06/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

EPITOMES INSTITUTIONUM MEDICARUM PARS II. PATHOLOGIAM comprehendens.

§. I.

Note: Pathologia. PAthologia est pars secunda Medicinae, quae tractat in genere de Morbis, horum Differentiis, Causis et Symptomatibus. Usque adeo ut Obiectum eius sit Corpus humanum male constitutum, sive aegrum; quemadmodum Physiologiae Obiectum fuit idem Corpus, sed Sanum, integra s. prosperâ valetudine praeditum.

II. Machina nostra corporea pro ratione partium, ad structuram eius requisitarum, si omnes debitas operationes exercere valet integras, dicitur sana; sin vero vitio partium defectuosa fit plus minus quaedam Note: Morbi definitio. operatio, dicitur morbosa. Adeoque Morbus s. Aegritudo recte hactenus definita est, Corporis humani partium fluidarum aut solidarum constitutio praeternaturalis, ob quam actiones hae vel illae rite peragi nequeunt.


page 129, image: s141

III. Cum autem partes Corporis nostri iuxta Hippocratem sint vel contentae, activae moventes et Note: Differentia eorum essentiales. impetum facientes, Humores nimirum et Spiritus influi; vel instrumentariae motae, Partes videlicet solidae sive continentes; atque trea hae partium differentiae suas patiantur Dispositiones praeternaturales sive defectus morbosos, ideo tres erunt essentiales Morborum differentiae: (1) Sanguinis et ceterorum humorum (2) ex his natorum Spirituum, ac (3) per has actuatarum partium solidarum.

Note: Subiectum Morborum. IV. Solidae hinc partes secundarium, spiritus vero et Sanguis primarium constituunt Morborum subiectum. Etenim hae partes fluidae primum sunt corporis vivens in puncto saliente, et ultimum quoque moriens. Usque adeo ut his affectis tota Corporis machina morbosa evadat, atque insuper alterationes notabiliores, quas sub annorum serie, aetatumque discrimine patitur Homo, ab iis verie alteratis oriantur, insignesque mutationes totius corporis sub pubertatis annis, mediantibus fluidis, a fermento Testium inspirato immutatis, contingant.

Note: Sanguinis effectus. V. Sanguis per vasa continue circulari motu fluens, ac naturaliter dispositus, omnes partes ceteras nutrit et alit, calore vitali fovet, et spiritu salino balsamico itidem vitali a corruptione tuetur.

Note: Unde. VI. Vim hanc obtinet Sanguis a suâ determinatâ crasi seminali, sen particularum materialium, eius liquorem componentium, texturâ et unione, in Semine primitus inchoatâ, et per particulas salino acidas atque alcalinas, fermentativo motu cum aliis totam massam agitantes, continuatâ.

Note: Morbi Sanguinis. VII. Depravatâ ergo et corruptâ Sanguinis crasi, ex alteratis primario salibus, morbis Sanguinis oriuntur fermentativi, sive Sanguis in acutam effervescentiam ex dictorum salium acriorum concursu turgescat


page 130, image: s142

sub Febribus, v. g. acutis, sive deficiat nonnihi a vitali ista fermentatione ob dictorum principiorum inertiam, dum cruditatibus recrementosis obruta minus in se agere possunt, ut v. gr. in Cachexiis, etc. sive denique fermentatio haec variis modis alteretur et depravetur, ac insignes anomalias seu diversas sub isto motu intestino inaequalitates, patiatur ex vitiatâ proportione dictorum salium ad se invicem, in specie ex depravatione acidi, instar Prothei variformis inquinantis sanguinem, ut in Scorbuticis confirmatis ac Hypochondriacis est obvium.

Note: Morbi Spirituum. VIII. Impetum facientium spirituum influorum morbos quod attinet, peccare solent hi, vel (1) in substantia, dum aut vitiose ex M. S. corruptâ et alteratâ generantur, aut heterogeneis admistis, in specie causis malignis inficiuntur: vel (2) in quantitate deficiente: vel (3) in motu, quatenus cientur in motum, vel nimis rapidum aut inordinatum, sub Convulsionibus v. gr. aut Phrenitide; vel quatenus deficiunt a debitis expansionibus, ut in Affectibus soporosis contingit.

Note: Helmontii opinio. IX. Quod si Helmontii terere velimus vestigia, in Spiritu partium insito seu Archaeo archaeales considerandi essent morbi, ab ideis peregrinis, Archaeum ad p. n. actionum exorbitationes determinantibus, oriundi: adeo ut sicut a seminalibus ille ideis in machinae corporeae structura et gubernatione dirigitur naturaliter, ita a morbosis ad p. n. actionum laesiones disponatur. Sive ab extra harum idearum fiat impressio, v. g. ab assumptis vel admotis, ut in Morsu Viperae, Canis rabidi, puncturâ Tarantulae, in esu Cicutae, vel esu carnis Felis rabidae; sive ab intra occasionali quacunque causa materiali excitatus Archaeus diversas Passionum exorbitationes, Indignationis, Furoris, Terroris, Pavoris, etc. concipiat, quarum Passionum ideae morbosae, pari ratione postmodum


page 131, image: s143

et vitiose actiones eius dirigant: Vid. Kircherus de Peste, et Helmontius.

Note: Eius defensio. X. Nam contumacissimorum morborum v. g. Podagrae, Paralyseos, Quartanarum diuturnarum, et similium Affectuum, omnem consuetae Medicinae eludentium opem, citra materiae peccantis suppositae excretionem quamcumque, aut per quendam Animi affectum, ut Podagrae per inopinatam, vel violentam apprehensionem Pedis dolorifici, aut rei intensius appetitae assumptionem, subito evanescentium subsequens curatio hanc eius Hypothesin illustrat. Ut taceam imaginationis effectus, cuius ope ubertim corpus Aegri purgabatur in hora, licet Ancilla ipsi praescriptas devorâsset Pilulas: vid. Salmuth. Obs. 8. et 14. Cent. 3.

Note: Morbt solidarum partium. XI. In Partibus solidis observanda est materia, ex qua earum corpus coaluerit, et forma superinducta organica, materiam ad certum opus perficiendum determinans: illius laesionis Morbi Intemperiei, huius Morbi Conformationis dicuntur.

Note: Morbi Intemperiei. XII. Tota autem morborum Intemperiei series partim ruinoso quatuor Elementorum, vel harum qualitatum, et inde natorum Temperamentorum, nititur fundamento; partim super hypothesin dubiam et obscurissimam in Calido nativo et Humido primigenio fundatam est structa. Intemperiei enim dicti morbi sunt vel ratione temperaturae elementalis, vel ratione Note: Divisio. temperaturae vitalis. Ratione prioris Intemperiei Morbi sunt, quando materialis particularum minutissimarum, ex quibus coaluerunt, textura mutatur, et plus minus alteratur, unde et novae proprietates sensiles inde emergunt, v. g. mollities, durities, siccitas, humiditas, etc. Origo talis mutatae texturae est vitiosa nutritio; sive nutrimenti tam chylosi quam sanguinei culpâ eveniat, sive ipsius partis


page 132, image: s144

nutriendae peregrino fermento inquinatae, aut a quacumque causa etiam externâ laesae, vitio contingat.

Note: Intempteries vitalis. XIII. Ratione vero posterioris, Intemperiei nempe vitalis, dependent a Sanguine, cuius prout erit materialis textura, motusve fermentativus, et inde resultantes proprietates variae, inprimis quoad caliditatem et frigiditatem, ita etiam erit temperatura totius corporis vitalis, et prout mutatur Sanguis naturaliter sub aetatum vicissitudine, ita etiam mutatur Temperamentum totius corporis, et prout mutatur idem p. n. in Morbis, etiam Temperies totius variat: eodem enim fervescente in Causo corpus intensius calet; eodem vero tepescente sub Cachexiis, corpus frigidum apperat, etc.

Note: Morbi Inremperiei quinam sint. XIV. Non male igitur Morbi Imtemperiei dicuntur esse vel Cacochymia, vel ut loquitur Waldschmidius, turbata Sanguinis Mixtio; prout videlicet hae aut illae particulae in Humorum massâ Note: Cacochymia praedominantur. Atque hinc variae species notantur Imtemperiei, videlicet Intemperies calida, frigida, salsa, acida, viscida, austera, pituitosa, biliosa, melancholica, Note: Turbata mixtio. serosa. Morbi autem turbatae Mixtionis, qui Veteribus dicebantur Morbi occultatum qualitatum sive totius Substantiae, sunt Aegritudines partium fluidarum, quando hae secundum particulas sui minimas in situ, ordine, connexionis modo, et agitatione perversâ plus minus turbantur; quemadmodum in Febribus, in quibus eô maior deprehenditur malignitas, quô vehementior est atque profundior turbatio Sanguinis. Quo levior autem ista turbatio exsistit, eô minor adest malignitas, vel nulla pla ne, sicut in Febri ephemerâ, hecticâ, intermittente etc.

Note: Inaequalis Intemperies. XV. Cadit ergo omnis inaequalis Viscerum Intemperies sive contrarietas, et antipraxia eorundem, in specie Stomachi frigida et Hepatis calida, nam Sanguis


page 133, image: s145

debito circulo distributus proportionaliter calefaciet et Stomachum et Hepar, adeoque debitam obtinebunt temperaturam.

Note: Caloris effectus. XVI. Ut taceam, ipsum calorem non esse principium primarium effectivum actionum, sed tantum dispositive concurrere, quoniam fermenta digestionum sunt Auctores. Unde in eiusmodi inaequali partium Intemperie vitium erit omne e vitioso-acidâ Stomachi cruditate arcessendum.

XVIII. Morbi conformationis dicuntur illi, in quibus structura naturalis secundum numerum, magnitudinem, figuram, et cavitatem sive poros vitiatur. Unde exurgunt Morbi Numeri vel excedentis vel deficientis; Morbi Magnitudinis vel auctae in Tumoribus diversissimis, quô referuntur Inflammationes, Furunculi, Bubones, Abscessus, Oedemata, Melicerides, Atheromata, et plurimi alii; vel imminutae in Atrophiâ v. gr. et similibus. Morbi dein Figurae vitiatae huc pertinent, Gibbus, Rachitis, Oris aut membrorum intorsio, etc. Denique Morbi Cavitatum tam nimis ampliatarum, ob fibras iusto laxiores redditas, quam nimis angustatarum ob fibras solito strictiores et rigidiores factas, unde Obstructiones, Constipationes, Relaxationes, Anastomoses, Ruptiones vasorum etc. Note: Morbi conformationis. In conformationis Morbis attendendum (1) ad organorum partem seu substantiam fundamentalem, uti sunt fibrae; (2) ad ipsas Conformationes mechanicas ipsis superinductas, Fibrarum legitima tensio, tonum partium constituens, si laedatur, robur partis laeditur ac saepe perit, et oritur exinde Atonia, frequens satis vitium; sive nimia fibrarum extensio, sive nimia per lymphae serique humectationem relaxatio, sive denique spirituum animalium deficiens influxus et expansio malum inferant.

Note: Conformationes mechanicae. XVIII. Conformationes mechanicas ipsas quod


page 134, image: s146

attinet, optime dividuntur secundum trea dimensiones quantitatis, longitudinem nimirum, latitudinem et profunditatem, et hanc vel solidam vel porosam: quibus omnibus communis est legitima Partium unio in connexione et situ.

Note: Obstructiones. XIX. Obstructiones morbosae vulgo accusantur ceu fundamentum tantum non omnium morborum chronicorum, v. g. Obstructiones mesenterii, hepatis, lienis, pancreatis, etc. tamquam auctores Scorbuti, Mali hypochondriaci, Cachexiae, Febrium, etc. sed multoties haec sunt ignorantiae asyla, cum reverâ vitio primae digestionis omnes oriantur.

Note: Non sunt sine stagnatione. XX. Non possunt sane obstructiones esse in Vasis vel sanguifluis vel lymphaticis, vel Visceribus, per quae continuus humorum est traiectus, citra stagnationem sequentemque Tumorem partium infallibilem, aut humoris impediti in motu naturali per aliean loca extravasationem et excretionem. Aut necesse erit, ut integer quidam ramus ex materiâ, in et circa eum in scirrhosam duritiem sensim coagulatâ, totali transmissioni humoris fiat ineptus, atque sic per vicinos ramos eius defectus tandem compleatur.

Note: Obstructiones admit tuntur. XXI. Non universaliter quidem negandae sunt Obstructiones, idque inprimis in meatibus quibusdam particularibus; v. gr. in Caeliaca passione nunc Ductus pancreaticus et choledochus, nunc orificia Vasorum lacteorum, sunt obstructa; nunc quandoque Ureteres a Calculis obsidentur, etc. Sed istae Obstructiones, quas in Abdomine morborum chronicorum fingunt auctores, sunt aut nugae, aut si reperiuntur, v. g. in Quartant diuturnâ Scirrhus et Obstructio Lienis, erunt productum morbosum.

Note: Causa earum. XXII. Acidum est, idque vitioso sapore varium admodum, quod in talibus Affectibus peccat, ac in materia viscida radicatum, quod errore digestionis in Stomacho depravatae oritur.


page 135, image: s147

Note: Remedio. XXIII. Unde et Martialibus, per se quidem semper et solum astringentibus, sed optime tamen etiam acida absorbentibus, et salinis volatilibus aut fixis, nunc acrioribus, ut antiscorbuticis, nunc temperatioribus, ut aromaticis et stomachicis remediis, viscida incidentibus et bilem acuentibus, tales Intemperies curantur.

Note: Morbi compositionis, XXIV. Morbi Compositionis appellantur, in quibus situs partium quoad contiguitatem, sive unius partis cum aliâ connexionem laeditur, v. gr. in Procidentiâ Oculorum, Uteri, Ani, Herniâ omentali, intestinali, Luxationibus etc.

XXV. Morbi solutae unitatis sive continuitatis vel respiciunt continuitatem solidarum partium in sensus incurrentem, quae si fiat a Causâ scindente vel pungente partem aliquam fibrosam mollem, vocatur Vulnus, si vero ab humore acri et corrosivo, appellatur Ulcus. Quod si Unitas laesa fuerit in parte quadam durâ, v. gr. Osse, a violentâ aliquâ causâ externâ, nuncupatur Fractura, si vero ab humore quodam stygio, corrosivo, dicitur Caries. Si plures denique partes contusae non statim a sanis separentur, vocatur Contusio.

Note: Morbi epidemici. XXVI. Ad fermentativos Morbos contagiosi quoque et epidemici pertinent, in quibus seminium Morbosum ex Aegro exhalans, vel miasma in aere volitans, vi fermentativâ patiens corpus immutat. Ut adeo miasmata haec non incommode ex salina natura deriventur, sive dein volatilius et acrius sit dictum fermentum, ut in Febribus malignis acutioribus et pestilentialibus, sive salso-acidum exsistat, ut in Lue venerea, Scabie, etc.

Note: Pars affecta per consensum. XXVII. Perconsensum pars affecta dicitur, quando unâ p. n. affectâ et peregrini quid sentiente, alia ipsi quacumque ratione connexa, simile quid patitur


page 136, image: s148

et sentit. Est igitur consensus proprie dictus solum inter partes nerveas, quas inter, ut consentire queant, certa connexio requiritur: sive connectantur ita, ut sint omnino continuae, sive ut sint contiguae, sive ut tandem mediantibus funiculis nerveis certa ratione iunctae sint.

Note: Morborum tempora. XXVIII. Tempora, aut rectius morborum gradus, prout iisdem exasperantur sensim, sensimque remittunt (in acutis inprimis observandi Morbis) dependent a gradibus fermentationis in sanguine: nam et hanc insequuntur Symptomata vel mediate vel immediate: et inprimis omnis coctionis ratio, pro legitimo Remediorum usu specialius observanda, huic ipsi fundamento innititur. Tempora haec sunt Principium, Augmentum, Status et Declinatio. Principium circum scribitur vel primis horis in Paroxysmis Febrium intermittentium, vel primis, unâ et alterâ, diebus in Febribus acutis. Augmentum dicitur illud tempus, quo Morbus incrementum continuum capit usque ad summum vigorem, adeoque Symptomata ingravescunt. Status est summus vigor vel gradus Morbi, in quo res versatur in discrimine, Hominesque non raro moriuntur, antequam ad Declinationem transitus fiat. Declinatio tandem est, quando fâctâ qualicumque solutione sive crisi, Morbi vis imminuitur, Symptomatum vehementia cessat, et Homo nunc citius nunc tardius ad pristinam sanitatem redit. Adeoque Tempora tam in continuis Febribus, quam in Intermittentium Paroxysmis observari solent.

Note: Causa Morbi. XXIX. Causa Morbi est, quae eundem vi qualicumque suâ producit: causarum itaque talium scrutinium nunc prosequi oportet. Causa est vel proxima, quae immediate, vel remota, quae mediante propiore aliâ Morbum efficit. Alia causa iterum est


page 137, image: s149

coniuncta, qua praesente Morbus simul adest, alia antecedens s. proegumena, quae proximam excitat ad Morbum producendum, alia prccatarctica, quae antecedentem fovet et in scenam producit. Porro causae sunt vel externae, vel internae, et illae tum fortuitae, Note: Causae. tum necessariae. Inter causas externas fortuitas et non necessarias sunt inprimis eae, quae unitatem partium mutuamque cohaesionem tollunt, adeoque vel contundunt, vel vulnerant, vel erodunt, vel adurunt, etc.

Note: Spontanea curatio. XXX. Omnia haec, etiam ipsa Vulnera, spontaneo naturae motu restituuntur, modo impedimenta removeantur, quae sunt alimenti partis roridi et sanginis effusi, ex spiritûs vitalis dissipatione superinductae in parte laesâ alterationes et successivae corruptiones, inprimis in Vulneribus ab aere ambienre obortae, quas inseparabiliter comitatur acor vitiosus, ex ista putredine natus.

Note: Vitiosi acoris effectus. XXXI. Hic vitiosus acor, instar fermenti peregrini, partis affectae alimentum proximum multivarie alterat, istudque in pus, saniem, et ichorem transmutat, unde tandem Vulnera et Ulcera depascentia emergunt, fermento hoc acido in Vulneris, vel inde nati Ulceris locum continuo ulterius se multiplicante et serpente.

Note: Curatio aciditatis. XXXII. Modo igitur vel praecaveatur, vel iam inducta subito corrigatur vitiosa ista aciditas, per media nunc balsamica dicta seu vulneraria, alcali temperato et oleoso constantia, nunc metallica, omne vitiosum acidum successive delentia, quaecumque laesiones, quaecumque Vulnera, etc. citra Suppurationem omnem, Inflammationem et Tumorem, facile coeunt sive coalescunt, et Ulcera etiam omnia, Abscessusve istis optime mundificata, novâ carne facile implentur.

Note: Remedia Vulnerum. XXXIII. Hinc enim sucus Nicotianae aut Plantaginis, vel Terebinthina, vel Balsamus peruvianus, vel


page 138, image: s150

Oleum Momordicae, vel, qui reliquis praefertur, Balsamus de Copaiba, vel Opolbalsamum, recentia Vulnera omnia subito ad consolidationem perducunt. Hinc Colcothar Vitrioli, absorbendo acidum, omnem Vulnerum et Ulcerum corruptionem tollit; hinc Plumbum Ulcera, eorumque Dolores ac Inflam~ationes curat, acidum omne suo attactu dulcificans, et aluminosam adstrictionem inde acquirens. Hinc Ceparum sucum, et cum eo dilutus Sapo Venetus, ut Cancrorum fluviatilium sucus, item Calx viva cum Oleo Lini subacta, Ambustionibus resistunt virtute alcalinâ, acidi colliquefacientis partes solidas et nutritium sucum destructivâ.

Note: Sex Res non naturales. XXXIV. Morborum Causae efficientes sunt sex Res non naturales ita dictae, ex eo, quod nec principia, nec causae corporis nostri eiusque partium, constitutivae sint, sed neutro modo, legitimo usu corpus sanum conservent, perverso vero abusu illud aegrum reddant; adeoque primario quidem ad sanam, non ad longam Vitam faciunt, nedum ut eam cum Deodato ad 120. annos propagare valeant. Tales sunt Aer, Cibus et Potus, Somnus et Vigiliae, Motus et Quies, Excreta et Retenta, et Animi Pathemata. Huc referimus dein etiam Plethoram, Cacochymiam, et Venena etc.

Note: Aeris vis in orpus. XXXV. Aeris summa sc. ad vitam necessitas pro volatilisatione ac resolutione Sanguinis, tam ad continuandam Spirituum productionem; quam ad promovendam excrementorum insensilem evacuationem, idque beneficio sui salis volatilis quasi nitrosi, instar veri salis hermetici, omnia coagulata dissolventis, et omnia fixa volatilisantis, mediante inspiratione nobis communicatur. Prout igitur sal hoc minus aerem impraegnat, aut copiosiori effluviorum aqueorum miscelâ plus minus hebetatur, variat


page 139, image: s151

subinde aeris efficacia; quibus iuncta et multivaria effluvia fermentativa, ex omnibus certe corporibus continuo exspirantia, Morborum epidemicorum et non epidemicorum familiares auctores, vim aeris nostri corporis alterativam insigniter variant.

Note: Alimentorum efficacia in Morbis producendis. XXXVI. Alimenta assumenda, ratione quantitatis et qualitatis, solus praescribit Appetitus, ita ut sanis sint omnia sana, modo sobrie et probe masticata assumantur; cum ea, quae dictante appetitu ingeruntur, fermentum digestivum prompte subigat et transmutet: nam ex re intensium appetita subinde corpori remedium paratur a Stomacho; et quae insolita, et apparenter nociva ingerunt Picantes, etiam venenosa, sunt innocua: sicut vicissim si quae cum aliquo fastidio vel horrore deglutiuntur, quia in Ventriculo non bene dissolvuntur, Morborum suggerunt occasionem.

Note: Alimenta per fermentationem resoluta. XXXVII. Per fermentationem resolvuntur alimenta in Chylum, quâ mediante gummosa et viscida, temperata tamen vegetabilium nutrientium, in specie cerealium Seminum Fructuumque substantia, duo salia, acidum et alcali, in recessu habens, resolvitur in alimentarium sucum, et disponitur ad promptiorem assimilationem. Haec ipsa ut promoveatur in Stomacho fermentatio, ante prius fermentantur in Panificio, in cuius medio tamen cursu impediuntur per tostionem, unde non perfecte Spiritus volatilis inflammabilis, sed tantum Spirtius intermedius ab iis generatur.

