07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 761, image: s771

HONOR NOVISSIMUS Plurimum Reverendo, Spectabili ac Excellentissimo, DN. MICHAELI BEHMIO, SS. Theologiae Doctori P. P. et Facultatis Theologicae Decano, Exhibitus a RECTORE ET SENATU, Academiae Regiomontanae. ANNO M DC CL. DIE VI. SEPTEMB.

MAgnum illum regni Romani Instauratorem, eiusque, cui adhuc Christianorum subiacet orbis, Monarchiae feliciffimum Conditorem, Iulium Caesarem, cum, casu fortuito, in terram prolapsus esset: illam, non sapientiae modo plenissimam; sed et certam felicissimi ominis, a Vatibus quondam praedicti, testem, vocem, Teneo igitur te terra mater, protulisse, Historiae testes sunt. Atque ille quidem ita callidissimo acumine, eximere, quem inflixerat militis animo insperatus casus, timorem conabatur: nobis vero, si accuratius expendamus auream gnomen, et prudentissima, dum vivimus, monita; et solidissima, inter mortis rigorem, solatia, decerpere hinclicet. Scimus alias non a Bruto modo, fortissimo Regum exactore, et praeter hunc, Tiberio, Neroni, dulcissimo matris nomine, Terram dictam; sed et, ipsi Dei Spiritui, sollennem hanc dictionem, quâ communem omnibus, ex aequo, matrem eam atque nutricem assignat, esse. Quod elegantissime illustraturus cognomentum Plinius,


page 762, image: s772

Terrae, inquit, uni rerum naturae partium, eximia propter merita, cognomen indidimus maternae venerationis. Illa nos nascentes excipit, natos alit: Semelque editos sustinet semper, novissime complexa gremio, iam a re liqua natura ab dicatos, tum maxime, ut mater, operiens. Id ergo dum audimus mortales, quorsum alti illi spiritus, quibus supra caelum elatis, fastuose superbimus? Quin memores glebae nostrae natalitiae, ita vitam componimus omnes, ut, humo admoniti, humilitati studeamus, nec, ultra altissimam originis nostrae profunditatem, unquam extollamur. Nil sane e terra productum, ea proceritate evehi, ut caelum tangat, si solos excipias vapores, videmus. Sed et horum levitate, qua subito tenues evanescunt in auras, omnes videmus. Eam proinde superbiae statue indolem, inflatum eiusdem tumorem, uno ventulo disici atque tolliomnino. Quod suos docturi, qui ex Aethiopibus, vero Christi cultui studebant olim, vas aureum, fugacissimâ levissimi cineris vanitate repletum, in publico sistebant, ac, quam proxime, splendidissimae etiam fortunae, nativus cinis adiaceret, demonstrabant. Quod si vero sanctissimus amoris nexus, eadem matre natos, devincire solet, aut certe debet, ecquid magis deceat mortalium genus, quam communis amor? Scilicet connectitur, ut audivimus, iisdem incunabulis, crescit com~uni pabulo, animatur eodem, quem haurimus omnes, spiritu, et bonorum omnium com~unione, si fortunam excipias, naturae quasi comitem, aut dispensatricem, a communi matre beatur, Hic tot modis unitos, per naturam, quam inique disiungat, per affectus, levior etiam interdum provocatio, vel hinc colligimus, quod tam impiae rei impiissimus auctor exstiterit, qui primus fraterno infamis odio, fraternum sanguinem, fudit. Haec ergo tam fanctissima, ac modis omnibus saluberrima monita, dum, tacito quasi ore, communis omnium mater, terra suggerit vivis: quid de eo beneficio, quod postquam, ad aeterni rerum nostrarum arbitri decretum, collabentes, mortuis praestat, dicemus? Neque enim, quod primo omnium curatius ad vertendum videtur, fortuito, dum morimur, cum Caesare cadimus sed, volente Dei consilio, blandâ quadam inclinatione, paulatim deslectimur, dum, dulci quasi somno compositi, molliter iaceamus. Atque hic vere, laetiffima voce,


