obire eas solent. Ipse Louanii certo est: quod auditum ab aliis, non potueram mihi hactenus persuadere. Literae inde datae Kalendis ipsis ineuntis huius anni. Sed non plura de illis hoc tempore. Vestras desidero: tuas posco. Annon iure meo id faciam? Frequentissimas pollicitus es. at mensis ecce vacuus nobis
page 130 , image: s130labitur. Vtrius culpa? nescio, nisi forte vtriusque. Si ita; prior ego emendaui. Tu sequeris, et saluebis a nobis ea [orig: eâ] lege, et valebis. Bononia [orig: Bononiâ] festinatissime. VI. Kal. April. XCIII.
EPISTOLA IIL. ASCANIO PERSIO.
TArdius omnino quam velles, Cl. Vir. imo quam et ipse vellem, scribendi ad te data mihi est facultas. quo me nomine ante omnia volo tibi excusatum. Nec id tamen verbis multis ago: rme dico, quae in hanc diem pertinaciter impediuit, illa quidem quam tu minime cuperes, ego vero etiam detestor: ferenda tamen vtrique et inuito, quia neutri quamuis sollicito mutanda. Sed circuitione quid te suspendo? Valetudo est, quam valde malam ex itinere contraxi. itinero. tardo, dissicili, molesto. Pluuiae abeuntes a vobis insecutae nos fere perpetuae: et viam aqua [orig: aquâ] confecimus aperta [orig: apertâ] plerumque cymba, nocturno etiam tempore, sub puro-impuro Ioue. Hinc praeter alia, leuiora aliquanto catarrhi mihi nati ita graues, vt ineptus ad officia vitae omnia, ne istud quidem vsurpare potuerim officium literarum. Vt diutius afflictarer hoc malo, temporis fecit eadem facies plane quidem hic [orig: hîc] extra temporum legem. Aer exinde vix vnquam serenior, humidus maximam partem et caliginosus. Nunc otsi iidem etiam durant
page 131, image: s131vere [gap: Greek word(s)] , cessant tum illae meae fluxiones, et redire ad me coepi, sic vt poetari iam audeam, quamuis animo per et tempus hoc, et reliquias mei languoris, minime poetastro. Sed debere vobis non diutius sustinui, quod promiseram. Habes ecce igitur Hendeca syllabum in Illustris et Amplissimi Palaeotti nostri Villam. non illud fortasse quale vos exspectatis, minime certe, quale ego exoptem. Accipite tamen quidquid, id est, et qualecunque non rogati, vt boni consulatis, quod necesse non arbitror, quando vltro Nugas esse aliquid meas putatis. Offerre meritissimo patrono, qua par est, reuerentia et mei in eum cultus significatione per te memineris. etiam salutem a me dicere, vt familiariter nos loquimur, quod lingua vestra et consuetudo, [gap: Greek word(s)] exsequitur. Videris tu, qui [orig: quî] optime et commodissime pro me, tuis verbis, meo animo genere officii isto defungaris. Ego ineptus his talibus, vt saepe vidisti, in congressu coram et sermone: nec libet literis coram experiri, quanto vel minus in iis absens, vel magis ineptire possim. Videri certe aeque [gap: Greek word(s)] metuo. Ab animo quidquid fit, et debet fieri, spondeo pariter illi et tibi: nec beneficiorum vtriusque memoria me deseret, --- [gap: Greek word(s)] . Ni graue sit, etiam Clarissime Taliacotium, per occasionem Bucretii nostri et meo nomine salutes velim: meo illud etiam amplius indices, meminisse promissi, et soluturum
page 132, image: s132qua promisi fide, siue Germanam eam, siue Atticam, siue Romanam appellare velit. nam ne Punicam possit, caute cauero. Sed moram ne aegre ferat: quam ad dies adhuc pauculos extendo. abrumpam equidem vt primum potero. Versiculos quosdam illi quoque debeo. quos concepi sane iam, sed parere nondum nescio quomodo possum. Vt nec de aliis quidquam extrico, de quibus in sermone aliquoties tu iniiciebas. Si quid erit posthac, aut poterit, non inuidebo. Negotia me hic plurima circumstant, quaedam ab amicis, alia aliunde potissima ex itineris in patriam apparatu siue meditatione. Nam certi quidem adhuc nihil de tempore certo, quo --- [gap: Greek word(s)] . nisi quod quotidie [gap: Greek word(s)] . Ac fieri poterit, vt profectio nostra repentimo fiat, vobis tamen non iguaris. Nam scribam omnino etiam ante, nisi quid fortuitum vetet, quod nolim, nec spero. Tuas quoque videre ante abitum spes est, certe votum. Nam de aliis equidem metus, ne videam plane. Pisis aliquid iam tum a vobis abiens exspectabam: nihil huc dum venit. an haeret apud vos? inquire obsecro per famulum in taberna veredaria, apud hospitem antiquum nostrum, denique et Pedellum quem vocant, nostrae isthic [orig: isthîc] Nationis. Vide quid in te et tuos mihi sumam. Ignosces, et mea [orig: meâ] vicissim opera [orig: operâ] vteris [orig: vtêris], vbicunque et quandocunque ea [orig: eâ] tibi opus. Exspectant praeter me, sodales etiam mei nescio quid, quod Bononiam perlatum interim
page 133, image: s133verentur. Hoc quoque poterit eadem [orig: eâdem], nisi nimium videbitur oneris, indagari Salutant illi te mecum officiosissime omnes, et per te, fratrem quoque denuo optimum doctissimumque Virorum: tum si qui sunt alii, quibus salutationis officium debere videbimur, et si qui de nobis, aut aliquo nostrum forte quaerent: inter alterurtros quorum erit opinor Excellentissimus Claudinus. Tu prae ceteris salue mihi et vale, humanissime Persi: meque de ea [orig: eâ] nota, qua me nostri, commendatum tibi et diligenter et perpetuo habe. Patauio IV. Kal. Maii. Iudicium tuum imo vestrum de carmine misso auide aueo: quod ferre vos cupiam non amice magis, quam vere. De meis non libenter ipse iudico, et possum vix vnquam, nunc per animi istud nubilum nequaquam possum: e quo fallor, an traxerit aliquid, et a spiritu hoc caliginoso erit ipsum minus illustre.
EPISTOLA IL. ASCANIO PERSIO.
CLariss. Persi, Responsi a te aliquid, mensem fere iam exspecto. Mensis enim nunc ipse est, cum meas ad te dedi quas perlatas non esse caussae nihil est vt suspicer. Venetias ego recte curaui: inde ad vos scio curatas item ab amico cui mandaueram. Miror igitur, rescribi vsque adeo nihil, saltem vt videam, accepisse
page 134, image: s134vos, quod vna miseram. Nam de literis ipsis iactura leuis est: Carmen periisse nollem, quod promissum in Villam Illustris Palaeotti nostri laboraueram vt apparet. Ni apparuit, in nonnulla ego suspicione fuero fidei non germanae. Id vnum doleo: ac quamquam teneo firmiter non periisse: quia tamen forte non est prorsus de nihilo silentium tam altum, idem mitto denuo, vel in superuacuum, et vt Fidei perlitasse videar. Accipite iterum, quidquid est, et me vestri obseruantissimum studiosissimumque agnoscite Amplissimo Palaeotto qui [orig: quî] commodissime offeratur, tua cura fuerit, neque non salutem a me et cultum debitum nuntiare vltro memineris. In posterum si quid ad me daturus es, viam nostri, quam coram ostendi. In Italia, nisi iam misisti, vix erit, vt quidquam a vobis videam. Abitum nunc cum maxime paro: et intra biduum triduumue hinc mouebo. Incertum diei vna me facit haesitatio in via eligenda, quae cum sit multiplex, nescio quam omnium reliquis praeferam. Rationem quidem adhibendam mihi puto non compendiosissimae, sed tutissimae, et aestui minus obnoxiae. In hac cogitatione multorum opinionibus diuersis diuersus trahor, et quo plures consulo, eo fio consilii incertior; cuius tamen breui, nec difficulter oram aliquam euoluero: aut arripiam, quod Sors obtulerit. Vos mei memoriam cum beneuolentia seruate quaeso, certi omnem a me cultum in vos fore vobis perpetuum. Fratri optimo vale nostro
page 135, image: s135nomine dices, Bucretii inquam et meo. Nam Dn. Alexander cum fratre hanc etiam aestatem ac forte longius permanebunt. Iidem vos salutant tamen obseruantissime, quod nos quoque facimus omnibus et factum volumus, quibuscunque ist hic [orig: hîc] genus hoc officii debemus. Longum mihi et Bucretio nostro salue ac Vale, mi optatissime Persi, cuius desiderium frequentibus, vt poterit in isto locorum interuallo, scriptionibus leniri mihi velim, idque abiens vnum etiam simul te rogo, simul de me tibi polliceor. Iterum atque iterum cum tuis nostrisque adeo omnibus vale. Scripsi Veneriis inter hospitum inhospitalem strempirum et nouendiales turbas. IV. Kal. Iunii. CIC IC XCIII.
EPISTOLA L. CASPARO TALIACOTIO.
CArmen, quod humanitati ac beneuolentiae in me tuae debitum abiens Germana fide promiseram, mitto nunc demum, etsi tarde, non tamen sero, fide eadem, siue Germanam hanc, siue Atticam, siue Romanam lubentius appeliabis. Punicam enim certe nunc non poteris. germanam omnino debebis. Moram saltem, quod te diligenter oro, excusabis qua me vsum tam diuturna, si res hic meas et valetudinem
page 136, image: s136noris haud miraberis. Sed idem facile, vel si ista minime noris, ignosces. quod mihi spondet humanitas illa tua, qua ne perpetuo immerentem complexus es coram, nec absenti, mea spe imo fiducia vel hanc ipsam denegabis, vel amorem etiam, cuius illustria aliquot in praesentem indicia ostendisti. Versus ipsi velim placeant: sin hi minus, quod metuo; num displicuerit officium tamen hoc qualecunque et voluntas propensissima tibi gratificandi. Satisfactum exspectationi tuae minime quidem ipse puto, sed dabo operam vt vel in aliis quibuscunque rebus, quas te velle intellexero, vel si nihil volueris aliud, obseruantia saltem in te perpetua et cultu clarissimi nominis tui, eiusdemque assidua inter exteros celebratione satisfaciam. Pluribus occupatissimum te non detinebo: si id rogaro prius, vt quodcunque eius epigrammatii est, gratum acceptumque habeas, et me inter cultorum tuorum primos adnumeres, adeoque absentem licet et spatio longissimo disiunctum in memoria tamen aliqua et veteri plane beneuolentia apud te haerere patiaris. Vale. Venetiis IV. Kal. Iunii.
EPISTOLA LI. ABRAAMO BELLINO.
FVit ille vere nefastus et nefaustus dies, quo pedem nos Bononia [orig: Bononiâ], tu Patauio extulisti. Ordiar enim hinc et ego, qui non minus aut
page 137, image: s137plus etiam dolui eundem casum, quem doluissete vehementissime affectus plenae tuae literae nobis indicarunt. Nec enim profecto tu magis adspirasti ad conspectum complexumque nostrum, quam nos ruebamus in tuum: ego praecipue, cui videndi hic [orig: hîc] audiendique tui causae forteplures ac maiores, vt amandi certe ac colendi multo potiores. Sed doluimus vtrinque hunc dolorem satis: nouus nobisiam nuncoritur, qui me quidem sic afficit, vt obductam paene cicatricem prioris acerbissimo laniatu sentiam rescindi: ac valirurum inte idem, quae teneritas animi tui humanissimi illius est, verear. Ecce qui frui alter alterius aspectu et sermone siue hoc, siue illo non potuimus loco: neper literas quidem porro, hoc etc, vti ego censeo, vicariam praesentiam amicorum, frui nobis inuicem poterimus. Abitum et in patria reditum, ipso momento hoc Bucretius et ego, paramus: quod ita necesse est multis de caussis. quas exsequi longum ac superuacuu sit. Eo facultas intercipitur nobis mutuae deinceps huius collocutionis: quae tamen nec adempta plane erit si, quod in nobis est, diligenter occasiones, quae interuenire in isto etiam interuallo crebriusculae possunt et solent, captemus. vsurpemus. Quod ego de me tibi, simul mihi dere polliceor: cupioque, nec te puto velle aliter, amicitiam istam in Germania pridem institutam, in Italia nunc quasi renouatam. vtrobique de hinc et vbique gentium semper inter nos officiis ac studiis omnibus cosi, augeri, ornari, fiele quidem cerre optima conseruari.
page 138, image: s138Patria nos communis arto sane, quod tumones, vinculo astrinxit. artiore tamen illud commune item Vittutis ac lirerarum studium, artissimo autem denique commune etiam nescio quod sidus, quorapti initio, vt primum inter nos nouimus, vterque in amorem alterius sumus, in eoque hactenus absentis licet, aeque tamen ac si vna fuissemus assiduo, perseuerauimus. Sic enim de me vere fateor ac profiteor. in te idem esse ex literis tuis amoris ita plenis, vt dictasse eas ipse tibi Amor videatur, intelligo. Pergamus, Belline mi, atque id agamus vterque nunc sedulo. vt possimus olim adiumento inuicem nobis esse, et ornamento quorum ego vtrumque (talem adeo fore te, sine blanditiis nec vane, auguror, ac laeua processibus tuis numina serio deprecor.) ex te mihi spero: tibi de me promittere neutrum queo: illud quidem minime, quo nec tu isto loco natus indigebis. et mea tenuitas nun quam eo assurget; hoc fortasse etiam minus, in quo enitar tamen, quantum per ingenioli nostri vires potero, vt amicitia tibi mea nec indecora sit, nec prorsus ingloria. quomodo me loqui permittes, ne aliis vti verbis necesse habeam, in quibus iactantiae forcasse non nihil et vanitatis inesse videatur. De Leistii misero ac miserabili casu et occasu ramdudum nos acceperamus, cui indoluimus omnes, vt amicos decuit: non planximus aut lamentati sumus, quod non sapientiae studiosos, non homines, humaniratis suae sat memores. decuerit. Nec Musae quidem
page 139, image: s139meae, quas tu appellas et flagitas, fato suo functum optimum iuuenem honore qualicunque scripti alicuius prosecutae sunt, neque huc se facile dabunt, aut adeo poterunt, quando et causae sunt, quae vetent, et commoditas deest, quae requiratur, temporis aliarumque rerum, et ipsae paene iam in Italia, quod tu mireris, ego indignor. exaruerunt, certe languent, ac sitibundae anhelant ad suos fontes, qui per has regiones (audebo apud te dicere. ?) nulli, et denique me siue natura mea, siue iudicium nunc quotidie magis a scribendi genere hoc ambitioso in aliorum laudes reuocat et remouet. Alii subibunt has vices aut ipsi etiam obibimus in Germania, si videbitur. Crastino die Venetias ire decretum nobis, inde porro statim, quo iam aspiro et suspiro [gap: Greek word(s)] Ei itinori dum me paro aptoque, cogitare tibi facile, quot et quam variis sub extremum hoc tempus occupationibus distinear, vt non vacem prorsus epistolae prolixiori. Et tamen haec longa sic satis, vt vides, etsi inornatior ob eandem causam et incultior. Sed qualis ea et quantacunque, politiorem dare non tempus hoc passum est, quod idem nec longiorem atqui nec breuiorem amor in te meus prolixissimus. qui ab occupatissimo expressit, vt otium in mediis nego tiis facerem, et vero monuit ac mouit illa etiam denunciatio tua in extremo, vbi de literarum modo aiebas modum te amoris ipsius aestimaturum. Fiet deinceps, cum poterit etiam copiosius, itemque elegantius, quod poterit. Nunc longum Italia mihi Vale, et tu in ea, Nobilissime Belline, quoad
page 140, image: s140manendi tibi voluntas etiam manebit. Ego quidem cum hoc voto, alterum quoque istud facio, vt quam matutrime saluum te ipse saluus in patria excipiam, et quae felicitas hic vtrique negata, videam, amplectar, fruar. Patauio postridie quam tuas accepimus. VI. Idus Iun. CIC IC XCIII.
EPISTOLA LII. ASCANIO PERSIO.
VEnetias ieram, vt illinc porro in Germaniam recta: Patauium desubito tempestas me quaedam improuisa reiecit. quo cum rediissem, tuas offendi iam diu desideratissimas mihi literas, quibus Humanitas nihil ipsa possit humanius, venustius nihil ipsae Gratiae. Iratus hercule Fortunae eram antea, quae sic me iactaret, quae praefestinanti tot moras obiiecret: at in gratiam cum ea tum statim redii, imo gratias etiam. egi, quod hoc boni mihi vel cum dispendio quanticunque temporis conciliasset. de quo scilicetiam plane desperaueram. Atque est mihi nunc tanti, fuisse detentum aliquandin, ne iacturam facerem abiens tantae voluptatis, quantam sane incredibilem prorsus ex epistola ea percepi Equidem hoc gratior et iucundior illa mihi, quo iam magis despetata. Nec enim fore putabam, vt aliquid ante abitum etiam a te legerem. Quod credo me tetigisse in iis quoque
page 141, image: s141literis, quas Venetiis occupatissimus animoque perturbatissimo nuperrime ad te dabam. Simul illud iam gaudeo, vanum fuisse metum de literis et Hendecasyllabo nostro, quae intercidisse eo suspicabar, quia tanto tempore de receptis nihil me doceretis. At illa recte curata: nec opus adeo diligentia ista nimia mea fuerat: qua Carmen idem iterato cum proximis ad vos transmisi. Sed nec retulerit vel in superuacuum fuisse sollicitum ac diligentem. Me quidem vtriusque curae non poenitet, siue qua [orig: quâ] periisse metui, siue qua [orig: quâ] reparare studui. Vobis etiam non ingratam et hanc et illam arbitror. Ipsum hendecasyllabum gratissimum fuisse video: quod nec posse aliter vltro praeuideram: non id quidem si ipsum a se, sed ab animo meo aestimaretis. At laudes illae nimiae, quas ita plena manu congeritis, vt ruborem mihi exprimant notabilem vel in hoc aestu, quo rubemus iam tum et calemus plus satis. Ego eas et rustica mea Musa non agnoscimus, non recipimus, tam scitas. tam vrbanas. Ad vos auctores redeunt, quibus vtinam ne sic Amor imposuisset vt iudicium istud habere iudicii loco veri seriique tam parum ausus simm Veruntamen etiam error hic amoris me delectat a quo et illud profectum, quo persoluisse me ais quidquid debui illustri Palaeotro. Nae tu nimiu improbe rationem subduxisti, mi Persi. sed et addis ampliussatisfactum a me illi non pro me tantum sed pro multis insuper aliis. O. si dicere audeam, Ventatis vel oblitum te vel inimicum! Quid ais? horreo repetere, aut meminisse. Ac quid censeam, vt leniter de te iudicem et
page 142, image: s142mice? quid, nisi velut ad Poetam poetica tibi hyperbole vti libuisse? qua tamen [gap: Greek word(s)] nulla vnquam a quoquam vel [gap: Greek word(s)] neque ficta, neque dicta, neque scripta, Ignosce libertati, si vis vt tuae ignoscam liberali nimis, imo profusae largitioni. Quae enim haec proluuies, tanto me nomine tam repentino absoluere? Quasi vero in tua id manu, ac non alienae hae rationes quas audacter nimis inuasisti. De tuis si mihi gratiam facis habeo gratiam: has relinque, quas ipso cum creditore putabo aliquando, cum facultas erit. Nisi quidem iuris etiam in istas habere te aliquid rere, quia velut Conciliator mihi apud hunc fuisti. At ego abi tibi inquam, nec interpone te arbitrum non liti quidem huic, sed velut extra ordinem cognitioni. Parce verborum posthac simihum: [gap: Greek word(s)] Non audio non credo, Extra iocum peccasti largiter Persi, qui hoc dixeris. An idem ampliss. Palaeottus adfaretur. Nimium ei parum, imo nihil debui, si ita potui soluere. At ego tantum scio nomen meum, vt non egodum viuo, ne si alii quidem quidem plurimi suo me aere iuuent, fatisfacere posse confidam. Tibi quoque debeo tantum, quantum persoluere cum desperem, Praetorem iam et lictorem metuam, ne tu creditor vsque adeo sis benignus et indulgens, quique solutionem quantillam tam grate interpreteris, vt possim a te vel parti cula reposita totius sperare condonationem. Sed de his satis aut nimiu in praesentia, Gratias Illustri Palaeotto, itemque Giganti optimo Viro meis verbis dices pro salute, quam eorum mihi
page 143, image: s143verbis dixisti. idem nouam salutem ferre ambobus non grauaberis, et vtrique cum ea reueretiae et obseruantiae significatione, quam debere me illis nosti. Etiam ipse grarias ribi ago, qui tam diligenter arque anxie potius, ea quae rogaueram curaueris, non per famulum quidem vt rogaueram, sed per ipsum te quod nolueram et nollem. Nec enim necesse fuerat etiam in grauioribus negotiis in re tam leui paene indignam te operam aliquam sibi sum sisse. Sed agnosco et exosculor humanitatem illam veterem, ac sollicitudinem, neque ipsam mihi nouam, omnia rectissime curandi qui ad me pertineant. Vide autem quid ea re effeceris: audaciam dedisti mihi, vt im ponere eius generis alia non reuerear: quae tamen caueipse obieris: per alium defungi hac opera potes ac debes. Fasciculus his adiunctus est literarum, quas cito et recte Senas perferri mea sodaliumque meorum plurimum interest. Li mecum rogant, curam vt earum suscipias, teque; obseruantissime pariter omnes, et officiosissime salutant. Cras iterum nos Venetias; inde sine vlla iam ampliui mora, nisi diuinitus quid ex transuerso intercurrat, in patriam. Mansuros dn. Alexandrum et Ioachimum hanc etiam aestatem proxime dixeram: id nunc mutato repente consilio aliter erit. Manebit solus Alexander, causis quas non est dicere: nobiscum vna migrabit loachimus. Euenit inexspectaco, vt ita sit necesse. Cl. Taliacotio scripsi nuper, et misi promissum epigramma. Scribebat vna quoque tum Bucretius. Salutem ab vtroque si denuo volueris, erit ipsi credo, nobis qui certe gratissimum. Idem fieri meo nomi ne velim Dn Angelo Pannonio, quem merito sic
page 144, image: s144redamo, vt ipsi vltro adamatus. Haud oblitus, opinor sum, quod ante discessum his tam verbosis literis vellem. Vnum superest, quod te proxime etiam oraui, de scriptionis ad me frequentia, vt nec oblatam occasionem vnquam negligas, et indages sponte alias quacunque ratione. Italiae et vestri desiderium non aliter feram: quod vt magis mihi molliatur, placeat, quod nunc factum idem fiat deinceps, si placucrit, vt Italico meum sermone tuae lirerae loquantur. Ita scilicet in media Germania Italiam mihi facies: et habuero occasionem ruminandi retinendique quidquid hoc est quod linguae vestrae intelligo. Ni me sic exerceas, facile parum hoc, quod vix didici, dedidicero. Salue et Vale, mi amicissime Persi, meque memori animo constanter absentem ama, qui te perpetuo in oblita mente ceu praesentem amabo et obseruabo. Patauio VI. Idus Iun. M. D. XCIII.
EPISTOLA LIII. FRANCISCO RAPHELENGIO F. F.
IGnotus ad te non ignotum sustineo scribere, doctissime Raphelengi Anni enim aliquam multi iam sunt, ex quo nostris etiam hominibusi nnotuisti: quando et ipse te in lucem vindicabas, et Iatere non patiebantur praecepror
page 145, image: s145Lipsius et Plautinus auus. Me vero neque maiorum claritas conspicuum fecit, neque doctorum fama sibi applicuit, neque ipse proferre adhuc me potui, quin obscurus inter meos fallerem: insi fortasse nubem tamen aliquam temeritas mihi dimouit mea, qua [orig: quâ] non ita pridem factum, vt in Italia Velleium ederem, et in editione hac, insciens quidem, cum Lipsio nostro concurrerem, Vnde penetraui quidem porro et in Lipsii ipsius et aliorum neque nominis in fimi; neque sane paucorum notitiam: progressus tamen haud etiam opinor eo sum, vt tibi quoque non ignotum debea Acidalium putare. Quod tamen vtcunque est; scribendi ad te fiduciam duo fecerunt mihi, Eruditio et humanitas tua; siue adeo vnum vtraque sunt, quando nec illa sine hac plena aut proba est satis, et haec ex illa vulgari etiam oritur plerunque, e solida [orig: solidâ] debet oriri semper. Sed hoc etiam vt vt est, vtraque insignis in te et mihi testatissima, e scriptis altera potissimum, altera ex relatu communium amicorum; sed et vtraque vtrinque adeo, cum et in scriptis eruditissimis humanitatem simul interlucere viderim, et eruditionem ab amicis humanissimi ingenii testibus, pariter audierim praedicari. Qui talis es officium non aspernabere non docti sane hominis, amantis tamen et studiosi verae doctrinae, humanitatem autem sic colentis, vt quantum relinqui me illa [orig: illâ] sentio, tantum praecedere ista [orig: istâ] contendam. Quod si et hic [orig: hîc] deficiar, neque id assequar tandem, vt hac suppleam, quod illi deest, neque conferri
page 146, image: s146tecum alterutra [orig: alterutrâ] queam, adeo non altera [orig: alterâ] praeferri; studium nihilominus et voluntate amabis vtraque saltem in tui similitudinem ex aequo nitentis. Aiunt simile simili delectari et amorem inter ea facillime existere, quae praedita naturali cognatione: credo nec illa mutuo abhorere. in quibus se mina similitudinis, et quae non similia quidem adhuc, sed aspirent eodem, etsi gradibus quibusdam et interuallis. abhotreant haec autem? quae necesse quide sit affectare se quoque inuicem, cum eadem prorsus affectent; aut si potitum iam alterum sit, quo vtraque aspirabant, non potest hoc altero non gaudere, quod cupit adhuc eodem potiri. Frui nimirum se quoque volunt inter se, et quae fruuntur vtraque iam iisdem et quae desiderant adhuc pariter, et quorum iam nunc alterum, alterum necdum fruitur desideratis. Est enim inter omnia haec naturalis eadem cognatio: nec refert quantum quidque sit et quatenus consecutum, dum ad consequendum idem singula instinctu eodem et cupiditate ferantur: vt iam simile gaudeat non ipso simili tantum, sed et futuro simili, quod esse vel potest vel cupit, etsi nec cupiet, quod non poterit, nec poterit, quod non cupiet. Quae cum omnia ita sint, (esse enim mecum senties;) facile conficietur hinc, cuius caussa institutus iste sermo. Aciam ipse, quo eam, per te intelligis. Amorem scilicet et amicitiam tuam ambio: quam vt impetrarem, has ad re literas, et in iis quomodo impetrare me posse confiderem, perscripsi.
page 147, image: s147Fuit enim profecto Scriptionis haec praecipua caussa, quanquam et alia, itemque alia momenti leuioris. Omnia autem alia facile consequar, amorem tuum consecutus. Hunc nisi iam adeptum me putarem, aliis etiam aggrederer argumentis praeter illam studiorum animorumque similitudinem, qua [orig: quâ] tamen afferre validius nihil, aeque validum vix fortasse quidquam possim: nisi tantundem valuerit apud te, quod cum et ab aliis, tibi amicissimis, tum a Lipsio, amantissimo tui, et nos amamur, a quo qui ametur, eum amare tu quoque vltro cupias. Hunc ego Lipsium nostrum vnis alterisque literis in amorem mei sollicitatum ita facile commoui, vt plus obtulerit vltro mihi, quam et petieram, et vel optare fueram ausus, vel sperare. Eius humanissimae ad me literae nuper, ex Italia [orig: Italiâ] reducem, in Germania felicissimo exceperunt me auspicio: quibus, vt potui, respondi hoc ipso tempore: nostrasque ad eum his inclusas ad te vna misi, quas vt ei cures occasione qua prima et optima poteris, vehementer equidem, et diligenter a te contendo, non precibus tamen anxiis et multa [orig: multâ] oratione. Hoc nimirum alterum erat, quod, cum et ipsum scribendi fuisset ad te caussa, minime difficulter impetraturum me sperabam, si amorem prius impetrassem. Illum iam, vt confido, cum dederis, hoc mihi non negabis officii leuioris genus: quod si mea tamen adhuc caussa [orig: caussâ] possis recusare, Lipsii
page 148, image: s148certe neque possis, neque debeas omnino. Quod superest, tertium vltimumque nunc expendendum: in quo videri aliis possim ambitiosior, tu simpliciter accipies, et si videbitur ex vsu vestro, gratificabere. Certe enim alia [orig: aliâ] conditione neque ausim petere, neque velim, non honoris mei, quam vestrae vtilitatis studiosior. Id tale est, vt vsum desiderem typorum vestrorum in editione nugarum quarundam mearum. In haeresi vestra [orig: vestrâ] Critica [orig: Criticâ] nos scilicet etiam sumus: cui nomen dedimus paulo ante, quam in Italiam abiremus. Illic dum triennium sedeo, etsi grauioribus, vt persuaderi mihi passus eram, aliis studiis occupabar, tamen ad haec amoeniora libenter et saepe deflexi, fui etiam in hisdem ita diligenter, vt in variis auctoribus (quod citra iactantiam licuerit) obseruarim non pauca, quae in vnum cogere publicique iuris facere non potui eo tempore, istis regionibus; hic [orig: hîc], quando in otium me dedi, colligere institui tandem, et priusquam eorum aliquid perficiam, typographum circumspicio, cuius et industriae et fidei audeam committere. Hunc in Germania [orig: Germaniâ] hac nostra [orig: nostrâ] possim etiam fortassis inuenire, quanquam plerique in isto sane librorum genere non libenter operas suas occupant, quod et ipsis infrequens, nec in magno pretio apud Eruditos aliquot, lucri etiam, vt arbitrantur, haud luculenti, nec satis certi: Sed ego, si vel idoneum hic [orig: hîc] habeam maxime, spernam tamen prae vobis et vestro typographeio: quo etsi vereor ipse vt sint mea satis digna, tamen hoc non
page 149, image: s149absterreor, neque dubito posse vtcunque qualiacunque nostra inhaerere vestigiis aliorum, et premere famae eandem viam, qua [orig: quâ] clarissimi ante nos quique vna [orig: vnâ] velut regia [orig: regiâ] et militari processerunt ad Immortalitatem. Sane enim quidquid egregium in hoc genere a multis annis habuimus, dedere [orig: dedêre] nobis Plautiniani typi. Legerunt eos omnes haud temere, et ista [orig: istâ] sine dubio spe, Vitalia magis et aeterna fore, quae vestra procudisset officina. Genius enim certe quidam assidet huic et praesidet; qui cum et a se vitalis aliquid aurae scriptis aspiret omnibus, non sunt opinor etiam nulla, quae vitam huic debeant magis quam auctori. Sub his, si qua sunt, exemplis, liceat et meis indidem impetrare, que a me nequeunt sperare: nunc potissimum, quando famam primum auspicamur. Ominis enim etiam caussa nunc id velim: neque mutauero post si bene coepero, quotiescunque editionum aliarum venerit vsus. Non enim de Musarum nostrarum foecunditate sic despero, vt primo partu metuam exhauriri. Quin pluscula nobis iam nunc parata: e quibus haeremus etiam, quid primum emittamus. Ego vero qui [orig: quî] famae meae consuluero melius, quam si Plautinianis plantis perpetuo innitatur? Nec profecto quidquam potius optarim, quoniam quidem et ipse militare inter Criticos aduersus barbariem constitui, quam cum reliquis tot heroibus in officinam vestram velut Troianum equum includi, vnde tot iam prodierunt, quod ante tetigi, et prodeunt hodieque, quorum illos sequi, horum esse
page 150, image: s150comitem, laudi mihi ducam et felicitati singalari. Denique velut in certamine hoc publico, vbi decurrere et niti ad palmam, quam in illo Circo Maximo vestro malim? Tumidiora sunt haec sentio, qua sensu, qua ipsa dictione, prolixior etiam tota scriptio: omnibus tu ignosces, et vt ab animo de se modice, praeclarissime de aliis sentiente, sic accipies. De re ipsa, quam quaero, mihi tu tuique commodabitis, conditione, qua supra dixi. Quid commode fieri possit, ad me quamprimum renunciabis. Interea expoliam aliquid siue in Plautum erit, siue in Tacitum. Nam vt dubium adhuc mihi ab vtro, ita certum ab eorum altero ordiri. Videor tamen in Plautum praemissurus et inscripturus Diuinationes. Ad Tacitum enim quae meditor, exspectare longius debebunt suam maturitatem. Quo fieri poterit, vt neque hic illum statim insequatur, et ab aliis fortasle etiam praecedatur. Sed de his videbitur suo tempore: nunc quod possumus emoliamur. Ad Vernas Francofurtenses nundinas aliquid apparere velim: at vereor ne tempore excludamur. Autum nales hae quid generis tulerint, in magna est, apud me quidem, exspectatione. Apud me dico: nam alii nostrates parum his talibus intenti. Qui legant, qui aestiment sunt perpauci: qui ipsi huc se dent, et studium suum in his studiis ponant, nunc quidem e popularibus meis scio neminem, nec habuimus antehac alium pnter Gulielmum quem nobis et rei toti literariae nimis immature fata subtraxerunt. Vestri nondum relanguerunt, et adhuc se gerunt strenue. A Cl. Lipsio nunc ipsum de Cruce commentarium et alia speramus:
page 151, image: s151etiam nescio quid a Iohanne Bernatio, qui iudicium ipse nuper amicissimis mihi literis fecit. Nobilissimus Dousa F. quid agit. ? Non ceslat ingenium tale: Aliud fortassis agit in maioribus occupatum. Eram ad eum vna scripturus: non licuit per hanc praecipitem nimis occasionem. Oro te, quam potes humanissime meo nomine saluta, amorem et cultum meum indica, atque ita fac, vt tua comitate aditus mihi post liberior ad eum et facilior pateat. Si qui sunt horum sacrorum nouitii etiam alii, qui spem de se nonnullam concitauerint, quaeso iam nunc eorum mihi nomina. De schola etiam vestra aliquid scribe. Magnum Scaligerum audio recens eius membrum: itane est, et verum incertus rumor attulit? Alia volebam etiam quaerere: Sed tu vltro males omnia nunciare, quam diutius ineptam hanc garrulitatem ferre. Desino igitur aliquando, teque amicum mihi, mi Raphelengi, viuere et valere opto.
Haec iam omnia scripseram, humaniss Raphelengi, cum errorem meum ab amico admonitus agnoui. Tecum enim vt cum praeside Plautinianae Typographiae egi, quod nunc audio parentis tui munus esse. Veniam improuiso lapsui dabis: et quod poteris tamen, in negotio nostro sic quoque nos adiuuabis.
EPISTOLA LIV. IVSTO LIPSIO.
BOna scaeua obuenit mihi nuper in Germaniam reduci, tuae Cl. Lipsi literae. O liquidum
page 152, image: s152auspicium, o [orig: ô] felix omen reditus mei! [gap: Greek word(s)] ! Beatus ego, qui ingrediens hanc vrbem obuia tua tam humana tam amica salutatione sum exceptus. Ecce enim vix huc perueneram, cum a Clariss. Monauio accepi tandem, quod diu mihi desideratum, ipse quoque diutiuscule detinuerat apud se cum in Italiam mittere noluisset, incertus mansionis an reditus mei, neque ausus in casum dare thesaurum adeo nobilem et pretiosum. Recte quidem ille: nec ego moram iam aegre fero, quae tam feliciter tam vberi praemio pensata. Menses tamen fere tres sunt, ex quo aduenienti reddebantur. Exinde nihil miraberis nihil hactenus rescriptum, si rationes meas et impedimenta molestissima scias. Vt huc veneram, paene nec respirare mihi licuit, adeo non conquiescere ab itinere isto longo et difficili: quin extemplo coactus vno velut spiritu in patriam pergere, non tam meos exspectatione quidem mei defessos et defectos visum, quam rem familiarem nutantem ac labantem constitutum. Ibi quas molestias exhauserim, alienum ad te dicere: nec illud valde queror, vnius temporis iacturam non possum quin et apud te deplorem. Sed illinc iam eripui me vix tandem, et in otium huc vindicaui ante paucos dies: vbi prius nihil habui, quam pro tuis tibi humanissimis literis gratias agere; quas tamen quomodo nunc, aut qualis agam, non reperio. Et cum hoc non inueniam, illud quanto minus potero, quas aut qui [orig: quî] pro amore ipso et amicitia [orig: amicitiâ] indulta [orig: indultâ] agam? Deficio, Lipsi et
page 153, image: s153que lubens fateor, impar sum tantae moli. Tu vero nec requiris id fortasse, et gratias haberi tibi tantum vis, aut reddi etiam, sed non nisi amore mutuo, et obseruantia [orig: obseruantiâ] vel alias tibi debita. Si defungi ita possum, habeo et reddo tibi, Lipsi, habeboque et reddam --- [gap: Greek word(s)] : vt simul alteram versuum Homericorum partem, quibus ad me vsus, ipsam regeram tibi, pro altera parem sententiam indidem reponam. Sed neque hoc ipsum verbis tibi multis pollicebor: ipsa re praestare malo semper, et faciam, si Deus volet, vt praestari tibi tu quoque re ipsa intelligas. In otium, vt dicebam, huc me recepi, literulis nostris toto animo vacaturus. Ac conabor, si potero, quae diu sum, etiam in Italia [orig: Italiâ], molitus, hic perficere aliquando et in lucem proferre. Qua de re hoc ipso tempore cum Raphelengio, qui et has tibi mittet, egi, de typis Plautinianis quaerens an mihi commodare possit: etsi posse quidem non dubito, an velit ignoto fortasse sibi, certe obscuro adhuc homini, nescio. Tu si ex vsu meo et illius putas fore, quaeso causam meam apudipsum age. Hoc vt ab illo pariter et te petam, non ambitio me, non aliud quid impellit: sola cogit alius [orig: alîus] idonei typographi inopia. In Germania [orig: Germaniâ] hac nostra scis quam plerique inepti: qui vtcunque apti, tamen recusant hoc genus, cui videant non magnum hic pretium, vt impensas abhorreant, quibus dubitent an lucrum sit certo responsurum. Videbis, quid facto vsus sit. Ego interea partum maturabo: etsi quid pariam primo,
page 154, image: s154nondum sane constitui. Erant et in alios, et in Tacitum quoque post te, si licere mihi aliquid permittis in tu scriptore, non nulla: sed tempus haec etiam longius requirunt. A Plauto videor initium facturus: in quem Diuinationes cogito, si tamen hunc titulum retinebo. Videri enim possit ambitiosior: a qua culpa, et huius suspicione velim me et mea omnia quam longissime abesse. Quod si tu non improbes tamen, alium prae illo nolim. De hoc quoque igitur quid sentias, nisi graue est, perscribe. Literas ad Cl. Monauium, vt ante porro mittes semper. In eadem [orig: eâdem] vrbe viuimus, nec raro vna sumus. Ad amicissimas doctissimi Bernartii literas nihil ista praecipiti nimis occasione possum: quod doleo ex animo teque diligenter oro diligenter ei me excuses. Gratas ne dubitet nunc fuisse: fuisse gratissimas breuicognoscet. saluere optimum iuuenem (quidni optimum, tibi tam carum?) et valere vna [orig: vnâ] tecum iubeo, sed et pariter in amore mei pergere, qui vtrunque non amabo, vicissim modo, verum, quem affectum tibi debeo magis, illi neque ipsum nego, colam etiam semper et dum hanc animam seruabo, obseruabo. Festinatissime Vratislauia [orig: Vratislauiâ].
EPISTOLA LV. FRANCISCO RAPHELENGIO, PATRI.
NOn ordiar ad te altius, neque producam
page 155, image: s155longius Vir Clariss. quod vtrumque feci ad filium tuum, sed per errorem quendam, non ante quidem a me illum, quam perscriptis demum literis, intellectum. Ad hunc enim ita scripsi, tanquam Plautinianae apud vos typographiae praesidem, in quo nomen me decepit, quod vtrique idem. Namque ita nunc ab amico, qui commodum interuenit, moneor, tuum id munus esse. Quam obrem quae cum illo egi, ad te spectant maximam partem: ac poteris si voles, ipsas literas resignare: quas etiam agnito errore, vel hac caussa tamen volui mittere. Prolixe enim ibi negotium meum exposui, quod ita narrare de integro per angustiam temporis haud queo. Vbi legeris ipsi filio, si tecum est, trades; sin alibi, vbi vbi erit, illuc mittes. Nolo enim vanas omnino eas esse: quae etsi frustra in hoc, quod apud te quae rendum: non in altero tamen item erunt, quod ab ipso proprie peto, ac si credis, illo magis etiam desiderio. Parabunt enim mihi notiriam eius et amicitiam: quam duco potiorem et alio quouis officio, et hoc ipso, quod si praestabitur, habuero multo maximum et gratissimum. De eo tu videris si potes gratificari. Nempe libellos aliquot meos cupiam committere vestris typis, si de animo tuo mihi constet. Ac posse de iis commodare mihi scio: velle non aliter te volo, nisi in rem esse tuam tuorumque iudicabis. E Critico genere sunt quae in manibus habeo. Quid primum per ficiam, adhuc tamen dubito: nisi quod sic opinorfore, vt a Plauto auspicer, in quem Diuinationes
page 156, image: s156meditor, etsi neque de titulo hoc prorsus etiam decreui. Dum tu sententiam tuam rescribis, aliquid interea certum expediuero: nec morabor, vbi de voluntate tua accepero. Tu fac modo, vt quid animi super ea re habeas, intelligam quamprimum. Responsi quidquid dabis, Amsteldamum mittes ad mercatorem cuius infra nomen Germanice ponam. Is et has tibi, et tuas mihi recte curabit. Ad Cl. Lipsium vides quasdam, et his inclusi: eas non grauaberis amicissimo vtriusque prima occasione mittete. Feci in iis negotii etiam huius mentionem: Ac qui sim, vel ab ipso poteris erudiri. Nihil enim ipse de me iactare aut possim aut velim: contra de industria tua et fide mihi satis notum, nec testem desidero, quipersuadet, omnia mea tuto tibi ctedi. Vale Caris. Raphelengi, et quod peramanter a filio tuo petii, tu quoque largire mihi, id est amorem et amicitiam: in quam si admittor ab vtroque, vel si, quod a te rogaui, saltem non negetur, tamen abunde satis videbor mihi scribendo consecutus. Raph. Vratislauia [orig: Vratislauiâ].
EPISTOLA LVI. IVSTO LIPSIO.
MEnsis est ipse, cum a reditu recens scripsi et ad Raphelengium misi, quod tibi inde [reading uncertain: page damaged]
page 157, image: s157porro Cl. Lipsi curaretur. Ibi tum de itineribus meis et otio, quod hic [orig: hîc] parassem tandem mihi, fruendum, quam diu fata volent, deque instituto adeo meo, quantum ad te satis erat, egi: egi etiam gratias de aureis, neque omni auro contra caris, quas huc primum ex Italia [orig: Italiâ] adueniens apud Cl. Monauium nostrum reperiebam, ad me literis. Id quodcunque scripti aut iam acceperis cum hoc leges, aut deinde mox habebis. Nunc vt a tantulo interuallo iterarem, et occasio fecit, quam Monauius offerebat, et huius ipsius admonitio, et tua denique recens tam humana, tam honorifica mei salutatio, quam in tuis ad se dedit ipsam mihi legendam, ac de amicitia tua, vt maximo maximeque exoptato mihi bono, serio ac prolixe mecum est congratulatus. Ego mi Lipsi, (compellabo sic te familiariter, si pateris et quidni patiare?) mi, inquam, Lipsi, vere ego sum in amore tuo summum adeptus bonum, prae quo ita sim ipse bonus non omnia bona malim, quae istud vulgus, etiamque non e vulgo multi sic affectant, vt in iis vel ipsam positam, vel absque iis non perfectam certe existimare beatitudinem videantur. Ista ego et ipsos sperno; te atque illum facio tanti, vt neque vos maioris, neque caetera queam omnia minoris. Age, Lipsi, perseuera, et si potest, si debet etiam, crescere atque augere indi, es sine non tenellum nimis hunc, sed adhuc nouum fruticem amoris, vt firmetur, vt radices solidas perennesque agat, vt virens ac vigens constanter in aetatem omnem propagetur. Quod tam valde cupio, spero plane fore. Neque enim
page 158, image: s158tu qui coepisti tam benigne, non perges vltro longius: et ego quibus officiis ac studiis cunque potero colere ac demereri te ita nunquam desinam, ita non languide pergam, vt sentias pariter ac fatearis, haud indignum eo, quod peto; conabor etiam si potero, vt in Germanis germanissimum vnum me amicum agnoscas illud quidem
Efficiam certe, ne te constantius vlli
Neue fide videas candidiore coli.Vti enim capior in hac re Gulielmii ad te nostri versu, idem in te ambientis, de se idem pollicentis: cuius quod tu me similem auguratis, quod illum fore me alterum tibi ais, sic accipio, vt ad eruditionem quod attinet, is esse velim tantum et voueam, quod ad virtutem ac probitatem, nisi iam sum, esse velim etiam, sed et certo fore sperem, quod ad animum in te, sim omnino iam olim, et perpetuo sim futurus. Atque in hanc et istam partem habe me, Lipsi, Gulielmum prorsus alterum: in illam habe etiam sane, si videtur, ita tamen vt iudicio tuo si non respondebimus ipsa re conatu satis fieri patiaris. Sed quid pluribus verbis opus? Cum ego diligenter faciam quod debebo poteroque, tum tu libenter acciptes, quidquid erit. Longius sum progressus quam initio constitueram, neque dum resisto quia est, quo etiam nunc volo. Nundinae istae me valde fefellerunt: Multa a te sperabamus; nihil exhibuerunt. Sed
page 159, image: s159nec ab aliis fere quidquam ad nostrum Phoebum. Bernartii tamen de historiae vsu vidimus, tibi inscriptum opus illo teque dignum. Sed ego quid iudicem? excusem me potius quod ne nunc quidem ad humanissimas prolixissimasque eius literas vnum saltem verbum. Mi Lipsi, mi Bernarti ignoscite, nec ingratitudinem interpretamini aut inhumanitatem. Tempus neque hoc tulit, vt possem: properandum enim fuit et nego tiis distinebar. Tum neque Monauium onerare binis Epistolis audebam, qui et hanc volebat esse breuem, vt suae commode includeretur. Itaque nunc saluto iterum saltem charissimum mihi caput: dehinc faciam, vt primum licebit, egregio et luculento lucello moram hanc pensatam sibi dicat. Tu Lipsi, pro me caussam dicito: sponde etiam si difficiliorem videris. Eum, vt de libello ne nihil dicam, presso pede vestigia tua video seque: et est totum scriptum velut [gap: Greek word(s)] quaedam e tuis scriptis. Felicem, qui imitari tam feliciter potest? Etenim in succum sanguinemque omnia tua sic comuertit, vt genuina videantur, etsi aliena. Sic oportet, que videmus etiam nos sequitamen et assequi non quimus. Animus hic nescio quomodo impatiens certo filo alligari, vagatur, et se spargit ab omnibus aliquid trahens, pauca sibi affigens, prorsus hoc styli aequor suo remigio peruadens. Ergo liberam ingenii lequimur auram. quae tamen cum velificatur nobis, identidem respicimus ad Cynosuram tuae Censurae, et directo, quod pos sumus clauo cursum attemperamus huius nauis ad praecepta, quae passim apud te reperimus.
page 160, image: s160Vtinam quod es dudum pollicitus perficias tandem et edas de tota [orig: totâ] Styli ratione! Bene de me, si iam possum quibus assueui dediscere: optime de Iuuentute nostra, ineunte primum istam viam, mercare. Sed et haec tibi iam vilent, et maiora teque digniora sunt, quae agas, tum ipsi alia magis desideramus. De his videbis, vt erit valetudini commodum, quam meliusculam tibi gaudemus optimam et constantem vouemus, vtque temporibus his opportunum, quibus et retardari saepe te, et quorum caussa supprimi quaedam etiam scimus. Nostrum abortum in Italia quem abieceram, Galli ecce sustulerunt. Miror, et ringor. tam ineptos repertos, qui ista tam inepta recudere sustinerent? Ita hodie typographi sunt. Mihi iniuria magna facta est, qui perire volebam et interire. Querar in tempore, nec agnoscam illegitimum foetum. Nomen etiam interpolarunt, vt ex Indice vidi. Hoc non queror: vtinam, vtinam totum immutassent ne sub Acidalii nomine carcinoma istud legeretur! Pudet ac piget, cum aspicio, cum cogito: nec addo amplius prae dolore. Tu Lipsi Clariss. cum Bernartio, et Musarum reliquis alumnis, mihi amicis, amice mihi viue et vale. Vratislauia postrid. Kal. IXbris CIC IC XCIII.
page 161, image: s161
EPISTOLA LVII. IACOBO MONAVIO.
DE Velleio, Cl Monaui, ita vero est, vt per sodalem nuper mihi nunciabas: quod initio non audebam vel illi satis, vel tibi etiam ipsi credere. Vidi nunc et Indicem, neque multo post illum librum, ad cuius aspectum quomodo sim affectus, quid ego tibi narrem? scis, atque audire vel de me, vel ex amicis aliquando potuisti, vt me nugarum nunc illarum, quae imprudentibus ante triennium exciderant nobis, pigeat, vtque saepe optarim, aut prodiisse nunquam, aut quod erat proximum, statim periisse. Ac perire potuerant sane facile, quando et pauca erant cusa exemplaria, et paucissima extra Italiam alio missa, nisi infelici suo meoque fato in Gallorum etiam manus incidissent, atque infeliciore in istius typographi, cuius importuna diligentia factum, vt ignaro atque inuito patre, exposita, abiecta, mortique destinata proles et tolleretur ad vitam, et superstes futura iam sit, quam diu reliquorum erit labor, cui ludibrium nostrum illud adiunctum. Scilicet explere numerum cogebamur, et mutilus Velleius erat, si nostris lectionibus fraudaretur. Qui tamen tam diligens fuit, vt omittere qualiacunque ista editione sua [orig: suâ] nollet, vide quam fuerit indiligens in auctore ipso
page 162, image: s162repraesentando. Nomen alterum mutauit ac Vincentium me, nouus Onomatopoeus, indigetauit. Hoc tu tamen humaniter aceipi visimo valere in bonum omen, serio siue ioco arbitraris. Ego. mi Monaui, omen non auersor, sed nec illud irascor: quin alterum inuertisset etiam vellem, vt quod agnoscere pudet, honesteliceat negare. Sed hoc mittamus. Vtinam de volütate ipsi mea [orig: meâ] prius, aut mihi petius deipsius constitisset. Effecissem profecto, vt maiore cum fructu, dignitate, laude; sua, Velleis, mea [orig: meâ]; editionem adornasset. Etenim retractassemus quae non placebant, ac de integro foetum quasi nouum plane formallemus: qui animus dudum mihi fuit, etiam in Italia [orig: Italiâ], cum hanc tamen curam tempora ista meanon ferrent. Nuncid autem serum: quamquam neque dum cogitationes omnes de fecundis in Vellenum Curis posui: sed exsequi hoc tempore non libet. Interuallum volo aliquod ab ista editione intercedere. tum et aliis dediti nunc sumus quod scis a quibus desistereintegrum non est, forte neque fuerit decorum. Hoc loco non praeteribo, quin eius te admoneam iterum, quod diebus abhinc paucis coram te rogaui Memineris tu quidem vltro, feceris etiam lubens; neque vel monitore egueris, vel instigatore: patere tamen, vtriusque vt vices interim fungar. Agebam nempetecum, vt cumTypographo aperes meo nomine, cui quae in manibus habemus, recte atque ordine committamus. Erat sermo nobis de Wecheliana [orig: Wechelianâ]
page 163, image: s163officina [orig: officinâ], cuius haeredes noti amicique tibi, vt tua caussa, tua commendatione gratificaturi nobis haud grauatim viderentur. Atque ego sane his libentius me dederim, quia opportunum est magis, ob locorum rationem, quam Plaurinianis: illi autem quid in nos animi habeant velim occasione prima [orig: primâ] explorari, atque ita vt responsum ab iis ante festum Natalitiorum habenmus. Tum enim vel ad hos, vel ad alios, si isti nolint, missuri sumus, quod ad proximas Francofurtensium nundinas lucemvideat. Id erit in Q. Curtium, ea [orig: eâ] caussa [orig: caussâ] ex aliis nunc selectum mihi, vt Animaduersiones interca nostras absoluere et ipse conscribendo, et typographus quicunque ad tempus dictum imprimendo possit. Nam omnino velim istis Nundinis aliquid apparere. quod nisi tantopere velle, alia ageremus, et vel in Plautum, vel Tacitum, vel Symmachum vel cereros, quorum emendationem post alios molimur, incumberemus. At quia in istos libri erunt fortasse grandiusculi, certe grandiores, quam vt concinnari quo dixi, temporis interuallo possint; hunc inter im Auctorem sumsi, in quem libellus existet non magnae molis, et qui partui commodum maturescet ad horam praefinitam. Erit hoc quoque illis ad ipsorum rationes accommodatius. Ita namque leui opere periclitabuntur inutio leuius, et praeludent aliis, quorum specimen hoc tenebunt. Quin et ipse industrim eorum sic tentare malo, vt de reliquis statuam deinceps tutius rectiusque. Experiamur inuicem
page 164, image: s164et periculum faciamus, ego illorum, illi mei. cuius tu rei totius interptes eris, et velut Conciliator nobis, per quem, si quod volo, feliciter impetrauero, etsi mulris magnisque nominibus obstrictus antea tibi, nunc obstringar ita tamen hoc vno, vt debere tibi parum hactenus videar, illius aspectu, quod exinde sum debiturus. Agnoscent te patronum suum Musae meae, cuius auspicio vnius aspitare ad lucem publicam audent, quam nec aspicient sine publico gratitudinis tuae monumento. Vale, nos ama, et nostra ista curae tibi habe. E Musaeo. Nonis ixbris.
EPISTOLA LVIII. IOANNI CASELIO.