Note: Odor panis recreat. XXXVIII. Ratione huius Spiritus acido-volatilis, homogenei quodammodo ac amici fermento stomachali, numquam Panis, licet continuo comesti, nos capit fastidium: quin potius odor eius debiliores recreat, ac nauseam medicamentorum ingratorum cohibet, cum et liquescens Panis intra Stomachum


page 140, image: s152

in cremorem Cibos, quibuscum masticatus et assumptus est, simul facilius colliquescere cogit, ut ita Panis sit quasi adiunctum quoddam alimentis fermentum, quorum et Theriaca quibusdam audit.

Note: Cerevisia spirituosa. XXXIX. Icem usu venit in Cerevisiarum coctura, ubi quidem absolutâ fermentatione post cocturam liquor, spiritu perfecte inflammabili praeditus, remanet; resolutâ nutritivâ seminum gummeâ substantia in liquorem, in quo, pro acidi exaltatione impediendâ, aromatico Lupuli condimento, sale volatili oleoso impraegnato, praeservatio instituitur.

Note: Germinatio praemittitur. XL. Praemittitur his inchoata germinatio, ut eâ resoluta, et viscidae substantiae compedibus extricata salia post cocturam promptius fermentare queant: quia citra hanc germinaturam, per coctionem Pasta saltem tenax, facile acescens seu situm contrahens (h. e. in Plantulas et Flosculos progerminans) non autem Liquor dulcis fermentescibilis eliceretur.

Note: Vina. XLI. Ut vero Potus ex cerealibus Seminibus sunt Cerevisiae, ita ex sucis Fructuum, si parentur, dicuntur Vina: quo etiam Saccharum et Mel pertinent, quae fermentationis medio itidem Vina suppeditant. Hinc in potibus vinosis, per spirituum volatilium fermentationem producta aciditas, plus minus manifesta, inprimis attendenda est: nam et Vina dulcia acido suo non sunt spoliata, utut propter copiosum sociatum alcali volatile oleosum aut pingue, minus percipiatur.

Note: Aciditas vinosa. XLII. Aciditas ista vinosa, nisi probe sub digestione correcta et alterata, aut a Bilis volatili sale in Duodeno in Salsum volatile transmutata fuerit, (id quod fit vitio nimis copiosae et inordinatae ingressionis, quodque etiam affatim haustum quottidie Vinum, subcrudum adhuc per Intestina distribuitur,) mille malis ex acore vitioso pronatis, v. g. Torminibus,


page 141, image: s153

Lithiasi, Podagrâ, Parhesi, Catarrhis, Apoplexiâ, subinde etiam Epilepsiâ, sui amatores mulctat.

Note: Motus corporis. XLIII. Utigitur Alimenta massae sanguineae restaurationi et corporis nutritioni conducunt, ita et Motus moderatus eius assimilationi et purificationi, Circulationem sc. ac vitalem eiusdem sanguinis fermentationem promovendo, inservit. Hoc ipso etiam simul alimentorum assimilationem, per universum corpus distributionem, ac heterogeneorum, per fermentationem praecipitationis modo, separationem adiuvat.

Note: Quid officiat. XLIV. Qualia heterogenea a latice aquoso Sanguinis absorpta, nunc mediante Urinâ, sub nubeculae vel levis sedimenti formâ, nunc per insensibilem Transpirationem, foras eliminantur, adeo ut legitimum sanitatis conservativum et morborum praeservativum sit Motus, vicarius nempe omnis Venaesectionis, Purgationis, aliusque similis Sanguinis correctionis, quod Mechanicorum et Rusticorum turba palam testatur.

Note: Somnus. XLV. Circa Somnum quaeritur, an meridianus salubris sit, nec ne? Resp. in assuetis, et iis qui noctu parum dormiunt, Senibus, item lucubrantibus Studiosis concedendus est; si nempe fiat sedendo, non iacendo: non enim adeo conveniens fit digestio modo posteriori.

Note: Effectus causarum occasionalium XLVI. Hae ipsae occasionales causae, et quasi remotae, alterando et immutando Sanguinem et Chylum, et inde oriundos reliquos, corporis machinam gubernantes sucos, proximas inferunt vel incitant causas, et ita res p. n. dictas producunt; dum Chylus, et ex hoc successve genitus Sanguis, hinc mutatus, peccat nunc licet rarius in quanto, seu dum nimiâ Note: Plethora. copiâ abundat, unde Plethora, nunc idque frequentius in quali, dum deficit a debitâ seminali seu naturali crasi, unde Cacochymia.


page 142, image: s154

Note: Ad Vires. XLVII. Plethora ad vires est contradictoria et impossibilis; cum ipse corporis vitalis vigor in Sanguine et Spiritibus fundatus sit: unde, nisi ipsas Vires viribus vitalibus graviores esse dicere velimus, etiam Plethoram quoad vires asserere non poterimus.

Note: Unde habitus athleticus. XLVIII. Athleticus veterum Luctatorum habitus eusarcus et musculosus, adeoque robore artuum insigni notabilis, ortum ducit ex uberiori spirituosi sanguinis copia in vasis, indeque ab uberiori sanguineo nutrimento; sicut Obesorum superabundans pinguedo nutrimenti chylosi circa membranas uberius collecti, et blando acido coagulati, congestionem sequitur; nam Athletici Sanguine, Obesi Chylo butyroso magis abundant. Male hinc Homines crassiores pro plethoricis habentur; cum reperiantur Homines crassissimi, carnosi, exilia tamen sanguinis vasa habentes.

Note: Plethora ad vasa. XLIX. Videretur etiam Plethora ad vasa absurda, Chyli distributi, a copiosis alvi faecibus separat, paucitatem, cum necessariâ continuataque uberrimâ insensibili Transpiratione, consideranti; qua sc. ex Statica Sanctorii singulis diebus naturalibus, seu 24. horis, tantum insensibiliter fere difflamus, quantum 15. dierum cursu per alvum egerimus.

Note: Intemperantia otiosa. L. Sed intemperantia otiosa, Medicorum nutrix, in Stomacho robusto ex alimentis copiosis et e(upe/ptois2 largiorem laudabilemque Chylum, indeque oriundum Sanguinem suppeditans, cum vita desisiosâ minus insensibiliter difflante, necessario Sanguinis abundantiae, vasis propriis citra eius evacuationem vel stagnationem vix coercibili, fomitem continuum subministrat.

Note: Turgescentia fermentativa. LI. Cui accedit non rara Sanguinis fermentativa p. n. turgescentia, praeter Febrilem orgasmum,


page 143, image: s155

inprimis in Feminarum menstrua purgatione notabilis, qui Sanguis apparenter abundans nisi factâ vel artificiali per Venaesectionem, vel naturali per quaecumque vasa epigastrica, evacuatione depletus, debito circulo per corpus distribui nequit.

Note: Plethora apparens ad vires. LII. Qualis plethora ad vires apparens in iis, qui sollenni vel Venaesectioni, vel Scarificationi, similive Sanguinis subtractioni adsueti sunt, eo tempore, quo istae solitae depletiones alias institutae fuerunt, etiam se manifestare solet, ut citra sanitatis nocumentum easdem, nullâ licet aliâ necessitate urgente, omittere nequeant.

Note: Sanguinis distributio per laticem aquosum. LIII. Distribuitur per universum Microcosmum Sanguis mediante latice aquoso, vehiculo nempe tam nutrimenti sanguinei pariter ac chylosi, in vasis sanguiferis et lymphaticis, quam vehiculo excrementi sub Urinae, Sudoris, aliave formâ eliminandi: unde sive deficiat, sive nimis abundet, Morbi oriuntur: inprimis autem laeditur corpus acrimoniâ eius vitiosâ, tam salsâ, quam, quod peius simulque frequentius, acidâ, exinde enim quamplurimi Affectus urinarii, et ex inquinata minusque acidâ lymphâ quarumcunque Glandularum, Affectus catarrhales, Febres lentae, etc. originem ducunt. Omnes enim Morbi, quos e colluvie serosâ oriri voluerunt vel Piso vel Schneiderus, optime ex vitiatâ Lymphâ, Glandulisque laesis deduci possunt.

Note: Indolis sanguinis variatio. LIV. Ceterum ex continuatâ secundum res n. n. alteratione (1) in massa sanguinea, huius varia exsurget indoles, ac insignis non raro depravatio, fomes ac mater futurorum Morborum; simulque vitio, vel (2) interno digestionis primae in Stomacho, vel separationis faecum ex Chylo in Intestinis mediante Bile, vel assimilationis Chyli cum Sanguine, vel depurationis per Renes ac poros corporum; vel


page 144, image: s156

vitio (3) alieno, aut sub prima generationis origine, aut ex accessu fermenti cuiusdam exotici et peregrini, Sanguis a debita et naturali crasi sensim deficit, adeoque cacochymus evadit.

Note: Crasis in quo consistat. LV. Crasis haec cum consistat in massae Sanguineae texturâ materiali, dependente inprimis a particulis eius salinis, ob id huius texturae particularum multiplex mutatio et alteratio, plus minus cacochymicum et qualitatibus vitiosum reddit Sanguinem.

Note: Cacochymiae species. LVI. Multiplicem hancce Cacochymiam, eiusque causas graphice nobis delineat Auctor libri de prisca Medicina, inter scripta Hippocratea, determinans eam per acidum, amarum, dulce, salsum, insipidum et 600. vel infinita alia, sub Saporum notione repraesentata.

Note: Et differentiae. LVII. Quae ipsa infinita sub infinita speciali causarum morbosarum differentiâ, se unicuique offerunt, dum in singulis Morbis, singulisque eorum causis, specialis peccat sapor, nonnisi per remedium eidem in specie adversum, eumque corrigens, ob id specificum dictum, emendandus.

Note: Remedia. LVIII. Hoc ipsum instanter urget Helmontius, dum in simplicibus specificum saporem aestimandum suadet. Sic enim saturnina in specie conveniunt ad delendum acidum Vulnerum, Myrrha ad Affectus mensium ex acido ortos, et Variolas; Allium in Calculo; cochlearia ad acidum scorbuticum.

LIX. Haec ipsa autem sexcenta non ad definiendam solum causarum morbosarum rationem, sed ad alimentorum pariter ac medicamentorum explicandas facultates, applicat dictus Auctor.

Note: Cacochymiae tres species generales. LX. Insinita haec Cacochymiae differentia ad tria capita generalia non incommode reduci potest, ad acidum, amarum, et dulce seu insipidum: habito respectu ad duo quasi catholica, instrumentalia tamen, principia salina, acidum et urinosum, eademque


page 145, image: s157

temperantem et diluentem in corpore Chylum vel dulcem, vel quodammodo insipidum.

Note: Acidi paccata. LXI. Acidum peccabit vel in quanto, dum abundat nimis, vel in quali, dum p. n. habet saporem austerum, ponticum, acrem etc. Exinde enim Sanguinis coagulationes, ut in Pleuritide, Fames canina, et quaedam Picae, Tormina colica, Dolores arthritici fixi et vagi, Concretiones calculosae, Affectus nephritici et catarrhales, Scorbutus, Passiones hypochondriaeae, Suffocationes dictae hysterica, aliisque in nerveis partibus convellentes Spasmi, etiam Febres acutae cum Inflammationibus erysipelaceis coniunctae, originem ducunt.

Note: Acidi corrigentia. LXII. Corrigunt hoc acidum in genere, (1) omnia salia urinosa seu alcalia, tam fixa, ut Sal Absinthii, Centaurii minoris, Cardui benedicti, etc. quam volatilia, ut Spiritus salis armoniaci, Spiritus et Sal cornu cervi, Sanguinis humani, Nasturtii, Menthae, Cochleariae etc. (2) omnia concreta quasi terrea metallica fixa, istud absorbentia, aut potius invertentia, v. gr. Mars et omnia martialia, it. saturnina, Saccharum Saturni, Antimonium diaphoreticum, C. C. ustum et sine igne praeparatum, Lapilli Cancrorum et omnia dura marina, ac Animalium ossa. (3) Oleosa et pinguia, quae obtundunt et inviscant quasi aculeos acidi, sive sint expressa, sive, quod melius, destillata, ut Spir. vini, Oleum destillatum Caryophyllorum, Macis, etc. quo et succinata, camphorata, castorina etc. pertinent.

Note: Amari peccata. LXIII. Amarum seu acidum volatile oleosum, alcali volatili plus minus saturatum (unde oritur Bilis, corporis balsamum) peccabit vel in quanto, dum abundat praeter modum; vel in quali, oleositate eius vitiatâ, inprimis dum haec est minus volatilis, sed potius aquea, adeoque iners reddit adiunctum sibi Sal urinosum; unde a priori effervescentiae Sanguinis auctae, indeque Ardores totius corporis plus minus


page 146, image: s158

continui oriuntur; vel si in Intestinis fiant, Phlogoses vagae, item Diarrhoeae colliquativae, Cholerae, etc. oriuntur; a posteriori vero Decolorationes variae corporis, sub Cachexiae et Icteri generali nomine notae, dependent. Fomes itidem hac ratione exsistit, sustentans omnes morbos chronicos, minus sc. corrigendo acidum viscidum.

Note: Amari corrigentia. LXIV. Corrigunt hoc amarum, et quidem in specie prius eius peccatum (1) omnia acida, alcali eius praecipitantia, ut Acetum, sucus Citri et Berberum, Spirminerales acidi, simplices et compositi. (2) Sulpurea mineralia cum Nitro fixata, figentia volatilem orgasmum, et hebetantia pinguedine suâ, sub qua occultatum est acidum, eius acrimoniam figens, ut sunt Sulpur commune, omnia antimonialia fixa, v. g. Antimonium diaphoreticum, Bezoardicum minerale, item Sulpura alia metalica dicta. (3) Nitrum, et omnia cum et ex Nitro parata remedia, ex acido sulpurae. Posterius vero eius vitium corrigunt omnia acria, plus minus oleosa, augendo acrimoniam salinam, et volatilisando oleum, ut Salia volatilia oleosa: item omnia Aromata et aromatica, Febrifuga, ut Absynthium Hydropes, Chelidonium maius Icterum, etc. curare solent.

Note: Insipidi vel dulcis peccata. LXV. Insipidum denique aut dulce atque chylosum peccat vel in quanto, si copiosius, quam par est, coacervetur; vel in quali, dum est nimis viscidum, et quod frequentius, coniungitur ipsi vitiosum acidum: hinc enim, ex viscido inprimis acido, quamplurimi morbi chronici, febriles, cachectici, Viscerum infarctus ac Tumores, ductuum Obstructiones, originem trahunt.

Note: Corrigentia tales Morbos LXVI. Corrigunt hoc ipsum, praeter evacuantia superfluum vel per os vel per alvum, (1) attenuantia et resolventia salia temperata, qualia sunt remedia tartarea, ex Tartaro Vini parata, ut Tartarus


page 147, image: s159

vitriolatus, Nitrum vitriolatum, Sal volat. Salia alcalia fixa, et volatilia ex Animalibus acriora, Sal Tartari, Tinctura Tartari, Spiritus et Sal volatile Tartari, item Spiritus carminativus, etc. (2) Resolventia gummosa, ut Sagapenum, Mastix, Myrrha, primario gummi ammoniacum. (3) Aromatica seu salina volatilia plus minus oleosa, vulgo aperientia, item hepatica etc. appellata, ut Absinthium, Centaurium minus, Foeniculum, rosmarinus, Mentha, Angelica, Galanga, etc.

Note: Applicatio ad Cacochymias. LXVII. Haec ipsa mutatis mutandis facile applicari possunt tritae in Scholis Medicis doctrinae de Cacochymiâ pituitosâ, melancholicâ et biliosâ, intelligendo per pituitosam insipidum seu dulce chylosum, per melancholiam acidum: (nam et ab Hippocrate sub nomine acidi venit, et apud Galenicos Hippocraticos subinde aceto comparatur, cuius acidi summus gradus maxime corrosivus volatilis atra bilis appellatur) per Bilem denique amarum seu Sal volatile oleosum aut acidum volatile oleosum.

Note: Quaternio humorum nullus. LXVIII. Vulgata enim doctrina de quaternione humorum naturalium sanguinis, et inde derivatis excrementis biliosis, pituitosis, et melancholicis, tam naturalibus, ut vocant, quam praeternaturalibus, falso praeconceptis nititur hypothesibus.

LXIX. Nempe quaternioni Elementorum superstruitur: unde consequenter et quadruplex partium diversitas, indeque totuplex pro iis substentandis nutrimenti differentia, non secus atque 4. Humorum in Sanguine distinctio, hincque nati ceteri humores p. n. per multiplicem caloris nativi gradum continuatâ serie derivantur.

Note: Sanguis homogeneus. LXX. Sanguis simplex solum et homogeneus, est liquor volatilis oleosus, nutrimentum vero partium duplex, chylosum pro spermaticis, sanguineum pro sanguineis. Bilis folliculi fellei tantum abest ut


page 148, image: s160

excrementum sit, ut potius saluberrimum corporis totius sit Balsamum. Humor vero melancholicus naturaliter est nullus (de hoc eleganter disserit Conringius,) uti nec p. n. imo Lienis officium circa eum solum ex arbitrio assumptum.

Note: Unde Sanguinis discrepantia in Ven. S. LXXI. Quae vero in sanguine, per Venaesectionem emisso, apparet humorum discrepantia, nata est (1) ex Sanguinis extravasati necessaria corruptela et cadaverisatione; (2) ex superficiei eius ab aere ambiente plus minus inducta alteratione, unde superficies coccineo nitore splendet, fundus autem inferior coagulatus obscure nigricat.

Note: Excrementa alvi et oris. LXXII. Excrementorum per alvum et os quod attinet diversitatem, ea sub tali forma in corpore antea non exstiterunt, sed fiunt ita per mutuam diversorum succorum in primis viis miscelam, unde secundum effervescentiae et praecipitationis rationes, aliasve similes alterationes, tam discrepantes emergunt Excrementorum differentiae.

Note: Differentiarum causae ex Chylo corrupto. LXXIII. Speciatim fiunt vel (1) ex varia Chyli corruptione in Stomacho et Intestinis, qua ratione Infantes copiosissima flava subinde reiciunt, quae tamen non sunt biliosa, ac propterea dulcium instar avide a canibus devorantur, sed sunt Lac sub digestione, aut distributione, per Intestina corruptum, inque tale flavescens liquamen degenerans.

Note: Ex bile et succo pancr. LXXIV. Vel fiunt (2) ex Bilis et Succi pancreatici, nunc seorsim nunc simul alteratorum miscelâ, unde et ipsorum unitorum et Chyli permisti et Faecum alvinarum variae larvae praeternaturales, v. g. porracea et aerugionosa dicta Bilis; quae videlicet ex Succo pancreatico nimis acido, cum Bile vitiose effervescente, et ita Bilis colorem per praecipitationem alterante, unito oritur; unde et manifeste acidum spirant talia reiecta, et v. gr. in Infantibus excitantur semper Tormina, ex


page 149, image: s161

acido corrupto oborta, quae per acidum destruentia, Corallia, Cystallum, Lapillos cancrorum et similia curantur.

Note: Ex medicamentis. LXXV. Vel originem ducunt (3) ex ipsis Medicamentis, sucos corporis varie alterantibus et immutantibus, in specie purgantibus. Ita Martialia rite operantia semper excreta nigricantia reddunt: Rhabarbarum et Aloe tingunt eadem intensâ flavedine, unde eitam Bilem evacuare vulgo aestimantur: Colocynthis crassa et viscida excernere facit, qui non solum sunt pituita praeternaturalis, sed revera sucus nutritius a malignitate laxantis simul corruptus: Opuntiae maioris sucus Urinam rubro colore ringit, cui Terebinthina, Iuniperus item, Nux moschata, etc. odorem violacoum tribuunt. Foetorem contra impertiunt Allium, Asparagus, etc. Denique Mercurialia sub forma Salivae viscidioris nutrimentum partium spermaticarum liquefactnm evaucuant.

Note: Causae benignae et malignae. LXXVI. Morobsis causis coniuncta est quaedam conditio, ut nonc benigna, nunc ratione symptomatum extra ordinem periculosorum, maligna dicatur. Natura malignitatis admodum intricata est, sive enim singularem putredinem, sive sanguinis coagulationem, sive eiusdem nimiam dissolutionem, sive verminosam putredinem et corruptionem asserere velimus, numquam tamen universalem malignitatis ratione exhauriemus.

Note: Causa vera malignitas. LXXVII. Revera autem malignitatis ratio generalis in hoc consistit, ut summum Vitae inferat periculum: qua ratione idem fere erit cum Veneno, sive Sanguinem, eiusque spiritum vitalem solum, sive utrumque simul afficiat; specialis vero ratio in singulis morborum malignorum causis et ipsa distincta est.

Note: Malignitas diversa. LXXVIII. Alia enim ratio est Dysenteriae malignae, alia Variolarum, alia Pestis, alia Purpurae Puerperarum,


page 150, image: s162

alia in Catarrhis epidemicis, alia Morsus Canis rabidi, unde et Symptomatum diversitas ubique emergit, ex quibus diversis malignitatis ratio distincta facile postmodum coniecturari potest.

Note: Flatus. LXXIX. Productum morbosum varie affliegens, multarum tamen molestiarum origo, in specie in Abdomine, sunt Flatus, merito ab Helmontio ad Gas silvestre seu spiritus incoercibiles relati. Generantur neque a calore, neque a frigore per se, se tantum ab acido praeternaturali, mediante vitiosâ fermentatione ex materia quacumque, utplurimum tamen aliquid visciditatis, aut glutinositatis oleosae in recessu habente; unde et Hypochondriacis, similibusque, vitio sermenti Ventriculi vel Succi pancreatici vitiose acidorum, ex quibuscumque assumptis copiosissimus Flatuum est proventus.

Note: Flatus et Vapores. LXXX. Ordinarie quidem Flatus cum exhalationibus et vaporibus confunduntur, sed falso: nam vapores sunt effluvia humida, beneficio caloris solunta, frigoreque condensabilia, unde condensati Flores et Fuligo vocantur; contra hic nullum habent commercium Flatus, quippe qui non possunt coerceri seu reduci in corpus visibile et palpabile, unde frustra agunt, qui Spiritus ex Musto exhalantes, applicato alembico, volunt capere.

Note: Aromatica flatibus resistunt. LXXXI. Hinc aromatica Flatuum sunt medicamina, corrigendo acidum, et resolvendo viscidum. Ipse Spiritus Nitri, acidus licet, reliquis tamen praefertur, inprimis Spiritu Vini dulcificatus et temperatus, nobisque sic magis appropriatus redditus, figendo spiritus erumpentes flatuosos, et impediendo fermentationis impetum.