page 763, image: s773

quotquot pie ac placide obdormientes, curarum atque dolorum felicem fixerunt terminum, erumpere, si admittant corporum organa eorum voces, audias: Teneo igitur te, terra mater. Teneo te terra mater, cuius suavissimo gremio receptus, desideratâ quiete gravissimos labores commutavi! Teneote terra mater, cuius tutiffimâ custodiâ tectus, periculorum omnium expers ago! Teneo te terra mater, cuius calidissimis affectibus refotus, novum corpori concedendum vigore, tranquille exspecto! Haec et alia pie defunctorum vox, quid non solatii et moribundis, et suorum mortes lugentibus, afferat? Felicissimi eventus omne, e lapsu suo, Caesarem coniecisse diximus, quod videlicetita terram omnem, quam expugnaturus adierat, esset occupaturus; quemadmodum certam eam terrae partem, quam prolapso corpore attigisset, intra amplexum teneret. Et quam felicior pie defunctorum oventus, dum variam, graviffimae militiae, qua vita haec nostra affigitur, difficultatem superantes, aeternae quietis tranquillitate, fimilisque triumphi honore gaudent. Nemo hic, credimus, negabit, vitae ingressum, variorum conflictuum auspicium esse; pugnas atque proelia cum vita ipsa, protrahi: terminum vero huius atque illorum esse eundem. Quemadmodum ergo, pacisspe, gravissima tolerantur bella; ita quae omnem militiae huius emollit diritatem, una ea felicissimae clausulae spes est: hanc vero dum expletura mors, novissimo almae matris conditorio nos infert, insequitur sollenne illud Caesareanum: Teneo igitur te, terra mater. Et vere materni officiii partes hanc gerere, facile quivis perspexerit, qui sollennem materni affectus sollicitudinem, quam vulgus etiam suae impendit soboli, cogitaverit. Infestatur haec morbis, dolorum lenimentum, maternus praestat sinus: imminent illius capiti pericula, protegit huius asylum: quid multis? Dulcissima prolis securitas, gremium est maternum. Idem sane agit communis omnium mater: neque enim promptius demortuam, quam nascentem, natamve curat sobolem. Imo, cum multa, quae avertere nequit, gravissima experiri viventes liberos, videt, tum ita, post mortem, immunes istorum omnium praestat, ut unica haec certissimasecuritas, quae in gremio matris huius nos excipit, merito dicatur iure. Non hanc laedit


page 764, image: s774

dolor, non turbat hostilitas, non interpellat fortunae invidia, non quicquid aias, mille modis, sortes nostras versare solet atque vexare. Ut vero consummatior etiam fit, maternae huius curae felicitas, aeterni e caelis Patris accedit affectus, qui, cui curandae non sufficiebat mater, sibi sociat caelestis aurae particulam, ac praeter tutiffimum patrocinium, novo etiam gaudio atque honore illustrat Ita enim evenire pie defunctis aliunde didicistis, ut corpus quidem matri terrae, unde prodierat, reddatur; anima vero, caelesti sata origine, ad aeternaturam caelestium beatitudinem promoveatur ac evehatur. Neque aliter, cuius ut immaturum, ita acerbissimum funs, haec ut proponeremus occasio fuit, Plurimum Reverendo, Spectabili atque Excellentissimo DN. MICHAELI BEHMIO, SS. Theol. D. et P. P. ut et Facultatis Theol. Decano, et evenisse iam,, et eventurum porro statuite. Huius enim exanime corpus, postquam, qui animare illud ac vegetare solebat, aeternus Spiritus, terreae molis compage solutus, inter beatorum felicitatem est receptus, dum hoc die, magnae omnium matris, custodiae creditur, ecquid laetiffimas has eius voces audire videmini? Teneo igitur te Terra mater? Teneo te desideratissimum tranquillitatis portum; teneo te exoptatissimam incolumitatis sedem. Ita sane exsultare ipsum, nemo dubitaverit, quisquis, praeter continuos tenerioris corpusculi morbos, quibus aliquot annis afflictus fuit, graviffimas reliquas vitae difficultates aestimare velit. Natus autem is est inter nos, 1612. ipsâ. Michaelis et Angelorum praesidio celebrando, sollenni festivitate Parente quidem Plurimum Reverendo, Excellentissimo ac Clarissimo, DN. IOH. BEHMIO, SS. Theol. D. P. P. Aulae Brandenburgico-Prutenicae Contionatore, ut et Consistorii Sambiensis Assessore, Viro constantiorthodoxias assertione, atque incomparabilibus in Patriam meritis, undiquaque celebratissimo, cuius memoria in benedictione aeternum esto: Matre vero lectissima ac pudicissima, URSULA Rackawin, quam, inter Viduitatis solitudinem, iterata hac orbitate afflictam, clementissime erigat, consolator Deus. Regenerationis Sacramento initiatum, eo sollertiori educatione curabant optimi Partentes, quo spem maiorem felicissimi successus, divini plane ingenii vis, magis magisque cum annis se prodens confirmabat. Hinc non privatorum modo


