QUod semei iratum Academiae nostrae incumbere fatum coepit, nondum desinit premere, et nudius quintus cum plurimum Reverendum. Amplissimumque ac Excellentissimum Virum Dn. IACOBUM MARTINI, SS. theol Doctorem et Professorem primarium, nec non Seniorem Academiae, Templique Arcis Praepositum, et Consistorii Ecclesiastici Assessorem, tolleret, tanto maiorem et pleniorem tristissimi omnis incussit plagam, quanto periculosius est, hauriri ac peti ipsa vitalia, quam alias corporis, non indecoras quamlibet, partes,
Quamvis enim naturalis eorum imprimis videatur excessus, qui octogenariis proximi (qui summus vitae nostrae terminus ipsis divinis oraculis definitus est) obeunt: cum nontam interrumpitur vita vique morborum expellitur, quam ultro deficit instrumentis consumptis. Nam newue prodigii quicquam atque miraculi habet, exstingui lampada, cui oleum deest: aut exspirare et cadere flosculum, qui maturitate ipsâ exaruit. Ea tempestate tamen magnos eripi Senes, cum canis consiliis et veterana robustaque auctoritate res indigent maxime, ingenti ac tristi augorio carere vix potest. Maximum rerum momentum in religionis integritate custodiaque feliciore veritatis aeternae positum est. Propriaque haec Academiae nostrae hactenus gloria exsistit, ut, sicut orthodoxa fides purgari primum ac suae luci in ea atque splendori restitui cepta fuerat, ita nusquam florentius ac efficacius aut traderetur aut assereretur adversus corrumpentium labes. Quod bonum nostrum ac decus quo nunc reciderit, ad quas redacta incitas sit theologicum Collegium venerabile, LYSERO nuper, et nunc MARTINIO quoque, primo antiquissimo Professore, exstinctis, quotusquisque ignorat? Erat quidem MARTINIUS noster grandior natu, et magis quiete fovendus ac otio, quam distinendus negotiis, et committendus cum laboribus. Is tamen animi durabat vigor, ut, si industria atque contentione virium, ut ante, haud amplius; consilio tamen posset prodesse. Quid quod non omnia manu ac opere, sed multa auctoritate etiam conficiuntur. Quare vel solo nomine, quod tot annorum excellentissimis meritis, tot omnis generis eruditissimis ac accuratissimis scriptis iandiu ante paraverat sibi, quid non fulcire ac sustinere posse videbatur? Magna profecto vis ad ducendos movendosque animos hominum, in diu spectatae probatqeuqe virtutis opinione posita est: ac multi quiescunt et continent se, non quia cohibiti viribus, sed clarioris fortitudinis metu quod pacem malunt. In contro versiis quoque et eruditorum certaminibus aut componendis aut reprimendis, auctoritas saepe pro facundia est: nec obtinent magis, qui contendit plurimum, quam plurimum posse qui videatur. Quare quod apud Sophoclem de se magnifice Theseus praedicat:
Absent is etiam te, scio, fama et meum
Nomen tuebitur, arciturum iniuriam:
Id de MARTINIO sibi Ecclesia et Academia nostra habebat promittere, si vita uti diutius, et interesse mortalium coetibus licuisset. Sed non tam lamentari ac miserari affictum rerum nostrarum statum, quam Deo permittere, et ab ipsius bonitate immensa poscere opem, pietatis est. Et aderit Serenissimus Elector in tempore, quaeque piissimae sollicitudinis munera in universam Rem publ. dispensat quottidie, praecipue huic et nobilissimae parti haud subtrahet; eique curandae ac restituendae mature in integrum vigilantissimam et accutatissimam operam dabit. Interim quae MARTINIO nostro suprema debemus officia, libenter et sedulo (cum huc necessitatis simus adacti) exhibebimus. Natus igitur prope Halberstadium est superioris saeculi anno LXXmo, ad