Note: Passionum animi effectus in corpore. LXXXII. Quod Animi Passiones concernit, cum istae soleant esse perceptiones et commotiones Animae, a variis obiectis externis fibras Organorum


page 151, image: s163

sensualium, hincque spiritus animales determinato quodam, sed diverso tamen modi, agitantibus oriundae; possunt etiam varii generis Morbos in Corpore humano producere; dum videlicet Sanguis in status naturali premit, trudit et urget Spiritus animales, atque hi vicissim Lympham et Sanguinem, a quibus reciprocis commotionibus principales illae, perennesque actiones, Pulsus nimirum ac Respiratio dependent.

Note: Irae nocumenta. LXXXIII. Sic in Irae excandescentiâ dum Sanguis cum Spiritibus animalibus, aut reliquis etiam fluidis, contrariis quasi motibus, agitatur et concutitur, Bilis fiunt et Succi pancreatici effusiones, supervenit Diarrhooea nonnumquam, Cor palpitat aut tremit, Facies modo pallet, modo rubet, Os interdum spumat, Hominesque tales furibundis aut epilepticis similes non raro evadunt. In hoc statu proin Febres aliquando, per agitatum nimiopere, ac in circuitu suo naturali plus minus impeditum Sanguinem, graviores aut mitiores excitantur Convulsiones, ac Motus epileptici producuntur; Passiones hystericae commoventur, Deliria oriuntur, Foror suscitatur, Apopleptici tandem insultus, Mortesque subitaneae subsequuntur.

Note: Terroris effectus. LXXXIV. A Terrore similiter, inprimis magno et improviso, Sanguinis et Spirituum naturales motus vel turbantur, vel omnimode sistuntur; atque sic modo Epilepsiae, vel Convulsiones hystericae, modo Catalepses producuntur, modo Lochia in Puerperis cum subsequente utplurimum Febri acutâ sistuntur, modo Haemorrhagia Narium aut Haemorrhoidum sedatur subito; modo Fluxus Mensium ita compescitur interdum, ut postliminio numquam amplius revocari possit.

Note: Tristitiae producta. LXXXV. Tristitia atque Maerer, si aliquamdiu


page 152, image: s164

duraverint, Sanguinis et Spirituum motum reddunt languidum, unde Cordis orificia quasi constricta tenentur, Pulsus tardior atque debilior evadit; Septum transversum uno eodemque lento tenore interdum deprimitur, sicque Gemitus ac Suspiria non raro efficit; Respiratio fere parva fit et debilis; Genae non raro pallent; Calor remittit; Lingua torpet; Humores crassi magis et viscidi redduntur; Spiritus pauciores gignuntur, unde Appetitus evadit languidus, Chylificatio immiunitur, Cardialgiae, Cacochymiae, Melancholiae, Scorbuto, scirrhosis, vel cancorsis Tumoribus, Febribus intermittentibus, aliquando etiam Gangraenae et Sphacelo fores aperiuntur.

Note: Plethorae effectus LXXXVI. Plethora, sive Sanguinis probe constituti abundantia nimia, varios quoquê Morbos aut Symptomata producit morbosa, praecipue Haemorrhagias diversas per Nares, Pulmones, Ventriculum, Uterum, Alvum, Haemorrhoides, Apoplexias item sanguineas, Inflammatorias Febres, Pleuritides, Peripneumonias, Phrenitides, Anginas etc. Quamquam non credibile sit, Plethoram diu subsistere posse sine transmutatione sui in Cacochymiam pro variâ Sanguinis temperaturâ diversam.

Note: Differentiae accidentales Morborum. LXXXVII. Accidentales Morborum differentiae dicuntur, quae a variis eorum circumstantiis petuntur, atque harum intuitu vel respectu dividuntur 1. In Idiopathicos sive per essentiam, quorum causae radicaliter in ipsâ parte affectâ haeret; et Sympathicos seu per consensum, quando causa eorum non in parte exsistit afflictâ, sed aliunde transmittitur; sic habemus Epilepsias, Vertigines, Asthmata, Vomitiones, modo sympathicas modo idiopathicas. 2. Dividuntur Morbi in congruos vel convenientes, et incongruos seu inconvenientes Hominum aetati, aut Anni tempori;


page 153, image: s165

sic enim Variolae congruae sunt Pueris, incongruae Adultis et Senibus; Nephritis et Calculus incongruus Infantibus, conveniens autem magis Adultis. 3. In Magnos, cum symptomatum maiore, et Parvos cum eorundem minore vehementiâ affligentes. 4. In Epidemicos, plures simul in eadem Urbe vel Regione invadentes, sicut aliquando habentur Dysenteriae, Variolae, Febres petechiales, Morbilli; et Endemios, uni alicui Regioni magis familiares, v. g. Scorbutus in Regionibus maritimis Septentrionis, Phthisis in Angilâ, praeprimis Londini; Strumae in Vallesiâ Helvetiae, et Styriâ. 5. In Diuturnos s. chronicos, longo temporis spatio durantes, velutsunt Hydrops, Phthisis, Paralysis; et Breves, citius finientes, sicut audiunt Febres continuae, Apoplexiae, Phrenitis, Angina, Passio iliaca etc. 6. In Simplices vel unos, quando unicus tantum affligit, et compositos, complicatos, quando plures simul et eodem tempore Homini obtingunt. 7. In Universales, totum simul corpus occupantes, sicut Febres, et particulares, unam tantum corporis partem affligentes, uti sunt Cephalalgiae, Otalgiae, etc. 8. In Vernales, aestivos, autumnales et hibernos. 9. In hereditarios, a parentibus adquisitios, et adventitios, quod Homo iam in mundum natus variis ex causis adipiscitur. 10. In Continuos perpetim a principio usque ad finem durantes, et Intermittentes, post aliquam intermissionem redeuntes. 11. In Benignos cum mitibus ac minus periculossis, et malignos, cum vehementioribus, aut magis periculosis symptomatibus Hominem exercentes. 12. In Legitimos partem, quae patitur, vere affligentes, sicut Pleuritis vera, Membranam Pleuram certo occupans; et nothos, s. spurios, non ipsam, quae pati videtur, Partem occupantes, quemadmodum Pleuritis spuria non ipsam Pleuram, sed musculos aliave Thoracis involucra tenens.


page 154, image: s166

Note: Symptomata Morborum. LXXXVIII. In principio Pathologiae diximus, Morbum esse praeternaturalem corporis partium dispositionem, ob quam hae aut illae actiones laeduntur. Actiones igitur hae laesae erunt Symptomata sive Accidentia et Effectus Morborum, unde Sympto ma definitur a nonnullis Affectus praeter naturam, qui Morbum tamquam suam causam sequitur; vel qui Morbum, ut umbra corpus comitatur. Ubi tamen Symptoma quoque datur, quod ab alio Symptomate tamquam causâ producitur, et Symptoma Symptomatis vocatur.

Note: Eorum divisio. LXXXIX. Liceat hinc nobis cum Veteribus dividere Symptomata, in Symptomata actionis laesae, Qualitatis mutatae, et Excretorum atque Retentorum. Actiones quadrifariam laedi notantur, dum vel abolentur, vel imminuntur, vel augentur, vel depravantur, sive pravo et illegitimo modo fiunt.

Note: Anorexia. XC. Sic inter Symptomata laesi Appetitûs recensentur Anorexia, Dysorexia, Bulimia, et Pica. Ubi Anorexia dicitur Symptoma appetitûs plane aboliti, subinde cum insolito ciborum fastidio coniunctum. Cuius causa proxima et immediata est defectus vellicationis esurinae fibrillarum Oesophagi nervearum; ad quem defectum, tamquam antecedentes propiores et remotiores causae, contribuunt Menstrui stomachici penuria, vel intertia, fatuitas, visciditas; cruditates pituitoso lentae, tenaces, crassae, activitatem menstrui obtundentes, salia blando-acria volatilia supprimentes; Bilis absentia; Fibrarum oesophagiaerum laxitas, vel resolutio; Glandularum salivalium aut stomachicarum paulatina induratio vel exsiccatio in Senibus; Obesitas; Otium; Febres cuiuscumque generis; Cruditates nidorosae; bibliosae, putrilaginosae, acres valde; Salivae defectus vel glutinositas, Sanguinis aquosa temperies; Nephritis; Colica humorosa, aut flatulenta vehemens; nimius


page 155, image: s167

usus testaceorum vel martialium remediorum; abusus Fumi Nicotianae; Purgantia assumpta drastica; Venena; Vermes continue torquentes etc.

Note: Dysorexia. XCI. Dysorexia et appetitus Ciborum imminutus, quando minorem, quam in sano aliâs statu fecerunt, quantitatem eorum Homines ingerunt. Provenit ab iisdem cum Anorexiâ causis, sed debiliore gradu, et minore cum efficaciâ agentibus.

Note: Fames canina. XCII. Fames canina, Voracitas nimia, Bulimia est Symptoma appetitûs nimium aucti, a fermento s. menstruo copioso et valde esurino, blande volatili, fibras stomachi continue rodente proveniens.

Note: Pica. XCIII. Pica est Symptoma appetitûs depravvati, quo Homines, gravidae inprimis Feminae, desiderio comedendarum rerum insuetarum, aliâs plane inedilium, v. gr. Arenae, Cretae, Carbonum, Corii etc. Note: Malacia. tenentur. Huc pertinet Malacia, in quâ appetitus fertur in Cibos quidem consuetos, sed vel crudos, vel eo tempore non habendos. Utraque producitur a peculiari quadam et plane inconsuetâ Oesophagi vellicatione, Spirituum motûs singulariter ad excitandum in Animâ perversum illum Appetitum determinante.

Note: Sitis nimia. XCIV. Sitis excessiva est nimium potûs assumendi desiderium, ortum praecipue ducens a calore nimio, ab acri sale muriatico, alcalino, aromatico, oleoso exusto a Venenis, ab obstructione ductuum salivalium, et aquosarum particularum crassitie vel penuriâ, hinc Linguae et Faucium cissitate.

Note: Laesa Masticatio. XCV. Ad Symptomata praeparationis Ciborum in Ore pertinent ante omnia Masticatio sive Manducatio laesa, et quidem vitio Oris, vel Linguae, Maxillarum, Salivae, Musculorum, etc. profecto a Vulneribus, Luxationibus, Spasmo, Inflammatione, Abscessu, Paralysi, Siccitate, et similibus.


page 156, image: s168

Note: Deglutitio laesa. XCVI. Deglutitio vero laeditur etiam vitio Oris, Linguae, Tonsillarum, Uvulae, Palati penduli Larnygis, Pharyngis, Oesophagi s. Ventriculi superioris, Musculorum etc. qualia fere solent accidere a Vulneribus, Inflammationibus faucium, Tumoribus, Doloribus spasmodicis, Paralysi, Siccitate Oris, Luxatione partium Laryngis, aut Vertebrarum Colli, Absentiâ Mucis palatini etc.

Note: Apepsia. XCVII. Symptomata Chylificationem alimentorum respicientia sunt vel Apepsia, quando Chbi Note: Dyspepsia. assumpti plane non digeruntur; vel Dyspepsia, quando ingesta Alimenta imperfecte dissolvuntur, hinsque variae Cruditates in Ventriculo nascuntur: vel Bradypepsia, Note: Bradypepsia in quâ deglutiti Cibi tarde atque difficulter Note: Diaphthora. coquuntur: vel Diaphthora, depravata Ciborum coctio sive dissolutio, in quâ assumpta in putrem humorem facessunt. Quae Symptomata omnia fere debentur defectui vel inertiae Succi stomachici et Salivae, Languori Respirationis organorum, Sordibus stomachi, Vermibus, Alimentorum tenacitati.

Note: Cruditates acidae. XCVIII. Ad depravatam Chylificationem pertinent Cruditates primum acidae, quae nihil sunt aliud, quam coacervatio humoris acidi, mucosi, viscidi seu crassi et tenacis in Ventriculo et primis viis; oriunda ab assumptis crebro alimentis acidis, austeris, mucosis, viscidis, non nisi Chylum similem producentibus. Unde humores, praecipue etiam Bilis, Lympha Intestinorum, Sucus pancreaticus etc. alterantur, corrumpuntur, et occasionem generationi Scorbuti, Melancholiae Hypochondriacae, Flatuum, Torminum, Obstructionum visceralium, Scirrhorum, Calculorum etc. praebent amplissimam.

Note: Cruditas nidorosa. XCIX. Sed et Cruditates nidorosae huc spectant, acidis periculosiores, quae sunt proprie assumpta non in Chylum bonum, sed in Liquamen ovo putrido


page 157, image: s169

simile conversa, unde sapor in ore teter, ac ructus putridi percipiuntur, cum Nauseâ, quam Ciborum fastidium, Vomitiones, Diarrhoea, Cholera, Dysenteriae, Febres putridae et malignae sequi quandoque solent.

Note: Singultus. C. Singultus est motus depravatus Ventriculi, quo natura id, quod Oesophago molestum est, eiusque fibris membranaceis inhaeret, cum aliquo sonitu elidere et extrudere conatur. Causa eius est vel in ipso Ventriculo, materia videlicet nunc copiâ gravans, nunc acrimoniâ quadam fibras lacessens, vel extra Ventriculum, sed huius membranas sive tunicas, cum nervis suis, a sextâ vel octavâ coniugatione oriundis, per consensum frequenter stimulans, prout sunt Inflammationes, percussionesque Cerebri, ut et Inflammatio Pulmonis, Diaphragmatis, Hepatis, Intestinorum.

Note: Nausea. CI. Nausea, est stimulus vomendi creber, sed inanis, a superioris orificii Ventriculi contractione, per humorem quendam viscido-acrem productâ, ortum ducens.

Note: Vomitus. CII. Vomitus est motus Ventriculi depravatus, quo ea, quae fibris suis molesta intra sese continet, per Oesophagum et Gulam reiciuntur laxatam. Causa eius est irritatio spasmodica fibrarum nervearum, ob quam motus Ventriculi peristalticus invertitur. Irritant nunc contenta Ventriculi acria, viscida, biliosa, purgantia emetica, Venena, Exulceratio Ventriculi etc. nunc per consensum nervorum in Vertigine, Capitis Vulneribus, Calculo renali, Passione hystericâ, Vermibus, Colicâ humoroso-biliosâ, Ileo etc. Pro varietate humoris, qui si eicitur, Vomitus est vel pituitosus vel biliosus, vel sanguineus etc.

Note: Cholera. CIII. Cholera est motus Ventriculi et Intestinorum depravatus, quo contenta harum partium


page 158, image: s170

phlegmatico-bibliosa, vel flatus per vomitum et alvum frequenter eiciuntur, cum maniferstâ virium iacturâ. Causae sunt Alimenta facile vel putrescentia, vel fermentantia, vel alia acria valde; v. gr. Lac, Fructus horaei, Sanguis, pinguia et salsa copiosius assumpta, purgantia vehementiora, Venena. Datur et Cholera flatulenta s. sicca, in quâ flatus a)/nw kai\ ka/tw frequenter excernuntur.

Note: Cardialgia. CIV. Cardialgia est magna pectoris aut praecordiorum anxietas, cum Ventriculi dolore tensivo aut gravativo, interdum et vomendi desiderio, metuque aut periculo suffocationis vel strangulationis. Causatur hanc valida constrictio spasmodica utriusque orificii Ventriculi, ab humoribus viscidis, flatulentis, acidis, austeris, acribus, nervosas fibras crispantibus, et musculos Diaphragmatis in consensum trahentibus, producta.

Note: Lientieria. CV. Lienteria est alimentorum assumptorum plane indigestorum, eâ quâ assumpta fuerunt formâ per alvum brevi tempore reiciuntur. Causa potissima est Lymphae gastricae defectus, aut visciditas vel inertia; nonnumquam muci stomachalis abrasio in Dysenteriâ, unde a qualibuscumque assumptis fibrae Ventriculi nervoso-musculosae statim irritatae motu suo peristaltico vehementiore per pylorum valde laxatum confestim sine praeviâ digestione in Intestinorum canalem urgentur, et inde continuato iugiter eodem motu protruduntur, donec extra corpus tandem eâ formâ, quâ fuerunt assumpta, excernantur.

Note: Caeliaca passio. CVI. Caeliaca passio, est Symptoma excretionis vitiatae, quo alimenta deglutita mutantur quidem in Ventriculo, sed imperfecte nihilominus digensta cum Chylo per alvum frequenter excernuntur. Causam huius vitii constituunt Menstruum stomachi iusto viscidius, Chylus crudus et crassus, Intestinorum


page 159, image: s171

canalis laxus, Oscula vasorum obstructa, vitia Bilis et Succi pancreatici, Chylum haud sufficienter diluentium.

Note: Ructus. CVII. Ructus est explosio materiae cuiusdam elasticae, quae spasmodicâ contractione fibrarum Oesophagi et Ventriculi comprimitur, iisdemque fibris mox resolutis iterum liberatur, atque flatûs formâ cum sonitu quodam per gulam et os expellitur. Occasionem praebent cruditas humoris alicumus viscida, acida, putrefactio, Mustum, Fructus horaei, Venena, Morbi spasmodici etc.

Note: Diarrhoea. CVIII. Diarrhoea s. Fluxus alvi, est frequens et copiosa excrementorum serosorum, subinde et biliosorum per alvum excretio. Causa eius ets acre quoddam sibras Intestinorum irritans, humoresque e glandulosâ tunicâ copiose exprimens: quandoque tamen humores illi vel e Sanguine per Glandulas intestinales, vel e Vesiculâ felleâ, ipsoque Pancreate, propter inordinatam in Terrore subitaneo, Metu, aut Irâ Spirituum animalium agitationem expelluntur. Saepius et Alimenta laxantia copiosius ingesta huic Symptomati ansam praebent; non secus atque laxitas magna fibrarum intestinalium, Obstructio vasorum lacteorum, Excretiones aliae, v. gr. per Urinam, Insensibilem transpirationem etc. impeditae.

Note: Dysenteria. CIX. Dysenteria est humorum diversorum, pure et sanguine tinctorum, cum Ventris torminibus, Alvi tenesmo, pulsu frequenti ac celeri, Ciborum fastidio, Vigiliis, et Laffitudine membrorum, frequentissima licet parca excretio. Ubi materia Spermati Ranarum in principio fere similis est, deinceps vero nunc bilioso-mucosa, nunc mucoso vel pituitososanguinolenta, nunc serosa, purulenta, saniosa, tandem ablato omni In testinorum muco, etiam Glandulae, Fibrae, Membranaeque abraduntur et


page 160, image: s172

excernuntur. Causa est Glandularum et Tunicae Intestinorum ab humore acri facta Inflam~atio, Exulceratio, Corrosio, tandem si res in peius abeat, Gangraena et Sphacelus.

Note: Tenesmus. CX. Tenesmus est perpetuus fere, sed frustraneus per alvum egerendi conatus, a muco acri, rodente, et crispaturam sphincteris Ani produ cente excitatus.

Note: Ileos. CXI. Chordapsus. s. Ileos, Iliaca passio, Affectus Iliacus, Miserere mei, est in versio motûs Intestinorum peristaltici, seu Fibrarum nerveo-musculosarum ab extremo Ano ad Gulam usque spansmodica contractio, quâ omnia, quae in Ventriculo et Intestinis cumulata sunt, Alimenta vel Medicamina assumpta, Chylus, Bilis, Buccus ventriculi, Intestinorum, Pancreatis, Mucus intestinalis, Pus si quod adest, Foeces, imo et Clysmata quandoque ipsa per alvum iniecta, magno cum dolore et tensione ventris, Siti, Febri, Anorexiâ, Nauseâ, Alvi constipatione, Vigiliis, per Os vomendo excernuntur. Causa est Humor acris, Inflammatio, Abscessus, Exulceratio, Volvulus, Scirrhus, Subintratio, Coalescentia, Cancer, Foeces durae, Calculi, Hernia, Convulsio Intestinorum.

Note: Colica. CXII. Colica est dolor Abdominis et Intestinorum plus minus acerbus, fixus aut vagus, Alvi quandoque suppressione, et vomitu, vel saltem vomendi desiderio et conatu stipatus. Casa est modo humor acris, acido-austerus, biliosus, serosus, fibras tubulosas Intestinorum lancinans, torquens; unde Colica humorosa, vel biliosa quoque vocatur: modo flatus numerose in Intestinorum canali coacervatus, eiusque fibras et membranas plus minus fortiter distendens.

Note: Alvi suppressio. CXIII. Alvi obstructio, suppressio vel constipatio, est Symptoma cessantis excretionis alvinae, quâ ea quae per anum excerni deberent, praeternaturaliter in


page 161, image: s173

corpore retinentur. Causae sunt Humor austerns constringens, Bilis iners, Scybala foecum crassa et dura, Inflammatio, Subintratio, Volvulus Intestinorum, aliave.

Note: Cordis palpitatio. CXIV. Inter Symptomata Facultatis vitalis occurrit ante omnia Cordis Palpitatio, quae est vehemens admodum s. violenta Cordis contractio et pulsatio, cum magnâ cruoris a Corde pulsi resistentiâ. Causa est vehemens et impetuosus subinde Spirituum animalium in Cordis musculum influxus, ad quem contribuunt inprimis Terror inopinatus et magnus, Ira vehementior, Exercitatio corporis violenta, Passio hysterica, Evigilatio praeceps etc. Sed et irritatio fibrarum Cordis vehemens, ab acri quodam stimulo facta, Palpitationis causa evadit, quemadmodum producitur aliquando a Lymphâ salso-acri ac viscidâ, in tubulos Cordis forte depositâ, apud Scorbuticos, Hypochondriacos; vel ab Inflammatione, Aneurismate, Calculo, Verme, Pilis quoque Cordis aut Pericardii; vel a Sanguine in thalamis Cordis coagulato, spisso, polyposo; vel denique ab Arteriis cartilagineis aut osseis factis etc.

Note: Tremor Cordis. CXV. Tremor Cordis est inordinatus plane atque modo celer, modo tardus, modo magnus aut parvus, modo vehemens aut debilis, modo continuus aut intermittens pulsus et agitatio Cordis, ab inordinato Spirituum animalium in Cordis nervos influxu dependens.