page 765, image: s775

Praeceptorum informationi tradebatur, verum in schola etiam Cathedrali, sub clariffimis eiusdem Rectoribus, Hagio, Raico, Babatio, tam feliciter, in literarum pietatisque studio, progrediebatur, ut ubique aetem anticipans, summam de se spem concitaret. Et confirmaturus hanc, Academiae civibus annumeratur: Inter quos agens, quanto incremento eruditionem, intra exigui temporis decursum, auxisset, publicis et Philosophicis et Theologicis, quarum unam de servo Arbitrio, sub Venerandi Dn. Parentis praesidio, habuit, Disputationibus clarissime demonstravit. Ita ergo discedens a nobis 1631. inclitam Pomeranorum Academiam accessit, ibique biennium cum semestri, intra aedes Nobilissimi Theologi, Krakevvitzii, ita vixit, ut patrium plane huius Viri provocans affectum, multum ex doctissima eius conversatione, et instructissima Bibliotheca. commodi hauriret. Praeter hunc vero non ignobilioris famae Theologum, Dn. Licentiatum Ravven, sollenni gratissimae mentis testimonio, pie defunctus celebrare, ac plurimum ei eruditionis suae, quam plurimis publicis privatisque Disputationibus Pl. Reverendi Viri Praesidium promovisset, ultro tribuere solebat. Digressus hine 1634. Rost chium se contulit, ac mensa contubernioque Pl. Reverendi Dn. D. Cothmanni laudatissime usus, celeberrimi praeterea Quistorpii accedenti familiaritate, ita studia porro tractavit, ut illustre haud vulgaris profectus argumentum, publica item, sub praesidio Pl. Reverendi Dn. Glotzii, proposita disputatione, exhiberet. Commodum vero se offerente occasione, eius anni autumno, Hafniam petiit, ac, postquam Excellentiffimi Theol. Dn. D. Brochmanni arctiori familiaritate, haud difficulter se insinuarat, mense Novembri Rostochium repetens, anno fere adhuc solido, caeptam studiorum telam pertexit Anni vero 1635. aestate iussus e Venerando Dn. Parente Patriam, ut eidem praesens, quid sibi de ipso polliceri deberet, testaretur, revisit: veruntamen, cum obsecutus patriis iussis, et, quod haec requirerent, orationibus ad populum e cathedra Ecclesiastica, et disputationibus publice, cum summo applausu, habitis, esset exsecutus, eiusdem anni Autumno dimissus, ad exteros rediit, atque e consilio suorum, illustrissimam Theologorum Matrem, Witebergam, in visit. Decebat quippe genuinam Theologiae sobolem, sistere se tandem genuinae Matri, ut, post sollertiae