d. XVI. Octobris: Patre Reverendo et Docto Viro ADAMO MARTINI, Langensteinen sium Pastore: matre ANNA, ANDREAE WERNERI, primarii Civis kinter Halberstadenses filia. Utque ingenti et singulari indole, quae se celeriter prodidit, natus erat, ita mature imbutus feliciter literis et institutus est domi. Sed mox adultior, ut cultum maiorem assumeret, delatus Halberstadium in avi materni sinu egit, quo mortuo, Rectori Ascherslebiensis Scholae (quo condiscipulo ante usus fuerat pater) in disciplinam traditus est. Adolescentem XX. annorum, iamque et Graecis et Latinis literis instructum probe; denique et Philosophicis disciplinis initiatum, huc destinarat mittere Genitor; sed quia Calvinianorum ferrum in Academia nostra calebat tum maxime, murata consilii ratione in Academiam Iuliam ablegat, et Excelle ntissimo Viro, Dn. D. HOFFMANNO, qui Theologiam id temporis ibi docebat publice, neque nequiquam, commendat. Tertio anno post, cum omni e(terodoci/a| hinc iussâ facessere, Academiae nostrae, paternis fretus auspiciis, civem dedisset, vivacissimo impetu in omne praestantissimorum studiorum genus grassatus est. Quo iuvenem cum proprii animi ferebat vigor, tum nobilissimae etiam Matronae, GESAE SALDRIAE. Generosi ac Strenui Domini FRIDERICI a SCHULENBURG Viduae liberalitas incitabat. Quae magno illo
et de Ecclesia nostra optime merito Theologo, Dn. POLYCARPO LYSERO, intercedente, non contemnendae summae stipendium ipsi in annos singulos numerabat. Eodem anno Philosophici Magisterii gradu ornatus sollenniter, legendo et disputando publice privatimque egregiam operam Academicae pubi navare cepit. Cumque ea in re ingenii simul et eruditionis praestantiam approbasset mirifice omnibus, idque et extra Academiam incepisset clarescare, factum est, uta Collegio Philosophico haud tantum inter Adiunctos asscriberetur cooptatus; verum ab Orientalis etiam Frisiae Comite Illustrissimo vocaretur Nordam, ut Rectoratum eius Gymnasii in se susciperet. discedens Oratione Valedictoriâ habitâ, visisque Parentibus optimis, cum pervenidet in frisiam, omnia plena formidine et consusione ob pestilentiae grassantis attrocitatem invenit. Sed Illustrissimi Comitis uxor cum orthodoxae nostrae religioni incredibili studio addicta, deque eximia eruditione MARTINII iam facta esset ceritor, connisa omnibus modis est, ut eum in aulam ipsam pertraherot. Quae functo marito, in cuius funere noster contionem habuit, cum Berthumum, in dotalitium castrum, transserret aulam, nostrum etiam eo secum traduxit. et instaurato abse Gymnasio Nordensi (quae Civitas ad iura eius tunc pertinebat) praeposuit Rectorem, ea lege tamen, ut statis diebus per septimanas singulas Berthumi in arce non longe dissitâ, sermones sacros haberet pro contione, Ecclesiisque Lutheranis ditionis suae Episcopi vicem intenderet, Magnum in illustrissima matrona promovendae religionis nostrae studium inerat, cui dum indefessam, sicut par erat, operam navat noster, cum subiectorum plerique Calvinianorum sectae pertinaciter haererent, accidit, ut nhon tantum magnis laboribus, sed odiis etiam, nec minoribus discriminibus, quae nascebantur inde exponeretur. Praecipue, cum iunior Comes, IOHANNES, ducta ENNONIS fratris filiâ, ut amplissimam lucraretur dotem, ad Pontificiorum partes defecisset. Quae res non modo MARTINIO nostro disputandi necessitatem saepius cum societaris Iesu Theologis, quos secum semper in comitatu habebat Comes, imposuit, sed Comitis quoque ipsius contraxit invidiam, cum adversarios ita plerumque
