07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 728, image: s738

IN OBITUM Summi Viri CONRADI HORNEII, ORATIO CHRISTOPHORI SCHRADERI, Helmstadii, habita prostrid. Exsequias. IV. Non. Octobr. M DCC XLIX.

QUod de argumenti sui magnitudine dicis saepe causa praecinere Poetae solent, id hodierno die ego serio et candide cogor praefari. Tanta enim volneris, quod Academiae Iuliae est inslictum, tanta mei ac vestrum omnium doloris est acerbitas, ut orationem casu tam adverso dignam nequeam reperire. Enim vero Optimus atque integerrimusille HORNEIUS noster a nobis abiit. Qui vobis, Patres Academici, isthic congregatis, a subsellis vestris numquam temere aberat, e medio nostrum ereptus est. Qui pietatis et virtutis acerrimus propugnator, qui divinarum humanarumque literarum strenuus vindex, qui iustae et constantis disciplinae severus exactor erat, conticuit totus, et mortalitatem suam omnem explevit. Non audietis, Optimi iuvenes, deinceps ex hoc loco de arduis sactae religionis dogmatibus, et angusto illo ad beatam aeternitatem tramite perite disserentem facundum hunc Doctorem: Neque Vobis, Clarissimi Collegae, de salute Academiae consultantibus, dicendi illa faciendique Viri sapientia ultra aderit. Valedixit rerum naturae candidus omnium


page 729, image: s739

nostrum amicus, ille laborum studiosae iuventutis tam fidus e)rgodiw/kths2, et quod unum vel maxime est flebile, tenerae ac pupillae soboli tam necessarius et fidelis pater. Et ut maior nostra esset perturbatio in mediis et effusis Academiae gaudiis magnum hoc eiusdem lumen est exstinctum. Laetabamur, instituto ante octiduum sacro promotionum sollemni, spectare in hoc sapientiae domicilio congregatam florentissimam contionem civium nostrorum omnium. Neque enim ego quemquam vestrum, Iuvenes, tam desidem aut incuriosum fuisse credam, qui a Iuleo abesse tum voluerit. Reficiebat animum oculosque exoptata praesentia amantissimorum Academiae Iuliae hospitum, qui dum optime meritis Viris debiti honores et tituli conferuntur, magna gratulatione nostra studia prosequebantur. Nihil vero in pagnegyri ista iucundius erat, Serenissimi et Celisissimi Principis ac Dommi, Domini RUDOLPHI AUGUSTI Ducis brunsvicensis et Luneburgensis, Domini nostri Clementissimi venerabili conspectu, cuius Celsitudo destinatam dudum in Academiam suam profectionem, eo in primis tempore instituere voluit, quo dignum Principe spectaculum, in hoc magnorum ingeniorum theatro concelebrare posset, Sed ut sollemnia nostra praeveniens optimi Viri morbus plerosque nostrum sollicitos, ita in ipsis illis consecuta tam cari capitis inopinatus e vita abitus omnes reddit attonitos. Mea vero in hoc communi totius Academiae luctu eo acerbior est conditio, quod cum ceteris vobis premere dolorem et animum pariter atque linguam contrahere sit concessum, mihi non minus, quam quisquam necessariorum esse possit, consternato, vox tollenda, et iterum iterumque desideratissimi viri nomen est ingeminandum. Atque ut dum tristes has voces chartis illinere depropero, non tantum atramenti calamus, quantum lacrimarum oculi stillarunt; ita hunc quoque dum pronuntiare lessum studeo, haeret pene vox faucibus, et quidquid hoc est ultimi honoris oculis siccis aegre valeo praestare. Nec ob lamenta tamen deserendum est officium, bene merito praeceptori ac collegae et debitum plane et dudum promissum. Dicam itaque, quoad per hanc animi aegritudinem potero, de Venerabili HORNEIO nostro, et dicam sine moroso orationis cultu: aberunt calamistri, et


page 730, image: s740

arcessita verborum lenocinia. Simplex erit et candida oratio, qualis vita viri erat. Neque enim sesamo et papavere sparsis dictis fas est onerare mortuum, qui dum vixit ab omni dictorum factorumque fuco fuit alienus-Vos, Auditores benevoli, mihi non tam elogium viri quam vitae historiam summatim recensenti patienter quaeso attendite.