ANxie nos in hunc diem et sollicitos habuit valetudo tua, et suspensos tabellarii exspectatio, e quo prosperum dete nuncium cognosceremus. Rediit ille tandem, et attulit meliora sane, non tamen optima, quae cura nos omni penitus liberarent. Meliuscule factum aiebat tibi, sic vt lectum reliquisses et inambulare coepisses in cubiculo. quod accepimus magna cum voluptate, cui tristitiae tamen illa morsiuncula suberat, non plane dum te conualuisse. Sed Dii porro iuuabunt, aciuuerint iam vt speramus, neque incassum ceciderint Vora tot nostra, quibus etiamnunc assiduis eos pro salute
page 165, image: s165tua fatigamus. Ex animo et [gap: Greek word(s)] longam adhuc vitam ac firmam tibi valetudine precamur: quod interest et tuorum, et literarum, et nostra igitur etiam ipsorum, qui sumus in tuis itemque in iis, qui literarum sunt toti, in vtrisque cupimus quidem certe non postremi esse. De me nuper exposuipleraque, cum Bocchium ex Italia [orig: Italiâ] reducem hinc ad vosdemitteremus. A udisti ibi tum caussas et negati ad vos, et properati huc reditus, mei simul rationem ipsius mansionis. Etiam de studiis attigi quamquam parcius: de quibus neque nunc vberius libet ne ad morbum etiam, si quid eius superest, odiosa garrulitas mea. Vnum dico tamen, quod libenter audies ita temperari a me illa, vt tua vestigia propius propiusque sequar de consilio olim tuo, quo ad Sapientiae studia totum me vocabas. Dedi vero me iis nunc, quamquam nec iisdem alienus antehac fui, sed magis nunc dedi neque vere dicere tamen etiam queo totum. Fateor ingenue, Philologia non minimam sibi partem in me vendicat, et ista Critice quam minus probaram tibi, nescio quomodo excutere nequeo prorsus, imo id quo magis conor, eo proficio minus, vt qui e voragine se emergere cupiunt, ipso nisu altius immersi tenacius obhaerescunt, aut qui vinculis expedire se laborant intricatioribus, inexplicabilibus se impediunt. Hercule nimis ista lenta sunt vincula Critica, quibus exire nunquam poteto, nisi Alexandrum aliquando imiter et Gordium hunc nodum, nihil soiutione luctatus
page 166, image: s166amplius, vno ictu scindam. Sed Alexandri mentio me monet, vt ne celemte studium in ipsum meum. Historiae cius scriptorem luculentum Q. Curtiom in manibus per aliquot hos dies habui: sumque post alios in eum nonnihil commentatus, et animaduersiones coepi conscribere, quas extrudere cogito ad proximum, si Musae volent, Francofurticum mercatum. In huius laboeis non commendationem quidem ambitiosam, sed aliquem omnino honorem, a Cornelio nostro Epigrammation Hagito: cuius generis a te nec audeo postulare. Si valetudo, si negotia permittant tamen vltro tu fortassis indulgebis, et dabis hoc amori in me tuo, quem publice testatum sic etiam velim, quomodo contra cultum ego tui, si viuam quocunque monumento possum, testabot aliquando, et gratiam ita nonnullam referam maximis plurimisque in me beneficiis tuis, quibus parem nunquam potero referre. Et audebone quando occasio aliqua nunc est, agere tecum, de quo egissem libencius coram, vbi melior occasio fuisset? Agam enimuero, et te simpliciter quidquid est ac pro candore tuo accipere volo. Galeni libellum de Affectibus tractasse quondam memini re, et cogitasse de Emendatione ipsius, et editione: quem mihi etiam ante abitum legendum dabas, ita eo tum affectum, vt et in Italia saepe videre desiderarim, et vel scire, si tua [orig: tuâ] opera, quam in illo praeclaram nauaueras, renouatus ac renatus
page 167, image: s167prodiisset. Etis quidem an prodierit, neque dum potui e quoquam hactenus intelligere: te autem oro, si ita, dones aliquo me eius exemplari, vt voluptate me solida nunc expleam, cuius tum paucas libaui, sed eximias suauitates. Quod si publicum neque dum feceris, neque vel animus sit, vel otium perrexendi porro, quae optime coeperas, nisi recuses optionem metibi, non vereat operam meam offerre quae succenturiata tuae succedat, vt translatis in me vicibus, absoluam, si possim, telam a te inchoatam. Ita autem, inquam, offero, si curam istam vel abiecisti ipse iam, vel ei vacare non potes, ingrauescente hac aetate: quae metuo, vt permittat amplius incumbere illuc tibi. Perire quidem industriam olim ibi collocatam tuam nolim, nolim aureolum libellum ipsum sic destitui, nec frandari nos eins editione emendata [orig: emendatâ], qui corruptissimus vulgo, quod me miseret ac piget circumfertur Atque vna sola caussa haec est, si quid mihi credis, aqua profecto non debebis aliam suspicari, quae me cogit operam mihi eam oranem deinceps iam deposcere, si tu dignaris, iterum inquam, in me eam reclinare, et segetem laudis tuae transferre non recusas in alienum solum, quod ita crit alienum tamen, vt fruges exdem enaturae inde sint tibi, quas sperate pessis e proprio tuo. Laudem enim (absit hoc) intercipere tibi tuam nolo, ne derogare quidem quidquam ei cogito: sed in partem cius venire velim si
page 168, image: s168tupatieris, et dignum habebis ista tui opetis successione. Obitetricis munus ambio, vt edu cam et edam saltem foetum tuum; quem concredere nobis nihil est vt dubites, qui pollicemut aequelaudi nos tuae ac nostrae seruituros. Sed de toto negotio hoc tum plura et clariora, cum de animo tuo mihi constiterit: quem aperices proximis literis, et has mittes qua prima licebit, si et per valetudinem licebit, occasione. Amicos isthic communes quiqui sunt, humaniter et officiose cupio ex me salutatos, Duncanum praecipue et Cornelium nostrum, ad quem scripturo nunc quoque mihi desubito quid impedimenti natum, vt necesse esset abstinere. Sed et habet in prioribus meis satis, ad quod respondeat, et tu communicabis eum his sine dubio, quod cum facies, ages simul meo nomine cum ipso de Epigrammate, quod vel admonitio tua facilius quam meae preces impetrabunt. Vale ac viue cum omnibus tuis, optime Caseli, immortalitate digne senex meque tuae salutis cupidissimum, et nominis studiosissimum agnosce. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] IV. Kal. xbris.
EPISTOLA LIX. IACOBO MONAVIO.
NEgotium meum, imo nostrum, quoniam tu quidem eius et ipse quaedam pars, Cl.
page 169, image: s169Monaui, non opus arbitror, vt tibi diligentius commendem. Satis egi de eo praesens tecum, vbi sic pollicitus operam largiter es, vt votum etiam meum praeuenires. Et quamquam memineris ipse vltro, moneo tamen ego velin superuacuum, vel adeo ne quid e memoria [orig: memoriâ] delibent varia, quae assiduo te circumstant negotia trahuntque animum in diuersissimas curas. Conueni hesterno die Cl. Scholtzium nostrum: is quoque facturum quod in ipso est promisit. Ad te, si vacare sciam, crastino venirem a prandio fasciculum laturus ipsum mecum, quem tuo, si videbitur ita nomine tabellario traditum mittas ad Cl. Dresserum ad quem ignotus ipse non sustineo quidquam vna scribere. Tu meam causam recte apud cum egeris, quem salutari tamen etiam a me velim, et obseruantiam cultumque meum operiri, quo racitus eum a puero sum prosecutus, vbi scriptis etiam ipsius studia mea promouerentur. Faciet omnia libenter in tuam potissimum gratiam, neque me minus deuinciet sibi, qui gratus esse iam nunc mediter si possim aliquando. Ad ipsum destinari et dirigi fasciculum melius omnino fuerit, vt aiebas: a quo vocatus accipiat Bibliopola bonisque consiliis et monitis simul instrua tur. Sed videndum ne quid morae interueniat: quod eum disertim rogabis. Vt primum accepetit ipse velim librariotradi. cui sensum omnem meum copiose iunctis literis perscribam, ad quas per hunc statim tabellarium respondebit. Lipsiae sub praelum mitti nolim, causis quas exposui coram. Francofurti plane velim, cuius
page 170, image: s170item nosti multas causas. Sed valide metuo, ne vel hic [orig: hîc] diligentia non adhibeatur. quae requiritur in hoc genere, cui magna satis adhiberi nunquam potest. Monebo et ipse, quantum possum, et faciet mecum Cl. Scholtzius: tum vnus omnium optime praesens poterit, nec recusabit optimus Dresserus. Idem hoc quoque vrgebit, vt ad mercatum proximum expediatur. Nosti cur hoc tantopere velim. Ni lucem tum liber videar, mihi paene dixerim graue fuerit videre Sedspero fore, quod cupimus et vouemus. Nec de aequitate quidem hominis ita despero, vt exemplaria non putem ad me pluscula missutum: cui non alias nunc feram huius opusculi conditiones. Haec omnia, et insuper alia, quae videbuntur in rem cunque diligenter et serio cum illo aget tuo meoque nomine Vir officiosissimus, vt eum mihi praedicas, Dresserus: cui mea vicissim in quacunque re studia prolixissime defeto: tibi aucem quas soluere nunquam tratias potero, debebo, ac debere me profitebot semper. Vale optime cum tuis, et vt habes, habe me meaque tibi commendata. Cras vtinam te videam plane liberum a catharris, quos immerito cognara tibi Dea dorninatrix humorum concitauiti Proprid. Kal. auspicium anni cic ic xci v. quem tibi cum tuis, iam nunc in antecessum felicem illucesce reopto.
page 171, image: s171
EPISTOLA LX. ALEX ANDRO HAKE.
ANxie diu literarum a te aliquid exspectauimus, nec has vlla [orig: vllâ] magis caussa, cum plures essent, nisi vt de itinere et rebus tuis primum, deinde an nostras accepisses cognosceremus. Vtrumque nunc et alia simul, quae vellemus item, recte docuisti nos; in quibus gaudemus et tibi gratulamur. Devs ille teporro seruet, et incolumem tuis, inter quos me quoque iam diu numeras praestet. Affligebam te proxime tristi nuncio, quem nollem quidem nunc tulisse me tibi, postquam eodem fere tempore alios video idem nunciasse. Sed cum ab iis noti ita subito rescitutum te tuaque interesse plurimum, vt celerrime rescires, arbitrarer, quidquid et qualecunque erat diligenter ad te ipse pertuli, quod nec a partibus meis, nec officio veri amici videbatur alienum. Acceperis a me, quomodo oportuit: et video benigne candideque te studium meum interpretatum. Ipse cogita et meae libertati ignosce: qua [orig: quâ] sum insigni vsus in nuperrimis etiam literis cum de domesticis quibusdam aperte nimis agerem tecum: quod apud amicum amico minus excusandum tamen, mihi vero apud temulto minus. quod non debui prorsus et haec nunc et illa prius indicta ptermittere, quando scire te ne
page 172, image: s172cesse fuit, nec illa potuisti absens ab alio cognoscere, neque haec in mentem vltro venerunt tibi, quae mallem subiicere ac monere me non fuisset opus. Sic autem in vniuersum de me statues, neque candidius nec apertius me quidquam: et facere et dicere omnia tui amantissimo tuorumque studiosissimo animo. Quod cum de me loquor, non iacto impudenter vt operam vllam meam imputem aut venditem tibi, sed modeste profiteor, vt magis ostendam non ignotam antea veram ingenuitatem meam. Carmen, quod nosti, ego non nego vobis, quin offero etiam si nihil obstare rationes putas, quarum cum potissimam exposui, non paucas neque leues alias reliqui vltro cogitandas. Quod de eo statuere ac velle te denique videro, faciam et libenter et diligenter aliis posthabitis omnibus, vt tibi satisfaciam soli. Nec vnquam vero committam, vt opera mea defuisse tibi videar, vbicunque requiri eam vel expressa postulatione, vel tacito voto intellexero. Debeo tibi, quidquid possum, et plus quam etiam possum. Nec est quod gratias vllas agas; quae tam exquisitae in his tuis literis nonnihil hercle me commouerunt. Quid tu mihitalia? mitte verborum nugas, et rem serio impera. Non rogandus ego tibi, sed iubendus. nec si quid vnquam fecero, tu officium interpretabere, sed debitum. Porro autem, quod de rebus nos proprie tuis consulis, egimus inter nos et ante saepe, et nunc diligentius: neque tamen, quid suadeamus, adhuc inuenimus Et aegre omnino consilium
page 173, image: s173expedierimus: in quo debeas acquiescere, quale nec erit quisquam qui suppeditare possit, nisi tu ipse adeo tibi. Rationes tuas omnes vnus optime omnium nosti: neque idem non vides acute satis, quid earum singulae requirant. Sane quid malis, facile et ego video: quid debeas, non item. In eam tamen partem argumenta potissima ducunt, vt de maturo reditu sit plane cogitandum. Meministi quae in proximisde re familiari subiecerim: cui aequum est te consulere, neque ita tamen, vt hanc studiis ipsis tuis anteponas. Et illius et horum simul habenda ratio: quod quomodo fieri commodissime queat, et ipse cogitabis, et nos porro deliberabimus, nos vt proxime certiorem sententiam afferamus. Iamque ordine puto et plene ad omnia respondi: nisi vt de Caselio nostro liberem te quoque nuper iniecta [orig: iniectâ] cura [orig: curâ]. Melior illi rursum valetudo: quod his diebus Cornelius mihi nunciarit noster, qui te amanter ex se voluit salutari. De rebus meis vellem ad extremum quaedam: sed nec otium est amplius, et hae quoque iam literae excedunt paene modum literatum. Vno verbo tamen habe: sic satis hic [orig: hîc] bene mihi, qui studia colam, quae maxime ad ingenium meum. Edo nunc in Curtium nostrum, quae iam olim obseruaram. Factum est praeter meam quidem destinationem, vt haec prima essent, quam in Germania [orig: Germaniâ] luce donaremus: Ita tamen nata res fuit, vt desubito consilium id mihi capiendum. Proximis credo Francofurtensium nundinis apparebunt. Ad Plautum me deinceps conuerto: post ad alia, de quibus in tempore ex tempore statuetur. Erat
page 174, image: s174quod imponerem tibi negotium istuc meo nomine curandum: sed differam in sequentem vicem. Nunc iam viue, mi Alexander, et vale, meque sic ama perpetuo vt amari pridem scio. Vratisl. IV. Id. Ianuar. anni noui CIC IC XCIV. quem DEVS tibi ex voto nostro tuoque secundet et fortunet.
EPISTOLA LXI. IOANNI AVBRIO.
QVod ambiebam, Vir optime, Typographorum decus, non desperabam per Claris. Monauium consequi me posse: subuerebar nonnihil tamen, ne vel temporis angustia; vel aliorum negotiorum moles, vel vtrumque adeo simul difficultatem aliquam obiiceret huic nunc meae petitioni. Dubium deinde me magis faciebat, quod nihil responderetur ad id tempus, quod praefinieram: iamque ita labascebam, vt spei, quam foueram hactenus paenissime renunciarem: cum denique Praga literae veniunt tuo nomine ab affini et socio tuo scriptae ad eundem Monauium nostrum, quibus omnia prolix e deferri mihi neque sine voluptate magna et cum dolore maiore intellexi. Gauisus sum impetratum a vobis, quod volueram: dolui contra facultatem ademtam iam mihi vtendi vestris officiis, quae ego beneficii summi loco eram habiturus.
page 175, image: s175Dicam enim quod res est, in quo nec offenderis, optime Typographorum: sero responsum a vobis fuit, cum alias inire iam coactus essem vias, quibus mihi et libello isti meo consulerem, cui omnino necesse erat ad nundinas proximas in publico apparere. Et vide sodes: ipso illo die quo de voluntate vestra literae nobis vestrae nuntiabant, ante paucas horas iam alio librum miseramus, vnde reuocare non esset amplius integrum, Monauio pariter ipso dolente mecum et indignante. Quid ege nos tibi nunc excusem, qui vides ipse, quam simus extra culpam?. Mihi quidem, cum tantum interesset mea, libellum edi et prodire quo tempore dixi, neque scirem quid de animo super ea re vestro polliceri mihi certo possem, aliunde quaerendum merito fuit, quod a vobis frustra diu exspectaram. Vtinam paullo ad nos literae vestrae maturius venissent: nec imposita mihi necessitas esset alia consilia capiendi! Crede mihi, nihil aegrius mihi tunc, et nunc vero tristius nihil, postquam ita benignam in me meaque voluntarem vestram scio. Sed quando ita mala nescio, quae fortuna tulit: et ego ferre cogor, qui mutare nequeo, et vos ita accipietis, vt aequum est ea quam innoxio errore committuntur. Hac autem vice quod vtrinquo negatum nobis est, porro deinceps amplectemur, cum dubitare de alterius animo neutri iam opus erit. Ego enim de voluntate tua neque deinceps sane dubitabo, quam retinebis, in aliis quae pluscula molimur in posterum gratificandi:
page 176, image: s176et de me confirmo tibi plane nullo me typographo vti malle. Habeo prae manibus iam Plautum, in quem Diuinationes cogito, quas per scribam interea spero commode, vt ad Vernas Nundinas mittam, curandas a vobis in Autumnales. Post deinde vel in Tacitum dabimus, vel Apuleium, vel Symmachum, vel Senecam Tragoedum, veliterum in Velleium, vel alium quemuis auctorem, de quo tum e re nata constituemus. Sed quicunque tandem erit, de eo non id propositum mihi, quod vos opinari video. vt ipsius nouam parem editionem: tantum quas in varios scriptores varias obseruationes habeo, sine additione textus, quem vocant, edere animus est, ita tamen, vt ad singulos singuli ac peculiares libri sint; qua modo forma in Curtium A nimaduersiones seorsim feci (nec enim hunc etiam ipsum volui de integro recudi:) et eadem [orig: eâdem] Diuinationes in Plautum nunc meditor: nec aliter porro de aliis statui, nisi forte Plinii Epistolas diligenter, vt opus etiam est, post H. Stephanum et Casaubonum recognitas vna cum Notis nostris ipsas aliquando, cum erit opportunitas, vulgabo. Neque tamen fieri non poterit, vt de aliis idem numquam faciam si mutare sententiam melius olim videatur. Hoc tibi institutum meum breuiter aperiundum quoque duxi, vt scires iamnunc quid a me prorsus exspectandum. Rescribes quamprimum, nisi graue est, an mitti adeo DIVINATIONES PLAVTINAS ad te certo velis, quas nullli essem ego alii praeter te, nisi tamen quod haud metuo,
page 177, image: s177ipse nolis, commissurus: missurus autem, si DEVS volet, ad proximas vt dixi nundinas, vt per aestatem in officina [orig: officinâ] vestra [orig: vestrâ] praeparatae sub Autumnum luce publica [orig: publicâ] initientur. Interim hic [orig: hîc] ad finem, quod primo debueram loco, gratias tibi maximas habeo atque ago de tam benigna et promta voluntate in me tua: quam etsi nunc frustratam euentu fortuito, certam mihi seruabis tamen, neque vel minui patieris [orig: patiêris], et me meaque tibi vna cum affini CLAVDIO, quem officiose item saluto, diligenter ac perpetuo habebis commendata. Vratislauia. VI. Id. Ian. Ann. CIC IC XCIV.
EPISTOLA LXII. IACOBO MONAVIO
ECce tibi literas, vt conuenerat, nondum consignatas, ac tui plane iuris, ad Aubrium nostrum: quas cum dubius essem primo, Latine scriberem potius an Germanice, denique Latine scripsi tamen, quia et priores ad te lingua [orig: linguâ] eadem [orig: eâdem] fuissent, et hanc bene intelligere ipsum quoque arbitrarer. Si quid in iis diserte minus aut plene a me scriptum, tu scilicet in tuis supplebis et clarabis. Credo facilem habebimus in ignoscendo, si non errabit aut dubitabit in cognoscendo. Caussa quidem nostra iusta est: aut si iusta forte minus: vt ita videatur, eius ipse plane caussa. Respondisset citius, nihil
page 178, image: s178peccatum foret. Praeter excusationem hanc totum ei simul exposui institutum meum: quod credo probabis. mihi vt facerem vel necessarium: vel non inutile videbatur Mittendi curam libenter in te recipies: quo nomine saepe tibi multumque obstrictus et obnoxius fio. De versibus, quos scis, quid ob secro faciemus? Iterum apud me instatur. O frontem eius, qui sic vrget! o meam, qui sic sustineo negare! Profecto enim vix sustineo, et nisi tu retines, iam labasco. Spreuisse videri nolim: quod honeste vel saltem commode videor non posse. Da consilium denuo, et subiice, quod omnino sequar. Vno verbo per hunc fratrem meum Christianum innuas licebit. Adhuc mittendi occasio sit, si constituerimus de mittende. Libere de eo inter nos: et tantum inter nos. Quidquid monueris, erit mihi pro oraculo, quod religiose seruabo et obseruabo. Petam etiam vnum, si audeam: Gruteri Epistolam Plautinam, si ad manus est, in vnum diem, vel horam eius vnam, vt indulgeas. Non fero diutius desiderium videndi. Audaciae et importunitati meae veniam lubens dabis, qui facilitate tua [orig: tuâ] ipse illius mihi auctor. Vale Clarissime Vir et obseruantem tui ama.
page 179, image: s179
EPISTOLA LXIII. IOAN. MATTHAEO WACKERO.
QVibus addi mihi animum alii putent, iis quidem ipse minui mihi sentio, neque hisdem extollor apud me, quod alii eueniat, sed deiicior. Id adeo recte an secus sit, non diiudico: fieri in mesic experior. Etenim fatebor ingenue: quo plura quotidie. quo benigniora de me cognosco doctorum hominum iudicia, hoc diffido mihi ipse magis et trepido, ne conceptae a tam multis non satisfaciam vnus opinioni. Ac tuae quidem, Vir Amplissime, literae sic hoc tampore me deiecerunt, vt qui essem, non satis ipse scirem, neque crederem mihi, tam abiectum esse, de quo tam alta cogitarentur. Quid multa? In meipso quaesiui me, et erubui non inuento. Iure enim profecto in ruborem me das et pudorem, qui cum me facis tam magnifice, tam prolixe iudicando, quem non esse adeo scio. vt fore etiam desperem. Neque hic [orig: hîc] de Iureconsulto loquor, a quo intellexisti iam quam longe absim: sed de inferioribus Historiae ac reliquae Philologiae studiis; in quibus, si fecissem eos, quos tu arbitrare, progressus, adeptum me aliquid, imo habere abunde putarem, quo sustinere iudicia tam eximia vestra possim. Nunc ita etiam
page 180, image: s180hic [orig: hîc] mihi curta supellex, vt explere de meo exspectationem publicam nullo prorsus modo queam, sed mutuum sumere cogar a prolixa [orig: prolixâ] beneuolentia [orig: beneuolentiâ] vestra [orig: vestrâ], quae mearum facultatum censui quod deerit, vltro ipsa censurae supplebit aequitate. Atque haec me vna praecipue res consolatur: quando abesse quidem non potest, quin liberales porro sint, qui nunc vsque adeo profusi. A nobis tamen etiam ipsis opera dabitur, vt aliqua vobis parte vel satisfaciamus, vel certe voluisse videamur. Iamque in hac cura sum totus, qui eo nomine Vratislauiam nunc redierim: vbi otiose, quae diu molior, elucubrare liceat et proferre. Licebit enim spero hic [orig: hîc] in optatissimo otio, quod apud sodalem perpetuum meum D. Bucretium, paraui mihi; cui nec alia fortassis aliunde subsidia deerunt in vrbe literatissima et literatorum amantissima. Complexi me sane nouum ante hospitem non pauci sunt: et nunc humanissime cum ipsi illi tum alii reducem fouent. Emergendi, si sperare de me aliquid debeo, forsan occasionem hic [orig: hîc] quoque DEVS ille dabit: ea [orig: eâ], quae nuper oblata per te fuit, vti non posse me, de communibus amicis iam cognouisti: aliam, si quam porro ostenderis, accommodatam rationibus meis spernere non debeo. Nunc pro illa gratias habeo, atque ago non minores, quam si vti ea [orig: eâ] fruique integrum fuisset. Et vero in vniuersum, quod est caput harum literarum, in quo illud temere pecco, vt postremo loco ponam, quod primo debui, tum hoc etiam alterum, vt breuiter
page 181, image: s181faciam, quod erat faciendum copiosissime, quorum tamen vtrumque tu pudenter agnoscenti libenter ignosces. in vniuersum inquam, pro illa tam insolita atque incredibili tua in me beneuolentia, simul humanissima supraque modum comi beneficentiae pollicitatione, quam acceptam referre meritis nullis meis, neque alii vlli rei possum, praeterquam vni, non laudatae, non laudendae satis vnquam, Naturae tuae bonitati. gratias tibi, Vir optime, quas animus tantum concipere potest meus, non etiam effari lingua haec aut dextra signare, maximas profecto illas et plutimas, habeo item agoque, nec habere vnquam aut agere desinam, quamdiu quidem poterunt animus et lingua, loqui haec, ille cogitare, dextera etiam ipsa scribendi officio in laudes tuasfungi. Totum me denique tibi do, dico, consecro; quem quantus sum, omnino sibi merita tua qua praesentia, qua furura, iam nunc mancuparunt. Vale, nouumque clientem hunc, quem sponte legisti tibi, quibus voles et poteris officiis orna deinceps ac tuere [orig: tuêre]. Vratislauia [orig: Vratislauiâ]. V. Kal. Octobr. CIC IC XCIII.
EPISTOLA LXIV. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
QVamprimum ab rebus meis otii impetrare tantillum potui, simul occasionem
page 182, image: s182adipisci, vt et scribere literarum aliquid et mittere in Italiam commode possem faciundum mihi putaui, vt amicos isthic [orig: isthîc], quos inuitissimus ego reliquissem, quique nec ipsi libenter sane me dimisissent, absens absentes commercio literarum vicissim adiungerem mihi, redderemque de itinere et rationibus reliquis meis certiores, atque id tum desiderio meo ipsorum leuando, tum obseruantiae in ipsos perpetuae meae testandae, tum vero, quod est maximum, amori eorum et beneuolentiae in praesentem effusissimae, pariter in absentem deinceps conseruandae. Quod cum vltro facturus essem, recordabar etiam in extremo digressu idipsum te, Vir Illustris, abeuntem me vel rogasse vel monuisse. Quo magis cum alios inuisere officii isto genere constituissem, ad te venire vel primum vt volui, sic et debui quem haberem alias [orig: aliâs] quoque ipsum primo inter omnes loco. Ac scribo has primas igitur omnium, quas in animo habeo scribere ad vestrates. Quin vbi quascumque ad quoscunque iam scripsero, mittam ipsas ad te principem omnes simul, qui suas reliquis, neque multas tamen, et communibusinterim amicis, cures. quamquam hoc quidem, quod honoris caussa facere videri volo, videri possum facere opportunitatis: et nec est fottalle tanti iste honor, qui onere eiusmodi et molestia [orig: molestiâ] pensetur. Sed ego, Vir Cl. si tamen pateris haec a me refelli, seruio praecipue honori tuo, neque cum de eo cogitarem, istius in mentem mihi venit commoditatis:
page 183, image: s183quae tamen, quando ita se sponte dat, et ex altero simul oritur, spernenda mihi non est, et habeo eius libens rationem: quin ita amplector, vt si quis vrgeat, fateri iam non pudeat, facere me adeo, quidquid, id est, vtraque caussa. Est enim occasio per te mittendi ad alios porto, mihi quidem sic opportuna, vt nulla possit magis, ac si qua sit, hac tamen vti malim: tibi vero neque ipsi valde erit importuna eadem aut molesta, qui et hoc curare facillime possis, et velis cum meo nomine multo alia grauiora, tum illorum omnia vel grauissima. Sed in eam rem, quae quasi extra rem, non erat opus verbis ita multis: ac tu de itinere aliisque rebus meis audire magis cupiebas. Iter sane nobis, etsi difficili quidem per aestatem anni tempore non difficile tamen admodum. quod metuebamus vehemennter ingressuri: felix etiam ita, vt parum ex votis nostris desideraremus. Quod praecipuum fuit, salui ad nostros venimus item saluos. Alia enim narrare nihil attinet. Bucretius noster, a quo salutem, sui quoque in te cultus indicem, diceresum iussus, in patria [orig: patriâ] tum statim mansit, ac quieti se dedit: ego variis mox per Germaniam nostram peregrinationibus, in quas me res familiaris compellebat, aestatem porro reliquam, et Autumni etiam huius aliquam partem extraxi. lamque ante per paucos dies, in defideratissimum hoc otium vixtandem redii: e quo haud facile iterum vlla me res deinceps commouebit. Inuoluam me libellis meis et videbo quam
page 184, image: s184maturrime potero vt aliquod perficiam et edam scriptorum meorum, quae pridem concepta nescio quomodo de Lucina tamdiu moratur. Haereo tamen adhuc, et quid parere primo velim necdum ipse constitui mecum: nisi fortasse a Plauto initium fecero, vel a Tacito, quorum certe alteruter signa mihi attollet, agmenque primum ducet Criticae meae legionis. Sed vide vt magnifice ego de nostris nugis! Loqui gloriosum aliquem militem putes: ita militariter et Imperatoria fundo verba. Ignosce Vir amplissime, qui me nosti nihil altum alias spirantem, aut minime quidem certe iactabundum: sed ita nunc incidit et excidit non saris cauto per calorem hunc scribendi, quo paullo minus quam Poetico nescio vnde videor afflari. Tu fortassis ipse mihi istos facis animos, et dum te vnum cogito, quem quasi coram intucor, oblitus mei rapior extra me, tuique spiritus aura [orig: aurâ] plenus in partem venio vestrae diuinitatis. Redeo tandem ad me, nec quod dicam habeo amplius ab illo iam afflatu tuo destitutus. Ergo quod est vnum reliquum tamen et possum a meipso, valere te iubeo, maxime Vir, et viuere opto spatium quod debet Natura naturae tuae bonitati: Rogo etiam vnum, quod vltro facies, vt cum memoria mei amorem mihi tuum perpetuo serues: alterum non sustineo rogare, quod fortassis ipsum quoque tamen facies libenter, vt literis aliquando tuis me digneris: quas cum scribendi animus erit tibi, facultas non deerit mittendi. Vt viam vnam
page 185, image: s185monstrem, Noribergam ad Cl. Camerarium diriges: qui huc porro ad Cl. Monauium. Hic vbi quid acceperit, eadem hora mihi reddiderit. Vracisl. Kal. Octobr.
EPISTOLA LXV. HIERONYMO MERCVRIALI.
OPportune mihi cecidit, vt quo primum tempore post longum iter et varia domi negotia constitutis iam rebus meis, otium cram aliquod nactus et facultatem ad amicos veteres per Germaniam scribendi, eo ipso nunc occasio se offerret in Italiam quoque literas mittendi. Eam sum equidem exosculatus, et arripuicupidissime cum diu sane hactenus optassem, neque sperare tamen intra istud longissimum spatium et hoc adeo momento ita commodo fuissem ausus. Deus mihi aliquis inopinatum tam magnum tam subito obiecit bonum. Itan. quidni censeam? Magnum profecto bonum, occasio cum Mercuriali colloquendi: id neque sine DEO, qui cum amicum olim tantum praesenti praesentem dederit, fortuna vero mea vsum eius pridem eripuerit, nunc opportunitatem porro dat amico tali iterum, quo potest saltem vno modo, per literas fruendi. Atque vtinam commoditas eiusmodi saepe detur. mihi certe nihil optatius, nihil gratius possit obuenite. Tibi vero qui minus acceptum putem fore vel creberrimum
page 186, image: s186scribendi officium meum? Amas enim me sic prorsus, vt ego te colo. Quem ego cul tum vt perpetuo tibi sincero deuotissimi affectu animi praestabo: ita te oro contra mihi beneuolentiam tuam aeternam esse velis, neque patiaris, in animo tuo amorem et memoriam mei quibuscunque temporum aut locorum interuallis vel minui vel perire. Hoc etsi de teipso confido, neque tu ve ro de me dubitas: polliceri tamen alterum, alterum rogare hac Epistola volui, cuius aliud non esset argumentum. Nam de rebus meis, quod ad te attineret, nihil erat omnino nisi vnum tamen, quod et scire voles, neque debeo subticere, vbi et quid agam. Id breuiter sic accipe. Confecto feliciteritinere, confectis domi omnibus negotiis huc tandem Vratislauiam in otium concessi ad Bucretium meum, qui et ipse te obseruantissime salurat. Hic, quae sum diu molitus, aliquando tandem perficiam et publicabo in varios auctores varia mea nugamenta. Qua in re nondum statui tamen, initium vnde sim facturus. Vt opinor autem, Plautus prin ceps erit, quem alii ordine sequentur. Quodcunque quandocunque prodietit iudicia de eo vestrae acutissimae gentis, tuumque inprimis exactissimum illud et candidissimum exspecto. Nunc vale [gap: Greek word(s)] Mercurialis et nos ama. Festinatiss. Vratisl. Kal. Octobr.
EPISTOLA LXVI. ASCANIO PERSIO.
SIue casu, siue fato accidit, percommode accidit et ex voto plane meo, vt mittendi literas in Italiam facultas optima daret eo ipso momento,
page 187, image: s187quoscribendi primum aliqua dabatur. Ecce enim cum in hunc diem varia me negotia, varia etiam itinera per ipsam Germaniam misere iactassent, vix in otium huc pueneram, cum occasio se statim haec obtulit, optata quidem illa multum, adhuc tamen prorsus insperata. Quid censes? laetatus sum vehementer. et arripui cupidissime. Non enim profecto potui negligere: quod si potuissem etiam, non debui certe, et petitionis in digressu tuae, et meae memor promissionis. Habe igitur nunc statim de rebus meis, quod adhuc quidem earum possum, et ad te quatenus attinet. Eae sunt isto loco. vt a reditu, quem Devs ille felicem mihi dederat, antiquius habuerim ni hil, quam ab omnibus negotiis, quae multa simul ingruebant, quocunque modo quam primum vendicare me et liberum prorsus asserere in otium hoc, quod in itinere iam tum paraueram mihi apud suauissimum Bucretium meum. Id quae feci ac perfeci: ianquae ab illis tricis et turbis in hunc quietis optatissimae portum refugi: vbi porro me in literulas nostras penitius penetrabo quas ita colere animus atque etiam spes est, vt fructus inde certos et ipse capiam et publicae communicem vtilitati. Multa apud nos instituta, pauca quae dam affecta, nihil habebam absolutum. Omnia nunc ordine sub incudem reuocabimus et extrema [orig: extremâ] imposita [orig: impositâ] manu diuulgabimus Otium istud et valecudinem modo Devs mihi seruet: emoliar aliquid spero, non quod impleat quidem, sed certe sustineat exspectationem vestram. A Plauto forsam auspicabimur, etsi nihil dum statuimus certo. Per occupationes quasdam a recenti reditione, sed leuiculas, serio tamen applicare studiis animum non dum queo. Id cum potero, cogitabitur, et decernetur:
page 188, image: s188nequete deinceps vllas instituti mei rationes patiar ignorare. Ceterum ad te quae scribam, tuum erit eorum participem facere beneuolentissimum vtrique nostrum, illustrem Palaeottum. Nam ad ipsum ipse scribere nescio si aliquando sustinebo: nunc quidem non possum magis, quam audeo, temporis exclusus angustia, quae mihi non permittit, diligentius aliquid meditari. Non enim certe sic ex tempore fuderim, quod ipso dignum iudicarim. Nunc et haec, quaecunque sunt tu internuntius ei referes, et ante omnia salutem obseruantiae plenam a deuotissimo cliente dices, Beneuolentiae in me eius me fore memorem, et pro eadem, si potero, vtcunque potero, gratum sponde: ipse ne obliuiscatur, et in absentem continuet, mone. Salutabis etiam ex me optimum Virum, Antonium Gigantem, et si qui forte alii nostri meminerunt. Fratri praeter ceterosidem facies: de cuius [gap: Greek word(s)] scire peruelim quid sit factum. Editum fuerit sine dubio: nondum est tamen ad me ab amicis, quibus mandaueram missum. Amplissimi Palaeotti nostri Argentinvm est in eadem caussa, itemque alia nonnulla, quae abiens aegerrime post me reliqui. De quibus dixi, me docebis, et quidquid ad meum gustum aliud prodibit, eius indicem ac titulum saltem mittes. Curauero, vt amici libros ipsos mihi curent. Nec scholae quidem vestrae conditionem, nec quidquid scire me putabis velle, praeteribis. Ipse vero quid agas, quid Musicum pangas, quo perduxeris, quando emissurus sis, caue me celaueris. Ita sim saluus, vt vixero, nisi omnia istasciuero.
page 189, image: s189Neque haec alienorum curiositas, sed amicorum diligentia, Italiae etiam amor est. Vale, humanissime Persi meque ama, et si amas, quaeque volo, quamque frequenter opto, scribe. Mittere per Cl. Pinellum semper, etiam per Germanos, si forte, poteris aliquando. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] Praefestinatim. Kal. Octobr. An. CIC IC XCIII.
EPISTOLA LXVII. ANTONIO RICCOBONO.
CVm per oblatam occasionem vestrates quosdam e Germania salutaturus essem, primus, Riccobone Cl. occurristi mihi, cui et deberem officii genus hoc et vellem non lubens minus quam merito exhibere. Id tu in e am partem accipies, in quam soles vel amicorum in te studia, vel obseruantiam cultorum. Vtrumque enim me tu agnoscis, et ego esse dicique alter ita magnificacio, vt alter aequi boni consulo. Meruisti tu, vt patronus, non ego, vt amicus vocer. Hoc quoque tamen humanitas mihi tua tribuit nomen, eoque me dignum facit, quae te fecit altero dignissimum. Sed hoc omittamus. In patriam felici itineri perueni: inde huc ad Bucretium nostrum me recepi, non nisi otii caussa, quo non vberiore alibi possem frui ad studia mea recte
page 190, image: s190colenda. Sum in concinnandis elimandisque opusculis aliquot meis, quae extrudere quamprimum velim. Vt quidque prodierit, te non latebit: ac tu fac quaeso ne me iudicium de eo lateat tuum Cum hoc non inuidebis, tum nec illud celabis, si quid ipse noui pepereris. De eo contra scies, non meum quidem sed nostratium iudicia doctorum. Caselium nostrum visere mihi nondum licuit, eituas iampridem cum meis quibusdam literis misi, et accepit vtriusque, quod ex ipsius ante paucos dies vidi. Hodie tristis huc de eodem nuncius perlatus: afflictum subita grauique valetudine decumbere, nec spem magnam salutis superesse. Falsum velim: sed vereor nimis verum, vt aetatem eius puto, DEVS illum nobis iterum saluum praestet, et te, Cl. Riccobone, seruet in amore mei absentis affectu serio perseuerantem! Vratislauia. Kalend. Octobris. CIC ICXCIII.
EPISTOLA LXVIII. IOANNI CASELIO.
NIhil in me statuere iniquius aut acerbius fata potuerunt, quam quod visendi isthic vestri facultatem ademerunt. E diuturna [orig: diuturnâ] in Italia [orig: Italiâ]
page 191, image: s191mansione, ex itinere longo ac perdifficili illuc aspirabam, vbi in amplexu et sermone vestro conquieacerem: atque ita cogitabam, summa voluptate ac beatitudine pensaturum me ex vobis omnes molestias periculaque omnia, quae sustinuissem ab eo tempore, quo vos primum reliquissem. Haec cogitanti ac iam animo immatura gaudia praelibanti, festinanti etiam quod poteram, certe quidem auidissime ad vos anhelanti, obiectum ecce desubito est, primum quod morati cursumque sistere, mox quod iter flectere, imo vertere cogeret, ad vos cundi et via et spe praeclusa [orig: praeclusâ]. Cum in patria septimanas aliquot posuissem; ad Alexandri matrem redibam, visurus an parata omnia ad iter iis quos eram huc mecum de ducturus. Nam hoc et Alexander abeuntem rogauerat, cui promiseram, et mater etiam acrius flagitabat, cui non eram negaturus. Dum illi expedirentur, ad vos interea constitueram transire: iamque ita meas illorumque res paraueram, vt tum qui dem Helmstadium discederem, illinc rediens statim, quos dixi huc mecum abducerem. Qui ego nunc id eloquar, quod et consilia haec mea, et rationes aliorum alias magis etiam turbauit? vtinam aliud fuisset quiduis potius! Sed ita fatum eius tulit, qui negotii auctor quem miseremur magis quam insectemur. *** Id adeo cum primum ad eos reuertissem. Ibi tum necessario ipsorum tempore sum coactus aliquandiu maxima sane cum molestia mea demorari. Grauis ille sane illorum casus
page 192, image: s192sed an meus hic leuior, qui vestri mihi copiam eripuit. Tanti enim mihi vos, vt infelicitatem meam illorum infortunio non verear aequiparare. Quod si propria quemque calamitas magis vrget iam scilicet mea mihi durior. Attamen illud cogitanti, infectum fieri alterum nunquam posse, alterum nec ipsum quidem fieri iam infectum, mutari tamen aliquando et corrigi fortasle; lugeri iustius illorum vices quam meae videntur. Atque ea certe nisi me spes sustineret, alias [orig: aliâs] visendi vestri; dolorem ego non sustinerem, ademtae nunc occasionis. DEVS te modo, mi Caseli, incolumem diu seruet: cuius hic [orig: hîc] adueniens audiebam grauiter nescio quo morbo valetudinem tentatam. Sed speramus sine periculo fuisse, ac iam pristinam te [gap: Greek word(s)] plane recuperasse. Audiemus e proximo nuntio, quem suspensa inter spem metumque cura sollicite exspectamus. De nobis iam pleraque vobis nota. Meae sunt hic [orig: hîc] eaedem rationes quae et alibi cum Bucretio fuerunt. Neque enim is e contubernio me suo dimittit, et haereo apud eum ipse perlibenter. Studia colo, quae a puero adamaui, conciliata mihi a natura ipsa mea, cui aegre et sane frustra oblucter. Medicum vos ne vobis polliceamini, quamquam titulo quidem hoc passus et ipse sum onerari me nescio verius an honorari. Sed consilia secutus ea tum fui, quorum adhuc me non poenitet, neque spero deinceps poenitebit. [gap: Greek word(s)] animus abhorret: in [gap: Greek word(s)] me contineo, quam amplexus vnam
page 193, image: s193ab initio sum, nec aliud spectaui. Philosophia magis capior, quam Philologia apte ac decenter interpolo. Sed in stituto meo clarius et vberius deinceps agam, vbi consilium ac sententiam tuam, quam libere promes, intellexero. Viue tuis, ac cum tuis, quos saluto omnes, vale. Vratislauia prid. Kalend. Ixbris.
EPISTOLA LXIX. CORNELIO MARTINO.
MIramini credo, et adhuc exspectatis aduentum meum, cuius inieceram vobis spem proxime, cum in patriam hinc mouerem. Atque erat hic sane tum animus, imo desiderium plane ardens fuit semper a tanto interuallo te praecipue, mi Corneli, reuidendi. Sed fatum mihi nescio quod obstirit, a quo reiectus huc sum ante, quam flectere ad vos et explere cupiditatem meam possem. Triste quidem illud fatum mihi, aliis etiam vero luctuosum: de quo non libet queri tecum, quod prolixe apud Caselium feci. Ab eo rem omnem scilicet audies, si putabit ribi quoque detegendam: certe caussam pro me dicet, ac plene planeque me vobis excusabit. Ego literas eas facio sane legendi et tibi potestatem: ac si quid Caselio, quod Dii nolint, accidit, tibi vni credo ac permitto. Audiui enim adueniens nuper, ita eum
page 194, image: s194valetudine fuisse graui, vt sine spe magna Medicorum decumberet, ac metu multorum iam esset [gap: Greek word(s)] . Falsum nuntium speramus, optamus quidem certe: ac magna sumus in exspectatione vestrarum, quae nos meliora doceant, literarum. Scribe, quaeso quam potes celerrime, et hoc metu nos libera, qui spem tamen haud etiam omnem exstinxit. Votis si quid proficitur, ea illi nos praestamus, ipsa vtinam ipsum nobis! Sed bene ominemur: neque certe meus animus tristius adhuc aliquid auguratur. De vobis etiam ipsis nuntiate, quae libenter cognoscamus. De nobis habete vno verbo prospera sic satis omnia: quorum conditionem prolixius coram explicabit, cui istas dedimus reddendas. Is Boethius vester est, ex Italia nos interuallo breui secutus, et hic [orig: hîc] assecutus praeter opinionem sane nostram. Oppressit enim prorsus insperantes, quo fuit etiam nomine gratior. Ego cum Bucretio hic [orig: hîc] nostro viuo: qui te peramice salutat: atque in iis potissimum viuo studiis, ad quae natura puerum duxit, in quibus adolescentem eadem tenuit, nunc maturiusculum, iudicium confirmat ipsius meum. Bucretius inter Asclepiadas est non nomine tantum, sed ipso etiam opere: a quo nos abstinemus, et aetatem abstinebimus, nisi in alio Medicinae genere, quae mortuos sanat, dignitate in vulgus eruditorum minor, apud vere doctos et difficultate et praestantia maior. Ac tale quid iam nunc molimur: emolituri
page 195, image: s195quid aut quando simus, ipse necdum scio. tempus dabit, ipsaque adeo res indicabit. Tuae Musae quid agant, velim etiam scire: neque si nos amas, celabis. Ab aliis item si quid isthic [orig: isthîc] prouenit ad meum gustum, valde te oro, mitte. Optimum doctissimumque Virum, Duncanum, Bucrerius et ego cupimus a te nostris verbis diligenter officioseque salutari. Tu saluebis etiam ipse, mi carissime, et valide valebis. Sed heus: Wolfium nostrum sein vbi sit? illum dico Wolfium, quem Gryphisuualdi tibi conciliabam. Amici, credo, fueritis exinde semper, et dum ego absum, literis alter alterum colueritis. Ad me ille plane nihil: neque ad ipsum ego hactenus potui, ignarus vbi gentium esset. Fuisse apud meos audio cum vxore ante annum et quod excurrit: ihr tum dixisse mei referebant Helmstadium ire se, professionem illic adepturum. Nihil ego huius a quoquam expiscari queo: neque sileret puto ipse, aut vos certe proderetis. Male sermonem eius acceperunt mei, aut male meminerunt. A te verum exspecto, quod doce, si scis. Ni probe et ipse scieris ab aliis quaere, vestiga, inueni. Wilbrandus in patriam ad me Rostochio scripsit aliquid: et ego illi contra. Magna, video, spirat, et adspirat ad maiora. Dii coepta secundent, vota prouehant: nos humiles fortunam nostram feramus, vestrae faueamus. Me quidem sic abiectum illud erigit ac solatur
page 196, image: s196imo prorsus beat, vos habere amicos tales qui cauete spreueritis amiculum, olim vobis, ersi immerito, magnum, nunc sat habentem, si haerere apud vos in ea parte patiamini, quam tenuitas nostra potest sibi vendicare. Iterum vale. Prid. Kal. Ixuembr.
EPISTOLA LXX. IOANNI CASELIO.
TArdius ad nos tabellarius et sua spe, et voto nostro rediit. cuius aduentus eo nobis spissior visus, quo impatientius de valetudine tua nuntium desiderabamus. At nunc [gap: Greek word(s)] debere nos sibi fecit, tibique Soteria, tum gallum AEsculapio nostro. Huic statim persoluimus, quippe tot damnati votis illi etiam non distulimus: tibi vero qui [orig: quî] satisfaciamus a Musis in his locis alieniores? quamquam non sic alieni, vt negaturae vobis aliquid illae sint, quae in tui gratiam largiantur etiam vltro. Sed tempus hoc proferre diem iubet, et ista praepropera huius hominis ad vos reuolare gestientis festinatio: quae vel sola veniam a te nonbis impetrabit. Et omnino differri non iniquum, eo quidem vsque, dum integrum te plane cognoscamus. Haerere enim etiam in vno scribis: quod quale sit, de Cl. Frenzelii sermone videmur intelligete: qui rationes tuas accurate quaerentibus
page 197, image: s197nobis ante mensem exponebat omnes. Hunc etiam in vestrum illic ordinem ascriptum accepimus ex ipso: de quo gratulati ei sumus, tanto impensius, quod et vos non illi tantum, sed vobismet ipsis quoque gratulatos videremus. Assurgit et crescit indies Academia vestra professorum insignium accessu: quam quam et minuitur interim obitu quorundam, eiusmodi quidem illorum, quibus haud facile pares substituatis. Ei solidam columnamte DEVS seruet, quam subduci et transferri alio vicissim, si quid sapiunt, vestrates non patientur. Sed hoc illi, quorum interest, viderint: nos a benignitate et sapientia Principis a te tam multis et magnis laudibus semper praedicati nihil nisi dignum iisdem laudibus exspectamus. De studiis meis, gaudeo tibi si probata. Tamen in ordinem Clinicorum quod me cogi vis, obsequi sponte vellem, nisi ingenium sic abhorreret, vt ne cogi quidem possim. Philosophia mihi cordi est; simulista Critice, cuius inuisum nomen populariori Philologiae inuoluamus. Ceterum quod olim Gulielmio persuasisti, mihi quoque persuaderi sum iam diu passus. Eius vti monumenta Philosophiam etiam sapiunt; ita nostra quondam eius aliquem gustum habitura non despero. Nunc iuuenamur: et ita temperamus tamen, vt quod huius generis edimus, ex eadem illa officina videri velimus exiisse. In Curtium quae nuper eram commencatus, ea lucem visura puto nundinis his ad Moenum, quo iam nunc ex hac vrbe se Mercatores commouent:
page 198, image: s198et exemplar tu habebis inter primos. Eius editionis honori quod Epigrammation a te visus fui petere, iam serum fuerit conscribere: si tamen interea quid lusisti, noli mihi inuidere, quin solus eo fruar, etsi publicum non fiet. Ad Pautum non audeo te inuitare, in quo nunc sum, et Diuinationum titulo nescio quid meditor, quod velim sub Autumnum apparere. Lentum negotium est et saepe nimis in tam profunda mendarum voragine obhaeresco. Tamen eluctabimur, et cum fructu nonnullo fuisse nos illic, si Musae volent, ostendemus. De Galeni libello maximas et summas tibi gratias: item de vigiliis reliquis tuis, quarum sum auidissimus et te rogo, quidquid eiusmodi per hos annos, quibus abfui, peperisti, colligas per familiarium aliquem, et ad me donum incomparabile transmittas. Quo te remunerari possim, sane nescio: nunc tamen aliunde sum mutuatus quod offerrem. Vides Hortum Clarissimi Scholtzii nostri: quem ille per me tibi dono mittit, et symbolam in eum reperit, quam putat me conciliatore posse impetrari. Quin temeritatem meam, et confidentiam imo tui fiduciam vide iam a te promisi, neque negaturum affirmaui. Ne reperiar vanus, et minus a te videar amari, facies quod facturum spero. Virum bonum et doctum, vt verbis modice, re largiter, omnino quidem vere tibi laudem, summo beneficio affecems: et me tot meis nominibus deuinctum antea tibi, magis alieno etiam hoc obstringes. Idem
page 199, image: s199Bucretius noster rogat: cui amicus ille pariter et mihi: et sunt eius in vtrumque merita, quibus a te partem etiam gratiae, quam referre vniuersam nequimus ipsi, nostro nomine cupimus rependi Porro et Cornelium nostrum, vt in eadem caussa nos iuuet, hortaberis: et si quid Clarissimus Clampius imputare velit, obnokios sibi fecerit et nos, et ipsum Hortensium, cui operam hanc nauamus. Huic igitur etiam persuadere conaberis, et siqui familiares alii erunt, a quibus tu poteris flagitare. Communicabis iis omnibus exemplar, quod vnicum tibi nunc exhibemus: plura mittentur, cum Frenzelius ad vos redibit. Pepercimus huic gerulo ne nimium oneraretur. Ambitionem ipsam meam pro alio, mihi lubenter ignosces, quam neque puto vel tribus verbis excusandam; apud te maxime, qui vnus omnium optime scis, vt hodie viuatur. O Caseli, ecquandone videndi etiam tui facultas erit! Equidem sic hanc mihi voueo, vt tibi ipsi valetudinem integram, et in hac constante diuturnam vitam. Faxit DEVS, vterque vtrumque consequamur: ac tu quidem altero iam nunc potiatis et perpetuo fruaris, altero ego saltem aliquando, cum recte et opportune porerit: quem amabis interea tui, quod te scire scio, prae ceteris obseruantem. Vale.
page 200, image: s200
EPISTOLA LXXI. CORNELIO MARTINO.
MIrabar, nihil a te literarum pariter aspectu primo Caselianarum: quae deinde non fuisse te domi quo tabellarius abiisset tempore nuntiabant. Ignoui statim et libenter: at ne porro vacuus a te quisquam veniat, sedulo cauebis. Ego vix haec etiam scribo nunc, quod ad plures et in pluria loca aliquid hoc ipso momento meditandum: scribo tamen, ne tacendi videar exemplum vltro praeire. Quae autem scriberem multa erant: ex multis paucissima pro tempore delibabo. Primum de amicitia nostra, quae nuper scripsisti, ita sunt omnia, et spero fore aeuiternum. Verbis eam et deliciis horum non colemus, ipsa re serio et constanter exprimemus. Hoc de me tibi, mihi de te polliceor. Vna quod esse non licet, vt nobis dignum est, feramus. Tu Caselii, ego Bucretii consuetudine nos solemur. Hic te saluus saluum esse iubet: illum item esse iam ex animo mecum gaudet. Ab vtroque vestrum Epigramma nuper in Curtiana mea petieram: quod Caselius dese non negat, de te spondet. Si quid tibi natum, mitte quamprimum: etsi non in eumvsum, cui destinaram. Cuduntur enim illa iam, et propediem absoluentur, vt istis proximis nundinis Francoforti distrahantur.
page 201, image: s201Nunc me Plauto dedi, in quem Diuinationes ad Auctumnum spero conficiemus. Huic Epigramma aliud non negabis; qui [orig: quî] enim si mihi, quod non potes, velis; Plauto tuo possis? Fac vt breui habeam: nec excusationem aut tricationem vllam para. Noui te, et studium eius Musae nunc etiam tuum: quod nuper incredibile dictu quantopere Frencelius vester mihi praedicauit. Ille collega vobis, vt audio Beati vos tot Poetis [orig: Poëtis]! Etenim plures iam video isthic, inter ipsos etiam studiosos aliquot insignes. His diebus Cl. Monauius noster Stromata Kotteritii legenda mihi dedit: quem tibi video indidem amicum et inter Caselii familiares. Is si vobiscum adhuc, a me saluta: et Stromata concilia, tum praeter ea Selinam eiusdem, tuae olim Euselinae gemellam, in quam saepe mihi ludit, et lusisse integro alio opusculo, si considerate satis legi, profitetur. Obsecro te, fac per te quouis pretio nanciscar. Eiusdem generis alia quaedam vidi non ita pridem, apud vos item cusa; quorum auctorum nomina exciderunt. Credo, Potinius quidam est: et alius, quem meo tempore videor illic nouisse. Da operam, et inquire: neque cela, quidquid et ante, dum absum, prodiit, et in posterum prodibit, a palato meo non abhorrens, cuius tu saliuam optime tenes. Velim idem hinc possim, vt vos remuneremur. Sed quid ex hoc loco vossperetis? Ecce tamen inopinantibus etiam nobis aliquid Musicum. Hortensia Carmina sunt quae Caselio proprie missa, tibi tamen et similibus
page 202, image: s202esse communia volumus, et symbolam poscimus in Collatiuum hunc alueolum ab vnoquoque. A te praecipue, cuius nomine iam promisi ego, quem tu vanum aut mendacem minime voles. Exempla vides et in iisme quoque non semel, anserem scilicet inter Olores. Crede mihi, magnam a multis gratiam hic inibis, si Encomio etiam tuo dignaberis Encomiis omnium diguissimos Hortum et Herum. Agerem tecum hoc prolixius, nisi facilem sperarem. Ne Caselius quidem difficilis esse voler, vt vobis minime sit recusandum. Quod si tu bouinator eris, omnes tibi Musas iratas imprecabor, quas Hymenaeum iam nescio vnde nuper audiui tibi meditari. Quid id autem esse dicam? Sponsumne te credam? Ita rumor iubet: qui in aurem mihi valido susurro, in ludum Veneris itare Cornelium meum, et amare a Clinico quodam Cynthiam quandam Propertianam: qui mihi cum aenigma esset, Sphyngem meam consului. Ea sic respondit: vti Propertius in Cynthia sua Hostiam quandam occultasset, ita te sub alieno nomine nescio quam ex familia HOSTIA deperire. Quod si est iam ego Clinicum etiam illum qui sit vltro diuinauero. Tu autem quid tam diu nos celasti tuos hos: si ita est: amores? Aperi deinceps porro. Neque enim credo causam habes, vt a me timeas; multo minus: vt pudeat, fateri. Nec habebis febriculosi aliquid delicii, quale Flauius ille Catullianus.
Verum quidquid habes boni maliue
page 203, image: s203
Die nobis. volo te ac tuos amores
Ad coelum lepido vocare versu.
De Wolfio auide cognoui: sed non vt vellem. Clarius explicasses mihi, ne te iterum sollicitarem. Qua ille vixit apud vos conditione? cur venit? cur abiit? Quaeso dic aperte. An vero etiam aliquid inter vos odii aut irarum? Certe non amicos admodum vixisse, possum, si debeo, ex literis tuis suspicari. Nicolaum apud Rostochi enses Philosophum esse dicis: sic et ego audiebam ex ipso, cum in patriam ad me scriberet. Tu autem ad maiora eum non credis aspirare: Habet illic amicos, quibus innititur, et per quos quasi gradus ascendere possit ad aliquam dignitatem. Faueamus illi, cuius honor etiam nobis amiculis futurus sit honori. Vellem videre vulticulum, dum haec et superiora legis: quamquam liquido in animi mei speculo ideam eius nunc ipsam video, dum ipse scribo. Tu ob oculos habebis patirer meum, qui fuerit scribenti. Et iam garritus satis: cui exspecto a te prolixitate parem, suauitare spero gratiorem. Vale, mi frater, et es, vti quod posui nomen cluir, certus eundem tibi me germanissimum modum esse. Dum Helmstadii es edidisse te Carminum aliquid, et siue Theses, siue quae alia, non dubito. Ea omnia meo quodam iure a re flagito: neque negabis diutius, nisi amicum tibi deinceps nobis. Satin hoc dictum tibi? Bucretius et Monauius, itemque Scholtzius humanissime te salutauit.
page 204, image: s204
EPISTOLA LXXII. IACOBO MONAVIO.
ENtibi, Clarissime Domine Monaui, Vir et Patrone optime, literas Francofurtum: in quibus egi caussam tuam diligenter, aeque ac mea ipsius si esset: quamquam et haec sane mea, non quia [gap: Greek word(s)] : Sed quia talis haec amici, cuius ipse sum totus, et cui si quid meum vel in me est, omne ita debeo, vt quod ipsum velle intelligam, diligentius praestandum habeam, quam in quo mihi proprie laborem. Et spero prorsus, aliquid efficiemus, itaque se geret ille, vt res ipsa meum studium loquatur. Neque de meo negotio possum dubitare, per te et propter te rectissime curatum ici. Gratiam vero quam et quando tibi pro multis et multigeneribus officiis benesiciisque referam? Hic [orig: Hîc] haesito, et iam despero. Tamen aliquando voluntatem omnino testatam faciam, si viuo: qua tu satisfieti tibi patieris, si reipsa defecero. Accipitres nondum remitto ignosce. nimias mihi delicias faciunt, et non sine fructu Venationes in et cum illis exerceo. Constantia etiam me tenet, et spero tenebo vicissim eius aliquam ex lectione partem, vt robur inde habeam Christianum et coeleste, cui Lipsius dedit Politicum et mundanum.
page 205, image: s205Vale et salue, princeps amicorum, cum familia vniuersa, et familiae vnica columna, quam DEVS assurgere et firmam perstare det, faciatque reipsa qui nomine dicitur Fridericum, id est, Pacis et Honoris diuitem; huius inter homines, illius erga se DEVM ipsum. Bucretius noster etiam te tuosque obseruantissime et amantissime salutat.