argumentis premeret, ne verbum contra mutire possent. Quin universum Comitatum illa mutatio iis seditionibus ac turbis, quarum auctores Calviniani arguebantur, implicuit, ut summa rerum in magno versaretur discrimine. Quibus sedandis id a nonnullis allatum remedii est, ut docti et boni publici amantes viri ex utriusque partis convenirent hominibus; Nordae quidem nostrates; Embdae autem, qui Calvinianorum ritus ac rationes sequerentur, deque capitibus fidei conferrent capita, si quae deinde conciliatio concordiaque iniri posset. Er approbavit consilium Comes, egitque prolixe cum nostro, eidem uti accederet. Multa magnaque pollicitus, si eius studio operaque eô adduceretur negotium, ut conveniret partibus invicem, dissidiisque ac certaminibus sublatis haberent pacem Ecclesiae. Quod numquam sperandum, et Syncretismum huiusmodi, si iniretur, perniciosissimum sinceritati fidei fore, cum solidis rationibus docuisset noster, tam atrocem in se concitavit invidiam, ut capitis quoque, structis in se diversis insidiis, adiret discrimen. De qua re amicorum literis monitus cum docuisset, Principem optimam, impetravit abeundi veniam: cumque pedestri itinere tuto non posset, conscensa nave sibi consuluit, et fluctus illos, aliorum fluctuum ope, quamquam sic aegre etiam, evasit. Hamburgi expositus cum suis praeter omnem opinionem ac spem invenit literas, quibus Hildeshemium ad capessendam Ecclesiasticam provinciam vocabatur. Agnoscebat divinae providentiae munus: anxius tamen, quid constitueret, ad veterem Patronum Dn. POLYCARPUM LYSERUM proficiscitur, qui tum Annaeburgi in vicinia in Electoris Comitatu agebat. Consultus superea re, dissuasit penitus, cum propter alias causas, tum quia Iesuitae, qui magno numero tum Hildeshemi nidulabantur, multum negotii ipsi viderentur facturi. Consultius fore, si Logicam Professionem, quae tum vacabat in Academia nostra excessu M. EVONYMI, V. C. qui ei praesuerat hactenus, ambiret et impetraret: quod facile futurum, et demonstrabat rebus idoneis, et eo collaturum sedulam operam prolixe polli. cebatur. Assensus post paulo rem factam habuit, cum anno secundo huius saeculi, praecipite mense Iulio,
auctoritate publicâ id ei muneris demandaretur. Quo uno et viginti annis defunctus summa laude, Serenissimi Electoris auspiciis inter Theologiae Professores allectus, et Plurimum Reverendo ac Excellentissimo Viro Dn. D. NICOLAO HUNNIO, Lubecam discedenti, suffectus est, cum et Doctoris gradum assumpsit. Quas partes diversas dum septem istos et quadraginta annos administrat ac gerit, quibus quantisque laboribus, vigiliisque, quot et quam praestantissimis scriptis, de Philosophia, de Theologia, de omni Sapientia meritus sit clarissime, numquam cessans, numquam quiescens, sed se, vel alios eruditissimis et saluberrimis meditationibus perpetuo exercens: quod circumfuderit Academiae lumen ac decus, quo studio, quibus consiliis utilitates et commoda eius iuverit hactenus, sexies RECTOR; quinquies Philosophicae, ter atque decies Facultatis Theologicae DECANUS, XII. annis totius Ordinis Professorii Senior, paucis, et hoc in loco, ut meritis virtutibusque, quibus eminuit, par afferatur oratio, dici non potest. Servanda haec sunt maiori operi, et cura uberiore ac eloquentia, quam in praesenti potuit fieri a properantibus, explicanda aliis fusius et commendanda posteritati. Cuius interest, durare in saeculorum memoria virorum ingentium exempla. Primam uxorem AGNETEM Ornatissimi Viri ANDREAE ORLOBII, Institoris primarii apud Berenburgenses, filiam habuit. Quam virginem M. Aprili anni M DC