page 766, image: s776

laborumque probatam constantiam, eo dignioribus praemiisornaretur. Quod etiam, quam feliciter successerit, mox dicemus: ubi paucula quaedam, optimum hoc instiutum promoventia, cognoveritis. Ingressus ita erat celebrem Academiam, ac, exigente id iam tum infirmiori valetudine, magni Sennerti convictu utens, prae omnibus id agebat, ut propositum sacri studii scopum attingerer. Hoc fine hic itidem, ut alibi, sub auspiciis Excellentiffimorum Theologorum D. D. Lyseri b. m. et quem feliciter diu superesse Deus iubeat, d. Hülsemanni, publicos privatosque concertationum Academicarum, conflictus feliciter superavit. Ceterum in medio hoc laborum cursu, peste hinc expulsus, Lipsiam se contulit, ibique cum ad familiariorem conversationem a Pl. /Rever. Dn. D. Hôpfnero esset admissus, id insuper felicitatis est expertus, ut a meritissimo in Ecclesiam Dei Viro, Dn, D. Gerhardo p. m. in contubernium Ienam invitaretur, quo tamen beneficio frui pie defunctum insperata optimi Viri mors prohibuit. Sed nec Lipsiae subsistere diutius, grassans contagio permisit. Chemnitium ergo, Misniae oppidum adiens, intra Pl. Rever. Dn. Balthasaris Balduini, Superintendentis ibidem, quem competitorem in promotione Doctorali postmodum habuit, aedes degit, ac, ne quid temporis frustra elaberetur, Homileticis exercitiis strenuus in cubuit, dum remittente Witebergae lue, pristinas iterum occupare sedes liceret. Factum id, cum, sub nmundinas hiemales, Lipsiam regressus, paulo post Witebergam rediret, ut porro oculum in metam irretortum dirigens, ea sollertissime omnia tractaret, quae digne suscipiendis, in Theologia supremis, Honoribus ipsum praeparatura videbantur. His ergo feliciter absolutis, mandato Divi Georgii Wilhelmi, commendatione Illustrium Borussi Regiminis Consiliariorum, consilio denique Venerandi Dn. Parentis impulsus, Doctorales in Theologia Honores petit, petitisque, postquam, praeter disputationem Inauguralem, sub Pl Rever. Dn. Röberi Praesidio egregie absolutam, reliquis omnibus, quae et contionando et legendo Actum hunc perficere solent, cum applausu esset defunctus, mense Augusto 1638. conferente Beato nunc D. Lysero, iuxta 4. Theologiae, duosque Iuris Candidatos, est positus. Revertitur deinde ita ornatus ad suos, ac mense Decembri feliciter redux, id primo omnium egit, ut, quo iure Titulum Doctoris gereret, omnibus


page 767, image: s777

probaret. Eo fine et varios ad populum e cathedra templi cathedralis cum singulari Auditorum applausu, habuit sermones. et disputatione sollenni, ut in collegium Venerandae Facultatis Theologicae reciperetur, impetravit. Verum praeludia ea fuerunt, ulterioris subsecuti honoris; quem ampliorem ipsi collaturus, Divus Georgius Wilhelmus, 1639. Adiunctum, et subsequenti Professorem Theologiae Publicum, post sollennem Inaugurationis Disputationem, constituebat. Ille interim, de commodiori vitae ratione, sibi prospecturus, ad nuptias animum applicat, et Ornatiffimam sexus sui Virtutibus Virginem, Annam, Viri Amplissimi ac Spectatiffimi, Dn. Matthiae Pohlen, Iudiciorum; quae Regiomonti sunt Oppidanorum, Secretarii laudatissimi, p. m. filiam, sollennibus nuptiis 27. Augusti 1640. sibi sociat: ast Vanitatem rerum humanarum, nimis clare expertus vix septem mensium coniugio fruitur. Adeo importunâ violentiâ, mortis impetus, tranquillissimum feliciffimorum coniugum 1641. mense Februario, turbabat amorem! Acciderat interea ut Archipresbyteri munus, Infulae Marianae, ipsi offerretur; quod etiam suscepturus forte fuisset, nisi insperatus ex dulciffimae coniugis obitu dolor huncque insequens corporis marcor adeo animum oppressissent, ut se suffecturum tanto oneri omnino desperaret. Magis itaque profuturum valetudini putabat, si remissioribus laboribus occupatus, intra Viduitatis solitudinem, cum Parentibus viveret, et bono Academico, quantum per vires liceret, operaretur, Egit ita, ad Martinalia usque anni 1643. tunc enim ad secunda transiturus vota connubialia, Virginem itidem Lectissimam et Pudiciffimam, Sophiam, Viri Spectatiffimi atque Integerrimi, Dn. Friderici Lepneri, Civis inter Cniphovianos haud postremi, filiam natu maiorem, Viduam nunc maestiffimam, matrimonii sacris 25. Ianuar. 1644. sibi iungit, atque cum ea, duorum Filiorum totidemque Filiarum, e quibus una fato suo cessit, parens, tranquillissima quidem felicitate clarissimum, ast exigui temporis, coniugium exegit. Annus namque nondum exactus septimus est, cum mortis itidem Tyrannide imperante, et suavissimae coniugi, et dulcissimis liberis valedicere, divinoque amori curando eos committere (quod aetern um feliciter evenire ipsis velit Deus) iubetur. Atque haec potiffima Fabulae eius, quam, dum vixit, egit, capita numerantur: In singulis autem,