EPISTOLA LXXIII. IVSTO LIPSIO.
ET ad multos, et ad te praecipue, Cl. Lipsi, multa parabam hoc Francofurtico mercatu: sed nescio quomodo factum est, vt obrepserit ille mihi multo citius opinione mea, nec adesse tempus eius ante senserim, quam occasio scribendi paene tota praeter fluxisset. Igitur pauca nunc vel ad te vnum vix possum, quae prolixe tu tamen interpretaberis pro illa in me prolixissima tua humanitate. Ne nihil a me prorsus acciperes, Cl. Monauii nostri comitas fecit, qui heri cum tuas ad se literas adhuc a tabellarii manibus calentes mihi communicasset, et in iis mei nimis honorifica mentione me excitatum, et dolore neglectae prius occasionis, et pudore silentii vehementer affici videret, vnam sibi reliquam occasiunculam demonstrauit, qua si vti vellem, literas pararem,
page 206, image: s206quae hoc mane statim mitterentur. Ita ante lucem haec depropero, quibus obseruantiae tibi debitum honorem, quamquam non possum vt debeo, debeo tamen vt possum ex hibere. Ceterum ex hoc loco his iam ad te ante scripsi: quarum literarum vnas per Monauium item nostrum curatas forsitan acceperis, alteras certe, quas ad Clariss. Rhapholengium miseram, accepisse non videris. Nescio quid iis factum. nam nec ipse aut filius adhuc quidquam respondit. Vt hic viuerem, quid molirer, ibi copiosiuscule tum explicaram. Nunc in Curtio fuisse me videbis ab hoc mercatu, quo prodeunt, vt spero, nostrae in eum Animaduersiones. Harum exemplaria tria iussi typographum ad Cl. Ortelium, cui per Monauium etiam innotui, per Plantinianos mittere: quorum vnum is haberet ipse sibi; reliquorum alterum Dousae F. maximae exspectationis apudme adolescenti, iuuentutis nostrae iamnunc principi, curaret. Id vbi ad te venerit, etsi vilissimum munus, et indignum, conspectu tuo, gratum tamen habebis. Iudicium de eodem tuum deinceps exspectabo: quod futurum quale sit ipse praeuideo, qui illud et me noui. In dedicatione, imo dedicationibus, non meo, sed aliorum ingeniis obsequi coactus sum, etsi sponte etiam feci, vt huic hominum seculo me attemperarem. Idem a me factum et in alio scripti genere videbis: quod ad te cum literis misisse mihi retulit amicus meus, amicitiae tuae cupidus, iuuenis doctisimius I. Ferschius: qui quod Cl. Scholtzii nostri
page 207, image: s207nomine rogauit, idem ego rogatu vtriusque rogo, de Epigrammatio in Hortum Breslaeae Veneri gratificeris. Io. Bernartio quod nondum aliquid rescribo, sentio et doleo in lata me culpa esse: quam fieri non potest vt nunc, sed videbo vt mature, emendem; Salutem ei per te iterum nisi graue est. quamquam graue qui [orig: quî] fuerit? siue mea siue illius, imo vtriusque causa, quos pariter amas, pariter voles. Crucem tuam auidissime exspecto, vt directus in eam totus eam. De Face quod promittis, obsecro matura. Sed hic plura incidunt, quae cogor in vicem proximam differre. Iam enim luciscit, vt literae tabellario deferantur. Vale, mi Lipsi, et valetudinem tuam, id est, literarum salutem eura diligenter: me autem vt coepisti ama, quem inter admira tores et cultores plurimos tuo svnum eiusmodi scire debes cuius similes affectu in te vero et animi totius penita deuotione pancos scias. Vratisl. postrid. Id. Mart. CIC IC XCIV.
IPISTOLA LXXIV. LAVRENTIO WOLFIO S.
HVi, quam longum silentium inter nos! et vnde ordiat a tanto interuallo! Vnde autem potius, quam quod primum est, et scire quod cupimus vterque omnium primum? Viuisne
page 208, image: s208igitur et vales, mi desideratissime Wolffi, et Acidalii tui satis adhuc memor, in amore nostro constanter perseu eras? Hoc vtinam de te ita esse audiam! etsi quin sit, nolo, partim partim nequeo dubitare. Etenim te saluum spero, et si es, esse eundem, qui fuisti olim, in me confido. Me quidem scies et incolumem tibi, et tui nec oblitum vnquam et sic amantem, vt ne coram quidem igne tam viuo videar arsisse. Cur siluisti autem, inquies, tam diu? Quid tu contra? cur ipse nihil intra annos aliquot ad me? In eadem vterque causa sumus, et eius vtrique eadem caussa. Quamobrem et condonemus vicissim mutuam nobis culpam. Sane te ego non accuso: qui tamen potueras forte nonnihil aliquando scribere, cum et scires, vbi essem, et ipse illic esses, vnde mittere posses satis opportune. Nam ne nescire me putes omnia, fuisti tu quidem Helmaestadii, vbi ex Caselio, si modo quaesiuisti, et quidni quae Dfieris? intelligere licebat de omnibus meis rebus, et per eundem de tuis mihi significare. sic audiui ego nuper in te diligenter ac sollicite inquirens: indicium faciente Cornelio nostro, sed per literas ac tribus verbis idem audieram et domi ex meis, quibus in itinere adfuisses, verum dubie, nec ita vt credere auderem satis certo: siue non meminerant illi fideliter, siue tu non aperueras eis diserte. Quid obsecro tu Helmaestalii? et quidem cum vxore? de qua tibi gratulor, etiamque de liberis si qui iam tum vobis nati. An professi onem illic habuisti? Mei sic ariolabantur: ac non ait Cornelius
page 209, image: s209noster. si habuisti cur tam subito remigrasti?, Quid quid est, fac sciam: neque hoc tantum, sed omnia tua, quea ad me pertinebunt: de vitae genere, de studiis, et quidquid non nimis arcanum. De me habe, quantum est. Ex Italia, quam triennium insedi, redii ante semestre iam anni spatium, et quod excurrit. In patriam statim iui: non illic diu, mensem quidem vix moratus. Huc recurri ante hiemem ad Bucretium meum, cum quo viuere, decretum, vsque dum alio me fatum meum trahat. Viuo autem in studioso otio, cuius caussa maxime veni. Nec enim alibi magis mihi commoda quies: et hac opus habeo, ad ea quae molior emolienda. studia suntquae olim erant, nisi quod rectius ea colo. Fuerunt eadem semper, sed adiuncta saltem aliis quae aliquandiu erant potiora. Per Italiam in [gap: Greek word(s)] castris egi, vti fore Helmaestadio abiens, cum valedicerem simul, tibi indicabam. Egi tamen, non vt Medicum Clinicum darem: sed alio consilio, quod meam ipsius valetudinem maxime, tum honorem in parte nonnullum respiciebat. Ex iis, non inhon esto transfugio ad Philosopha et cum his Philologa redii. sicinquam, vt haec nunc curem magis, quae neque tum alia agens, negligebam. Exstat enim eius etiam operae specimen, editus ibi Velleius Paterculus cum Notis nostris, leuibus illi quidem et puerilibus, quarumque me nunc pudet, et tamen in Galliis nuper tam inuito me quam inscio recusis. Ac videre potueris hoc, si tibi curae fuit: nunc habebis aliud propediem quod hic [orig: hîc] edolaui, iamque
page 210, image: s210plures ante menses sub praelum typographo ad Moenum dedi. Sed adhuc quidem nescio. sitne libellus is absolutus: tamen his ipsis Nundinis, qui iam celebratae, sperabam proditurum: quin prodiisse etiam spero, neque puto me falli a typogapho, qui coepti quidem opusculi pagellas aliquot priores ad me iam dudum misit. De toto autem plane sciam his diebus, quibus in horas exspect amus reditum mercatorum, qui hinc iuerunt illuc, et allato Catalogo librorum solen ni cum literis, forte etiam ipsis libelli mei exemplaribus, omnia me docebunt. Ne tu magnum quid expectes, Criticae nugae sunt: Animaduersiones in Q. Curtium: quibus nunc succudo et ad Autumnum forte submittam in Plautum Diuinationes: et porro in alios de quibus in tempore statuetur. Plura de me non sunt. et si quae erunt, haud patiar te deinceps ignorare. Tu contra ne quid me celes tui et tuorum vniuersi status. Gryphisuualdi nescio si viuis: auguror tamen Academiae te illic membrum. Parentes viuere tibi credo, opto quidem, diu superstites volo. Salutem iis meo nomine dices, et patri cultum obseruantiamque meam pristinam addices. Sodalitium autem illud nostrum quid et vbi agit? Ribouios fratres dico, et Saustacum, et Dargarsium aliosque notae sincerioris. Omnes humanissime salutatos cupio: dein scire ex te, vel ex ipsis vitae studiorumque ipsorum rationem. Memor omnium sum probe, quae dixerint, quae fecerint mihi bene: nec obliuiscar nisi cum rebus omnibus humanis. Hoc quoque iis dices, vt animum videant
page 211, image: s211non memorem modo, sed et gratum: quamquam in ipsa memoria inest quaedam gratitudo. Dices autem illis ita, vt ad te quoque ipsum pertinere idem putes: cui ego quanto plus debeo; tanto gratior et sum et cupio videri: sed adhuc indicia solida non possum ipsa re ostendere, nec libet verbis inania ostentare. Iam de Braschio olim nostro sollicitus etiam sum. Dic mihi, quid eo factum? Vbi gentium, qua conditione est? Scrutare, nisi vobiscum, aut in vicinia degit. Si in proximo alicubi, scribe meo nomine ad ipsum: si apud vos coram indica ista. Salutem primum nouam, et veterem amorem: dein vt nuntiet, (si non ipse poterit, tuae sint eaedem partes:) quid in quibus studiis agat: edideritne aliquid eorum, quae meditabatur: et si quid; ad me mittat, aut tu eius vice. Prorsus quidquid illo est, volo, nec frustra, scire. Ingenium eius ad magna natum erat: quod doleam si deprimatur et pessum eat inter vulgi sordes. Alii si qui sunt isthic [orig: isthîc] mihi beneuolentes, vltro salutabis: inter eos Prenium meum cum familia [orig: familiâ], D. Ioach. Stephanum, D. Seidelium: a quo postremo has accipies et remittes tuas per eundem. Apud hunc ipsum libellum videbis Hortensium Carminum, donatum ei a Medico huius vrbis, amico meo, et hic [orig: hîc] editum nuper: in quo mea sunt etiam nonnulla. Tibi exemplar non mittitur, quod ignosces et commune habebis Seidelianum: mittitur Herlizio
page 212, image: s212cum meis literis, quibus Epigramma peto amici illius nomine in Hortum. Ea occasione alia quoque simul ad eum scripsi, pleraque familiarius, vt elicerem varia, partim eadem omnia, quae te rogaui, si tu scilicet abesses, nec posses breui et de singulis respondere; partim illa [gap: Greek word(s)] , de quibus tu potissimum tamen ex vero respondebis. Quidquid id nunc est, ac futurum putes, imo et quod fuit hactenus, accurate et perspicue, tamen [gap: Greek word(s)] , ne nimis perspicuum aliis sit, in quos literae possint hic [orig: hîc] vel alibi inter viam temere incidere, narra. Fratrem meum Henricum pridem abiisse isthinc audii, spero tamen bona hospicis et praeceptorum pace. Mi Wolffi, licebitne vna iterum aliquando esse? Ita felix sim, vt hoc infelicitatis meae maxima parte putem. Voueo et desidero idem vnice: nec scio tamen, si occasio vnquam dabit. Quam nos multa de literis, de Italia ipsa praecipue garriremus? quam suauiter et iucunde conuiueremus! o [orig: ô] Dii, beate me illo die: quem semel datum ita tencam et continuem, vt vnus sit totius nostrae vitae. Tu quid? mi frater: idemne velis? Quidni velle te censeam? aut non censeam fratrem. Ego vero te prorsus illum habeo in germanum modum, neque tu me alium habebis vnquam. Agnosce me: sum et ero, qui olim et semper fui. Tu idem vt es, sic esto porro: atque ea lege vale et viue mihi cum tuis, quos meos etiam, ni vxor tibi sit omnes credam.
page 213, image: s213Sed ne in iocos et nupta verba delabar ad extremum, vale simpliciter, ac prima occasione de omnibus diligenter et copiose scribe. Ornatum non moror literarum, quem vides me plane neglexisse: rem in iis cupio, qua per amorem nostrum oro te, vide vt mihi satisfacias tantum et tantopere sitienti, neque iam ferme desiderium vlterius ferenti. Propera, propera, vt sitim hanc auidam restinguas, aut ego iam aridus exstinguor. Vratislauia.
EPISTOLA LXXV. M. DAVIDI HERLIZIO.
PLusculi iam sunt anni, cum nihil de te audio vel tuis e literis vel sermonibus aliorum, neque tu contra fortasse de me acceperis interea quidquam, dum in Italia absum. Nam Helmstadii cum haererem, memini ad te non semel scribere: quas tu literas an acceperis tamen semper, caussa mihi ista dubitandi, quia nihil vnquam illuc rescripsisti: nisi si scripsisse te quidem, sed ad me perlatum non esse potius debeo arbitrari. Id quod malo profecto credere, et certe verius credo. Nec enim aut factum velim, aut fieri potuisse censeam, vt mei memoriam et amorem deposueris
page 214, image: s214statim, postquam a vobis abii: quem tu sic dimittebas eo tempore, vt in animo tuo retenturus perpetuo videreris. Et retinuisti, retinesque, si te bene noui: neque verba me tua fefellerunt, illa non in labris supremis tibi nata sed ex imo ducta pectore cum spirante ac suspirante quodam affectu. Scripseris igitur aliquid aliquando ad me Helmaestadium vel vltro, tantum abfuerit, vt neque lacessitus. Vnas enim certe meas indidem accepisti; quod ex Wolffi nostro tum videor intellexisse, qui ad se missas, ipse tibi meo iussu reddidisset. Ceteris, quid factum nescio; neque moror: nisi eas tamen periisse nollem, quas sub ipsum abitum in Italiam dederam, vt salutarem ante vos, et dicerem extremum Vale. Caue enim si nihil a me tum peruenit, caue putes insalutatis isthic [orig: isthîc] vobis amiculis e Germania discessisse. Ex Italia sane, fateor, allocutus vos nunquam fui: cuius ipsi facile caussam videritis: non animum scilicet immemorem, aut auersam voluntatem, sed negatam in tanto locorum interuallo, quan tumuis optatam mihi saepius, occasionem. Nunc ad vos redeo, postquam inde redii: neque tamen statim, vt redii. Menses enim plures hic [orig: hîc] sum; verum non licuit prius me profiteri. Vt primum iam licuit, ecce me saluum vobis nuntio: tibi praecipue, qui saluum me vnus omnium maxime cupis. Volent tamen alli quidam etiam tecum, quibus pauculis indicium mei facies cum amica et beneuola a me salute. Horum nomina, quae fideliter et libenter omnia memini, ponam infra tibi, propius Epistolae
page 215, image: s215finem, vti solet. Neque grauaberis tu internuncius mihi esse: nec illi nihil ad ipsos simul scriptum indignabuntur. Qui [orig: Quî] scriberem ad singulos, qui, an essent etiam isthic [orig: isthîc], dubitarem? At de ce constabat: qui certam ibi sedem olim iam fixisti. Scies igitur ex me tu potissimum, illi ex te deinde, quantum ad vos atrinet mearum rerum: etsi neque tantum vacat nunc perscribere, neque si vacaret, vna possem Epistola complecti. Sed quod inter omnia praecipuum estiam dixi: rediisse me saluum inde, vbi triennium ipsum fueram moratus: cui alterum addo, Vratis lauiae nunc agere apud Bucretium meum, qui humaniter te cupit ex se salutatum. Huc e patria, quam statim a reditu inuiseram, concessi, nullo nisi otii vberioris in studiis fruendi consilio, vsque dum in negotium me fatum meum aliquo vocaret. Habes capita mei status: at ne studia tamen ipsa. quae sint nescias, eadem colo nunc iam, quae colui puer, nec in Italia deserui, vbi alia tamen erant potiora. Dabam enim illic me [gap: Greek word(s)] : quorum sacris et in Italia fueram initiatus. Neque tamen ita dedi, vt me iis totum aut in perpetuum manciparem. Tractaui tum simul et Philosopha et Philologa cum [gap: Greek word(s)] : a quibus nunc desciui ad illa, quae Naturam magis mihi sentio conciliasse. Medicum [gap: Greek word(s)] nec ago, nec agere propositum vnquam fuit: certo consilio tamen inter eius artis Candidatos nomen dedi, nec poenitet, eo quod petii, inde iam ablato.
page 216, image: s216Quin imo exerceo Medicinam, sed illam alterius generis, quae non in viuorum corporibus, sed defunctorum scriptis curandis occupatur. Eius operae etiam in Italia dedi specimen, edito Velleio Paterculo cum leuibus et puerilibus Notis: quas inscio me et nolente nuper in Galliis recuderunt, nomine quidem altero per supinam negligentiam deprauato. Videris hoc fortasse, quamquam nolim: pudet enim eins me: nunc propediem aliud videbis item in historicum Q. Curtium quod his ad Moenum nundinis spero prodiisse. Necdum enim certum scio, sed sciam his diebus, quibus reditum exspectamus illinc nostratium mercatorum. Inceptum opusculum fuisse de paginis aliquot prioribus ante duos menses a typographo ad me missis vidi: absolutum an fuerit interea ad ipsum nundinale tempus cognoscam intra octiduum, et si fuit, habebo simul exemplaria: quorum velim, si possum. vnum dehinc ad re mittere, sopitae hactenus et quasi sepultae, iam reuiuiscentis amicitiae pignus. Sed vereor, vt facultas nuntii ad vos breui iterum sit: quae si non erit, tu tamen libellum, si tibi tanti erit, inueneris apud vestrates bibliopolas. Cum videris, iudicium de eo vestrum non celabis: ante tamen ad has respondebis. quam primum acceperis: cum quibus ipsis aliud munusculum mitto, Carmina Hortensia aliquot, et in illis mea quaedam, hic a Clariss. D. Scholtzio edita: cuius amicissimi mihi viri nomine te rogo, vt symbolam aliquam in Hortum eius
page 217, image: s217e tuarum Musarum amoenissimo floridissimoque hortulo conseras, exemplum aliorum secutus, quibus olim in editione nona tuum quoque nomen et Epigramma inseretur. Non negabis hoc, vel mihi: qui promisi iam a te fiducia promptissimae tuae in me voluntatis. Decenter quidem non negabis, ne turpiter ego promiserim, et vani vterque reperiamur, ego fidei, tu amoris. Exspecto hoc cum primis ad me literis: quas vberes dabis de omni statu tuo: tuo maxime, sed Academiae, et aliorum, quos innui supra, nunc ipsos tibi dicam. Erat inter eos primus Laurentius Wolffius meus: ad quem tamen vna scripsi aliquid, vbicunque erit, eo curantibus amicis ad ipsum penetraturum. Nihilominus tu quoque de eo me docebis. tum deinde proxima mihi est, et tibi erit cura de M. Braschio: quem doctum et amicum olim hominem, saluum et florentem desidero audire. si vobiscum est, salutabis, et ad scribendum inuitabis: sin, quid vereor; inquires diligenter, et certa de eius conditione quae compereris, mihi nuntiabis. Quod si in proximo sit alicubi, ausim onus imponere tibi scribendi ad ipsum meo nomine, vt in dicare dese velit homini eius amantissimo et cupidissimo. Inter alia scire gestio, num quid ediderit eorum, quae cum adessem moliebatur. In Basilidem Moschum sub manibus habebat Epigrammata varia, Iosephum item heroico carmine, tum alia plura: quae discupiam edita videre. Si quid prodiit, et
page 218, image: s218tu habes, mitte obsecro cum tuis lucubrationibus quas tu quidem nullas interim non protuleris, et mihi auidissimo earum, cuius sint cumque generis, minime inuidebis. De ceteris; quid Ribouii fratres agant? quid cognatus Sanstacus? quid affinis ipse V. Clariss. D. I. Stephanus? quid P. Dargarsius, M. Wyncopius? aliique plures si qui plures fuerunt ac sunt mei memores et amantes. Omnibus his beneuolentiae veteris et obseruantiae, vt cuique hanc vel illam, vel vtramque debeo, testem atque indicem salutem. Reliquorum [gap: Greek word(s)] quos oblitos mei plane velim, vt ipse cupio eorum, si possim, obliuisci. Quid tamen mussent liceat ex te bona fide rescire. Nec enim vel eos sperno, vel quidquam ab iis mihi metuo. Non hoc, quia supra iam illorum non inuidiam forte, sed certe iniuriam sum: rursum ne illud. ne suscitem ignem in cineres iam collapsum. Vale, mi Herlizi, meque sic ama porro, vt ego te non amaui tantum, sed obseruaui semper: idem tibi dehinc facturus, si illud a te fieri mihi contra sensero: quod fore et alias scio, et magis credam, si inuitatus a me denuo ad scriptionem, literis hisce copiosis, quamprimum paria copiosissimis feceris, omniaque diligenter edocueris me, de quibus rogaui, imo de quibus neque rogaui, si qua forsan amplius erunt, vt certe erunt, quae me putes libenter intellecturum. Iterum vale cum coniuge, quam, honesto etiam affectu saluto, cumque liberis, si qui vobis interea nati: deniquo et cum fratre, quem
page 219, image: s219in abitu memini mihi tecum adfuisse, quemque et ipsius et tua caussa amo, vti tuos prorsus omnes, quibus singulis vnam pariter salutem. Literas tuas huc diriges ad Clariss. V. Iacobum Monauium, vel ipsum nostrum D. Scholtzium, a quorum vtrouis recte accepero: mittes autem qua via commodissime poteris: si non alia [orig: aliâ], pel per D. Seidelium vestrum, cui hic Cognatus, per quem adeo ipsum Scholtzius hosce fasciculos ad illum ipsum vestrum curat. Sed iam tertio vale et viue Vratislauia [orig: Vratislauiâ].
EPISTOLA LXXVI. NICOLAO RHEDIGERO.
QVod cerro, sed hactenus tacito tibi voto destinaui, mitto tandem eccenunc, et prius ad te mitto, quam veniam ipse, contra opinionem quidem meam. Quamuis enim cum hoc primum tibi destinarem, vouebam, vt praemitterem: ita fore tamen prorsus haud existimabam. Veniendum enim ante mihi censebam: quod in hunc diem variis dilatum causis, inter quas nulla tamen mea. Stetit per amicos, quos duces etiam nunc et comites requiro. Sed hoc in integro quidem semper: et iam quotidie
page 220, image: s220denunciationem itineris ab iisdem exspecto, paratus et cinctus, quandocunque me vocabunt. Illud autem interim praemitto in eum omnino finem, quem in Epistola, nunc legenda demum tibi, non frustra tum, vt res exinde tulit, optaui. Quidquid id est, etsi leue est, offero tibi nihilominus vt magnum obseruantiae in te meae perpetuae sincerique cultus indicium ac pignus. Dedi plane hoc affectui meo: cui vt obsequerer, nomini non peperci tuo, quo indignum fortassis illud tam abiectum scriptionis genus Criticae, vel Grammaticae magis, vt hodie per contemtum audiunt, nugae sunt: quas tu tamen supra vulgum aestimas ipse supra vulgum. Sed aestimas in aliis, in me si facies idem, nescio. quamquam sane spero, non a iudicio acerrimo certissimoque illo tuo sed beneuolentia in me et humanitate singulari. Hanc igitur huc adhibe: nec illud abhibe tamen omnino, quo quid praestiterimus in scriptore suscepto tu vnus optime potes arbitrari. Censuram aurem ages cum in totum, tum in eam maxime partem, quae tibi proprie inscripta: faciesque, vt sententia me tua ne celetur. Ad culpas nostras inibi siquas offendes, et offendes, vereor, plusculas: conniuebis, ingeniique nostri primum tenuitati, deinde et tempori asscribes ipsi, quod sane angusto deproperata ista omnia conscii mihi sunt amici. De cetero; accipies libellum qualecunque animo illo plane, quo datur. Atque id te mihi facturum vltro arbitrarer, agerem tecum pluribus; quod omitto nunc, ne videar tuae diffidete
page 221, image: s221aequissimae voluntati. Demagnifico Dn. Wackero nostro nihil hic nobis compertum: Pragae haereat, an ad Comitia ierit, an in reditu sit ad Reuerendissimum suum: cui in eius absentia, et absentiae longioris metu, de consilio Cl. nostri Monauii per D. Hermannum obtuli librum, acceptum, vt audio, satis humaniter et benigne. Si quid de illo tibi constet, velim scire, vt ad ipsum quoque mittere exemplar quam vna cum Versibus in Obitum Curtii a meflagitatis: quos si et tibi legere lubeat, adiunxi hisce literis, simul illud orans, parum eos factos lima [orig: limâ] tua [orig: tuâ] perpolire digneris, et a te gratiam indas aliquam, vt magis placeant, minusque reformident acutissimi Censoris sui vultum, tua emendatione commendati. Vale Nobiliss. Rhedigere, meque, ne frustra videaris amasse, et ames deinceps semper illustris familiae tuae, tuaeque praecipue Virtutis et Eruditionis obseruantissimum cultorem ac clientem deuotissimum ex hac libelli huius nostri dedicatiuncula agnosce. Vratislauia [orig: Vratislauiâ].
EPISTOLA LXXVII. EIDEM.
ET gratae mihi literae tuae primo aspectu statim et ingratae: quod ipsi Monauio nostro, Clariss. Viro, tradenti eas mihi verbis
page 222, image: s222his ipsis ilico sum testatus. Etenim vbi necdum aperuissem aut legissem, prodebat se mihi liquid in illis praeter ipsas, quod animum meum inopinata percuteret additione. Munus iis adiunctum tale, sic amor mihi tuus sit perpetuus, haud exspectabam: ac peream omnino si vllum a te exspectaui. Non enim captandi illius aut miseram libellum, aut particulam ejus inscripseram tibi: quod nesuspicatus tu fuisses tamen exinde cum vererer, erat et ipsum scilicet ingratius mihi, et onere suo faciebat etiam literas ingratiores; quae deinde, cum perlegissem, a se gratissimae commendare coeperunt illud quoque, vt recusare non auderem. Atque ego non recuso quidem: inuitus tamen, si quid mihi credis accipio. nec acciperem plane, nisi spernere videri possem, quod maximi fieri meretur, egoque tanti omnino facio, quanti meretur. Meretur id aurem cum per se, quia magnum est: tum a te datore, qui mihi tantus, vt neminem hic [orig: hîc] tibi comparem: tum ab animo potissimum tuo, quo maxime illud sane metior, et cum metior, videri mihi maximum est necesse. Vis arram istud esse beueuolentiae erga me tuae: tantae illius beneuolentiae, vt ad eam obstupescam paene, certe mirer, eo quidem magis, quo minus video, quib, rebus aut meritus eam sim, aut dignum eadem praestare me deinceps queam. Hanc igitur vt veneror et colo, sic illud amplecti etiam cogar, et amplector lubens, habeoque acceptissimum, ac iam poenitet ingratum antea dixisse: tum gratias
page 223, image: s223porto ago, sed verbis modicas, affectu ingentes ipsique prorsus rei pares. Erit id mihi perpetuum [gap: Greek word(s)] amoris ac munificentiae tuae: cui hostimentum referre nullum possum, nisi ipsum me recipere non dignaberis, qui tamen iam ante mancipio sum totus tuus, et cupio aeternum esse. Tantum de munere literis incluso: literis ipsis respondere digne nequeo, quibus eruditione certantibus et humanitate palam imparem me profiteor, easque venerabundo silentio prosequi, quam rescriptione malo. Vnum tamen, itemque alterum tacere non debeo: gaudere me primum de ipsa [gap: Greek word(s)] mea, quae tam feliciter mihi ceciderit, etiam supra meum votum. Animi mei cultusque testificationem eam volebam: tu comiter et illam accipis, et benignius interpretaris, quasi vltro debeas aliquid eius nomine mihi. At nihil tu quidem: cum nec ego dum ita soluerim, quod tibi debebatur. Nec enim illud fuit, quo percolere te digne me posse arbitrarer. Alia Virtus et Eruditio merentur tua: quibus offerre si dignum nihil vnquam potero, tenuitati nostrae tu ignosces: si quid potero, quidquid erit, in tempore deinceps ego cogitabo. Iam illud etiam non dissimulandum est, in pudorem me datum honorifica nimis compellatione mei et iis laudibus, quibus ea mihi iam tribuis, quorum vmbram adipisci vix aliquam aliquando spero. Iacemus, nobilissime Rhediger longeinfra iudicium vestrum: nec assurgemus, nisi a vobis porro vestrae
page 224, image: s224benignitatis adminiculis subleuati; de quibus bona mihispes, quando receptum semel clientulum fouere non sane desinetis, vt aut ille sim olim, quem exspectatis: aut id si nimium est, is modo ne non sim, quem nunc putatis: quorum alterum quam mihi non inglorium saltem fuerit, alterum etiam honorificum: et vtrum sit, constabit tamen alterutro suus vtrisque fructus. De Curtio quidem nunc; res ipsa loquitur, quam in eo parum praestiterimus, etsi multum tu videri vis, quod ego satis habebo, si non nihil omnino censeatur. Ego si de me meis que possum vere iudicare, scio et agnosco, quidquid est: nec adeo quisquam tenuiter de istis, vt non idem amplius quam auctor ipse. Detracta nunc quaedam velim, multa addita, non nulla etiam mutata: quae ab eo tempore lectio nobis vberior, et [gap: Greek word(s)] , vt solent, attulere. Sed hoc votum iam quidem vanum: cui olim suus in integro forsan euentus. In aliis interea pergemus, et nostro contenti modulo voluntatem nobis praestandi aliquid superesse, deesse facultatem fere omnium ostendemus. Tu modo faue nobis constanter, cum paucis aliis; quorum sub patrocinio conatus studiotum meorum haud irritos confido fore. Strisanum tuum toties inuitatus auide cupio salutare, cui tam desideratus, vt scribis, hospes non nisi comitibus audeo venire illis ipsis, quorum commendatio me sola fecit tam desideratum. Nam in ipso me causa nulla est, cur exspecter adeo: nec absque
page 225, image: s225illis, gratus mihi videor esse posse, a quibus gratia mihi omnis conciliatur, vt credar hospitio tali non indignus. His vbi commodum erit, sistam me tuum tibi, nescio meritis tuis debitum magis, an vltro debitum nomini tuo: sed tuum omni iure, quem non inficiabor ego me, quam diu tu agnosces. Vale. Vratislauia [orig: Vratislauiâ].
EPISTOLA LXXVIII. IVSTO LIPSIO.
POst crebras et prolixas ad te literas sustinui me paullisp a scribendo Vir Cl. duplici quidem caussa. Nam et odiosus esse tibi metuebam, si pergerem et ad ea, quae scripseram hactenus, a te vicissim aliquid exspectabam. Atque intercessit a postremis meis interuallum non ita sane magnum: quas te tamen accepisse negant nuperae ad Fersium nostrum tuae. In iis enim de siderare te iamdiu mearum aliquid ostendis, pariter vt ab aliis, ipsoque amico illo, cui ego quidem et vltimas, et quasdam priores curandas dedi. Forte nec illae peruenerint omnes ad te recte: quod vereri me cogunt eaedem tuae ad Fersium, ita de diuturniore mora loqui visae, nec obscure me inofficiosae cessationis arguentes. At ego, Lipsi praestantissime, non cessaui, vt dico, nisi ab vno alteroque mense; quod tempus otiosum mihi praetermittendum censui, vt respirares aliquantum a frequenti mea interpellatione, atque ego post primas alteris aliquando bearer a te,
page 226, image: s226rursumque ad frequentandam in posterum scriptionem animarer. Hoc consilio silentium mihi suaseram, et amplexus tenui in hunc diem: quod te sane confido non improbaturum. Alioqui perrexissem equidem, vti coeperam: quod fuisset aeque tamen fortasse frustra. Nam qui [orig: quî] scio an non idem, si quas scripsissem, fatum oppressisset, quod priores? Ita vel maxime diligens hic [orig: hîc], eram nihilominus apud te negligens futurus. Enimuero male nobiscum agitur, qui cum in amicitiis colendis a literis pendeamus, in literis mittendis pendere cogimur ab aliorum nutu, qui sua in potestate nuntiorum occasiones habent, easque non nisi maximis precibus, pretio quidem illo grauissimo, vendunt nobis atque ambitiose diu mendicatas ab importunitate nostra vix tandem extorqueri sibi patiuntur: impetratas autem denique, vt credimus imputant in summum beneficium, et tamen nec sic praestant bona [orig: bonâ] fide. Quod ego in neminem dictum nominatim volo: sed apud plerosque fieri mihi sentio et quantum doleo, tantum queror. Vtinam vero paterent aliae mihi certaeque semper et ad te et ad alios amicos viae! facerem ne quis et omnium in amicitiae cultu aut officium meum desideraret, aut de constantia dubitaret. Nam de hac quoque dubitare te quamquam non admodum credo, subtimesco tamen nonnihil: ac vel suspicari te nescio quid in me vani puto, magis id adeo, quia quiuis ex ipsa repossit, quam quod tu pro candoris tui simpliciratevelis. Quid enim? qui tam ambitiose tam multis Epistolis amicitiam tuam ex Italia quaesiui, is adeptus eam post reditum in Germaniamsi contentus a te literas denique vnas
page 227, image: s227impetrasse repente destiterim a tam feruido tui cultu, neque curae deinceps habuerim semel elicitam a te beneuolentiam fouere porro literis et tueri; nonne videri possim vel iuuenili quadem temeritate, non iudicio certo appetiisse te primum, vel ingenii ventositate in speciem et pompam saltem et ad tempus destin asse mihi talem amicum, non animi compositi vera solidaque ratione ex ipso Virtutis ac Doctrinae amore, vtramque illam tuam et Virtutem et Doctrinam in te complectendo adiungendoque mihi secutus ab initio fuisse, constanter eandem in retinendo secuturus? Atque ea sane me cogitatio dies hos aliquot exercuit vehementer et cum pudore graui affecit, tum dolore grauissimo confecit, metuentem, ne ad istum modumvanus, et sublectus haberer, meditantemque excusare me tibi et probare: quod frustra tamen magno molimento egerim, simpliciterque testatum tibi volo, nihil in ambienda amicitia tua factum a me iuueniliter, nihil affectate, neque spectasse quidquam me praeter illa, quae dixi, Virtutem Doctrinamque tuam: quorum sine iactantia profiteri me nescio si rigidum sarellitem et custodem, fidelem certe cultorem possum: nihilque odi magis et detestor, quam Fucos illos Amicitiarum, quos imminere claris et tui similibus viris cum indignatione saepe video, non sincero in ipsos affectu, sed ambitioni suae seruientes, vt laudatiunculam aliquam popularem, qua se vulgo iactent, expalpent, vel et famae grauius Encomium ad posteritatem ipsam emereantur. quo se nomine venditant illis et obrepunt quocumque pacto, quibuscumque etiam pecuniarum impensis, quasi visco agglutinant, magno scilicet
page 228, image: s228hoc lucro proposito, certa immortalitate, cuius in partem se iuxta cum auctoribus ipsis venturos sciant. Quo hominum genere misso, nos ingenuitati nostrae constabimus, et te quidem, LIPSI, germano affectu, vt coepimus, atque vt coepisse credi volumus, amare, colere, obseruare, denique venerari perseuerabimus: id quod ita fieri testes vtinam tibi non literae solum nostrae, sed ipsa res esse aliquando possit! quamquam vtinam vel indices literae tantum possent semper esse: quas ego sane mittam subinde: nec hac officii parte mihi deero, saltem id cauens, ne mihi desim, etsi cauere non potero perpetuo, ne deesse videar tibi: quando in mea potestate non erunt opportunitas et fides nuntiorum: quod tamen si mihi contingat aeque porro, vt hactenus; tu nihilominus in officio et esse et fore me statues, quemadmodum fuisse in hunc diem penitus tibi cupio persuasum, vtcunque amissis ipsis literis aut suppressis. Quas nunc scribo, certo perlatum iri ad te spero. Mitto enim vt videbis, in fasciculo Reuerendissimi et Illustrissimi Antistitis, itemque Magnifici et Nobilissimi Viri, Cancellarii eiusdem et Consiliarii etiam Augustalis: Dn. Io. Matth. Wackheri, apud quem vnam atque alteram iam septimanam hic [orig: hîc] Nyssae vixi benigne ab ipso Vratislauia [orig: Vratislauiâ] euocatus, comiter habitus, et habendus in aliquod etiam fortasse tempus. Tanta enim eius in me beneuolentia, quantam maxima cum voluptate percipio hactenus, et sentio augeri quotidie, non ita me subito dimittere volet: etsi quo commender illi tantopere, nihil in me deprehendo ipse, nec esse quidquam
page 229, image: s229adeo potest, cuius caussa meam sibi consuetudinem aut expetendam putarit, aut putet diutiuscule conseruandam. Sed Viri singularis humanitas et Vnici prope exempli amor in literatos, istumque nostrum praecipue ordinem, ducit atque impellit cum ad omnes aliqua specie saltem non vulgatissimae Eruditionis exornatos: quorum in numero me quoque poni quam facile patior, tam libenter et sustinere loci dignitatem velim, et cum aliorum famam atque existimationem publice non decolorare, tum priuatim de me conceptae opinioni respondere. Verum neque de me, neque de illo pluribus hic [orig: hîc] agendi locus, quorum alterius tenuitas, praestantia alterius etiam vltro tibi satis nota. Qui enim ego vel e scriptiunculis nostris non sim penitus exploratus? Illum autem praeterquam quod fama pridem et dignitatis amplitudo illustrauit, detexerunt postea magis et literae ipsius non infrequentes ad te, et in te officia non parua: ex quibus non humanitatem benignitatemque modo hominis in Eruditos, sed et Eruditionem ipsam praeclarissimam potuisti qua oculis videre, qua manib tenere. quae quidem vtriusque generis experiere [orig: experiêre] nunc iterum et in Epistola eius et adiuncta Censura in libros de Cruce tuos potissimumque de Furca, quam nobis longe diuersam a tua, siue tuis, vt non vnam exhibuisti, commentatus et architectatus est, me quidem cum admitatione inspectante, non autem iudicante. Nam quomodo ego vel tam confidens mei, vt de tali controuersia ferre sententiam me putem posse; vel tam impudens atque irreuerens aduersum vos, vt in tantorum Virorum dissensu mei iudicii interponere
page 230, image: s230quidquam ausim? Ceterum et alia nonnulla sunt in Eruditissimo illo Commentario tuo, de quibus inter legendum ego quoque sum coactus haesitare, neque dum expedii me diligenti et longa meditatione. Sed ea proponere non erit otii tui nunc, quo sic satis abutor huius indocti prolixitate garritus mei. neque tamen parcam saltem de duob. admonere re seorsim, vno Senecae, altero Titinnii locis; hoc de Patibulo ostiario, illo de Acuta Cruce Moecenatis: in quibus aliter quiddam emendandum mihi contra tuam restitutionem non frustra fortassean videtur In schidam peculiarem illud quidquid est conieci, quod ibi cum venia audaciae, quamquam quid audaciae venia [orig: veniâ] dico? cum laude potius beneuolentiae in te nostrae quoque leges. quam ipsam veneratione tui maiore temperatam agnosces etiam ex Versiculis Horatiomimis, non ita pridem a me lusis, quos quando amicis iam hic [orig: hîc] ostensos placuisse intelligo, tibi quoque offerendos censui, neque displicituros omnino confido. Idque si cognouero gestiet hic animus minime alias poetaster in Militiam quoque Romanam tuam et porro Facem, et ipsum Historicum corpus aliquid muginari, et vt quidam dixit, musina ri: quam opera omnia praeclarissima summo cum desiderio iam exspectamus: tu vide, ne exspectemus nimis diu, et ardor hic in incendium abeat, cui non sis restinguendo. quod te cauturum inde fiducia est, quia Militiam sub praelum iam datam audimus, et eius ordines describi coepisse, totumque agmen in apertum campum publicae lucis sub initium proximi Veris eductum iri. Macte hac industria! quam et in reliquis obsecro te perseuera
page 231, image: s231vt ne diutius in tenebris vagemur memoriae veteris accensa tua Face, vel Sole verius exorto, neue sic lacera et disiecta iaceant longius, ipsorum exanguia et exanima scriptorum membra, te solo AEsculapio in corpus vnum colligenda, et ab Orci postliminio in vitam suam pristinam, et interruptam malo suo fato, sed auspicio meliore tuo perennaturam deinceps perpetuae luuentutis immortalitatem vindicanda. Quod vt omnes a te sperant certo sic orant simul obnixe et obnoxie neque tamen his quantumuis amplis atque lacis finibus ingenii tui vim diuinam, et nunquam defessam: nunquam cessantem vegetae mentis industriam circumscribimus, alia sunt etiam curricula, quorum spatia pridem a te ipso designata tibi cupimus ingredi te quoque tandem, sed haec decurrere prius optamus. Et tu quidem in omnia non deficies, nec in vllum tergiuersaberis: nos autem fauore nostro procliue tuum semper ad vlteriora studium inuitabimus, et alacritatem incitabimus perpetuo plausu, sponsores interim tibi certissimorum sic, vt meritissimorum, et ab hoc aeuo nostro, et futuri deinceps omnis seculi posteritate praemiorum: quae qualia quantaque sint, dum animo contemplor et intellectu sequor, exprimere lingua et oratione assequi despero. Tu vero ea nosti optime, a puero tuis oculis, ex quo laudis hunc et aeternae gloriae cursum scribendo ingressus es, obuersata pariter et obseruata: quanquam iis iam nunc in antecessum frueris: sed illustriora profecto te nomenque tuum manent. Te igitur illa, inquam, manent: alios quid? et quos autem aliquid? At si quid vllos praeter te tamen, id vero cum ..u..s [reading uncertain: print faded] me comparandum
page 232, image: s232quidem. Pauci idem stadium currunt: et quomodo tandem currunt? Non insector alios: me miseror ipsum, qui tam inauspicato in certamen hoc descendi, quam inconsulto descendere fui ausus. Vires meas non exploraueram mature: nunc eas in ipso certamine periclitatus, sentio quam iniquos et infelices progressus faciam: et est pergendum tamen. neque enim vel subsistere, vel retrocedere iam licet, quando semel huc me quocunque consilio dedi, atque in publico constare coepit. In Curtium quid nugatus sim ante annum, absque dubio videris. Exemplum ad te per Cl. Monauii nescio quos homines ex ipsis Vernis Nundinis Francoforto iusseram aut petieram mitti: nescio si accepisti. Cl. Ortelio tamen opinor aliquot fuisse reddita: qui et tibi et Dousae filio, et Bernartio nostro singula, si modo reddita vlla sunt, curarit. Ad horum vtrumque nunc scripsi simul: vix aliquando tandem ad alterum, cuius humanissimis literis, responsum debui nimis diu. Sed satis ad ipsum excusaui. Tibi ne molestum sit, vtrique suas quam commodissime curare. Deinceps iam in Plauto fuisse me scies ex Indice mercatus superioris. Sed ea opera in Typographum tardum incidit, qui vix expediet ad proximum, et si sane fidem suam publice adstrinxit ad idipsum tempus. At quae fides huic generi Musas nostras [gap: Greek word(s)] ? in quos plerosque competunt omnia in turpi lucri cupidos a Plauto ipso iacta. Doleo: et conditionem aliam quaero, in nostra hac Germania forte non inueniendam. Si quid isthic [orig: isthîc] consulere mihi porro queas apud Plantinianos, aeterno
page 233, image: s233me beneficio priuatim etiam feceris obnoxium tibi, cui publice et in commune tot nominibus sum iam factus olim, atque ea me agnoscere videbis e Plautinis illis: quorum panno tuam quoque purpuram insertam non aegre feres. agniturus et hoc sim animo gratissimo: quod timide tamen ac verecunde optare me innuo magis, quam palam et praefidentius audeo rogare. Sed illud iam aperte rogare necessum habeo, ignoscere vt importunitati meae velis, Epistolae huius loquacitatem: alterum non aeque fortasse, vt hominem tui me obseruantissimum amore tuo, quo coepisse te nec vnquam destiturum humanissimis literis semel ostendisti, complectaris in perpetuum, aliquando et literis idipsum, vbicunque commodum erit, iterum ostendas: ac tamen quia tantopere id cupio, vt in quo felicitatis meae summam posuerim, ita oro, magis vt nihil possim: etsi DEVM sane magis ad extremum oratum et exoratum volo, vt in salute tua salutem literarum quam diutissime incolumem conseruet, ac Vitae Valetudinisque tuae modum multitudine et amplitudine per ipsum coeptorum, in ipso perficiendorum diuinissimorum operum, ad aeterna Reipubl. Musicae commoda, metiatur. Nyssa [orig: Nyssâ].
EPISTOLA LXXIX. IOANNI BERNARTIO.
BIennium est fere iam, eruditissime Bernarti, ex quo mirifico impulsus erga me im
page 234, image: s234merentem amore Lipsianis ad me literis comites adiunxisti tuas quasdam humanissime scriptas, quibus mihi demum ex Italia [orig: Italiâ] redeunti, paullo minus quam ipso anno post redditis, exinde respondere conatus saepe fui, vix tandem aliquando potui paucos ante menses, nactus vt mihi videbar egregiam, quae se nunquam antea dedisset, occasionem. Nam sane cessatum a me tamdiu nulla [orig: nullâ] alia [orig: aliâ] caussa [orig: caussâ] scire debes, nisi quod aut opportunitas mittendi non esset, aut si haec, non etiam scribendi. quo ipso factum vt interea non semel ad Cl. Lipsium nostrum quidem repentino licuerit aliquid exarare, non licuerit in tanta festinatione simul et ad te: cum ad illum tamen excusaui semper, et distuli in proximam quamque vicem. Nam quod literas pararem merito et ante tempus, occasione desubito oblata mittendas; nunquam, mihi crede, potui animum inducere, vt id aut vellet, aut contra voluntatem mihi tentanti permitteret: quando eo tali sum nescio quomodo praeditus, vt numquam Epistolae vlli scribendae se det vllo pacto, nisi quam scripta mox dimittatur eodem momento, et, tabellario siue Curatori iam monenti poscentique tradatur in manus, non a dextra tantum mea, sed a se quoque calens, vt is ipse animus in ea recentissimus quasi viuus et spirans cum affectu sententiaque nouissima inclusus ad amicum deferatur: ita persuasus a se, quae diu ante concipiuntur et praeparantur, neque simpliciter eas, vt amor; neque commode vt res extremo tempore postulat, neque vera saepe caussa sed in speciem plerumque et velut dicis caussa, denique, quod maximum et quo redeunt
page 235, image: s235omnia haec, non satis ex animo scribi. Cuius quidem stultae fortasse persuasionis et obstinationis ineptae paenas saepe luo, praetereuntibus interdum occasionibus neque me tricantem morantibus, aut in angustum adeo me celeritare sua redigentibus vt articulo in ipso et puncto temporis, animo tum trepidante vel non complecti omnia necessaria, vel non exprimere tam subito, atque ita nec mihi, nec amicis satisfacere possum, nonnunquam et officio plane deesse, et ne gligere quosdam, quosque minime deceat aut velim, cogar. Id quod in te quoque contigisse mihi fateor ingenue, et profiteor apud tuum candorem, mi Bernarti: cui facile excusatus ero, si id omnino ita contigisse, neque sponte tam diu, sed necessario te dilatum mihi credis, et quoties Lipsio scripsi, toties aut questum me de hac infelicitate, deque optima voluntate mea testatum, aut certe meminisse ibidem tu ex ipso Lipsio cognouisti; tandemque aliquid ipse a me iuxta cum illo simul accepisti. Nunc dubitare cogor, an sit horum omnium quidquam, imo vereri etiam, ne sit omnino nihil, nisi tamen quod primum posui, credere te mihi spes est vel absque testimoniis et indiciis, qui subiunxi. Nam haec quidem nulla esse, et non modo, quas ad te Lipsiumque nuperrime literas vna dederam, sed neque quas antea plusculas ad Lipsium solum diuersis temporum interuallis, ad vos perlatas esse, cognoscere mihi sum visus ex recenti ipsius huius magni et communis amici nostri Epistola ad nouum hic [orig: hîc] amicum, vbi diuturnioris arguor a debito scribendi officio cessationis. Quod ego cum audirem, quomodo commotum me fuisse putas? De tuo affectu aestima, si idem tibi euenisset. Et quid iterem
page 236, image: s236hic [orig: hîc] querelas? quas cum indignatione largiter effudi tum, neque ex eo potui dum opprimere in aestuante animo semper ebullientes, partim in fatum infelix meum, partim in perfidiam aliorum, partim in ipsum fortuitum casum, si forte et iam temere quid accidit aliquando in tam crebro infortunio, vti de industriasemper omnem istam iacturam mihi comparatam non queo mihi sane persuadere. Atque vtinam altera calamitati meae pars deesset, ac diuiduo facto for tuna vel vltimas binas, vel priorum vnas meas ad vos detulisset! consolarer infelicitatem meam, et animum erigerem, minusque laborarem nunc in excusanda culpa, quae quidem tota aliorum, et fortunae in parte, transiit in me vnum, mihique immerentissimo, vt auctori, haeret, quod est grauissimum in ipsa reliqua omni calamitate, cum miser factus, etiam vltro nocens debeo videri. Sed altera me rursum fiducia erigit; magna illa vestri fiducia, cum quibus mihi negotium: qui tam mites atque humani simul et excusationnm mole me liberabitis, et culpa [orig: culpâ] miserum insontem absoluetis, sontem miserrimum futurum, si in duriores iniquioresque iudices incidissem. Et Lipsius quidem noster, ab humanitate ipsa factus atque enutritus homo ipsoque nomine non minus AEquitatem quam Iustitiam praeferens, iis quae ad ipsum nunc scripsi, satisfieri sibi passus fuerit: tu pullus et alumnus eius in omni meliore ac molliore animi culu, certusque Virtutum et laudum haeres, vt item in satisfactionem accipias, quaecunque dixi hactenus, et veniam inciuilissimo tam
page 237, image: s237diuturno silentio meo comiter absque tergiuersatione indulgeas oro te obtestorque per quidquid amas et qualecunque id ipsum, quod in me dignum vltro amore tuo censuisti. Qua contentus obtestatione preces longiores non struam, neque committam, vt videar vel caussae meae diffidere pariter et tuae aequitati, vel huic, quam illi fidere minus: qui tantam concepi fiduciam tui, vt et iniquissimae caussae veniam sperare indulgentissimam ausim. Tantum naturae bonitatem facilitatemque promisit epistola illa mihi tua: facilitatemque promisit epistola illa mihi tua: qua porro ardentissimum amorem tum aperiebas, eum interea non deflagrasse credam, neque in cineres iisse fomentis me destitutum, sed vigilem illibatum que vixisse semper in tam bona materia, aut si fotte sopitum, iam emicaturum subito ad hanc quantumuis leuem ventilationem meam, et concepta [orig: conceptâ] maiore flamma [orig: flammâ] cordis intima tui comprehensurum, ibique duraturum constanster, scilicet, vt alium nuper amicum cecini,
--- adultum
Aeterna [orig: Aeternâ] semel a Vesta, purisque micantem
Seruanum assiduo Fidei custodis, in ipso
Interiore foco et penetrali pectoris ara [orig: arâ].Quod de me quidem contra polliceri tibi sancte volo futurum, et factum mihi possum religiose affirmare, ex quo primum candentes illas aliquot in tuis literis stricturas oculis atque animo hausi, vicissim ab ipsis continuo haustus,
page 238, image: s238et totus in ignem viuum viuacemque succensus. Patere aut nunc quaeso demum gratias tibi agi, quod isto amore tuo me tam inscium, quam immerentem tum occupasti, et prior amicitiam tuam obtulisti vltro mihi appetendam. Quas gratias quantas tibi debea sentio: minores. Nam quis adeo ego, in quem tu Iuuenis eruditissimus affectu tam procliui rapereris? Equidem non tam maligne de me ipse iudico, vt in dignum plane me censeam eiusmodi, et sic sane vocem, affectatione: sed tu vero nimis honorifice eum me facis, (neque de titulorum errore iam loquor, recusando illo mihi magis, quam tibi excusando.) qui non sum adeo, vt vix fore vnquam sperem: eaque suspicis in me, quorum adhuc nec vmbram, aut sane te nuissima semina atque initia, sine arrogantiae nota agnoscam. Nihilominus gaudeo gratulorque mihi de his ipsis, quae vtcunque de me credita talem animum cupidine mei sollicitare potuerunt primum: et mox amore ipso exoptatissimo ceperunt, dicam, an deceperut. Quamquam inter et praeter alia motum maxime te et ipse credo, et tu innuis, primis meis ad Corculum cordatorum omnium, quem saepe iam hic nomino, literis: quarum auspicatissimam quasi venaturam feliciter adeo mihi prouenisse miror, vt vnum iis amicum quaerens, inuenerim duos, alterum maximum, alterum, si Dii volent, imo sic Dii volent, non minorem aliquando futurum. qua [orig: quâ] praeda [orig: praedâ] Velleiana nostra quod in causam etiam trahebas; absterrere te illa poterant magis et reducere, quam pariter inuitare, si qui dem verus consor in eoru lectionem primitus
page 239, image: s239incidisses. Sed, credo, non vidisti ante, quam amate iam me coepisses: atque inde animus amore occupatus in iudicando coecutiuit, inque naeuos etiam nostros pulchritudinis imaginaria specie commendatos, amatorum prorsus exemplo, validius exarsisti. Quod ego cum euenisse ita credo, tum laetor; cui dolendum erat, si aliter. atque hercule in vniuersum de hoc optandum mihi est, aut nullos, aut similes tui lectores omnes inuenisse quod cum non potuerit, neque porro possit, meis scilicet alterum optandum, vt habuerim habeamue nullos: quanquam id eaque frustra, et aliquanto stultius optem, non licito factum infectum reddi, tum recuso etiam ipso libro a typographis male mei et Velleii studiosis. Tamen omnino malim, ne vnquam ille a quoquam visus: qui non tam potest lectores beneuolos studiis meis conciliare quam maleuolos in orientem nunc primum famam meam concitare. Sed de illo non plura, et iam nimia: quibus fuit tamen et meum de meipso iudicium aperiem dum, et tuum aliquo modo refellendum hac quidem in parte, vbi amor, vt dicebam, te seduxit a regia Censurae via, quam alibi recto et felici pede ingressus eximiam iam rum laudem tibi reperisti. Vidimus enim de Historiarum lectione iudicium tuum, quod Vestigiis vbique Lipsianis in sistit, ita presse, totum vt ad eius imitationem conformasse videaris. Idque cum de re ipsa tum de stilo dico, quem intra eandem imitationis orbitam arcte flectis. Miror hoc et laudo: librum autem ipsum ita probo, vt in isto me genere fatear nihil doctius, vberius, elegantius legisse, teque statuam, quos secutus es, priores non mediocribus interuallis antegressum spem ademisse
page 240, image: s240posterioribus assequendi. Verum parcam ad te tuarum laudum: ne in nos conueniat vetus illud Mutuum Muli. Post illum ingenii tui primum quasi gustum vehementer nobis saliuam mouisti plurium et vberiorum missuum: e quibus promissae nuper editioni Statianae auidissime inhiamus. Vide, ne moreris, et exspectatione diutina beneficii tui gratiam infringas. Ad proximum Ver omnino te exhibiturum speramus, et iam ex pollicitatione tua flagitamus. Amatur enim et ipse Poeta hic a nobis, cui per te bene fieri gaudemus, et fore auguramur. in quo puto equidem et Lipsii operam te plurimum adiuuisse. Scio enim cordi et illi iampridem fuisse altum illum, non tumidum Vatem: et agitanti de Editione, si recte memini ex epistolis, Lernutio Notas suas liberaliter obtulisse: quas nunc tibi omnes communicarit. Ego quoque nonnulla ibidem obseruaui, quae neque licet mihi nunc omnia enotare, et transmittere nihil attinet, editione iam adornata [orig: adornatâ] et maximam forte pertem absoluta [orig: absolutâ]. videbo libens, reliqueris an praeceperis illa mihi: quorum tamen iactura exigua, vtrum sit; imo nulla. Neque enim decedit mihi quidquam, si tu occupasti: neque statio multum, si carere quibuscunque meis etiam in perpetuum cogatur. Quid autem vos fugerit tam acres et tam Argos. Et quid Lipsio adiutore tu non possis? Velis modo multa: quod te admoneo: et vtaris hac occasione, quae si mihi detur. ipse quoque possim aliquanto plus, cui meis semper vnius opibus papertinis est nitendum.
page 241, image: s241Vere dixi paupertinis, ab ingenio, ab industria pariter destitutis. Tamen non quiescimus: et hoc anno Curtianas Animaduersiones dedimus, quas haud multo meliores Velleianis credo tibi Lipsioque visas: in proximum Plautinas Diuinationes et Interpretationes parauimus, a typog pho iam in Catalogos relatas ac promissas, vtinam fide non fluxa! quod metuo, vt homo est, et de verno quidem partu iam despereui, in Auctumnum dubiis literis reiectus. AEgerrime id fero: sed quid faciam? Ita nostri sunt in his oris: quorum iniquitate valde mihi deiicitur animus vtcunque per se ad scribendi studium erectus. Te felicem Plantinianis! qui si et mihi conciliari possint, beatus sim, et alacrius faciliusque, tum dignius in Critico Circo vestro curram. Optare me hoc et cupere, Lipsio leuiter ostendi: qui si dignum putabit, et tu quoque rem promouere nonnihil potes; adde operam tuam, quaeso, et amicitiam hanc nouam aeterno isto beneficii pignore firma. Vide, quid quam fidenter ausim postulare: tu fac eadem [orig: eâdem] vtaris in me et omnia mea libertate: quae tibi cum animo hoc vna offero, iamque tandem prolixi graritus huius desino, tibi non ingrati tamen, et mihi quodammodo affectati, vt diuturnam silentii moram amissarumque priorum literarum damnum epistola [orig: epistolâ] pleniore sic pensarem. Vale cum Lipsio nostro, tuique me iuxta cum illo serio amantem et amaturum, mutuiter, quod facies, vt facis, ama.
page 242, image: s242
EPISTOLA LXXX. IANO DOVSAE F.