XCIX. legitimis nuptiis sibi iunxit. Ex qua novies pater, quinque pueros, puellas quatuor sustulit. Maior natu filiorum EDZARDUS adolescens in medio studiorum cursu in paterno lare; secundus ANDREAS Parisiis, dum Medicinam magna laude facit, summumque gradum affectat; ceterum tertius, post paulo, quam esset natus, obiit: quintus, IOHANNES FRIDERICUS, cum rediisset domum ex peregrinatione Danica Livonicaque, inter Lytas Iuris, decessit: solo superstite quarto, ADAMO IACOBO, Amplissimo Gedanensi Senatui ab Epistolis et Commentariis. MARIA CATHARINA et ANNA MARTHA excesserunt innuptae. REGINA, cum Viro admodum Reverendo atque Amplissimo Dn. FRIDERICO KORNMANNO,
primum Philosophiae Practicae in Academia nostra Prof. P. post Halberstadiensis Ecclesiae Pastori primario locata aliquoties peperisset. Superest ANNA ELISABETHA, quae primo Dn. M. IO ACHIMO CRUSIO, Schmidebergensium Pastori; deinde admodum Reverendo atque Clarissimo Viro Do. M. GEORGIO FORSTERO. Kembergensis Ecclesiae Praeposito et vicinarum Superintendenti nupta, quinquies decies cum altera sorore nostrum non ignobili fecunditate reddit Avum. Soluto priore matrimonio excessu optimae et amantissimae coniugis, cum domum ducenda alia esset, quae regendae familiae atque domesticae rei, quae educandis liberis, dum ipse officii partibus fungitur, praeficeretur, anno huius saeculi XIX no ad secunda vota transiit, copulans sibi florentissimam virginem MAGDALENAM, Docti atque Prudentissimi Viri, Dn. FRIDERICI STURMII, Cothenensis Civitatis Consulis filiam. Quî cum triginta ipsos annos summa concordia suavissimeque exegit, atque ex ea BALTHASAREM IOHANNEM; CHRISTOPHORUM ERNESTUM, (quorum ille annorum XVI. adolescens, alter puer adhuc obiit) tum GODOFREDUM, quem reliquit superstitem; deinde MARIAM MAGDALENAM, (quae brevi mortua) hinc ELISABETAM, Clarissimo Viro, Dn. SAMUELI RITTERO, I. U. Lic. datam in matrimonium non ita pridem, et MAGDALENAM, liberos suscepit. Saepe quidem iam ante gravissimis morbis fuit implicitus: sed aliquot menses hactenus non tam ex valetudine, quam vitio aetatis, quae ipsa est morbus, decubuit. Ita tamen, ut per intervalla respiraret saepius validiorque scholas et disputationes ordinarias utcumque absolveret. Sed ex Aprili mense pituira, familiare senibus malum, maxime infestavit. Quae licet medicinis attenuaretur, tamen cum egeri non posset, consumpto vigore, qui animaret corpus, res ire cepit in peius, eoque deduci, unde processus in medliorem statum sperari haud posset. Ex quibus cum facile colligeret, se prope fatalem advectum terminum, finemque instare, de quo et ipse aetatis modus monebat, ita composuit animum, ut humanarum rerum omissis curis, non nisi caelestia atque aeterna volveret secum ac
reputaret. Inque ea se transiturum brevi non tam speraret, quam confideret constanter, subinde inculcans, et coram ministris verbi diserte quoque testatus, hanc profiteri, hanc moriturum tenere fidem, quae veteris novique foederis comprehensa tabulis, et explicata in Augustana Confessione Formulaque Concordiae esset, quicquid recederet, aut contraveniret, hoc se reicere atque damnare ex animo: addito, nec approbare se posse, quae a nonnullis hodie de bonis operibus, de apparitione filii Dei, et revelatione SS. Trinitatis in Testamento veteri disputarentur: vehementerque timere, ne magno periculo Ecclesiae et conscientiis constent. Quod monstraturum se scripto fuisse, si licuisset per valetudinem, certo fore deinceps, si vita suppeteret, nec vires deessent. Nudius sextus cum Reverendi Ecclesiae