page 768, image: s778

quemadmodum suas partes egerit, notum omnibus, quibus ipse ignotus non fuit, erit. Ea sane laus Viri est, quod insigni, et rarâ etiam paucis, ingenii felicitate, oris facundiâ, atque hinc profluenti, dulcissimo fermonis lepore caelitus fuerit donatus. Neque tamen hisce dotibus efferebatur: sed, quod Dei munere ea sibi contigisse sciret, huic uni, vera pietate, istorum omnium fructum consecrare solebat. Ingenui accedebat pectoris candor, et, praeter mitiffimam mansuetudinem, tam spectata modestia, ut plures ipsius similes ipsa Theologia optare posset. Unum serio optandum fuisset, ut, summo mentis acumini ac vigori, corporis respondisset robur, quo maiora, in operis Theologicis, Academicis Civibus procurare potuisset incrementa: verum quid in eo virium quaeras, quem tortor continuus Scorbutus, et innumeri ab hoc inflicti cruciatus, exercent. Ne tamen omnino defuisse partibus suis videretur, quantum poterat, publico se impendebat. Inprimis, cum ab Augustissima Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regina Vidua, ob celebratissimas Eloquentiae dotes, Contionibus Aulicis, extra ordinem, praefice retur, semestri integro, non minori fide, quam laude, Spartam eam ornavit. Sed parem etiam dexteritatem, cum a Serenissimo ac Potentissimo Principe ac Domino, Dn. Friderico Wilhelmo, Marchions Brandenburgensi, S. R. I. Archi. Camerario et Principe Electore, Magdeburgi, Borussiae etc. etc. Duce etc. etc. Domino ac Nutritio nostro munificentissimo (cui felix ac benedictum imperium diu Deus con cedat!) ad colloquium charitativum, reliquis e Veneranda Facultate Theologica Pl. Rver. Viris Sociatus, Thorunium ablegaretur, ab eo declaratam, sciunt illi, qui socii comitesque eius actus fuerunt. Plura, quae forte curiositas nonnullorum exspectat, addere, nec locus, nec tempus permittit: quod si tamen non pigent pauca legere, ea, quaesumus, omnes mente repetant, quae nudius tertius in fidelium coetu proponi audiverunt Domestica quasi atque propria Dei laus est, omnia bene facere: a qua tantum abest omnis hominum imperfectio, quantum a Dei ipsius bonitate, Quisque suos patimur manes: nec si quaedam, aut plurima etiam bene egerit, omnia bene acta, iactare quisquam poterit. Facilis error, facilis omnium lapsus, qui omnem antegressae virtutis laudem evertit: Ita Deo ipso constituente, ut, qui unicam legis particulam sit transgressus,