Note: Lipothymia. CXVI. Lipothymia s. Animi deliquium est praeceps virium s. motûs voluntarii, nonnumquam et sensuum ablatio, cum pallore faciei, frigore totius, pulsu maxime debili, respiratione vix perceptibili etc. contingens, Causa est Sanguinis circuitus aliquo modo impeditus; vel Sanguis nimium rarescens; vel humor acidus austerus, ad Sanguinem e parte quadam


page 162, image: s174

delatus, eumque ad coagulationem vel polyposam concretionem disponeus: unde pressio Spirituum ad Cordis musculum subito languescens. Gradu Note: Syncope. maiore a Lipothymiâ differt Syncope, in quâ Homo instar mortui toto corpore frigidus, sudans, pallens, sine pulsu et respiratione fere iacet.

Note: Apnoea. CXVII. Symptomata Respirationis laesae sunt Apnoea, a)/pnoia, in quâ actio illa propemodum integre cessat; sufflaminantibus illam vaporibus tetris, venenatis, causticis, acidis, austeris, acribus, organa Respirationis crispantibus, con vellentibus, etc.

Note: Dyspnoea. CXVIII. Dyspnoea, est difficilis Respiratio, cum molestiâ quadam, dolore, anxietate, fatigatione contingens: a vitiosâ Pectoris conformatione, gibbo, Pulmonis adnascentiâ ad Pleuram, Ulcere eiusdem, Infarctu, Scirrho, Inflammatione, etc. et simili causâ producta.

Note: Asthma. CXIX. Asthma est frequens, difficilis, et molesta admodum, cum sibilo contingens Respiratio. Causae sunt graviores quam in Dyspnoeâ, subinde et contractio spasmodica fibrarum Pulmonis nerveomusculosarum.

Note: Orthopnoea. CXX. Orthopnoea, est anhelosa valde et stertorosa, non nisi erectâ cervice procedens Respiratio; plerumque a malâ Pulmonis, Colli, et Thoracis conformatione proficiscens.

Note: Catatrhus suffocativus CXXI. Catarrhus suffocativus, est subitanea quaedam, eaque vehemens Respirandi difficultas, cum metu et discrimine suffocationis producta; atque ab inundatione Sanguinis vel Lymphae in vesiculas Pulmonis; vel a subitaneâ constrictione spasmodicâ fibrarum pneumonicarum in Hystericis, Hypochondriacis; interdum a Polypo, oriunda.

Note: Observationes anatemicae. CXXII. Inprimis vero observationes anatomicae, in sectionibus Cadaverum factae, detexerunt causas


page 163, image: s175

diversas eiusmodi Affectuum; quando in illis repertae fuerunt v. gr. Thoracis repletiones a Sero copiose extravasato, vel Sanguine aut Pure in vesiculis Pulmonis coacervato obortae: Inflammationes Asperae Arteriae, Laryngis, Bronchiorum, Pleurae, Mediastini, Diaphragmatis, Pericardii, Musculorum Thoracis et Abdominis: Materia polyposa, gypsea, calcea, muscosa, pituitosa, calculosa, purulenta; Tumor circa Laryngem et Collum strumoso-scirrhosus, cancrosus, inflammatorius, suppuratorius etc.

Note: Cachexia. CXXIII. Cachexia est nativi coloris per omnem cutis peripheriam in pallidum vel lividum mutatio; a stagnatione vel tardiore decursu Lymphae crassioris et copiosioris per suos canaliculos oriunda; cui proin ancillatur serosa massae sanguineae Intemperies. Note: Chlorosis. Huic affinis est Chlorosis Feminarum, quae est similis pallor totius corporis, cum lassitudine, frequenti cordis palpitatione, aliisque symptomatibus per longum tempus affligens.

Note: Scabies. CXXIV. Scabies est exulceratio fibrarum et vasculorum cutis a Lymphâ salso-acri et crassâ obstructorum. Quo magis itaque Sanguis eiusmodi humoribus scatet salso-heterogeneis, eo pertinacior evadit semel erumpens et excitata Scabies, contagiosa quippe exsistens, et visine loca sensim inficiens, sicubieius salia cum sero emanantia alias portiones Cutis contigenit. Sed et pro diversitate eiusmodi humoris plus minus salsi, acris, et mucoso-sulpurei, Scabies quoque variat, dum alia quidem ulcerosa, et humida, alia sicca, pustulosa, squamosa, etc. apparet.

Note: Ischuria. CXXV. Renum et Vecicae symptomata sunt Ischuria, s. omnimoda Urinae supressio, quâ ne gutta quidem illius excerni potest; et quidem vitio tum sanguinis, serum ob crassitiem non exbibentis, tum canaliculorum renalium nimis strictorum, aut


page 164, image: s176

flaccidorum, vel ab humoribus crassis, viscidis, sanguine coagulato, pure, calculis obstructorum, inflam~atorum, Note: Renalis. unde Ischuria renalis vocatur: tum Ureterum, Vesicae, colli Vesicae, Urethiae, vel dilaceratorum, vel ab acri humore spastice constrictorum, vel a Calculis, Carunculis, Apostematibus etc. obstructorum, unde Ischuria Note: Vesicalis. vesicalis audit.

Note: Dysuria. CXXVI. Dysuria est difficilis Urinae excretio, cum molestiâ, et doloroso egerendi conatu, subinde et ardore coniuncta. Causam adgonscit partim Urinam crassam valde, acrem, viscidam, pure interdum acri contaminatam: partim Glandulas prostatas ulceratas, et Saniem acrem stillantes; partim denique superficiem internam Urinâ excoriatam.

Note: Stranguria. CXXVII. Stranguria est symptoma excretionis Urinae depravatae, in quo eadem non nisi guttatim, et quidem frequenter cum sensu magni ardoris excerni potest: vocatur hic quoque Ardor ac Stillicidium Urinae. Causae sunt salia acria, acida, alcalina, mucoso humori involuta, excoriatio Colli Vesicae aut Urethrae, Calculi asperi atterentes, exitum continue molientes, hincque Sphincterem iugiter irritantes.

Note: Urinae incontinentia. CXXVIII. Urinae incontinentia est eius involuntarium profluvium, quando invitis Hominibus tam vigilantibus quam dormientibus, citra respriationis nisum sponte effluit, neque ipsam continere valent. Quod malum pro Causâ adgnoscit plerumque fibras misculi sphincteris Vesicae modo resolutas, dilatatas p. n. vel dilaceratas, modo discissas, suppurando consumptas, aut Gangraenâ putrefactas.

Note: Mictio nocturna. CXXIX. Mictio nocturna est involuntaria Urinae inter dormiendum excretio, quam vigilantes probe continere valent. Incommodum Pueris maxime teneris, atque laxo, refrigerato et imbecilli fibrarum Sphincteris Vesicae tono sive texturâ praeditis familiare.


page 165, image: s177

Note: Diabetes. CXXX. Diabetes, est insolita et frequens admodum Urinae copiosae, crudae, aquosae, rarius chylosae vel lacteae, excretio, cum siti intensâ, virium deperditione, et corporis emaciatione coniuncta; quâ certe quicquid bibitur, vel liquidi ingurgitatur, brevî vel non mutatum, vel parum mutatum per Urinam redditur. Accusatur heic laxitas et debilitas magna fibrarum in arteriolis Renum urinariis exsistentium; non secus atque seri sanguinei copia et fluiditas nimia.

Note: Lactis abundantia. CXXXI. Lactis generationis vitia sunt eius Abundantia nimia, quando iusto maiori copiâ, quam quidem opus esset, gignitur et provenit; ortum ducens a Chylo abundanter e Cibis euchymis et eupeptis, Note: Defectus. avide et copiose ingestis, genito. Defectus et Imminutio Lactis est, quando illud vel plane nullum, vel paucum nimis gignitur; ob defectum boni Chyli, vel Glandularum, aut tubulorum mammariorum constrictionem, obstructionem, simileque vitium. Note: Vitia alia. Sed et alia quoque Lactis vitia notantur, quando serosum valde ac minus butyrosum, tenue, aquosum, salsum, amarum, purulentum, crassum, viscidum, mucosum, quandoque et sanguinolentum profluit, ob varias Sanguinis et Chyli intemperies.

Note: Mensium suppressio. CXXXII. Mensium suppressio est symptoma, quo menstruum sanguinis profluvium est plane inhibitum; atque vitio nunc fluidi s. sanguinis viscidi et crassi exsistentis; nunc solidi, videlicet Glandularum Uteri aut Vaginae uterinae, obstructarum, compressarum, constrictarum, adscribendum.

Note: Mensium stillicidium. CXXXIII. Mensium imminutio vel stillicidium est, quando fluxus iste minore, quam deberet, quantitate, interdum non nisi guttatim e pudendis extillat. Causa est sanguis crassus, viscidus, salsoausterus, pituitosus.

Note: Decoloratio. CXXXIV. Mensium decoloratio, est sanguinis


page 166, image: s178

minus floridi, serosi magis, carnium loturae similis, excretio plus minus copiosa: atque a sanguinis Intemperie seroso-aquosâ, salsâ et fluidâ ortum ducens.

Note: Fluxus nimius. CXXXV. Mensium fluxus nimius est sanguinis copiosi admodum, per plures dies durans, menstrua excretio, ab eiusdem abundantiâ et acrimoniâ maiore vel minore dependens.

Note: Haemorrhagia. CXXXVI. Haemorrhagia est praeternaturale sanguinis e quacunque demum corporis parte contingens profluvium. Ita si fluat ex Utero, Haemorrhagia dicitur Uteri, e Pulmonibus, Haemoptoe vel Haemoptysis; e Ventriculo, Vomitus cruentus; e Naribus, Haemorrhagia Narium, ex Haemorrhoidalibus vasis, Fluxus haemorrhoidum nimius etc.

Note: Lochiorum fluxus nimius. CXXXVII. Lochiorum fluxus nimius, est copiosioris iusto sanguinis ex Utero, tempore puerperii, contingens excretio. Causa est sanguinis copia, vel acrimonia, vasorumque uterinorum laxitas et apertio nimia.

Note: Suppressio. CXXXVIII. Lochiroum paucitas vel suppressio totalis est, quando sanguis puerperii subito fluere cessat, vel parcius iusto fluit. Causae sunt sanguinis penuria, crassities, visciditas, vasorum uterinorum constrictio aut compressio.

Note: Fluor albus. CXXXIX. Fluor albus, est humoris viscidi, mucoso-albicantis, subinde acris, e glandulis Vaginae uterinae, plus minus diuturna excretio; oriunda ex Intemperie sanguinis pituitoso-mucoso viscidâ.

Note: Sterilitas. CXL. Symptomata Facultatis genitalis sunt Sterilitas, quâ Homines inepti sunt ad prolem generandam sive producendam: cumque heic congressus requiratur Maris et Feminae, Sterilitas alia erit Note: Virilis. virilis, quando vir impotens est forte ad coeundum cum Feminâ, vel potens licet, semen tamen habet inidoneum ad fecundationem producendam:


page 167, image: s179

Note: Muliebris. alia muliebris, quando mulier inepta est ad concipiendum, idque vitio nunc Uteri, nunc Ovariorum etc.

Note: Gonorrhoea. CXLI. Gonorrhoea est involuntrius plus minus diu durans seminalis humoris, sine coitu contingens fluxus; a dilacenatione, exulceratione vel relaxatione tubulorum in Glandulis prostatis aut Vaginae uterinae, vel seminalium vecicularum in Viris oriundus. Note: Benigna. Benigna est Gonorrhoea, si materia mucosa non admodum acris et corrosiva exsistit; maligna vero, s. Note: Maligna, virulenta aut venenata. virulenta venerea, si ab impuro congressu cum Lue gallicâ laborante personâ instituto, provenerit; tumque materia acris mucosa profluens, viscida plerumque, non alba tantum, sed utplurimum flavescens, et purulenta simul exsistit, Stranguriam suâ stimulante acrimoniâ excitans.

Note: Pollutio nocturna. CXLII. Pollutio nocturna est involuntarium in somno obtingens Seminis, cum Virgae erectione plerumque, aut Veneris imaginatione coniunctum profluvium. Causa est Seminis copia simul et acrimonia.

Note: Passio hysterica. CXLIII. Passio hysterica, vel Suffocatio Uteri s. Matricis, est motus convulsivus Mesenterii et Diaphragmatis, rarius Uteri fibrarum nervosarum, cum anxietate praecordiorum, respirandi difficultate, quandoque et lipothymiis vel convelsionibus universalibus coniunctus. Causa est humor pituitoso-acidovel austero-acris, irritans et convellens, in primis viis, Intestinis, Utero denique collectus.

Note: Sugillatio. CXLIV. Inter Symptomata qualitatis mutatae occurrit primo Sugillatio, Ecchymoma, Color videlicet cutis naturalis in caeruleum, ex livido nigricantem, vel tandemquoque flavescentem mutatio, cum vel sine Temore coniunctus. Causa est utplurimum contusio qualiscumque, aut valida compressio, vascula


page 168, image: s180

capillaria angustando, Sanguinis circuitum in illis sufflaminans.

Note: Icterus. CXLV. Icterus est naturalis Color cutis in dilute vel obscure flavum aut nigricantem mutatio, a Sanguinis circulantis turbatione singulari, vel Hepatis quoque Glandularum obstructione, et hic Balis in Note: Flavus, Niger. Sanguinem regurgitatione oriunda. Unde Icterus alius est flavus, alius niger.

Note: Erysipelas. CXLVI. Erysipelas, est Inflammatio vasorum sanguivehorum atque lymphaticorum capillarium in Cute huius aut illus membri, cum rubore, ardore et Febri ephemerâ iuncta. Causa est serum s. lympha salso-acris, nonnihil spissa, cutis tubulos capillares obstruens.

Note: Chlorosis. CXLVII. Chlorosis est naturalis et floridi Coloris cutis mutatio in pallidum s. album, cum lassitudine, Febricula continuâ, (ob quam symptoma hoc Note: Febris alba, Icterus albus. Febris quoque alba, seu icterus albus vocatur,) et aliis incommodis, Vidus ac Virgines prae aliis affligens, atque a serosâ massae sanguineae Interperie originem ducens.

Note: Sudor nocturmus. CXLVIII. Sudores nocturni sunt Symptoma auctae nimis excretionis cutaneae, quo serum copiosum in somno maxime, sed et interdum vigilantibus, per cutis poros, cum corporis emaciatione, viriumque paulatinâ deperditione profluit; propter serum sanguinis copiosum plane diffluens, et poros cutis valde molles, atque laxos ob spirituum influentium penuriam redditos.

Note: Symptomata Facultatis animalis. CXLIX. Symptomata Faculatatis animalis in Sensu spectantur tam interno, quam externo, et Motu. Inter ea, quae spectant Sensus internos, adeoque Cerebrum, occurrunt primo Affectus soporosi, Note: Coma. interque hos ante omnia Coma, quod est perpetuum dormiendi desiderium, in quo tamen somnus non


page 169, image: s181

est admodum profundus. Illud autem apparet duplex, Note: Somnolentum s. Cataphora. vel somnolentum, sive Cataphora, somnus praeternaturalis, in quo Homines clausis oculis profunde satis et nimium dormiunt, sed facile tamen expergefieri possunt, utut brevî in pristinum somnum relabantur: Note: Coma Vigil. vel Coma Vigil, insuperabilis quaedam propensio in somnum, ubi tamen homines profunde dormire nesciunt, sed tantum clausis atque conniventibus oculis perpetim capere somnum gestiunt, Note: Causae. a quo autem sive per insomnia terribilia mox occurrentia, sive per alias causas fibrarum Cerebri nervearum contextum stimulantes, iugiter impediuntur. Adest enim vel sal quoddam acre, quo mucus, qui Cerebri glandulas opplere nititur, praegnans est, vel Inflammatio quaedam tubulorum sanguivehorum, spiritus torpescentes excitans.

Note: Insomnia. CL. Insomnia sunt certae in somno obtingentes mentis cogitationes, perversae interdum atque delirae, aliâs etiam rectae, quibus Homines nunc ad has, nunc ad illas animae passiones, Iram, Terrorem, Metum, Gaudium etc. incitantur. Oriundae a particularum Sanguinis in Cerebrum propulsi, diversimode constitutarum, motu turbato aut vehementiore.

Note: Ecstasis. CLI. Sic Ecstasis, naturalis quidem, est pertinax mentis abstractio, et in unum tantum obiectum fixa intensio, sive vigilantibus, sive dormientibus, recte aut perverse rationcinantibus aliquando accidens.

Note: Somnambulatio. CLII. Somnambulatio est fortis admodum obiecti cuiusdam in Cerebrum dormientium impressio, quâ tales Homines sine evigilatione e lecto surgunt, atque haec cut illa vigilantium opera, periculosa interdum illa, obambulantes peragunt. Oriunda a copiosorum valde spirituum influxu in eos corporis musculos, qui motionibus ad nutum voluntatis animae, certo alicui obiecto fortiter intentae,


page 170, image: s182

expediendis perficiendis sunt destinati.

Note: Garus. CLIII. Carus, est profundissimus somnus, cum sensuum motusque voluntarii abolitione, e quo Aegri difficillime expergefieri possunt, atque expergefacti post congruam ad interrogata datam responsionem, mox novo iterum somno obruuntur, ac in eum proni recidunt. Causa est omne id, quod liberum spiritibus animalibus fluxum et refluxum per nervos ad organa Sensuum et Motûs voluntarii impedit. Occasionem hinc praebent abundantia Sanguinis vel Lymphae, vasa Cerebri aut Cerebelli comprimens, obstruensve; Inflammatio, Suppuratio, Gangraena, Humorum extravasatio, Vasorum collapsûs ab inanitione, Usus Opii vel narcoticorum, aut Liquorum spirituosorum nimius etc.

Note: Catalepsis, Catochus. CLIV. Catalepsis s. Catochus, est repentina motûs voluntarii ablatio, salvâ manente determinatione semel factâ, quâ Aegrieodem in statu, situ, aut obambulatione persistunt, in quâ fuerunt a morbo deprehensi; sine ullâ respirationis, pulsûs, aut caloris Note: Causa. naturalis mutatione. Causam adgnoscit Sensorii communis lateralem obstructionem, a crassis et viscidis humorum particulis oriundam; dum interea Spiritus eo semper ordine influunt, et membra eodem in statu vel situ, aut motu retinent, usque dum Nervorum pori a causâ quadam externâ membra aliter locante mutentur, ipsique sic Spirits alios in musculos determinentur. Hic Affectus est proximus ad Apoplexiam gradus.

Note: Lethargus. CLV. Lethargus, est somnus profundus cum Febri utplurimum acutâ coniunctus, vel eidem superveniens; e quo Aegri minus difficulter quam in Caro expergefieri possunt, expergefacti autem delirant, ad interrogata perverse respondent, et mox iterum in pristinum somnum relabuntur.


page 171, image: s183

Originem ducit ab inopiâ Spirituum animalium et Sanguinis aestuante motu febrili.

Note: Incubus. CLVI. Incubus, s. Ephialtes, est somnus profundus, cum anxietate praecordiorum, sensu ponderis thoraci incumbentis, difficili admodum loquelâ, et suffocationis metu. Causa est vellicatio spasmodica fibrarum in Musculis Respirationis negotio expediendo dicatis, a flatibus tendentibus, vel humoribus acribus lancinantibus producta.

Note: Agrypnia. CLVII. Agrypnia s. Vigiliae nimiae, Pervigilium, Symptoma est Sensuum, in quo Homines vel plane non dormiunt per longum tempus; vel etiamsi dormiant, somnum tamen eorum brevissimus est. Causa sunt diversae, Spiritus iugiter in Nervos propellentes, organa sensuum continue irritantes, Dolores numquam cessantes, Mania, Melancholia, Phrenitis, etc.

Note: Anaestisia. CLVIII. *a)naisqhs1ia, Symptoma est ablati sensûs Tactûs, seu facultas abolita percipiendi actiones obiectorum sensibilium in organa Sensuum externorum, Note: Stupor. cuius varii occurrunt gradus, videlicet Stupor, incipiens Note: Hebetudo. ablatio Sensûs, Hebetudo, debilis nimir. vel imminuta sensatio, v. gr. in Visu etc. Depravatio, quando obiectorum actio praeternaturali quodam modo percipitur, v. gr. in Gustu, ubi interdum quae dulcia sunt, tamquam salsa, vel acida, aut amara percipiuntur. Causa est interceptus, aut irregularis Spirituum in Nervos influxus.

Note: Apoplexia. CLIX. Apoplexia, est vel subitanea vel paulatina, nunc perfecta nunc imperfecta, Sensuum tam externorum quam internorum, Motuumque simul arbitrariorum abolitio, Respiratione et Pulsu manentibus utcumque adhuc ad aliquod tempus integris. Causa est id omne, quod Spirituum animalium influxum a Medullâ Cerebri in principia et progressum


page 172, image: s184

Nervorum impedire potest; quem in censum referre oportet Calvariae fracturas, exostoses, impressiones, tumores: Humores item extravasatos sanguineos, serosos, pituitosos, saniosos, purulentos, basin Cerebri, Nervorumque principia comprimentes; unde Note: Sanguinea, serosa. Apoplexia val sanguinea, vel serosa aut pituitosa evadit: Tumores praeterea in Cerebri substantiâ aut eius involucris natos inflammatorios, lymphaticos, mucosos, sebaceos, purulentos, scirrhosos, lapidosos: Sanguinis circulationem per arterias carotides ad Cerebrum impeditam, aut eiusdem refluxum inde per venas ad Cor sufflaminatum.

Note: Universalis. CLX. Apoplexia est vel universalis in quâ totum corpus a capite ad calcem afflictum est; vel particularis, Note: Particularis unius tantum aut alterius partis, quatenus sensu et motu privatur: atque haec aliâs Paralysis audit.

Note: Fortissima. CLXI. Iterum Apoplexia alia est fortissima, in quâ Homines vel in ipso afflictionis momento, adeoque subito concidunt et moriuntur; vel saltem intra paucas horas, aut dies paucos vivere plane desinunt, numquam evigilantes, aut ad se redeuntes. Note: Fortis. Alia est fortis, in quâ Aegri citius aut tardius expergefieri, adque Sensuum Motuumque usum revocari possunt, sive perfecte, quod rarissimum, sive imperfecte, quod frequentius: plerumque enim heic aliquis in Sensu externo aut interno, aut etiam in voluntario Motu defectus percipietur atque imbecillitas. Note: Levis. Alia denique Apoplexia est levis sive mitis, in quâ Homo etiam ex improviso quandam motûs sensusque impotentiam vel debilitatem sine causâ manifestâ percipit, atque medicaminum ope pristinam sanitatem sive integre et perfecte, sive imperfecte recuperare potest. In hâc tamen non minus, quam in specie antecedente imbecillitas quaedam


page 173, image: s185

remanebit vel in Memoriâ et Rationatione, vel in aliquo externo, vel denique in motu alicuius Membri, interdum et in usu Loquelae.