Diaconi ipsum inviserent, eiusque rogatu Psalmos hymnosque concinerent, emicuit ilico, et magno gaudio solatioque haec esse, clarissima voce professus est Mox quasi profunda cogitatione recedens inse, inque uno obtutu tacitus haesit. Interpellatus ab Archidiacono, ecquid versaret tam alte; Subicere animo suo, respondit, se peccatorem miserrimum esse, et tanti tamen a Deo habitum, ut propter se et ceteros homines, natum unicum suum in mundum miserit, qui solveret atque pra staret victimam, expiaturam noxios, et reddituram vitae ac felicitatis aeternae consortes iam reconciliatos Patri aeterno. Ex eo per totum reliquum diem, ut et sequenti nocte, quasi somno compositus iacuit. Orto mane, velut expergefactus, vocem iterum solvit, assistentes hortatus, orarent secum; imminere suprema; at magno solatio esse, quod angelorum ministerio anima sua in sinum Abrahae deportanda mox esset. Hora VI. defecit lenissimo resolutus obitu, cum nonum et septuagesimum annum supra dimidium confecisset. Hunc finem habuit, summus et singularis prorsus vir, tam capace atque subtili ingenio, tam acri et gravi iudicio, quam pauci alii, praeditus: tot undiquaque virtutibus insignis denique, ut aemulaturis dare non unum exemplum possit, qui et maritus aequissimus, et lenis ac indulgentissimus pater, tum in familiares benignus perquam et facilis herus; amicus omnium denique fuerit, nisi qui bonam mentem minus amarent. Quamquam nec his infestus ac durus, si
admittere remedia, et emendationem pati viderentur. Iam quis et quantus Doctor in cathedra, Contionator in suggestu, Senator in consilio, in magistratu Rector et moderator idem exstitit? Quam felix Orator etiam, quoties ad Serenissimum Electorem de rebus gravissimis mitteretur? Quae omnia qui reminiscitur atque perpendit secum, intelliget facile, quam iacturam, quod damnum Ecclesia et Academia fecerit tanto viro admisso! Quae acerbi ssimi doloris luctusque imposita nobis necessitas sit! Sed ferre mortalia mortales decet: nec contra fati torrentem dirigere bracchia, cui ni cedas, rapit secum, ac mergit. Non questus ac lacrimae calamitati nostrae promittunt remedium: precibus atque suppliciis a Deo id impetrare oportet. Qui solus potest sanare, quae fecit vulnera: solus erigere, quae ipse deiecit. Nunc autem cum Senioris nostri componendum funus sit, agite ACADEMICI CIVES, et dignam reddite vicem tam diuturnis et maximis eius meritis, Virique tanti exsequias omni officii genere prolixe et prompte exsequimini. Qui efferetur ad H. I. postea ex aedibus suis in templum urbis, et habita contione in arcis deportabitur, condendus ibi ac sepeliendus sollenni ritu. Quod cum facitis, recolite animis et admiramini tot excellentissimas virtutes viri ac laudes, et in illarum imitationem toti incumbite. Id unum enimk pulcherrimum verissimumque lionoris est genus, quo venerari mortuos decet. P. P. DOMINICA II. post TRINITATIS anno recuperatae gratiae M DCC XLIX.
Concio Ipsi fundebris habita fuit, ex II. Timoth. IV, 7. 9. a Iohanne Scharfio, SS. Theol. Doct. Profess. Ordin. et Facult. Theol. Decano.
PHilosophus tetragonus es, adde duangulum, amicum
Hippocratem, et superi mystica facta patris.
Sponte sua veniet sexangulum, id artemagistra
Dirige, et efficies mente manuque cubum.
OMINA nominibus sua subsunt, es CUBUS ARTIS,
Sex Rami haud possent suppeditare Cubum.
MARTINUS geminae Sophies clarissimus auctor,
Haec ora, hos oculos, Lector amice, gerit.
Vin animi faciem? sacrum Hipponensis acumen,
Cum magno mistum cogita Aristotele.
AUGUSTUS BUCHNERUS.