page 769, image: s779

universae legis fiat reus. Ita huius mentem lubricus error, illius voluntatem vitiosus corrumpit actus, et quid perfectae, inter hos defectus, bonitatis speres? Quae cum ita sint, ita quemcumque iudicemus alium, ut gravius DEI, cui et stamus et cadimus omnes, iudicium cogitemus. Sed satis, et nimium fortasse dixisse nonnullis iudicabimur: hinc ad institutum reversi, brevissimis, ultimam vivendi catastrophen, quâ discessit a nobis, pie defunctus, subiciemus. Postquam enim diu iam, urgentibus istis malis, enervatae fuerant corporis vires, superventi 13. Augusti ardentissima febris, quae, quicquid restabat forte virium, ita uno ictu prostravit, ut erigi nullo modo possent. Non equidem curiosissima Excell. Dn. Medici defuit sollertia; non praesentiffimorum remediorum usus, sed quid, nolente Deo, humana ars possit? Quod cum ipse probe cogitaret, terminum vitae praevidens, caeleste auxilium devotiffimis suspiriis ac precibus im ploravit, eoque ut dignior esset, seriâ paenitentiâ ad Deum conversus, epulo caelesti, certissimo divini amoris pignore, animae robur confirmavit, ac porro piissima divinorum oraculorum meditatione, quodcumque mortis augere terrorem solet, felicissime imminuit, et tantdem etiam superavit,. Augusti namque mensis dies ultimus erat, quo circa III. matutinam, constantissima plane mente, nec quicquam trepidante animo, inter suspiria ac preces, animam Deo reddidit, cum, post exactum, si Deo placuisset, XXXVIII. aetatis annum fuisset expleturus. Verum satius videbatur Deo, aeternitatis auspicia fieri. Ad haec ergo evocatum, turbis ac morbis om,nibus liberavit. Gaudet ille nunc aeterna felicitate, felici tranquillitate, tranquilla incolumitate. Corpus vero almae, quam diximus, matri asservandum tradetur, ut, intra eius securiratem, ad diem illum decretorium, omni mundo praestitutum, molliter quiescat. Quo fine, dum hodie post XII. e notis aedibus efferretur, ut Cives nostri, noviffimum suo Doctori honorem frequentes exhibeant, monemus; Honoratissima Familia officiose petit: quamvis utrumque apud eos supervacuum videtur, qui sua sponte virtutem colere, et suum cuique tribuere didicerunt. P. P. 1650. 6. Septemb.


page 770, image: s780

MICHAELI BEHMIO SS. Theol. D. et in illustri Academia Regiomont. Prof. P. celeberrimo, ac DECANO spectabili, Collegae et Amico suo aeternum desiderando cum rebus humanis eximeretur, supremum officium itd maerentes persolverunt. Eius ex Ordine Theologico Collegae.

TRistia fata subis, Frater, mihi tristia certe,
Tristia fata tuis, prospera fata tibi.
Conventus cecidit nostri caput atque columna
In te, sacrati lucida stella chori.
(Quod res est dico, non quod tibi livor acerbus
In vide, suggessit, rumpere; dico, quod est.)
Deseris et viduam, et matrem, tria pignora maesti
Te lugent thalami, te socer atque socrus.
Ne dicam reliquos, quorum iam maesta querela
Auditur passim, dum tua fata dolent.
Prospera fata tibi dico, quia tristia vitae
Huius mutasti, et caelica regna tenes.
Id nobis fidei verae constantia spondet,
Quâ fixa in Christo mens fuit usque tibi.
Haec, quam, convincit, frustr a laetentur iniqui,
Tali qui iustum morte perisse putant.
Heus homo, qui vanos agis hac ex morte triumphos,
Iudicis ad solium tute citaris idem.

Christianus Dreier, S. Theol. D. et Prof. P.

SCRIPTA.

Nothwendige Verantwortung eines von den Königsbergischen Professoribus, an die Theol. Facultät nach Helmstadt an. 1649. abgegengenen Brieffes, darinnen D. Mistenten und Abr. Calovii Bezüchtigungen refutirt werden: Königsb. 1651. in 4.


page 771, image: s781

Eine Predigt über die Wort Christi: Friede sey mit euch Luc. 24. 36. ibid. 1646. in 4.

Disputationes a B. Doctore habitae sunt sequentes: Utrum Christus, ob sanctificationem et missionem in mundum Ioh. X, 36. se Filium Dei appellarit, contra Ioh. Crellium, Socinianum: De Sacramento Baptismi: Deservo Arbitrio: Quaestiones ad doctrinam de gratia et libero arbitrio hominisque conversione pertinentes: De sensu vocis a)nasth/s1as2, Act. 13. 32.