Note: Paralysis. CLXII. Paralysis, est species Apoplexiae particularis, in quâ membrum unum tantum aut alterum Sensu vel Motu arbitrario, vel utroque simul privatur; ortum ducens ab obstructione vel compressione, et flacciditate Nervorum, hincque impedito Spirituum in musculos influxu. Paralysis haec vel Note: Universalis universalis iterum statuitur, in quâ nunc omnes sub capite siti musculi resolvuntur, vocant hanc Paraplegiam Note: Paraplexia. aut Paraplexiam; nunc musculi tantum unius vel alterutrius lateris a capite a calcem, unde Hemiplegia Note: Hemiplexia. sive Hemiplexia nuncupatur. Vel Paralysis Note: Particularis exsistit particularis, in uno videlicet aut altero duntaxat membro comparens; sic datur Paralysis musculorum Oculorum, Palpebrarum, Linguae, Brachii, Manûs, v. gr. in Parhesi sic dicta, Digitorum, Sphincteris Vesicae aut Ani, Penis.

Note: Vertigo. CLXIII. Vertigo est Symptoma Imaginationis depravatae, quâ laboranti obiecta quaevis externa tamquam in gyrum circumagi videntur; ita ut Homo vacillantibus suis sine fulcimento pedibus insistere, vel obambulare nequeat. Quod si Hominum Oculi in tali Affectu simul frequenti Caligine offundantur, Visusque Note: Scotoma. obscuretur, Scotoma, Scotomia, aut Scotodinos appellatur.

Note: Epilepsia. CLXIV. Epilepsia, Morbus caducus, est repentina quaedam Sensuum, Motuumque arbitrariorum privatio, et humi collapsio, cum vehementi et reciprocâ plurium vel pauciorum membrorum concussione, intorsione atque calcitratione, spumâ ex ore prodeunte, Oculis torvis, semel aut bis nonnumquam pluries unâ die vel hebdomadâ affligens; ac a tumultuario Spirituum animalium influxu ortum trahens.


page 174, image: s186

Vocant hinc Convulsionem clonicam. Epilepsia talis Note: Universalis observatur modo universalis, totius corporis, qualis Note: Particularis est nunc descripta; modo particularis, in uno tantum vel altero membro specialiter contingens, v. gr. in Oculo, Genâ alterutrâ, Musculis Labiorum, unde Spasmus cynicus, Brachio vel Pede, ubi quandoque aeger ex Spasmo flatulento dolorem percipit; dum interea Sensuum usum in Cerebro et reliquis membris adhuc integrum habet et servat.

Note: Convulsio. CLXV. Convulsio, Spasmus, est praeternaturalis quaedam, invita ac violenta musculorum horum aut illorum contractio, sive motus tonicus, cum intorsione membri illis musculis appensi. Estque vel Note: Universalis universalis, in quâ totum corpus convellitur cum Note: Particularis sensuum motusque voluntarii privatione; vel particularis, ubi una tantum vel altera pars dolorifice tenditur, crispatur, vel subinde intorquetur.

Note: *e)mprosqo/eonos2. CLXVI. Spasmus universalis triplex est, vel Emprostothonos, in quo musculi caput, collum, thoracem atque lumbos ad anteriora flectentes spasmodice contrahuntur, ita ut Aeger sese erigere vel erigi nequeat, Capite versus Genua vehementissime Note: *o)pisqo/tonos2 tracto: Opistothonos, in quo musculi caput, cervicem dorsumque retro flectentes contrahuntur, sicque capite et pedibus retro vehementissime versus se invicem tractis Venter in altum elevatur: vel denique Note: *te/tanos2. Tetanus, in quo Corpus maxime rigidum evadit, atque musculis omnibus simul contractis illud in longitudinem magis extenditur.

Note: Spasmus cynicus. CLXVII. Particularis Convulsionis species sunt in ore quidem Spasmus cynicus, contractio musculorum maxillarium, quâ musculi Oris, Labiorum, et Nasi versus sua principia valide trahuntur, atque sic Os sive Facies in obliquum torquetur. In Oculis Note: Strabismus. Strabismus, in quo musculi Oculorum convulsi,


page 175, image: s187

eos vel sursum, vel deorsum, vel ad latera spasmodice Note: Trismus. intorquent. In Maxillis tandem Trismus. in quo dentes invicem reciprocâ ac vehementi maxillae contractione non sine stridore et sonitu valide committuntur, sive concutiuntur; quae quidem clonica magis convulsio exsistit, distincta a convulsione tonicâ, frequenti illâ, quâ inferior Mandibula superiori adeo firmiter apprimitur, ut flecti, et separari a superiore, sicque Os aperiri deducive nequeat. In uno alterove artuum musculo tensio fortis spasmodica plus minus dolorifica Spasmum producit flatulentum.

Note: Tremor. CLXVIII. Tremor est motus alicuius membri depravatus vel debilitatus, quo illud fortiter satis ac libere moveri nequit, sed reciproce, etiam aliquando invitis Aegris, modo elevatur modo rursus deprimitur, cum vel sine dolore; ortum ducens a penuriâ spirituum animalium, reciproce in hos vel illos musculorum nervos ac tendines influentium; vel ab obstructione et flacciditate quorundam eiusmodi tubulorum nervosorum, unde sufficiens spirituum quantitas influere nequit. Ita tremunt nonnullis caput, aliis brachia, manus, aut pedes.

Note: Lassitudo. CLXIX. Lassitudo est sensatio virium plus minus in omnibus vel aliquibus corporis artubus, debilitarum: quarum causa est sanguinis crassities, et spirituum insufficiens exinde secretio.

Note: Mutitas. CLXX. Symptomata Loquelae sunt vel Mutitas, abolita loquendi facultas, quando quis neque literas neque voces integras articulatas pronuntiare, adeoque sermocinari nescit: vel facultas loquendi Note: Blaesitas. debilitata, s. Blaesitas, quando quis non nisi cum difficultate unam alteramque Literam pronuntiare valet, veluti sunt R. M. L. etc. Iotacismum vel Lamdacismum quoque vocant. Vel eadem est


page 176, image: s188

depravata in illis, qui inter loquendum modo subsistunt, modo voces aut sermonem praecipitant, hincque Note: Balbuties. balbutientes vocantur. German. Stamler, Graeci quoque battarizein nuncupant. Aliâs Graecis hoc vitium audit *tranlo/ths2, *traulis1mo\s2, *yello/ths2, *yellis1mo/s2. Huc pertinent et illi, qui pleno ore sermonem proferunt, ob laxitatem et humiditatem Linguae et Ligamentorum Note: Bambaliones nimiam, Balatrones vel Bambaliones Pappenoder Brey-Mauler, eapropter dicti, qui loquuntur als ob sie Brey in dem Maul hatten. Tandem his Note: Atypi. adnumerantur Atypi, *a)/tupoi quibusdam dicti, qui non satis expedito plectro Linguae utuntur, quasi aerem non ferientes, nec verba satis apte conformantes autexprimentes. Sed et huc referimus Vocis Note: Aphonia. laesiones, quae vel aboletur in *a)fwnia, vel imminuitur in voce exili aut obscurâ, seu tenui submissâ; vel depravatur in voce clangosâ, asperâ, raucâ, tremulâ, abruptâ.

Note: Tussis. CLXXI. Tussis, est symptoma motûs depravati Thoracis, quo natura cum vehementi spiritûs, prius copiosissime hausti et condensati, efflatione per velocem pulmonis et thoracis constrictionem, reciprocosque concussus exspiratorios, id quod spirandi instrumentis molestum est, expellere conatur. Causa eius est, quicquid Fibras pneumonicas sive immediate, sive mediate per consensum irritare valet.

Note: Sternutatio. CLXXII. Sternutatio, *ptarmo\s2, est motus quidam convulsivus musculorum thoracis, quo post aliquam inchoatae Inspirationis suspensionem sive retardationem, magnâ sed interrupta vi, et cum vehementi totius corporis concussione, plerumque cum sono magno, aer per nares et os cum occurrentibus in viâ ac irritantibus rebus, muco inprimis acri, unâ vice expellitur. Note: Causa. Causa est irritatio tunicae narium internae glanduloso- nervosae, quaefitab aurâ pulverulentâ, a


page 177, image: s189

radiis Solis nares ferientibus, ab effluviis rerum acribus, salinis, volatilibus, a sucis et pulvere acri medicaminum errhinorum et ptarmicorum. Ubi notandum, quod fibrae tunicae Narium magnam communicationem sortitae sint cum musculis respirationi inservientibus, et visceribus imi ventris.

Note: Oscitatio. CLXXIII. Oscitatio, Chasmos, est motus sive naturalis sive praeternaturalis omnium fere musculorum inspirationi et maxillae flexioni dicatorum, quo Pulmonum bronchia et vesiculae, hiante admodum ore, lente et sensim aerem copiosum inspirando magnopere extenduntur, isque dein per aliquot momenta retentus ac rarefactus paulatim denuo cum flatuorsis vaporibus emittitur, statusque musculis naturalis restituitur. Cuius effectus iuxta Cel. Boerhaven est, omnes humores corporis per omnia vasa movere, accelerare, aequaliter distribuere, adeoque Sensuum organa et musculos corporis suis muneribus quam optime adaptare.

Note: Pandiculatio CLXXIV. Pandiculatio est tensio vel expansio quaedam violenta tendinum et musculorum totius corporis arbitrario motui inservientium, quâ natrua, quicquid flatuosi aut lymphatici humoris in musculorum interstitiis haeret, et molestum est, excutere et dissipare, sicque humorum per capillaria vascula circuitum facilitare ac restituere laborat.

Note: Risus. CLXXV. Risus, est motus musculorum Faciei, ex contractione Labiorum, et exspiratione intercisâ sonorâ, hilaritatem sive gaudium indicans. Producitur, haustum dilatato Pulmone aerem reciprocis, crebris, admodum parvis, celerrimis tamen concussibus, per organa inspirationi atque exspirationi destinata factis, quasi undatim commovendo; interim Pulmone fere in eadem expansione permane???, sanguinemque magis conquassante, quam


page 178, image: s190

Note: Risus sardonius. transmittente. Risus hinc Sardonius est praeternaturalis atque spasmodica musculorum Labia diducentium crispatio, sive diductio, plus minus diu durans, intermittens aliquando, iterumque recurrens, oriunda ab acri et viscido humore fibras talium musculorum frequenter irritante.

Note: Horror. Rigor. CLXXVI. Horror, Horripilatio, Rigor, est motus convulsivus fibrarum Panniculi carnosi et Cutis, cum maiore vel minore concussione spasmodicâ, et perceptione frigoris coniunctus. Causa eius consistere videtur in Succi nutritii, humorisve pituitosi salino - acido - pungentis, nitrosi, aluminosi, aut vitriolacei, capillaria vascula dictarum supra partium obstruentis, vel infarcientis, fibrasque nerveas circumstantes irritantis, vellicantis, aut lancinantis stagnatione. Ubi Frigus est eiusmodi vellicationis primus, Horror secundus, et Rigor teritus atque maximus gradus, in quo totum corpus magnopere tremet, dentes strident, ipseque Lectus, cui Aeger incumbit, simul tremulo motu concutitur.

Note: Phrenitis. CLXXVII. Symptomata Sensuum internorum sunt primo Phrenitis, quae dicitur esse Delirium cum Febri acutâ, Agrypniâ, et aliquali furore, oriundae ab inflammatoriâ obstructione vasculorum sanguivehorum in Cerebri Meningibus, quam Sanguis crassus et aestuans causatur.

Note: Melancholia. CLXXVIII. Melancholia est Delirium, sive Symptoma imaginationis depravatae, sine Febri, cum timore et tristitia coniunctum; ab intemperie sanguinis acidâ, inter salia volatilia profunde occultatâ, et facile fermentescibili ortum, ob quam Spiritus animales nonnihil crassiores evadunt, hinc cursûs sui formam semel ingressam diutius retinent, atque vestigia medullae Cerebri fortius imprimunt. Hypochondriaca vocatur, quando acida in Hypochondriis cruditas creditur esse causa.


page 179, image: s191

Note: Mania. CLXXIX. Mania est Delirium itidem sive Febri, sed cum furore quodam Hominem affligens; oriundum a sale volatili acido irregulari, Lymphae tantillo crassiori involuto, atque Spiritibus animalibus copiosius misto, qui hinc irregulariter commoti, fortiusque agitati mentis turbant quietem, rectamque tam imaginationem quam ratiocinationem pervertunt, sicque Homines ad iram, furorem, absurdas et inconditas quoque actiones instigant. Maniaci proin robustissimi sunt, quoniam, ut Waldschmidius ait, Spiritus Maniacorum animales ad Musculosas partes fortius determinantur, ibidemque ob sui crassitiem diutius haerent, nec facile tenues in auras abeunt. Ab eadem causâ, et humorum circulantium iugi agitatione fit, ut intensissimum tales Homines frigus longo tempore cita noxam ferre possint.

Note: Rabies canina. CLXXX. Ad Maniam referri solent Rabies lupina s. Lycanthropia, Rabies canina, felina, etc. quando quis a rabido Lupo, Cane, aut Fele seu Cato fuit Note: Hydrophobia demorsus et vulneratus. Hydrophobia, affectus ille, in quo Aegri a rabioso eiusmodi animali demorsi magnâ cum anxietate omnia liquida et potulenta, etiam ipsum aerem liberum vehementer aversantur, Note: Tarantismus. etsi coeterâ minime interdum delirent. Tarantismus, morbus Hominum a Tarantulis, quae sunt Araneae marinae, demorsorum, unde perpetiam tripudiare et saltare coguntur, usque dum Venenum Note: Chorea S. Viti. a Tarantulis acceptum fuerit dissipatum. Chorea St. Viti, Symptoma imaginationis perversae, quâ laborantes Insaniae specie dies noctesque saltare gestiunt. Note: Amor insanus. Amor insanus, vehemens illa animi perturbatio, quâ prehensi non nisi de re amatâ cogitant, illiusque consequendae et possidendae desiderio insano flagrant, hincque libidinosi admodum exsistentes multa


page 180, image: s192

indecora agunt et loquuntur; hilares valde, si spem habent rem amatam impetrandi; tristes vero, et iracundi, quando de eadem re consequendâ desperant. Causa est aestus atque acrimonia seminis apud Viros, vel lymphae Vaginae uterinae apud Feminas, praeternaturalis ac saepius verminosa, cum fixis admodum et deliris cogitationibus rei peramatae: et quando magna hinc quaedam tristitia Feminae, sive Virgini sive Viduae libidinosae supervenit, Affectus tatalis Note: Furor uterinus. eroticus vocari solet Furor uterinus, vix nisi venereo coitu dissipabilis et curabilis.

Note: Delirium. CLXXXI. Adeoque Delirium omne erit Symptoma Imaginationis sive Phantasiae et Ratiocinationis depravatae, oriundum a perversâ fibrillarum medullae Cerebri agitatione, hincque irregulari Spirituum animalium commotione. Vocatur a nonnullis *garafros1u/nh et parafora/.

Note: Memoria. CLXXXII. Memoria est retentio idearum semel ex actione obiecti in Sensorium commune susceptarum; earundemque datâ postmodum occasione repetitio Note: Sensorium commune. sive reminiscentia. Sensorium illud commune est pars medullosa Cerebri, in quam tamquam in originem, omnes in extremitatibus nervorum, ab obiectis sensibilibus, mole, figurâ, duritie, motu variantibus, contingentes mutationes sive motus propagantur, unde Idea obiecti talis in Mente attentâ excitatur. Quo igitur magis vivida, magis distincta, magis aliena ab omnibus aliis actionibus, quoque saepius tandem est renovata actio alicuius obiecti in medullam Cerebri, eo clarior, nitidior, vividior, distinctior et firmior erit Idea inde nata.

CLXXXIII. Quod si proin actio Sensorio communi impressa tam fortiter inhaereat, ut actione aliorum obiectorum superveniente mutari prorsus nequeat, manebit tum praesens idea, actionis illius


page 181, image: s193

pedissequa. Vel saltem occasione similis alicuius actionis, aut ideae cuiusdam affinis, redditur prior idea volenti Homini, imo eidem subinde invito, quam si comitatur scientia similis olim perceptae, Note: Reminiscentia. nuncupari Memoria consuevit, sive Recordatio vel Reminiscentia.

Note: Memoriae debilitas et ablatio. CLXXXIV. Memoria igitur debilis evadit, vel plane tollitur, quoties obiectorum externorum vel internorum actiones, nullam vel exiguam tantum in tubulos Sensorii communis sive Medullae Cerebri nerveos impressionem facere possunt; quemadmodum hoc evenit, quando fibrae partium sensibilium nervosae propter Spirituum influentium paucitatem aut defectum molliores, flaccidioresve redduntur, sicque impressa vestigia diu retinere, ac ideas semel excitatas, iterata suggerere vice vix possunt.

Note: Amentia. CLXXXV. Amentia, Dementia, Mentis alienatio, emotio, aberratio, est species Delirii, adeoque Symptoma phantasiae et rationcinationis abolitae, in quo Homo ne quidem principia ratiocinandi novit, neque ullos conceptus, iudicium nullum, vel exiguum certe formare potest. Unde hic defectus, hoc vitium a malâ tubulorum medullarium Cerebri conformatione provenire creditur, sive a nativitate id exsistat, sive ab humoribus viscidis adquisitum fuerit, obstruentibus, infarcientibus, atque alio modo disponentibus structuram medullae praedictae. Nonnulli Note: Stultitia, Fatuitas, Stupiditas. malum hoc etiam vocant Stultitiam, Insipientiam, mw/rs1in, vel Fatuitatem, aut Stupiditatem, quemadmodum Willisius, Libr. de Animâ Brutor.

Note: Mentis hebetudo. CLXXXVI. Hebetudo, Imbecillitas Mentis, Ingenii tarditas, Iudicii difficultas, est Symptoma quoque Actionis Mentis imminutae, quo quidem Homo laborans principiorum imaginandi et


page 182, image: s194

ratiocinandi notitiam habet, et ex illis quasdam conclusiones facere sive deducere potest, sed magno cum labore, et plus minus tarde.

Note: Caecitas. CLXXXVII. Symptomata laesae Visionis sunt primo illius Ablatio, sive Caecitas, Amaurosis, quae est omnimoda Visûs abolitio, ita ut Homo nullum plane Obiectum visibile ante se exsistens cerenere ac distinguere queat, a quacumque demum causâ defectus iste provenerit.

Note: Gutta serena. CLXXXVIII. Gutta serena est species Caecitatis ab obstructione nervi optici in alterutro vel utroque Oculo contingens, ita ut Homo ne quidem lumen qualecumque percipere queat, utut extus nullum plane vitium in Oculis deprehendi soleat, ipsique naturalibus simillimi exsistere videantur. Germani nuncupant den schwartzen Stahr.

Note: Cataracta. CLXXXIX. Cataracta, Hypochyma, Suffusio, est species Visionis ablatae, quae nunc a crassitie, Note: Glaucoma. turbatione et obscuratione Humoris crystallini ortum ducit, et nomine Glaucomatis venit, quoniam istius Humoris incrassati color in glaucum mutatur, atque Visionem omnem intercipit: nunc ab humoris alicuius viscosi concretione in Pelliculam, Pupillae obhaerentem, eamque ita obducentem provenit, ut radii hinc visivi ex obiectis externis resilientes penetrare nequeant; specialiter hinc Note: Suffusio. Suffusio appellatur. In utroque vitio tamen aliqua Luminis perceptio superest.

Note: Amblyopia, Visûs hebetudo. CXC. Amblyopia, Visûs habetudo est Visionis sensus imminutus, vel obscuratus, obfuscatus, quo Homines debiliter vel obscure, et veluti per nebulam plus minus tenuem obiecta externa vident ac discernunt. Causa est vel Humorum, vel Tunicarum Oculi siccatio aut incrassatio. Huc pertinet Senum Visionis imbecillitas, *gres1buwpi/a. Ein schwach Gesicht.


page 183, image: s195

Note: Myopia. Lusciositas. CXCI. Myopia, Myopiasis, Lusciositas, est Visionis imminutae species, quando quis non nisi propius, vel proxime Oculis admota obiecta videt, ac iisdem limis vel semi clausis ea discernit; remota vero, utut magna, obiecta vel plane non cernit, vel saltem discernere et cognoscere nescit. Causa est nondum adeo adcurate perspecta; possunt tamen, ut opinatur Cl. Boerhaven, figura nimis sphaerica Bulbi oculi prominentis, vel angustia Pupillae, vel conditiones quaedam in longitudine Oculi, in Humore crystallino, huiusque situ Myopiam variam producere. Ein kurtz Gesicht audit apud Germanos.

Note: Nyctalopia. CXCII. Nyctalopia, est Symptoma Visionis imminutae, quo Homines circa meridiem optime vident, mane et vesperi in diluculo vel crepusculo obscure, et noctu plane nihil dignoscunt, utut candelâ accensâ. Causa est praeternaturalis angustia Pupillae Oculorum.

Note: Mydriasis. CXCIII. Mydriasis, est Visus itidem imminutus, quo Homines sub meridiem nihil, mane et vesperi parum, et noctu optime vident. Causa est Pupillae insolita ac praeternaturalis dilatatio, a lumine qualicumque constringi vel angustari nesciâ.

Note: Visûs depravatio. CXCIV. Datur et Visûs depravatio, quando v. gr. quae rubra sunt, conspiciuntur esse caerulea, vel nigra; quae dissita sunt, propinqua esse creduntur: quae magna exsistunt, ut parva; quae simplicia sunt, duplicia; quae recta, curva; quae integra, dimidia, aut perforata; quae tandem quieeta, tamquam in motu constituta cernuntur. Causa est vel in Oculorum tunicis, vel in Humorum situ, vel in Spiritibus quaerenda.

Note: Strabismus. CXCV. Strabismus, est musculi unius alteriusve, Oculos moventis, resolutio, vel relaxatio, oppositique contractio, nunc a consuetudine in Infantiâ; nunc a defluxione quadam, nervorum in


page 184, image: s196

musculum affectum disseminatorum, tubulos obstruente, sicque Paralysin in illis excitante, atque Bulbum vel sursum, vel deorsum, vel in obliquum tor4quente, oriunda.

