APrima huius nostrae Rostochiensis Universitatis fundatione, quinque numeramus PECTORES MAGNIFICOS, magnifice hactenus sepultos, Primus inter hos fuit Dn. ALBERTUS MOLLERUS SS. Theologiae Doctor. Secundus Dn. LAURENTIUS KIRCHOVIUS, I.U.D. et Professor. Tertius, EILHARDUS LUBINUS Theol. Doctor et Professor. Quartus fuit, Dn. THOMAS LINDEMANNUS, magnus ille et celeberrimus iuris Antecessor, Comes Palatinus Caesareus, et illustrissimorum Principum tam in nostra Megapoli, quam aliis Ducatibus, Consiliarius prudentissimus. Quintus vero Dn. M. STEPHANUS HEIN, Ebr. Ling. Professor et Facultatis Philosoph.
venerandus Senior. Sextum proh dolor! MAGNIFICE, Prout sibi ipsi, Reverendo teste CONCILIO, cum ipso Paschatos die RECTOR eligeretur, omnibus fere membris tremens, non sine copiosissimis lacrimis, Propheta fuit, Magnifice, inquam, sepeliendum efferimus, Plurimum Reverendum, Clarissimum et Excellentiffimum Dn. IOHANNEM COTHMANNUM, SS. Th. Doctorem, Professorem et Facultatis Seniorem. De quo, paginae angustia, non sinit, ut multis hic agamus. Benevolus L. contentus erit subsequentibus, quae ut propria manu consignata reliquit, ita ad ponenda duximus. Brevis vitae meae delineatio, quae sane, cum haec Anno 1650, 30. Aprilis scriberem, nisi Deus novas dederit vires, in ultimo termino videtur versari.Fiat voluntas Domini, et concedat ex hac vita, velmorte potius, beatum abitum Christus, qui me proprio suo sanguine et acerbissimis doloribus redemit. Adsit mihi ille in ultima mortis hora, cuius sum peculium, tot ineffabilis suspiriis, lacrimis et cruciatibus acquisitum! Verbum tuum, O bone IESV in cruce ultimum, sit mihi quoque ultimum in hac luce! Tibi trinuni Deo commenso spiritum meum, quemptam pretioso tuo sanguine recemisti. Rege tuo Spiritu S. meos filios, ut et omnes ac singulos Christianos!
Qui semper moritur, ille numquam moritur,
Et, qui vitam sperat, mortem, haut timet.
Cum Anno 1631. mense Maio in periculosum morbum inciderem, ex quo pauci me liberatum iri arbitrabantur, gratia tamen Dei, ex illo, ad maiora reservatus mala; cum diu vivere nil sit aliud quam diu torqueri, postquam liberatus eram, statim manu mea, vitae meae cursum delineavi. Quamvis verotum temporis montis fauces effugerim. certo tamen certius in illas mihi incidendum, quas omnibus inicit. Testen. Sacrâ Scriprurâ; Omnibus mori constitutum est, licet hora mortis sit incognita. Abillo tempore, quia corpusculi mei vices semper exiguas esse deprehendi, crebro, mihi moriendum, non sine summo animi prolubio cogitavi, praesertim cum eiusmodi mors, ad vitam semper duraturam, turbarum atque calamitatum nesciam, aditum mihi pararet, quare sanus et adhuc mcolumis haec in chartam conieci. Natus sum Hervordiae in Westphalia, Anno reparatae salutis 1595. circa festum Bartholomaei, Patre LUDOLPHO COTHMANNO, Canonico, et, ut ibidem vocantur, Scholastâ, SS.