Annus agebatur saeculi superiroris nonagesimus, cum Brunsvici in celeberrima Guelficae huius provinciae urbe in hanc lucem editus est noster HORNEIUS. Erat is annus patriae nostrae auspicatus, cum istis summi Viri natalibus, tum ob magni Principis HENRICI IULII Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis nuptias cum Elisabetha Cimbrica, FRIDERICI II, filia, CHRISTIANI IV. sorore, unde natus est FRIDERICUS ULRICUS, Academiae huius suae, quoad vixit, munificentissimus Patronus, defuncti Collegae nostri amantissimus, Deo et Patriae devotus Princeps. Idem vero annus, qui die vicesimo quinito mensis Novembris HORNEIO ortum dedit, celebres multiplici doctrina viros alios haud paucos intercepit; e Theologis quidem Iacobum Andreae, Hieronymum Zanchium, Iohannem Avenarium, e Iurisconsultis Iacobum Cuiacium, Barnabam Brissonium, Franciscum Hotomannum, e Philosophis Nicodemum Frischlinum et Fortunatum Crellium: quorum mortes ut rei literariae isto anno fuerunt infestae, ita iacturam non unius, absit verbo invidia, unius HORNEII natalis eodem anno potuit compensare. Patrem habuit pietate et melioribus literis exornatum virum IOHANNEM HORNEIUM Brunsvicensem, intra primum a patria urbe lapidem Olberensis coetus Pres byterum: Matrem vero probissimam feminam SOPHIAM, filiam GEORGII NIELANDII, civis Brunsvicensis, ob singulare pingendi artificium (quod tabulae Nepoti studiose asservatae ostendunt) HENRICO iuniori, Duci Brunsvicensium et Luneburgensium, auctorati. Parentem a side dignis accepimus non ministrum tantum, sed, (quod horum multis deesse olim S. Chrysolstomus est questus) etiam imitatorem Christi Domini nostri fuisse, qui caelestis doctrinae, quam pro sacra pergula personabat, sollicitus custos ipse fuerit, et


page 731, image: s741

insigni pietatis Zelo, multos qui dignitate antistabant post se reliquerit. Quae virtutis rigidae semina in filium non traduxit tantum, sed et prima institutione domesticâ ad undecimum usque aetatis annum ita fovit, ut cum postea sub optimis praeceptoribus, parentibus alteris, bona side illa adolescerent, exstiterit iustus ille et sancti propositi tenax vir, inque eo quod rectum esse intelligebat immotus. Inter omnes quos post parentem prima aetate praeceptores habuit, neminem sive sermone sive scripto tam laudavit, quam CONRADUM REDEKENIUM Scholae Catharinianae Brunsvicensis Praeceptorem, virum Graece et Latine insigniter doctum, cui propemodum soli quicquid illic litterarum hausit, se debere professus est. Hausit autem huius ductu, exactam utriusque Grammaticae cognitionem, et ex optimis scriptoribus interpretatis emendate tam versu quam prosa, Graece pariter et Latine quicquid vellet, scribendi sacultatem. Nondum videlicet invaserat ludos litterarios nefanda lues, qua veteris aevi optimis scriptoribus, sub specie religionis exterminatis, recentium crudi et adulterini fetus substituuntur, et utriusque linguae studiis vel frigidius cultis, vel praemature omissis alia prorsum a)pros2dio/nus1a, ac tam a captu tenerae, quam ab usundultae aetatis aliena inculcantur, inter quae qui nutriuntur adolescentes non magis sapere postea et fari possunt, quam bene olere qui in culina habitant. At Horneii nostri prima institutio optimis gesta gest auspiciis, a Graecis quippe Latinisque coepta literris, in iisque tam morata diu, dum firmam in utriusque facilitatem comparasset. Reportavit indidem et sanctae linguae rudimenta, magistro usus Reverendo et erudito Viro, FRIDERICO PETRI Ecclesiae Brunsvicensis, ut vulgo vocant, Coadiutore, qui in urbis auditorio Ulricano, bis quaque hebdomada horis extraordinariis litteras Hebraicas, et quidem, ut maturâ aetate Horneius ipse iudicare perseverabat, sedulo ac docte docebat. Istiusmodi propaidei/a| imbutus, ante hos quadraginta annos in Academiam venit cum duodevigesimum aetatis annum agere coepisset. Utroque autem Parente tum orbatus patrem alterum, Deo disponente, in Academia reperit, summum Virum.


page 732, image: s742

IOHANNEM CASELIUM cui cum Praeceptoris epistola et Graeco quodam epigrammate suo innotuisset, mox ingenii ac industriae laude ita se commendavit ipsemet, ut in familiam inter amanuenses, quos plures Caselius alebat, adscitus, prae ceteris optimo seni maxime carus esset, imo ut filius diligeretur, modisque ornaretur omnibus. Nam cum ingenii iudiciique et bonae mentis vis tanta in illo apparebat, tum Graecis litteris, deliciis illis Caselianis, ita innutritus et cultus iam erat, ut a perito illo ingeniorum arbitro protinus, quantus postea evasit, sperari potuerit. Cum autem anagnostes Caselii in Latinis et Graecis litteris per integrum triennium esset, et deinceps quoque ad beatum Viri e vita excessum usque in aedibus eius habitaret, huius ductu non tantum in utraque lingua mirificê est confirmatus, sed et instructissima eius bibliotheca pro lubitu utens, ad auctores veteres, quos magnam partem antea nondum viderat, ordine cognoscendos evolvendosque optatissima occasio et commoditas est oblata. Qua quidem cum cupidê uteretur, id accidit, ut non tantum de tota eruditione omnibusqueeius partibus, sed de vita quoque ipsa easentire inciperet, quae deinceps peromnem vitam in auditorio, in senatu, in conviciis, in circulo amicorum et domi quoque ad familiam ac convictores ore, calamo, magna animi contentione disseruit. Quidni enim et praestantissimorum auctorum veterum lectio, et tanti Praeceptoris, quantus Caselius erat, praeclara et prorsum paterna monita cupidum discendi iuvenem instruerent praeclare, cum etiam occursus ipse sapientum iuvet et sit aliquid quod ex magno viro vel tacente proficias. Ita autem in istis studiis apud Caselium privatim exercebatur, ut simul altero quoque illo huius scholae lumine CORNELIO MARTINO in Philosophia publice uteretur, cui eo maturius etiam innotuit, quod dies vix praeteriret, quin Caselius Cornelium salutaret, nam et vicini erant et coniunctissime etiam in impari aetate vivebant. Usus est et Clarissimi Viri NICOLAI ANDREAE GRANII Suedi privata institurione, qui plerasque Philosophiae partes, mathematica in primis, grata brevitate docere noverat, et postea quoad vixit haut