PLures sunt anni, Dousa Nobilissime, cum tevalde puerum etiam tum ipa quoque puer amare coepi de praestantis ingenii tui indole primulum efflorescente, nostrisque regionibus mature mox innotescente, tanta [orig: tantâ] famae gratia tamque commendabili fauore, vt omnium animis inusitata [orig: inusitatâ] cum voluptate illabereris [orig: illaberêris], meo quidem quasi nectareus quidam imber influeres, ac penitus insinuares, suauissimus, atque in diem suauiot, et magis magisque semper amabilitate tua commendatus hospes: quem affectum in te meum cum annis tuis meisque crescentem, sed scilicet a continuo Virtutis atque Eruditionis tuae praecipue, mei tamen etiam simul intellectus istam Virtutem Eruditionemque tuam maiore quotidie captu subsequentis incremento auctum, celare nunquam sane potui, ab eo ipso tempore, de te perpetuo loquens et praedicans ad aequales, at ipsi tibi aperire neque dum occasio suit, in publicum autem profiteri non licuit prius, quam aetas paullo firmior, et profectus nonnullus in literis ad scribendi tirocinia me siue admouit haesitantem, siue properantem admisit: inter quae Velleiana potissimum nostra sunt et Curtiana; vtraque forte tibi visa, et si visa, deprehensa in iis multa sparsim affectus illius mei iudicia: quem etsi iam latere non putabam posse, cum tamen
page 243, image: s243mirifice cuperem ex noto notiorem tibi fieri, curaui ad te vltro superiori vere mitri ex ipso mercatu Francofortensi libellum posteriorem nostrum, tunc ipsum recens editum, vt viam mihi ad exoptatissimam amicitiam tuam pararius qualiscunque faceret: atque eum vt opto tibi redditum ita sperare vix audeo, datum tamen illic [orig: illîc] a Monauiano Curatore hominibus Plantinianis cum pluribus exemplis ad Cl. Ortelium perferendis, et ab hoc porro distribuendis scio. Sed et prius aliquanto, (et annum iam paulloue amplius puto esse) non temperare mihi potueram a te palam ambiendo in literis, ad alium tamen scriptis: quas nec ipsas recte perlatas suspicor, et si factum Amstelrodamo renuntiatur. Non enim respondent a tanto interuallo quidquam Raphelengii vestri neque pater neque filius; ad quos scilicer scripseram: siue caussam meae scriptionis et negotium contemserunt, siue literas ipsas fastidierunt ab ignoto nimis forte praefidenter exaratas; siue nihil acceperunt adeo: quod etsi nolim et doleam sic infelix; malim credere tamen, vt minus doleam, sic spretus. Verum de te cum filio egeram pro fiducia hum anitatis in cultore literarum humaniorum, proque meae naturae simplicitate, fassus ingenuam, nec indecoram aut arrogantem ambitionem hanc meam, et precatus honesta modestaque prensatione illum mihi adiutorem et suffratorem in obtinendo notitiae amicitiaeque tuae honore, cuius me gerebam quasi legitimum Candidatum. Id quocunque
page 244, image: s244modo successerit, non iam teneo me amplius, neque per alios agere, neque munusculis captare sustineo, nec vllam adeo conciliaturam moror: ipse palam ad teviam affecto literis hisce, quas tu quantumuis inornatas homo elegantissimae doctrinae tamen haud repelles vel pro communium studiorum et cultus humanioris societate, meque tam cupide pulsantem quasi fores beneuolentiae tuae non modo non prohibebis aditu primo, sed vltro admissum in interiora inuitabis comiter, et in ipsum sanctissimi amoris penetrale tuamet ipse manu duces. Ea spes, ea fiducia mihi est hurmanitatis tuae, in scriptis vbique tuis contestatae, ab amicis etiam aliis saepe praedicatae. Nam et libri tui, quorum iam tum copia et praestantia sic aetatem tuam praecurristi, vt a tergo et maturiores plerosque reliqueris: ii libri quam pulchro vermiculatae eruditionis colore florent, tam gratam suauissimae humanitatis auram spirant, et exempla passim vltro suggerunt comitatis facilitatisque tuae in quoscunque amicos, etiam exteros nonnullos, quorum ne plures sequar vnum teneo Germanum hominem. nec aetate, nec studiis ab vtroque nostrum longius abeuntem. Iacobum Schegkium, cuius adeo vel vnico exemplo possim te fidenter adoriri, et polliceri mihi quoque de te, quicquid in illum benignissime contulisti: quod equidem facio; sed et magis animor priuata deinde famimiliarium aliquot meorum praedicatione, tuos coram suauissimos mores expertorum, et locupletissimorum amoenissimae tuae gratiae testium
page 245, image: s245ne magis an praeconum: e quibus et vnum laudabo tantum popularem ipsum meum, loachimum Hubnerum, familiariter, vt ait, illic [orig: illîc] tibi ipsique Scaligero per tempus aliquod notum, vestraque beatissima consuetudine feliciter vsum: cuius non dubito quin et nomen agniturus sis, et amicam conuersationem recogniturus. Hac igitur sic contestata depraedicataque tua germani Gratiarum alumni fretus humanitate venio ad te nouus amicitiae tuae procus: in qua despondenda laudi illi tuae comitatis constare debes, et te praecipue, dein affectum honestissimum in te meum atque impotentissimam cupiditatem respicere magis, quam reliquam meam conditionem parem, an inique tibi comparatam. Homo sum, cuius si te nominis et progressus in eruditione poenitere possit, non studii debeat et amoris in Virtutem. Nam natales quid contendam? quorum tu neque splendorem vel in vllo suspicis admodum, vel in te iactas, neque obscuritatem contemnis in aliis, in me quidem mediocriratem non fastidis. Omnia mitto; amorem ipsum et hunc animum nudum tibi offero, commendatum tamen cum Virtutis inter nos pari studio, tum cognatione earundem Musarum, et aetatis denique non absurda aequalitate: quando non multo sane te maior natu mihi videor, annos tuos ad meos computanti. quod cum saepe facio, semper optare soleo, minime improbo quidem voto, vt quantum aetate praecedo te, tantun
page 246, image: s246Modem saltem eruditione sequar, neque maius sit interuallum ab hac parte, quod me a te, quam ab iila, quod a me, te communi hoc in stadio disiungat. Sed de annis leue est discrimen, nec accurate computandum: in literarum studiis quo processcrimus, est vtrinque in aperto. De te scripta tua loquuntur. aeque de me mea, et si pudet ad ea prouocare. Ceterum vt tua omnia mihi diligenter perquisita et peruoluta, sic nostra quoque nonnulla forte venerint in tuam curam. De Velleianis veteribus vtinam nemo viderit audieritue quidquam! nimis puerilibus et ineptis: Curtiana nupera etsi non sustinent huius ordinis dignitatem, minus tamen decoloraut; atque iis facilius interim me censeri patiar, dum alia deferam in Reip. nostrae censum. de quorum summa [orig: summâ] aut nota [orig: notâ] nihil possum, neque me decet, liberaliter aut magnifice polliceri tamen in Plauto copiolas aliquas conquisiuimus nunc, et luci ad Ver proximum destinauimus; et si vix per typographi negligentiam ac perfidiam eo tempore comparituras. Sane promisit ille non priuatim modo, sed in Catalogis publice quoque, vt vidisse potes: nunc tamen nescio quid tricatur, et diem longiorem quaerit. Hinc alium typographum ego quaero, non facile in his regionibus aptum inuenturus: et antequam huic me committerem, circumspexi alios frustra vestrates etiam: quo scilicet nomine Raphelengium superiore anno sollicitaram. apud quem, nisi me literasque illas spreras
page 247, image: s247fuisse prius intelliges, agere te optem de nuo meam caussam, ad reliquos etiam Plantinianos iam fortasse delatam. Sed ista Plautina quandocunque prodierint per hunc aliumue quemuis, iudicabis neque in mora magnum incommodum, neque vel in interitu eorum insignem fuisse iacturam. Carere iis fortasse sine fraude sua Plautus potest, cui non pessimam tamen operam a me nauatam, si quid ipse hic iudico, ausim affirmare. Certe iuuare eum studui laboriose, vestris multorum exemplis inuitatus, sed vnius tuo praecipue incitatus. id quod ibi palam fatebor et prae me feram, te non nolente, vt spero, quem indidem pignore aliquo beneuolentiae meae statui munerari, facturus idem et vestro, meo etiam vtinam Scaligero! quo tu maxime beatus vnus ad inuidiam vsque omnium, nisi vterque vestrum inuidia [orig: inuidiâ] superiores, et felicitas haec ipsa magis congratulationem orbis vniuersi, quam dolorem cuiusquam mereretur: ex qua publicae nimirum vtilitati tam praestantia, tam multa bona sint prouentura. Ego quidem cum fortunae publicae, tum priuatae sorti tuae ex animo gratulor. et ad felicitatem perpetuam tantum nunc cumulum tibi superuenisse gaudeo: qui primum tam magno patre natus, puer statim et deinceps adolescens tam claro praeceptore, Lipsio illo nostro vsus, ac semper in luce doctissimorum plurium apud vos hominum versatus, adhaec non illorum magis exemplis, quam aequalium aemulatione accensus eo primis annis promouisti, quo rari senes diutino curriculo
page 248, image: s248pertingunt, nunc denique Iuuenis ipso Scaligero, quod qui [orig: quî] minus est quam Apolline ipso? duce vteris in reliquo maiorum scientiarum cursu, per omnes gradus ad arcana illa Sapientiae vix paucissimis salutata penetralia perrecturus. O Dousa, quid de te non speremus? quid non exspectemus? cui praeter industriam et diligentiam feruidissimi laboris ingenium etiam tam sublime, prorsusque coeleste, quod ad priora, cum sit vel potissimum, necdum numeraui. Ad maxima fato ac natura comparatus es; ad summa educationis institutionisque fortuna [orig: fortunâ] praeparatus. Age, Diis hominibusque fauentibus, agnosce tuam sortem, et vtere post diuinitus semper oblatas occasiones hac extrema in Scaligero meta [orig: metâ] Naturae ipsius, conquiescente, tu per illum beatus, per te nos et posteros beaturus. Ad quod non tamen sollicitis cohortationibus tu, magis faustis omnibus es prosequendus, et festis acclamationibus plausuque publico fauentiae nostrae cohonorandus in hoc Circo: quem cum ita te decurrentem laeti videmus, tristis interim nobis cogitatio miseriae, nostrae subit ex tui comparatione. Nam ego quam dem cum te aspicio, me respicio simul, et quae mihi desint defuerintque semper, magis intelligo ex iis, quam tibi non modo adesse video et adfuisse, sed et superfuisse perpetuo et nunc cum maxime superesse. Natus ego in regione a Musis istis melioribus auersa: tu. sed prolixe et sigillatim nolo exsequi comparationem, ne dolorem meum augeam: quentu inuidiam nullo modo debes interpretari. Patrem porro natura mihi dederat necindoctum cetera, et Mathematica vestra doctissimum,
page 249, image: s249sed hunc eadem puero mihi eripuit vix dum literas aggresso. incidit Educatio mea in orbitatem et alias familiae nostrae difficultates: institutio praeceptores sortita est non illos, ne sim ingratus, malos, sed vt fideles satis ac diligentes, ita non minus eruditos. Adolescentiae primae partem in scholis his nostris exegi inter aequales, sed quid addam quales? tum nosti credo rationem etiam hic docendi. neque professorum famam flagellabo. partem maturioris et in Iuuentutem flectentis Italiae dedi quidem, at non ita, quomodo ipse vellem. ex aliorum consilio studia ibi conlenda, quae facerent ad lucrum: a quibus delabebar tamen frequenter ad haec nostra, naturae ductui, quantum et quando liceret, obsecutus. inde rediens cum solenni illorum honore, sine horum magno fructu, iam vltra annum delitui his in locis, patrono vix vno atque altero inuento, desertis aut sepositis prioribus studiis, istis liberalioribus toto animo addictus. Sed quid efficiam aut proficiam solus atque ipso me magistro? Nunc hoc quam maxime mihi dolet, quod semper, nunquam ducem aut comitem verum mihi datum, cum sentio maxime, quam nihil absque altero vel vtroque promoueatur. Haec infelicitas praecipua mea, et profectum meum vnice remorata. Neque enim tam maligne de mesentio, quin et ipse potuerim praeclarius aliquid in studiis assequi, licet ingenio infra mediocritatem bono, si apud Viros doctos et cum aequalibus tui similibus aetatem egissem. quo minus turpe mihi, ac facilius ignoscendum admini culis istis destitutum haesisse in turba doctorum, nec eo
page 250, image: s250quo tam potui forte, quam volui processisse. Neque tamen hoc vt apud alios excusat. ita mihi satisfacit, neque consolatur animum meum sed exhulcerat magis, et exasperat in querelas fortunae meae, per quam sterit, vt citra consisterem, vltra destinatus et affectans: quibus querelis non debeo tibi longius molestus esse, nec commemoratione miseriae meae tuae felicitati obscaeuare. Ignosce dolori meo, mi Dousa: nihil pertinentem ad te narrationem aequis oculis transi. Quo me autem magis miseror, hoc te magis beatum praedico, multoque plus, mihi crede, gaudii ex tua fortuna capio, quam ex mea moeroris. et hanc fero, vt possum, meque ad animi quietem compono: illam vt propria sit opto, tuaque pro salute vota assiduo facio, quae censeam et publice pro vobis ist hic omnibus, et principe Scaligero suscipienda. Huic non Viro, sed Heroi per occasionem insinua me, et cultum meum praenuntia, quem ostendet clarius vna ex Plautinis nostris dedicatiuncula, iam nunc te sibi internuntium et conciliatorem designans, neque admissionem ac gratiam nisi te intercessore sperans. Nec enim quisquam apud illum pluris est vno te, a quo si amari me quoque sentiet, nonvolet aut ipsum me reiicere, aut inscriptionis illum repudiare. Magnum etiam parentem tuum obseruo et veneror a puero, cui id ipsum indicari, et salutem meis a te verbis dici non sit fortassis ingratum. O rarum patris ac filii exemplum! qui de altero vterque sibi inuicem ita possunt gratulari, vt et mutua laude gloriari. Sed reprimo me, ne rursum diffundar in Epistolae
page 251, image: s251fine, cuius vix queo mihi finem inuenire. Ante tamen etiam quam claudam, Cl. Vulcanio, per te cupiam commendatus innotescere, et ipsum ex affectu et cultu meo saluere. quin et eius collegae, vt audio, Exc. V. Petro Pauio renouari optem mei forte iam abolitam memoriam amica et beneuola salute: cui olim in Rostochiensi Academia adolescen tulum me scio notum fuisse et cum sodali tum Cornelio Martino Antwerpiano amatum. Denique et Rhaphelengio minori salutationis idem officium exhibuerim, nisi deferre tibi sit molestum, quem impudenter nimis audeo tot ministeria flagitare. Sed amoris tui fiducia facio, iam spe mea, tam inamicabilibus licet ac verbosis his literis impetrari. Me tamen garrulum Amor ipso fecit: neque tu loquacitate offenderis [orig: offendêris], nisi non libenter te sinis, atque adeo prolixe quidem, amari. De Raphelengio vnum etiam addo, desiderare me saltem rescire, nunquid pater vel ipse literas meas de quibus supra dixi, acceperit. de cetero, quia iis quaesieram, non vrgeo: nisi prona voluntas est ipsorum. Sed oblitus aliud vnum paene fueram de Cl. Monauio nostro nunciare qui humanissimam tibi salutem et gratias gratissimas dici cupit pro elegantissimo Carmine in Symbolum ipsius, quod mihi comiter ostem sum fui ter ac quater exosculatus. Ad eundem, si quid aliquando dignaberis ad me rescribere, poteris opportune, quidquid voles per Ortelium mihi quoque volentem curare, porro deinde rectissime vbicunque fuero, ad me peruenturum. Iamque tandem a tam longa ac forsan intem pestiua fabulatione respira, et inter illa assidua literatum studia valetudini etiam stude non indiligenter, neque desideratissimo ab
page 252, image: s252vltima pueritia amoris atque amicitiae tuae, bono, benigniter aliquando, et quod aeque cupio, quamprimum bea.
Tuae Virtutis. Eruditionis, Nominis ac Generis Verae Nobilitati deuotus animo omni studio Val. Acidal.
EPISTOLA LXXXI. IANO GRVTERO.
QVartus, et quod excurrit, annus est, V. Cl. cum amicitiae tuae diu cupidus, Helmaestadio denique nescio quid ad te literarum scribere sum ausus, ambiens id, quod tu benignissime praestitisti mihi non multo post humanissima [orig: humanissimâ] Epistola [orig: Epistolâ], quam in Italia nouus tunc hospes accepi. Ab eo tempore nihil deinde literarum in hunc diem intercessit inter nos, me dolente et irato fortunae meae quam tam bene coeptum mutui amoris cursum non sineret quasi protelo continuare, tantoque interuallo scriptionum vicissitudinem distineret. Sed id qui [orig: quî] factum, Bucretius tibi noster abunde, puto explicarit, et tam altum longumque silentium satis excusarit. Etenim et rogaui, etiam vltro, que ei necesse tamen erat vel suo, faceret hoc ipsum diligenter vtriusque nomine: ne scribendi idem argumentum ambobus esset persequendum. Videris exinde causas, et acceperis: meque sic iam omni culpa sponte
page 253, image: s253liberaris, vt vlteriore non egeam defensione. Sane verbis ego lubens parco, tuaque fisus humanitate, reconciliatam mihi gratiam plenam ex offensiuncula, si qua in tam miti pectore fuerat concitata, credo. Tamen et oro vel in superuacuum, diuturnae isti morae ignoscas: et a tanto tempore eundem me agnoscas, quem tum ostendi esse, et fore constanter affirmaui. Ac fui quidem ille semper, etiam cum silui: quod non dubitabis, et si fidem non facere argumentis aut indiciis vllis possum. Nunc deinceps ipsa re videbis, eundem fore: ac si tempora sinent, ita spero videbis vt fuisse semper antea vel inde pariter sis visurus. Colui te, praestantissime Grutete, a quo primum die cognoui: colam perpetuo, dum hanc vitam: id fieri ita, quibuscunque licebit modis opportuno tempore testabor. Hoc in ingressu renouatae amicitiae de me sancte spondeo tibi: tu contra non patieris in te, quod erit tuarum partium, desiderari. hoc quoque mihi ipsi tuo nomine bona fide respondeo, certus, vt aliae sunt constantes in te Virtutes, sic esse praecipue Constantiam ipsam: vt quem recepisti semel neque dimiseris ex animo hactenus per illum longum quasi amicitiae nostrae somnum, et nunc expergita [orig: expergitâ] ea [orig: eâ], vigilanter in posterum sis retenturus, omniaque facturus, quam sunt amici, qui sit vti nomen cluit. Ab his nunc anteloquiis et instauratis intermissae collocutionis exordiis, mittemus delicias deinceps, et ad studia nostra veniemus. Ac tu quidem non cessasti interea, praeter alia, Suspicionum parte vulgata, quas tumpollicebaris. De
page 254, image: s254his quid sentiam, nolo in os tibi dicere, nec possum: itemque de aliis, quae nuperius emisisti. Certamen cum..... tuum inspectaui etiam in Italia. nec opus est dici, tibi me vtroque pollice fauisse. Qui [orig: Quî] aliter enim potuerim? Vt illum vltores Senecae manes cum vltricibus Furiis male perdant, qui tam indigne perdiderit illum quod in se fuit. Sed bene tu scriptorem hunc vindicatum ab illegitimo isto Critico tibi asseruisti, fecistique tuum maximo labore, industria, diligentia: vt non sit, neque possit existere, qui melius de eodem iam mereatur. Ago mea pro parte tibi pro tot exatulatis molestiis gratias, pro meritis tam illustribus tribuo condignam laudem. Suspicionum reliquos libros vehementer iam exspecto: neque minus Pericula Secunda, quae miror adeo tarde procurati. Quid in caussa? An tu ipse lucem iis prohibes? et famae te poenitet, quam prima pepererunt? Minime puto: qui sciam quanto cum applausu excepta sint ab omnibus doctis, sed doctis tantum, quibus tu solis etiam scribis, et vulgus illud profanum vltro spernis Age profer et haec, et quidquid Musae tuae foecundissimae quotidie gignunt. Neque cela obsecro me, si quid in manibus habes argumenti nobis ignoti. Suspiciones, vt audio, Plautus Camerarianus moratur. Nolim aliam morae causam. Nam ab hac vna non modo damnum nullum, sed et lucrum speramus. Ac gratulor tibi, quam tantum illud subsidium in optimo Comico restituendo sis adepturus, aut iam adeptus. Nos in eodem quidem etiam sumus sed quid profecturi, sine talibus adiumentis, maxime
page 255, image: s255quos ingenii etiam adminicula veluti secundaria vel destituerunt, vel certe non abunde satis ad eam rem instruxerunt? Tamen Diuinamus: qua de opera nondum habeo quod possim tibi affirmare: nec scio quando sim absoluturus: quid praestiturus autem fere tu diuinare potes ex aliis nostris quae nuper et olim emissa vidisti. Vidisti enim sine dubio iam Curtiana: quorum exemplar ea caussa non mitto, quia puto iam vidisse. Sed et Velleiana nostra non potuerunt te fugere: quod doleo, et pudet ineptias illas plusquam pueriles per ora manusque doctorum iam necessario vagari. Perire volebam ego, et cogitabam tollere quouis modo Italicam editionem: cum ecce nescio quis in Gallia, pessimo meo fato, recudit, et traduxit me totius Europae theatro. Nam Italica exemplaria poteram opprimere, et in Germaniam aliasue regiones sciebam paucissima peruenisse: quo me vno temeritatis meae solatio erigebam: nunc quid agam? quomodo reprehendam? O infelices nugas, et per eas me! Pessime, quisquis est, typographus de me meritus est illo tam lepido sibi viso facinore, quippe cui non videbat integer Velleius fore, nisi mea ludibria cum praeclaris aliorum Notis accuderentur. Ergo vbique iam leguntur illa, et a te quoque lecta video ex ipsa Senecae tui editione: cui mecum quoque nomen per occasionem hanc, quia nescio quid ibi e Seneca miscueram, inseruisti: quod nisi factum ab amore tuo scirem, vix ignoscerem iudicio, cui nunc gratias etiam debeo et habeo ingentes. Omnino, poteras omit tere me, non ita adhuc de Seneca meritum: nec tamen ingratum est studium mei quoque nominis tuum, quod
page 256, image: s256vt dixi, amori soli tribuo, et animum inde mihi beneuolum agnosco: faciamque, vt ne frustra honorem eum habueris mihi, quem immerito habuisti. Quae in Curtiura nunc dedimus, non multum assurgunt super ista Velleiana: tamen aliquid profecisse mihi videor in hoc genere post prima infelicissima rudimenta. Tuiudica: qui iudicaturus quid sis, ipse non difficulter praeiudico. Nam noui me meaque: nec tam acer in me quisquam censor, vt non ego magis. Ita fit, vt neque vilius fentire quisquam possit ipso me. Iaceo, nec diffiteor, aut videri volo, qui non sim. Vos felicioris ingemi doctrinaeque maioris imitari nequeo: nec igitur aemulari studeo. Quae tamen in Curtio errata sunt, multa eorum ab operis typographicis esse scies quae colligere et corrigere ad finem non potui absens, nec amicum illic habui, cui partes meas darem. Voces omissae quaedam, aliquae repetitae, multa foedissime interpolatae: quorum omnium Errorum me pudet, quia mihi scio imputatum iri. Sed apud te venia parata Referebat mihi Cl. Monauius noster Curtii nostri desiderio te teneri, itemque Cl. Bongarsium, de quo tu scripsisses curae iamdudum ei hunc scriptorem. Lubens audiui, fore post me talem Curtio vindicem, quem cupio salutari per te, si mei adhuc meminerit Helm aestadii olim coram salutantis. Sed et Lipsius noster in eundem auctorem aliquid parare fertur: cuius Crucem diu desideratam habemus aliquando, iamque Militiam Romanam propediem exspectamus. O
page 257, image: s257properet ille vir et haec et alia! quod eum rogo saepius, et tu pariter vrgebis. Apud vos..... est, Scaligeri Antagonista in Temporibus. quid hominis est, quaeso, an nondum resipiscit. ne vlterius contra stimulum calces? Emendare aiunt Scaligerum istas suas Emendationes: et Circulum nobis iam Quadrare. Diis gratia: quod obstinatum silentium rupit tandem, et ad intermissum docendi munus redit. Cl. Melissum amicum tibi credo illic viuere. quem si conuenis, salutabis etiam a me, et ludicrum Epithalamium videbis, quod voluit Monauius ei cum aliis a me scribi. et si in isto genere praeter ceteros nunc nihil fere possum. Videbis vna et Bucretii, itemque doctissimi Viri Ioannis Fersii, quem tuarum quoque Virtutum et Eruditionis admiratorem, metitorum praedicatorem iam diu reperisti, nunc salutatorem meis verbis, a primo notitiae tuae aditu non repelles, admissurus deinceps in interius atrium amicitiae, si pararium me non dedignaris. Vide, quam tui meique fiduciam concoeperim: alios coniungere iam paro tecum; adeo coniunctum haerere meipsum tibi puto. Non hic animus placet? Placeat, oro: et simul hic tam liber garritus. quem vno modo gratum fuisse ostendes, si, quod commodo tame tuo fiat, imitaberis quamprimum, et de literis his nostris literatisque exemplo meo mecum colloqueris. Nunc vale, et tui aeternum obseruantem, vt coepisti olim, ama. Vratisl. VI. Id. Iunii.
page 258, image: s258
EPISTOLA LXXXII. IANO GRVTERO.
SAEpe mihi animus fuit, nec occasio defuit ad te, praestantissime Grutere, scribendi. Verecundia me vsque adhuc impediuit: quoniam meae mihi conscius obscurae vilitatis, tuam inspiciebam et suspiciebam illustrem in literis claritudinem. Illexit nuper insignis illa humanitas et honorificum de nugis meis iudicium tuum: quo audito, gauisus equidem sum vehementer, non eo tamen, quod mihi placerem, qui me nullum et nihilo magis nihilum noui, sed quia placere tibi viderer, quem noram hominem inter doctissimos doctissimum. Amari me enim a te, (quod vnum vnice semper exoptari nec id mediocriter, argumento clarissimo sensi. Nam ita prorsus existimo, nec iudicaturum tam honorifice te fuisse, nisi me amares: nec paruum illum amorem esse, qui tanti viri iudicium tam rectum flectere, tam certum noua adfectus aura impellere in errorem potuerit. Quis enim hodie, (dicam et ad te, quod saepe soleo ad alios) quis Eruditorum de Epigrammare, et de omni Poesi, imo vero de omni doctrina verius ac melius te iudicarit, cum quo Epigrammatum argutia, Elegiarum elegantia, modorum denique omnimodorum vetusta venustate, (vt antiquitatis vniuersae plenissimam cognitionem, aliasque digniores artes
page 259, image: s259et scientias maiores nunc mittam) certare nemo quisquam potest? At vero quamquam de me ex amore magis, quam ex vero iuditaueris, non minus tamen etiam a iudicio ipsum amorem, quam ab illo hoc tam benignum iudicium profectum esse arbitror. Quod igitur sponte facis, oro te quoque, mi Grutere, nunc magis facias, hoc est, me magis ames, postquam summum amorem meum, quo te multos iam annos, ex quo Rostochii mihi primum visus, auditus es, obseruantissime colo, declaratum hisce literis, etsi minime literatis, cognouisti. De candore meo, de fide et sinceritate non est quod dubites. Idem enim cum Bucretio nostro sum, quo in te scis animo esse, eodem me perpetuo futurum intelliges. Ac malo, si re experiri vis, re probare, quam verbis nunc prolixe polliceri. Nec intermittam, si potero vnquam, aut si hoc posse sperare debeo, quin candidum in te animum meum publice apud bonos omnes testatum faciam. A te contra idem poscere non audeo quidem, (neque enim is sum, cuius nomen in tuis eruditissimis scriptis legi mereatur.) opto tamen tacito voto, atque ita opto, vt in quo non felicitatis meae summam, sed beatitudinis ipsius reponam. Sperare id quoque prope est vt incipiam, quoniam eo honore te dignari video non doctos modo, e quorum numero exclusissimussum, verum et bonos, in quibus esse tam studeo quam viuere, et vero praecipue tui vere amantes, quorum in amplissimo ordine facile primus, vel, si modeste cedere meus paene immodicus amor veteribus amicis potest, inter primos sum: nec tu postremum habebis me
page 260, image: s260in iis, quos mutuo tibi amore deuinctos habes. Secunda pericula tua, nisi putassem iam typis absoluta et mercatu hoc Francofurtico in lucem proditura, misissem, quod cupere visus es in eorum commendationem Epigramma. Valde quidem ea videre gestio, vt fructu me iucundissimae lectionis (nam quid attinet addere etiam vtilissimae?) expleam. Nec in minori sunt exspectatione. Suspiciones tuae, quas non suspicor, sed scio, a tam perspicaci acumine certas, indubias, veras omnes prouenire, et quibus assensum denegare non quiturus sit, nisi qui rebus solet omnibus. Etiam nos in his studiis aliquam operam ponimus; quae tamen quam felix sit, non queo affirmare; vilissimam certe fateri cogor. Nam qualia tandem esse possunt, quae vos magni et exercitati Critici non videatis? quaedam non videre tamen velle videri videmini, eaque de industria, vtpote quae vos pudeat tollere, praeterita ac negrecta, nobis nouis tyronibus colligenda relinquere: ne desint, in quibus etiam derelicti ab omni ingenio ingeniosi simus. Cum Nobili Alexandro Haken et Bucretio nostro abiturus in Italiam Deo duce sum; quo cum illi simul et mihi aliquid literarum mittes. Id si meus amor a te impetrat, facies, vt non minus ipso Bucretio sim beatus, cui inuidere tundemum istam felicitatem desinam. Vale praestantissime et optime Grutere, meque in iis numera, qui Virtutem et Eruditionem tuam, maximam vtramque, maxime colunt, quique amari a tetali viro, summo nonstrae aetatis ornamento, summe expetunt. Helmaestadio.
page 261, image: s261
EPISTOLA LXXXIII. IOANNI CASELIO.
NIhil habeo nunc peculiaris argumenti, de quo scribam: et habuissem plus satis, si quid ad priores meas respondisses. quod quando tibi commodum non fuit, nec ego flagito, tuasque rationes praeferri meis aequissime fero, quin fieri aliter nolo, et vt res tuae ferent, ita meas vel respiciendas, vel negligendas tibi plane putabis, dummodo ne obliuiscare: quod facere facturumue te non suspicor, non metuo, certus animi aduersum me tui, cuius aeterna mecum circumfero monumenta. Sed adeone occupati omnes estis, vt nec Cornelio vacet vnum alterumque verbulum ad nos exarare? Magnam amicitiae nostrae iniuriam facit, qui iam saepius inanem hunc hominem dimittit absque liceris suis, neque nostris hilum respondet aliquoties lacessitus. Quid hic [orig: hîc] caussae putem? Itane calide studia habet, vt Epistolae scriptiuncula [orig: scriptiunculâ] non interrumpere possit? an cum hostibus ita perpetuo conflictatur Antirame is disputationibus, vt familiati cum amicis fabulatione relaxare nunquam animum liceat? aut illis ita prorsus imminet de industria, vt horum interim volens obliuiscatur? Quidquid est: irasci me sciet sibi, si ad eum modum perget. Ac me commouit etiamnunc profecto
page 262, image: s262nonnihil, cum ne salutem quidem nuntiauit. Hoccine commeruimus: ita spernimur? ita nihil amori nostro debet, vt salutationem etiam omittat? Magno luet, nisi proxime emendabit. Ac tu eum ad officium compeles, monendo, increpando. Si meas exspectabit ipsius instigationes, ita stimulis differetur, vt patibulati nullius conditio fuerit peior, in Lipsianam Crucem iam iam agendi. Has per te nunc minas, si ipsas spernet, rem proximesen iet cum maximo suo malo. Posco vero etiam vos Epigrammata, non mihi, cui patiendum est si negatis: sed Clar. Scholtzio nostro, cui non fero diutius deberi. Debetur enim ab illo maxime, quamquam vtriusque nomine promisi. Quotidie homo flagitat, instat, vrget: vt me pudeat in conspectum cius venire, quem sane fugio, vbicunque possum, nec effugere possum, tamen vbique obuium et se ingerentem. Obsecro liberate vosque meque a tam molesto exactore. Rem leuem scitis esse, laudatiunculam, horti, quae aliud agentibus possit vel excidere. Cornelius vbi hic [orig: hîc] sati, fecerit, erit aliud continuo quod rogetur. Etenim Cl. Monauius in symbolum etiam suum cuius Editionem nouam molitur, ab ipso aliquid poscit. Hoc quoque iam mature per te sciat, ne cum vsus eius venerit, longius suo more tricetur. Erat quod illi mitterem nugarum et lusuum nostrorum: sed nihil habebit ante, quam suorum aliquid toties rogatus imptiat. Ad te Curtianas Animaduer siones eram missurus nisi neque exemplar
page 263, image: s263amplius vllum habuissem ex pluribus inter amicos, nec eos dum omnes, hic [orig: hîc] distributis, et apud vestrates bibliopolas qui habebunt dubio procul a te iam visas existimassem. Tamen si alia nanciscar, (et debet adhuc typographus:) occasione, quae se prima dabit, offeram leuissimum munusculum, vt potiora recipiam e diuite thesauro vestro. Vere enim thesaurus, quem facere publicum decreuisti, vt ex Indice collegi. Nimirum morbus ille vasa colligere monuit, et ante discessum mature viaticum famae comparare. Quid tamen Index hic praemissus nuntiat nobis? et quid moliris ista designatione titulorum? An breui sequentur ipsi libri, et cogere eos cogitas in vnum corpus, aut in aliquot distribuere tomos? Liceat scire si licet. Quid dicam autem, quod in eo Catalogo multa omisisti tuorum, quae abdicatione minime digna nos censeamus, neque te iudicare opinamur? Non inquiro in Consilia tua: tamen sum miratus et cupiam scire caussam. Certe vt in ipso multa sunt noua, quae vehementissime desideremus: ita vetera quaeda neglecta, quae pro derelictis haberi nunc vnice doleamus. Sed tui arbitrii res haec omnis, cui iustae non desunt rationes. Vide autem, quam loquax fuerim sine rgumento, qui sic ordiebar, nullum esse mihi peculiare. Quid. si aliquod ac paullo benignius fuisset? Obi uissem te fortasse copia nimia: qui nunc hoc tamen quodcunque fuit non temere dilataui. Nam omnino cum silendum mihi non esset, auocare te cogitabam paullisper a dome sticis curis, et quas alias haec aetas tua fert, hilariusculo
page 264, image: s264garritu. Itaque et ea quae ad Cornelium spectabant, agere tecum volui, et liberius eum exagitaui, vt frontem tibi soluerem in risum. Neciocatus tamenomnia sum: sed dicta serio sibi putet, quae de ipso cunque dicta. Sibi, inquam, scripta putet, et habeat, quantumuis ad te scripta, eademque boni consulattatque ita cogitet, hoc quoque consilio a me factum, quia nunc ad ipsum nihil. Etenim vt illi parcerem, temperaui mihi ab Epistola propria, in qua non temperassem ab acrioribus conuitiis et accusationibus magis inuidiosis. Volui adhuc mollior et aequior ei esse; quod si videro nihil hac via profectum, iam nihil a me clementiae exspectet, sed indulgebo irae ac dolori, et quam possum seuerissime saeuissimeque me vindicabo. Verum cauebit, si sapit, aciem stili huius vltro satis acuti magis exasperare. Tu Clariss. Caseli, libertati huic ad te meae ignosce, solita tibi in omnes facilitate: iamque Vale feliciter, et in amore mei viue diutissime, qui tui cultum, cum ipso vitae meae quantulocunque (nam longum mihi non ominor) spatio perseuerabo. Familiares tuos mihi notos humanissime omnes saluto: ex iisnominatim Clarissimi Nathanis nostri filium, quem audio illic tecum esse, et Danielem esse credo. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] VI. Id. Iunii.
page 265, image: s265
EPISTOLA LXXXIV. HlERONYMO MERCVRIALI.
QVod ego sine scelere non potui omittere, de eo tu gratias agis mihi: scripsisse nie scilicet, et status mei reddidisse te certiorem. Quid opinaris? itane vel ignarum me, vel ingratum, quod vt officii mei esset aut non intelligerem, aut sponte non praestarem? an ex eo me hominum genere, qui si, quod debent, faciunt aliquando, magnas insuper sibi deberi gratias arbitrantur. Ego vero. Cl. Mercurialis, et scio, qualem esse me oporteat aduersum te, et is sum ita libenter, atque ita cupide, vt stimulis nullis aliunde me sinam inci tari: qui sic tamen incitari me nunc hac humanitare tua sentio, vt quo benignius interpretaris officium tu meum, hoc laborandum ipse acrius mihi censeam, ne tu prolixius accipere quam ego praestare liberalius, videamur. Ac profecto, qui sic facile tibi sati sfieri pateris, accendis vehementer intra me cupiditatem meam, vt iam non tibi, sed mihi tandem etiam ipsi desiderem in te colendo satisfacere: quod etsi quaero et video quibus modis assequi fere possim, non possum ramen in longinquitate locorum, et quo magis video, tanto magis doleo minus posse. Sed huic dolori vicissim fomentum est tua tanta, quam dixi, facilitas: vt mihi reuera cueniat,
page 266, image: s266quod in fabulis Telepho narrant, cui quae hasta vulnus, eadem opem tulerit, Igitur vt possum saltem, te de inceps colam, et vt possum, contentus ero coluisse quando te sane contentum minoribus etiam studiis et officiis scio. Nunc per occasionem iterum hinc scribo, duplici quidem caussa et argumento. nec enim vt tuis respondeam saltem, quod alias debeo: sed vt noua te salutatione sponte compellem, quod ad partem officii spectat, et ex obseruantiae proficiscitur affectu. Vtrumque tamen vt vna Epistola complector, ita pro vno eodemque habebo, neque seorsim alterum agam, quod altori misceri commode potest, imo ipsi ipsum natura rei ipsius inest. Neque enim respondere tibi sine tui cultu, neque te colere sine responsione possum. Tu quoque sic censebis, et vna opera duabus non recte modo me defungi iudjcabis, sed et defungi simpliciter lubens feres, ac vlrro fortasse voles, ne nimia prolixitate tibi sim molestus. Itaque primum quod gratias egisti mihi de scriptione, iam initio dixi, vt acceperim: quamquam scio profectum a summa potius humanitate tua, qua sic abundas in me, vt ipso amore: cui tam grata fuirt auditio de rebus meis et salute potissimum, de qua diu et vehementer anxium idem te amor habuisset. Quo nomine gratiae iam a me tibi agendae verius erant, qui non memoriam modo retines integrum mei, sed et curam foues ita sollicitam,
page 267, image: s267ac paternam plane, qualem in me coram quidem animum tuum, nisi forte plus etiam quam paternum, sum expercus. Sed has animo vicissim condigno condignas habere perpetuo malo, quam hic nunc verbis quamlibet ornatis ornatas ipsas veluti fuco quodam agere: quod et tu fieri mauis, et a me dum viuam ita fiet, vt quam oratione parcum, tam reipsa largum me agnoscas. Tua vero tuorumque valetudo et res vndiquaque florentes, quas narrare mihi dignatus es, quomodo non maximae voluptati contra fuerint mihi? quas equidem neque minore desiderio ac sollicitudine, vt cognoscerem tales, exspectaui. Vota, sic mea pro meipso vota DEVS ille audiat, assiduo feci et facio pro salute tua: cuius vti nuntium felicem nunc accepi, ita porro non alium spero, eundem semper opto. Quin diu te incolumem licet etiam augurari, quando et dignus es, qui perpetuo sis, et esse te quam diutissime literarum interest in vniuersum, et priuatim patriae ipsius, cuius tu dignitatem illarum laude si non pateris vt dicam solus, certe vnus inter omnes vnice sustines hodie, praecipuum fulcrum et firmissimus Atlas Italicae Eruditionis, et ex illa Famae, nonnihil vtriusque iam nutantis, aemularum quidem aliarum, nescio si et inuidarum gentium iudicio an opinione. Ac recte igitur et prudenter faciunt Serenis
page 268, image: s268simi Principes tui, qui sic prae omnibus aliis te fouent, ornant, amplificant: quorum non tam hercle tibi tantam gratiam, etsi tibi hanc quoque maxime; quam ipsis talem mentem, gratulor, et gaudeo multis nominibus intelligi, quem te Virum habeant: tum contra miror, alios nescio quos admirari, vt scribis, effusam hanc illorum in te vnum benignitatem, non illam temerario fauore, sed certo iudicio primum coeptam, comiter hactenus indultam, constanter aequissima voluntate duraturam. Inuident illi fortasse: quamquam te supra Inuidiam esse iam decebat, et es certe, si vere agnoscaris. Vt quiqui sunt admiratores isti, non norint Mercurialem suum, magno suo pudore, quem remotissimae gentes iam olim notum colunt, venerantur, et dignissimum fortuna vel maiore censent. Verum ego quid haec ad te de te? quae apud alios praedicare conueniebat magis: quod sane facio et copiosissime et lubentissime, hic autem inuitus, eoque breuiter, coactus scilicet illa tamen Epistolae tuae parte, qua quosdam scribis felicitatem tuam admirari. quibus hercle irascor et tuaet Principum tuorum caussa, siquidem vtrisque magnam faciunt iniuriam: illis, quos recte minus iudicare; tibi, quem minus dignum arguunt importuna ista admiratione. Valeant illi autem: tu floreas meritissima tua gratia merem tium de te optime et optimorum ipsorum Heroum: quorum quidem fauori coelum etiam ipsum conspirat, illud inquam Pisanum coelum, quod ab antiquo scriptoribus paene omnibus
page 269, image: s269damnatum, nunc in te fouendo mutasse naturam suam videtur: quando tu quidem clementiam eius et salubritatem in te sic praedicas, vt locum aetati ingrauescenti tuae commodiorem inueniri nullum alium potuisse putes. Macte felicitate tua! cuius haec ptofecto magna pars, et merito tibi gratulanda: nec minus alia non minor, quod schola etiam vestra sic florer, cuius tamen a te fortassis ipso caussa pendet, qui florem ei hunc nouitium aduentu tuo nouus doctor conciliaueris. vt illi potius sic per te vigenti te, quam ipsam tibi gratulari debeamus. Inter haec autem supra votum tibi fluentia, quod votum tamen, o Vir maxime, facis? Omnia cui supersunt, vnum tamen desideras. Quod hoc nam igitur vnum est? Vtinam, inquis, tua consuetudine frui mihi liceret! ita nihil optandum aliud esset. Quid ais? Ego scilicet is, per quem numerus bonorum tuorum claudit: ille, qui vix numerus, et pulcre discedebam si in aliquo tibi numero essem, iam tantus sum, vt numerum explere solus possim beatitudinis (sic enim loqueris) in bis terris tuae. O mi Mercurialis, affectui huic in me tuo, quid respondeam non inuenio: ad quem attonitus et obstupidus haereo, neque mirari queo satis: amplector tamen et exosculor, imo veneror potius et adoro. Nimium tu vero iam amare me videris, aut certe nimium aestimare: quorum vtrumque, si vel modice fieret, eram nimium beatus, nec alterius agnoscerem in medignas causas, si alterius forte non negarem. Amorem enim mereri quibusdam sane rebus videar, nec magis vlla,
page 270, image: s270nisi tui obseruantia: iudicium autem nulla prorsus. Atque vt facile pari possum, amori mei, quem et opto, sic indulgeri: ita nescio, an iudicio, quod non sustineo, tam grauiteronerari me debeam ferre. Tibi tamen omne hoc remitto: ama et aestima me vt vis, dum ego me interim norim ipse tamen, nec efferar nimis vnquam praeconiis talibus, quae nunc quidem in pudore me dant, adeo non in tumorem quin frangunt potius ac deiiciunt, quam vt erigant et confirment, denique leuissime vt dicam, timidum faciunt magis, quam fidentem. Quemadmdum aut caussae tibi vel nullae vel paruae, cur meam consuetudinem desideres: ita mihi, cur tuam, plurimae et maximae, quas a me intelligi cogitarique saepe mecu rectius est, quam apud te copiose explicari. Neque vero tu eas nescis et inde quod sic opte merito, quin id optem cupidissime, dubitare non potes: quod nec ipse dissimulo, fateorque tibi ingenue, nihil in votis mihi magis, quam si resmeae sinant, ad te redire, tecumque beata ista vita tua perfrui, cuiusquo modo fieri particeps queam, in ipsa pridem Italia et ostendisti mihi occasionem et obtulisti. Sed vt hoc maxime cupiam, teneor; neque facile compedes ruperim, quibus me sum passus hic includi. Nunc damnare consilia mea quidem licet, mutarenon licet: quibus tamen moderari tempus poterit, et inexspectata fortassis hora quaedam repente aliquid dabit, quod etsi sperare nondum audeo, nec desperare tamen vnquam volo. Tale si quid cueniat, Bucretium etiam nostrum, qui te nunc obsetuantissime salutat iterum, comitem forte traham.
page 271, image: s271Nam hic quoque in Italiam rursus auide anhelat. Interim desiderium vestri literis fouebo crebriusculis, a quibus solatium tu quoque tibi spondes aliquod, sed et aliud a scriprorumeorum lectione quae scribis auidissimete exspectare, et ad editionem properadam acriter me hortatis. Ego vero, Mercurialis optime, non differo, neque moror: quin propero etiam, sed vt maturare tamen velim, si possim: quod non posse videor, nisi aliquanto properem minus. Exspectandi autem illa tantopere nulla causa est, non certe a merito ipsorum, quae neque digna sint vt a te optentur. Ira enim de iis ipse sentio, qui non vereor tantum, sed prope scio, maius excitasse me desiderium eorum et spem fecisse multo ampliorem, quam sustinere vel mediocriter, tantum abest vt penitus implere possint. Iudiciorum tamen vestrorum periculum feci, et iam ante plures menses nescio quid ad typographum misi quod hoc ad Moenum Musico mercatu in publicum prodiret: ac proditurum omnino spero, quando in eo esse, vt ab operis certo absoluatur interea, typographus iudidem mihi nuper confirmauit, pagellis etiam prioribus ad me missis, vt exemplum opusculi coepti viderem, quod et si non placet mihi nimis, neque displicere tamen potest, et placendum est iam vel inuito. Videbis hoc breui, quidquid est, et cum videris, iudicium qualecunque liberrime perscribes. Velim occasio sit mittendi a me ipso et donandi tibi exemplaris: sed si nulla fuerit, sane difficulter erit in tato lo
page 272, image: s272corum interuallo, tamen habebis facile a vestratibus bibliopolis, qui Venetias et Patauium certe, si non vlterius, ferent. Eius etiam indicium quamquam mox ex solenni Indice patebit, aperiam ipse tamen, quid sit, ne si priores hae literae venerint, anxia, quod euenire mihi solet, exspectatione crucieris. Libellus est Animaduersio num in Q. Curtium Alexandreae historiae elegantissimum scriptorem: a quo vt ordirer, nescio qui [orig: quî] factum est, factum quidem inopinato est ac desubito, planeque contra votum omne meum et certam destinationem. A Plauto enim animus erat inchoare: sed tempori parendum fuit, et his quibusdam hominibus seruiendu, quorum neque auctoritatem, neque gratiam debui contemnere, vt ipsius temporis accuratius etiam rationem obseruare. Nunc tamen ad Plautum veni in quo lentissime pergo, rei saepe difficultate, saepius et valetudinis imbecillitate retardatus. Inibi grata tui memoria non semel: et si consilium tenebo iam institutum, partem eius fortassis aliquam Clarissimo tuo nomini inter Italos ceteros, inscribam: sin mutare cogar, alibi curabo tamen, vt monumentum animi grati et cultus in te mei publicum aliquod exstet, Vale, diuine Mercuri, tuique sancti nominis obseruantissimum me cultorem propitius amore ac fauore perpetuo bea. Clarissimus noster Iacob. Monauius praeter ceteros, qui discipulos selubenter et grate hic [orig: hîc] agnoscunt tuos, humanissimete salutat, ac meritorum in se tuorum memorem
page 273, image: s273se cum reliquis et esse, me teste, testatur, et aeternum fore, sponsore eodem sponder. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] VI. Kalend. April. CID IC XCIV.
Noua, Clarissime Mercurialis, ad tenulla de industria scripsi: tamen vnum oblitus sum temere, quod non est praetercundum. quamquam fortassis incredibilis rei fama iam tum Patauio ad vos permanarit. In vicino huic vrbi pago puer est iam septuennis, in cuius ore dens aureus inter alios enatus, molaris, eadem cum reliquis figura, magnitudine paullum excedens: et quotidie ita crescens, vt proximos sibi videatur vi protrusurus. Scripsere hoc quidam ad Doctores Patauinos, sententiam eorum exquirentes: non creditum fuit, et pro fabula aut impostura acceptum. Ego cum Viris hic aliis doctis te summopere rogo, quid tibi videatur, ad me perscribere digneris: neque de rei veritate quidquam tibi dubitandum putes. Nihil ibi fraudis, affirmare tibi sancte possum, quamquam non ipse quidem vidi, sed visum abillis scio, quorum oculis, vt meis ipsius credo, viris amicis, minime vanis, probis, doctis, etiam Medicis quibusdam. Naturalis est dens, et aurum aeque ipsum naturale; quod lapide quoque Lydio vel obrussa plures explorarunt, et non nisi purum purum deprehenderunt. Obsecro, quid Naturae ita ludere visum, vt aurum in viuo homine generaret? Lusum enim ego Naturae opificis interpreter, quae in omnibus omnia se posse ostendat: non portentum, quod plerique censent, maxime, quia monstrum
page 274, image: s274humanuni in eodem pago nuper etiam natum, vno quidem capite, ceterum geminis aliis omnibus membris, ac duplice quoque signaculo sexus feminini. Da quaeso cogitationem aliquantillam huic rei, dignae ingenio diuino tuo, et quodcunque statueris, indica mihi, vt possim aliis porro, qui tuo iudicio tantum tribuunt, vt hoc vno stare mecum decreuerint. Non fallat oraculum nos tuum, quod vel Apollinis ipsius Delphici praeponemus. Vale iterum et viue.
EPISTOLA LXXXV. PETRO WITTENDELLIO.
ITane quereris neglectum a nobis te? At ego sancte testor, non tui vel obliuione vel incuria nihil ad te scripsisse, sed quod haerere apud Cl. Mercurialem etiam te non putarem, certe dubitarem. Itaque ambigue salutem quoque per eundem ascripsi tibi. quam certe acceperis, et vel inde manere mihi nonnullam agnoueris tui curationem. Nunc postquam indicasti te, scribo ecce: quamquam forte iam abieris, quod facturum breui minabaris. Sed siue manes etiam siue discessisti; quocunque loci te sequentur hae literae, Mercuriali curante: quae viuam tibi tui memoriam et amorem illibatum testabuntur. Credo tamen, Pisis adhuc te istae offendent: quod nisi crederem, prolixius
page 275, image: s275erat ad te scribendum mihi, quod nunc eo facio breuius, quia communes tibi fore spero, quas ad Mercurialem ipsum dedi, multo quidem illas prolixissimas: in quibus tamen vnum alterumque omisi insciens, quod ei tu vicissim hinc communicabis. De Scaligero et Lipsio, dicere sum oblitus. Eorum ille huius locum in Batauis certo tenet, aciam Lugduni agit septimum mensem; quod scimus de indicio ipsius nunciantis ita de se Viris hic [orig: hîc] doctis. Lipsius apud Grudios Louanii est in alterum annum. His nundinis ab eo Crucem exspectamus: promisit ipse literis nuperrimis, quae iam esse Francoforti exemplaria confirmabant. Ad Facemporro se accingi ait: quam idem mirificum ad omnem antiquitatem opus appellat. Vtinam properet et proferat, cum hoc, tum alia, maioris exspectationis, quamquam hoc est ipsum maximae. Herimors eius Praga [orig: Pragâ] ex Imperatoris aula nuntiabatur: sed vane, spero. Saepe iam tristes huiusmodi de illo nuntii nos fallunt, qui falli sic ab iis perpetuo optamus. DEVS hoc caput nobis seruet. De aliis veniunt in mentem alia plura, quae persequi non possum. Deme, ex Mercuriali audies, siue ipse leges. Quae de vobis ac scriptis praecipue vestris indicasti, grata mihi pariter et Bucretio, qui te amicissime resalutat. Posseuini Inclicia discupio videre: sed quando huc perferentur? Mercurialis quidem omnia poterimus habere: quae vide ne tu diutius moreris. De locis, quos proposuistis mihi vel iudicandos, sententiam.
page 276, image: s276meam perscripsi scorsim in schedula, quae vtrique sit communis. Non quaero ex vobis alia vicissim, quia meorum quae iudicetis satis habebitis in Animaduersionibus Curtianis. De his tu quoque Censuram facies, et ad me scribes vna cum Mercuriali. Si mittendi literarum alia non erit occasio, mitte ad Cl. Pinellum saltem, qui porro mihi rectissime curabit. Facitidem in iis, quas Bononia recipio: et ipse dirigo ad cum omnes, quascunque ad Italos amicos scribo. Offert operam comiter, et praestat lubenter. Tu vbicunque deinceps gentium eris, mei memoriam nusquam depones, neque scribendi curam ac diligentiam omittes. quorum vtrumque sancte tibi vicissim polliceor ego, te perpetuo, non tantum quia me amas, redamaturus, sed et quia mereris Eruditione ac Virtutibus tuis, vltro amaturus. Vale. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] VI. Kalend. April. De quaesito vltimo vestro, nunc aliud in mentem venit: Gillo potius esse gelido, et Mele, Mero: Faulla autem forte, Trulla, quod nomen est bibitorii vasis: vt verbis traiectis scribendum sit, vel
Quem recreat fessum trulla mero gelido.
Vel,
Quem fessum gelido trulla mero recreat.
EPISTOLA LXXXVI. IOANNI VINCENTIO PINELLO.