Iohannis ac Dionysii. Matre CATHARINA Dickhoffes, Senatoris Bilfeldensis IODOCI Dickhoffes filia, matrona pientissima et rerum oeconomicarum scientissima. Avus Paternus mihi fuit HERMANNUS COTHMAN, Praepositus Ecclesiae Schelschensis. Avia Materna, ANNA ELERS matrona honestissima. Hi vero mei Parentes, cum me unicum filium et sororem CATHARINAM haberent superstites nihil quod ad mei informationem, tum exemplo, tum, sicubiopus erat, duriore increpatione, intermiserunt, iactis E. Deo iuvante, in schola Patria Hervordiae, primis studiorum meorum fundamentis, post utrius Parentisobitum, Amicorum et imprimis Consultissimi, Amplissimi et Clarissimi Viri Dn. D. ICHANNIS COTHMANNI, I.U.D. eximii, et Consulis Osnabrugensis Reip meritissimi, Patrui mei, dum vivebat observandi ac Parentis loco colendi, suasu et consensu Osnabrugam concessi Anno 1612. ibidem per triennium studiis incumbers. Post, cum altioribus aptus esse viderer studiis An. 1615. suadente praedicto patruo meo, et Procurante Viro Clarissimo et Reverendo Dn. WULFGANGO HELVICO, Ecclesiae Osnabr. Superintendente vigilantissimo, florentissimam et celeberrimam tum temporis Academiam Giessensem circa Pascha adii, et Viro admodum Reverendo et Clarissimo Dn. D. MENTZERO, Theologo celeberrimo commendatus, totum quadriennium cum dimidio ibidem substiti, Qualem me ibi locorum gesserim, publica testari possunt specimina, sub fortissimis Evangelicae veritatis Athletis et acerrimis propugnatoribus Dn. D. IOHANNE WINCKELMANNO et Dn. D. BALTHASARE MENTZERO, Dn. D. GIESENIO, et Dn. D. IUSTO Feurborn, de distinctis et gravissimis Religionis nostrae capitibus, diversis vicibus habita. An. 1619. 15. Octobr. florentissirmum hoc Rosetum salutavi et statim sub accessus mei initium, in publica subilaei Academici sollemnitate, 17. Novembr. eiusdem anni, praesentibus illustrissimorum Ducum Megapolensium et Amplissimi Senatus Legatis, Praeside celeberrimo Theologo Dn. D. IOHANNE AFFELMANNO, Syllogismum Antichristo Romano oppositum, publice in numerosa civium literatorum praesentia, defendendum, quantum illa aetas capere potuit, suscepi. Anno 1622. D. Francum Professoro~
Francofurtensem, publica disputatione sum adortus, cumque illa disputatio refutaretur, apologiam eidem opposui, cui titulus Duellum Eucharisticum. Anno 1625. ab Illustrissimo et Celsissimo Dn. Dn. IOHANNE ALBERTO Duce Megap. etc. etc. ad Professionem Theologiae suscipiendam, sum vocatus, et ab Illustrissima illius Celsitudine, certis de causis, Deo et nonnullis aliis notis, ad celeberrimam Wittebergensem Academiam, ut ibidem Doctoris gradum assumeren, cum literis Illustrissimi ablegatussum, quo in loco Anno 1626. 29. Martii comparui. Cumque Spectabilem p. t. Decanum, magnum illum Dn. D. BALDEWINUM, de Ecclesia Christi optime meritum, adirem 3. Aprilis, in illius aedibus, Praesentibus Dn. D. MEISNERO et Dn. D. IACOBI MARTINI, tentamini satis rigido, ob causas, illis qui tum vixerunt cognitas, subiectus sum. Hoc finito, iniuncta mihi fuit publica lectio, ut sc. explanarem cap 15. Epist. ad Corinthios, quae erat materia tempori, Paschatos nempe, apta. Finita lectione 3. Maii, pro consequendo summo gradu, de votis Monasticis publice disputavi. Disputatione hac absoluta, Lipsiam Ienamque concessi, ac cum Theologis illorum Locorum amicitiam contraxi, quod ipsum multae, ad me datae ab ipsis literae testantur. Inde statim rediens 18. Maii