page 733, image: s743

postremum Nationis suae et Ordinis Philosophici in hac Academia fuit ornamentum. Exegerat HORNEIUS sub optimis his Praeceptoribus quadriennium, et in omni bona eruditione ac sapientiae studiis ita profecerat, ut summis in Philosophia honoribus dignus iudicaretur: quos quidem postquam non tam proprio consilio, quam Venerandi Caselii auctoritate petiisset, mox indeptus est, Praeside Ordinis CORNELIO MARTINO. Inter competitores erat Vir Cl. CHRISTOPHORUS HEIDMANUS, Eloquentiae tum designatus Professor; qui post egregiam eruditionem non in Philosophia tantum et eloquentiae ac historiae studiis, sed et in iure civili multis annis sibi partam, istum honorem, virili aetati iam propior, cum adolescentibus (tales enim plerique ceteri erant) capessere non dubitavit, et deinceps insigni magnae ac longe supra vulgi captum positae virtutis ac doctrinae exemplo Academiam dum vixit, illustravit, artis dicendi et bonorum scriptorum peritus ac industrius interpres, quottidianus studiosae iuventutis ad virtutem monitor, et ut verbo dicam, vir et orator optimus. Sed ab HEIDMANO revertamur ad HORNEIUM nostrum, qui Philosophiae Doctor renuntiatus, ne inanem titulum gereret, docere litteras et Philosophiam in Academia actutum coepit. orsus ab interpretatione aliquot librorum Iliados Homeri, hortatu magni Caselii, in cuius aedibus degere perseverabat, quamvis âd communem mensam cibum caperet. Cum vero anno proximo saeculi nempe huius tertiodecimo, primo vere CASELIUS decessisset, ad litterarum et Eloquentiae studia in Stetinensi Gymnasio docenda invitabatur HORNEIUS, instinctu Martini, Martini filii, Chemnitii, Philippi secundi Pomeraniae Ducis Cancellarii, cui paullo ante in patriam transeunti, a Caselio de nota meliori erat commendatus. Verum quia adolescens adhuc erat vigesimum tertium aetatis annum agens et eodem tempore Nobilissimi Viri THEODORICUS et IOHANNES BEHRII gentilis ac pupilli sui IUSTI BEHRII studiis eum praeficere expetebant, conditionem istam Stetinensi praeoptavit, et cum BEHRIO in convictum Cornelii transiit, ubi hospitem nactus vindicem veritatis omnium eruditionis partium gnarum, et demerendis


page 734, image: s744

denique hominibus genitum, praeclare illa occasione in octavum usque annum usus est. Et vero isthoc aevi sui spatio meliori maxime viguit opus, omnisque liberalis ac sacrae doctrinae divitias sibi affatim tum comparavit, cum et a tanti Praeceptoris ore quottidie penderet, et aequalium eadem studia aemulantium coetui interesset, et quos quottidie in domestico auditorio doceret, convenirent frequentes discipuli. Sane quae isto spatio docuit, praelegit, disputavit, scripsit, longe plurima sunt et cum magno non huius tantum, sed et aliarum Academiarum applausu excepta: Sunt autem, quod neminem vestrum facile fugit, Ethica, Logica, Physica, Metaphysica, Geographica. Politica, et Hebraica. Nec segnius interea excoluit Theologica, multum in his domi adiutus familiaritate CORNELII, foris autem HENRICI BOETHII et LAURENTII SCHEURLAEI S. Theologiae Doctorum scholis publicis. Sumptus studiorum, cum patre in bellis Brunsvicensibus prorsus expilato, et iam defuncto, non suppeterent, partim ipse sibi paravit, partim eorum munificentia est consecutus, qui in patria proventus certos isti rei olim destinarunt. Cum primis autem liberaliter adiutus est beneficio, quod Nobilissima et religiosissima Matrona, ELISA SALDERIA FRIDERICI a SCHULENBURG vidua ante hos septuaginta fere annos optimis studiis propagandis pio exemplo devovit, decies mille Thalensibus in sortem constitutis, quorum annuo foenore duodecim selecti adolescentes magno Ecclesiae bono in hunc usque diem in Academiis sublevantur. Hoc adiumento per annos aliquot et beatus Collega noster gavisus; simul ut a Nobilissimo BEHRIO et privatâ docendi provinciâ, quantum moderato homini satis erat, suppetere coepit, statim beneficium Salderianum Patronis nondum poscentibus ultro resignavit, quamquam per testamentum et exempla aliorum, diutius eo frui licuisset. Volebat nimirum ambientibus, et a censu destitutis aliis dare locum, et ne unquam supervacua appeteret, animum iam tum obfirmaverat. Professoria dignitas, cuius praenuntiae domi feliciter institutae a)kroa/s1eis2 antecesserant, collata illi suntanno saeculi huius undevicesimo, quando civilem