GRatum tibi nuntium fore, quem ferebam non dubitabam: imo quia sciebam fore
page 277, image: s277gratissimum, ferebam. Tulisse me qualemcunque gratias agere tu non debes: debebam hoc ego, nec omittere poteram sine magna non culpa modo, sed scelere plane meo. Itaque nec officium fuit, tantum abest vt beneficium: de biti nomine solum censeo, nec censui alio, cum exsolui. Vtinam alia soluere possim etiam, quae pro meritis in me summis tuis debeo, et debiturus sum aeternum. AEternum prorsus, quod faciam non tamen inuitus et tanquam coactus, quia non potero aliter, sed vltro simul ac lubens, quia ingenuus hic animus gaudet etiam tot nominious obstrictus esse tibi. quamquam valebit hic [orig: hîc] nihil ominus Homericum illud, [gap: Greek word(s)] . Tu vero bonus creditor satisfieri tibi vel ipso isto animo patieris et in partem literis quoque interdum meis, quas ita benigne interpretari te video, vt non pro officio tantum, sed paene beneficio accipias: quippe de quibus hoc quidem tempore gratias etiam censueris agendas. Sed fuit hoc humanitatis, et erit deinceps tuae: sit que adeo, vt tanto leuius feram onus debiti mei, dum idipsum agnoscam interim, nec maguitudini eius apud me detraham quidquam aestimatione viliori. De rebus porro meis nihil est nunc, quod ad te nuntiare possim nouum: praeterquam in studiis, de quorum prouentu cupis auide rescire, quia spem feci proximae magnae alicuius messis. Feci spem ego sane, neque maximae tamen rei: sed vereor, ne tantum spem: cui dubito iam vehementer an ipsa re sim responsurus. Omnino
page 278, image: s278maiorem de me et nugis nescio quibus meis non tibi tantum, sed aliis item vestratibus exspectationem commoui, quam cui satisfacere in solidum possim: vt possim tamen in parte, serio dehinc operam dabo, et dedi leuiter iam tum Animaduersionibus in Q. Curtium conscriptis: quas spero mercatu istoFrancofortensi publicum visuras. Nam apud Typographum iam sunt ibidem plures menses: qui de editio ne certa nuper etiam mihi et literis et libri sub praelum dati pagellis aliquot prioribus missis
confirmauit. A Curtio coepi, non certo consilio, sed re subito sic nata, vt nihil extrudere commodius, quam quae in hunc scriptorem habebam, prima vice possem. Eius rei caussas facile videbis, cum libellum ipsum: cuius exemplar si non ipse potero hinc ad te, quod metuo,
per hanc locorum importunam longinquitatem, mittere: tamen illic [orig: illîc] habebis a Meieto vestro, cui bibliopola meus societate librariae negotiationis est adiunctus. De iudicio tuo et vestratium non me celabis. In Plauto nunc sum,
Diuinationes moliens: quas emoliri velim, vt ad Auctumnum appareant: sed futurum vix puto, vt initia se scriptionis dant, in qua lente nimis, nec protelo pergo, difficultate rei tardante plerunque, saepe et valetudine interpellante. Lipsiani morbi semina non obscure iamdiu sentio. Sed is ipse Lipsius ad has Nundinas Crucem nobis dat, quam anxii dudum exspectamus, nunc propediem de ipsius promissione
speramus. Ait missa iam exemplaria Francofurtum, vnde certo iubet exspectari. Facem deinceps
page 279, image: s279pollicetur, quam appellat ipse mirificum ad omnem antiquitatem opus. Oraui, prae ceteris hanc nobis maturaret. Etiam Curtium promisit, quem se destinasse cognomini CVRTIO, Caesareo procancellatio, velutgratiae referendae pro conciliato insigni et praeter exemplum priuilegio, super omnibus ipsius scriptis in plurimos annos. At is Curtius his diebus obiisse literis ex Imperatoris aula nuntiatus. atque indidem heri idem de ipso Lipsio perferebatur. De illo certum scimus; de hoc falsum speramus. Scaligerum in Batauis iam esse non ignorabis: nobis constat esse iam septimum mensem. Ipse amicis ita de se nuntiat ex ipsa Lugduno vrbe. Sed si progrediar in hoc garritu, nimis Epistola excrescat. Onus iterum impono tibi quod non fuissem ausus, nisi poposcisses ipse tam humaniter, et liberaliter operam obtulisses. Literae sunt, communibus amicis in suum quaeque locum dimittendae. Velim aliquid sit, in quo vicissim gratificari meo loco possim: ac rogo si quid hic [orig: hîc] aut in vicinia curandum habes, mihi demandes, nec vti dedigneris [orig: dedignêris] opera [orig: operâ] mea [orig: meâ] debita [orig: debitâ], qui abuti tua [orig: tuâ] gratuita [orig: gratuitâ] non crubesco, Offert se ad omnia mecum noster Bucretius, tui pariter amans et obseruans. Noua ad extremum Germanica nulla nuntio: quae scio Venetias omnia, et inde ad vos alias perferri. Itaque te Vir Optime, patrone meritissime, DEO; me tibi commendo. Vale et viue, o [orig: ô] Italiae tuae, et meum vnicum decus. Vratisl. VI. Kalend. April.
page 280, image: s280
Vnum etiam rogo, de Notis Scaligeri ad Plinii capita de Papyro contra Guilandinum, quas comiter olim mihi ostendisti, videas et mihi significes, eaedemne omnes aut aliquae sint, quas sub suo nomine quidam ad Plinium nuper dedit.
EPISTOLA LXXXXVII. ASCANIO PERSIO.
NE valeam, si quid vnquam literis tuis aut optatius vidi, aut suauius legi, aut gratius omnino habui: quarum Veneres ac Lepores nulla mea subsequi possum oratione: neque profecto si dignas remittere tibi velim nisi a te ipso dictatas vllas queam. Dii boni! quanta in illis humanitas, quanta comitas, quam viuus et spirans amor, quam expressa in me beneuolentia! tum autem venustas, et, vt sic dicam, amabilitas quam amoena, quam [gap: Greek word(s)] . vt abesse non possit, quin eas ipsas ipse Amor et Gratiae tibi dictarint, aut certe scribenti calamum omni suo melle et plusquam quinta parte nectaris sui non tinxerint leuiter, sed imbuerint penitus, et charram ipsam aspergine et [gap: Greek word(s)] vnguentorum suorum coelestium permadefecerint. Beadi me, Persi, beasti: cuius hoc tam diuino affatu, velut afflatu rapi mihi visus sum extra me, ponique in ipso Deorum concilio, et illis interesse gaudiis,
page 281, image: s281quae de limpidissimo aeternae Voluptatis fonte dimanant. Sed supra epistolae modum verba sunt, quibus habitum animi mei exprimam: res autem ipsa plane supra ingenii mei captum, vt nec verba, quibus exprimam, inueniam: nisi tamen qua digne exprimatur oratio, inueniri nec ab alio quoquam vllo potest. Hoc itero saltem: beatum me. cui tales obuenerint literae! quarum si similes saepius obueniant, beatitudini eorum, quos ferunt immortales, nihil inuidebo. Tu vide, ne in limine iam nouae [gap: Greek word(s)] constitutum a te, destituas posthac Acidalium tuum, sed porro frequenti scriptione promoueas in illa in teriora adyta, ad quam sane aspirare, imo quam sperare me facis vltronea iam nunc operae tuae pollicitatio ne. Perge vt coepisti, perfice quod incepisti. Et audi hic [orig: hîc] quoque tuam ipsius vocem, quam retorqueo tibi, [gap: Greek word(s)] . Qua quo me vocas, sequar alacriter deinceps, et secutus vltro iam sum: neque commisi, vt intra comperendinationem fides promissi mei staret. Quid hoc igitur? inquies. exhibe, quidquid est. Quidquid est, exhibere nondum queo: sed ne magnum tu quidquam aut egregium exspectaueris. quod video te facere, magna vtriusque nostrum fraude. Nec enim ego conceptae spei satisfecero, vt te frustrari necesse sit: et ipse, cum minus satisfecero, frustrabor omnino et excidam mei existimatione. Vtrumque ne vtrique contingat, minue quaeso exspectationem mearum lucubrationum. At tu cur accendisti tantopere magnificis tuis dictis? inquies. Non ego de me magnifice: sed
page 282, image: s282modeste dicta nimis tu ampliter interpretatus es, et eo trahis simplicem meum et fortassis improuidum sermonem, quo nunquam pertigerit curta supellex nostra: cuius in structum agere sane laboro quotidie, sed non eo successu, vt dimidum implere spere modi a vobis designati. Castigate auaritiam spei vestrae, et contracto quod ille ait, immodici fine Cupidinis, id a me flagitate solum, quod bona fide et ad ipsam diem potero repraesentare. Nunc in antecessum etiam volui aliquid soluere: quod ad typographum nisi pridem, et absolutum iri consido, vt proximis istis nundinis Francoforti publicitus appareat. Ita non indidem mihi pro mittitur et literis et pagellis aliquot prioribus in specimen inchoati operis transmissis. Ne te suspendam diutius. Animaduersiones sunt in Q. Curtium: de quibus vt edendis primo loco statuerem subito consilium natum fuit, cum alia potiora mihi destinassem. Verum ita res et tempus tulit, cui non potui reluctari. Cum absolutum libellum recepero, velim ad vos ist hic amicos exemplaria mittere, si occasio se offerat Germani alicuius Italiam adcuntis, qui perferendi officium praestet. Nam alia ratione non videor in ista locorum intercapedine et nuntiorum importunitate posse: qua si nec ipsa possim, vos tamen facillime vel apud vos habebitis in Meieti taberna, vel ab eo dem non difficilius Patauio petetis: si modo tanti vobis erit, vt petendum aliunde, vel apud vos repertum etiam sumtu aliquantillo dignandum censeatis. Sed non omittis scio, quin quocunque modo vobis concilietis. Vbi videritis, iudicia vestra
page 283, image: s283perscribetis: quat tamen amore ne nimium diluite, sed meram rigidamque censuram aequitate sola temperate. Nihil ibi, scio, inuenietis, quod exspectationem vestram sustineat: tamen conatum aliquem videbitis et, nisi me fallo, non omnia improbabitis. Ad Plautum nunc veni: sed in eo lenteprogredior, labore saepe fractus, non numquam et valetudine tardatus. Haec si firma satis esset, ad Auctumnum Diuinationes Plautinas darem facilius, quas excludere iam quidem temporis etiam angustia videtur. Quod de his et aliis erit, non patiar vos quia sic vultis, et tanti meas nugas facitis, ignorare. Vos non inquam, Illustrem Virum Camillum Palaeottum et mei amantes istic alios, sed hunc praecipue, praecipuum inter omnes adiungens: cui tu, vt fecisse factumque scribis, omnia de me, quae relatu digna, communicabis. Eidem nunc de salute per te nuntiata gratias immortales per te vicissim ago, simul de memoria mei et beneuolentia, quam retinere vtramque illibatam ais, et perpetuam mihi spondes. Vtinam et dignus sim amore tanti Viri, et gratum aliquando me ostendere certa significatione possim! Nihil in votis aut magis habeo: quod idem in spe quoque est apud me nonpulla quidem, sed adhuc tenui valde et infirma, Non tamen ita viuam et moriar ingratus, quin quocunque monumento tester ei voluntatem saltem meam: qua, credo, satisfaciam in parte, qui in solidum ipsa re non quibo; non, si omnia faciam, et me satagendo vel conficiam. Nimis onerauit me coram pondere suorum meritorum; quae adauget etiam nunc absenti, tam humana et comi adredeum dum inui tatione. Men
page 284, image: s284redire vult? qua caussa? non opinor alia [orig: aliâ], nisi vt beneficia plura in me conferat, et magis obstringat sibi iam ante deuinctissimum tot nominibus, vt nouis non videatur futurus locus. quanquam qui [orig: quî] non sit futurus? ego si modum non video, non ille nesciet; cui quod volet, neque difficile fuerit et quidquid poterit, volet. Nec ego sane me illi, aut vobis etiam aliis negem: quorum desiderio vehementi me tangi profiteor, et aegre, si quid mihi creditis, Italia ipsa careo, ad Germaniam meam fere fastidiens: cuius si conditionem hanc praescissem, a vobis nihil me abstraxisset, non meorum cura, non aliae res aut rationes vllae, quas etsi non contemnendas mihi posthabuissem, tamen vel vni occasioni illi quam sub abitum mihi satis honorificam offerebatis. Sed eiusmodi consilia sunt hominum, caeca nempe caecutientium, nec praesentia perspicientium satis, nec recte prospicientium futura. Damnare, quae placuerint, licet; non quae damnes iam, mutare. Mutem ego tamen non difficulter, si quid melius videam, quod debeam praeferre statui huic praesenti. Verum quid haec ad vos? et quidem tam prolixe? Ad Palaeortum vt redeam, narrabis illi vicissim, quam grata mente ipsius omnia agnoscam, et salutem denuo plenam cultus et obseruantiae, qua maxima [orig: maximâ] reuerentia poteris offeres a deuotissimo hoc cliente. Quod idem facies, optimis duobus Antoniis, quibus, vt sic dicam, nihil [gap: Greek word(s)] , vel potius [gap: Greek word(s)] , Giganti apud vos, et fratri quem Romae etiam esse puto. Huius [gap: Greek word(s)] auidissime expetitam nondum sum tamen nactus:
page 285, image: s285a te breui nunc spero, qui missurum te recepisti. Versionem eius latinam tecum opto: nec tamen aliquem hic video, cui recte demandetur. Sed quaeram diligenter, ac inueniam, vt confido. Si nie aptum sentiam, vel ipse susceperim hanc prouinciam: quod spondere tamen nequeo. Dignissimum omnino libri argumentum est, et frater hoc ita tractauerit, vt dignissimus etiam liber ipse sit, qui legatur a pluribus et intelligatur. In typographo quaerendo laborem nullum ceperim: facile reperero, imo promtum iam nunc habeam, si res ipsa sit parata. De Encomiis Villae Illustris Palaeotti nostri nihil scribis, edita sint, nec ne. Quaeso in proximum ne obliuiscare. Eius gencris hic libellus nuper editus est, quem si mittere possim, gratum credo fore Dn. Palaeotto. Varia et auctorum plurium Carmina sunt in Hortum medici cuiusdam nostratis. inibi quaedam et mea: praeter alia Ianus Quadrifons, custos ipsius hor ti, ad exemplum fere Vertunni Lipsiani. Cum habuero, qui vobis ferat, et haec et in Curtium nostra dabo. Cetera quae apud vos edita memoras, grata: proquo indicio gratias etiam summas ago, simul orans, vt porro nihil eiusmodi me celes. Tuorum autem quando aliquid proferes? Obsecro, matura: quod de lingua Italica illustranda concepisti, maxime. Lipsius hoc Vere Crucem nobis dat, vt ait: mox daturus historicam Facem. A Scaligero etiam denuo post longum silentium aliquid exspectamus, post quam in otium nunc e turbis venit ad Batauos, vbi Lipsio successit, qui Louanii agit in alterum annum:
page 286, image: s286Resaluta, quaeso, diligenter et humaniter Angelum Pannonium, quem iure redamo tam mei tenaciter amantem. Bucretius noster tibi salutem amicissimam, itemque fratri nuntiat: sed et vtrique amicus hic noster, doctissimus Iuuenis, Ioannes Ferschius: qui nobiscum te orat de Homero tuo nouantiquo gratiam hanc facias, et versus aliquam multos inde (velim initium ipsum) descriptos ad nos mittas, simul tuum aliorumque de toto opere iudicium aperias, quod linguae idioma cuius aeui scriptum, quem auctorem censeatis. Plures sunt, ad quos eius libri memini: quibus omnibus gratissimum facies, si quod rogo parieris a te impetrari. Et patieris, scio: qui contra nihil a nobis posces, quod denegaturi simus. Quin rogo, si quid possumus hic tua caussa, iubeas audacter, et imponas omnia mihi praecipue; cui profecto quod de te tu mihi scribis, nihil poteris facere gratius, quam si opera [orig: operâ] mea [orig: meâ] quantumuis tenui quacumque in re tua aut tuorum vti pro tuo iure non parcas, ac vel abuti non reuerearis. Optime vale, mi optime Persi, tuumque me totum habe, qui tuum esse perpetuo me volo, te meum et esse gaudeo, et constantissime fore, spero. Vratisl. VI. Kal. April. CIC IC XCIV.
EPISTOLA LXXXVIII. ALEXANDRO HAKE.
QVas denuo misisti, recte accepimus etiam:
page 287, image: s287neque responsum differemus. Viuere te primum et valere gauisi sumus: ac scilicet idem te facturum, vbi de nobis idem intellexeris. Ita est enim: salui omnes sumus, et si languidus ego, cuius nunquam valetudo satis firma. Italiae coelo imputabam ante nescio nunc, an eius merito. Nam Germanicus aer non mutat vitium, quod internum igitur cogor suspicari. Sed de me quidquid est atque erit; sit, quod DEO illi placet. Fratres tui bene prorsus habent, quorum minores duo sunt etiam apud nos. Othonem, vti fore dixeram nuper, ante dies plusculos mater reuocauit. Ac iam domi sine dubio est, mansurus illic, vt opinor, haud diu. Nescio quid occasionis repente sibi natum, aiebat mater, qua vellet ad eius rationes vti. Rem diferte mihi non explicauit. Quod iubebat, feci, et remisi per ciuem Francofortensem, cui negotium ipsa praesens dederat. Commodum enim ad nundinas illuc profecta in hominem inciderat, qui huc negotiatum abiens amicam in eo vehendo secum operam dedit. De reliquis vestris rebus nihil est nunc, quod vel ego sciam, vel te scire intersit: nisi si de Epitaphio quid fiat tandem requiris. Conficitur hic, vt erat a nobis institutum: iamque remissis a matre Inscriptionibus et approbatis perficietur intra paucas septimanas. Latina fere iam omnia incisa: Germanica restant, quae pauciora. Exempla vtrorumque puto me tibi descripta misisse. Conchae in potestate matris sunt, quas videndi gratia missas retinuit, et Berlini mauult, contra quam tu volueras, curari. Tuas vero proprie res, vt tu
page 288, image: s288nunc constituis? an nihil etiam de iis statuisti? Videris adhuc dubitare: quanquam forte tempus erat certum aliquid decernendi. Nos quod iterum consulis: an aliud sentire putas, quam quod nuper ad te scripsimus? Certi sane neque tum quidquam afferebamus: sed neque nunc possumus, etsi maxime velimus. A te res tota pendet: quem non modo finem spectare oportet, cur Italiam adieris, incolueris: sedet rationem cogitare vitae deinceps totius, quam inire qualem tandem velis, aetas iam nunc admonet mature prouidere. Si nondum satisfecisti tibi in eo, cuius caussa domo abes: at vide, quam diu abesse possis, vt aliquando tibi satisfacias. In Italia quidem quod addiscas semper erit: an haerere tu potes autem vsque dum Italiam ediscas? Ita putare illius commoda debes, vt incommoda nec alia interim, siue tua siue tuorum negligas. At illa tamen reuera [orig: reuerâ] potiora, prae quibus haec videantur minoris aestimanda. Sane ita: verum quid mater? quid alii tui contra? Voluntas horum valere debet etiam, etsi non praeualere. Quin illi reditum vrgeant, non dubium est: parere tu velis, an debeas magis, incertum. Et cur quid animi aut voti saltem haberes, vel leuiter non indicasti? Miramur ne id quidem scripsisse te, Neapoli manere porro malis, an alio remigrare. Sed nec de studiorum ratione quidquam nunc scimus, eorum dico studiorum, quae in literis simul ponis. Nam equestria recte satis habere te putamus. Illa autem vt illo siue duce siue comite nouo, iam non
page 289, image: s289nouo processerunt hactenus? an profectum sic sentis aliquem, et deinceps speras? Is quantus iam sit, quantus futurus videatur, accurata tibi tecum subducenda ratio est: et exinde moderandum praecipue consilium mansionis an abitionis. Vides a te, vt dixi, orania pendere: neque miraberis, si tam multarum nos conditionum ignari, nihil de summa rei possumus definire. Nam in vniuersum statui non posse scis, nisi probe intellectis singulis et perpensis. Consilium igitur non tam ab aliis, quam a te ipso pete: qui cum omnia recte deliberaueris, et statueris, in eandem sententiam abituros fuisse nos cense, in quam tu cunque tecum ipse descenderis. Neque tamen non coniicis iam nunc, vel ex his ambiguis nostris, quid potius faciendum non sentiamus quidem, sed opinemur. Opinio enim relicta nobis, quae fieri potest ex verisimili rerum aestimatione: non iudicium, quod exactam notitiam requirit. Caselius noster hac quoque de re scripserit ad te ex auunculi sententia, qui se scripsisse proxime significauit. Is iam conualuit omnino: tamen in vno haeret, quod non expressit. Etiam auunculi salus iam in tuto: quod libenter audiui nuper ex affini tuo Friderico Otterstetre, cum hac in Vngariam militatum ipse quoque cum familia et apparatu sane magno transiret. Et erant cum eo nobiles alii quoque Marchici duo, quarum nomina mihi exciderunt. Omnino multi se commouent e patria nostra, vt ex tota vndecunque Germania: quae misera sperat, quia fauisse fortuna hactenus visa est, vindicare
page 290, image: s290se tandem a perpetuo suo hoste. Nona huius generis ad vos pleraque perferri credo: neque mihi nunc vacat iis operam scribendo dare. Ac finem plane faciam, vbi te cura [orig: curâ] liberauero, qua nimia torqueris in re nimis leui. De libellis satagis, quos voluerim Bononiae mihi emi. Non adeo illis carere sane, vt putas nequeo: tamen gratos habeam, si habere possim. Speraui per te: sed frustra. in quo magis doleo, sumtum inanem fecisse te, quam me non consecutum quod optabam. Nolo autem te deinceps vel sumtum impendere in emendos, vel laborem in quaerendos illos, quos quidem gratis a Persio nostro nunc sperem. Promisit enim eos mihi literis, quas bis primum diebus accepi, scriptas ante menses complutes Et erant, alter Antonii eius fratris de Calidae potu, lingua [orig: linguâ] Italica [orig: Italicâ]; alter, Encomia Villae Argentinae Camilli Palaeotti, Italica [orig: Italicâ] mistim et Lacina [orig: Lacinâ]: quos nisi mittat ipse prius, te velim in reditu, si tamen Dononia [orig: Dononiâ] transibis ab eo petere, tecumque mihi ferre. Nam ad nos quidem huc veniens omnino; visurus non vrbem modo, sed et fratres, sed et nos ipsos, tui cupidissimos, et certa spe aduentus tui iam nunc erectos. Aliud nihil imponere ausim tibi, quamquam tu deposcis: imo quia sic deposcis. vnum ausim etiam: sed timide nihilominus et verecunde, quia sine impensa aliqua non confiet. Pudet profecto grauem vlterius esse tibi vel minimo sumtu, cui iam ante molestus fuerim nimio: sed tua comitas pudorem meum vincit, et fidemter vel
page 291, image: s291maiora petere iubet, quiduis impetraturum. Hoc tamen magnum sane non est, sed neque paruum. nisi si tibi patuum videbitur, quod eo mihi maius erit, quo tibi minus fuerit. Sed aperte iam sine ambagibus dicam. Prodendum enim tandem est, quod diu obuoluo. Liber est quarti forma [orig: formâ], Fragmenta Ennii, veteris Poetae, collecta et explicata a Colum na nobili aut Duce quodam Neapolitano, cusus etiam Neapoli, et ibidem mihi visus olim cum vna essemus. Hunc. si Neapoli adhuc es, obsecro te inquire diligenter, et emtum fer vna tecum simul, vbi rediens ex Italia ad nos deflectes. Magno me beneficio affeceris, et cumulum valde auxeris reliquorum onmium priorum. De pretio coram ita tum agemus, vt cum foenore tibi satisfiat vtro tu voles, siue nummorum praesentium, siue verborum: nisi neutro tu forte voles, nec ego minus tamen altero cum gratiis plurimis debebo. Vale, nobilissimemi Alexander, et me ama; cumque de rebus tuis statueris, id mox, quod statueris; simul si quid aliud ante reditum hic [orig: hîc] aut alibi curari voles, indica, manda.
EPISTOLA XIC. REVERENDISSIMO, ET ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO ANDREAE, EPISCOPO VRATISLAVIENSI, SVPREMO SILESIARVM PRAEFECTO CAESAREO.
QVi libellum nuper Animaduersionum in
page 292, image: s292Q. Curtium Reuerem dissimae Celsitudini Vestrae humiliter dedicatum exhibuerat, idem ab eadem nunc clementissime benignissimeque missas ad me literas cum munere vero Principali mihi tradidit: quorum et hoc et illas cum debita reuerentia accepi. Legi autem et vidi vtrumque cum religioso quodam animi horrore, miratus ac veneratus in altero quidem munificentiam singularem, quae Reuerendissimae Celsitudini Vestrae magis conuenit, quam vel in me tam tenuem, vel pro opusculo tam exiguo; in alteris autem etiam inexspectatam Reuerendissimae Celsitudinis Vestrae erga me indignum gratiam, cum ipsasuo nomine sit ad me scribere dignata. Atque ego igitur cum multis nominibus summas Reuerendissimae Celsitudini Vestrae gratias debeo, quas et habeo apud animum meum et habebo sempiternas, tum his praecipue verbis quam postum subiectissimis ago nomine triplici; primo, quod libellum istum, etsi vilem, non indignum tamen iudicauerit, quem oblatum non sperneret, sed clementissime vna cum auctore in patrocinium reciperet, et cultum inde meum benignissime agnosceret: deinde, quod eundem non pro sui meriti tenuitate, verum pro fortunae Principalis amplitudine et digna fastigio tali liberalitate voluerit aureo quidem torque remunerari, qui mihi in thesauri loco perpetuum erit istius gratiae monumentum, aestimatus a me non minus ex ipsa [orig: ipsâ] illa [orig: illâ] gratia et fauore, quam ex suo ipsius iplendore: denique quod peculiaribus insuper literis et tam clementibus
page 293, image: s293tamque honorificis ornare me placuerit, vnde et affectum me singulari prorsus honore sentio, et exuberantis gratis magnitudinem agnosco: quibus vt adhuc minime dignutn me fateor, ita vt in posterum praestare me dignum possim, oro Reuerendissimam Celsitudinem Vestram animo subiectissimo deuotissimoque, vt hanc coeptam in megratiam ac benignitatem conseruare deinceps, et exilia ista in bonis literis studia mea, a quibus et si nihil exspectari non modo magnum, sed nec mediocre potest, tamen vt ad frugem quamcunque perueniant, ad quam maioribus adminiculis destituta nec aspirare audent, et si peruenient aliquando, laudi et gloriae immortalis nominis Reuerendissimae Celsitudinis Vestrae seruient, sibi commendata clementer habere non dedignetur. Id quod futurum fauor ille vetus in omnes eruditos plurimis maximisque beneficiis iam olim testatus, et noua haec erga me quoque clementissime ac munificentissime declarata gratia mihi spondet. DEVS ille Principum Princeps, Reuerendissimam Celsitudinem Vestram bono et salati Reipublicae diutissime incolumem conseruet. Vratislauia [orig: Vratislauiâ] XX Iunii. CIC IC XCIV.
page 294, image: s294
EPISTOLA XC. IOAN. MATTHAEO WACKERO.
NOn miraberis, aut indignaberis ad aliquot dies responsum me distulisse, si caussas scias molestissimae mihi morae. Trepidus et dubius haesi, quem nam in modum esset rescribendum, quod formularum aulicarum minime sum gnarus Neque consilium a quibus petii. promte suggesserunt: et eorum copia non fuit, quorum vti potissimum volebam ac dehebam. In hunc enim diem non datum mihi vel videre nobilissimum Dominum Rhedigerum nostrum, quem tu mihi relaturum quaedam aiebas, de hoc opinor etiam negorio, quod tibi persequi in literis otium aut alioqui commodum non fuisset. Hunc audire, quando te non Jicuit, vtinam licuisset: etsi in illo te quidem prorsus audiissem. Nunc absente illo et tricantibus aliis non morari tamen ausus sum diuti us et conscripsi vt vides aliquid, in quo, quantum potui et sciui, accommo daui ipse me ad ingenium aulae, a qua nescio quomodo meum in vmbra studiorum educti hominis abhorret. Id quidquid est, tibi mitro iudicandum: ac si probabis, offerendum. Gratias egi Principi, quas animo concepi maximas, sed verbis non
page 295, image: s295aeque fortassis expressas. Vt exprimerem tamen laboraui: atque id ad praescriptum tuum, ne Lipsios hic [orig: hîc] nostros imitarer. Hoc eoim solum diserte monuisti: in quo et non satis feci, nec reliqua videbuntur apta, remittes, et vbi, quid motari velis, indicabis. Ac vide, quam hoc audactet, vt nec tui, nec mei satis memor. Ignosces necessitati meae, quando neminem habeo ad quem confugiam rectius. Etiam illud condouabis, quod delicias nullas facio ambiciosiore tui compellatione, sed ita tecum loquor atque ago omnia, tamquam cum amico, familiariter: interim et te tamen et me cogitans, tui reuerens, tui obseruans, tanto prolixius animo, quanto parcius verbis. Et scio non magnopere ista talia desideras priuatim, quae in publicum splendorem sunt maxime comparata. Meam quidem rusticitatem feres, nec ex ea cultum meum aduersun me metieris. Ego te, Wackere, noui: noui merita in me tua nec ignoro, quid vobis debeatur: sed id interiore animi sensu psoluere malo, quam externa verborum, inani saepe pompa. Semel hoc apud te praefandum et excusandum mihi fuit quod si non displicuisse intelligam, verecundie meae magnum onus detrahes, et timore me liberabis offensiunculae nonnullius. lam vt eo redeam, vnde abii: offeres, si ita videbitur, et cum videbitur, munificentissimo Principi qualem hanc cunque scriptionem: et ipse meas gratias adituubis, quas in eadem re tibi quoque non paruas debeo vt tam egregii nuneris conciliatori. Sic enim sentio, tua opera hoc mihi maxime prouenisse:
page 296, image: s296voloque credas, ita me sentire: quod si credes, gratias etiam pro merito haberi tibi non dubitabis. Nam agendis etiam vberius hic [orig: hîc] equidem supersedebo, ne literae istae supra modum, quem ferunt occupationes tuae, crescant. Munus ipsum splendidius quam pro nostra conditione: et vere condignum, vt ille inquit, qualis est qui dedit, non cui datum, certe non pro mo datum. Nam libellus noster non merebatur: in quo quae desiderasse Principem, et tibi non placere scribis, vtinam mutata omnia essent! Ac mutari potuissent in tempore pleraque, si tuum nobis consilium longiuscule tum absentis et cum honore ac dignitate maxima tua peregrinantis haud desuisset. Iam illos audiui, et secutus sum, quorum tempora ista ferebant opportunitaten. Ii peccatum meum subleuabunt in parte: neque tamen in maxima culpa me ipsum esse nego. Nam a me, qui [orig: quî] amoliar quod grauissimum est, aspersa tot leuia et inepta pauculis, si tamen aliquibus, bonis? Omnino me damno: sed frustra, post quam emendare non licet. Ac quid a nobis in posterum exspectari possit, hinc adeo vides: ne vos nimium mihi tribuati, et Lipsio, si Diis placet, supparem Acidalium faciatis: quod sine rubore et pudore in tam honorifica Principis Epistola non legi. Quid? an persuaderi mihi huius aliquid de me opinionis posse censuistis? atque id egistis? O me, quem dicam nescio, si leuissima talis vel cogitationis aura affler! Descendo in me, et serio: neque vanum quidquam
page 297, image: s297vllius in me patior tumidioris aestimationis Atque is videri vobis volo: qui potius, quem esse velletis aliquando me, sic tacite ostendistis. Interpreari ita lubet: sed nec hoc in me agnosco, quod spem vobis facere possit illius voti. Nimis infra hanc exspectationem iaceo: nec assurgam vnquam istis ingenii viriculis, quas vos Lipsiano modulo non veremini metiri. Caloni sambucam aptatis: et ex culice vultis Elephantum. Obsecro, ne onerate me veliudi ciis eiusmodi vel desi deriis, quorum neutris respondebo millesima parte: cumque non respondero, vos simul afficiam aliqua nota, qui tantum imprudentius de me videbimini praesum psisse. Id cauete, meque eum exspectate, quem possum exhibere: vix autem potero alium, vel baud multo maiorem, quam qui iam sum notus. Indies enim despero de me ipse magis: et quo longius progredior, eo non modo profecisse, sed et proficere minus animaduerto. Fateor ingenue, nec pudet me detegere prorsus, vt magis infringam spem de me conceptam, quam video non sustenturiim. Tamen quod in nobis est, fiet sedulo, nec ipse deero mihi, si, quae adhuc desunt, adsint. In te spem habeo sancte ma ximam repositam progressuum meorum, quos petes vnus, si quantum potes vis, et vis autem serio, plurimum adiuuare. Sed de hisce meis non est nunc locus agere tecum pluribus, quae praesentium sermonem desiderant paullo familiariorem. Eius occasionem neglectam mihi nuper ex animp doleo, cum Nobiliss Domini Rhedinger et Engelhartus ad te viserunt: sed neglectam
page 298, image: s298non mea culpa, cui nihil de illorum constit profectione. Scissem ego enim, non sine me venissent, et comitem eis me vel inuitis ingessissem. Nunc ita euenit, vt non prius adsuturos tibi quam adesse imo adfuisse cognocerem. Nec ipsos tamen accuso, sed me excuso: quamquam Engelbartum profecto non omni apud me noxia libero qui stipulatus ante a me fidem vna eundi, quandocunque ad te ipse, deseruit vltro nunc vadimonium hoc et inscienti se mihi subterduxit. Nec inulcus adeo feret tantum crimen. Nam im prouisus aliquando ipsum in Corascanio suo opprimam, et poenas in aliquot dies sumam hospitio bene suntuoso. Apud Dn. Rhedigerum non dum etiam fui, saepius inuitatus: et morantur me non nisi comites, cum quibus venire me voluit, nec absque illis audeo, non ne ipsum, sed hos offendam. Ad te si quid mihi credis, animus saepissime suit excurrendi: cum semper ea cogitatio me retinuit, aut non domi futurum te, aut mihi per negotia publica non vacaturum. Itaque dum intempestiuus esse metuo, tardus interim fio Sed in integro sunt omnia per aestatem hanc etiam et auctumnum, neque Nyssenae Musae veltrae longius aduentum meum desiderabunt quas equidem salutare magis vltro ego cupio, quam ipsae me exspectant. Mihi causa enim iis fruendi, et certus inde fructus: ipsis ex me nihil vsus, et si quid requirunt, vereor vt votum earum impleam, nonille quidem plane quem absentem nunc forte sibi fingunt. M [gap: Greek word(s)] tinum praecipue saliuam mihi mouet. quod instructissimum esse cum sciam, quid dubites, cumper
page 299, image: s299teliceat: aui dissimum imminere ei hunc helluonem: Equidem bibliothecam tanto desidero impensius, quanto agrius hic omni fere careo. Nec enim haheo ipse, nec aliorum mihi patent, e quibus tamen importunirate mea extorqueo interdum aliquid, cum vix aliquo studiorum meorum fructu. Et vide, quid proficere possim, instrumentis istis doctrinae tam misere destitutus. In Plauto me nunc oblecto, cui dicebam coram manum admoturum. Res difficilis est et lenta, taediosa etiam interdum nimis, cum eadem fere vitia toties occurrunt, verbis quidem iisdem sine lectoris vlla voluptate indicanda, describenda i, rescribenda. Sed ingressus iam sum, et aliquo progressus, nec mutare possum modum, aut filum retexere institutae scriptionis. Hunc laborem solor et condio mihi poeticis aliquando lusibus: e quibus, si videre lubet, mittto hic excusum in Nuptias Funcianas, missurus et in Melissianas, si tempus supererit describendi, aut praesenti olim ostensurus: quod non longe erit, quando te quidem propediem hic futurum rumor ait. Epithalamium autem aliud breui meditandum erit mihi Fersioque nostro in contubernalis nouitios amores. Is nicontubernii ta ndiuturni in hie mem istam nuntium mihi iam remisit, ac suas sibi res habere velle dixit. Hoc me conquesturum apud te minatus ei sum: nec hilum mouetur tamen. Salutant vterque te obseruantissime: Fersius hoc amplius nuntiat, in paucis diebus ipsum ad te de rebus suis vlteriuscule scripturum. De Clariss. Lipsio indicium nuper Ortelius Monauio nostro fecit, venisse Antwerpiam
page 300, image: s300cum Militia sua Romana, quam typographo dederit excudendam. Gauisus sum, vt audiui, nec continere potui me, quin idem, si minus nouisses etiam, tibi communicarem. Sed iam modus tandem huic Epistolae imponatur: cuius liberiorem garritum oro te placere tibi patiaris. Et ne exspecta, vt excusem: quod si tentem, largius idem peccatum sim peccaturus. Etenim ex longis longiores literae fiant. Neque de negotio responsionis ad Principem itero: quod tu pro et prudentia et arbitrio tuo rectissime curabis. Denique nec me prolixius aut ambitiosius ad finem commendabo tibi, cuius patrocinium ita iam experior, vt esse commendatissimum ante credam. Id superest, vt tantum meum columen incolume diu precer: quod Dii mihi vos seruate, et dignitatibus auctum iam magnas, et merito suo, cumulate porro maximis, vt exemplum illustre prodatis huic seculo conspirantis in vnum Virtutis et Honoris. Vratislauia [orig: Vratislauiâ]. XII. Kal. Iul. CIC ICXCIV.
EPISTOLA XCI. ANTONIO RICCOBONO.
COmmodum, Cl. Riccobone, literas ad me tuas accepi: quo ego die publice te cogitabam compellare: atque etiam compellabam.
page 301, image: s301
Quod quid rei sit, videbis, cum libellum nostrum videbis Plautinarum Diuinationum ad te directum. Etenim iam nunc scias licet, et in Plautum edere me diu pressas nostras commentationes, et earum partem inscriptam inter alios etiam tibi, non plane primo quidem, quod res non tulit, sed nec postremo, quod nefas fuit, loco. Atque hinc ordior hanc Epistolam, non vt ad te iactem aut iam nunc impurem tibi officium ac studium istud in te meum, quod tu tibi debitum a me placere patieris: sed quia mirifice me affecit inopinatus iste casus acceptarum a te literarum eo plane temporis articulo, quo ipse literas ad te muginarer; et quia ipsae tuae me affecerunt maxima voluptate, quam continere non potui quin statim initio tibi proderem, et gracissimas illas iucundissimasque mihi fuisse testarer. de quibus et gratias porro ago immortales. Amas, video, et aestimas me simul: vtrumque pro benignitate tua, sed alterum merito saltem meo. Nam amorem quidem tuum promereri possum ohseruantia tui, non et iudicium tam honorificum tenui hoc ingenio et eruditione: de qua censebis tamen diligentius ex meis post hac scriptis, et iam censueris ex Animaduer sionibus in Q. Curtium, quas editas proximo Vere per hanc aestatem non dubium est te vidisse. Atque exspecto, cum tibi respondere commodum erit, quid de istis iudicaris: id quod te nuper etiam, libere candideque faceres oraui: aimque et hic oro, vt de Plautinis non minus facias, quamprimum erunt publicatae.
page 302, image: s302De tuis cum quid nouum protuleris, vicissim habebis hominum nostratium non tam censuras, quam laudes: siquidem non nisi laudare possumus, quae tu censura ipsius tua perpoliuisti. Salus ab Excellentissimo Viro Dn. Maslaria mihi Bueretioque gratissima: quam a nobis eidem reddere cumulatam gratia tuae humanitatis et Suadae plusquam Articae non recusabis. Sum ego et illius in me beneficiorum maximorum memor: atque vt esse me videar, etiam ipsius nomini Comoediam e Plautinis vnam destinaui. Valete optimi, doctissimi, et nostri amantissimi. Viri: quos vterque gratissimis animis colimus et obseruamus. Kal. VII br.
EPISTOLA XCII. ASCANIO PERSIO.
HVmanissimae responsioni tuae responderam vicissim statim, vt primum eam recepissem. Sed istae literae meae nescio si tibi adhuc reddicae aut curarae, quas omnino perditas magis quotidie magisque metuo; quia nullum a tanto mihi tempore indicium isthinc vel a Clariss. Pinello, cui miseram fasciculum totum. Itaque nunc per meliorem Francofurtici mercatus occasionem itero scriptionem ad omnes, ne cuiquam videar officio meo defuisse. Non tamen licet mihi nunc eadem ista repetere omnia, quae tum vberrime scripseram: et ad te potissimum
page 303, image: s303effuderam prolixitatem meam, e qua multa tu ac illustris Palaeottus hausissetis omni de rerum mearum ratione. Nunc capita nec ipsa persequi vniuersa possum: neque tamen committam vt nihil hinc sciatis, praeter quam antea a me responsum esse, quod vnum tamen vt sciatis his praecipue literis ago. Quid audire vultis autem porissimum? De studiis, opinor, meis; et ecquid eorum protulerim, quae magnifica pollicitatione moliri me primis literis significaram. Ego vero, sed nihil magnum: vti neque magnifice de me promisi, sed vos tam benigne estis inter pretati, quod dixeram, vt magnificentissime dictum videretur. Interpretamini posthac modestius mea verba, et exspectationem mei castigate: quod nuper egi pluribus, et qualis videri vobis vellem, quique essem, si minus praesentem me nouissetis, ostendi. Sed quod vtcunque promiseram, solui iam in parte, et sum in eo quotidie vt soluam magis. Etenim in Q. Curtium Animaduersiones nostras, quas proximis literis spondebam, iam ipsi videritis editas: quarum exemplar ad vos mittere nullum potui, cum maxime vellem, in tanto scilicet interuallo. Videritis tamen vos, vt dico, quia facile fuit impetrare, si voluistis, a vestratibus bibliopolis. Ac si vidistis expecto quid iudicetis Iudicare autem cauete nimis amice, nevos meque fallatis. Amorem deponite, vt verum facilius videatis: quod visum libere mox iudicate. Cum de hoc accepero, interim aliud vobis curauero, in quo item Censores agatis. Etenim in manibus habeo nunc, quas diu minatus sum, Plau tinas Diuinationes: earumque 1. aximam partem
page 304, image: s304absolutam cum his literis vna Francofurtum mitto, vt dum reliquam pertexo et submitto, excudantur ista per hiemem, et omnia simul in pablico appareant ad Nundinas Vernas. Dicam vero tibi planius aliquid, sed in aurem. Singulas Comoedias singulis inscripsi, quomodo feceram et in Curtio, sed Italis nunc praecipue: quorum est primus, aude diuinare, quis? is qui debet, et est meritissimo, Illustris noster Paltaeottus. ab eo sunt alii deinceps, quos nihil attinet memorare, et inter eos tu quoque non postremus, inserui tamen passim et alios alterius gentis doctos Viros, quibus hunc honorem et cultum aeque debeo, etsi alia cuique de caussa. Vi debitis suo tempore: et nihil opus est, ante rescire Dn. Palaeottum: nisi tibi aliter videatur. Ego quidem tum denique malim ab eo rem cognosci, cum rem ipsam praesentem noscet. Sed tu quod voles, facies: et vel tecum hoc tantisper habebis, vel ei, si iam nunc scire gratum putes, communicabis. Vtinam typographus ne moretur, et quod promisit, ad Veristud exhibeat volumen absolutum. Ego anxie id voueo, tanto iam sollicitius, quia indicium vobis feci, ne periclitari fides mea deinceps videatur. Hoc cum prodierit, quid aggrediar inde nondum statui: statuam ex ratione temporum mearumque rerum: quae quales hic sint, rectius ex priori epistola cognouissetis, hinc tantum cognoscite, non esse quales vos optetis mihi. Poenitet Italiam et vos tam subito reliquisse: sed DEVS id tum voluit, et quis scierit quid omnino de
page 305, image: s305me fatum meum moliatur? Ego securus id exspecto, et sortem qualem cunque nunc patienter fero. quam tamen necesse est mutari pro pediem, aut hercle non durabo! Sed ad vos non debeo ista queri. coniunctim enim appello recum hic [orig: hîc] ipsum Dn. Palaeottum: cui seorsim non opus est scribi, cum quae ad te scribuntur communia sciam esse, sed per interpretem te ipsum, vt ornatius et dignius ei tu referas, quae ego ruditer atque inconcinne ad te velut fundo. Praecipue salutem obseruantiae veteris plenam a me dices, etde memoti gratoque meo animo spondebis. Salutabis etiam Dn. Gigantem, Aldrouandum, Taliacotium, Claudinum, Magium, Pannonium, vt quemque poteris per occasionem. neque Dn. fratrem Antonium praeterieris, cui cum scribes, salutationis ex me officium idem scribes. Eius [gap: Greek word(s)] nondum ad nos venit: cum venerit, videbo de Versione: vt proxime disertius aiebam. De libris, qui apud nos pararentur, intellexi libentissime: narra etiam deinceps quid quid eiusmodi erit. Hinc tale nihil magnopere nuntiari potest. Nam Germanica scripta qualia sint maximam partem, scitis. A Lipsio Crucem iam habemus, et vos item, vt credo: breui dabit idem Militiam Romanam, quae pars est Historicae Facis. Scaliger apud Batauos in alterum iam annum agit, ibique nouum opus edidit, Circuli Quadraturam, quam his nundinis Francoforro exspectamus. Alia de aliis non addo: te valere, mi Persi, cum omnibus ibi mei amantibus opto, et feliciter viuere in vestrum, meumque, et publicum adeo
page 306, image: s306decus ac emolumentum. Rescribes quamprimum et quoties opportunum. Proxime de Homero tuo nouantiquo non obliuisceris, cuius aliquot versus descriptos petii nuper. vt iudicent hic [orig: hîc] viri docti de Idiomare, quibus magnam eius sitim feci fortuita aliquando mentione. Mecum illi te orant, vt nos participes eius velis, etiam tuae de eo sententic, aut opinionis.
EPISTOLA XCIII. IOANNI BARVITIO.
QVi diu te colui tacito saltem affectu, publicisque, et inter has literariae rei caussis, priuatim nunc quoque venerari re cogor, et non possum amplius obsetuantiam in te meam celare, quando tuum erga me amorem aperuit mihi Magnificus Io. Matthaeus Wackherus et patronus summus meus, et paene vnicus, nisi ipse id ageret, vt plutes mihi iuxta se concilies: e quibus te quidem iam primum numero, neque adhuc illi debeo conciliatum maiorem aliquem, aut qualem hoc tempore debere malim. Ostendit is mihi, qua est supra ipsam beneuolentiam singulari etiam aduersum me comitate, partem epistolae ad se tuae, qua mei feceras humanissimam mentionem, et promptitudinem declaraueras in negotio nostro nobis gratificandi. Hac visa [orig: visâ], mirum est, quanta fuerim
page 307, image: s307voluptate perfusus: ac dubium quidem vtrumne maiore propter ipsius diligentem mei curam, qua tam sollicire rem ad te quoque iam detulisset, an propter aequissimam facillimamque voluntatem tuam, qua tam benigne meis desideriis vicissim te obtulisses. Gratias vtrique me debere iam tum maximas sensi: quas habeo pariter vobis et hic [orig: hîc] praecipue actas tibi volo, sed ita breuicer et sine verborum alio apparatu: quem etsi e pectore meo gratiarum plenissimo instruere luculentum poteram, et vero gestiebam: non ferunt tuae tamen in grauissimis rebus occupatioiies, quas oratione longiore nefas est interpellari, atque aspernatur etiam animus adhuc tuus, in re quidem imperfecta; ad quam perfectam illas quascunque diflerri malle te quasi nutu mihi quodam videris significare. Pareo, et differo: sed oro simul, vt quamprimum huius voti damner. Equidem non molestius mihi ducam, speratare diu carere quam onus hoc gratiarii, vt sic loquar, debiti sustinote. Quemadmodum autem facilitas vestra cum mea petitione contendere visa est, ita maturationem iam vertram ab exspectatione mea non patiemini relinqui. Atque vt intelligo pariter vtrumque mihi cupere, sic operam aequalem in negotium commune conferetis: quod tu quidem illic [orig: illîc] praesens fortasle magis promouere queas, nec minus ille tamen vel sic absens omni ratione summoque studio adiuuabit. Vale Nobilissime et Amplissime vir, et me tam olim publicis nominibus tibi deditum, hoc priuato etiam benesicio fac plane tuum, quamque coepisti in me tui latentem
page 308, image: s308cultorem eximiam beneuolentiam, eandem porro in manifestum clientem auge et perseuera. Vratislauia [orig: Vratislauiâ]. IV. Kal. IXbr.
EPISTOLA XCIV. IOANNI CASELIO.
DRama vocas nuperam epistolam neam, quam tabellario dederam, expecto quid voces nuperiorem, quam paullo post dedi Clarissimo Frencelio vestro. Et in hac enim quoque fueram idem paene, qui in illa: et in ipsa laetius et felicius argumentum. De Bucretio hic [orig: hîc] agebam, et amoribus eius insperatis, quos incredibiliter et nouo inauditoque prorsus exemplo exercet in suam non iam speratam, sed dictam, pactam, et mox iam ducendam [gap: Greek word(s)] . Imminet enim dictus nuptiarum dies, secundus apud vos proximi Septembris, cui toto vicissim animo ipse imminet, et et iamspe sua gaudia praecipiens, ipso etiam corpore praegestit. Epithalamium Carmen nisi sam mittitis, serum erit postea, nec vsui, cui destinatur. Ego nescio quid ei pangam potissimum in argumento tam copioso et amplo. Sed videbo proximis diebus. nunc enim etiam differo, vsque dum necessitas aliquid extorquebit. Etiam de meis ibidem rebus egeram, breuiter nec satis clare: quod tu tamen intellexeris, et liquido et prolixe. Curae
page 309, image: s309erunt tibi, si ipse ego cordi. Sed adillud [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] noster Cornelius, vt tu pollicebare. Tamen tria verba sui excusandi scripsit, atque illa petasatus et ocreatus, vti scribit. Credam. sed nisi satisfaciet alio modo proxime, nihil deinceps credam. At promittit liberaliter. Igitur bene spero: iamque placari incipio, et quasi detumeo, qui plane iacui hactenus in fermento. De Carmine in Hortum Scholtzianum, tandem fidem meam tu liberasti, quae pendet aliqua tamen etiam parte, dum et Cornelius et alii quidam tui soluant. Ago autem summas tibi grarias, qui meagratia dedisti hoc optimo Viro, summe etiam ipso grato. Namque ita et suo nomine rescribere iussit, vt cum obnoxio animo deferrem vicissim omnia tibi sua studia, quibus vti velles, cum et quomodo res ferret. Alexandrum Haken, nostrum, iter in Melitam suscepisse recte coniicis: at iam rediisse scies, et Patauii rursus haerere, vnde paucos ante dies ad nos scripsit: atque vt opinor ad matrem etiam, quae rediturum breui se sperate significauit hesterno die: nec ad vos omiserit indidem aliquid dare, vt certi item essetis. Ego, si de reditu constituit, hac transiturum spero, vel fratrum caussa: quod tamen et oraui vltro, cum nudius tertius responderem. A Riccobono per te literae mihi mirificae: quibus item fortasse sum [gap: Greek word(s)] repositurus: quando quidem hoc tu nomine iam inuenustos meos iocos censes, et artificem putas egregium talium nugarum. Quod equidem non impune mihi feceris aut dixeris, et verum habebis Drama e Plautinis
page 310, image: s310cum excudentur. vti iam Francofurtum mitto, vt excudantur. In Curtium illa iam videris, adolescentiam meam spirantia, in qua fuerant etiam concepta. Haec in Plautum iuueniliora item erunt: quae propterea cupio quamprimum emissa, vt istiusmodi leuiora faciam missa. Epigrammation iis petieram, sed non vrgeo te, quia sic excusas. Implebit Cornelius et tuas vices, cui hoc memineris imperate. Vale et viue Cl. Caseli; cum quo vtinam loqui de me coram possim! id quod non vouebam tantum, sed et sperabam his diebus per occasionem Horstiani comitatus: verum fuit, qui intercederet, et viae obnuntiaret, cum non de coelo, sed nescio qua de re se diceret seruasse. Tu bene vale cum tuis et feliciter viue:
Me premat, vt vult, quod premit, astrum.
Alterius Epistolae forte fuerunt sequentia, quae, quia huic adiuncta tamen inuenimus, et ipsi adiunximus.
Ad [gap: Greek word(s)] tuum quod me vocas: ego vero eum et libenter vidi et diligenter legi cum aliis, quae proxime miseras: de quibus omnibus habeo condignas gratias: et memini me noninhil in eo annotare. Sed in hunc secessum meum non attuli mecum pagellas istas. casu autem factum est, vt comitem huc adduxerim Calumniam Luciani, malo quidem omine, eoque iam certi cuentus. quando quidem iam nunc iter hoc meum et mansio calumniam est experta. Qua de re nihil queri libet: etsi sunt et alia multa,
page 311, image: s311quae vellem, nisi non essent literarum. In Luciani autem libello quaedam leuicula inter legendum obseruaui, quae si tanti sunt, vt non pigeat te videre, ego quidem non inuidebo. Et en habes hic [orig: hîc] breuiter enotata.
B. 2. V. 12. lacunam vos suspicamini, videturque vobis vocabulum desiderari. At plena oratio pariter et sententia est, si legatis, [gap: Greek word(s)] scilicet [gap: Greek word(s)] . Definitio enim, rei, quae definitur, quasi pictura et imago est.
B 3. f. 2. v. 26. Non puto vestri tantum typographi [gap: Greek word(s)] esse: [gap: Greek word(s)] etc. grauius enim est, quam quod vos corrigere et indicare neglexissetis. Ipsam quippe sententiam petuertit. Atque aut omnia me fallunt, aut [gap: Greek word(s)] est legendum [gap: Greek word(s)] . Res, quae dicitur, hoc euincit.
Ibid. v. 30. inconnexa mihi videtur oratio ab istis porro: [gap: Greek word(s)] . Neque sat scio si corrigendum [gap: Greek word(s)] , ex vocabulis [gap: Greek word(s)] . Proxime quidem ad literas istud: a quibus [gap: Greek word(s)] longiuscule recedat, ipsum forte propius ad sensum accedens.
B. 4. f. 2. v. 25. pulchrum loquendi genus. [gap: Greek word(s)] ab eodem alibi vsurpatum memi i. De Saltat. [gap: Greek word(s)]
C. 1. V. 6 non satis assequor istud [gap: Greek word(s)] neque fido suspicioni esse [gap: Greek word(s)] . Malo, quod non capio, doceri.
Ibid. V. 14. [gap: Greek word(s)] . Potius [gap: Greek word(s)] : pro quo illud alterum non memini vsurpatum.
page 312, image: s312Sensus quidem Tamen vult, non Similiter. Erant et alia, sed his leuissimis etiam leuiora: quae si legis patienter leges, et eo facilius veniam mihi dabis, quod haec substituta tibi pro iis quae in Tabulam vltro flagitaras. Ea quoque alias si non indignissima videbuntur, Epistolae aliia diungam. Nunc valere te cum tuis omnibus iterum, quos ex animo notos ignotosque saluto, et me vestri obseruantissimum amare, alterum iubeo, vt solemus; alterum opto, vt mens est affectus; vtrumque spero, hinc fiducia [orig: fiduciâ] vestri, quibus me inde Dei, cui vos commendo.
EPISTOLA XCV. ALEXANDRO HAKE.