contionem, quam Doctoralem vocant, ipso Ascensionis Dominicae die Wittebergae habui et 21. eiusdem, examen rigorosum in aedibus Dn. D. Baldevvini, sustinui, quo finito, Theologiae Licentiatus auctoritate publica, renuntiatus sum, a Dn. D. Meisnero. Qualem v. in singulis hisce exercitiis me ostenderim, literae Facultatis Theol. quae in tractatu meo, de Comprivignis typis excusae exstant, ad Illustrissimum Principem. Dn. Dn. IOHANNEM ALBERTUM, etc. docent. Cum autem deessent competitores, et sumptus, mihi soli sustinendi nimis excrevissent, gradum assumere non potui. Misso itaque Rostochium tabellario, venia Illustrissimi, Licentiatus reversus sum. An. 1626. 24. Iulii Wittebergâ mihi reduci, et Rostochii Publice introducto, Theologiae. SS. Professo demandata est: Post haec, eiusdem anni 28. Novembr. cum rei oeconomicae imparem me sentirem, cogitare caepi de vitae socia, et nuptias celebravi, cum
Coniuge mea dilectissima CATHARINA Arnims, in quo coniugio, 5. liberorum, Dei gratia, factus sum pater utpote Ernesti, Iohannis, Margarethae Elisabethae, Hermanni et Iohannis Friderici, ex quibus intermedii, (et eheu, nuper primogenitus incredibili cum maerore B. parentis) praemissi ad veram vitam fatis concessere. Ultimus solus et unus superstes est. Deus clementiffimus, si eius misericordiae ita placuerit, in Ecclesiae aut Rei publ. commodum servet, et suo spiritu regat! Dum officium mihi fuit commissum, id unice cum publice, tum privatim egi, ut mea oppella Theol. Studiosis prodessem quantum pro ratione temporum, in quae incidi, calamitosissimorum, fieri potuit, Anno 1630. 28. Aug. incidi in colloquium cum quodam lesuita, Iohanne Gregorii, quod colloqium Disputatione publica repetii, Lectorem penes esto iudicium. An. 1634. 15. Iulii Academiae Wittebergensis absenti mihi (cum ob itineris difficultatem praesens esse non poteram) honores Doctorales contulit. An. 1638. mense Iunio, morbo tum temporis epidemio graviter decubui, quo eodem morbo 18. Iunii, coiux mea dilectissima, me una decumbente, illamque mortuam esse nescio, pie obiit, vires meae tum ita erant prostratae, ut ab illo tempore restitui non potuerint, et metuo, ne tandem plane prosternantur, illud enim vertigo capitis subinde recurrens, portendere videtur. Fiat autem voluntas Domini, cui si placeret, talentum meum in usum Ecclesiae, quantum ille virium concesserit lubens impenderem, sed, ut dixi, Dei fiat voluntas An. 1639. 1. Aug. ad secunda vota transii et uxorem, viduam Dn. Nicolai Boddekeri, Amici mei, dum vivebat, coniunctiffimi, Deo ita volente, duxi. Quando moriturus sum, tibi, optime Deus, osoli constat, tume in extemo agone fari nescientem Sp. tuo S. rege et guberna. O Dn. IEsu exaudi cordis mei desiderium, quod est, cupio dissolvi, et esse tecum CHRISTE. O me felicem, quando ex mundi huius miseriarum valle (ubi Deus, suis elaectis vitae huius iter satis facit asperum, ne dum delectantur in via, obliviseantur eorum, quae sunt in Patria) deductus fuero, et vitae aeternae portum, attigero; Tum semper laus Dei, erit in ore meo, canamque canticum novum sedenti in throno et agno benedicto, honor et gloria et potestas in saecula saeculorum. Sequuntur iam pauca, quae makari/ths2 noster Magnificus
An. 1649. 26. Octob. sua manu confignavit, haec nempe. Brevi sum moriturus, causa est, quod corpusculum meum, non amplius par sit, sustinendis curis, quibus vita nostra est obnoxia.