page 735, image: s745

de moribus doctrinam frequenti auditorio proposuit, scriptis commentariis, qui cum orbe erudito postmodum sunt communicati, et felicis ingenii, uberis doctrinae, ac magnae diligentiae erunt perenne monumentum. Subinde et Aristotelis de moribus ad Nicomachum libros publice explanavit, quando turbae audientium et me fuisse mixtum, cum voluptate recordor. Perducta horum librorum in Sextum usque explanatione, Logices Professio, summi Viri CORNELII MARTINI obitu vacuefacta, a Serenissimo Principe illi est demandata, qua quidem a vigesimo secundo huius saeculi anno tam praeclare functus est, ut factam summi Philosophi CORNLII MARTINI excessu immanem iacturam Academia hoc successore ferret aequius. Haut multô post, ut orationis nostrae is ordo esse pergat, qui vitae eius fuit, secutum est exilium in ipsa patria, quod a bello et peste Academiam disturbantibus indictum in urbe Brunsvicensi cum uxore et liberis tulit fortiter, sanctissimis studiis, institutione aliquot adolescentum, quottidiano fere cum Clementiss. Principe FRIDERICO ULRICO Duce Brunsv, et Luneb. Patriae Patre congressu, solitudinem et ab Academia recessum solans. Postquam vero tempestas patriam affligens paullum est commutata, redux ab exilio in sacrum Theologorum ordinem, auspiciis Serenissimi Principis, suffragatione totius Academiae, suo merito est cooptatus, cum sacro illi Collegio insigniter se ante approbasset, et in fidem praecellentis doctrinae S. Theologiae Licentiati dignitatem, sollenni renuntiatione dudum esset adeptus. Inde ex iis fontibus, quos laudati antea Duumviri mature ostenderant, et e quibus tot annis hauserat ipse, divinarum rerum scientiam fide et industria singulari iuventutem publice privatimque voce ac scriptis docuit, eo cum fructu, ut et in cathedris Academicis et pro sacris Ecclesiae rostris, et in pulpitis scholarum, passim nunc audiantur, multi vero paribus locis digni supersint, qui Beatum HORNEIUM nostrum praeceptorem habuisse gratis animis recordantur, ab eoque Christianae sanctimoniae ac solidae eruditionis rectam viam et iustum pretium se didicisse in magnis habent amoribus. Assumpserat


page 736, image: s746

tricesimo sexto saeculi huius anno, Decano D. Georgio Calixto, summos in S. Theologia honores, quod et his se dignum sciret, tum etiam ne optimo consilio introductum morem improbare videretur, quamquam in scientia ipsa et docendi dexteritate atque industria, non autem in his titulis, studiorum opes atque fructus sitos esse arbitraretur. Erat autem eius in docendo tanta vis et dulcedo, ut omnium ordinum adolescentes ad cupide audiendum alliceret, illorumque studia ita accenderet, ut non semel et iuris scientiae studiosi Horneio praeside de controversis religionis capitibus, in doctissimorum iuvenum corona publice respondere amaverint. In offcio quidem suo peragendo intenta ac diligens viri cura erat et opera pertinax, a primis annis et suopte ingenio et parentis ac praeceptorum calcaribus, ad perpetuos labores ita exercitus, ut non raro freno indigeret. Nec teneri tamen potuit, quo minus et iis horis, quibus vacare concessum est, saepius doceret publice et interdum ne septimo quidem die feriaretur. Quin adeo omnis cessatio invisa illi et intolerabilis erat, ut non sui tantum, sed et alieni pensi assiduus esset exactor. Atque ab hac perpetua animi contentione ne valetudo quidem, qua inde a puero incommoda, post et afflictissima saepe est usus, cohibere virum potuit, quo minus media inter tormina et molestos morbi insultus, vastalibrorum volumina evolveret, commentaretur, praelegeret, adesset in senatu, iuvenes familiares domi, e cathedra omnes erudiret, hortaretur, atque ad divinarum humanarumque rerum scientias perdiscendas omni animi impetu inflammaret. Erat enim hic dolor viri perpetuus, et quâ erat libertate, quottidiana fere indignatio, fucatum et pietatem et eruditionem passim regnare apud eos praesertim, qui prae aliis sibi sapere videntur, et rerum omnium se putant esse primos. Cumque ex praepostera hac vivendi et discendi ratione ecclesiae pariter atque rei publicae grande periculum impendere non dubitaret, a tam paucis tamen mali vehementiam animad verti demirabatur. Adversarios interim nostros cernere est (huiusmodi fere apud familiares erat viri oratio) in rem suam strenue vigilare, et ipsis illis litteris, quibus maiores nostri optimam causam contra illos olim vindicarunt, itase adversumnos nunc munire, et sua