Septembris initio quas dedisti, ad Octobre medium accepimus; ego quide meas tum, quas aeque Bucretio inscripseras, a reditu ex Silesiacaperegrinatione. Commodum enim abfui cum Cl. Monauio cum tuae interim ad sodalem perlatae: quas rediens auide vidi, legiquecum singulari voluptate. Sanum te saluuque nuntiabant. hoc primum gaudebam. deinde alia multa, quae rescire mihi gratum. Vnum dolui, sed ex adjunctis Persii literis, non ipsius adeo tuis. illae enim, quod tu ambigue ponebas, disertim et clare loquebantur, haud recte curatas priores aliquot meas ad Italos amicos,
page 313, image: s313quas cum tuis vna miseram. in qua re illud quidem valde miror, tuae qui [orig: quî] seruari potuerint, et reliquae perire. Sed perierint hae, quas pro perditis plane iamduco. bene, quod ad te saltem illae peruenerunt meliore fide. Atque ex iis vidisti iam, quid in negotio tuo mihi videretur. Exposueram enim clare satis, quantum intelligebam, et id ex initimo meo sensu, prorsus ingenue, vt et natura mea fert, et amicitia nostra poscit. Acceperis tu modo candide: quod non dubito: siquidem te noui, et tibi me notum scio. Neque enim nisi te norim, niuenotum me tibi sciam, possim esse plane certus. Et dubitem enim alias ipse quorsum [gap: Greek word(s)] mea sit accepra: et te dubitate subtimescam, vnde fuerit eadem profecta. Nunc inter nos liquet de alterius mente: multaque sunt argumenta in his tuis candidissimae interpretationis. etsi dictum vnum tuumsane minus perspicio quo tendat. cum de nouo isto tuo iam non nouo meis verbis, agis: et addis obscure, quale vel oporteat esse, vel quale esse velis credi. Ego me quide neutri eorum, quos nominas et nobiscum quasi componis, vnquam praetuli, aut praelatum iam nunc volo. Simus oes in eo pares, in quo tamen amor in te meus primus esse forte mereatur, quod optime consulcum tibi cupimas, in illo non modo facile patiar, sed et optem me vinci, si modum alter et viam consulendi meliorem videat, teneatque et tueam ingressus eiusmodi progressus facias, quos aequales tibi possint inuidere. Quod nec eo dico, quasi perstringere eundem velim, quemnec
page 314, image: s314ante verbulo acriore terigi, nec quod operam vel illius nunc extenuem, vel extollam olim meam. Ipse nobis conscius es, et testis optimus, idemque iudex esse potes officii vtcunque gesti: a me quidem illius non prorsus impleti: quod non voluntate tamen commissum mea scieris, sed per valetudinem saepe, nonnunquam et per alia, que et validos et properantes impedire in instituto cursu multa quotidie solent. Verum nec haec quasi excusandi mei dicta volo, quem tu nullus accusas: neque rursum de tuo profectu secius ego nunc iudico: quo superiora quaedam trahi posse videantur: Sed a te non trahentur, vt confido. Mictamus vero scruposum hunc et tenebrosum locum: et ad planiora clarioraque redeamus. Atque eram ista mehercules omnia vicissim deleturus, nisi tamen intelligi a te vellem, non intelligi a me dubia aliquot illa tua verba: quae non premo amplius; et credo, imo scio, quantumuis ambigua, bono optimoque tamen a te sensu scripta. Viuere autem in iisdem te studiis illic puto, in quibus et quomodo solebas. De reditu iam tuum solius consilium totum est, nec ego iudicium meum quidquam interpono. Mater ad hiemem te tamen exspectabat: a qua nuper mihi literae, sed perbreues, neque nuntiae de priuata aut publica ibi re. De Othone hoc repetebat, quod antea nuntiarat, et ego jam ad te retuleram. domo missum
page 515, image: s315in Brunsuicensem ditionem ad nobilem nescio quem. (nec nomen enim aut familiam expressit.) Itaque vanum tuum de eo votum, vt domi curet, et superuacuum, de illo ipso matrem iam, vt volebas, admoneri. A loachimo nihil nuntii ab eo tempere, quo quod audieram statim tibi narraui. Reliquis sunt in officio hic, et discunt, sed etiamnum lente. Non deest illis opera nostra, neque Praeceptorum: quae tamen inanis, si non iuuetur opera [orig: operâ] ipsorum. Ad modestiam profecerunt aliquid. vix ad doctrinam aeque: tamen et ibi nonnihil. Annum iam alterum inchoarunt hic: quem totum etiam iis destinat mater: neque de reuocandis vllum hactenus ad me verbum. Sumrus eadem non grauatur, etsi satis graues: qui minores fieri nequeunt, tamen in necessarios saltem ad victum et cultum vsus. Nec rigide, nec laxe et molliter vterque habiti sunt: quae ingenuorum est conueniens educatio, in qua peccatur apud nostrates nimis vulgo. Sed de hac disputare non est hic locus. Monumentum patris credo iam prorsus esse domi, vt institutum erat, constitutum: quamquam non facta mentio eius in proximis a matre. Inscriptionem ipsam vidisse te pridem arbitrabar: nec est, vt non miserim ante. Sed ecce eam nunctibi: satis cito, si placebit. imo vero nimis tarde
page 316, image: s316et sero, si displicebit. Nihil enim murari nunc, potest: quod integra re mature debuisset. Atque nihil eiusmodi ibi puto, que improbare tu velis contra tuos, qui sic comprobarunt. si quid tamen: doleam vehementer, absque assensu tuo reliquorum auctoriratem me secutum, quam necesserio tum fui secutus. Additum et Germanice aliquid de voluntate matris antea significaui. id quoque hic videbis. In negotiolis illic meis librariis anxie tu diligens et nimis sollicitus es. Pone vero superuacuum laborem: et quod potes sine molestiaconfice mihi, neque contratuum commodum aut aliorum. Nam et alios sollicitos video: quibus Neapolitani libri curam imposuisti. Is vero mihi fuerit gratissimus, vt est maxime omnium exopratus: et nisi sic impetrem, iam desperatus. In Germania enim non inuenero. Reliqui duo promittuntur a Persio. quamuis vnus saltem certo, qui editus adhuc solus. Eum per te sine dubio mittet, idque fore breui ipse ait: sed tu occasione commodissima [orig: commodissimâ] deinde vteris. Nec enim celeriter atque importune fieri quidquam volo. Alterum ne frustra quaesieris Venetiis aut alibi, qui nusquam dum prodiit: vt ex illo nunc cognoui. Mea in Curtium ais isthic haberi: no erant tanti, vt trans Alpes portarentur, et miror, qui coelum Italum possint ferre. Scripta frigido et crasso huic aeri erant, in quo nata: Sed nempe concepta iam in illo feliciore. inde igitur eum ferant; euius ab ingenio vim aliqium tum hauserint, et induerint quandam
page 317, image: s317quasi cognitionem. In Plautum porro damus haud paullo plura, duplice titulo, Di uinationum et Interpretationum. Sed haec ad Vernas Nundinas comparebunt primum: etsi iam in Antum nalium Indicem relata. quod videre potueris, si fuit tibi curae. De Nouis communicatis, habeo gratiam. eandem a te volo deberi, quamquam et petis in eodem genere aliquam a me remunerationem, et iure tibi erat persoluenda. Sed mihi crede: abhorret animus a commemoratione tam tristumnuntiorum. qui nos quotidie varii turbulentant. Ac plerique ad vos, scio, aeque, licet tardius, perferuntur. Si quid tamen hinc exspectas omnino; Bucretius impleuerit defiderium tuum, cui totum hoc argumentum trado, et integrum relinquo: vt habeat, vnde texat aeque longam Epistolam: etsi nec alias [orig: aliâs] defuerit ei, quin verius superfrierit, iam prolixitatis materia in nouo Vitae geliere: quam ipsam tu quoque auxeris illi peculiaribus ad eum literis, quas vna misisse scribis. Ego iam satis expleuisse videor meum respondendi munus: in quo sum libenter ad te diligens et minime parcus: modo ne nimium profusus. atque is tamen si sim etiam, nihil peccem: et laudem apud te merear, adeo non culpam. Suaue etiam mihi ipsi est, diutiuscule tecum quasi cum praesente fabulari. quod quando reuera inter nos erit? At quandocunque; certe ad reditum tuum properum, an tardum. Inuises enim Vratislauiam: et nos fratresque salutabis. vbi tamen accidere potest vt me non inuenias, si citius
page 318, image: s318pinione, iam nostra sis adfuturus. Etenim aliquam particulam ingruentis hiemis dabo fortassis alii oppido hic in Silesia: quo sum dudum ab amico accersitus. Nyssa ea est, dece ab hinc miliaribus, vbi Episcopi nostraris aula. Eam ipsam transibis in itinere Vrarislauiano. et quandocunque transibis, inquire sodes ibi de me apud Episcopi ipsius Cancellarium, et in huius a ibus, ne me inscientem praetereas, et nec Vratislauiae offendas. Quod etsi futurum non est forsan in omnem tamen euentum moneo: et tu vel superuacuum monitum memineris obseruare. Nunc aliquando Vale tandem, et esto mens Alexander isto meo etiam ipso nomine Valens: quod non minus tibi proprium ipsa re tolo, quam est alrerum item meum tibi titulo tenus commune. Paris enim tu. igitur Acidalius: siquidem, Paride nemo magis Acidalius Atque ego quoque contra sim hac ratione Alexander. Sed iocor et ludo. quem quidem lusum persequi si vellem, vrgere poteram porro collatione cognominum etiam nostrorum, haud multum inter se dissimilium. quorsum autem hoc? nimis tenue sit ac jeiunum. atque illud vero ludicrum fuit satis. Quin serio simus vtorque nostrum alter, aut certe alterius vterque. Tuus enim profecto ego, et tu meus: qui ex quo primum fuimus, sumus: et erimus, vt volo ac spero. Nec enim aliter vn quam de me apud meum animunt fuerit, quod scio: neque apud tuum de te, quod confido. Iterum ac serio Vale. Vratisl.
page 319, image: s319
EPISTOLA XCVI. NICOLAO RHEDIGERO.
Festiuissimis literis tuis respondit sine mora, Magnificus noster Cancellarius, hospes meus: quo tempore debebam et ego simul elegantissimis Sarnouianis versibus aliquid reponere et [gap: Greek word(s)] Debebam at non poteram. quin ne nunc quidem possum, fractus adhuc desperatione, quae me tum abiiciebat statim, vllam venustatis illius partem assequendi. Profecto enim Veneris aspectu vestrae obstupefactus extemplo meae me puduit: quam dum et comparare tamen ad vestram conor, ipsa non tulit eam contentionem, et fugitiua euanuit: vt agnoscerem in me nomen nudum ac re sua plane destitutum. Equidem sic me etdiuini versus isti, et laudes in Epistola cumulatae, quibus vtrisque nimium efferor, depresserunt, vt humi affixus ipse meus animus erigere non se audeat et oculos attollere contra illam tantam lucem, cuius impar cedit acies non aquilina nostra, sed accipitrina. Vos a me onerari questi fuistis: ego vero a vobis quomodo contra premor? quamquam vbi vos a me tandem onerati? Honoris vestri pondus nec expendere suis ego iustis libramentis queo: et tamen velut in bilance grauitatem eius excessu nescio quo superaui. Sed aliter accipiendum istud dictum: atque ita vestrum honorem onero, dum indigna ei, nec ferenda, impono. Agnosco culpam: non fas erat impura
page 320, image: s320mea tralatione violare sanctam vestram Musam, et Latinos aureos versus in plumbeos Graecos iniqua versione commutare. Nam haec Chemia mea fuit, quam sarnouius tuus canit, ambiguirate lepida, vt tam aurea tela facta plumbea que plumbea iam possint aurea. Bene se vltus est hic Colasuis; quem si ludere, non laedere voluisset, [gap: Greek word(s)] apellitarim, tam [gap: Greek word(s)] inlaudibus meis lasciuientem. Extra iocum, quod me fecisse tu tibi dicis, a te factum mihi prorsus est. Etenim serio me oneratum sentio, cui tantum honorem tantus Virhabuisti, vt Epigrammate tali me censueris ornandum. Contra ego parum reucrentiae tibi exhibui, qui quasi Marsyas aliquis non abstinuerim cum Apolline, Musis ridentibus aut indignantibus, certare. Dabis tamen veniam inconsulto errori, non destinato peccato meo. Nec enim intellexi tum ita grauiter a me committi velut in sponsam alienam, cui, regia [orig: regiâ] et matronali detracta [orig: detractâ] roga [orig: rogâ], vile et tenue pallium inieci. Quamquam longe meus erat animus alius, augere eam transmarina veste, non Romana sua spoliare. Sed, non egebat illa: et cum frustra fuit officium meum, tum vero et in crimen vertit. Ignosce, iterum precor; et sic quoque tamen in vos omniaque vestra cultum meum agnosce. Culpae vero, quaecunque est, maximam ego partem in Mag. Dn. Cancellarium reiicio: qui sic scripta vt inter nos perirent, voluit tamen prodere, et tecum in digna te communicauit. Ab illius ergo nunc indicio noxius ego, qui delatus
page 321, image: s321alias patrocinium ab ipso exspectabam. Sed eo longius quam coustitueram: et in hoc flexu mihi rota iam ad metam propius stringenda. Scriptionis huius id erat tropositum, excusare et dilatum scribendi officicum, et deficiens nunc quoque par pari compensandi studium vna cum facultate: simul deprecari veniam importunae et indecorae in Versus vestros aemulationis, et orate denique, vt falsis meis laudibus dehinc parcatur, et honorifiea nimis ista de me iudicia castigentur, amarique tu me pariaris a te nullo meo merito tantum, quantum coli te maximis plurimisque meritis tuis a me oportet. Quae me omnia facile sines impetrare, vel eo, ne prolixioribus tibi nunc precibus et ineptissimo garritu sim molestus. Finiam igitur in spo tui certissima, quem mihi perpetuum in quacunque fortuna mea patronum et amicum polliceor, iuxta Magnificum nunc etiam hospitem meum. Este et manete mihi vos nitidi gemelli, Castor et Pollux: aliorum siderum obscurationem aequius feram. Age vero propius exorere tu nobis hic [orig: hîc] tandem, et praesentiori luce Nyssenum nostrum coelum aliquando collustra; quod saepius promissum flagitat ipse per me quoque Dn. Cancellarius cum amicissimo nuntio suauissimae salutis: cuius pars ad comitem Dn. Engelliartum etiam pertinet vtriusque nomine, si tibi graue non erit ei per occasionem dare. Valete pariter, Nobilissimi Viri, et vestri obseruantissimum me pariter amate. Nyssa.
page 322, image: s322
EPISTOLA XCVII. EIDEM NICOLAO RHEDIGERO.
LIter ipsae tuae, quas Magnificus Dn. Hospes meus comiter mihi comonstrauit, a se gratissimae fuerunt, tum gratiores ab omine, quod contine bant: eiusmodi illo quidem, vt felicius in contrarium expeteret exemplo plaene nouo. Nam tu quidem non, vt scribis, ad Imperatorem, sed ipse venies Imperator. Quam tibi tantam, tam insperatam dignitatem et deuoto animi mei erga te studio gratulor, et iussu simul ac nomine Magnifici nostri Sponsi, cui in nuptialis apparatus hoc tumore non licet ipsi tam luculento officio fungi. Meas vero tu vices humiles ab isto sublimi iam culmine non despicies, et veterem hunc deditissimum antea semper, et nunc magis, vt decet, cultorem in augusta clientela porro conseruabis. Aequo ego me qua maxima possum, et par est, reuerentia gratiae vestrae vlterius commendo, et a tanta fortunae luce radium beneficentiae magis efficacem mihi spero. Quod idem facere se testatum cupit ipse quoque Sponsus, optime iam sibi et magna pollicitus omnia de processibus suis aulicis, et inprimis de rebus coniugii, quod tali auspice tamque felici au
page 323, image: s323gurio ineatur. Aderis igitur volens ac propitius, et venies ad imperandum non vt antiqui loquebantur, sed hoc nouo, in noua [orig: nouâ], vulgato tamen, in minime vulgata [orig: vulgatâ] re intellectu. Nos cum priscis hic [orig: hîc] opperimur te ad imperandum: et ad Edicta respondere sollicite cogitamus. Iubebis tamen, Imperator noster, quod decebit, in istis maxime Nuptiis, cui tuum Numen potissimum praesidebit, ne quid Sponso aut Sponsae mandatis alienioribus incommodetur. Ipsi quidem huic tempori Venereum et Acidalium re pol Imperatorem animo et voto destinant suo: ego vero, si talem, gentilitatis aliquo etiam iure mihi clementissimum dominum exspecto Ceteri a nutu vestro magis obnoxie pendebunt. Sed haec hactenus licuerit mihi bona tua pace: et magnanimum Imperatorem ostende primum in hac rustica gratulatione ferenda, et clementem, in inficetis iocis condonandis. Ego veniam mihi facillimam promitto: in quam si durior es, flecter mihi te auctor atque instigator huius ineptae ab homine minime aulico pro ipso prorlum aulico in aulam vestram nouam scriptionis. Ceterum aduentus tui spe, Vir Nobilissime, dicere non possum, quantum exsultem, et mihi ipsi de illo gratuler. Erit plane nemo, quem cupidius ego, (nam de ipso Dn. Sponlo nihil opus est hoc idem me simul affirmare,) sim visurus: qui et ab interuallo aliquo frui vicissim aspectus et sermonis tui comitate viuaque beneuolentia
page 324, image: s324desiderem, et habeam nonnulla in, meis nunc rebus, de quibus te consulere vnice velim. Strenulam nostram tam exilem et incultam non spretam a te fuisse vehementer gaudeo; de qua gratiae mihi quidem a nullo quoquam debebantur. Ipse vero eas ago contra maximas, quod acceptare tu quoque eam tam humaniter es dignatus. Vale, magnifice et benefice Patrone, cum nobilissima tota familia tua, et nostri amans ad tui cupidissimos quam primum saluus atque incolumis cum Imperatoria maiestate veni. Nyssa.
EPISTOLA IIC. LAVRENTIO SCHOLTZIO.
SI quid mihi credis, Vir Clarissime, vtrumque doleo vehementer, inscio insalutatoque te sic discedendum mihi celeriter fuisse, et ab eo tempore neque literis te salutasse. Contra autem sic ego tibi fido, vt alterius veniam facilime te largiturum mihi statuam, auditis e Cl. Monauio nostro rationibus itineris mei, alterum nec aegre ferre, vel absque vlla mea excusatione, credam. De vtroque quidem. vt multa hic [orig: hîc] dicam, minime opus arbitror, maxime quia vobiscum nunc est ipse hospes meus, e quo, si in sermonibus et mei inciderit mentio, recte cum haec, tum alia accipere poteris omnia.
page 325, image: s325atque ipse scio auctoritatem neque defugiet neque dissimulabit in hac tota re, meique sic absentis illic [orig: illîc] rationem habebit, vnde auocauit, vt praesentis hic [orig: hîc] habet, quo traduxit. Quas autem iniquiores apud vos de me suspiciones atque rumusculos esse intelligo, eos praeter meritum meum libere crescere et vagari vos amici quoque non sinetis, et tu praecipue pro constantia tua patrocinium nominis mei suscipies. Veni huc consiliis non occultis, maneoque etiam caussis non obscuris, si quis meam conditionem nouit. De reditu nondum mihi licet constituere qui a temporum aliquo flexu pendet, non tamen eo longo. Sed haecapertius alias [orig: aliâs]: nunc hoc solum his literis mihi propositum, vt de Osthausiano negotio te conuenirem, cuius caussa et coram, et deinceps per alios te sollicitaui. Nuper ad hominem epistola [orig: epistolâ] nescio quali ab ipso accepta [orig: acceptâ] scripsi, responsum disertum petens, an et quando tandem edere Plautinamea cogitaret: et quaesi non esset absque dubitacione et vltetiore mora curaturus ad Auctumnum, quia non posset adeo nunc ad ipsum Ver, indicaret mihi et remitteret exemplar prima [orig: primâ] occasione. Quid hic [orig: hîc] responsurus sit, quotidie exspecto, speroque ante nundinas etiam Lipsenses: vt aut retineam, aut submittam illi tumquae in posteriores sex Comoedias supersunt; vereor tamen, ne tricaturus sit: ac te rogo, compellare eum denuo meo nomine ne graueris, et auctoritate tua continere digneris in officio, qui primus et solus illum mihi conciliasti. Tuum enim, vtiscis, auspicium et ductum
page 326, image: s326sum i in hoc secutus, cum Aubrium satis promtum vltro repudiarem. Quod si in istum cadere posse tantam perfidiam putassem, (non putabam autem, quando tu sic eum commendabas) nunquam ad eas conditiones me demisissem, melioribus neglectis. Omnes ille mihi rationes perturbat et studiotum et vitae totius, nisi faciet quod promisit. Sed hoc vt faciat hortaberis eum tu: aut si facturus non est, vt mature indicet, iubebis. Erit alia mihi quaecunque via quaerenda: quamquam dedecore illo non sane aspergere existimationem eius velim, et eripere, quae dedi semel, vt quaese publice in Catalogis professus est suis sumtibus editurum, non potuisse videatur. et fortassis aliquanta libri magnitudo cum deterret, cuius tamen lucrum maius exinde est exspectandum. Nam quod de Curtianis inuidiose queritur, si verum est, vri non equidem nego: non idem de his conquerendi caussam habebit, quae scio facillime distractum et cupidissime, nisi memeorum amore fallo, ab omnibus exceptum iri. Tu Vale doctissime et optime Vir, cum omnibus tuis, et communibus nostris amicis, meque iuxta eos constanter amans, caussam meam tibi diligenter habe commendatam, qui omnia vicissim officia, perpetuamque obseruantiam cum aliis, tum praeter alios tibi spondeo ex animo, et cum fide praestabo. Nyssa.
page 327, image: s327
EPISTOLA IC. CORNELIO MARTINO.
TAndem a te tria verba, et literulas tam minutas, vt equidem primoribus digitulis vix tenerem. Sed excusas, iter subitum caussatus, ac proxime par hostimentum spondes. Age credamus et quid sit futurum videamus. At moneo ita redhostias plane, nihil vt in te desideretur. Non si literis solum pluribus et prolixis meis respondebis, neque si carmina mittes flagitata, satisfacies exspectationi: sed in super addes aliquod [gap: Greek word(s)] insigne, in quo facilius coquiescam. Illa debita sunt, nominibus soluendis: hoc sit vltroneum [gap: Greek word(s)] , gratiae impetrandae. Non in quam plane conciliaberis, nisi magno et ambitioso me aliquo munere corrumpes. Ac dictum puta. interim in Hortum Scholtzii et Plautinas nostras boni consulam: quibus haerbit aliud nuperius postulatum in Cl. Monauii symbolum qui te humanissme resalutat. Dominus Caselius fidem meam liberauit, non plane tamen, nisi tu breui reliquun soluas. Plautinae meae, quas Diuinationum et Interpretationum titulo proscribo, diebus his eunt Francofurtum ad hunc mercatum, vt ad alterum excudantur. Fac breui sequatur Epigrama tuum quod cum primis paginis deincep mittam, eo nomine nunc retentis. Exspectabo plane, vt scias tibi non tricandum.
page 328, image: s328Gratum vero tum me videbis esse, cum ipsas videbis: si tamen animi mei destinationem non mutabit aliud consilium Inscriptionum. quod si fiet, erit alibi locus amicitiae nostrae percolendae. Sed hic [orig: hîc] ad Plautum maxime velim, et spero, intergrum hoc nunc consilium mansurum. De Curtianis nuncia quid videatur: etsi tum prope scio iudicium, quod a meo non abibit. Atque ego sic iudico, vt vilius nemo possit. Tu tamen iudica libere, et amorem hic [orig: hîc] sepore, quem in iudiciis non soleo spectare. Vtinam de multis coram tecum! neque de studiorum negotio dico tantum, sed genere vitae meo:
Sed digito apposito mihi comprimit Harpocrates os.
Tu amice et frater, esto, vti nomen cluit, apud quem si viuere liceat mihi, in coelo videar futurus. Sed tecum hoc. Bucretius noster nuptias molitur, vt e Caselio scies: cum quo si vis, Epithalamium gratificate: quod tamen vereor ne frustra scribatis, quia tres intra semptimanas illae celebratae fuerint, nec ad diem solennem poterit a vobis mitti. Quin prius hic [orig: hîc] fortasse dies venerit, quam nuntius ad vos iste. Itaque solus obibo munus omnium nomine gratulandi: si quid tamen suppeditabunt mihi sitientes et aridae nunc meae nec magis vnquam tristes Musae. Tuae vigeant et gaudeant tecum, Vale et communes amicos item iube. Sed est quod te prius
page 329, image: s329etiam volo. Misit ad me Cl. Reineccius vester Italicum librum, quem verti sibi vellet. Ei rei nec animus mihi, nec fortasse vires. Excusaui ad eum, qui offerebat, et iussi excusari. Dixi caussas, cur operam hanc necesse haberem denegare. Sed is voluit, vltro mescribere ad ipsum: quod mihi quidem non vacuit. Ergo tu subi, quaeso, literarum mearum vices, et cum salutis praefactione diligenter excusa officium hoc recusatum. Non enim licet id mihi si liberet etiam: quando et ipse habeo quae agam meis in studiis nimium multa, et ille liber ab otioso homine verti debet ac perito rerum omnium istarum mihi parum cognitarum; in quibus periculosum mihi sit etiam nimis, periculum mei facere, qui si intelligam forsan Italica quodammodo nunque tamen in interpretando tentaui meas vires Et sunt alioqui multa ibi, quae doctissimum etiam quemuis et exercitatissimum possint absterrere: infinita vocabula praecipue locorum, quae et insolita et cortupta in Italicum idioma, nescias quomodo sint reddenda. Taceo alia, quae difficile negotium id cuiuis fecerint: nec mirror eam prouinciam plures iam detrectasse. Dices haec et ornatius et [gap: Greek word(s)] tua illa [orig: illâ] Suada [orig: Suadâ]: et me de nota optima viro commendabis. Ita denuo vale, et salue mi suauissime Corneli.
EPISTOLA C. FRIDERICO TAVBMANO.
TArde ad me, tamen in tempore venerunt
page 330, image: s330literae tuae, Cl. Taubmane: scriptae quidem medio Ianuario, sed redditae ipsis April. Kalendis. Vt eas acceperim, quibus oculis, quo animo legerem, noli quaerere. De te indicium facito, si prior ipse meas aliquas tibi misissem. Certe non cupidus, aut maiori cum voluptate poteras vllas a quoquam videre, a quo maxime velles. Ac noli putare, minus amicitiam tuam me appetiisse iam diu, postquam e scriptis tuis nomen et ingenium tuum in notuit mihi, quam tu meam ab eadem occasione affectasti. Habet hoc Virtus et Etuditio vt pari affectu, paribusque studiis suos cultores inuicem concilient, et mutuum ardorem vtrorumque animis inspirent. quem ego sensi ab aliquo iam sane tempore, tu tamen aliquando prius, vt videris: atque inde prior scilicet aperuisti. Id ita factum et gaudeo et gratulor vtrique nostrum: de procatione ipsa tua tam simplice et confidente gratias insper habeo, isto animo et studio condignas: literis etiam mox refero non dilata rescriptione: quam scriptioni tuae minus respondere non miratus fueris si tempota et nogotia nunc mea noris. Epistola [orig: Epistolâ] tua [orig: tuâ] nec elegantius est quidquam nec humanius: haec mea quantum elegantia [orig: elegantiâ] cedit vltro, tantum humanitate contendere contra velit, si res nostrae ferant. Nunc in vtroque deficio: minus in altero tamen: et humanissimo certe a nimo tibi occurro tam supramodum humaniter ad me venienti. Nec amicitiam meam tam indulgeo tibi ambienti, que vltro offero non apernanti. Sitque satis hoc in mutuum foedus sanciendum: que mea ex parte religiose perpetuo coletur. Bladitias vero
page 331, image: s331noli a me vnquam exspectare: neque nunc, vt quebus tu me laudibus titillas, iisde ego te quemulceam: et si que tu iaccis in me dicta honorifica, poteram bono iure in te retorquere. Odi illud, vt que aliud quidque maxime, Mutuum muli. Scripta nostra asserunt sibi tua. In Criticen nostram ipsi Censores sumus acerrimis: et longe abesse ab ista laude seimus ac fatemus. Quid in Curtio tantopere quebes, non video: praeter tame studium et conarum. Iniicis ibi de Modio, et amicum tibi ais. Obsecro doce me, vbi nunc sit gentium, quid agar, et quid porro moliatur. Nostra etiam ad ipsum puctiunculas in Notis Curtianis aliquot excusa. Calor aliquanto nos exasperauit: qui lenissimo sumus alias ingenio et tamen libero, sed intra modestiae verecundiaeque fines. Non hoc ipse, non alii forte nouerint: aut credant: et iniquius igitur inibi quaedam scripta interpretabuntur. At tu me illi parecipue indica: et humanitatem omnem porro et beneuolentissima studia quae vicissim et ab ipso cupio te conciliante impetrari, pollicere. Salomoni dein Alberto, Medico celebri et inter Germanos facile primo, cui noti iam olim sumus, iterum nos insinua, et de tuae gratiae praerogatiua [orig: praerogatiuâ] amplius commenda: nunc quidem eo magis que ist hic apud plerosque nomen iam meum in inuidia, vt audio, trahitur, et calumniosis sermonibus traducit: tanque qui nescio cuius insolentioris scripti sim vel auctor vel editor, aut editionis procurator. Fabulae istius satores et sartores non me, non ingenium, non studia, non vitam ac mores meos sciunt, Tu nobis apud illosf assertor ades: et quod in
page 332, image: s332est, a contumelia famam surgentem meam vindicato. Scribe vero etiam quid in ea re sit, vt quod obscure mihi narratur, liquido cognoscam. Per Monauium literae semper inter nos possunt commeare. De Plautinis meis sollicite laborasti, frustra. Sed dolere tu quidem non adeo potes atque ipse: que maceror diu noctuque curisistis ab inter cepta editione aut dilata. Paratum et absolutum opus iamdudum est: partem tamen eius habet saltem noster ille cum ventolo nomine, ab Euro patriam et domum suam repetens, Curator inauspicato mihi per alios datus. Intercessit editioni fabula ista ipsa: moramque inutilem, imo noxiam, non tam mihi, quam Plauti studiosis adolescentibus inuexit. Absque ea esset, iam in omnium manibus quicunque labor ille noster versaretur. Nunc pars eius, et potissima in Curatoris est iniquissima potestate, pars apud me haeret, non dimittenda, nisi specimine mihi praebito prioris sub praelum missae Diuinamus in toto et Interpretamur: vtrumque non indiligenter: illud tamen praecipua cura et magis ex instituto. Corrigendum enim nobis adhuc corruptissimum auctorem sum simus: vbi non potest, quin saepe et explicationes obscuriorum locorum misceantur. Tu si iuuentuti dux illic et doctor in codem, vt scribis intelligendo fuisti; non dubito multa te nostris consimilia obseruasse: quorum si quid insignius est, velim mihi priuatim communicari, ac neque vel in publicum inuideri. De Epigrammate tuo in nostra summas et immortales gratias cape tibi: quas suo tempore neque dissimulabo, quia satis
page 333, image: s333video animum, quo scripsisti et misisti. Placet vehementer, vt omnia tua: placeret magis, si minus in laudes meas lasciuiret. Olim in tuas Columbas vix dum satis mihi visas aut gustatas, plane quidem palato meo gratas aliquid luseram: quod [gap: Greek word(s)] remitterem, nisi quaesitum iam inter chartas meas non reperirem; et frustra fatigatus absque dubio periisse suspicarer. In patria mea ne erres, non Silesium me, sed Marchicum esse scito. Fatum huc nescio quod me traduxit: vix tamen ibidem perpetuo aut in longum tenebit. Sed nouum garrirum ordior, et longam historiam, si de priuatis incipiam narrare. Tu vero etiam delassatus es hactenus audiendo, lamque tandem vt requiescere possis, mihi est quiescendum. Vale igitur amice Taubmane, et nouum hunc amorem in vetustatem ale: si qui etiam sunt isthic alii mihi forte beneuolentes, salutatione humanissima, quos dignos censueris, ad eandem amicitiam inuita. Nyssa. Non. April. CIC IC VC
page 334, image: s334
AD EPISTOLAM LXXVIII. DE CRVCE MAECENATIS.
MAECENATIS Versum apud Senecam ita iam pridem ad Tacitum legi voluissi, Clariss. Lipsi,
Hanc mihi, vel acuta
Si sedeam cruce sustine.Contra Romanam emendationem.
Vel acutam, si das, sustineo crucem:
Nullo modo quidem hanc ferendam. Sed qua [orig: quâ] tua non multo tolerabilior videtur. Ex sensu, ex locutione, ex numeris, ex ipsa veteri scriptura arguo. Nempe hoc dixerit Maecenas secundum te: Vitam mihi extende, etiam si cruci sim suffixus. At aliud aliquando est quod illevult ex suo voro Vouet enim et paciscitur: Dum Vita mihi maneat; debilites me licet, et depraues, et denique vel cruci suffigas. Quae sententia eleganter et nostra restitutione confiet: sed prius tuam reliquis argumentis confutemus. Loquendi modus miror si tibi Latinus satis est, Vitam alicui sustinere, pro extendere aut prorogare: mihi quidem probate se non porest. Nam quod in Seneca mox sequitur idem aut similis iste: Oprat ultima malorum, et quae pati grauissimum est, extendi ac sustineri cupit: Vnde nata tibi
page 335, image: s335fortassis illic ea coniectura, qui Senecam Verbo Maecenatis vti censueris: ego inendosum et ipsum contra puto, scribendumque non passiuo, sed actiuo flexu, Sustinere, id est, perferre, pati. Iam rhensura versus etiam repudiat Sedeam: neque commode fit Trochaeus prima sede per contractionem, quae dura nimis et in solens in isto genere Carminis teneri admodum ac fastidiosi. Sed id ipsum quoque hausisse te video ex Seneca, qui [gap: Greek word(s)] refert: Suffigas licet et acutam sessuro crucem subdas, est tanti vulnus suum premere. Sic enim ipse tu tibi corrigis, cum sit vulgo Sensuro. quod quidem mutari non adeo merebatur: etsi neque Sedendi verbum aptum huic Cruciariae impalationi negem. Sed cum dubia res est, et in Sentiendi verbo emphasis quaedam non obscura haeret: tum si maxime Seneca hic vsurparit, an propterea tamen in Maecenatis versu fuit, ipso versu reclamante? Quin ego ex eodem loco diuersam meam firmate correctionem potero, sumtam tamen ex ipsa Veteri lectione, quae habet, Si subdas. Id vero quomodo numeri patientur? Inquies, et in me regeres statim quod opposui tibi: Sane non hoc patiuntur illi, quod nec ipsum ita plane rescribi ego volo: sed ex eo interpolato per glossam, verum et germanum recolligo Subde. Id enim est resoluta sententia [orig: sententiâ], Si subdas: quod fungus aliquis subdidit in illius locum, cui crux acuta merito vicissim subderetur. Versus hoc poscit, sensus suader, ingerit ipsa glossoria vetus scriptura, testatur denique Seneca idem iterans et inculcans,
page 336, image: s336Et acutam sensuro crucem subdas. Sed ordo reliquorum verborum iam leuiter immutandus, vti Romana editio ante nos immutauit, Subde, sustineo, crucem. Traiectio enim facta proprer versum, quae sic redit in sensum: acutum crucem subde; sustineo. Ceterum omnis turba hinc orta, quod nemo intellexit illud praecedens [gap: Greek word(s)] , Hanc mihi: quae elegantissima formula est optandi. Eam enim in votis et optationibus sic vsurpabant, quomodo Plautus Asinaria: Te Philenium mihi, et vxori mortem. Certe Maecenas hoc ait: Hanc scilicet vitam mihi da, siue relinque, siue proroga: et vel acutam crucem subde; facile ac lubens sustinebo. Rescribendi igitur ita hi versiculi, sed et cum ipsis reliqui omnes, quos nusquam dumsatis recte excusos vidi, in hunc modum:
Debilem facito manu,
Debilem pede, coxa:
Tuber astrue gibberum,
Lubricos quate dentes:
Vita dum superest, hene est:
Hanc mihi, vel acutam
Subde, sustineo crucem.Quorum ordinem tu quoque male violasti, ex postremis tribus vltimo scripto illo, qui nunc eorum primus; Vita dum superest, bene est: Nec attendisti, neque sententiam id pati: Quo enim recipiat istud Hanc mihi, si non praecedit Vita dum superest? et multo minus rationem Carminis, quod duplici constat genere versuum
page 337, image: s337alternatim mutantium et vicibus dispostorum, iungi duos eiusdem generis, et sequi se continue nullo modo permittit.
DE VERBIS TITINNII.
TItinnii verba apud Nonium male in versus redegisse videris lib. 3. cal. 6. Iambicos eos facis, et tamen in fine Spondaeum locas. Longa enim certe vltima in Patibulod', quae corripi quidem ob sequentem vocalem in vocula hoc potuerat, nisi tu ipse, quod miror, appendicem literae d' interiecisses. Ego vero Trochaicos esse statuo, sicque scribo:
Si quisquam hodie praeterhac posticum nostrum pepulerit,
Patibulo hoc ei caput defringam.Ceterum de significatione vocis ipsius Nonio vix accedo. Quo enim alio exemplo seram nobis esse confirmat? Nam hoc incertum est: et videor Nonii stuporem et supinitatem vbique solennem et iam hic [orig: hîc] odorari. Quippe cum putaret Ianitorem aliquem haec loqui, quod sane verum et ipse credo: statim ad seram ostii interpretationem conuertit: quasi nihil aliud ad manus esse potuerit ostiario, aut necessario fuerit ostii sera. Quid autem si furcam ipsam habuit in manibus, aur stipitem consimilem, quem Patibulum allusione veri patibuli vocet? Quin ita fuerit. nihil prohibet: vti nihil cogit quod Nonius voluit: quem huc inductum etiam suspicor etymi fallaci ratione, in speciem blandiente, re ipsa, si excutiatur, parum consistente. Patibulum quidem a patendo dictum: sed eo tamen id denotari tantum potest, quod ipsum, aut fortassis etiam id, quod per ipsum, nulla autem, nisi insana [orig: insanâ] aut puerili ratione illud, sine quo aliud aliquid patet.
image: s338
[gap: index]
page 339, image: s339
EPISTOLA APOLOGETICA AD CL. VIRVM IACOBVM MONAVIVM.
CVpide literas tuas ab aliquanto filentii interuallo desiderabam, sed ex quibus et meliores nuntios intelligerem: cum ecce mihi quaedam afferuntur plenae luctus et tristitiae ad vtrumque nostrum pertinentis: quib affectus quomodo sim, non tam facile dicam ego, quam ipse tu coniectes. Ac in tuo quidem luctu valde doleo, in quo consolari nec ego possum tenunc, et ru non admodum eges: sed propius me tangit, vt necesse est, res illa propria mea ex aliena re mihi praeter omne meritum meum nata. de qua quidquid fiat, pati cogor animo quocunque, et fero non nimis iniquo. Multa tamen me percellunt; laesa nominis mei fama, publica offensa, priuatum quorundam periculum: et haec tanto angunt magis, quod ab vltima [orig: vltimâ] pueritia [orig: pueritiâ] mea [orig: meâ] sic vixi semper, vt neque damnum cuiquam, aut odium mihi, et vero contra bonam vbique famam nomini meo compararem, et partam hanc conseruarem diligenter atque augetem. Nunc quod fatum nobis transuersum incurrit! Nunc quod fatum nobis transuersum incurrit! quam subito ista se omnia verterunt! Verum queri mihi non libet, neque de me commemorare opus est ad re, qui Vitam, mores, studia hactenus mea probe nosti. At huius rei occasionem tam in opinatam non queo satis demirari: tum obstupesco ad iudicia seculi nostri et tam irritabiles animos isto rum (bonosnon tango) [gap: Greek word(s)] . locos nemo fere
page 340, image: s340iam admittit, et ex leuissima quisque re grauem calumniandi caussam et ansam captat. Nam istas ego quidem Theses pro re maxime ludicra et iocosa habui, nec impietates aut blasphemias ibi contineri profecto sensi. quod si vel leuiter essem adeo suspicatus, visas abominatus fuissem, lectas combussissem: numquam certe venssem eo insaniae, vt cum quoquam communicarem, ne dum vt edendas publice putarem: qui nunc quidem editionis auctor existimor, et ingenii petulantia quadam illusisse consulto dicor alteri sexui, cui nostrum, et nosmetipsos, et societatis humanae propagationem ac humanitatis conseruationem debemus. Obsecro tuam fidem, Monaui! haec proteruitas in me cadit? cuius modestiam semper in omnibus rebus perspexisti, et ad multos saepe praedicasti. At Bibliopola in quaestione de me confessus est, et constanter a me transmissas sibi affirmauit. Hoc quidem ille vere: nec potuit aliter: et ipse minime nego. Sed addiditne idem, suasisse me et petiisse editionem? Id quoque si dicit; iniuriam mihi et ipsi Veritati facit. quanquam sane dicere facile credo, scilicet, vt inuidia in metranslata, minori in culpa [orig: culpâ] ipse sit, et poenam, si quae imminet, facilius eludat. Ego tam illi non sum edendi auctor, quam non scribendi fui, quisquis ille est, auctori, quem me quidem ipsum esse, nemo tam insanus, opinor, est, qui crebat. Acceptas aliunde ad eum transmisi, qua caussa, quo consilio? Audi verum ex intima conscientia mea: et totam rem penitus cognosce. Scis Curtiana illum nostra edidisse: atque vt id genus hominum lucri cupidum est,
page 341, image: s341cum auiditati eius emolumentum editionis non satis respondisset, questum persaepe de iactura sua: quam ego mox illi sarcire alio genere libri promisi, e quo vendibiliore lucrum vberius faceret: ac iam id agebam vt Plautina nostra, nunc ipsum mihi demum absoluta, quorum reliquam partem hoc momento, nisi calamitas ista interuenisset, ad eum dimittere cogitabam, conscriberem. interim cum et in alias eius mihi porro conciliandi occasiones intentus essem, commodum (et si incommodum dicere debeo potius) accidit, vt hae Theses inter multorum manus diu pro theatralibus nugis iactatae in meas etiam malo fato peruenitent. Iactatas enim diu ante sane verum est inter plurimos: neque paucos et bonos et magnos et praestantes Viros nominare tibi possim, qui ante annos iam aliquot vndecunque primum etsi e Polonia videntur, ortas viderint, legerint, pro oblectamento habuerint, inter se mutuo communicarint, descripserint, describi fecerint: nec horum quisquam, quod sciam, petulantia scripti offensus est, vel impietatis argumentum ipsum arguit: vt nunc tandem isti faciunt, nimis tenero forte sensu pietatis, et subtiliroe gustu, iudicioque acutiore: quos quidam mulierosos et vxorios et effeminatos vocet, ego non insector, et censuram eorum accuratam amo, laudoque circumspectam prudentiam, nec vnquam adeo ipse probaui nimiam illam in detorquendis S. Scripturae sensibus licentiam, vti tum saltem accipiebam nunc vero motus illa auctoritate incipio quoque detestari effrenem temeritatem. Sed enim cum oblatum mihi scriptum esset vt dicularium, et arrisisset prima lectione, subito describi et ipse mihi
page 342, image: s342curaui, diligentius perpensum aut examinatum neque profecto vnquam postea relectum. Et exemplum quidem eius appetii non ad meum oblectamentum; sed quia sic plausibile erat, et a multis describendo vexabatur, in mentem veniebat, haud paruum inde lucrum typographo prouenire posse, si excuderetur. Itaque cum Osthausio bene vellem, et de eius commodo satagerem, vt dixi, ratus aliquam iacturae partem ex meis hinc posse compensari, subito consilio illius vtilitati id destinaui apud me tacitus, ac statim non te quidem, (cui nescio quomodo non communicaui) sed aliis nonnullis consciis, nuntiaui ipsi esse talem apud me libellum lucrificum, quem si posset atque vellet edere suo periculo, me ei missurum. Omnino enim praenuntiaui, non misi statim: sed et praemonui, difficilem fortassis editionem fore ob nimiam iocorum libertatem: quam tunc quoque verebar quidem rumusculos iniquiores concitaturam, et si de tanta Infamiae tempestate nullo pacto metuebam. ideo et hoc addidi, nullam in eo partem meam esse, nec esse me velle: simul oraui, ne de me vulgaret: quam nomen meum neque leui fabula perstringi, et ab omni Vanitate me tutum ac vindicatum vellem. Insuper expresse tum dixi, nulla caussa me nisi commodi ipsius missurum, et ipsius arbittio permissurum, vt statueret omnino, quam in rem suam sibi videretur Rescripsit et poposcit, non multo post misi ego statim Haec sic acta et dicta literae ad ipsum meae euincent, ad quas prouoco, eas proferat, atque inde si probabit, aut suasisse me aut petiisse editionem tum demum in me transferat suam culpam. Ego qua caussa edi talia flagitarem? et
page 343, image: s343quis inde mihi fructus? cur item suaderem? nisi sic pro consilio acceperit lucri sui mentionem. Omnino iterum dico, voluntati eius rem totam permisi, atque etiam facultati. Nam aperte ita scripsi, si edere vellet ac posset. Ibi illius erat consulere suis rebus suo modo, et de aliorum sententia statuere, quid facto esset opus: maxime eo loco, vbi nihil impune nec clam fieri licet, quod non decet. Atque ego sane arbitror, monstrasse prorsus aliis; qui si suaserunt, cur in me inuidia reiicitur? Atque id etiam arbitror: esse ibidem morem, qui est vbique vt nihil absque censura et approbatione typis excudatur. Iansi Censori ille exhibuit et editionem impetrauit; quid nunc lis ei mouetur aut periculum creatur? Si clam et furtim egit cum typographo: cur in partem ego trahot? Ipsi suam caussam defendant, si possunt: me sinant, et secum inuoluere frustra ne conentur. Mihi non serebatur illic [orig: illîc] cum ipsis: nec igitur volo mihi meti. Satis iam rem exposui, quam tibi quidem minus iam improbari mea ex parte confido: nec difficulter ignosces illi simplicitati meae, et, vt verum crimen fatear, [gap: Greek word(s)] , seu in conspectioni. Haec enim in hanc fraudem me induxit: e qua tu nos extricare cum amicis reliquis adlaborabis. Quam enim caussam non iniquissimam cognouisti, eam, quantum potes, tueri pro amicitia nostra et summa in me beneuolentia tua debes. Oro autem et Osthausii ipsius nomine simul apud Ampliss. Academiae ac Ciuitatis Lipsicae Senatum perte vel primores amicorum, quos te plurimos habere scio intercedas: illi quidem siue noxio siue insonti vt tamen parcant, aut mitius consulant: mei autem, ad quem res nihil spectat, vt eam rationem habeant, qua [orig: quâ] merito Viri
page 344, image: s344docti et prudentes in hominem probatae vitae, nec illaudabilium studiorum, quorum et societate sum ipsis coniunctus, vti nec a Schola insorum prorsus alienus, et huius et ipsorum illustri laudi ex animo deuotus, vtantur: neque statuant aut statui sinant in me, quod ordinis mei dignitas et honoris atque existimationis ratio minus debeant ferre. Nomen meum sic traductum iam in vulgus calumniosis fabulis, satis sit, quod est nimio plus satis: vlterius ne quid furori populari concedatur; Inprimis a Theologis et Concionatoribus ne quid noceatur mihi: cum quibus nolo committi, nec quidquam magis opto, quam illorum Tribunitiis edictis nunquam misceri, nec scriptis publicis incessi. Haec te, quantum possumt, per amicitiam nostram oro, vt ad Lipsenses, atque etiam Witebergenses meo nomine perferas, itemque in ipsam Illustriss. Administratoris aulam, ad Magnificum eius Cancellarium, quicunque est, cum quo tibi, vel amicorum tuorum alicui sine dubio quaedam necessitudo intercedit. Ipse quidem non video quid metuere ex hac re praeter Calumniam possim: quia tamen minas ampliores audio, velim in tempore eas componi, ne mihi necessitas imponatur inuocandi praesidia maiora, quibus non destitutum iri me sane spero. Tu mi Monaui, ages omnia pro nobis, et libenter et diligenter, ex tuo in nos amore, vt res haec nata poscit: et veterem cultum ac perpetuam obseruantiam deinceps auctam etiam maioribus his officiis et beneficiis tuis a gratissimo et tibi deditissimo animo meo exspectabis. Vale, magne amice, cum tuis: et nos nostraque cura. Nyssa.
image: s345
VALENTIS ACIDALII ORATIO, De vera carminis Elegiaci natura et constitutione. Anno MDCVI.
image: s346
[gap: blank space]
page 347, image: s347
VAL. ACIDALLI ORATIO De vera carminis Elegiaci Natura et optima constitutione. In qua tum de aliis rebus ad Elegiam pertinentibus, tum de hac praecipue disceptatur; vtrum rectius Ouidianum in morem bisyllabis, an plurium syllabarum vocabulis pentametrum finiatur.