O Iesu, suscipe spiritum meum, sanguine tuo mundatum, quem in Dei manus commendo, An 1650. 30. Apr. haec addidit. Metuo ne moriar hoc anno ex atrophia scorbutica. Dn. fiat voluntas, cui me totum submitto, Cupio dissolvi et esse cum Christo, illud multum longeque melius. Hoc eodem anno 12. Maii, scripsit et haec. Vires meae de die in diem decrescunt, hinc quid sperandum facile conici potest. Det Deus propter Christum beatam a)na/lus1in Causa mortis, quantum colligere licet, erit omnium virum defectus. Summa, man muß einmahl sterben, und wann ich sterbe, so bin ich lebens satt. Haec sunt, Cives Academici, quae vestrum hactenus caput, Dn Doct. IOHANNES COTHMANNUS, vobis inspicienda et consideranda reliquit, Omnia videtis esse, PIETATE, PATIENTIA et FIDUCIA plena, Anima eius est in BENEDICTIONE. Habet tandem et quidem subito nactus est, quem tantopere desideravit, IESUM Salvatorem. Nihil iam restat; nisi ut corporis exuviae reponantur in dormitorium. Vestri quid iam sit muneris ipsimet optime nostis. Ite exsequias denato RECTORI MAGNIFICO, sollemnitate decenti, elatumque funus honorificentiffima vestra praesentiâ comitemini. Debetis hanc supremam humanitatem Capiti vestro. Debetis, collegae Fautori, Praeceptori, Promotori et Evergetae. Debetis amplissimae COTHMANNIANAE Familiae vulnere hoc gravissime lancinatae. NOS, pro pietate debita hoc ipsum lubentes Vos facturos, minime dubitamus, et ut faciatis officiose et amanitffime singulos in vitatos volumus. P. P. sub sigillo Academiae 10. Octobr. Anno 1650.
Hic iacet insignis Doctorum gloria, clarae
Lux Sophiae, omnigenae quem penes artis opus.
COTHMANNUS iacet hic, potuit quibus, adfuit ultro,
Qui nocuit nulli, commoda multa tulit.
Dux sapiens Rosei et felix auriga Lycei,
Doctrinâ celebris iudicioque gravis.
Sed nunc pro meritis magnoque labore, coronam
Post fata aeterno tempore Victor habet.
Invectiva contra Voluntariam insaniam et vitiorum omnium Matrem, Ebrietatem: Rostochii 1637. in 4.
Quaestio: An Nuptiae Comprivignorum, novo inter Parentes partu praesente, contrahi possint? ibidem. 1638. in 4.
Defensio necessatia, de Matrimonio Comprivignorum, contra M. S. B. ibid. 1638. in 4.
Invectiva secunda voluntariae insaniae ac vitiorum omnium Matri, Ebrietati scilicet, opposita: ibid. 1639. in 4.
Destructio fundamenti Papatus, contra Schillerum: ibid. 1639. in 4.
Duellum Eucharisticum, Tractatus de Cena Domini, contra Bergium: ibid. in 4.
Tractatio Theologica de Praedestinatione, contra Wendelinum: ibid. 1643. in 4.
Prodromus invictae demonstrationis, quo Papistas quinti Evangelii si ve doctrinae scripturis contrariantis Professores esse ostenditur: ibid. 1648. in 4.
Perspicillum: ibid. 1649. in 4.
Gottselige Betrachtung geistlicher recept: ibid. in 8.
Disputationes a B. D. Cothmanno diversis temporibus editae sunt: Ex Psalmo CX, 4. ex Ioh. X, 27. seqq. De Anti-Christo Romano: De omnipraesentia divina: De Votis Monasticis: De sacrae scripturae auctoritate, ex 1. Thessal. II, 13. De Paenitentia, sive vera ad Deum conversione: De bonis Operibus: De Persona Iesu Christi: De sacra Cena: De Praesentia corporis et sanguinis Iesu Christi in sanctiffima Eucharistia: De Missa: De Baptismo: Resolutio sex Problematum ex Gen. III. desumptorum: De Catechesi Veterum, etc.