page 737, image: s747

stabilire, ut quibus nos formidabiles tum fuimus, hi nobis, non causae, sed nostrâ culpâ immineant et ferociter etiam insultent. Haec cum ita dudum sensisset, ne patriae laboranti de esset, sed fortissimi civis vices naviter impleret, utrique malo mascule se opposuit, impietati et inscitiae, ad extremum usque spiritum aeque infestus. Atque hoc illus est, quod repentinum eius obitum, nobis bonisque omnibus longe acerbissimum reddit, quod optimum pietatis magistrum, censorem doctrinae, disci plinae omnis vigilantem et incorruptum custodem ex hac sapientiae et virtutum arce Academia, eheu! perdidimus. Alienissimus ille erat ab eo mortalium quorundam genio, qui solent facile omnes perferre ac pati, eorumque cum quibus unasunt studiis temere obsequi. Liber erat amicus, qui cum vitiis et ineptiis mortalium apertum bellum gereret, et quod cuique in tergo est manticae invertere obviis annitteretur, securus de gratia pariter atque odio, quorum alterutrum sequeretur dicentem. Et vero numquam eum quisquam convenit, qui non ea ex ipso audiret pet quae melior et ad honeste vivendum incitatior abitet. Nemo ab ipsius congrersu temere discessit, quin ad metum divini Numinis, ad amorem patriae, ad vitae officia novâ quasi flammâ succensum se sentiret. Ardebat enim ipse totus pietate, qua ut alii pariter ferverent, non exoptabat tantum, sed omnibus ungulis, quod dicitur, et pertinaciter adeo allaborabat, ut quorum animos flectere non posset, frangere niteretur. Neque vero eorum tantum qui vel in auditorio auscultabant, vel ultro ipsum adibant, moribus formandis invigilabat, sed quemcumque e studiosa iuventute palato plus sapere quam corde, argentum, et quod illo pretiosius est, tempus, prodigere potius quam rite collocare, clamosum noctambulonem, parum frugi esse conpererat, ignotus notusve ille esset, et cuius cuius aetatis atque ordinis, hunc arcessere ad se HORNEIUS, et seorsum docere, monere, praecipere, sancta credat, quae tam temere violet. Academiam neutiquam otii esse porticum, non lasciviae campum, sed palaestram virtutum et optimarum artium mercatum; in quo nihil agere opprobrium sit agere aliud certum damnum; turpe agere magnum crimen.


page 738, image: s748

Fatendum est ingenue, AUDITORES, hac severitate sua, hac vigilantia, hac animi et vocis contentione plurimos illum adolescentes aut a Pythagoreae literae sinistro calle revocasse, aut dextrum dubie ingressos insigniter confirmasse. Unde qui plus huic praeceptori suo, quam parentibus debeant, sunt fueruntque longe plurimi. Et vereor sane ego ne incidant tempora cum irreparabilis Viri in refrenanda licentia zelum requiremus; zelum inquam non ambitione inflatum, non affectibus turgentem, sed Optimi Maximi Dei amore accensum. Talis enim erat zelus ille Horneianus. Cui si quid humani forte aliquando admixtum fuit, meminisse oportet perfecti exempli nec nostrum quemquam esse, nec ullum mortalium. Viximus autem omnes cum eo concorditer et sine livore, quod magna pars nostrum tamquam bene meritum praeceptorem veneraremur, et ipse in amicitiis servandis magni esset candoris. Aberat nigrae loliginis sucus omnis, neminem e fastigio suo despiciebat, nullius honoribus aut commodis insidiabatur, ex animo omnibus bene cupiebat, neque quisquam consilium eius aut res frustra unquam requisivit. Equidem quo rarior, eo optabilior res est sincerus ac liber amicus. Quorsum enim nobis haec vita, si absque amicis simus? amicitia autem apellari non debet, cui libertas desit. Antisthenis monitum est apud Plutarchum, iis qui salvi futuri sint opus esse aut Germanis atque ingenuis amicis, aut acribus et fervidis inimicis, illi enim monendo, hi conviciando et maledicendo a peccatis deterrent. Et vero amicus erat HORNEIUS bonis, qui expeterent, omnibus, sed talis qui blandiri nollet, qui tangere ulcera non dubitaret, ut ut labra morderentur. Nec tamen semper ille severe ut Philosophus praecipiebat censebatque, sed multa in severitate non deerat comitas, et facetiarum atque urbanitatis lepos. Optime enim habebat exploratum arduae virtutis praecepta ingrata esse pluribus, eademque sine involucro tradita, non minus saepe respui a multis, quam ventriculus corruptus salutares aversatur cibos. Itaque mordax illud verum, quo mali irritantur, teneriores vero bonorum animi nonnumquam offenduntur, quodam temperamento dulcedinis miscere interdum