Note: Ophthalmia. CXCVI. Ophthalimia est inflammatoria obstructio tubulorum sanguivehorum in Oculorum tunicâ coniunctivâ s. adnatâ, cum tantillo tumore, rubore, dolore ardente, et luminis impatientiâ. Haec si lenior fuerit, et velut initium Inflammationis, vocatur Note: Taraxis. Taraxis s. Turbatio Oculi. Si porro iunctum habeat Note: Hygrophthalmia. Lacrimarum profluvium, Hygrophthalmia, seu Lippitudo humida: Si vero tandem absque earundem Note: Xerophthalmia. fluxu exsistat, Xerophthalmia, chrofqalmi/a appellatur.

Note: Blepharophthalmia. CXCVII. Blepharophthalmia, est Inflammatio Palpebrarum Oculi unius vel alterius, a stagnatione seri aut sanguinis salso-acris, viscidi, in tubulis capillaribus ortum ducens.

Note: Psorophthalmia. CXCVIII. Psorophthalmia, est Palpebrarum oculi Scabies pruriginosa, a lacrimis, vel defluxionibus salso-viscido-acribus producta, et rubedinem quandoque simul excitans.

Note: Epiphora. CXCIX. Epiphora, Lippitudo, est perpetuum lacrimarum profluvium cum Palpebrarum extremarum, seu Ciliorum rubore et prurigine iunctum; oriundum a dilaceratione tubulorum vel ostiolorum lacrimalium, aut eorundem erosione. Rohte Trieff-Augen.

Note: Lagophthalmia. CC. Lagophthalmia, Oculus leporinus, est vitium Oculi, quando huius Palpebra superior ita retrahitur a fibrarum constrictione et siccatione, ut Oculum, dum clauditur, totum non obtegat, atque hinc talis Homo Oculis tantillum apertis dormire, Leporum instar, cogatur.

Note: Trachoma. CCI. Trachoma est asperitudo superficiei internae Palpebrarum, a stagnantibus et coagulatis


page 185, image: s197

Lacrimis nonnihil salsis, originem trahens. Vocant Note: Dasymma. etiam Dasymma, quod tamen alii credunt esse inaequalitatem praeternaturalem superficiei externae Palpebrarum cum rubore qualicumque, sed sine ardore, iunctam.

Note: Tyloma. CCII. Tyloma, Tylosis, *tu/lwma, *tu/lws1is2. est durities Palpebrarum, vel Callositas s. Callus, proveniens a Lymphâ tartareâ, sive crassâ, coagulatâ, induratâ in Palpebris, praecipue extremis.

Note: *xala/zion. CCIII. Grando, est Tuberculum scirrhosum, durum, cuti concolor, indolens, Lentis fere magnitudine inter tunicas superioris Palpebrae a sero pituitoso, viscido, minus acri natum, rotundum, huc illuc mobile, atque Palpebrae integram diductionem vel apertionem impediens.

Note: Hordeolum. CCIV. Hordeolum, Crithe, est Tuberculum oblongo-rotundum, magnitudine Pisi maioris, rubrum, cum pruritu et tantillo ardore coniunctum, in Palpebrarum Ciliis inter pilos enascens, ac interdum suppurans, tandemque apertum nonnihil puris cum sanguine fundens; oriundum a guttâ unâ alterave cruoris et lymphae incrassatâ atque stagnante.

Note: Aegilops. CCV. Aegilops, est Inflammatio in maiore Oculi angulo, a Sanguine et Lymphâ acri stagnante excitata, atque in Abscessum, suppurante humore, Note: Anchilops. abiens, qui si rumpatur, Anchilops vocatur, sive Ulcus Canthi maioris Oculi, pus fundens, quod partim ex angulo exprimitur, partim per nares fluit.

Note: Fistula lacrimalis. CCVI. Fistula lacrimalis, est Ulcus Oculi canthi maioris sinuosum, cum Ossis proximi incipiente Carie, saniem perpetim stillans, quae vel exprimitur ex Cantho illo, cutim Genae versus angulum premendo, vel per foramen quoque ad nares fluit. Ansam praebei utplurimum Ulcus Canthi negligenter curatum.


page 186, image: s198

Note: *e)gkanqi/s2. CCVII. Encanthis, est carunculae lacrimalis, in maiori cantho sitae, supra iustum modum excrescentia, a succi nutritii copiosiore e poris erosis, vel laceratis effusione et concretione producta.

Note: *ro(i/as2, *ru(/as2. CCVIII. Rhoeas, est Carunculae lacrimalis praeternaturalis imminutio sive decretio, vel etiam erosio, ab humore acri, aut deficiente nutritione orta.

Note: )*emfu/s1hma. CCIX. Emphysema, est laxus Palpebrarum tumor, a flatu inter membranas collecto, et expandente originem ducens, nullo dolore notabili stipatus, neque colore praeternaturali admodum comparens.

Note: *uda/tis2. CCX. Aqvula, Oedema Palpebrarum, est intumescentia earum, ab aquae vel lymphae lacrimalis inter tunicas effusae coacervatione excitata, atque Oculum clausum tenens. Vel secundum alios est pinguedinis superiori Palpebrae substratae, extimâ parte, incrementum, pondere suo ita gravans, ut vix Oculos aperire queat Homo, eique perpetim fere lympham stillent.

Note: *fxtro/pion. CCXI. Ectropium est Palpebrae Oculorum inversio, a cicatrice, aut carnis excrescentiâ producta.

Note: *a)gkuloble/faron. CCXII. Ancyloblepharon, est Vitium Oculorum, in quo Palpebrae vel inter se, vel cum albo aut nigro Oculi ita coalescunt, ut Oculus aperiri non possit. Causa plerumque est Ulcus imperite sanatum: vel subinde Lacrimae crassae, viscosae, in Palpebrarum extremitatibus collectae, suâ glutinositate eas sibi invicem connectentes, velut in Ophthalmiâ quandoque aut in Variolis evenit.

Note: *fqeiri/ais2. CCXIII. Palpebrarum Phtheiriasis, est vitium Oculorum, in quo pediculi exigui pilos Ciliorum infestant, cum aliquali prurigine molestantes.

Note: *trixi/as1is2. CCXIV. Trichiasis, est vitium Palpebrarum Oculi, quando pili inutiles, curvi, duriusculi, Bulbos pungentes, in Palpebris inter Cilia nascuntur.


page 187, image: s199

Note: *mada/rws1is2. CCXV. Madarosis est defluvium Ciliorum, sive pilorum Palpebrarum, unde et Glabrities Palpebrarum audit, Graecis quoque aliis *mi/lfws1is2. Causa est radicum pilorum ab humore acri facta erosio.

Note: *distixi/as1is2. CCXVI. Distichiasis est Vitium palpebrarum, sive morbus in numero aucto pilorum alterutrius Palpebrae, vel etiam utriusque, dum alius sub ordine naturali successit sive succrevit ordo Philorum, partim a copiâ succi nutritii, pilorum proprii, partim a structurâ Ciliorum tali, quae dictum facile ordinem crescentem admittat.

Note: *fala/gtws1is2. CCXVII. Phalangosis, est vitium Palpebrae superioris aut inferioris, in quo Cilia, unâ cum pilis, naturaliter aliâs se habentibus, introrsum versus trahuntur, ut conspici nisi diductis palpebris nequeant. Distinguitur a Trichiasi, quia in hac Cilium non introrsum vertitur, atque duri et curvi quidem pili, secus ac in Phalangosi nascuntur, in quâ naturaliter etiam constituti pili, introrsum cum Ciliis versi, Bulbos pungere valent. Sed et a Distichiasi differt, in quâ duplex pilorum acies praeternaturaliter gignitur, secus ac in Phalangosi.

Note: *aiqi/as1in. CCXVIII. Lithiasis Palpebrarum, est Affectus quando in exteriore illarum parte corpuscula s. tubercula quaedam alba, et crassa, callis vel lapillis similia, aspera, et Bulbos nunc premendo nunc pungendo molestantia gignuntur, succo nutritio vitioso, largius ibi deposito, coagulato, et indurato adscribenda.

Note: *i(/ppos2. CCXIX. Hippus, est affectus Palpebrarum, quando hae instabiles semper, continue mobiles, et velut tremulae exsistunt, sive a nativitate, sive a morbo quodam ita factae.

Note: *a)trofi/a. CCXX. Atrophia est paulatina decretio, et consumptio Bulbioculi, cum Visûs imminutione, tandemque


page 188, image: s200

integrâ ablatione. Causa est constrictio et siccatio Note: et Siccatio. membranarum, et humorum.

Note: )*ekpies1mo\s2. CCXXI. Procidentia Oculi est totius Bulbi oculi extra cavitatem vel orbitam suam prolapsus, a laxitate tendinum ac musculorum, ipsiusque Oculi intumescentiâ oriundus.

Note: *gro/ptws1is2. CCXXII. Procidentia Uveae tunicae, est prolapsio huius tunicae ex suâ naturali sede, per ruptam vel erosam, adeoque apertam Corneam contingens.

Note: *rh(/cis2. CCXXIII. Rhixis, est ruptura membranarum Oculi, sive ab erosione per humores acres, sive a causâ quadam externâ vulnerante, oriunda, cum Humorum effusione atque confusione, et Visûs ablatione iuncta.

Note: *xh/mos1is2. CCXXIV. Chymosis, est Vitium Oculorum, in quo utraque palpebra ex Bulbi vehementi phlegmone distorquetur, ita ut vix Oculos operiant; atque insuper inflam~ata Sclerotica tunica, maxime rubens, sublimior Corneâ exsistit, aliquamque eius, imo Pupillae quoque portionem obtegit.

Note: *pteru/gion. CCXXV. Unguis Oculi, Pterygium, Ungula, est Morbus in numero aucto, Excrescentia videlicet membranacea, duriuscula vel mollis, crassa, obscure albicans in Unguis similitudinem, ex angulo Oculi maiore enata, atque sensim super Tunicam coniunctivam progrediens, dumque Pupillam supergreditur, Visionis sensum auferens. Causa est laesio vel excoriatio levis tunicae in Cantho Oculi maiore, unde nutricius sucus mox congelascens plus iusto exsudat, idque in formam pelliculae, paulatim incrementum capientis, et sese extendentis, concrescit. Si vero tantum mucoso - viscida materia ex angulis super Oculi bulbum effusa coagulatur, et ita spissa evadit, ut Pupillam plane obtegat, Visum quoque intercipit, et Note: Pannus. Pannus a nonnullis vocatur.


page 189, image: s201

Note: *fluktai/nh. CCXXVI. Pustula oculi est Vesicula albi vel aquei coloris, in Corneae Tunicae superficie efflorescens, atque seri salini crassioris guttulae extravasatae originem debens. Pustula talis aliquando variologsa est, in Variolarum eruptione eo etiam loci nascens. Aliâs frequenter est Ophthalmiae pedisseque.

Note: *bo/qrion. CCXXVII. Bothrion, Fossula, Annulus Corneae, est Ulcusculum huius oculorum tunicae cavum, parvum, angustum, puncturis rotundis simile; atque a sero salino acri erodente natum. Hoc si latius fuerit, minus Note: *koi/lwma. tamen profundum, Cavitas, *koi/lwma vocatur.

Note: *a)/rgemon. CCXXVIII. Argemon, est Ulcusculum Corneae tunicae in Iridis circulo natum, et undiquaque illum ambiens, sic ut circa exteriorem eius partem rubicundum, circa interiorem vero album appareat. Quod si hoc Ulcusculum Corneae tunicam plane transiit, adeoque profundius evasit, tum Uvea tunica per illius foramen aliquando elabitur, quo vitio afflictos Galenus vocavit *e)parge/mous2.

Note: *e)pi/kauma. CCXXIX. Epicauma est Ulcusculum sordidum, impurum, crustoxsum, velutigne factum, in Oculi nigro a salso corrosivo sero productum. Occasionem saepe praebet Febris continua, praeprimis variolosa, aliave exanthematica. In Oculi nigro profundum quandoque evadit hoc Ulcus, ac fere semper in ipsius extersione maior Tunicarum erosio contingit, ut humores paulatim diffluant, atque totus tandem Oculus effundatur.

Note: *a)xlu/s2. CCXXX. Achlys, est leve et superficiarium in Oculi nigro apparens vel enatum Ulcusculum, caeruleum, aeri caliginoso simile, et nigri Pupillae maximam partem non sine visûs obscuratione occupans. Unde Caligo quoque appellatur.

Note: *nefe/lh. CCXXXI. Nubecula, Albugo, est velut alba Cicatrix tenuior, superficiarium in nigro Oculi natum Ulcusculum sequens.


page 190, image: s202

Note: *u)po/puon, pu/ws1is2. CCXXXII. Hypopyon, Pyosis, est puris aliquantilli retro Corneam oculi tunicam in nigro iuxta Iridem collectio, Ungui humani digiti similis, ac Infla~mationem vel Abscessum subsequens.

Note: *le/ukwma. CCXXXIII. Albugo, est vitium Corneae Oculorum Tunicae, quando macula quaedam alba in eadem, ex condensatione humoris impacti pituitosi; vel ex cicatrisatione Vulnusculi, aut Ulcusculinascitur, atque si Pupillam plus minus obtexerit, Visum magis vel minus intercipit.

Note: *karki/nwma. CCXXXIV. Fungus Oculi cancrosus, Carcinoma Oculi, est Tumor durus, paulatim ex allabente copiosiore plus minus succo nutritio, acri, corrosivo natus, atque immensum continue dolorem, ruborem, punctoriumque cruciatum, ad Tempora usque sese extendentem, suscitans. Fungus hic aliquando ad magnitudinem Ovi anserimi increscit.

Note: *muoke/falon. CCXXXV. Myocephalon est species Procidentiae Uveae, exigua adhuc, et Muscae capiti similis, in nigro oculi per exulcerationem facta. ubi quod ex Uveâ prolapsum est, nigrum aut caeruleum apparet; in circuitu autem circa fundum eius portionis, quae procidit, labia erosae ruptaeque Corneae alba videntur, praeprimi si indurata Callum contraxerint.

Note: *stafu/lwma. CCXXXVI. Staphyloma, Uvatio, est species Procidentiae Uveae maior, quando haec per foramen ruptae Corneae eâ magnitudine elabitur, ut acinum Uvae repraesentet, Bulbo oculi imminentem sine dolore, nigricantem, vel caeruleum.

Note: *mh=lon, CCXXXVII. Mylon, est species Procidentiae Uveae maxima, quando eadem extra Palpebras eminet. Nonnulli Clavalem ruptionem appellant.

Note: *h(=los2, Clavus. CCXXXVIII. Clavus Oculi, est Tuberculum callosum in albo illius e Succo nutritio uberius exsudante genitum, a figurae similitudine ita dictum.


page 191, image: s203

Occasionem praebet ipsa aliquando Procidentia Uveae, quando Cicatrice obductâ induruit, et occalluit.

Note: *u)po/s1fagma. CCXXXIX. Sugillatio Oculi, est vitium tunicae Oculorum adnatae, quando ab accepto quodam ictu vel contusione sanguis intra vascula capillaria subsistit, coacervatur et stagnat, sicque ruborem, indolentem hactenus, producit.

Note: *w)talgi/a. CCXL. Symptomata Aurium sunt primo Otalgia, quae est Aurium dolor in genere, ab Inflammatione, vel Abscessu, vel Ulcere, vel Vermibus aut aliâ quadam causâ excitatus.

Note: *ku/fws1is2. CCXLI. Cophosis, Surditas, est Symptoma Auditûs plane aboliti, quando Aeger prorsus nihilaudit, vel nullum omnino sonum percipit. Causa est obstructio meatûs auditorii, ruptura Tympani, et multilex alia.

Note: *barhkoi=a, *dus1hkoi=a. CCXLII. Barycoia, Dysycoia, Hypocophosis, Obauditio, est Symptoma Auditûs imminuti, quo Homines difficulter plus minus, nec nisi graviores sonos, et Sermones altâ demum voce prolatos audire et percipere possunt.

Note: *suris1mo\s2. CCXLIII. Tinnitus, Sibilus, Sonitus Aurium, est Symptoma Auditûs depravati, quando Homines praeternaturalem quendam sonum suis in Auribus percipiunt, plus minus diu durantem ac molestum, sub formâ nunc Tintinnabuli sonantis, nunc strepitûs Aquarum fluentium, nunc sibilûs cuiusdam aliûs. Causa est humoris, in tubulis Aurium colecti et stagnantis, particularum intestina quaedam commotio, nervos auditorios tremente motu agitans.

Note: *w)=ta s1kwlukw=nta. CCXLIV. Vermiculares Aures, sunt Ulcuscula Aurium sordida, e quibus non secus quam e putrescente quodam cadavere Vermiculi prodeunt, ex ovulis inibi depositis, vivificatisque provenientes.

Note: *parwti/s2. CCXLV. Parotis est Inflammatio Glandulae iuxta


page 192, image: s204

Aures positae, subinde in Abscessum et Ulcus abi ens, a stagnatione et suppuratione sanguinis oriundum.

Note: *fh\ria. CCXLVI. Pherea, sunt oblongae glandularum, circa Aures sitarum, intumescentiae vel prominentiae, ab infarctu tubulorum lymphaticorum productae.

Note: *kuye/lh. CCXLVII. Cerumen nimium, seu Sordes Aurium, sunt excrementitius humor copiose admodum in Aurium cavitatem depositus, inibique stagnando in crassam, etiam quandoque duriusculam materiam concretus, subflavus, amarus, atque Tympani membranam obducendo Auditum gravem reddens, vel plane auferens. Marmoratam etiam nonnulli vocant.

Note: *o)zaina. CCXLVIII. Inter vitia Narium occurrit primum Ozaena, quae est Ulcus profundum in Naribus ab humore acri salino, corrosivo productum, putridam atque graveolentem, foetidam saniem, unde halitus emanat foetidissimus, fundens.

Note: *polu/pous2. CCXLIX. Polypus, est Excrescentia carnea, mollis, coloris varii, Polypodis, illius animalis marini exsanguis et mollis, carni quoad substantiam similis, laxa, in Naribus e sanguine ac pituitosis humoribus, coagulatis genita; interdum versus Palatum, interdum extrorsum vergens, pluribus appendicibus adhaerens.

Note: *sa/rkwma. CCL. Sarcoma, est Carnis praeternaturalis in Naribus generatio, vel Excrescentia rubicunda, quae suppurata Ozaenam parit. Differt a Polypo non nisi formâ, dum hic plures habet pedes, tenuibus radicibus pendentes, Sarcoma vero unicâ tantum radice gaudet, si quidem habet, eaque plus minus latâ, ac praeterea rubrum est instar Hepatis, dum Polypus subinde alium colorem habet.

Note: *ko/ruza. CCLI. Gravedo, Coryza, est Catarrhus sive defluxio copiosi seri fluidi, mucosi, salino acris, per tunicam Narium mucoso-glandulosam facta.


page 193, image: s205

Note: Olfactûs Symptomutae CCLII. Olfactus seu Odoratus abolitus est, quando Homo rerum etiam qualemcumque odorem non percipit. Imminutus vero dicitur, quando debiliter plus minus eosdem sentit. Depravatus tandem, quando odorem rerum aliter, quam in naturâ est, percipit; suavem pro foetido, aut hunc pro illo aestimans. Causa est organi olfactorii obstrutio, oblinitio, Narium occlusio etc.

Note: *a(imor)r(agi/a. CCLIII. Narium Haemorrhagia est praeternaturale et copiosum snguinis e Naribus profluvium, a Venâ qualicumque, vel Arteriolis etiam capillaribus intra Nares apertis oriundum.

Note: Foetor Narium. CCLIV. Faetor Narium, est halitûs per Nares emissi maior vel minor graveolentia, a Muco diutius stagnante et putrido; vel ab Ulcere et Ozaenâ; vel ab Ossiculis cariosis proveniens.

Note: Narium Carcinoma. CCLV. Nasi cancer exedens, est Narium, totiusque tandem Nasi paulatina consumptio et exesio, ab humore acri corrodente, septico, e Sanguinis massâ corruptâ iugiter affluente proveniens.

Note: *fako/s2. CCLVI. Symptomata ac Vitia Faciei sunt Lentigo, Lenticula, Maculae illae cutaneae, inprimis Faciei, Lentes colore et magnitudine referentes, minime dolentes, a particulis acido-sulpureis, fuliginosis, in cuticula subsistentibus, atque coagulatis oriundae.

Note: *e(fhli/s2. CCLVII. Ephelis est aspredo et nigrities in Facie ex ardore solis pronata; quando aestus Aeris sudorem elicit, cumque hoc dein Pulvis ex aere permiscetur, atque cuticulae inhaerescendo siccatur.

Note: Gutta rosacea. CCLVIII. Gutta rosacea, est praeternatulis rubedo Faciei, Genarum praecipue et Nasi, saepius cum tuberculis eminentibus duriusculis, aliquando et pustulis ad suppurationem tendentibus, atque prurientibus coniuncta. Causa est Sanguis chylo salso,


page 194, image: s206

seroso sulpureo, crasso inquinatus, atque in Glandulis tubulisve faciei cutaneis obhaerens, cumulatus, et stagnans.

Note: *uo/nqos2. CCLIX. Varus, Ionthus, Tuberculum est multiplex, duriusculum, inflammatorium, exiguum, ex sanguine nonnihil crasso, salso, sulpureo, viscido, sparsim in paucioribus, vel pluribus Glandulis subcutaneis Faciei Iuvenum maxime plethoricorum collecto, stagnante, et plerumque suppurante oriri atque conspici solitum. Germani appellant die Finnen des Angesichts.

Note: *o)dontalgi/a. CCLX. Dolor Dentium, est symptoma Sensûs Tactûs aucti vel depravati, sive tristis sensatio fibrillarum nervosarum in radicibus, cavernulisque Dentium, excitata a solutione continui per acidum humorem serosum resolutum, atque fluorem passum.

Note: *o)donti/as1is2, *o)dontofu+/ia. CCLXI. Dentitio, est Dentium iam factorum, sive concretorum plus minus difficilis ac dolorosa eruptio extra Gingivam et alveolos Maxillae; plerumque cum Gingivae tumore.

Note: *o)dacis1mo/s2. CCLXII. Odaxismus, est tumor et pruritus plus minus dolens Gingivarum, ante Dentium eruptionem plerumque contingens, atque solutioni continuitatis violentae et urgenti in Gingivarum carne originem trahens.