QVIBVS rebus apud auditores plurimum valere solent, quibusque gratiam hominum et laudem sibi comparare possunt Oratores: earum ego neutram hoc tempore in hanc doctissimorum virorum et adolescentium studiosissimorum coronam atque consessum adfeto, Eloquentiam dico, quam quidem et locus iste requirebat; est plausibile orationis argumentum, quod apud vos commendare me hominem per se nulla insignem commendatione, debebat
page 348, image: s348Ac eloquentia quidem, optimi auditores, ita penitus iam destituor; vt qui alias in dicendo parum exercitatus et ab vsus disserendi longissime sum remotus, tamen nescio quo pacto nunc meipso mihi videar infantior: dum ex tenuitatis meae conscientia et vestra exspectatione, quae magnum sibi de me quiddam fortasse pollicetur, metum non vulgarem concipio, et horrore totius corporis vehementer commoueor atque perturbor. Quem metum auget etiam ipsius argumenti de quo dicere constitui, ratio noua, et quam vos minime a me expectandam censeatis. Allaturus enim eam sum materiam, de qua cum pleraque contra vulgarem est in omnium animis receptam opinionem affirmare coner: fieri vix poterit, vt multorum inuidiam et reprehensionem effugiam. Nihil me vero commoueret si quorum neutrum antea me habere confitebar. eorum saltem, alterutro non essem plane destitutus. Etenim et eloquentiae tanta vis est, quod vos non ignoratis, vt res non modo tenues et obscuras oratione luculenta possit illustrare, sed etiam arduas ac incredibiles dicendo efficere probabi les: Et si illa non adsit plausibile tamen argumentum saepe oratorem vel infantissimum adeo reddit auditoribus charum et acceptum, vt sola materiae bonitate omnes dicendi partes optime videatur impleuisse, plausumque insuper et fauorem omnium summa cum laude et honore promereatur. Ita duo haec mutuas inter se quasi operas tradunt inuicemque conspirant, et quod deest alteri id acceptum ab altero cumulatissime
page 349, image: s349tamen vtrinque praestatur. Vt neque disertus in argumento infeliciore, neque indisertus in argumento commodiore certis quibusdam fulcris adiumentisque priuetur. Ego autem cum, vt dixi, nullius facundiae dono sum conspicuus, vt bene in hoc dicendi munero verser; tum nulla argumenti benignitate iuuor, vt me non pessime saltem geram; quin imo sic argumenti difficultate deprimor, vt quiduis potius audeam sperare, quam sine periculo ne hanc inusitatam dicendi rationem aggredi posse et perficere. Dicturus enim suum contra eos, humanissimi auditotes, a quibus dissentire vt nefarium iudicatur; ita nemo hactenus vel paucissimi certe ausi fuere: dicam porro de iis rebus quarum dignitatem carpere summum aliqui flagitium arbitrabuntur: dicam denique ea, quae vana quibusdam et friuola, plerisque etiam ridicula, noua quidem certe omnibus videbuntur. Quod quam sit arduum et difficile, quam sit nulla fere cum vtilitate coniundtum, quam sit omnis generis periculi plenum, et ipsi per vos intelligitis, et exemplo sunt nobis tot olim explosi homines doctissimi simul et eloquentissimi: qui contra vulgi genium et communes opiniones in medium aliquid affere conati sunt. Nam praeterquam quod inutilis ac stultus esse labor videtur, ea quenquam velle tollere, quae multis iam seculis magna et ab omnibus vbique gentium suspecta fuerunt, etiam superbiae, arrogantiae, imo insaniae notam illum incurrere est necesse. Quamobrem initio vehementi iam animi perturbatione commoueor, atque
page 350, image: s350ita commoueor vt quae pro vitium mearum imbecillitate sic satis commode, et si non admodum ornate, tamen nec omnino ineleganter antea me vobis commemoraturum sperabam: ea nunc partim in mentem non veniant, partim prae metu et horrore eloqui et effari nequeam. Sed tamen recreat me vicissim et bene sperarare iubet candor ille vester, illa singularis humanitas vestra et beneuolentia, qua et erga alios faepe vsi estis, et erga me itidem vsuros iam esse vos non spero tantum, sed plane etiam confido, certissimeque mihi polliceor ex vultu vestro et oculis, quos in me hilaros sane omnes modo coniecistis. Quo fit, vt de animis in me vestris et praeclara voluntate nihil mihi statuam esse dubitandum. Additis etiam animum mihi, vt cum libentius tum alacrius ea quae in vulgus efferre non auderem, vobis narrare et concredere cupiam. Nam vulgus quidem eruditorum et fex illa philosophorum quibus abundat seculi nostri peruersitas, eo animo tractare studia solet, vt non modo veterum dicta scriptaque omnia tam pertinaciter amplectatur, adeoque obstinare defendat, vt ab illorum sententia nec ipsi inertes Doxosophi recedant, nec recedere quendam vlla in parte vel vnguem latum velint: sed quae vsus et diuturna consuetudo inuexit, ea quoque licet aperte praua; tamen fouere ac defendero summo studio conentur, et extremo persequantur odio, si quis errores [correction of the transcriber; in the print eorrores] eorum detegere, confutare, seque melioris anctorem sententiae audeat profiteri. Miseros profecto, et
page 351, image: s351peruersi, vel potius nullius iudicii mortales! nam quid homines eos appellem, qui tam turpiter se ipsos alienarum opinionum seruos et mancipia facere non erubescunt? Vos autem doctissimi viri et iuuenes ingeniosissimi nequaquam in illorum numero esse scio: qui et seruum istud pecus fugitis, et hac iudicii polletis acrimonia, vt iudicii libertatem in philosophiae studiis a nemine patiamini vobis eripi: et eos denique omnes, qui in aliorum verba et magistri dictata iurare recusant, si quid nouum et a vulgi genio abhorrens, studio veritatis adferant, non modo non reprehensione et calumnia, verum laude quoque singulari dignos existimatis. Cur enim in his studiis, in quibus ingenium cuique suum exercere liberum, ius fasque est; libere quoque non liceat cuique opiniones suas sine laesione tamen alterius et iniuria exponere, easque eruditiorum iudiciis ac censurae subiicere? licet vero, et licebit quam diu quidem vere philosophari et Musas cum seueriores, tum amoeniores etiam illas recte volemus colere et venerari: Ac ego sane eo me fateor ingenio natum, vt quae ab antiquis prodita sunt, cum veneratione quadam et religione accipiam quidem et sequar, verum ex tripode tamen Apollinis et antro Sibyllae omnia esse profecta non credam: quae autem vsu longo iam inuoluerunt et confirmata sunt ad rationem, illa tanquam ad Lydium lapidem examinanda, non pro norma et regula accipienda iudicem. Et quis est, qui hoc reprehendat? nisi qui consuetudinem, quae tamen certe multum potest, ac multis
page 352, image: s352in rebus posse debet, pro duce? rationem, cuius luce atque ductu nos vti potissimum conuenit pro famula et pedissequa fortassis habeat? Itaque si diuersum aliquando sentire cogor, nec vel ad veterum opinionem accedere, vel ad vsum penitus me accommodare possum: vtrumque modeste relinquo. et quod potius est, id amplector et obseruo. Quo quidem ipso animo ingenue fateor me hanc quoque disceptationem instituisse, non studio nouitatis, non arrogantia, non ambitione, non ingenii ostentatione, non alia quapiam re inductum. Idque vt omnino vobis de me persuadeatis, oro quibus debeo precibus, et quam possum vehementer obtestor. Orarem pluribus, et obtestarer vehementius, nisi iam ante spem optimam de vobis concepissem, fore, vt quicquid hoc in loco simplici et candido animo proferam, id omne candido etiam animo et aequis auribus vos accipiatis, et in bonam partem conatum qualem cunque meum interpretemini. Quod si tamen praeter votum atque spem meam erunt inuidi quidam et maleuoli, vt erunt forte non pauci, qui etiam optima dicta, factaque, optimorum in pessimam partem rapere, et in immeritos pestilens ingenii sui virus effundere solent, iis hoc ego dictum volo: me improhorum calumnias atque morsus fugere quidem diligenter et quacunque ratione licet, euitate. sed eorum tamen obtrectationes tanti non facere, vt propterea ab honesto proposito, cuius mihi causae sunt graues ac laudabiles,
page 353, image: s353desistam. Atque istud in hac praecipue causa me sequi et seruare iidem illi si qui forte sunt, quicunque sunt nouerint, cuius tot ac tam praeclaras habeo rationes quarum aliquas iam declaraui, teliquas neque recenfere omnes temporis angustia, neque tacere praecipuas, res ipsa permittit. Iam enim inde vsque ab vltima pueritia (vt paullatim ad ipsum negotii caput veniamus) Poetices studio mirifice sum delectatus: atque in eo cum praeceptores haberem non incommodos, qui me non doctrina tantum erudirent sed etiam adhortatione sua crebriuscule ad idem illud studium instigarent et impellerent: secutis eorum consilium et auctoritatem fui, meque cum per alias res licuit, nescis quam bene et feliciter, gnauiter quidem et minime oscitanter in eoexercui. Sane nec fructum hactenus vllum praeteriti laboris percepi, nec quem exspectare in posterum debeam, videre adhuc et intelligere queo. Sed hoc vt vt est: aetate sensim adolescente coepi poetarum scripta mediocri diligentia euoluere: in quibus cum assiduo magna cum animi voluptate progrederer, saepe mihi fateor occurrerunt quaedam, quae variis cogitationibus me dubium et fluctuantem in varias salebras atque difficultates abriperent. e quibus nec ipse me potui explicare, nec aliorum opem auxiliumque tale semper inueni, quale quidem optabam, et irrito saepe euentu desidertabam. Inter caetera autem animaduersione accuratiore non indigna, quae recensere longum foret,
page 354, image: s354hoc de quo nunc agere decreui, non est postremum. Videbam inter Elegiacos poetas vnum Ouidium censeri vulgo principem, et quem vnicum in scriptis nostris imitari omnes et imitando effingere summo studio et industria conueniret. Atque ita quidem ego tam quoque iudiccabam, cum illum primum degustarem et attingerem, neque nunc sane ab iis, qui ita censent, magnopere dissentio. Legenti mihi tamen postea atque consideratione, vt opus erat, accurata expendenti etiam reliquorum Elegiograhorum opera plurimum eadem Ouidii, vena, quanquam melle et nectare fluens, de priori sua suauitate et dulcedine remississe videbatur. Faciebant hoc et alia, quae hoc tempore mitro, et non tam alia illa, quam sola numerorum ratio, quam ille nimis anxie, et curiose ad certas syllabas certarumque syllabarum voces adstrinxit. Astrinxit autem solus omnium, et absque aliorum, quantum ego quidem sciam simili genere carminis vtentium exemplo. Qua de caussa dubitare aliquantulum coepi, Solus ne Ouidius, quod cum vulgo primum opinabat, in Elegiis scribendis omnio esset imitandus efformandusque styli similitudine? ac tandem eo dubitatione mea processi, vt ab Ouidio poetarum ingeniosissimo et proptet admirabilem versuum elegantiam omnibus in sinu, in oculis, in animo semper menteque ipsa gerendo, caetera quidem cuncta, nihil vero minus quam rationem numerorum quibus vtitur expetendam petendamque certo mecum decernerem. Neque huius sententiae me ahhuc
page 355, image: s355poenitet, ac cur eam repudiarem, hactenus quidquam inueni: sed quo magis in aliorum lectione poetarum et Sulmonensis huius equitis ad illos collatione pergo, et quo diligentius totam Elegiaci Carminis Constirutionem et veram germanamque numerorum naturam contemplor: eo magis ista opinio mea stabilitur, adeoque iam alte animo insedit, vt nullis argumentis, aut rationibus iterum potuerit, aut iam nunc possit expelli. Neque tamen cum hoc contra omnium ferme iudicia statuam, ita vel mihi ipsi blandior, vel ingenio meo confido, vt de aliorum sententiis nihil vlerius inquirendum putem Sane inquisiui sedulo ad hoc vsque tempus, et reperi non paucos quorum eadem est opinio, idem quod mihi iudicium: Veruntamen quod potissimum est inuenire nondum potui: Causas illorum scilicet, quibus vt sic statuerent moti persuasique fuerint. Neque enim temere quenquam a doctissimorum hominum et tot seculorum consentiente iudicio recedere fas est: et ego, qui temere etiam non recessisse videri volo, ex Carminibus tantum recentiorum aliquot poetarum quid sentiant deprehendo, cur mecum sentiant, id vero vt dixi non deprehendo. Iam autem quia in hac Academia nostra viri quidam sunt doctissimi, qui pro eruditione et industria sua praeclara. Ouidium nobis interpretantur: quorum ego laudabilem operam et egregiam de studiosis bene merendi voluntatem non possum quin magnopere probem et exosculer, occasionem peropportunam
page 356, image: s356adeptum me opinor, vt quam rectissime et minimo cum negotio, quid in hac causa non quidem omnino mihi dubia, sed nec omnino certa, sequi merito debiam, perdiscere et inuestigare possim. Amant illi Ouidium et vt ab aliis ametur Ouidius, ad opera vnius Ouidii noctes diesque legenda certatim iuuentutem cohortantur, et maximis laudum amplissimarum commendationibus inflammant. Quid igitur? an iidem, illi cur Ouidium ament, cur ab aliis amari velint Ouidium, cur vnius Ouidii opera tam sedulo euolui, tam sollicita cura iubeant, idque vnum, prope agant, vt Ouidium e manibus nunquam deponamus, Ouidium si frugem Poetici studii solidam expetamus. Ouidium inquam vigilemus somniemus: haec omnia cur faciant, non ne iidem illi eruditissimi viri Nasonis optimi poetae amatores habeant? Equidem eos tam insigni doctrina, tam elegante exactoque indicio viros causae satis habere arbitror, nec temere ac caeco impetu in admitabilem istam ac pene incredibilem Nasonis amorem ferri. Neque praeterea me dubitare sinit illorum humanitas, quin easdem rationes libenter aliis etiam Ouidii amatoribus, e quorum numero me sane excludi nullo modo velim, communicaturi sint. quando vel hac via quoque Poetam suum pluribus facere commendatiorem, et quibus ille iampridem satis commendatus fuit, eos in amore et studio suscepto magis magisque confirmare poterunt. Quapropter hanc ego causam in forum littorarium
page 357, image: s357nunc debucam, oppugnaturus Ouidianam numerorum rationem: ac de tota Caminis Elegiaci constitutione aliquanto copiosius et diligentius agam: Idque agam vt paulo ante me dixisse audiuistis, non superbia, non ambitiosa ingenii, quod sane nullum aut profecto tenue in me agnosco palamque profiteor, ostentatione: verum discendi cupiditate commotus: vt quod a me ipso consequi nondum plane potui, aberuditioribus plene cumulateque accipiam: idque ad eorum prorsus exemplum, qui, velut pauperiores aliquando exigua munuscula, spemaiora recipiendi, solent offerre ditioribus, sic ipsi indoctiores prouocant non nullos doctrinae solidioris opidus instructos, vt eruditiora vicissim illi certioraque respondeant. Quod si a viris doctissimis istud impetrare non potero. (vereor enim me difficulter impertraturum) vt gemmas eorum preciosissimas pro vitris meis hisce vilissimis eliciam: fruar nihilominus hac vna laboris mei vtilitate atque abunde satis me consecutum existimabo, si studiosos adolescentes meo saltem exemplo commoneam, ne a vulgo doctorum facile sibi imponi patiantur, et quod affirmant illi, ratum starim absque vlteriore disquisitione habeant: tum etiam vt de proposita re secum cogitent, quaeque sum dicturus apud animum considerent: et si forte abetrem, in viam me reducant, si labat, erigat; si peccem corrigant: Inibunt profecto illi quicunque fuerint, magnam a me gratiam: et officium istud illorum summi ducam instar beneficii,
page 358, image: s358gratumque me vicissim quibus potero rebus ad studiis declarabo. Quippe nulla mihi potest contingere voluptas maior, quam si errores quisquam meos humaniter aperiat beneuoleque et candide refutet. Atque hoc ipso vt nihil mihi est acceptius: ita importunas hominum imperitorum et maleuolas reprehensiones ferre nequeo, speroque [gap: Greek word(s)] . Adeste igitur, adeste auditores optimi, aequitate et Candore vestro, atque vt recte indicare possitis, omne praeiudicium, quo deuicta fortassis videri nostra sententia queat, a vobis seponite. Scitum enim est illud Crispi, omnes homines, qui de rebus dubiis aut consultant, aut iudicant, ab amore, odio, inuidia, caeterisque affectibus esse vacuos debere. Nam illi quidem vbi officiunt, animus haud facile verum prouidet. Ego quam quam fieri fortasse non potest, vt omnia vobis persuadeam: pleraque tamen et probare conabor et probaturum ex parte me confido. Ac fuerunt omnibus aetatibus viri complures eruditione insigni praestantes, qui hoc carminis genus prae caeteris vehementer adamarunt magnaque cura et industria gnauiter excoluerunt: vt plus ex hac exercitatione delectationis, quam ex vlla alia se percepisse tacito quasi indicio fateantur ac demonstrent. Tanta nimirum est illius ac tam eximia suauitas et pulchritudo, vt quosuis elegantia ac dulcedine sua in amorem sui pellexerit, voluptate incredibili perfuderit, multis etiam nominis immortalitatem compararit adeoque multo clariorem, quam ex
page 359, image: s359alterius generis poemate quisquam consequtur famae splendorem conciliauerit. Neque id sane mirum, cum non pulcherrimae tantum ac delicatissimae res in illo describantur; sed verbis etiam describantur lectissimis atque includantur numeris eiusmodi, quorum certe leporem ea diuinam rotunditatem alibi nusquam inuenias. Elegantibus enim admodumque e puris vocibus Elegia conficitur, nihil sordidum, nihil incultum admittitur, nihil hauritur defece: de inde numerosa illa vocum lectissimarum compositio modulatioque metrica dulcissimam barmoniam atque concentum gignit, vt singulari, nec humana prope omnium tam animos quam aures voluptate demulceat. Quod cum ita, sit, factum est multorum studio et industria, qua [orig: quâ] certabant inter se praeclara ingenia, vt dum quisque nemine cuperet esse inferior, anxieque quo scriberet modo, ne laudis esset expers satageret; vsitata illa et pristina Elegorum ratio saepe curiosa quorundam subtilitate sollicitata fuerit, ac pro cuiusque iudicio variis modis, iisque diuersissimis interpolata. Probarunt alii versnum mollitiem, duritiam legibus nihil solliciti sententias tantum vndequaque sunt aucupati, verborum item curam alii nullam habuere [orig: habuêre], alli nimia nimium se macerarunt, alii denique alia secuti sunt, quae quis omnia meminisse, vel memorare possit? Donec tandem a parte potiore certa ratio constituta fuit numerorum, et lex posita versibus
page 360, image: s360Pro illorum natura: quae tamen a factiosis sciolis iterum in diuersas partes opinionesque discedentibus violata mox ac labefactata est. Etenim plerique limatiore iudicio hanc viam ingrediebantur, vt ad rerum propositarum naturam verba, non tantum couenientia seligerent, verum etiam numeros, modo laetos, modo tristes modo lenes, modo aspos, modo suaues, modo insuaues, modo tardos, modo celeres, et si qui sunt alii affectus eorum, accommodarent Reliqui nec pauci quidem illi quorum delicato palato nihil saperet, nisi quod suaue semper esset autibus, nihil nisi tenerum, molle atque iucundum arrideret: operam dederunt vt nimis exquisitam, sic minime necessariam et ineptam penitus, vt vno filo omnes versus texerent, vno eodemque gyro omnia torquerent, in iisdem vestigiis, in eodem pene luto dixeram semper haererent. Ac praesertim in pentametro eo dementiae sunt prolapsi, vt illum inani ac superflua curiositate non nisi bisyllabis vocibus finirent, et finire omnib imperio. plusquam Manliano iuberent. Atque hi quidem stoliditatis et ineptiarum suarum non fautores modo, sed sectatores etiam inuenere plutimos: quorum pertinacia stultitiaque posteris quasi per manus tradita ad nostrum quoque seculum non sine bonatum literarum graui dispendio et ingeniorum illustrium pernicie propagata fuit. Quis enim est hodie, qui ad Elegiam scribendam animum appulerit, nec eam superstitiose obseruet vocum dissyllabarum diuinam scilicet rationem, in eque, si Diis placet etiam se factet
page 361, image: s361et mirificeo ostentet? Quis est contra, qui neglecta horum Bambalionum ridicula et anili superstitione sequatur priorum illorum, quos paullo aute laudaui, consilium, ac trisyllabis aliquando pluriumque vel pauciorum syllabarum vocibus vti audeat, neque continuo in sermonibus omnium traducatur, derideatur, calumniis exagitetur, maledictis proscindatur? O petuersos hominum mores, et puerilia, ne quid grauius dicam Iudicia! Sine sibi solis Musarum fontes et Heliconem patere arbitrantur? caeteros non tantum excludi, sed etiam ab aditu ipso censent prohiberi? At enimuero vtinam ipsi tam prope adessent, quam illi procul absunt, vtinam ipsi tam probe scribere Elegiam callerent, quam illos perperam scribere sibi persuadent. Sed nos initio temperemus nobis, et quaeramus ab istis lucumonibus dico, ad quam illi scio ne hiscere quidem potuerunt. primum igitur antequam ad nostra veniamus argumenta, intetrogo illos quonam exemplo in Elegiacis versibus praescribere nobis dictiones bisyllabas audeant, vt propter has aliis vocibus nos vti nequaquam velint? Est ne vllum aliud genus Carminis, quod ad certas syllabas ita sit alligatum, ac Promethei instar in Caucasea quasi rupe deuinctum? sunt ne inquam vllae aliae syllabae ad alios versus tanquam ad triremes hoc modo damnatae? Tu quisquis es bisyllaborum patrone, si potes, responde ac me doce. Taces vero iam? et quid comminiscaris in promptu non abes? Saltem hoc, ne omnia
page 362, image: s362bomutuisse videreris (si tamen istud responsi possum a te exspectare) saltem inquam hoc ex Iulio Caesare Scaligero summo non viro, sed Heroe, vereque superioris aetatis non principe, non rege, sed Caesare litteratorum, id quod nomine ipso subindicat, ac Dictatore litterarum afferres et obiiceres mihi: qui infine libri poetices suae quarti inter alia de aliis carminibus istud de Iambicis memoriae prodidit, eos trisyllabis finitos teneriores, quadrisyllabis fluxos, bisyllabis esse torosiores. Audio equidem doctissima verba, perfectissimum iudicium, nec repugno; sed ipsum qui haec scripsit, et quae scripta sunt, amore debito amplector cultu digno veneror, nam probo, non audeo dicere. Quid enim ego homuncio tenuissimus, quod ad Apolline isto proficiscitur, improbem, quid item alii, qui certe ad illum Semonem collati nescio quales mihi videantur, quod in illius monumentis probare non possint, non debeant. Verum hoc misso: de quo tacere potius est quam pauca dicere: illud etiam, vt pro te mihi ipse respondeam, addo, quod nec alios altet: in Heroicis perinde vt in Sapphicis bisylaba trisyllabaque longe censeri optima, et in eorum his raro plurium vocabula syllabarum; in illis rarissime, ac non nisi cum peculiari sententiarum id quasi requirentium decore poni et admitti. Nempe igitur non sine exemplo faciunt, qui bisyllabas voces in fine pentametri Elegiaci nobis inculcant: quod modo quaerebam. Quasi vero idem sit, aliquot
page 363, image: s363ê reliquis praecipuas eligere dictiones, quarum vsus in quodam versuum genere sit maxime familiaris et elegans: et vnius numeri syllabas, vnius formae voces, ad vnius cuiusdam catminis vnam partem atque situm singulatim relegare et proscribere. Quis haec quaeso paria aut similia saltem dicat: Vnum da mihi exemplum, in quo peculiares vnaque dictione comprehensas syllabas ad peculiare et vnum Carmen alligarint poetae: et cedam tibi protinus, habeboque pro institutione gratiam. Verum quia id non potes, alterum iam ex te quaero, quod explicatu non minus difficile tibi fututum metuo. Cum in vniuerso latinorum poematum numero similo huic quaestioni nostrae nihil reperiatur; ecquid a Graecis subsidii forsan tibi subministrari possit, vt quocunque modo bisyllaba tua propugnes atque defendas! Excute quicquid est Graecorum poetarum: euolue Theognidis, Callimachi, Simonidis, Solonis, Mimnermi, aliorum omnium Elegiographorum monumenta, videbis nihil omnino quenquam tibi ad te tuasque delicias et amores, bisyllaba inquam vocabula tuenda, conferre, Nulli enim omnium minus Graecis de sylla barum numero et apta collo catione dict ionum anxii sollicitique fuerunt: nulli minus numerorum continuitatem obseruarunt aut labore vllo quaesiuerunt. Imo plerique eorum vsque adeo sunt (vt sic Ciceronianorum pace loquar) innumerosi, vt studio et de industria illos neglexisse
page 364, image: s364cuipiam videri possint. Quod cum saepe miror in hanc incidere cogitationem soleo: non potuisse adeo apud Graecos aliter fieri, propter fatalem et innatam isti genti loquacitatem atque garrulitatem. Dum enim multa verbis plerumque ad ostentationem admirabili lenocinio compositis dicat, et suam expleat ganniendi cupiditatem quo dicat modo, non raro etiam, quae dicat pensi prorsus nihil habet. Vnde ratiocinari non inepte mihi videor. neque potuisse Graecoss (Depoetis praecipue loquor) exactam numerorum obseruationem instituere, neque si potuissent, propemodum instituere voluisse. Quanquam igitur et ob hanc causam, et quod alias multum inter Graecam luxurianrem linguam et Latinam moderatione castissima castigatam discriminis intercederet, quodque plurima licerent illis, quae nobis, quibus iuxta Martialem non licet esse tam disertis, quique Musas colimus seueriores nequaquam licere debent, nemini Graecos in partem auxiliumque hac in parte aduocare poteram concedere: Tamen quia Romanorum poetis e regno ac ditione Cecropis in Latium perducta primum fuit, ac pleraque si non omnia Latini sunt a Graecis mutuati: ideo vel vltro hanc conditionem obtuli, quo si possent, aliquid inuestigarent nostri bisyllaborum defen sores, quod mihi vicissim tam audacter eos lacessenti opponerent. Quia vero iam ne hic quidem perfugium aut latibulum vllum habent: quid causae porro est cur eos statim non cum
page 365, image: s365bisyllabis suis damnemus, et in exilium irs iubeamus? aut si id crudele nimis et inhumanum sit eiiciamus saltem ex imperio, quod in Elegiaco Carminese obtinere putant, sibique solis laborant vendicare: vt nimirum et ipsi supercilium posthac aliquantum demittant, et Bisyllaba ipsorum Proletariorum vicem tantum in pentametro sustineant. Ne tamen et hoc asperiusculum forte reputetur, tantae dignitatis voces tam subito ex imperii fastigio ad imum locum deturbari, et inter plebem sentinamque ciuitatis censeri: dabimus illis honestiorem inter equites locum, ac fortassis ad patriciam quoque auctoritatem iterum euehemus: duplici tamen hac addita cautione, ne ad consulatum aspirent, aut Dictaturam vnquam gerant: metuendum namque, ne amissum regnum per vim rursus aliquando sint occupaturae. quo peius nihil et periculosius foret nobis. Tanta inquam erga eas clementia vt emur et aequitate, si tutores earum vnica saltem nobis ratione poterunt ostendere, cur prae aliis vocibus ipsae praecipue in eo, quod toties nomina re taediosum est, carmine principatum caeteris exclusis debeant obtinere. Eam enim ego audire tantopere gestio, vt nihil vnquam desiderarim vehementius. Nec mirabum tur me causas ab iis poscere, cum absque his, neque recte sciri, neque asseuerari quicquam vere possit. Vtentur postea eodem apud me iure qui nihil eorum, quae dicam, affirmaturus sum, neque affirmanti mihi credi volo, nisi probabiles omnium, quae
page 366, image: s366affirmabo rationes reddere potuero. Iam Comminiscantur aliquid si queunt, vt suam suorumque dignitatem iam iam casuram ne penitus amittant. Quid aitis? iam ne consilium capitis inter vos? quid frons illa corrugata, quid oculi in humum deiecti sibi volunt? Non frustra est, quod tam diu meditantur. Exproment aliquid minime vulgare, et quod haud facile refutetur. Atque ecce, pro vna, quam flagitabam ratione tria fortissima argumenta: quibus vel nodo Gordio firmioribus Alexandri gladio, vel si quid eo acutius est, opus videatur. Sono, inquiunt, Ouidiana auctoritate, consuetudine nostri temporis et eruditorum hominum bisyllaba nostra defendimus. Nam sonus quidem illorum longe suauior est aliis dictionibus polysyllabis, et mollius pentametri quoque finem claudit. Ouidius deinde poeta doctissimus et elegantissimus, cuius auctoritatem spernere summum nefas, nullas his frequentius, alias vix quinquies in omnibus suis operibus admisit. Tantam denique vim habet consuetudo a doctis recepta longique temporis iudicio comprobara, vt qui ab ea desciscat, eum temerario nouitatis studio animique elati fastu et non ferendo aliorum contemptu dignas atque condecentes poenas exsoluere sit necesse. Haec eorum, si recte percepi mens est, haec argumentorum vis et sententia. Quid iam vero iis, auditores aquissimi, respondeam? quid dicam? quibus potissimum, verbis eorum insolentiam retundam? Speciosa
page 367, image: s367equidem sunt, fateor: quae et multos decipere possint, et me ipsum falsa iam pridem imagine deceperint. Verum, summe Iuppiter, quot quantaque sunt, quibus triceps hoc et puerile rationum commentum, veluti ventus folia (vt Plautus loquitut) difflare ac dissipare possimus? Ac vellem, quantum habeo, quod istis argumentis respondeam, tantum mihi temporis atque otii concederetur. Ostenderem luculentissime, qui fumi sub splendidis illis verborum luminibus lateant, quae fraudes sub inuolucris hisce tectae contineantur. Nunc et tempori parere cogor, et quae dicere hic non licet, ea vobis ipsis per otium domi cogitanda relinquere. Attingam tamen breuiter praecipua responsionis capita. Ac de sono quidem infra nobis agendum erit: quemadmodum et quanta nobis Ouidii auctoritas esse debeat, postea rectissime ostendam, cum veram Elegiarum naturam considerauerimus. Ibi enim quid praestiterit Ouidius, quantumque sit illi tribuendum, optime cognoscetur. Itaque ne bis de eadem re diuersis locis tractemus, omnem illic rationem de sono vocum et Nasonis dignitate reiicimus. De consuetudine autem, quia fortasse nobis sermo deinde non incidet: hoc in loco, priusquam ad alia quae dixi veniamus, paucula disseremus. Quemadmodum
page 368, image: s368igitur nec sonum bisyllabarum vocum reliquis esse suauiorem, nec Ouidii tantam, quantam illi sibi somniant auctoritatem esse concedemus. Ita consuetudinem quoque, cuius esse vim maximam et supra sumus confessi, tantum habere virium nunc pernegamus, vt eam relicta veritate, ac tatione ipsa nos oporteat sequi. Vt quid enim? An si prauae consuetudinis auctores iudicio decepti in errorem lapsi sunt, quem postea multi approbauerint; in eundem nos etiam praecipites nullaque habita deliberatione ruemus? Si a regia via in semitam asperosque tramites prior quisquam decedat, eum a tergo magna insequatur multitudo; an nos mero meridie clausis oculis malum ductorem errantemque turbam potius certo cum periculo comitabimur, quam extra periculi metum in ipsa via, cui iam ante institimus, remanebimus ac progrediemur? Si in mari scopuloso atque infesto nauem quampiam conspiciamus, ad eius ne cursum nos potius nostram quoque nauim securi dirigemus, illam ceu ducem vel in rupes, vel in Syrtes ac Charybdes, nihil ipsi de salute nostra solliciti, persequi malimus, quam oculos animumque ad coelum attollere, sidera comtemplari, ventos explorare, omnia denique circumspicere ac pro nobis curare, quo salui et incolumes iter adeo periculosum conficiamus? Rationem scilicet inseuit Deus mentibus nostris, eamque veluti Cynosuram aut Helicem nobis esse voluit: vt quemadmodum has nautae in suis obseruant nauigationibus; ita nos illius
page 369, image: s369lucem cum in omnibus vitae partibus, tum etiam in studiis nostris semper obseruaremus, illius ductum assidua vigilantia sequeremur, illius consilium nullis rebus in vita postponeremus. Quod ii quidem nequaquam faciunt, qui solam pro duce consuetudinem habent, plus aliis, quam sibi ipsis credunt, cum aliis libentius, quam secum senciunt: non aliter, ac si alienis oculis videre, alienis auribus audire, alieno ore edere, bibere quam proprio malint. Omiseros! o [orig: ô] degeneres mortales! o [orig: ô] non dignos! quibus illud coeleste diuinae rationis et intellectus donum benignitas atque indulgentia Dei opt. max. largita sit! O ingratos hominum animos! o [orig: ô] scelestum huius augustissimi muneris abusum! quod illi non ad res praeclaras et vtiles contemplandas, vt Deus voluit, conuertere dignantur, sed alte sordibus terrenis obrutum et oppressum inter vanitates humanarum actionum turpissima situ infici atque interire patiuntur. At vero modestius, inquiunt, nobiscum age, nec tam acerbe inueharis in nos: qui non plane quidem rationem spernimus, sed praestantissimorum tamen virorum iudicia non possumus non facere maximi. Eane tu solus omnium nulla ducis, ac tantum tibi ipsi confidis, vt ab illis pendere vel in re minima recuses? Consuetudinem nos quidem sequimur, vulgo receptam, sed quam tot ramque excellentes viri vbique sua auctoritate ita corroborarunt; vt dubitare nos amplius de istius rei certitudine non conueniat. Itane vero, inquam
page 370, image: s370furtim eodem relabimini? siccine quod omnino facitis facere tamen non cupitis videri? Quis negat magnam viris eruditis obseruantiam deberi? quis negat eorum auctoritatem ratam nobis atque sanctam plerisque in rebus habendam esse, aut quis tantum sibi ipsi con fidere ausit, vt eorum iudicia nihili aestimet, a se folo et ratione sua pendeat quam saeppe tenebris et caligine inuolui, quo minus verum per se cernere possit, videmus? Ac Dii melius, quam ita vnquam vt loquar aut sentiam. Id vnum affirmo: relinquendam esse fuam cuique dignitatem, neque tanti tamen in omnibus aestimandam negotiis, vt eam non pro teste, sed pro iudice statuamus in medium; deinde non semper auctoritate pugnandum, quam aliquando ratio possit ipsa expugnare. Quid? si vel mille ita iudicent, ratio monstret aliud; an mei potius transfuga, ad illorum me sententiam contra animi mei sententiam applicabo? Nequaquam vero. Nam vt semel planissime dicam, ita in opinionibus vel incertis vel contrariis decet versari, non vt quod nobis videtur, statim arripiamus; nec quod videtur aliis, praecipiti temeritate nulloque consilio mox approbemus: sed quia difficulter ipsi veritatem propria Minerua possumus indagare, multique plus perspiciunt, quam solus quispiam nostrum [orig: nostrûm]; idcirco sententias aliorum quaeramus, nec eas quaeramus tantum, sed in eas quoque inquiramus, hoc est, non indiligenti
page 371, image: s371meditatione perpendamus, huc illuc apud animum nostrum agitemus, cum illis opinionem uostram non oscitanter contendamus, quid probum, quid non probum sit, inuestigemus: atque eo modo, sicut ex attritu duorum inter se atque collisione lapidum ignis scintillae eliciuntur, sic ex diuersarum opinionum et nostra et aliorum, accurata collatione ipsa tandem eluceat atque resplendescat veritas. Quod si hac in re hoc modo illi, contra quos dico, rationem in consilium adhibuerint, non modo non defendent amplius (nisi forte desperatae sint pertinaciae,) priorem de vocabulis bisyllabis opinionem; sed vltro etiam ab auctoritate, qua prius ac posterius antea nihil habebant habendumque iudicabant, ad meliorem sententiam nostrasque partes confugient. Id vt recte fiat, plusculis rationibus iam iam tentabo, simulque ne nos quidem auctoritate, cui tantum hactenus illi tribuerunt, cuiusque patrocinio aduersus inuidorum rabiosas obtrectationes armare nos et munire queamus, in vniuersum destitui, imo longe maxima praestantissimaque instructos esse demonstrabo. Vt igitur ordine rem totam exsequamur, primum forte, quis primus Elegiae inuentor fuerit, a me quaeritis, vt si quid habeam, quo vel dubitationem Grammaticorum, vel incertitudinem negotii mea ex parte subleuem, ne
page 372, image: s372indictum praeteream. Ego vero, quid habeam? cum ne quidem illi, qui omnes antiquitatis angulos peruestigarunt, nihil habeant, quod affirmare certo queant? Vnde ex opinionum inter auctores in constantia sic Horatius in arte Poetica scripsit. qui versus in omnium ore sunt et memoria.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.Quidam tamen eius, vt et Heroici carminis inuentionem ad Polymnestum Colophonium referunt: Alii Theoclen quendam, siue Naxius ille, siue Eretriensis fuerit, tradunt furentem primum Elegos effudisse: Alii aliis laudem inuentionis asscribunt. Nec minor est de Etymologia primaque huisce carminis materia, quam de Origine, opinionum diuersitas. Elegiam enim Grammatici quidam quasi [gap: Greek word(s)] dictam autumant: propterea quod eius materiam lugubrem et in funeribus primum enunciatam opinentur. Id quod Ouidius fortassis innuit in funere Tibulli, his versibus.
Flebilis indignos Elegeia solue capillos.
Ah, nimis ex vero nunc tibi nomen erit!Non placet hoc aliis, qui res amatorias primum
page 373, image: s373versibus Elegiacis conscribi solitas affirmant, vt ab amantium querelis et commiseratioinbus nomen deductum videatur. Itaque vel [gap: Greek word(s)] , quod est misereri: vel [gap: Greek word(s)] , id est, miserabiliter conqueri: qua de caussa forsan Miserabiles elegos appellauit Horatius: vel quod est simplicius, [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] , heu heu dicere: quae vtraque interiectio et eiulationois nota omnibus Tragicis frequens et in AElino lugubri carmine creberrima: vocis originem prouenisse affirmant. Neque his deriuationibus contenti, alias alii comminiscuntur, vt Etymon aut ab Vlulae voce moesta et lacrymabili (Nam [gap: Greek word(s)] est ea quoque nocturna auis apud Aristotelem, quam Latini a sono, quem emittit, Vlulam nominarunt) aut a Tragica voce [gap: Greek word(s)] , formetur: qua [orig: quâ] ad amicarum fores vsos fuisse priscos arbitrantur. Foecunda sane Etymologia! in qua, cum multi varie luserunt, tum vltetius etiam exercere se ingenia eruditorum possint. Sed earum omnium quas recitauimus, quae sit non dico vera, sed verisimilis, intelligi non potest, nisi prius materiam Elegiarum primam vere nouerimus. Ab ea enim procul dubio carmini nomen inditum. Illa vero cum aeque sit incerta, quid nisi ex incertis incerta, nos affirmemus? Etiam ipse Scaliger acutissimus harum rerum disceptator optimusque iudex hic [orig: hîc] fluctuare videtur, qui primo Poetices libro, in funeribus: tertio quasi recognoscens
page 374, image: s374consilii sui rationem atque castigans, ad amicarum fores primum decantatam Elegiam scribit. Ac in primo quidem libro eam asserit a funebribus materiis traductam ad amores: additque pulcherrimam et Scaligera [orig: Scaligerâ] indole dignissimam facti istius rationem. Nam, inquit, et frequens conquestio in amoribus, et verissima mors quae a nobis amentissimis amentissimo atque ingratissimo sexui viuitur. Verba haec sunt, an tonitrua? quid hoc? Amantes amentes sunt: ab amantibus amentissimis amentissimo ingrarissimoque sexui verissima mors viuitur? Insignem sententiam et plane cum hoc nouitii cuiusdam poetae Epigrammacio conuenientem!
Nil amor est aliud, si nescis, quam sine vita
Viuere, nil aliud, quam sine morte mori.Sed iam hoc vobiscum admirari desinam, quod obiter nobis incidit: atque alteram Caesaris istius Musici opinionem certio comprehensam libro, qua priorem quasi corrigit, referam. Ait autem, non placere sibi, quod supra dixerit. Materiam Elegorum fuisse lugubrem: sed arbitrari se nunc potius, querelas amantium et commiserationes iis coepisse primitus ad fores amicarum, vt paullo ante quoque dicebamus, decantari: diffusa deinde significatione ad eos, qui voti essent compotes facti, iisdem etiam secundiorem illam fortunam, quasi eiusmodi carmini gratiam referrent miseri amatorculi,
page 375, image: s375celebratam esse. Atque idem et Horatius in Arte his versiculis affirmauit, quos miror ab illo non ad testimonium dicendum vocatos.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos.Eam igitur sententiam a Scaligero posterius relatam, a nobis Horatiano insuper testimonio confirmatam non poterimus non certam arbitrari et retinere. Proinde iam inuenta carminis Elegiaci materia prima, facile quae sint et possint esse argumenta eiusdem singularia, ratiocinari et coniicere nobis licet. Ne quid tamen hic [orig: hîc] omittam, quod ad pleniorem faciat intellectum praesentis rei, breuiter vno quasi fasce colligata omnia vel praecipua argumenta ex eodem illo, cuius augustissimum nomen toties audire vereor, ne quibusdam molestum sit, mihi quidem id saepius appellare iucundissimum est, commemorabo et ob oculos ponam, vt vno intuitu, simul omnia, vel vt dixi, praecipua percurratis. Argumenta igitur sunt, inquit Scaliger; Commemoratio diei, a quo initium amandi factum fuit, eiusdem laudatio aut execratio, querela, expostulatio, preces, vota, graculatio; exultatio, furti narratio, fletus, conuitium, vitii aut flagitii
page 376, image: s376obiectio, Recantatio, propriae vitae explicatio, sui cum riuali comparatio, comminatio, amicae alterius propositio. Ianuae, Ianitori, Ancillae, matri, marito, tempestatibus, coelo ipsi conuitium; conuitium Cupidini, Veneri, sibi ipsi, Mortis exoptatio, exilii, Amicae absentis detestatio. Praeterea desperatio cum imprecationibus: cuiusmodi sunt in Ibin; et si alia caussa. Epicedia quoque, et Epitaphia et Epistolae hoc genere poematis recte conficiuntur. Hactenus Scaliger; quem veluti manuductorem quisque ad reliqua, si quae sunt, inuestiganda sequi potest. Iis autem et similibus argumentis cur hoc praecipue carmen adhibetur? cur materiae tales tali versuum generi prae caeteris maxime conuenire iudicantur? Istud enim curiosius omnia indaganti, neque frigide aut leni brachio artem poeticam tractanti neutiquam est inter cetera negligendum. Non caret id igitur ratione: quam neque nos ipsi deprehendimus, neque dissimulare debemus ab illo acceptam, quem et vnum in vera poesi praeceptorem, et vnicum in omnibus rebus caussarum vestigatorem habemus. Scitis opinor, quem dicam: quem dixi iam saepius, quem deinceps dicturus etiam sum frequentius. Neque id mihi vitio debet verti, si ex illo potius illius verbis vera ac certa, quam vel ex aliis mutilis doctoribus falsa ac dubia, vel meis verbis eadem interpolata commemoro: ne et is debita laude priuetur, egoque ab illius elegantissima oratione,
page 377, image: s377qua in rebus obscurissimis difficilimisque adeo tamen expedita et clara vtitur, vt an rerum subtilitatem, an verborum cultum potius admirare, nescias; quidquam balbutie mea et ineleganti oratione deteram. Est igitur haec eius sententia, sunt igitur haec eius verba: illa quidem argutissima, haec vero breuissima et ornatissima. Carmen, inquit, hoc aptum est conquestionibus. In tres enim syllabas abit, duas breues, tertiam, quae nullo in versu efficere potest, vt sui ratio habeatur; subditur ergo constanti Heroico fluxus Pentameter: quanquam Pythiam scribit Athenaeus inuerso ordine respondisse Charitoni et Melanippo sic.
[gap: Greek word(s)]
Quae quidem vt pauca, sic obscura sunt; fateor, neque cuiuis intellectu facilia. Sed ego ista malo virorum eruditorum doctrinae et acumini studiosiorum diligentiae et ingenio relinquere, vt apud vtrosque sit admirationi locus; quam copiosius explicare, ne illos docere velle, hos fungos aestimare videar. Nec tamen hoc vnum hic praeteribo, quod etiam infra repetam, nec omnibus forsan obuium est; veteres non eo modo, quo nos hodie, per Dactylos, sed per Anapaestos elegiam dimensos fuisse. Quod si recte consideres; magnam lucem illa accipient Scaligeri verba, nec vlla amplius egebunt interpretatione. Nam quod aiebat in tres syllabas
page 378, image: s378abire seu desinere Pentametrum, id nempe de Anapaesto capiendum: cuius duas priores breues, postremam esse longam syllabam quis ignorat? ac praeterea quis tam hospes est in poesi, vt quod ne pueri quidem vix prioribus digitis qui poeticas fores pulsarunt, vix primoribus labris (vt de Poecis et re Poetica Poetarum more loquar) Hippocrenes vndam tetigere [orig: tetigêre], nesciunt: vt inquam non audiuerit, vltimam euiusque versus syllabam omni lege solutam et indifferentem esse? Nimirum hoc erat, quod tertiam illam syllabam, quae finit Pentametrum, nullo in versu efficere posse dicebat, sui vt ratio habeatur. Inde vero iam, cur elegiae materiis amatoriis aliisque similibus aptissimae sint, quisque non difficulter intelliget. Ego neque ob caussas, quae iam iam dictae sunt, volo, neque per temporis angustiam, quae nos ad alia, nec illa quidem pauca properare monet, possum id vberius explicare. Tum quis hic a nobis omnia requirat, quae commentariis quam orationibus magis conueniunt? Praecipua nos ad in stitutum nostrum colligimus, in eumque finem de Inuentore, Etymologia, materia et argumentis, tum eorum ratione ad Elegorum naturam accommodata hactenus disseruimus; quibus ne quid desit, addemus vltimo generalis aliquot sed brenissimas ex Scaligero nostro (cur enim nostrum non dicam, cuius nomen adeo familiare iam crebriuscula nobis appellatione factum est?) de proprietate huius carminis:
page 379, image: s379vt quale deceat debeatque esse, perspicuum omnibus et manifestum euadat. Ille igitur Elegiam inquit, candidam oportet esse, mollem, tersam, perspicuam, atque vt ita dicam, ingenuam. Affectibus anxiam, non sententiis exquisitis: non conquisitis fabulis offuscatam. Cultus nitidus potius, quampexus. Habetis breuiter, quae summatim de Elegia tum dici a me potuerunt, tum hic inprimis referri: eaque nemini vestrum, auditores humanissimi auditu iniucunda fuisse spero: apta tamen instituto nostro an omnibus omnia visa fuerint, de ea non nihil dubito. Iam enim audire mihivoces quorundam videor, quaerentium ex nobis, cur tam remota de primis Elegorum auctoribus, etymis, materiisque quae scholam magis et scholasticam institutionem sapiunt, quam Orationem adduxerimus: quandoquidem in iis fortunae Graeciae nequaquam sint positae, nobisque satis sit intelligere Poetarum carmina, et similia quodammodo ad horum imitationem ex nobis posse gignere, non vero etiam ista minuta et abstrusa, nihilque magnopere profutura superuacuo labore inquirere et addiscere. Ego vero, si qui ita sentiunt, omnino contra eos sentio: vt aut illis ego valde errare, aut illi mihi toto, quod dicitur coelo, aberrare videantur. Non hercle satis esse nobis aio, carmina Poetarum vtcunque intelligere, iis similia mediocri arte componere; nisi praeterea carminum quoque ipsorum rationem intimamque naturam probe cognitam atque perspectam
page 380, image: s380habeamus. Quae quidem, quantum ad Elegos attinet qualis fir, ex superioribus aliquo modo potuistis intelligere, atque vt intelligatis etiam tum rectins, tum facilius, in eo iam nunc sum, vt quod pollicitus fui, totam Elegiaci carminis rationem breuiter ac velut in tabella paullo ante comprehensam aliquanto latius, si potero, quantum pro tenuitate mea potero, euoluam. Inde nimirum liquido cognoscetur, et quare superiora commemorarim, et quid ex iis ad optimam Elegiarum constitutionem probem. Etsi igitur Elegiarum inuentor primus sciri non potest quis certo fuerit: tamen si nos eum statuamus, quem statuunt plerique, Theoclen Naxium, qui furens primum effudisse elegos memoratur: putatis ne illum in isto furore carmen Ouidianum effudisse? quod numerorum eorundem vniformi aequabilitate decurrens nihil furoris, nihil caloris prae se fert, sed absque vento et motu, perinde vt mare mortuum nescioquem languotem: (languorem dico, si quidem ad furoris rationem respiciamus. nam alias languidos appellare versus Ouidii mihi sane religio sit) propius et penitus intuenti exhibet. Equidem vt animus est eorum qui furore corripiuntur, sic orationem etiam illorum esse nemo nisi furiosus opinor vnquam negauerit. Quis autem spiritus, qui numeri, qui soni in carminibus horum, qui spirare liberum nihil audent nulla numerorum varietate, nulla sonorum apta electione vtuntur: sed qui spiritus libertatem angustis. Ouidianorum pedum
page 381, image: s381includunt legibus, numeros non tam labore magno quaesitos, quam per inopiam solicito suspensoque animo, vnde quaque velut ostiatim emendicatos, eodem vel forte verius nullo colore conspicuos, pari macie deformatos, exsangues, exsuccos, sine colore et anima, ad taedium vsque et nauseam infarciunt, intrudunt: sonos non ex rei natura, sed delicatissimarum auricularum stultissimo iudicio quaerunt, quaesitos nullo iudicio adhibent, adhibitos pessimo consilio etiam admirantur, et in iis ostentare se palam non reformidant. Haec ad furorem et Enthusiastici caloris impetum atque vehementiam, quomodo quaeso vel nimiam in partem quadrant? Nihil profecto magis inter se meo iudicio punat, nihil dissimilius inueni ri vel cogitari posse censeo. Et tamen nos hanc optimam versificandi viam, verum scribendi carminis Elegiaci modum audemus iudicare, nec iudicare tantum, sed et profiteri, nec tantum profiteri, sed etiam propugnare? Verum resipiscamus tandem, et vel ex ipso Elegiarum ortu discamus, quales esse Elegias conueniat. Quod si hoc rebelles quidam et frigiduli argutatores non admittant, neque hinc vel se erroris argui, vel germanam Elegorum naturam probari existiment: proprerea, quod res ipsas ab ortu et inuentione sua certas leges non capere, nec omnibus ex partibus cum eadem conuenire necessarium putent: nec ego quidem id valde vrgebo, ne in re leuiuscula stolide cum iis et frustra litigem, satisque me consecutum esse, id quod
page 382, image: s382etiam praecipue volui, arbitrabor: si me id saltem demonstrasse fateantur, diuersam esse hanc, qua illi vtuntur, Elegiacorum poematum rationem, nec quid quam habere cum primordiis suis vel origine pristina affinitatis aut cognationis. sit inquam, iam hoc ostensum, quam illi vsurpant, carminis Elegiaci rationem non esse primam: veram non esse id porro ex Etymologia nominis patefiet. Quae quidem licet varia sit, incerta tamen non est, vt prior de Inuentore disputatio: quo nomine etiam fortior ad persuadendum robustiorque debet aestimari. Siue enim hanc, siue illam, siue huius, siue illius auctoris accipias deriuationem, vna tamen quaepiam erit, in qua terminetur tandem omnis illa opinionum diuersitas, vnum tamen aliquod erit, quod vere ac plane affirmari possit. Demus his [gap: Greek word(s)] nuncupatam Elegiam: demus illis [gap: Greek word(s)] , auis nomine, vel [gap: Greek word(s)] Tragica voce dictam: demus aliis quasi [gap: Greek word(s)] : vel ab alia quauis ratione sic appellatam: quid nonne ex omnibus vnanimi consensu efficitur, vt ipsum nomen ipso sonitu nos doceat Miserabile esse genus carminis, tristitiae, moeroris, querelarum, lamentationum, omnium denique affectuum, siue illi mitiores, siue grauiores sint, plenissimum? qui quo genere orationis aptissime describi, quibus numeris commodissime exprimi possint, iam iam nobis dicendum erit: qua oratione quibus numeris describi exprimique non possint, id
page 383, image: s383vero ex prioribus quodammodo ante percepistis et percipietis deinceps etiam clarius. Sed quia haec disputatio tum alteri disceptationi de Elegorum materia et argumentis cognata est, tum ex ea sic dependet, vt coniunctae vtrinque copulataeque inter se ambae videantur, coniungemus illas et de vtraque simul disseremus, ne odiosa garrulitate et crambe bis coacta molesti vobis simus, et aequitate benenolentiaque vestra longius, quam et vos et me deceat, vti, id autem est abuti, velle censeamur. Materia igitur (id de quo etiam dubitabatur) siue primum lugubris fuit et in funeribus vsurpata; sine amatoria et ad ianuam amicarum pronuntiata primitus, idem certe nobis est. Vtrobique enim, vt res ipsae non admodum, vel nihil sunt diuersae, ita eadem quoque carminum ratio esse debet. Nam in funeribus quid nisi dolor, luctus, gemitus, lacrymae, suspiria, querela, lamentationes, et alia sollicitudinis moerorumque agmina innumera? In rebus autem amatoriis nonne tum haec eadem, tum his contraria, voluptates, gaudia, risus, ioci, deliciae, lusus et alia? Quid igitur an haec omnia tam diuersa, vno quodam orationis filo contexentur, certis quibusdam et eiusdem generis numeris includentur? Egregium sane coquum, et quem omnes delicatiores sibi iure expetant, qui varia iura in vnam simul confundat ollam! At nonne idem illud ii agunt, qui res
page 384, image: s384diuersissimas vna eademque Ouidiana phrasi consarcinant, vnis iisdemque Nasonianis pedibus illigant, ex eodem poculo dulce amarumque propinant; iisdem coloribus nigros candidosque tristesque hilarosque, pulchros deformesque depingunt; iisdem vestibus et summos et infimos, et principes et plebem, et vitos et foeminas, et diuites et pauperiores mendicosque induunt? Augeo haec scilicet, et inuidiae flammam subiicio viris bonis. Vti nam quidem! Sed res ipsa vel me tacente clamat, et loquuntur eorum poemata, quae quoties legimus, plerumque non sine stomacho, aliquando etiam cum risu legimus. Nam quid quaeso stultius aut ineptius eo facto, quod homines crassi et e media plebe vilissimi in vitae communis societate et manuariis operis non committunt? Quo vehementius interdum commoueor, et vix nunc mihi tempero, quin exagitem simul eorum ineptias et stultitiam, qui nullo rerum constituto discrimine, pro arbitrio et libidine sua in hoc genus carminis omnia, quae se offerunt, conferunt argumenta: nec vel cogitandum sibi putant, rectene et commode, an praue et inepte id fiat. Multi etiam multo dementiores nihil referre prorsus arbitrantur, Heroica sint an Elegiaca, lyrica sint an alia, quae scribunt, dummodo ignauiae suae consulentes sententias qualescunque pedibus quibuscunque includant, centones suos plurimi vendant, auraeque popularis inanem strepitum et gloriolam apud vulgus consequantur. Sed ego hos sibiipsis potius
page 385, image: s385relinquo, nec is videri cupio, qui vel omnium errores castigem, vel omnes errare iudicem, quotquot nouis argumentis auctiorem faciunt Elegiarum supellectilem: modo ne splendotem prioris offuscent, mundiciem ne defoedent, frugalem copiam ne nimis obruant. Neque enim Poeticae diuitiae in copia, sed in electis opibus consistunt. Videmus quam in hac re cauti et parci fuerint veteres: qui nouas quidem semper addidere [orig: addidêre] materias primae illi materiae: sed nihil addidere [orig: addidêre], quod contra naturam carminis esset, aut cuius non certas possent rationes explicare. Et tamen primas, vt aequum est, obtinuetunt omnibus saeculis res amatoriae: quibus apta prae caeteris Elegorum natura: sed apta, nisi quis ea propria culpa minus idoneam et ineptam reddat. Quod vt nec in re voluptatum, nec in aliis quibuslibet materiis eueniat; danda opera sedulo est, et hoc vnum assidue nobis ob oculos ponendum, vt ad omnem animorum motum Orationis harmoniam ipsamque numerorum formam, quibus in oratione vtimur ad intimam rei naturam quam maxime fieri potest accommodemus. Id scilicet primum atque postremum est in scribendo carmine praeceptum, is veluti scopus, ad quem non verba tantum nuda, sed ipsam verborum iuncturam, ipsas syllabas et syllabarum compositionem tendere ac collimare decet. Quis autem id vel mediocriter praestet, nisi vocum naturam pedumque proprietatem omnem exactissime didicerit, optimeque calleat? Itaque vero
page 386, image: s386Poetae in id incumbendum, vt pro ratione argumenti verbis numerisque nunc assurgat, nunc subsidat; tollutim modo (vt ille inquit) modo gradatim incedat, curriculo saepe, interdum sufflamine vtatur; nunc dulce lectori, modo amarum depromat. Vt si quis affectus describere conetur amatorios (sumamus enim hoc exemplum, vt Elegiae maxime proprium) de ipsis primo affectibus erit cogitandum. Eos vt vehementes, ita mobiles et inconstantes, vti turbidos, sic praecipites, saepe sibiipsis aduersantes contrariosque deprehendet. Quid iam? Poterit ne Poeta istam affectuum varietatem et inconstantiam ipso Euripo aestuosiorem vniformi versuum tractu, aequali numerorum serie, pari syllabarum dimensione, quasi in pictura, vt oportebat, repraesentare? Profecto non poterit, si rei naturae parem velit (quod omnino velle et efficere posse debet) orationis naturam et esse et videri. Poterit autem commoda tum verborum, tum sententiarum varietate, tum grata pedum accommodatissimorum dissimilitudine, modorumque siue tu numeros dicere malis, diuersorum tempestiua ad soni concentusque suauitatem concitandam mutatione. Nec vero in aliis rebus aliter oportebit fieri, quae non minus ex hac varietate ornamenti ac decori tum accipiunt, tum non minus etiam ab eadem omnem suam, non aliunde, dignitatem flagitant et requirunt. Ad eam ergo rem consequendam erit opus industria singulari, erit opus diligentia et studio vehementi, erit opus
page 387, image: s387magno, prudenti sinceroque iudicio. Mihi vero quantum et ab aliis accepi et ipse mediocri studio percepi, nihil ad Elegiaci carminis varietatem, et rerum diuersarum exprimendam conditionem ad commodatius videtur inter alia, quam frequentes in quinta Hexametrorum sede Spondaei: quorum natura grauis ac lenta, nec solum lamentantibus apta, sed aliis quoque affectibus conueniens. Ac nescio Spondaei quam inprimis vim et facultatem habent res ipsas legentium et audientium oculis adeo perspicue subiiciendi, vt tantum non coram illae cerni sentirique videantur. Quis Fortunam in rota sua nutantem melius nobis ostendere potuerit, quam qui dixit?
Fortunam rotulis insistere casabundam.
Quis non languorem videt in hoc versu?
Nil iuuat Assyriis in odoribus elanguere.Quis non praecipitem cernit agitationem numetorum in hoc Catulli?
Atque illud prono praeceps agitur decursu.
Sunt voces aliae tales innumerae: vt Exturbatus, Conturbatus, Exsternatus, Consternatus, Oppugnatus, Expugnatus, Admirari: quae si in loco et cum modo, id est, commode adhibeantur, dici nonpotest, quanto Elegiam efficiant elegantiorem. Nec minor itidem in monosyllabis dictionibus interdum ad res apertius declarandas occulta vis et commoditas;
page 388, image: s388quam nemo est, qui non ex Heroicis versibus iam pridem intelligat: vt nos exempla congerere non sit necesse. Id tamen necesse vel saltem vtile iudicaui, vt earum mentionem apud vos non omitterem: cum viderem agresti ac barbaro quosdam supercilio ex Elegorum censu illas reiicere fuisse ausos. Quo eodem supercilio inuenti sunt etiam, qui in hoc carmine damnarunt hiatus a Graecorum Heroicorum atque Elegiacorum licentia in Poesin latinam traductos: quibus vbi libitum aut commodum est, diphthongi vocalesque longae ante alias vocales vel producerentur, vel corriperentur. Damnarunt illi quidem eos, sed nescio, an insontibus iniuriam fecerint non plane tolerandam. Vt enim parum forsan exornent carmen (exornant autem non parum, cum re ita quasi poscente vsur pantur) tamen nec deformant: et si deforment, aliquando etiam naeui in formis eximiis delectant; etsi haec ita sint, varietatis tamen gratia, quae poeticarum omnium virtutum maxima est, inseri non raro, [note: Monitum hic et de Elisionibus neglectis in M, et Horatiano versu, Si me amas. Sed quia parum distincte et clare, non adiecimus. Monitum tamen ipsi etiam hic voluimus.] sed modeste ac parce, nec ad ostentationem queunt, imo debent. Sic enim et Scaligerum scribere memini: qui Dissitas esse partes inquit, et licet interdum et confert et necesse est: quia varietas tot a nobis nominibus, tot locis decantata verissimus intinctus est poeticorum obsoniorum. Dissita igitur quaedam et incompta tum in hiatibus illis, tum in aliis elisionibus aliquanto durioribus condimenti atque intinctus loco habenda erunt: non quibus
page 389, image: s389saturemus lectorem, sed ad cibos reliquos palatum illius excitemus. Quamobrem nec illi reprehensionem merito effugient, qui nimium curiosa diligentia id obseruant, nullam vt Echtlipsin in carmine faciant syllabarum. Quod Accium quendam, eum, qui Aesopicarum a plerisque statuitur auctor fabularum, sollicite Scaliger egisse scribit: et nostra etiam hac aetate virum ego non obscuti nominis idem in omnibus, quos ego quidem viderim (vidi autem plurimos) versibus obseruare scio: cuius nomen dum taceo, verecundiam vobis meam et modestiam probare, illi cultum, quem in doctos viros amor meus doctis viris debet, exhibere; non aculeatis morsibus clam vellicare aut existimationi illius quidquam derogare studeo. Porro autem et de caesura litigant auctores, quam breuem nolunt ingredi legem versuum Elegiacorum. Et sane si Pentametrum anapaestis metiamur, vix queat illa consistere. Necesse enim est tertium pedem esse spondaeum. Iam si Pentemimeris illa sit breuis Iambus efficicur, qui ab Elegiis alienus. Verum contra eos ex Scaligero didicimus, omnem praecisionem siue caesuram indifferentem esse: duplici potissimum, quam ille adfert, ratione. Sistitur enim, inquit, in ea dimensio: et in saltationibus ad caesuras pede terram feriebant. Quibus accedit insuper vnanimis omnium Poetarum auctoritas, qui non temere, sed consulto rigidas
page 390, image: s390Grammaticorum praeceptiones transgressi varietatis caussa ad ornatum etiam breuem saepenumero Caesuram acquisiuerunt. Exempla in omnium monumentis obuia sunt. Et Catulli quidem illud e plutimis:
Perspecta exigitur vnica amicitia.
Illud Propertii:
Aut pudor ingenuus, aut retinendus amor.
Hoc Tibulli:
Lacteus et mistus obriguisse liquet.
Lib 1.
Quam cito non segnis it remeatque dies.
Ibid.
Venturam admittat imbrifer arcus aquam.
Idem.
Quidquid agit, sanguis est tamen ille tuus.
Denique et hoc Ouidii:
Indigus effectus omnibus ipse magis.
Nec id apud Graecos rarum, e quibus nos vnum Simonidis adducemus.
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]Er praeterea Horatius quoque in alio versus genere aeque praecisionem illam breuem admisit. Quapropter nec ab ea licentia in scribendis Elegiis, cum forte vsus vencrit, prorsus abstinere debemus: quo minus hinc etiam aliquid decoris et gratiae poematiis nostris conciliemus, secuti has rationes, et securi de iudiciis vulgi
page 391, image: s391quod vulgaria mauult retinere: quam quae rata sunt adprobare. Sic nec illa Pentametri nobis est respuenda forma; quae caesuram in medio transilit, ita vt praecisio non in vltimam dictionis cadat syllabam, sed versus ipse perpetuo tractu ducatur atque continuetur ad Anapaestos. Cuius rei quidem e Graecis vnum exemplum modo succurrit. Sic namque Callimachus [gap: Greek word(s)] . Quanquam vero apud Latinos omnes exempla non exstant, tamen si cum ratione vtamur, nemo nos culpare merico queat. In Propertio vnum habemus lib. 3.
Geryonae stabula et luctantum in puluere signa
Herculis Antaeique Hesperidumque cohors.Catullus frequentissime vsus est: e quo vnum et alterum proferam:
Quam modo qui me vnum atque vnicum amicum habuit.
Troia virum et virtutum omnium acerba ciuis.Quibus versibus nihil horridius esse multi statuunt. Sed hoc vt non prorsus nego: sic nihil iisdem aptius a Catullo poni potuisse contendo. Meministis enim, quae supra de numeris ad res ipsas ad commodandis
page 392, image: s392retulerim: vt res languidae languido, tristes item tristi, et asperae asperiori numerorum sono descriptae repraesentarentur. Iam quid illa prioris versiculi Catulliani sententia languidius ac tristius? quid ista postetioris asperius? Quippe querela est de amico ingrato, lamentatio est de Troiae infelicitate: quibus an exultans Ouidianorum pedum lasciuia adhiberi merito debuerit, illi cogitent, qui tam immerito Catullum reprehendunt, vt hanc etiam ob caussam durissimum esse poetam audeant vociferari. Sed ille, si quisquam alius, oprime numerorum calluit naturam, eorumque sonum ita rebus nouit applicare, vt a quibusdam hodie propter artificium hoc, vero Poetae vt maxime necessarium, sic maxime omnium difficile, princeps inter Elegiacos censeatur. Quocirca eum imitati recentiores aliquot, frequenter elisionem in caesura Pentametri constituunt, vt vltima vocis, in quam praecisio cadebat, syllaba vel excipiatur a sequenti dictione, vel cum ea coniuncta ad Anapaestos procedat. Videamus illorum aliquot exempla: vt appareat, nostrum quoque saeculum non carere omnino doctis poetis, qui artificio cum veteribus queant comparari,
Immemor ah animi exsternor et obstupeo!