page 739, image: s749

et diluere tam praeclare noverat, ut saepe, cum stultitias mortalium depingeret, nemo esset Hormeio iucundior. Ceterum a flagrantissimo collapsae pietatis instaurandae amore, et impetterrita illa dicendi libertate et hoc profectum, ut pronuntiata, quibus virtutes incrustare, praeposteram divino Numini indulgentiam affingere, leve onus Christi aggravare, angustam ad beatam aeternitatem semitam late pandere, intertiae denique suae blandiri vulgus consuevit, creberrime lacesseret, et ex animis pariter atque linguis hominum, velut impietatis fibras evellere niteretur. Quin imo non erat ullum humanae sapientiae scitum, utut late receptum, si pietatis nervos incidere, si auctoritatem veteris disciplinae frangere, si virtutem suo decore spoliare videretur, quod non crebra disputatione et argumentis gravibus impugnaret, convelleret, everteret. Idque eo alacrius et constantius sibi faciendum censebat, quod grave hoc et diuturnum bellum, non tantum ob profligatam vitam et contaminatos saeculi mores divinitus immissum esse, sed et magnorum flagitiorum novam conflugem secum ferre constaret, cui summovendae omnes omnium Dei et patriae amantium cogitationes, studia, opes impendendas esse acriter contendebat. Cumque idem hoc pari nixu passim agi exoptaret, nusquam enixius quam in Academiis urgeri cupiebat. Nihil enim sani vel in Ecclesia vel in republica sperari posse, si in seminario ipso rectores illis destinati non sollicite formarentur nec optimis salutaribusque sententiis contra recti ignorantiam, contra erumpentem impietatis et iniustitiae vim mature munirentur. Hoc ergo quoad vixit, ad ultimum in his terris diem suum, ad extremum spiritum usque constanter egit, et egisse, in Dei vivi civitate, in sinu Abrahami, inter iustorum consummatorum spiritus, nunc triumphat. Unde si redire in hanc vitam voncessum illi esset, multo contentius obtestaretur, instaret, urgeret: Pacem sectamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum. Qui iustus est iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc. Ecce veniet cito et merces eius cum eo, ut reddat unicuique secundum opera ipsius. Fecit equidem perpetua haec et acerrima pro virtute colenda contentio, ut plurimorum


page 740, image: s750

odia et obtrectationes, quorundam vero etiam apertas censuras incurrerit. Horum ille quosdam eo loco habebat, quo optimus Graecorum suos in comoedia histriones, risu eos et contemptu vindicans. Alios qui plus sapere sibi videbantur, ita submovit, ut utri causam pietatis, rectius oraverint, bonorum et prudentum virorum, ac posteritatis incorrupto iudicio possit transscribi. Neque vero propugnator tantum pietatis, sed et strenuus atque impiger sectator erat. Deum in oculis ferre, in huius Numine sibi praesidium statuere, huius maiestatem revereri, prima cura erat: succurrere necessitatibus aliorum, hos consilio, illos etiam re iuvare, cura altera. Aegrotorum, pauperum, afflictorum, calamitates eo promptius libentiusque levabat, quod Servatoris personam eos induisse, animo semper obversaretur. Eccur vero, aiebat, generis necessitudine nobis iunctum iacentem repentemve fastidiamus, cum venator ne canem quidem a lectulo arceat, agricola vitulum exosculetur, et propriis manibus viator asini pedes lavet. Ante hos sex annos sane (liceat enim e tam multis beneficentiae eius exemplis vel unum hîc commemorare) misellum puerum e vicinia oriundum, membris omnibus contractum et manibus pedibusque humi supinum aegre reptantem, cum stipem in area, quam Iuliam appellamus, ab obvio peteret, in domum recepit, et benigne habito persuasit, ut sub chirurgi manibus membrorum usum recuperare periclitaretur. Deducto in hospitium omnia vitae et valetudini curandae necessaria suppeditat, quin lavanti et molestas compedes ac vectem aptanti intendentique chirurgo frequenter astans hortabatur, ferret fortiter exigui temporis tormina, spe perpetuae sanitatis. Aspiravit successum Dominus, ut qui corpore toto antea vicos urbis misere perreptabat, iam incederet erectus. Nondum absolvisse beneficium hoc suum sibi videbatur HORNEIUS nisi et certo vitae generi, in quo restitutis membris ad sustentationem suam uti posset, adolescentem addiceret. Tradidit itaque eum, cum hoc eligeret, textori in hoc oppido, apud quem tirocinio artis posito, manuum pedumque prompto usu iam sibi victum parat, valetudinem quoad vixerit, post


page 741, image: s751

Deum, beatissimo HORNEIO acceptam ferens. Similem huic alium triennio post inter mendicos ante templum iacentem contuens, novam bene merendi occasionem noluit amittere. Accersitum itaque et lecto, cibis, vestibus in hospitali cubiculo refectum ad parem medelam invitavit. Coepit procedere opus sic satis feliciter. Ille vero a)la/stwr dum mitescere nervos et crura tendi animad vertit, indignari, malagmata revellere, exsecrari chirurgum, quin mendicandi occasionem ita ereptum iri palam queri. HORNEIUS interim iusistere feliciter coeptae curationi percupiens, primum bona verba dare et inter filios suos spondere educationem. Accessere post et minae, quae cum surdo dicerentur, tandem per ferramenta et virgas lictoris domitus, ingratiis chirurgum ferre cogitur. Quibus cum obstinato animo pertinaciter reluctaretur, et malo liberari nollet, eiectus ex hospitio et perpetuum claudicare iussus est. Pulcherrimum flagrantis erga proximum amoris argumentum memoriae posterorum atque imitationi censui minime subtrahendum. Praecipuam felicitatem totâ vitâ hanc semper iudicavit et tamquam divinitus concessam coluit, quod patre viro verae pietatis et virtutis amantissimo natus, et ab eo tum ad utriusque illius, tum ad literarum studia a puero diligentissime educatus, fideles postea Praeceptores et in ludo puerili et in Academia incomparabiles viros I. Caselium et Cornelium Martinum Magistros fuerit sortitus. Proximam huic numerabat probam et Deo devotam coriugem, tum morigeros liberos, quorum natu maior obsequii sui praemium retulit in Ernestina Academia publicum et honoratum docendi munus. Accessit demum his ultimum omniumque maximum, beatus videlicet e vita discessus. Ita vero de Academia, de patria, de patria, de Ecclesia universa, et si illud adici fas est de me quoque meritus est Horneius, ut non earum tantum, quas breviter hîc recensui, sed et reliquatum, quibus eum Dominus longe plurimis ornaverat, virtutum seriem hoc loco pandere par esset, nisi in decursu hanc lampada tradere disertionibus aliis potius iudicarem. Ignoscant itaque mihi beati