Note: *a)imwdi/a. CCLXIII. Haemodia, est Dentium Stupor, ab aciditate austerâ cibi vel potûs alicuius, cum molestiae dolorisve adstringentis qualicumque sensu productus, ita ut lios tum cibos sine doloris incommoditate maiore comminuere et masticare Homo nequeat.

Note: *parouli/s2. CCLXIV. Parulis, est tumor inflammatorius dolens et rubens, portionis alicuius Gingivarum iuxta dentes, qui si discuti nequeat, suppurando in Abscessum abit, hincque ruptus pus exhibet plus minus


page 195, image: s207

sincerum. Causa est sanguinis crassioris intra tubulos Gingivarum stagnatio.

Note: *e)pouli/s2. CCLXV. Epulis, est Tuberculum s. Excrescentia carnis, a phlegmone in Gingivis iuxta intimos Dentes molares progenita, ita ut Aeger interdum Os aperire eapropter nequeat. Causa est sucus Gingivarum nutritius per solutam in Phlegmone continuitatem luxurians, atque in superficie inspissatus et concretus.

Note: Dentium Nigredo. CCLXVI. Dentium nigredo, est naturalis albi coloris Dentium in flavum aut nigrum mutatio, facta a salino acido et viscoso humore.

Note: Vacillatio. CCLXVII. Dentium vacillatio s. mobilitas, est vitium Dentium, quando in suis alveolis non amplius firmiter haerent, sed mobiles redditi vacillant, ita ut interdum sine labore aut dolore eximi vel extrahi possint.

Note: Caries. CCLXVIII. Dentium Caries, est substantiae dentium osseae paulatina erosio, corruptio, adeoque continuitatis solutio, facta a sale quodam acido corrosivo, sive extus a Cibis applicato, sive intus ex sanguine in radices dentium deposito.

Note: Sordes et Tophi. CCLXIX. Dentium Sordes ac Tophi, Lithodonton, Lapis dentalis, est materia quaedam crassa, viscida ciborum, Dentibus talium Hominum, qui nullam eorum curam in mundificando et detergendo habent, adhaerescens, atque sensim indurescendo in duritiem tophaceam conversa.

Note: Excrescentia. CCLXX. Dentium prominentia vel excrescentia, vitium est, in quo Dens unus aut alter praeternaturaliter elongatur, et excrescit cum Hominis incommodo. Causa est sucus nutritius osseus maiori quantitate exsudans atque indurescens.

Note: Vermiculi. CCLXXI. Dentium Vermiculi, sunt animalcula viventia ex ovulis Insectorum, in foramina


page 196, image: s208

dentium cariosorum depositis genita, hincque radices eorum nerveas cum notabili saepius cruciatu mordentia et pungentia.

Note: *batraxos2. CCLXXII. Ranula, Rana, est Tumor phlegmonodes s. Apostema folliculosum, materiam muco vel Meliceridi similem continens, oblongum, aut rotundum ad Linguae frenulum, et venas, propterea raninas dictas, ex affluente materiâ sanguineopituitosâ viscidâ genitum, aliquando et in tophaceam s. lapideam duritiem concrescens, cum aliquali sermonis impedimento.

Note: *a)/fqai. CCXXIII. Aphthae, sunt Ulcuscula vesiculosa, superficiem internam, partesque oris infestantia, prurienria, cumque molesto ardentis doloris sensu coniuncta; atque nunc a sero sanguinis, vel salivâ salinoichorosâ acriori, nunc a lacte Nutricis, simile vitium habente, producta, maiore vel minore numero occurrentia, alba utplurimum, subinde rubicundo, flavescente, vel lucido-nigricante colore tincta, aliquando etiam serpentia vel depascentia.

Note: *pari/sqmia. CCLXXIV. Paristhmia, sunt Tumores vel inflammatorii, vel pituitosi Amygdalarum sive Tonsillarum, quae Glandulae sunt in Isthmo Faucium sitae, oriundi nunc a sanguine crasso in tubulis earum collecto et stagnante; nunc a muco ibidem viscido cumulato geniti, et deglutitionem plus minus gravitermolestantes. Quando infla~matae sunt istae Glandulae, Note: *a)ntia/des2. Antiades nominantur, ac saepe in Apostemata mutantur, Note: Tonsillarum apostemata. s. Abscessus Tonsillarum, quorum materia sensim in pus conversa, intolerabilem foetorem, si rumpantur, exhalat.

Note: Foetor oris. CCLXXV. Foetor Oris, est vitium, quo homines affecti halitum graveolentem, atque Adstantes intolerabili subinde molestiâ offendentem, continue efflant sive exspirant. Causa multiplex est, nunc


page 197, image: s209

Dentium Caries, nunc sordidum Ulcus Pulmonis, nunc Gingivarum scorbutica corruptio, nunc Aphtharum eruptio, nunc vapoes e Stomacho per Gulam ascendentes rancidi, tetri, putridi.

Note: *stafulh/. CCLXXVI. Gargareonis, vel Gurgulionis, Uvae, Uvulae, Columellae affectiones, sunt modo Inflammatio, a sanguine crasso stagnante; modo Relaxatio, a pituita copiosa ibidem collecta et supernâ quandoque parte eam tenuem relinquente, infernâ autem crassiorem, interdum simul lividam efficiente, producta; modo Erosio, Exesio, a corrodente salino humore proveniens.

Note: Angina. CCLXXVII. Angina, *suna/gxh vel *kuna/gxh, est Inflammatio nunc Tunicae Faucium, nunc Musculorum laryngaeorum et pharyngaeorum, a sanguine spisso, acri, tubulos obstruente, atque Respirationem, non minus quam Delutitionem plus minus graviter offendente, originem ducens.

Note: *a)gkulo/glws1s1wn. CCLXXVIII. Ancyloglossum, est Vitium Linguae, nunc congenitum Ligamentis inferioribus, quae Linguam vinciunt, duriusculis, et brevioribus a naturâ productis; nunc adquisitum et accidentarium, ex Ulcere sub Linguâ, quando duriorem post se cicatricem relinquit.

Note: *pleuri/tis2. CCLXXIX. Inter affectus Thoracis praeter supra allegatos occurrunt adhuc Pleuritis, quae est dolor lateris pungitivus, cum Siti, Anorexiâ, Febri acutâ, Dyspnoeâ et Tussi, ab Inflammatione membranae Note: Vera. Pleurae oriundus. Haec vera est, distincta a Pleuritide nothâ sive spuriâ, quae dolor quoque est pungitivus Note: Notha. Lateris, sed absque Febri, Tussi et Siti, oriundus a Lymphae stagnatione, vel extravasatione in Musculorum pectoralium qualiumcumque interstitiis, sine Inflammatione.

Note: *peripnsumwni/a. CCLXXX. Peripneumonia, est Dolor lateris vel


page 198, image: s210

pectoris pungitivus, cum Tussi, Anorexiâ, Dyspnoeâ, Siti etc. ortum ducens ab Inflammatione Pulmonis.

Note: *pleuroperipnsumonia. CCLXXXI. Pleuro-Peripneumonia, est Inflammatio Pulmonis et Pleurae simul, cum Febri continuâ acutâ, difficili Anhelitu, Anxietate, Siti etc. affligens.

Note: *a)imopto/h. CCLXXXII. Haemoptoe, Haemoptysis, est sanguinis floridi, sinceri, spumosi, e pulmonibus ecreatio per Tussim; orta a vasorum pneumonico-sanguivehorum qualicumque apertione.

Note: *e)mpu/nhma. CCLXXXIII. Empyema, est Puris plus minus copiosi e rupto Pulmonis vel Pleurae Abscessu in cavitatem Thoracis effusio, cum Febri lentâ, et emaciatione coniuncta.

Note: *fqis1is2. CCLXXXIV. Phthisis, Tabes pulmonalis, est consumptio paulatina totius corporis, originem ducens ab Exulceratione, vel Scirrhositate Pulmonis.

Note: *sparga/nws1is2. CCLXXXV. Sparganosis, est malum Puerperarum vel Nutricum, in quo propter lactis redundantiam Mammae tumefactae ita distenduntur, ut copiam istam vix ferre queant.

Note: *qro/mbws1is2. CCLXXXVI. Thrombosis est Lactis plus minus copiosi in Mammis coagulatio ab occulto quodam sale acido producta.

Note: *kau=ma. CCLXXXVII. Ardor Ventriculi s. Soda est sensus valde molestus Gulae, Faucium et Ventriculi, cum aestu, vel urente calore ex Oesophago ad Fauces ascendente. Causa est vitiosm in stomacho acidum cum assumptis moleste effervescens.

Note: *e)/lminqes2. Lumbrici. CCLXXXVIII. Vermes Intestinorum s. Lumbrici sunt Animalcula viva suis ex ovulis in canali Intestinorum genita. Eorum alii sunt teretes, rotundi Note: Teretes. longi, palmares, qui in Intestinis consistunt gracilibus, Ventriculum subeunt, et per Os


page 199, image: s211

Note: Lati. nonnumquam excernuntur. Alii sunt lati, tainiai, Fasciae, qui et Cucurbitini vocantur, ob figurae cum semine Cucurbitae similitudinem; sed longi sunt, lati, per integrum tractum Intestinorum extensi, eorumque lateribus arcte cohaerent, Adultis magis, quam Pueris familiares; atque per partes quandoque excernuntur, et velut catenatim sibi invicem cohaerescere videntur. Alii denique sunt exigui, teretes, acuum Note: *a)s1kari/dis2. longitudine, Ascarides dicti, qui numerosissime, in recto Intestino gignuntur, et copiose interdum simul excernuntur, Infantibus et Pueris familiares.

Note: *r)aga/dos2. CCLXXXIX. Rhagades, Fissurae, sunt Ulcuscula oblonga, quibus cutis Ani est proscissa, non secus atque Labiorum subinde et Manuum. Causa est humor seroso-salso-acris, et lentus in illas oras ex sanguine depositus.

Note: *kondu/lwma. CCXC. Condyloma, est Excrescentia calloso-carnosa in Cute circa Anum, a succo copioso nutritio exsudante genita.

Note: *su=kon. CCXCI. Marisca, Ficus, est Tuberculum Ani rotundum, ulcerosum, duriusculum, rubicundum, ac dolorificum, a succo acri, salso-pituitoso in glandulâ unâ vel alteriâ circa Alvum subsistente et coagulato producta.

Note: Haemorrhoides caecae. CCXCII. Haemorrhoides caecae, sunt Tumores Venarum in Ano vel circa Anum, rubentes aut lividi, sanguine crasso repleti, plus minus ardentes, aut dolore gravativo molesti, non fluentes, subinde Inflam mationem et Abscessum post se trahentes, atque in Ulcus terminantes.

Note: Fluentes. CCXCIII. Haemorrhoides fluentes, vel Fluxus haemorrhoidalis, est copiosum ac praeternaturale sanguinis e Venis haemorrhoidalibus sive internis, sive externis, profluvium ab acrimoniâ salsâ - scorbuticâ, sanguinem inquinante dependens.


page 200, image: s212

Note: Fistula Ani. CCXCIV. Fistula Ani, est Ulcus sinuosum ex Abscessu Ani natum, et cuniculos in Musculos glutaeos agens.

Note: *h)patiths2. CCXCV. Hepatitis, est Inflammatio Hepatis a Sanguinis in vasculis hepaticis obstructis stagnantis collectione oriunda, dolore et ardore molesta.

Note: Scirrhus Hepatis. CCXCVI. Scirrhus Hepatis, est Tumor Hepatis durus, atque indolens, cum paulatinâ totius corporis, lentave consumptione iuncta, atque a Glandularum infarctu iper humorem pituitosum producta.

Note: *u)/drwy. CCXCVII. Hydrops, Aqua intercutis, est seri crassi vel in toto corpore, vel in unâ tantum aut alterâ eius parte stagnantis, nonnumquam extravasati collectio, et Tumorem excitans. Hinc vel universalis est totius corporis, vel particularis, unius tantum vel alterius eius partis. Universalis dividitur Note: *a)s1ki/ths2. 1. In Ascitem, s. Hydropem utricularem, qui est Tumor Abdominis simul et Crurum atque Pedum, aliquando et Scroti, cum variis gravibus symptomatibus, ab extravasatione et collectione humoris serosi in cavitate Abdominis, vasisque lymphaticis Note: *a)nas1a/rka. ubique productus. 2. In Anasarcam, quae est Tumor oedematosus per universum corpus a capite ad calcem, a Lymphâ crassâ ubivis in Vasculis stagnante oriundus, adeo ut instar spongiarum aut papyri universa caro vel cutis permadida, mollis et laxa sit. Haec propriissime Aqua intercus, i. e. inter cutem dici meretur, quoniam revera magis in Cute totius corporis, quam in partibus interioribus haeret. Vocant quoque Leucophlegmatiam, Catasarcam, Hyposarcidium, et Episarcidium. 3. In Note: *tumpani/ths2. Tympanitem, Hydropem siccum, qui est Tumor Abdominis tympani instar valde tensus ac durus, renitens, interdum maxime dolens, pulsatione sonitum edens, a partium atque viscerum


page 201, image: s213

membranacearum inflatione ortus propter spiritus animales Note: Hydrops particularis. elasticos in fibras nimiâ quantitate adactos. Hydropes particulares dantur etiam variae, quemadmodum Note: Pectoris. sunt Hydrops pectoris, ubi Aquae in cavitate thoracis sunt cumulatae a rupturâ vasorum lymphaticorum: Note: Uteri. Hydrops Uteri, quando eaedem Uteri capacitatem implent: Hydrops Ovarii muliebris, Tumor Note: Ovarii. Ovarii oedematosus, quando extravasatum serum illud sensim implet et expandit.

Note: *nefralgi/a. *nefri/ths2. CCXCVIII. Nephralgia, est dolor Renum a quacunque demum causâ originem trahens. Nephritis autem est dolor Renum ab Infla~matione productus. Note: *liqi/as1is2. Lithiasis, est dolor Renum a Calculis vel arenulis et sabulo fibras lancinante, pungente originem trahens.

Note: *splhni/ths2. CCXCIX. Splenitis est Tumor atqus dolor Lienis ab Inflammatione oriundus.

Note: Scirrhus lienis CCC. Scirrhus Lienis est Tumor eius indolens, da pituitâ viscidâ, crassâ, minus acri tubulos Lienis infarciente ac indurato originem ducens.

Note: *fi/mws1is2. CCCI. Phimosis, est vitium genitalium in Viris, quando Glans in horum Cole cutis s. praeputii involucro tecta est, ut nudari nequeat, propter intumescentiam plus minus inflammatoriam Praeputii.

Note: *parafi/mws1is2. CCCII. Paraphimosis, est vitium Colis sive Penis, quando praeputium eius ob fibrarum contractionem aut siccationem ita retrahitur, ut Glandem porro obtegere haud possit.

Note: *priapis1mo/s2. CCCIII. Tentigo, Priapismus, est membri virilis erectio praeternaturalis, sive extensio in longitudinem et rotunditatem, stabilis, cum dolore tensivo subinde coniuncta, citra rei venereae appetentiam aut stimulum; a flatuoso spiritu membri substantiam cavernosam fortius implente producta. Nonnulli Note: *saturi/as1is2. Satyriasin vel Satyriasmum quoque vocant, quamquam hoc nomine illa forsan Tentigo melius venit,


page 202, image: s214

quae est sine dolore tensivo, sed potius cum insatiabili coeundi desiderio, ab acrimoniâ copiosi spumosi Seminis oriunda.

Note: *kh/lh. CCCIV. Hernia, Ramex, Ruptura, Crepatura, est Tumor praeternaturalis Umbilici, Inguinum, aut Scroti, oriundus ex rupturâ vel relaxatione Peritonaei, et substantiam quandam corpoeam, v. gr. Intestina, Omentum, Flatus, Carnem, Aquam vel Serum, aliamve in se materiam continens. Hinc species habemus Herniae diversas, quemadmodum Note: Bubonocele. Bubonocele, Ramex inguinalis, quando duplicatura Peritonaei leviter tantum laxatur, atque portionem vel Omenti, vel Intestini cuiusdam in sese recipit, Note: Enterocele. et fovet. Enterocele, Ramex intestinalis, quando Peritonaeo magis relaxato vel rupto pars Intestini in Note: Omphalocele Scrotum delabitur. Omphalocele, Hernia umbilicalis, quando Peritonaeum pone Umbilicum relaxatum aut ruptum, in se admittit vel Omenti, vel Intestinorum Note: *u)drokh/lh. portionem. Hydrocele, Hernia vel Ramex aquosus, quando serosus sive aquosus humor intra membranas Scroti plus minus copiose est collectus, atque illud hinc tumidum reddit. Sarcocele, Note: *sarkokh/lh. Hernia carnosa, Ramex carnosus, quando intra tunicas vel Scroti vel Testium sucus nutritius plus iusto allatus in substantiam duram, carneam, ac resistentem Note: *pneumatokh/lh. convertitur. Pneumatocele, Ramex ventosus, Hernia ventosa, est umor Scroti tensivus, ad tactum renitens, atque a flatibus inter membranas Note: *e)piplokh/lh. collectis productus. Epiplocele, Hernia omentalis, Tumor Inguinis aut Scroti, ab Omento in laxatam Peritonaei Note: Entero-Epiplocele. duplicaturam elapso proveniens. Entero-Epiplocele, quando cum Intestinis simul Epiploon delabitur. Cirsocele, Ramex varicosus, Tumor funiculi Note: *kirs1okh/lh. vasorum spermaticorum, ortum ducens a varicosâ spermaticarum Venarum expansione, plus


page 203, image: s215

minus dolorosâ, atque interdum inflammatoria. Note: *o)sxeokh/lh. Oscheocele, Hernia Scroti, Tumor a delapso Intestino vel Omento productus.

Note: *mu/lh. CCCV. Mola Uteri, est Excrescentia quaedam sive Massa carnoso-fibrosa, informis et inutilis; in Utero ex vitiosâ conceptione et fecundatione genita. Causa est vel Ovulum mulieris vitiosum, vel activitas Seminis masculini deficiens.

Note: Uteri Cancer. CCCVI. Cancer Uteri est Tumor substantiae uterinae valde ardens ac dolens, ab acri, corrosivo sero, fibras Matricis vasculorum et membranarum primo quidem lancinante, crispante, constringente, deinceps vero etiam pungente, erodente, exulcerante, productus, unde humor tandem ichorosus, lividus, acerrimus, instas Aquae stygiae profluit.

Note: Scirrhus. CCCVII. Uteri Scirrhus, est Tumor durus, indolens, ab humore pituitoso dulci, substantiam Uteri infarciente, distendente, ac in Tumorem attollente genitus.

Note: Inflatio. CCCVIII. Uteri inflatio, est Tumor eius a flatibus collectis, et plus minus valide distendentibus productus; subinde Puerperis recentibus contingens.

CCCIX. Arthritis generaliter est quilibet Articulorum Note: Arthritis. dolor, a Lymphâ crassâ et glutinosâ, ipsas Articulorum glandulas infarciente, hincque tendines circumiacentes plus minus dolorifice expandente originem trahens. Dividi hinc solet in fixam, Note: Fixa. quae diu in aliquo Articulo, per unam alteramve hebdomadam durat; atque in Pedibus quidem Podagra, in Manibus vero Chiragra, in Genubus tandem Gonagra appellari meruit: cui Arthritidi fixae si quis semel fuit obnoxius redditus, deinceps per totam vitam cum eâ incertis periodis conflictandum Note: Vaga. habet: et vagam, quae ab uno articulo ad alium


page 204, image: s216

cito vagatur, et saepius non ultra 30. horas in uno durat, atque a sanguine seroso viscido in Glandulis Articulorum stagnante oritur.

Note: Dolor ischiadicus. CCCX. Dolor Ischiadicus, Sciatica, Coxae, vel Coxendicis dolor, est species Arthritidis non nisi in Articulo ossis Coxendicis vel Ischii graviter atque diu Hominem affligens. Causa est Lympha salinoacris viscida in articulum deposita.

Note: Lumbago. CCCXI. Lumbago, est Articulorum lumbarium plus minus acerbus, et continuus fere dolor, a Lymphâ salino-acri viscidâ et mucosâ, tendines expandente oriundus.

Note: Rheumatismus. CCCXII. Rheumatismus, Affectus rheumaticus, est Dolor partium musculosarum, Membranarum, Glandularum, subinde et Periostiorum, cum vel sine Febri continuâ leni, atque impotentiâ partem, absque doloris augmento, movendi affligens, a Lymphae crassioris et spirituoso-flatulentae, inter membranas depositâ, originem trahens.

Note: Luxatio. CCCXIII. Luxatio, est Morbus compositionis s. in situ, quo Articuli Ossium ex suâ sede naturali emoventur vel excidunt, cum motûs aut flexionis impotentiâ. Causa plerumque est externa violenta, rarius interna sive humor serosus, viscidus, Ossium iuncturas dissolvens.

Note: Fractura. CCCXIV. Fractura, est Morbus unitatis Ossium, vel Cartilaginum duriorum solutae, a violentâ qualicumque causâ externâ originem ducens. Species admittit varias.

Note: Caries. CCCXV. Caries, Cancer Ossium, est morbus solutae continuitatis in substantiâ ossium, ab acri corrosivo humore ortus.

Note: Exostosis. CCCXVI. Exostosis, Exossatio, est substantiae Ossium excrescentia, vel extuberatio, ab effluente copiosiore succo nutritio nata.


page 205, image: s217

Note: Infla~matio. CCCXVII. Inflammatio, Phlegmone, est Tumor rubens, cum ardente et pulsante dolore iunctus in parte molli, a stagnatione sanguinis viscidi et acris in obstructis vasculis sanguivehis ortum trahens.

Note: Erysipelas. CCCXVIII. Erysipelas, est Tumor minor quam in Phlegmone partis alicuius, cum splendente rubore et urente admodum dolore, plerumque simul Febri ephemerâ iunctus, interdum et pustulis serosis albicantibus Hominem affligens, a Lymphâ crassâ salso-acri, et sanguine in vasculis capillaribus stagnante proveniens.

Note: Herpes. CCCXIX. Herpes, est Tumor erysipilaceus, pustuloso-ulcerosus, ab humore lymphatico, ichoroso, vel lixivioso acri sanguinis, in habitum corporis sive cutim deposito, subsistente, corrodente, vel exulcerante, pustulas elevante, nonnumquam ulterius depascente oriundus. Unde duplex notatur hic Affectus, Miliaris et Esthiomenos, quorum ille Cenchrias aliâs dictus, benignioris est indolis, ab humore minus acri, et exiguas pustulas Milio similes per summam Cutim excitante oritur: hic vero Esthiomenos s. Herpes exedens, depascens, in vicina serpens, pro sui causâ agnoscit serum acre, salso-corrosivum, quasi arsenicale, solidam cutis, imo subiacentium musculorum substantiam mollem, tandemque nisi curetur, etiam dura ossa erodens, corrumpens; quomodo etiam Lupus exedens, Ulcus depascens, Zona serpens vel Zoster vocatur.