Nonne quisquis ille est (fortassis enim inuidiosum
page 393, image: s393sit nomen eius dicere,) nonne numeris ipsis et elisione caesurae subitam animi consternationem et stuporem aptissime expressit. ? Nonne in hoc altero,
Natalesque ambusta hauriat e cinere:
Verbum Hauriat, praecedentem vocalem haurit et absorbet? Et in isto,
Cum senio defessa ossa graui exuitur:
nonne tam lento numerorum tractu senii tarditas et onerosa molestia pulchre nobis ostenditur? Iam et in hoc,
In riuos lacrymarum ecce abiere mei,
(nimirum oculi) videtis, auditores humanissimi, continuo vocum tractu, quarum altera semper instar alteti, et instar riuuli delabitur in sequentem, perpetuum lacrymarum fluxum repraesentari. Denique ne omnia, quae sunt nobis innumera, persequamur, hic etiam versus grauitate et lentitudine sua mirum quiddam et insolens declarat,
Atque ipsi naturae aemulum Aristotelem:
Tum ille noster, Scaligerum omnium eorum instar ego vnum habeo, mirificis numeris mirificum quid de mirifico viro, si virum quidem fas est vocare, pronunciat: vt, quod ipse dese prodidit alicubi, sit vnus omnibus omnia, omnium vnus. Ex quibus singulis manifesto videre est, quam non modo non dedecorent, sed exornent
page 394, image: s394etiam eiusmodi versus Elegiam: et quam non modo non reiiciendi, sed studio etiam aliquando sint captandi. Illud etiam, quod non minus seuere praeceperunt Grammatici, vt quaelibet sententiae singulis distichis absoluerentur in Elegia, minus recte nobis praeceperunt. Non enim est necessarium: cum idem non in aliis quoque versuum generibus, inquibus tamen strophae multo sunt longiores, adeo curiose obseruetur. Id quod ex Horatio perspicuum est, qui omni ista cura solutus omnino fuit. Tum non ignobiles Poetae, inter quos Ouidius etiam ipse, qui legum istarum fuit obseruantissimus, arbitratu suo id neglexerunt. Necessarium igitur non esse dixi: et hoc nunc vlterius affirmo, fieri non debere, vt semper vnico disticho periodica sententiarum continuatio includatun: sed saepe, vltra binos, interdtim etiam plures versus extendatur. Incidunt enim non raro sententiae latiores, quae tam angustis coarctari spatiis nequeunt, aut si coarctentur, multum amittunt gratiae et venustatis; quae plurium versuum subsidio retineri, vel mirum etiam in modum augeri potuisset. Quod si hoc argumentum leuius est, quam vt eos tam obstinato animo et peruicaci duritie flectere queat; illud saltem considerent, an effectus, qui vt supra quoque dicebamus in Elegiis frequentes, varii, solliciti, mobiles: an querelae, quae copiosae, anxiae, saepius interruptae sunt: an exultationes, in quibus animus extra se quasi raptus in hanc modo partem, modo in illam fertur, neque fere consistit: an
page 395, image: s395inquam, haec omnia se tam arctis periodorum breuissimarum vinculis constringi velut captiua patiantur? an haec omnia aequabili semper orationis filo, nec vsquam a seipsa recedente distichorum concinnitate possint comprehendi? Negabunt, scio, si quid sapiunt: et in optimorum Poetarum scriptis magnam inuenient exemplorum copiam: quorum ego si vel pauca velim commemorare, non tempus modo, sed vox etiam ipsa me deficiet. Accedamus porro ad ea, quae restant, de fine Pentametri, oratio quoque nostra finem aliquando inueniat. Pentametrum non aliis quam bisyllabis vocibus terminari ferme iam omnes velle scitis: cur ita velint, id ego vero nescio: et superius me caussias ab iis poscisse meministis. Vbi nobis adferebant meliorem harum, quam reliquarum sonum, Ouidii auctoritatem et consuetudinem doctorum hominum calculis approbatam longoque tempore confirmatam. Quarum caussarum postremam tum statim refutauimus: de prioribus duabus serinonem in hunc locum, vbi commodissime tractari videbantur posse distulimus. Id ergo nunc agamus. quod cum absoluerimus erit omnis absoluta de argumento nostro disputatio. Ac sonum quidem dissyllabarum dictionum esse aliis dicunt elegantiorem, ideoque nullis aliis praeter has Pentametrum finiendum. Praeclaram vero et illis dignam rationem! Quid? in Pentametri sine solam nos mollitiem numerorum spectare decet? At non res omnes (ad quarum naturam
page 396, image: s396numeros semper accommodandos esse toties ad rauim fere clamaui:) non res omnes, de quibus Elegia scribitur tam sunt molles, vt iis bisyllabarum vocularum delitiae conueniant. Ergone res etiam asperae, durae, tristes, intricatae, mollibus, laetis, concinnis possunt numeris exprimi? Aut quae haec natura bisyllaborum, vt instar Polypi, quem quibuscunque adhaerescit lapidibus, eorum colorem assumere dictitant, omnibus materiis aptae sint, omnium rerum, faciem exhibeant? Non iam Proteus vltra fabula erit; quem non credibile est, in tot seformastransmutare posse, quam in diuersas rerum diuersissimarum figuras hae breuiculae duarum syllabarum voculae subinde vertendo transferuntur. Sed relinquamus hoc et demus illis, quod minime damus; mollitiem et elegantiam numerorum in Pentametrorum omnium finibus maxime decere. Vnde autem ista mollities et elegantia? A sono, inquiunt, a sono dissyllaborum vocabulorum. Audio quidem hoc, et saepe audiui: sed ego, quae mea est ingenii tarditas, nondum intelligo soni istius mollitiem et elegantiam. Quomodo, inquam, dissyllabae voces meliorem edunt, quam aliae sonum? Ridiculus, inquiunt, es: consule aures, et rem totam plane pleneque cognosces, Sic aures meas consulo: verum illae negant se tam teretes et eruditas, vt bisyllaba mollius et melius in eiusmodi versu, quam vel plurium vel pauciorum syllabarum dictiones animaduertant sonare. Prouocamus ergo, inquiunt.
page 397, image: s397ad eruditiorum aurium iudicia. libenter vero: et quin iam imus consulturi de sono aures. Sed ne mihi iudicem inter Philomelae et Cuculi cantum, Asinum constituatis. Non Midam bene auritum quaerimus, sed eruditum: cui aures animi sale et aceto doctrinarum lotae purgataeque sint. Et quia de sono vocum bisyllabarum vere Poetico disceptamus, vere quoque poeticas aures adire et iniudicium adhibere non ne rectissimum fuerit? Erit quidem rectissimum. Verum nos prius institutum sermonem nostrum pertexamus. Deinde si quis voler, iudicem mecum adeat, et sententiam exspecter. Interea vos ego, auditores eruditissimi et aequissimi, arbitros constituo meae huius disceptationis, et censuram vos ferre de me volo. Iudicate, quaeso, et cum summo quidem rigore iudicate, an quidquam vsquam his versiculis quos modo referam, venustius, mollius, lepidius, suauius, rotundiusinueniri possit? Scaligeri quidem hisunt:
Candida luteolis arrident lilia Calthis:
Luteola at violis Calthula pallidulis.Isti diuersorum Poetarum, quorum nomina studio breuitatis omittam;
Viuere desisto, viuere vt incipiam.
Dat vati vates, dat numeris numeros,
Quaque odor e nardo, quaque odor e casia.
page 398, image: s398
Conspicuum myrrha, conspicuum casia.
Nulla tenent aures, nulla tenent oculos.
Videtis ne qui numeri? qui numerorum soni? Putatisne eandem numerorum rotunditatem et stupendam concinnitatem e bisyllabis vocibus confici potuisse? vel potius an illis inesse tantum iucunditatis arbitramini? Neutrum horum, scio arbitramini. nec profecto arbitrari poteltis. Quod si dubius quisquam vestrum [orig: vestrûm] haeret, aspiciat paullisper et consideret illum Propertii versum:
Viuam, si vuet: si cadet illa, cadam.
Tum vbi satis considerauerit, cum eo conferat hunc nouitii Poetae:
Si viuit viuo: si moritur morior.
Eandemque vtrobique sententiam, eadem fere verba auditis: vt alter ex altero forsan imitatione expressus videatur: Sed numeri quantumdiscrepant? quanto plus concinnitatis hic illo Propertii, quanto plus rorunditatis habet? Propertianus ille quidem optimus est: alter autem etiam optimo illo melior. At qui melior? sono inquam, sono vocabuli trisyllabi quod male de sono hactenus audiuit. Qui idem sonus an sit eitam quadrisyllabis, dubitare nemo poterit, si cum eodem Propertii versum alterum hunc illius
page 399, image: s399quoque aemulatione factum contendat:
Viuet, viuae estis: occidit, occiditis.
Quid? Iamne confitemini, sonum bisyllaborum aliis non esse meliorem? Equidem si verumcupitis tateri, non tantum non meliorem, sed ne parem quidem fatebimini. Quod etiamsi paucis hisce satis ostensum puto: tamen vt ne quid forte desideretur, paucis istis haec pauca adiungam; vt sole nobis meridiano clarius fiat, quam contra ius et fas omne bisyllaba reliquis fuerint hactenus praelata: nec praelata solum, verum sola etiam caeteris deiectis ad summam dignitatem elata, adeo quidem, vt in illis Elegorum omnis dignitas visa sit consistere, in illis omnia inesse fuerint credita. Nequeo me continere, quin hic iterum exclamem, Miseros versus! quicquid habent elegantiae, id omne a solis bisyllabis coguntur mendicare! Miseros poetas! qui quicquid habent laudis et gloriae, id omne ex paucis quibusdam paucarum syllabarum voculis conantur acquirere! Miserum denique miserorum poetarum famam! quam miseris istis bisyllabis coguntur acceptam referre! Sed vos vt iniuriam polysyllabis nostris illaram iuste vindicetis, attendite quaeso porro: et an vere quod affirmabo iam, affirmem, cogitate. Mutas esse aio insignes et eximias sententias, quae
page 400, image: s400exprimi recte non alio numerorum, quam trisyllaborum, quadrisyllaborum et monosyllaborum genere possint. De trisyllabis quidem haec videte. Potuitne tam eleganshaec et rotunda sententia elegantioribus ac rotundioribus explicari verbis, elegantioribus acrotundioribus includi numeris?
Si numeras lacrymas, numeres licet oscula: sed si
Non numeras lacrymas, oscula ne numeres.Eadem vbique et todidem verba, paria paribus relata, contraria contrariis opposita videtis. Quippe ex tribus hisce praecipuis vocibus (numeras lacrymas, oscula) totum distichon est conflatum. Id igitur an vllis aliis fieri numeris potuisse censetis? Abnuere videmini, et vultu mecum sentire vos, ostenditis. Hoc primum recte. Iam alterum etiam hoc perpendite.
Aut qua secretum illudit tremulum nemus vmbris,
Lymphaque muscosa prosilit e scatebra.In priori versu verborumque numerorumque tremorem deprehenditis, in posteriori lympham ex ipsa veluti scatebra prosilire tantum non coram videtis et auditis. A verbo namque Prosilit, initium capit fluxus; progreditur in vocem monosyllabam, a qua velut offensus, resilit, celerique motu per Anapaestum relabitur ac decurrit.
page 401, image: s401Quis, quibus humeris depingere melius potuisset riuulorum e fontibus profluentium naturam? quis, quibus numeris oculis clatius subiicere potuisset eorum cursum? Par et in hoc Catulliano numerorum ratio, ex quo illud est a recentiore poeta adumbratum:
riuus muscose prosilit e lapide.
Quem Catulli versum ad eundem modum examinare cuique et considerare facile est. Nos breuiter vnum aut alcerum adhuc exemplum adducamus. Claudianus:
Magna repente ruunt: summa cadunt subito.
Ruunt simul cum verbis ac vi sententiae caduntque hic [orig: hîc] ipsi numeri. Scribe. Magna repente ruunt: Summa repente cadunt. Languet tota sententia, et numeri fiunt prorsus insipidi. Considera iterum et hoc, Fractaque anhelantes vox cadit in gemitus. numeris cum voce fracta cadunt. Nec absimilis ratio in isto.
Raptaque lasciui verba ferunt Zephyri.
Nonne enim ibi verbacum Zephyro per numeros auolant? Et in illo
Fallor? an omne mihi cor salit ad strepitum?
ipsi numeri cum strepitu iucundissimo subsiliunt. Ex quibus singulis quae et quam apta sit
page 402, image: s402Pentametris natura Trisyllaborum, omnes iam intelligitis. Peculiarem autem insuper vim et energiam in Interrogationibus habent: quae cum in isto quem modo recitaui, versiculo, apparet,
Fallor? an omne mihi cor salit ad strepitum?
tum magis etiam ex his perspicue deprehenditur. Sannazarii Epigramma est.
Classe virisque potens, domitoque Oriente superbus
Barbarus, in Latias dux quatit arma domos:
In Vaticano noster latet: hunc tamen alto
Christe vides coelo (proh dolor) et pateris?Et pateris, inquit; cuius vocis sonus vnice ad interrogandum videtur accommedatus. Nam si in eius locum reponas.
--- Hunc tamen alto
Christe vides coelo (proh dolor) atque sinis?continuo languidum et inuenustum fit totum Epigramma. Cui porro simile de militia temporis nostri extat inter Poetae cuiusdam recentis Epigrammata: quod ad sententiam meam confirmandam non praetereundum arbitror.
Quid faciat Virtus, vbi Fors regit omnia et ictu.
Ardu fulmineo subruta quaeque runnt?
Ipsi Pelides, quos extimuisset et Hector,
Saepius imbelli, morte cadunt globuli.
Bellum ergo Andabatum [orig: Andabatûm] nihil est nisi muntua caedes;
Et Deus, ex alto qui videt, hanc patitur?
page 403, image: s403
Muta enim quocunque vis modo vltimum Pentametrum, corrumpes mox et totam sententiam et Epigrammatis totius elegantiam, quam in fine praecipue spectari, nemo est qui ignoret. Quid postremo dicam de Admirationibus? in quibus idoneo numerorum sono exprimendis trisyllabae quoque voces occultae aliquid potestatis obrinent. Nam in hoc versu:
Miretur iaculos celeres Libyae incola: virus
Dii magni, quanto maius habent oculi!poterat nullo sententiae detrimento, si bisyllabum captasset hunc in modum:
--- Virus,
Dii magni quanto lumina maius habent!Verum longe aptior alterius vocis sonus ipsi admirationi numeris ipsis declarandae visus fuit: et est reuera longe aptior. Quod exemplis pluribus docerem, nisi iam ex bis manifesto perspiceretis, trisyllaba vocabula non modo Pentametris ad res apte describen das idonea vel vtilia, sed etiam necessaria esse, quandoquidem tam multa ostendi, quae non possunt aliis, quam trisysllabarum dictionum numeris commode recteque declarari. Iam in quadrisyllabis idem copiose nobis erit osten dendum: atque id sane haud magno cum negotio poteramus. Verum quia non est de his tanta, quanta de prioribus contentio, ipsique nostri aduersarii fatentur, excludi quatuor syllabarum voces a fine Pentametri
page 404, image: s404non omnino posse: idcirco hoc labore lubens supersedebo: ne et me dicendi et vos audiendi taedium ante finem orationis meae capiat. Quod autem quadrisyllaba trisyllabis arbitrantur potiora: in eo, nisi causam adferant mihi veram, falli eos et errare dicam: vrgeboque simul id vehementer, vt si quatuor syllabarum voces in Pentametro non male aut vitiose (sic enim loquuntur) collocari censent, vocibus etiam trisyllabicis idem ius continuo permittant. Secus quidem iudicare videntur homines clarissimi, qui cum quadrisyllabo claudere versum possent, trisyllabum tamen saepiuscule substituerunt. Idque tum aliis pluribus exemplis posset, tum his duobus hic [orig: hîc] praecipue temporis habita ratione demonstrari debet. Prius hoc videte,
Et nondum veris incaluit facibus.
In eo enim simplicius poterat,
Et nondum veris ignibus incaluit.
Neque enim tam procul accersita est Metaphora, cum ignes pro amoribus, quam cum faces pto iisdem vsurpantur. Alterum illud sit.
Sugere deque tuis suauiolis animam.
Ibi enim verbis saltem transpositis longe simplicius dictum foret,
Deque tuis animam sugere suauiolis.
page 405, image: s405
Sed nempe iudicium doctissimorum Poetarum alterum non admisit, alterum cupidissime arripuit. Nec vero id temere aut casu factum suspicari quis debet: quando non tam supine et oscitanter in hoc studio veri Poetae versantur, vt dummodo versus consarcinent et expleant, non considerent etiam, quae verborum sit optima connexio, qui situs et quae dispositio pedum rei praesenti maxime conueniens. Non inquam, ita est: neque ea res negligi debebat, vt nostro seculo fieri videmus: dum totum istud, quod Poetari vocamus, Scholasticum nescio quid et otiosus fere puerorum lusus reputatur. Ita enim praepostero plerique iudicio nunc censent, ludicram esse poeticam artem: et pueris etiam vel nescio quibus de triuio magistellis secretissima sacratissimaque illa Musarum penetralia patere: in quorum aditu explorando pertentandoque grauissimos quondam, aetate iam matura, et singulari prudentia ac doctri naviros, irrito saepe euentu seque ac spes suas corrupisse legimus. Sed iam et his relictis de vocibus monosyllabis pro instituti mei ratione perpauxilla subiungam. Eas vero, vt scitis, Pentametrum ingredi nolunt, nisi vox item altera monosyllaba vltimam praecedat: vt in hoc Ouidiano versu:
Praemia si studio consequar ista, sat est.
Quod quidem mihi nec omnino reiiciendum
page 406, image: s406dum nec tamen probandum omnino videtur. Est enim, sicut in trisyllabis, ita in his ad interrogandum peculiaris quaedam facultas: quam ex hisce exemplis quis non penitus naris obesae facillime animaduertet.
Ex his qui viuunt, nullum probat Auila vatem:
Cui nemo bonus est, quis precor huic malus est?Item,
Heu mihi cur ludus tam vetus hic nouus est?
Postremo,
Congrua sermoni verba latino vbi sunt?
Quorum similia proprio quisque studio in Poetarum lectione, si paulisper animum intendat, obseruabit. Nos quae adduximus, iis planum facere voluimus, et fecimus, spero, quod voluimus: vt intelligeretis, quam crudeliter et superbe noui Romuli isti litterarum et Camilli, Tyrannos hactenus egerint in poesi in qua non licere sibi tantum quiduis, sed quodcunque luberet, etiam aliis imperare; quique mandata recusarent exsequi, eos e poetico reguo quam longissime exsulare voluerunt. At vero quanto nos longius illi iubebunt exsulare, tanto nos penitius in intimam artis poeticae, vt sic dicam, possessionem penetrabimus: et quod illi dedecus aut infamiam summam aestimabunt, id nobis laudi et honori erit: imo quo magis procul ab illis recedemus, eo propius ad veram laudem summique fastigium honoris accedemus. Ac percepistis
page 407, image: s407igitur iam satis, vt hic locus ferebat, copiose tum ipsam Elegiarum naturam summatim comprehensam, tum ea sigillatim, quae ad constitutionem illarum optimam pertinere, nobis videbantur. De quibus nihil disseruimus, nisi quod rationibus certis vere poterat asseri. Quod si tamen illae aliquando vel non tam perspicuae per se et clarae, vel non perspicue clareque a nobis forsan explicatae fuerunt: id ne toti caussae meae noceat. Ad extremum Varietatem nunc accerso, cuius etiam ante memini; sed nunc itaaccerso, vt quod aliis rationibus defuit, si quid defuit, illud omne sola haec largiter impleat et abundanti compensatione resarciat. Est non non Poeticarum tantum virtutum, quod supra dixi, maxima et praestantissima: sed ea quoque vi insuper et auctoritate pollet, vt quae ferri alias in carmine nullo modo possint, Varietatis ratione ferantur, excusentur, defendantur: imo propter illam a vulgo remotissima quaeque etiam studiose accersantur. Etenim cum Poeta et docere debeat et delectare; prius quidem illud nuda rerum ipsarum simplicitate, sine varietate consequi possit: alterum autem sine varietate consequi ne quaquam poterit. Quapropter illi sedulo et vnice prae caeteris hoc vnum cauendum, ne iisdem epulis obruat vnquam, aut satiet, ne fastidio vnquam afficiat et abigat lectorem: sed alliciat semper noua ciborum varietate, retineatque iucunda condimentorum diuersitate: vt lector quantumuis saturatus, famelicus tamen etiam a lectione semper
page 408, image: s408abscedat. Iam quid magis taediosum ac fastidii plenius, quam eodem semper modo dicere, scribere: ad vnam numerorum eorundem regulam omnia exigere, nusquam ab incepta semel aequabilitate recedere? Dicant illi mihi bisyllabarii Poetae, quid eorum palato insuauius, quid eorum sto macho inimicius, quam iisdem ferculis perpetuo saburrari et ad nauseam vsque semper oppleri? Negant hercle quidquam esse. Quid igitur? nonne idem et animo accidat ex rustica versuum eiusdem saporis copia et vilitate? Neque hoc mihi negabunt: nisi palato et ventri magis dediti, nisi corporis maiorem agere, quam animi curam, censeri velint. Sed vide argutiam cotum et subtisissimum hac in re acumen. Varietas, inquiunt illa, quam tu tantopere iactas et extollis, a rebus saltem atque verbis, seu sententiis atque oratione sola prouenit: quae cum pedibus vinciuntur qualibuscunque; non possunt non mirificam et maximam parere in animis legentium audientiumque voluptatem: vt non sit necesse, a numeri ipsis vel tantillum delectationis et oblectamenti quaerere. Nae illi infelici suo acumine in prolixam et difficilem prope nos disputationem abducant: in quam si ingrediar, neque exitum iterum inueniam, et hic dies orationi meae non suffecerit. Sed respondebo tribus verbis. Quatuor statuuntur a Scaligeto Poeseos animae. Venustas, quae decor est totius compositionis: Neruus, qui ex ipsa rerum natura educitur. Candor
page 409, image: s409qui perspicuitatem, cultum ac proprietatem complectitur: Denique numerus, qui est concinnitas orationis apta rei, quae significatur, et ex quantitate, qualitate ac dispositione vocum, omniumque inter se partium atque momentotum oritur conuenientia. Qua de re pulcherrimum et copiosissimum ipsius Scaligeri tractatum quarto Poetices libro inspicere vtilissimum fuerit. Nos de numero sic argumentamur: Cum sit anima Poeseos ille, nequaquam adeo barbarico contemptu, vt ab illis fit, negligendus. Hinc deinde, licet rerum quidem et verborum diuersitas mirisicam Poemati varietatem conciliet, materiam tamen et orationem ipsam animari affirmo numerosa concordia dissimilium momentorum, quae in aptis vel mollium vel asperarum dictionum flexibus continentur. Videtis igitur et vna nobiscum illi quoque vident, quantum in ratione positum sit numerorum, vt vel neglectis, vel non conuenienter adhibitis illis totum Poema langueat, et iaceat quasi penitus emortuum. Et obseruent hic aduersarii nostri, quod hinc efficitur, varietatem omni Poematum generi omnibusque omnium Poematum partibus omnino esse necessariam. Quod si hic etiam nimiae nos subtilitatis accusabunt; quanquam non video quid planius et apertius dici possit: en et crassius cum illis agere sum paratus: interrogoque num meminerint versiculi illius Horatiani, quem nemo fere est quin meminerit, et saepissime vsurpet. Ridetur chorda qui semper ober rat eadem. si meminere, quid eo innuitur? Non
page 410, image: s410eget quidem interpretatione: nisi si quis omnis artis Musicae imperitus sit, et magnam habere cum Musica Poesin affinitatem, imo esse Musicam quandam ipsam ignoret. Non hic laxabo habenas ingenio neque qui mihi dicendi campus aperitur latissimus, in eum excurram: satis mihi sit intenso quasi digito, monstrasse quid velim, et cogitationem vobis iniecisse, de tota re diligentius inquirendi. A Musica poteram ad saltationem venire: quae duo vt inuicem sibi coniuncta, sic a poesi quoque non sunt disiuncta. In saltatione autem quid inuenustius, quam in staticulis iisdem pedem ponere assidue, vnumque et eundem saltatorium orbem versare semper? Scilicet vt non vnus corporis motus in choreis decet: ita neque in versu numeri conueniunt iidem. Nempe quam est diuersa in saltationibus membrorum agilitas, tanta debet in versibus esse numerorum varietas. Verum hanc quoque comparationem vos ipsi latius apud animos vestros expendite. Mihi neque fidibus canere, neque saltare iam est integrum; cursu potius celerrimo ad alia properandum: vt iis quam primum id quod volo, persuadeam. Refertur inter praecepta versuum communium generalis quoque haec cautio: cum pedes sese interdum nobis ingerant temere, magnopere studendum, ne bini aut tres pluresue versus eadem pedum collocatione continuentur. Quod exemplo sic dicam clarius. In Heroico, verbi gratia, Hexametro binos, ternos aut plures
page 411, image: s411versus parisyllabilicis dictionibus claudere: ita nimirum, vt in fine voces constituantur aequalium syllabarum, e quibus vna semper eademque versuum aliquot continua serie deductorum facies conflatur: indecorum est, et ab elegantia poetica prorsus alienum. Ac iam in Pentametris Elegiacis hoc vnum decere, hoc vnum omnium esse maximum ornamentum illi statuunt. Quo quid magis a legibus Poeticis abhorret? quid magis venustati poeticae contrarium est? Ecce vero iam et ab Oratoria facultate nobis argumentum suppeditatur aliud: quam circa numeros non leuiter etiam occupari scitis vniuersi. Orationes enim licet versum legibus adstrictae non sint, numeris tamen quibusdam certis vinciuntur, vt in aures auditorum verba molliter et suauiter influant. Id Rhetores in initio ac fine Periodorum praecipue, sed in fine tamen omnium maxime spectant. Quo nomine toties, tot in locis tam prolixe, tam diligenter M. Cicero, Numeros non eodem modo, sed varie concludendos praecipit. Id autem si fit in Orationibus, in quibus non tanta quaeritur aurium delectatio: quanto fieri magis in Poematis debebit? quae sunt voluptatis caussa magna ex parte comparata? Vbi iam sunt illi, qui eodem modo semper in Elegiis terminari Pentametrum volebant? vbi sunt aut quid mussant? victos ne se fatentur?
page 412, image: s412nec iam amplius resistunt? aut prohibent? quominus hunc locum de Numeris, de duarum, trium, et plurium aut pauciorum syllabarum vocibus tandem concludamus: et cum Scaligero Coronidis vice statuamus: In Elego Pentametro libertatem esse cuiuscunque modi, cuius, vt ille inquit, exempla comperiantur omnis generis. Iamne, inquam, cedent et istud nobis concedent? Merito debebant quidem nec poterant his tot ac tam dilucidis et apertis rationibus obniti amplius et resistere. Verum illi profecto veri Antaei sunt: qui deiecti, vbi terram tetigerunt, nec victos sese volunt, nec robur nouum pro victoria, sed pertinaciam resumunt pro factione. Itaque Alexicaco Hercule opus ad eos extinguendos videtur. Congrediamur tamen adhuc semel cum illis nos, et quid valeant, experiamur. Fluidam, inquiunt, venam; fluidos oportet esse versus Elegiacos: Elegiarum, quam tu adfers, ratio aspera, hiulca, confragosa, nec sani coloris est. Instar riuuli mollissime fluentis Elegia decurrere debet: Tu eam duriorem reddis, et Euripum ipsum imitari vis. O nugatores lepidos! Metuebam quorsum cuaderetis. Nunc de fluida vena mihi demum audiendum est. Quid? adeone fluida vena vobis placet? placet vobis qui dem: itaque illi estis dediti, vt pro fluidis versiculis fluxos nobis et languidos pariatis. Elabuntur quippe ex auribus, neque sui vestigium relinquunt vllum: nusquam haerent, sine aceto et sale toti sunt. Vt non immerito conquestus
page 413, image: s413fuerit Censor et nostrae aetatis et veterum Poetarum acerrimus, quem saepe nominaui, Scaliger: Hoc seculo vitium esse peculiare, ne moribus Epicureorum et solutorum animorum essent carmina dissimilia. Caussam autem vos adferte mihi, cur Elegos oporteat esse fluidos: Rationem mihi reddite, cur, quam afferre me dicitis, Elegiarum rationem asperam, hiulcam, confragosam, nec sani coloris aestimetis. Nonne ex intima Elegiarum natura constitutionem Elegiarum eduxi? nonne quae affirmaui, firmis argumentis omnia comprobaui? Nihil igitur quidquam apud vos profeci? ergo quae dicta sunt semel, iterare me saepius ac repetere cupitis? Ego vero id nequaquam facio: Et quanquam de fluida vena quid sentiendum sit, ex superioribus etiam satis apparet: tamen hic quoque ne ad illius mentionem obmutuisse videar, sic breuiter et minime acriter respondeo. Quod olim nescio de quo dictum legimus: Peccare eum, quod nihil peccaret: Et quemadmodum Martialis de foeminarum munditie et nimio vnguentorum studio scripsit,
Foemina non bene olet, quae bene semper olet:
ita nos de fluida Ouidianorum vena non inepre poterimus pronunciare:
Non bene vena fluit, quae bene vbique fluit.
Etenim vt elegantia muliercularum non in
page 414, image: s414perpetuo cultu, sed modico pulchritudinis apparatu consistit: Ita verus Elegiarum decor et venustas propria non ex ornatu nimio, quem nasutuli Nasonis imitatores adhibent, et exquisita illa, quam iidem fluidae venae nomine efflagitant, pedum aequabilitate; sed apta rerum verborum, numerorum inter se legitime dispositorum concinnitate pendet. Videmus in tabellis pictis hoc nobis adcidere; vt si diu pulchram quandam imaginem fixis oculis intueamur, obsordescat illa visui nostro, et afficiat oculus dolore tandem vehementiore, quam oblectauit prius voluptate. Idem nonne eueniat in animo? quem si diu in vnius rei nulla varietate distinctae semper et vbique sibiipsi similis contemplatione detineas, an censes illum delectari magis quam cruciari? aut si non crucietur, vllam tamen inde percipere voluptatem? Nihil equidem minus. Videmus proinde pictores non elegantes semper et venustas imagines, neque colore semper vno depingere: sed apponere etiam aliquando exesas rupes, diruta palatia, columnas dimidiatas, nutantia fastigia, pyramides truncas, et alia tum opetae leuioris, tum minoris artis, tum formae etiam impolitioris. Ad istum modum in Elegiis non vnus semper rei color, non vna rei facies, semper oculis lectorum debet obiici: sed aliquando formosam decet, aliquando deformem imaginem ostentare: vt oratio sit modo mollis, modo, vt res ipsa feret, aspera; vt numeri interdum leniter ac placide
page 415, image: s415fluant, interdum, vbi opus sit, rapido cursu intorqueantur, vt modo quasi obhaerescant, modo in orbem circumagantur; vt modo celerius, modo tardiuscule decurrant. Quae omnia cum e praecedentibus iam pateant ac satis copiose demonstrata sint, ad finem perducta videtur haec omnis de pedum Elegiacorum ratione et sono numerorum discepratio: in qua quo minus oratio nostra conquiescat, Ouidiana facit auctoritas: quae nos iam pene defessos et ad metam anhelantes habere sui curam monet et sententiam nostram exposcit. Eam vero, vt scitis, auditores humanissimi, in initio nobis adferebant ad stabiliendum in fine Pentametri bisyllaborum vsum: quod nos permittere voluisse, itidem meministis: et ad finem eius refutationem exspectare iussi estis. Hic igitur quam poterimus verbis paucissimis ea de re sic agemus, vt liquido appareat, neque principem Ouidium esse Poetarum Elegiacorum, neque tantam habere auctoritatem posse, vt quia solus ipse solis fere bisyllabis vsus est; eo ipso facto necessitatem nobis hanc imponat, ne aliis vocibus quam bisyllabis nos etiam ad illius exemplum vtamur. Testor autem hoc de me primum, me Ouidium facere maximi, Ouidio tribuere plurimum, nec detractum Ouidio de sua laude et nomine quidquam velle. Sed quod ipsius simiae, detractum aliis huic vni praeter meritum ad diderunt, id quantumcunque est quod certe magnum
page 416, image: s416est, tanquam spolium illegitimum detrahere vicissim illi, et suum cuique reddere conabor. Quod tantum abest, vt vos culpetis, vt etiam fieri maxime velitis ac iubeatis. Primum igitur hoc dubitari non potest, quin eum statuere ac fateri Poetarum Elegiacorum principem debeamus: qui carminibus suis ipsam Elegiarum naturam optime expressam repraesentet: seu cuius versus cum ipsa, quod idem est, Elegiarum natura omnibus ex partibus quam rectissime vel conueniant, vel ad eandem perfectione sua quam proxime accedant. Ita enim et Virgilius Heroicorum, et Horatius Lyricorum, tum aliorum alii censentur principes ac primarii, quod in suo quisque genere singulari artis et ingenii dexteritate omnia, quae vel ad Heroica, vel ad Lyrica, vel ad alia poemata requiruntur, assecuti sunt. Elegiarum vero naturam et proprietates pletasque supra copiose nos explicuimus: cum quibus iam si quis Ouidium contendat, videbit continuo, quam ille procul, dum ingenio suo et semper nimium obsequitur, a vera quam sequi debebat Elegorum ratione discesserit. Meministis quales nos Elegias esse oportere demonstrauerimus, meministis contra, quales sint Ouidianae Elegiae: vt nihil opus sit longam instituere comparationem: quam in animo iam quisque suo vel leuissima cogitatione absoluit: ac iam inde luce meridiana clarius perspexit, Ouidii venam ad Elegiarum normam penitus nequaquam congruere. Aut igitur, quae de Carminis Elegiaci constitutione nos attulimus, falsa erunt, quae falsa esse non possunt: aut quem hactenus principem
page 417, image: s417fere omnes statuerunt, Naso Elegiacorum Poetarum princeps non erit. Quod tamen a maleuolis et captiosis reprehensoribus in calumniam ne statim abripiatur hoc denuo de me profiteor, nihil a me in contemptum aut ignominiam Ouidii dici; cui praeter summum inter Vates Elegiacos locum omnia tribuo: atque hunc etiam libentissime tribuere, nisi sola et vnica numerorum obstaret ratio: quae praecipua praecipuum illud nemini patitur assignari, nisi praecipuam istam praecipue prae aliis obseruet. Caetera enim Ouidius plane admirabilis, et vt hoc addam nulli imitabilis est. Et admirati eum quidem sunt omnes: imitari voluerunt multi: inuentus tamen est nemo; qui quod voluerit, omnino sit consecutus. Hinc ille tanti habitus est, hinc ille tanti nominis et auctoritatis. vt quamuis eum nemo posset, omnes tamen exprimere conarentur. Horum vero stultitiam antea nos exagitauimus: et nunc denique hoc affirmamus. si quis Nasonem imitari possit, imitari tamen eum non debere. Cuius caussam, ne toties ego inculcem, vos ipsi iam nouistis. Itaque satis illi sit ab omnibus suspici: neque tamen suspici tantum ipse velit, vt ab auctoritate sua pendere suos cogat admiratores. Quis enim tanti, vt spretis manifestissimis rationibus auctorem quenquam nobis patiamur imponere? quis tam demens, vt propter auctoritatem alterius, errare cum ipso malit, quam rationibus certissimis assentiri? Quis tam ignarus omnium rerum, vt inuenta ratione seponendam auctoritatem esse nesciat? quis tam perfrictae frontis et profligati animi, vt contra clarissimas rationes auctoritate
page 418, image: s418pugnare audeat? Nimirum et in hac caussa nos (quod sine iactantia dictum volumus) rationes attulimus, cur in Pentametri Elegiaci fine bisyllaba perpetua reiiciamus, cur plurium pauciorumque syllabarum voces ibidem requiramus. Valeat igitur Ouidii auctoritas: quae fere sola tabernarii isti et circulatores bisyllabarii nituntur. Valeat inquam auctoritas Ouidiana, quae nunquam id apud nos consequetur quod auctoritas nulla debet consequi, vt rationi illam praeponamus, vt ratione illam potiorem iudicemus. Vtatur suo more Ouidius bisyllabis: nos more nostro. i. cum ratione monosyllabis, trisyllabis et aliis vtamur vocibus. quas natura Carminis Elegiaci requirit. Relinquamus Ouidio suam venam: mos, auditores optimi, rationem amplectamur, et optimam illamducem, tum in omnibus rebus, tum in hac quoque caussa perpetuo sequamur. Tribuamus aliquid Ouidii auctoritati: sed non minus etiam aliorum tribuamus, qui communi in stadio currentes ad eandem metam aspirarunt, eandem palmam et gloriam sperarunt. Catullum dico, Tibullum et Propertium; quos certare inter se de laude et principe loco videmus Et quaeritis ex me vos procul dubio, cum Ouidium inter eos primarium negem, quem illorum primarium affirmem. Difficilis ista quaestio, et cui dissoluendae non satisfuerunt tot viri ingenio, eruditione et iudicio maxime praestantes; nedum vt ego, qui neque ingenio, cum illorum minimo comparandus, neque millesimam eruditionis partem habeo, neque iudicio quidquam valeo
page 419, image: s419per aetatem. quae aliorum iudicia potius legere debet, quam ipsa iudicare potest; adferre aliquid egregium ad enucleandam illam possim. Quia vero magnum id allaturum videtur caussae nostrae adiumentum: placetne aliorum aliquot audire iudicia, vt si fieri possit ex omnibus certum fortassis aliquid eliciatur? Mihi quidem, vt Plauti verbis vtar. ad narrandum erit comitas. si vestra ad auscultandum erit benignitas. Equidem si breuiter id facturus sim, non nolle videmini. Dicam igitur, quanta potero, breuitate; vos solita vtimini erga me aequitate. Ac de Catullo vt prius agam, quanquam ipsius versus vt duriusculi notantur, tantam tamen cruditorum omnium consensu laudem adeptus est, vt Docti cognomine passim appellaretur. Eum Ouidius quoque Virgilianae maiestati non veritus opponere. Martialis vnum hunc sibi audacter praeponi voluit, cum inquit ad Marcum
Nec multos mihi praeferas poetas,
Vno sed tibi sim minor Catullo.A. Gellius siue Agellius, vt plerique iam volunt in Noctibus Atticis, duobus locis Catullum elegantissimum et mundissimum, carmen eius venustissimum laudat. A quorum iudicio recessit deinde posteritas ad hoc vsque tempus, quo non pauci inter eruditissimos inueniuntur, qui primas illi in Elegia deferunt. Scaliger autem noster, a quo non libenter dissentimus, syllabas eius duras esse, inquit, tum
page 420, image: s420ipsum non raro durum, aliquando vero adeo mollem vt fluat, neque consistat. Non igitur huic adscribere principatum ausim. Tibullus porro Culti Epitheto ab omnibus fere censetur: qui eum describendis caloribus exprimendisque affectibus Latinos omnes iudicant superauisse. Quintilino etiam summo iudicio viro idem ille tersus atque elegans maxime auctor Elegiae videtur: sed esse tamen inquit, qui Propertium malint. Quem quide blandum vbique tum ab Ouidio tenerum ac dulcem vocari videmus. Caius autem Plinius in epistola quadam ad Romanum Paulum in Elegiis egregium ac praecipuum fuisse habitum Propertium memorat adeo, vt plurimos inuenerit aemulatores. Et quemadmodum apud Graecos in Elegia consentiente omnium testimonio praestiterunt Callimachus, Mimnermus et Phileta: quos in carmine secutus est Propertius, quorumque manibus ipse comitem se profitetur. Ita apud Latinos ille horum imitatione primas plerorumque iudicio consecutus aestimatur. Vt ita ne alios ignobiliores commemorem summa ad Tibullum et Propertium delata videatur. Sed audiamus de vtroque Scaligeri sententiam, et ex illa, quis prior haberi mereatur; iudicemus. Tibullum igitur, ille inquit, vniformem pene totum esse et a seipso vix discederetum praeterea omnium cultissimum, nec in Elegia redundantem, Propertium vero facilem, candidum, et vere Elegiacum asserit. Auditis de Propertio quid affirmet? Vere Elegiacum inquit esse: quod de nullo alio vnquam dictum scriptumue legimus. Fere commoueor tanti viri iudicio,
page 421, image: s421vt ad Propertium inclinem: idque vt mecum facitis, per Scaligeri genium vos adhorter. Sed antequam et vos commoueamini, quisque velim expendat ea, quae Tibullo vitia ab eodem obiiciuntur. Multa profecto illa sunt: sed haec pauca inter praecipua. Quod inquit, apud Ouidium etiam designari potuit, in hoc auctore tam frequens non placet vsus infinitiuorum illorum, Continuisse, discubuisse, increpuisse, pertinuisse: et alia vsque ad fastidium: etiam persoluisse: quorum tum flexus, tum crebritas arguit nominem velignauum, vel inopem consilii in verbis eorumque sonis tum inueniendis tum collocandis. Quin etiam copulatiua verbo addita vehementer apud me male audit, (inquit) vt in iilo,
Foemina praefractas conqueriturque fores.
cuius similia fere innumera. Importune quoque coactus a numeris, mutat tempora. quod si quis alius fecit, vt sane fecit, fecit mollius. Denique laxior etiam aliquando est, quam quantum ab eruditiorum auribus ferri debeat. Et Epigrammata in fine libri quarti dura sunt, et languida et insuauia. Haec omnia et plura Scaliger de Tibullo: nihil autem tale de Propertio: nisi quod in primo libro dicit ambitionem quandam apparere claudendi Pentametrum vocabulis multisyllabis: qui numerus mollior iudicatus est etiam in Iambicis: Vnde pene conquisiuisse atque corrogasse voces existimatus sit, quibus obnoxias efficeret sententias. Quod quidem fortasse concedam. Sed quaeso etiam si in sequentibus libris aliter instituerit, an tamen omnino polysyllaba reiecit? Minime.
page 422, image: s422Nam iisdem postea creberrime, etsi forte numerum quaeritis; vltra nonagesies vsus est. Neque hoc ita accipiendum a Scaligero, quasi vsum multisyllaborum ibi reprehendat: quem in propriis scriptis nec ipse contempsit, et laudauit in alienis: cum polysyllabos numeros in Elegia molliusculos, et mollitudinis alumnos esse scripserit; sed scilicet aliorum saltem opinionem videtur aperire: dum ita existimari inquit; et monere simul eos, qui lectioni Poetarum se dediderunt, vt numerorum cösi derationem nepraetereant aut aspernentur. Quod si iam ergo Propertium in Elegia principem constituamus; quod tamen si auderem, timide profecto tentarem: tentare vero nondum audeo; sed si constituamus, quid? Nonne stabilitur illa, quam nos hactenus tradidimus, numerorum ratio? Vt quae de multisyllabis dictionib per rationes antea demonstrata sunt, ea nunc ab auctoritate Propertii, principis Poetarum, si vos ita vultis, Elegiacorum, firmissimum accipiant robur, et ab incursu violentiaque; factiosorum se fortissime tueantur. Vel si malitis ad Tibullum palmam Carminis Elegiaci referre: quod tamen si tentetis, ausim fortassis aliquantum opponere: tentare autem vos non arbitror: sed si malitis, mihi certe nihilominus, quod cupio, ex vestra ipsorum confessione constabit. Quis enim nescit, quam etiam ille in trium, quatuor, quinque syllabarum vocibus non sit infrequens: Nempe igitur et huius auctoritate, quam, si principem illum in Elegia facitis, magni quoque facere debetis: corroporatur eorum vsus numerorum: quos Ouidiani
page 423, image: s423ex censu Elegorum relegarunt. Non tam creber quidem est, fateor, Tibullus in iis, quam Propertius. verum si numerare velis, exempla non contemnendae multitudinis inuenies. Nam ego, nisi memoria fallor octo et quinquaginta mihi loca obseruasse videor, quibus dissyllabum nullum posuit. Nullum, inquam: atque ibi etiam nullum saepe posuit, vbi ponere facilime potuisset. Quod si quis temere factum autumat, ne ille nimis in Poetarum tractatione temerarius est. Non enina casu semper oblatos. sed industria saepe quaesitos electosque consilio numeros veti Poetae adhibent: quod et in iis locis Tibullum fecisse facile persuadeor, et vobis me persuasurum puto. Mirum enim quantum verbis transpositis et in finem reiectis bisyllabis non sententiae tantum, sed orationi quoque ipsi venustatis et elegantiae decedat. Si lubet in rem praesentem veniamus. Atque ecce in secundo libro istos versiculos:
Bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
Abdita quae senis fata canit pedibus.
Troica qui profugis sacra vehis ratibus.Istos inquam versiculos retentis iisdem verbis, hoc modo bisyllabis mihi interpolate:
Cum dubiis ratibus bellica rostra didit.
Quae pedibus senis abdita fata canit.
Qui profugis ratibus Troica sacra vehis.Non animaduertitis quantum iidem versus vocib. [abbr.: vocibus] iisdem constantes, numeris saltem aliis affecti, quantum a priori sono et Venere degenerarint? quantum de pristina suauitate et natiua pulchritudine, allato hoc bisyllaborum fuco, amiserint? Neque id in his tantum euenire arbitremini: sunt versus et alii multi, in
page 424, image: s424quibus idem poteritis obseruare. Vel hos pauculos adhuc videte.
Et madefacta meis serta feram lacrymis.
Neue neget quisquam me duce se comitem:
Iunonemque suam perque suam Venerem.Si iam retineatis verba, ordinem verborum et dispositionem num erorum immutetis in hanc formam.
Serta feram lacrymis et madefacta meis.
Se comitem quisquam me duce neue neget.
Iunonemque suam per Veneremque suam.Quid? nonne iacturam germanae illius suauitatis, vel aures ipse statim deprehendunt? nonne se priuati tam eximia soni voluptate dolent? Denique vt idem in quadrisyllabis etiam (nam haec priora trisyllaborum exempla fuerunt) accidere cognoscatis; ex hoc vnico versu specimen vobis capite:
Vnda Deum coelo miserit indigetem.
Cui si numeros addatis alios in hanc faciem:
Indigetem coelo miserit vnda Deum.
Omnem fere simul ornatum detraxeritis. Sunt fortasse praeter hos multi: quos ego coaceruare non debeo. In iis vero quisque priuatim ingenium et iudicium exercebit. Ego exemplum de me dare satis habui: quod deinceps non in Tibullo tantum, sed Propertio quoque licet imitari. Nam et is rationem habuit numerorum atque pedum collocationis accuratissimam: vt si quid immates vel leuissime, in concinnitatem subito pecces vel grauissime. Perspicuum id tribus exemplis faciam. Reperietis autem versus hosce in secundo libro;
page 425, image: s425
Sed quos ipse suis fecit amor manibus.
Semper viue meo libera iudicio.
Et terram rumor transilit et maria.Qui iam sic inuerti possunt,
Sed fecit manibus quos amor ipse suis.
Iudicio semper libera viue meo.
Et terram rumor, transilit atque mare.Nihil immutauimus, nisi in versu postremo duas voculas? et immutata tamen est omnis versuum prior elegantia, versaeque sunt numerorum istae deliciae in rusticas quasdam, vt Catulliano verbo vtar, inficetias. Quamobrem siue iam Propertius siueTibullus (non enim illud plutibus hic disputabo) princeps Elegiacorum statuatur: auctoritas quidem, et haec tot exempla, multorum instar argumentorum nobis esse debent, vt numerorum supra traditam rationem eo veriorem certioremque iudicemus, nec inscriptis nostris eadem vti vel tantillum vereamur: licet Ouidiani vel rideant vel ringanturvniuersi. Retineant illi Deum suum Nasonem: nos rationi et eius certissimis argumentis obtemperemus, idque primaria vice: secundaria [orig: secundariâ] muniamus nos vel Propeitii, vel Tibulli, vel vtriusque simul auctoritate: quam velut principum Poetarum in Eleiis omnium tutissime sequi possumus. Ea vos, vt spero, tuebitur: sin minus, ad rationes iterum confugiemus: quibus et refellere quimus et repellere calumnias eorum impudentissimas. Nam ego iam praeuideo, quantam inuidiam mihi conflarim, quantum odium mihi concitauerim: scio
page 426, image: s426etiam, quid dicturi sint plerique de me: qui Ouidium nec primum esse voluerim inter Elegiographos, et praeposuerim illi quoque cum Tibullo Propertium: quos illi fortassis ne legere quidem vel aspicere prae Ouidio dignantur. At vero qui me non temere aut iniuria, quod feci, fecisse vere scio: idcirco nec moueor eorum maledictis quidquam, et fumum etiam creabo acerbiorem, vt illis oculi doleant vehementius. Dixi dereliquis Elegiographis iudicia veterum: Nunc me non contineo, quin et de Ouidio quid prisci aliqui senserint, adiungam: vt videant quam non praeclarae vel honorificae de illo fuerint opiniones etiam veterum: quos certe curuum a recto discernere, candidum a nigro internoscere, tum quod est maximum, sine affectu iudicare potuisse non est negandum. Ac praecipue quidem ab omnibus obiicitur Ouidio fatalis illa ingenii luxuria, qua scripta sua foedauit: orta ex admirabili naturae facilitate; quae ad omnia procliuis argumenta, cum nihil fere non posset, plus tamen ac nimium voluit: neque arte fraenari, neque moderatione vlla cohiberi potuit. Ideoque ruere dicitur instar amnis effusi neque intra ripas vel alueum suum se continentis. Hinc multis in locis Fabius eum lasciuiorem etiam in Heroicis, in quibus orationis maiestas frugalitasque praecipue spectanda: et nimium ingeniisui amatorem nominat, vt indulgere illi maluerit, quam imperare. Neque aliter in controuersiis Seneca: qui in carminibus eum non ignorasse vitia sua, sed amasse: et in Declamationibus, non tam iudicium quam animum illi defuisse
page 427, image: s427prodidit. Scaurus item apud eundem Senecam, Montanum Declamatorem quendam Battologiae vitio insigniter laborantem, dum crebra repetitione sententias suas corrumperet, neque rem vnam semel bene diecre contentus esset, inter Oratores Ouidium vocare solitus fuit: addiditque. Non minorem esse virtutem scire desinere; quam scire dicere. Sed non posse Ouidium, quod bene cesserit, relinquere. Quod exemplis ibi quibusdam perspicue admodum ostenditur. Seneca denique idem in libris Naturalium quaestionum, vbi Diluuii ratio excutitur versibus quibusdam Ouidii probat, eum saepissime vehementem ingenii et materiae impetum ad ineptias reduxisse plane pueriles. Sed ne omnia, qui liecret huc adferre, persequamur: haec pauca vel satis, vel etiam nimia sunt ad veterum de Nasone censuras, et iudicia declaranda. Quae quidem ego cum lego, et ad ea nostrae atque adeo superioris aetatis opiniones consero; vehementer soleo mirari, quid rei tantam de isto homine inter homines priscos et recentiores sententiarum diuersitatem pepererit; nec dispicere aut inuenire quidquam aliud possum, nisi quod de Cicerone ac Ciceroniastris eruditiores hac tempestate prodiderunt. Quemadmodum enim superiori seculo, quo omnes fere artes ingenuae et literae elegantiores [note: Non omnia, sed quae in Cicerone difficiliora, ne attigerunt quiddem illi etiam ipsi, aut corruperunt.]foedissima barbarie ac densissimis tenebris obrutae sepultaeque iacebant: neminem inter antiquo auctores habuerunt maiores nostri, quem ob styli dictionisque facultatem intelligere cum minori nego tio possent. pnter vnicum Cicer. in cuius scriptis plerisque fere omnia omnium vel mediocriter in latina lingua exercitatorum capitui sunt exposita: Sic eo dem tempore eosdem nostros maiores neminem inter
page 428, image: s428Poetas veteres intellectu faciliorem vnico et solo Ouidio, cuius poemata inimitabilem spirant facilitatem, habuisse arbitror. Atque hinc factum, vt veluti in oratione soluta Tullium solum, ita Nasonem in ligata solum legerent, euoluerent, imitari conarentur. Miseria itaque illorum magni facti Cicero et Ouidius, tantum admirationis, tantumque laudis apud eos fuerunt consecuti, vt soli principes in vniuersa latina lingua, soli primarii, alter in Oratoria, alter in Poetica facultate, celebrarentur. Quae res adeo tum quidem inualuit, vt qui pueri aut iuuenes sub his praeceptoribus eam opinionem imbibissent, non possent ipsi deinde senes aliter aut sentire aut liberos suos erudire. Eoque modo pestis illa omnium animos inuasit, omnes sensus occupauit, venenauit, corrupit: Nec sane temporis longinquitate vel imminuta vel extincta est: sed maiora semper incrementa sumens in hunc diem vsque perdurauit: quo etiamsi cum artibus linguae etiam ipsae pristino nitori suo sunt restitutae: grassatur tamen adhuc inter vulgus eruditorum eadem, quam dico, pestilens opinio: et incautos adolescentum animos veluti contagio quodam inficit, et ne ad frugem verae solidaeque perueniant eruditionis, veluti messem in herba, non sine literarum et posteritatis nostrae, si qua futura est, extremo detrimento extinguunt. Videmus enim plerosque vt egregium aliquid praestare videantur, dicendi quasdam formulas, latinae linguae aliquot phrases, verborum aliquot flosculos, pigmenta quaedam orationis et inanem fucum
page 429, image: s429ex Cicerone magno studio et labore laboriosissimo vndique conquirere: ad ea conquisita animos suos importunis accersitisque temere argumentis applicare; ex iis febriculosas quasdam, vt ipsi vocant, Orationes, vt docti iudicant, latrationes conferruminare: apud imperitum vulgus palam sese ostentare; ventulum gloriolae popularis aucupari; in eo denique omnem suam felicitatem, omnem studiorum et laborum suorum fructum esse positum arbitrari. Et hoc quidem nomine, cum seipsos Cicerones putant, tum ab aliis Ciceroniani cupiunt salutari, coli, obseruari, Similis et par aliorum insania in Poesi, qui Musarum vera carcinomata ac vomicae, cognita syllabarum quantitate, percepta carminum dimensione, collectis aliquot phrasibus poeticis ad versificandum subito magno se animo et apparatu conferunt: Ouidiano scribendi genere inflati, cum vel Maecenatis alicuius laudes decantandae, vel funera deploranda, vel carmen aliud lucri et quaestusgratia fabricandum, centones farciunt: sententias in triuiis protritas, insulsas, languidas, verbis et phrasibus emendicatis, vel etiam furto ablatis, in pedes (in quibus nec pes nec caput apparet) ingerunt: chartam frigidis, illotis, scabiosis carminibus, pene criminibus dixeram, nec erraueram, complent; vt fiat illud Satyrici recentioris.
--- Misere vitiata papyrus
Carnificem longo complectitur ordine versum:ac tum demum recte se officio suo functos, demum egregium, imo regium aliquid praestitisse, tum omnes laudis numeros impleuisse, tum se
page 430, image: s430beatos arbitrantur, cum Elegos bisyllabis voculis concluserunt, cum vna pertica omnes Pentametros sunt dimensi. Hinc sua opinione meri sunt Ouidii, apud alios Ouidiani audiunt, eoque nomine sic triumphant, vt Musis et Apollini ipsi vix quidquam concedant. A quibus tamen reiiciuntur vt spurii, neque admittuntur vnquam, vt vel pedem in sacraria poetica ponant, vel primis labiis augustissimos dulcissimosque fontes degu stent: sed ablegantur ad foedos lacus, in quibus Ranas habent Musas: quarum cantus adeo celeriter et bene addiscunt, vt versibus suis adsidue coaxantes ipsas ranas magistras importuno stridore superent, et eruditiorum auribus nunquam esse molesti desinant. Sed illi valeant: et prauo studio suo dignam mercedem ferant. Nos vt in illorum numero ne simus, omnes ingenii neruos contendamus, omni conatu et studio elaboremus. Quod si fecerimus, vt facere debemus omnes. Musas habebimus propitias, et Apollo sponte nos in Parnassum illum suum remotis omnibus viae difficultatibus et angustiis deducet. Faciemus autem id recte, si non tam somnolenter et supine, quemadmodum illi, Poericam artem tractemus: et quae de vera hactenus Ele giarum natura, deque optima Carminis Elegiaci constitutione disseruimus: in lectione Poetarum Elegiographorum deinceps obseruemus: et in scriptis nostris propriis ad vsum transferre nequaquam dubitemus. In quibus ordine explicandis si vel prolixi or fui, quam debui; imputabitis id, auditores aequissimi, materiae amplitudini: cui parem orationem esse
page 431, image: s431nostram oportuit: vel si a proposito longius aliquando recessi; cogitabitis, me ad alia, quae nostrae disputationi affinia erant, sic fuisse tractum, vt Magnes lapis ad se annulum ferreum allicit ac trahit, a quo deinde pari efficacitate alii arripiuntur atque alii: quibus inter se aptis et connexis, catenae species ac similitudo quaedam exprimitur Non aliter enim nos ex vna disputatione incidimusin aliam vicinam; vt rei toti, quate nus possemus, omni, vel maxima saltem ex parte satisfaceremus. Vel denique si acrior quibusdam et vehementiorin malis opinionibus et viriosis moribus Poeticulorum nostrorum exagitandis visus sum: ii suant, me natura candotis et humanitatis amantem nihil in vllius odium calumniose dictum velle: sed iusto dolore commotum, quo sani omnes merito commouentur, ea protulisse, quae ab aliis audire maluissem: vt peruersitatis quorundam detestatione, miseriam nostrorum temporum declararem et deplorarem infelicitatem. Dabunt igitur vehementiae, si qua est, meae veniam, eo libentius, quo longius ab illorum, quos reprehendere coactussum, coetu atque consortio ipsi vel iam absunt, vel abesse student. Et quis vestrum [orig: vestrûm] est, qui de iis non idem sentiat? qui eos non exsecrandos ac diris deuouendos censeat? Certe qui literas amant, et literarum honori dignitatique consultum cupiunt; quod vos facere, mihi certo, vt debeo, persuasi: non possunt illos amare, sed extreme, quotquot sunt, odisse debent, et radicitus, vt exstirpentur, adiuuare. Quod etiam profecto, nisi fit vt viri boni et docti coniunctis animis
page 432, image: s432et opibus illorum audaciae et inscitiae obuiam quamprimum eant, nihil porro iam reliquum est, quam vt cum Afro Domitio illo iterata publici tus iustissima indignatione proclamemus, Centumuiri hoc artificium periit. Ad me quod atrinet, et quantum mea fert imbecillitas, volui quidem opera mea aliquid adferre hisce studiis adiumenti. Quid effecerim, vos iudicabitis, et me, si qua in re erraui, refutato errore certius aliquid et verius docere non recusabitis. Quod quidem si a vobis, humanissimi auditores, impetrabo, alacriorem me reddetis in hoc studiorum genere, et aeterno beneficio ad gratiam semper habendam referendamque perpetuum vobis debitorem obstringetis.
FINIS.
Restituenda.
Notet Lector vbicunque. in prioribus paginis occurrerit Plantinas. leg. Plautinas. et vbi Plautinianos. leg. Plantinianos. item pag. 361. vers. vlt. in fine pro omnia leg. omnino.