page 742, image: s752

manes tanti Viri, si vulneribus Catholicae Eccesiae mederi, pacem ac veritatem sectari, ingruentem barariem reprimere, virtutis et literarum gloriam in Academia Iulia pridem excitatam adaugere, in quanto negotio ille habuerit, oratione nunc non persequar. Debeo enim, Auditores benevoli, qui tanto cum silentio mihi adhuc attenditis, antevertere satietatem vestram, nec, dum imaginem desideratissimi viri exprimere satago, diutius vestrum pascere dolorem. Omittam itaque dicere quantus fuerit divitiarum et omnis pompae spretor, quam in omni vita temperans, quam largus in eleemosynis, quanta in adversis patientia, quam in senatu animose sententiam dixerit, quam sollicite gesserit magistratum. Quae quidem omnia ita sunt comparata, ut cum citra iniuriam eius reticeri nequeant, ob multitudinem panegyrin requirant alteram. Satis itaque sit bona fide et eodem candore quo vivus ipse utebatur, illud nunc breviter testificari, quod non minus quam Senatus Romanus Scipioni Nasicae Viri Optimi nomen olim tribuit, nos quoque Horneium nostrum VIRUM ET COLLEGAM OPTIMUM et liquido affirmaturi et reliqiose semper simus habituri. Ambulavit quoad vixit cum Deo, perpetuus et impiger iustitiae praeco. Nunc certamen illud praeclarum decertavit, cursum peregit, servavit fidem. Dein ceps in magno illo die corona iustitiae decoratus, fulgebit sicut splendor firmamenti et sicut stellae in saeculum et in aeternum. Interim iunctis animis, Deum Optimum Max. hac voce publica obtestamur, ut Ordinem Professorium potenti dextera sua servet, protegar atque tueatur, inque eo Te in primis Venerande CALIXTE, et Te Amplissime LOTICHI, qui e meliori aevo soli nobis in Academia superestis. Reficiat Deus caniciem vestram, vobisque longissima statione mortali functis quam serissimos destinet successores. Regat Dominus sancto spiritu suo et Vos, Generosi Iuvenes, ut dictorum factorumque beati Praeceptoris memores, imitari tam perfectam virtutem, nec admittere unquam quicquam velitis, quod HORNEIUM, si viveret, voce et vultu castigaturum inducere animum potestis. Ego vero qui


page 743, image: s753

exile hoc parentandi officium mea sponte suscepi, pietate quam bene merito Praeceptori et perpetuum desiderando collegae debebam, ita sum, ni prorsum fallor, defunctus, ut sub initium pollicebat. Simplicem enim et minime fucatam vitam, talis quoque decebat oratio. Quod si tantis virtutibus tantaeque doctrinae parem laudationem quis requiret, tempus est ut intra mediocritatem meam me colligam et reverenter ego conticescam.

Beato huic Doctori Horneio, Graeco insuper Carmine parentavit proximis tunc a funere diebus, Ioannes Brenneccius, Graec. liter. Professor in Acad. Iulia.

EPITAPHIUM.

CHRISTO SERVATORI SACRUM MEMORIAE PERQUAM REVERENDI CLARISSIMIQUE VIRI CONRADI HORNEII AETERNI ACADEMIAE IULIAE DECORIS. QUI BRUNSVIGAE AN M DC XC. VII. CAL. DECEMB. NATUS, POSTQUAM, OB SINGULARES INGENII DOTES, BONARUM, GRAECARUM PRAESER TIM LITERARUM PERITIAM, PRINCIPIBUS IN ILLA RE VIRIS IAM TUM ADOLESCENS INNOTUISSET. EXINDE VERO PRAECIPUAS PHILOSOPHIAE PARTES PRIVATUS: ETHICEN AUTEM LOGICAM et S. THEOLOGIAM EX ORDINE PER XXX. ANNOS PUBLICE, RARA ET ADMIRANDA PERSPICUIT ATE DOCUISSET, PLERAQUE ETIAM AD OMNE AEVUM


page 744, image: s754

PERENNATURIS SCRIPTIS ILLUSTRASSET, PIETATEM AB ADVERSARIIS OPPRESSAM STRENUE ADSERUISSET, SANCTIMONIA ET INNOCENTIA VITAE CUNCTIS PRAEIVISSET ADEOQUE VERAE ET INFUCATAE PROBITATIS VIVUM EXEMPLUM SEMETIPSUM EXHIBUISSET, DE PATRIA, SCHOLA, ECCLESIA, UNIVERSA REP. LITERARIA OPTIME MERITUS AN. M DCC XLIX. VI. KAL. OCTOBR. OMNIBUS BONIS IMMORTALI SUO DESIDERIO RELICTO, OBIIT. HOC MONUMENTUM LIBERI SUPERSTITES UTROQUE PARENTE NIMIS CITO EHEU ORBATI LUGENTES PONI CURAVERUNT.