Note: Anthrax. CCCXX. Carbunculus, Anthrax, est Tumor inflammatorius, ab humoresanguineo acri, partem, in quâ colligitur, depascente, siderante, adurente, vel mortificante, adeoque nigram reddente, oriundus. Vocant quoque Ignem Persicum.

CCCXXI. Oedema, est Tumor mollis, laxus, indolens, pallidus, ab humore seroso-pituitoso in partem aliquam fluente, ibidemque stagnante originem ducens.


page 206, image: s218

Note: Scirrhus. CCCXXII. Scirrhus, est Tumor durus, indolens, cuti concolor, in partibus maxime glandulosis ab humore lento, pituitoso-viscido, accumulato, et indurato proveniens.

Note: Cancer. CCCXXIII. Cancer, Carcinoma, est Tumor durus, inaequalis, livescens, venis tumentibus caeruleis, expansis, interstinctus, aspectu horridus, et perpetuo fere, plus minus acerbo dolore affligens. Manifestus, si in parte quadam externâ videndus occurrat, hicque clausus adhuc, quando nondum exulceratus est, neque saniem fundit; vel apertus, exulceratus, serpens, labiis mollibus, crassis circumcirca, livido rubicundis, facile cruentantibus, donatus, et ichorem tenuem, acrem, corrosivum, quandoque sanguinolentum fundens.

Note: Elephantiasis. CCCXXIV. Elephantiasis, est Scabies vel totius Corporis, vel certi solum alicuius membri, sicca, venenata, cancrosa, furfuracea aut squamosa, cum cute, Elephantinae instar, crassâ asperâ, eiusque intumescentiâ hinc inde cancrosâ, pruriente, aliisque pluribus symptomatibus gravioribus stipata: ortum debens massae sanguinis penitus corruptae, salino acri, sulpureae, corrosivae, sucum omnem nutritium malignum reddenti. Haec Affectio est proprie sic dicta, ab aliis Lepra Arabum audiens.

Note: Lepra. CCCXXV. Lepra Graecorum, est Scabies foeda, sive totius corporis in universum, sive certae tantum unius aut nonnullarum partium, sicca, furfuracea, squamosa, vehementissime pruriginosa, cum asperitate et dolore, interdum simul squamis delabentibus; aliisque symptomatibus iuncta; et a sanguine seroso, acido, viscido, acri, corrosivo, aut fixo coagulativo, sulpureo proveniens. Maior gradus est Elephantiasis.

Note: Psora. CCCXXVI. Psora, est Scabies foeda, sicca, cum


page 207, image: s219

pruritu et asperitate summae cutis, oriunda a sero sanguinis lixivioso, sulpureo acri, corrosivo, fixis particulis scatente, et cutim aeque ac carnem exulcerante.

Note: Lichen. CCCXXVII. Impetigo, Lichen, Volatica, Mentagra, est Scabies sicca, pruriginosa, cum subsequentibus squamis, et furfuribus, asperitatem cutis inducentibus; orta a sero salso-sulpureo, acri, vitioso, ad extremam cutim e sanguinis impurâ massâ, protruso.

Note: Vitiligo. CCCXXVIII. Vitiligo, est foedus Cutis color, ab humore quodam corrupto e sanguine detruso, proveniens; estque vel alba leukh\, quando maculae Cutis sunt albae, interdum asperae et leviter prurientes; vel nigra, me/lana, quando maculae ad nigredinem accedunt. Aliâs Vitiligo in genere etiam Alphus, *alfo\s2, nuncupatur.

Note: Gangraena. CCCXXIX. Gangraena, Ignis S. Marcelli, vel S. Antonii, est summus inflammationis gradus, maximo cum ardore, velut igne urente coniunctus, adeoque incipiens mortificatio, a sanguinis et spirituum aestuantium circulatione maximopere impeditâ oriundus. Heisser Brand.

Note: Sphacelus. CCCXXX. Sphacelus, Sphacelismus, Mortificatio, Sideratio, est perfecta et integra partis alicuius tam mollis quâm durae mortificatio, quando perfecte moriuntur, sensu, motu, nutritione, vitaque omni sine spe revivicationis privantur, hinc nigrae et horrendum fetentes redduntur. Germani vocant den Kalten Brand.

Note: Furunculus. CCCXXXI. Furunculus, Dothien, est Tumor exiguus inflammatorius, rubicundus, ardens, pulsans, in Abscessum et Ulcus abiens; a sanguine foeculento, crasso, in Glandulâ unâ vel alterâ subcutaneâ obhaerente, et tubulos capillares obstruente oriundus. Ein Ayssen, Blut-Ayssen.

Note: Phyma. CCCXXXII. Phyma, est Tuberculum


page 208, image: s220

Glandula subcutaneae inflammatorium subito erumpens, ac cito ad suppurationem tendens.

Note: Panus. CCCXXXIII. Panus, Phygetlon, est Tuberculum inflammatorium, vel potius erysipelaceum Glandurum subcutanearum, non suppurans, cum dolore insigni urente et mordente, proveniens ab humoris seroso-salso-sanguinei acrioris stagnatione.

Note: Ganglion. CCCXXXIV. Ganglion, est Tuberculum duriusculum, indolens, nodosum, renitens alicuius tendinis, praeternaturaliter a compressione quadam membri violentâ contracti, sub cute dilitescens, sed mobilis, et pressione ad latera recedens.

Note: Bubo. CCCXXXV. Bubo, est Tumor inflammatorius, erysipelaceus, aut scirrhosus Glandulae alicuius maioris, v.g. Inguinalis vel Axillaris, pro diversâ humoris stagnantis conditione nunc benignus, nunc malignus, venereus aut pestilentialis, in Abscessum et Ulcus, nisi moriatur antea Aeger, saepius desinens.

Note: Struma. CCCXXXVI. Struma, est Tumor scirrhosus indolens, Glandularum in Collo praecipue, hinc et sub Alis aut Inguinibus, a pituitae vel seri quoque copiosioris nutricii collectione, stagnatione, congelatione, et induratione oriundus.

Note: Scrophulae. CCCXXXVII. Scrophulae, sunt Tubercula plura, maiora minorave, circa Collum in alterutro vel utroque latere a Glandulis per lymphae accumulationem atque stagnationem obstructis enata, utplurimum indolentia.

Note: Bronchocele CCCXXXVIII. Bronchocele, Bocium, Hernia gutturalis, est Tumor flatuosus iuxta Bronchia, ab inflatione et distensione violentâ membranarum, inter cutim et asperam Arteriam haerentium, oriundus.

Note: Apostema. CCCXXXIX. Abscessus, Apostema, est Tumor minus durus, ab humoris sanguinei extravasati, staguantis, ac sensim in pus abeuntis coacervatione


page 209, image: s221

originem tranens, cum dolore pulsante, ardore, subinde et rubore splendente coniunctus.

Note: a)qh/rwma. CCCXL. Atheroma, est Tumor cysticus, indolens, cuti concolor, mollis, subter cutim a materiâ quadam pituitosâ, velut caseosâm albicante, pulticulae formam habente, intra folliculum collectâ ortus.

Note: *melikeri/s2. CCCXLI. Meliceris, est Tumor vel Abscellsus mollis, indolens, cuti concolor, proprio folliculo inclusus, ac humorem serosum, mellis substantiae similem, in sese continens.

Note: *steatwma. CCCXLII. Steatoma, est Tumor sive Abscessus cysticus, materiam sebo vel adipi similem in se continens, indolens etiam, ac nonnihil solidus, renitens magis quam Meliceris, cuti concolor.

Note: *e)mfu/s1hma. CCCXLIII. Emphysema, est Tumor flatuosus, s. Inflatio, a spiritus flatuosi collectione in interstitiis membranaceis alicuius partis ortum ducens.

Note: *e)pinukti/s2. CCCXLIV. Epinyctides, Pustulae nocturnae, sunt Tubercula vesiculosa, nunc subalbida, nunc livida, aut nigricantia, cum insigni ardore ac dolore, gregatim, noctu inprimis, in cute efflorescentia, fabam amplitudine non excedentia, e quibus postea ruptis vel sanies cruenta, vel serum acrelimpidius, quandoque etiam fere nullus ichor effluit.

Note: *u)/drwa. CCCXLV. Sudamina, Hydroa, Papulae, sunt Pustulae rubicundae, tantillum ardentes, post sudorem nonnihil acrem et suppressum in summâ cute plus minus numerose efflorescentes, seroque acri repletae.

Note: *fluktaina. *fluktides2. CCCXLVI. Phlyctaenae, Phlyctides, sunt Pustulae exiguae, sero flavo vel albo repletae, vesiculis ab aquâ fervente excitatis similes, in summâ cute emergentes, atque a lymphâ tenui salino-acri leniter erodente, intraque perulos cutaneos stagnante, originem ducentes.

Note: *yu/drakous2. CCCXLVII. Psydracia, sunt Pustulae, seu


page 210, image: s222

vesiculae albicantes, aliusve coloris, tantillum ardentes vel prurientes, in cute Capitis efflorescentes, bullis ab ignis ustione excitatis persimiles, a Lymphâ viscidoacri extrausata provenientes: a Phlyctaenis proin non nisi loco natali distinctae, magis in aliis partibus, quam in capite emergentibus.

Note: *ter/minqoi. CCCXLVIII. Terminthi, sunt Pustulae sanguinolentae, in Tibiis maxime efflorescentes, quae a foeculento humore oriundae, primum sub aliquali nigredine virescunt, deinceps fuscae evadunt, ac si aperiantur, sanguinem nigrum crassum, instar succi Mororum, exhibent.

Note: Verrucae. CCCXLIX. Verrucae, sunt Tubercula carnosa, dura, indolentia, promiscue in cute diversarum partium, ex succo nutritio luxuriante progenita. Species Note: *a)kroxordw/n. *murmhki/a. earum duae exsistunt, videlicet Acrochordones, pensiles ac elevatae, radice tenui; et Myrmecia, sessiles, minores, depressiores, radice latâ.

Note: *m)/los2. CCCL. Clavus, Oculus gallinaceus, est Tuberculum planum, durum, cutim in digitis Pedum infestans, ad periostium usque penetrans, ac si prematur, acerbum dolorem inferens.

Note: *tu/los2. CCCLI. Callus, Cicatrix, est Eminentia quaedam, sive crassities cutis, aut ossis, dura, cuti concolor, quandoque et magis alba, a coalescentiâ labiorum Vulneris, aut extremitatum fracti ossis, nata.

Note: *pteru/gion. CCCLII. Pterygium, est Incrementum carnis praeternaturale, in Unguibus manuum aut pedum enascens, ac partem Unguis operiens. Causa est sucus nutritius luxurians.

Note: *paronuxi/a. CCCLIII. Panaritium, Paronychia, Reduvia, Vermis digitorum, est Tuberculum inflammatorium, maxime dolens, subter vel circa digitorum manuum Ungues enascens, utplurimum in Abscessum abiens. Causa est sanguis et lympha viscosa, salino-acris, in


page 211, image: s223

tubulis capillaribus partis affectae stagnans.

Note: *ki/rs1us2. CCCLIV. Varix, est Tumor venarum nodosus, caeruleus, plerumque indolens, a sanguine crasso, foeculento, stagnante productus.

Note: *a)neu/rs1ma. CCCLV. Aneurisma, est Tumor alicuius partis mollior, continue pulsans, digitis facile cedens, sed statim iterum sese expandens; a rupturâ tunicarum alicuius Arteriae ortus.

Note: *xei/mstla. CCCLVI. Perniones, sunt Tumores dolentes manuum ac pedum, inflammatorii utplurimum, cum sissuris, sive exulceratione, ac dolore scindente coniuncti, atque ab aere rigido et acri hiberni temporis provenientes.

Note: *trau=ma. CCCLVII. Vulnus, est Morbus solutae unitatis in parte solidâ molli, ab instrumento quodam pungente, scindente, lacerante etc. productus.

Note: *e)/lkas2. CCCLVIII. Ulcus, est soluta etiam in parte quadam molli unitas, ab humote acri erodente facta. Ulcera habemus varia, nimirum depascentia, exedentia, s. phagedaenica, maligna s. kakoh/qea, ferina, s. asperius saevientia, sinuosa, et cuniculos agentia.

Note: *su/rigc. CCCLIX. Fistula, est Ulcus profundum, arcto, oblongo, et calloso sinu dotatum.

Note: *para/triama. CCCLX. Intertrigo, est cuticulae in Natibus, aliisve partibus excoriatio, sive dilaceratio, vel ab humore acri rodente, vel ab attritione, aut aestuante sudore producta.

Note: *pures1os2. CCCLXI. Febrisest praeternaturalis quaedam Sanguinis fermentatio, cum lassitudine, siti, appetitu abolito, aestu corporis, Pulsu celeri et frequenti, Urinâ plus iusto tinctâm, etc. Hominem affligens.

Note: Febris continua. CCCLXII. Febris continua est, quae sine intermissione a principio ad finem usque durat.

Note: Intermittens. CCCLXIII. Febris intermittens est, quae certis vel


page 212, image: s224

incertis periodis intermittit, ac denuo redit, usque dum plane cesset.

Note: Benigna. CCCLXIV. Febris benigna, est Febris continua, cum benignis sive minime periculosis symptomatibus Maligna. affligens; maligna vero, quae malignis et periculosis symptomatibus est stipata.

Note: Ephemera. CCCLXV. Febris ephemera est continua benigna per unum tantum vel alterum diem durans.

Note: Lactea. CCCLXVI. Febris lactea est continua benigna, eaphemera, aliquot post partum diebus, cum Lac in mammas subito ruit, per unum vel alterum diem Puerperas affligens.

Note: Synochus simplex. CCCLXVII. Febris Synochus simplex, est continua benigna, sive continens, per sex, septem, vel octo dies, cum symptomatibus minus gravibus affligens.

Note: Lenta. CCCLXVIII. Febris lenta, est Febris continua benigna, cum dysorexiâ, lassitudine, ac symptomatibus aliis mitioribus paulatim Hominem consumens; a praeternaturali massae humoralis, serique sanguinei lentore, et acrimoniâ originem trahens.

Note: Hectica. CCCLXIX. Febris hectica, est Febris continua lenta, ab internae alicuius partis exulceratione, infarctu, Scirrho, Fistulâ, Paedarthrocace, similive etiam externarum partium morbo oriundus.

Note: Symptomatica. CCCLXX. Febris symptomatica, est Febris continua, quae Morbum alium, tamquam causam suam sequitur, eiusque proin SYmptoma vocari potest. Hinc

Note: Inflammutoria. CCCLXXI. Febris inflammatoria s. phlegmonodes, est Febris continua benigna, symptomatica, plus minus intensa, Inflammationi partis alicuius externae superaccedens.

Note: Thphodes. CCCXXII. Febris typhodes, est Febris continua maligna, cum stupore aut mente attonitâ, originem ducens ab Erysipelate cuiusdam partis internae, vel


page 213, image: s225

etiam obstructione Glandularum Cerebri proveniens.

Note: Lipyria. CCCLXXIII. Febris Lipyria, est Febris continua maligna ab Inflammatione erysipelaceâ, vel etiam Gangraenâ alicuius partis internae ortum trahens, ac ita affligens, ut interanea continue velut exurantur, externa autem frigeant.

Note: Epiala. CCCLXXIV. Febris epiala, est Febris intermittens quottidiana, in quâ uno eodemque tempore in eadem parte calor et frigus simul excitantur, et aliquamdiu percipiuntur; originem ducens ab obstructione Glandularum subcutanearum per pituitam viscidam, acido-austeram, in sudorem difficulter solubilem.

Note: Syncopalis. CCCLXXV. Febris syncopalis, est Febris continua maligna, cum gravi animi deliquio periculose affligens, et ab interceptis ad musculum Cordis spiritibus animalibus proveniens.

Note: Assodes. CCCLXXVI. Febris assodes, est Febris continua maligna, cum ardore cutis pruriente, iectigationibus membrorum, anxietate, cardialgiâ, fastidio rerum omnium, ac tensione hypochondriorum iuncta. Causa est congeries particularum valde mordacium, salinarum, pungentium, suis in extremitate vasculorum spiculis vicinas quasque fibrillas membranaceas assidue lancinantium.

Note: Elodes, s. sudatoria. CCCLXXVII. Febris elodes, s. sudatoria, est Febris continua, nunc maligna cum colliquativo sudore Note: Sudor Anglicus. coniuncta, sive proprie loquendo, Sudor Anglicus: nunc benigna hectica, in quâ Homo fere perpetim, inprimis noctu dormiens, in sudorem diffluit, ac emarcescit.

Note: Petechial. CCCLXXVIII. Febris petechialis, est Febris continua maligna, contagiosa, cum petechiis sive maculis parvis, nunc rubris, nunc flavescentibus,


page 214, image: s226

caeruleis, lividis, aut nigris, per universam cutis peripheriam dispersis coniuncta; ac a particulis salinocorrosivis, viscidis, in extremitate tubulorum cutaneorum obhaerentibus oriunda.

Note: Pestilent. CCCLXXIX. Febris pestilens, est Febris continua maligna, cum gravissimis symptomatibus, inprimis etiam Bubonibus, vel Maculis nigricantibus, Delirio, Agrypniâ etc. Hominem affligens.

Note: Pestis. CCCLXXX. Pestis, est Febris contagiosa, maligna, acutissima, intra breve temporis, unius tantum alteriusve diei, spatium, Hominem cum vel sine Anthrace, aut Bubone livido-nigrove uno vel pluribus, hinc inde emergentibus, maxime ardentibus, e vivis utplurimum abripiens: atque a volatili sale acerrimo, sanguinis massam subito invadente, permeante ac dissolvente ortum ducens.

Note: Maligna hungarica, rastrensis. CCCLXXXI. Febris maligna, Hungarica, epidemica, Lues castrensis etc. est Febris continua, maxime acuta, cum symptomatibus periculosis, malignis, vehementibus, cursum suum brevî absolvens; a particulis alcalinis, vel etiam acido-volatilibus corrosivis, vel a verminosâ sanguinis corruptione originem trahens.

Note: Hensityitaeus CCCLXXXII. Febris semitertiana, Hemitritaeus, est Febris continua maligna, alternis quibuscumque diebus novâ cum exacerbatione plus minus gravites Hominem periculose excrucians.

Note: Ardens. CCCLXXXIII. Febris ardens, Causus, est Febris continua benigna fortior, cum vehementi capitis dolore, ardore insigni totius corporis, vigiliis, atque siti inextinguibili, torquens, orta a seri sanguinei praeternaturali crassitie, et aciditate austerâ, acri, Circulationem humorum in vasis capillaribus, praecipue capitis, impediente.

Note: Verminosa. CCCLXXXIV. Febris verminosa, est Febris


page 215, image: s227

continua lenta, a Vermibus Intestinorum pluribus, indeque corruptâ Sanguinis diathesi oriunda, et Hominem emacians.

Note: Catarrhalis CCCLXXXV. Febris catarrhalis, est Febris continua benigna, a pituitâ vel sero salso, plerumque Glandulas palati, aut thoracis varias, ipsasque Plumonum vesiculas, opplente aut infarciente, oriunda.

Note: Arthritica. CCCLXXXVI. Febris arthritica, est Febris continua benigna, cum vehementibus Articulorum doloribus Hominem excrucians.

Note: Miliaris. CCCLXXXVII. Febris miliaris, est Febris continua, subinde maligna, cum pustulis albicantibus, confertim per cutim efflorescentibus, semini Milii similibus, affligens.

Note: Urticalis. CCCLXXXVIII. Febris exanthematica urticalis, est Febris continua benigna, cum exanthematibus, sive tuberculis albis, maxime urentibus, pustulis ab urticatione factis similibus, numerose per universam cutim efflorescentibus, Homines molestans.

Note: Purpurea. CCCLXXXIX. Febris purpurea, est Febris continua, benigna vel maligna, cum volatico rubore et ardore cutim variis in locis infestante, affligens, a Lymphâ salino-acri, extremos tubulos sanguivehos crispante oriunda.

Note: Variolae. CCCXC. Variolae, sunt Febris continua, maligna plerumque, cum pustulis in superficie corporis per omnem cutim, confertim aut sparsim erumpentibus, ac suppurantibus Homines torquens.

Note: Morbilli. CCCXCI Morbilli, sunt Febris continua plus minus acuta, cum maculis rubicundis, ficcis, ardentibus, latiusculis, confertim in universâ cuti erumpentibus, eamque exasperantibus affligens, et non nisi unum, alterumve diem durans.

Note: Febris intermittens quottidiana. CCCXCII. Febris quottidiana intermittens est, quae


page 216, image: s228

quottidie certâ fere horâ recurrit, cum levi frigore, aestu, siti, lassitudine, etc. Hominem affligit, ac per plures vel pauciores horas durat, donec rursus intermittat.

Note: Quottidiana continua. CCCXCIII. Febris quottidiana continua, est Febris continua, quottidie novam quandam exacerbationem cum frigore et aestu coniunctam habens.

Note: Tertiana. CCCXCIV. Febris tertiana intermittens, est effervescentia massae humoralis alternis diebus Aegrum novo cum rigore, aestu, siti, aliisque symptomatibus Note: Duplex. febrilibus affligens. Haec aliquando duplex evadit, quando paroxysmi alternorum dierum sibi invicem respondent. Sed et tertiana continua datur, Hemitritaei nomine veniens, prout supra fuit, expositum.

Note: Quartana. CCCXCV. Febris quartana est effervescentia praeternaturalis, quae quarto semper die, cum horrore, calore, et reliquis symptomatibus febrilibus Hominem, mitius quam Tertiana, exercere solet. Ita dantur, sed rarius, Quintanae, Sextanae, Octanae Febres intermittentes periodicae.

CCCXCVI. Febris alba, seu Chlorosis, Pallidus Virginum Note: Febris alba. color, Icterus albus, est Febris continua lenta, ab Intemperie Sanguinis seroso-acido-viscosâ ortum ducens, atque pallidum corporis totius colorem, cum variis symptomatibus post se trahens.


page 217, image: s229