HIC SITUS EST D. IACOBUS MARTINI, PROFESS. THEOL. PRIMARIUS ET TEMPLI ARCIS PRAEPOSITUS, TOTIUSQUE PROFESS. ORDIN. SENIOR; ACUMINE INGENII, IUDICII GRAVITATE, DOCTRINAE COPIA ET EXCELLENTIA MERITORUM CUMSUMMIS SECULI VIRIS COMPARANDUS, IN SUO GENERE POSTPONENDUS NEMINI. NATUS EST AD D. XVII. OCTOBR. IN AGRO HALBERSTAD. AN. M DC LXX. DECESSIT AD D. XXX. MAII AN. M DC C XLIX. CUM PHILOSOPHIAM ANNOS XXI. TOTIDEMQUE, ET QUOD EXCURRIT, THEOLOGIAM EX ORTHODOX. NOSTRAM RELIGIONEM, PRO CATHEDRA PRO SUGGESTU, IN PUBLICA LUCE, QUA VOCE, QUA SCRIPTIS DOCUISSET
NON TANTUM ET ILLUSTRASSET, VERUM ASSERUSISSET QUOQUE MAGNIFICE, ADEOQUE IN TOTO CHRISTIANO ORBE VICTURAM GLORIAM ET IMMORTALE NOMEN SIBI PEPERISSET, UXOR NOVISSIMA ET UTRIUSQUE MATRIMONII LIBERI NEPOTESQUE SUPERSTITES MARITO, PATRI, AVO OPTIMO DESIDERATISSIMO P. C.
De prima corporum generatione: Francof. 1589. in 8.
Logicae Peripateticae per Dichotomias in gratiam Ramistarum resolutae, libri duo: Witteb. 1603. 1622. et Lipsiae 1616. in 12.
theorematum Physicorum generalium Exercitationes decem: Witteb. 1604. in 4.
Exercitanones nobiles de anima: Witteb. 1607. in 4. et 1619. in 8.
Oratio de Utilitate et necessitate Logices: ibid. 1606. in 4.
Collegium Physicum speciale, in quo XII. Dispp. continentur: ibid. 1608. in 4.
Exercitationum Metaphysicarum libri duo: Lipsiae 1606. 1616. in 8.
Miscellanearum Disputationum Logicarum, Metaphysicarum, Physicarum et Ethicarum libri quatuor: Witeb. 1608. 1613. in 8.
De Communicatione Proprii liber unus contra Barth. Keckermanum: Witteb. 1609. in 8.
De Loco libri duo, contra quosdam Neotericos: ibidem. 1609. in 8.
Decem Centuriae quaestionum illsutrium Philosophicarum: ibid. 1609 et 1610. in 4.
Partitionum Metaphysicarum libri duo: ibid. 1611. in 8.
Partitonum Theologicarum Dispp. XL. ibid. 1611. 1626. 1646. in 4.
Praelectiones extemporaneae in Systema Logicum Barthol. Keckermanni: ibidem: 1612. in 12. et 1617. in 8.
Oratio de peste Wittebergae pronuntiata: ibid. 1613. in 4.
Tractatus de summo bono Politico disputationibus XVII. propositus: ibid. 1613. in 4.
Institutionum Logicarum libri VII: ibid. 1614. 1617. 1624. 1661. in 8.
Partitionum et quaestionum Metaphysicarum libri VIII. ibid. 1614. in 4.
De tribus Elohim libri III. ibid. 1614. 1619. in 8.
Disputationum de Messia Iudaeorum blasphemiis oppositarum Decas: ibid. 1616. in 4.
Disputationes novem de cognitione sui: ibidem. 1616. in 4.
Disputationes domesticae universam Aristotelis Logicam breviter continentes: ibid. 1617. in 8.
Catechnismus D. Martini Lutheri: ibid. 1618.
Locorum Theologicorum tractatus generalis et specialis: ibid. 1620. in 4.
Discussionum Ramisticarum libri duo: ibid. 1623. in 8.
Synopeos Ethicae libri duo: ibid. 1626. in 8.
Politica: ibid. 1630. in 8.
Vindiciae Ecclesiae Lutheranae contra Valerium Magnum: ibid. 1631. in 8.