SCRIPTA.

Disputationes Ethicae decem, depromptae ex Ethica Aristotelis ad Nicomachum, et habitae in Academia Iulia: Helmstadii 1618. 1622. Hanoviae 1624. Francof. 1641. 1648. 1654. Ienae 1666. in 8.

Scholia in Homerum: Helmst. 1620. in 8.

Compendium Dialecticae succinctum et perbreve: Helmst. 1623. 1636. 1646. Hanoviae 1628. 1655. Francof. 1641. 1650. Marpurgi 1636. Rintelii 1645. Hamburgi 1654. in 8. Ienae 1648. et Noribergae 1666. in 12.

Compendium Naturalis Philosophiae: Magdeb. 1618. Helmst. 1624. in 4. Francof. 1650. in 8.

Disquisitionum Metaphysicarum, seu de prima Philosophia libri IV. Helmst. 1622.

Institutiones Logicae: Francof. 1623. 1653. Hannoverae 1624. in 8.

Philosophia Moralis, sive Civilis doctrinae de Moribus libri IV. Francof. 1624. 1633. 1641. 1665. etc. in 8.


page 745, image: s755

Processus disputandi: ibid. 1624. 1633. in 8.

Disputationes Logicae: ibid. 1628. in 8.

Exercitationes Logicae: Helmst. 1621. 1631. 1641. 1644. in 8.

Oratio in funere Friderici Ulrici, Ducis Brunsvic. et Luneburg. in illustri Iulia habita: ibid. 1635. in 4.

Tractatus de sacris et divinis Scripturis: ibid. 1632. 1655. in 4.

Disputationum Theologicarum pars prima, quâ doctrina de Verbo Dei seu sacra Scriptura, de natura item attributis, personis, et Operibus divinis explicatur: ibid. 1632. 1634. 1651. in 4.

Disputationum Theol. Pars secunda, qua doctrina de Incarnatione Filii Dei, et quae per eum facta est generis humani reparatione explicatur: ibidem. 1646. in 4.

Conclusiones Metaphysicae: Rintelii 1644. Norib. 1648. Francof. 1650. in 8.

Perbrevis Defensio Disputationis suae de summa fidei non qualislibet, sed quae per caritatem operatur, necessitate ad salutem, adversus Programma hac de re editum: Helmst. 1647. 1662. in 4.

Iterata assertio de necessitate fidei per charitatem operantis, adversus Iohann. Rothmalerum: ibid. 1649. in 4.

Repetitio Doctrinae verae de necessitate B. O. ibid. 1649. in 4.

Compendium Historiae Ecclesiasticae: Brunsvigae 1649. in 4.

Disputationes et tractatus aliquot, de necessitate studii Pietatis, si quis salvus esse per Christum velit, in unum opusculum coniecti: Francofurti 1648. in 4.

In Epistolam S. Apostoli Pauli ad Hebraeos expositio litteralis: Brunsvigae 1655. in 4.

In VII. Epistolas Catholicas Sanctorum Apostolorum, Iacobi, Petri, Ioannis, Iudae expositio literalis: ibid. 1654 in 4.

compendium Theologie, quo universa fidei Christianae tam credendorum quam agendorum


page 746, image: s756

doctrina tribus libris dilucide pertractatur: ibid. 1655. in 4.

Wiederlegung eines Pasquils, kurtzer Außzug etlicher Sprüche Heren Lutheri Seel. wie auch deß corporis Iulii etc. Von Nothwendigkeit eines Christlichen Gottseligen Wandels zur ewigen Seligikeit: Helmst. 1648. in 4.

Reifliches Bedencken über das Schulwesen: Wolffenbättel 1661. in 8.

Rurtzer Bericht, Gesprächweise auffgesetzet und entgegen gestellet denen unwahrhafftigen Aufflagen, womit die Professores Theologiae auff der Fürstl. Iulius Universität zu Helmstätt zur ungebühr beschweret werden: Helmst. in 4.

Ex Disputationibus a D. Horneio olim habitis, ac seorsim editis, et istae recensentur. De Angelis: De resurrectione carnis: De universali Christi merito et satisfactione pro omnibus omnium hominum peccatis praestitâ: De Spiritus Sancti divinitate, Eiusque aeterna a Patre et Filio processione. De paenitentia lapsorum: De summa fidei per charitatem operantis necessitate ad salutem: De vera praesentia corporis et sanguinis Christi, etc.


page 747, image: s757