Pordia sive prudenna in disciplinis generalis: ibid. 1631. in 8.
Systema Theologicum: ibid. 1632. in 8.
Synopsis totius Religionis Photinianorum novorum: ib. 1633. in 8.
Tractatus de causa peccati: Noribergae 1641. in 8.
Collegium publicum Anti-Calvinianum, de principio fidei: Wittebergae 1642. in 4.
Collegium novum, sive alterum Anti-Clavinianum publicum: ibid. 1645. in 4.
Collegium Anti Photinianum: ibid. 1646. in 4.
Disputationum Theologico-Scholasticarum in
primum Augustanae Confessionis Articulum pars prior et posterior: ibid. 1648. 1649. in 4.
Lutheranismus, das ist, kurtze Wiederhohlung der fürs nehmsten Hauptstücke christlicher Religion, wie dieselbige durch D. Lutherum ans Liecht gebracht, wider die Lalvinisten, zu Rettung deß Catechnismi: Hamburg 1602. in 8.
Vernunfft-Spiegel, das ist, gründlicher Bericht, was die Vernunfft, Philosophia genadt, sey, wie weit sie sich erstrekce, und was für einen Gebrauch sie habe in Religions-Sachen, allen neuen Enthusiastischen Vernunffistürmern und Philosophy-Schändern entgegen gesetzet: Wittenb. 1618. in 4.
Wiederhohlee Erklärung, wegen eines Personal termini, so er in seinem Buch, Vernunfft-Spiegel, gebraucht: ibid. 1618. in 4.
Gründlicher Beweiß, daß M. Andreas Cramerus außgegebener Access und antritt zu dem Vernunfft=Sptegel nicht anders sey denn ein unbesonnener Brcess und grober Fehltritt: ibid. 1618. in 4.
Purgatorium des ersten scheußlichen Flecks und heßlicher Mackel, damit M. Andreas Cramerus Iacobi Martini wohl außpolirten Vernunfft-Spiegel zu besudeln sich vergeblich unterwunden: ibid. 1619. in 4.
Anatomia particularis, etzliche Anoden eines Mohn-Ralbes, wieder Christoph. Massonium: ibid. 1643. in 4.
Besser Vuterricht von dem, den Papisten also genandten Fronleichnams-Fest, dem Jesuitischen falschen Vnterricht entgegen gesetzet: ibid. 1630. in 12.
Disputationes, praeter iam indictas, frequentissime habuit Philosophicas aeque ac Theologicas; ex quibus nos aliquando vidimus: De primo ente, primo actu et primo principio, Deo: Decadem Problematum illustrium Philosophicorum Mifcellanceorum: Decadem quaestionum ilustrium Philosophicanum controvensarum: De formis, an omnes a materia sint separabiles? De speciebus motus: De meteoris: De quatuor Elementis: De Magicis actionibus earumque probationibus: Themata decem contra Systema Logicum Keckermannianum:
Disputationes XII. Problematum Philosophicorum: Modum disputandi Photinianorum: De Affectibus in genere: De origine et propagatione animae: De Deo Uno et Trino: De lo/gw| Incarnato: De verbo Dei seripto sive sacra scriptura; De Ascensione Christi et Sessione ad dextram Dei: Disputationes duas de Providentia divina: De Angelorum qua bonorum qua malorum essentia, officio et effectis: De libero arbitrio: De servo arbitrio D. Lutheri: De universali Dei Misericordia circa hominum salutem, ex rom. 11, 32. De Loco Ieremiae 31, 31-34. De efficacia Baptismi ex Tit. 3, 4-7. De contumelia, quâ Spiritum gratiae afficiunt voluntarie peccantes, ex Hebr. 10, 26-29. Abominationes Pontific. in articulo, de Cena Domini: De Mysterio SS. Cenae Domini: Priorem et posteriorem de Ecclesia: priorem et posteriorem de libris Scripturae perditis: Disputationem, quâ nonnulla, eaque praecipua Sedis romanae fundamenta, ex principiis Logicis et Politicis excutiuntur.