07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 704, image: s714

PROGRAMMA In Obitum RECTORIS MAGNIFICI, Viri plurimum Reverendi, Amplissimi et Excellentissimi, DN. WILHELMI LYSERI, SS. Theol. Doct. et Prof. Publ. Electoralium Alumnorum Ephori, nec non Ecclesiae Cathedralis Ingenuae, quae Misnae est, et Facult. Theologicae Decani, Viri de universa Christi Ecclesia praeclare meriti, Die VIII, Februar. Anno Domini M. DC. XLIX. Pie ac placide denati, Prepositum a PRORECTORE ACAD. WITTEBERGENSIS, ANDREA SENNERTO, Sanctae atque Orientalium Ling. Prof. Publ.

SUnt maximo cuique dolori ferme stupor ac exsternatio propria: nec quisquam temere simul et repentina atque ingenti calamitate opprimitur, et mittere vocem, fundere lacrimas, questu ac gemitu testificari affectum animi potest, Ac in praesenti quod loquimur, et Academiae nostrae Rectoris Magnifici Dn. WIL HEL MI LYSERI SS. Theol. D. et P P. Electoral. Alumnorum Ephori, nec non Ecclesiae Cath edralis ingenuae, quae Misnae est, et Facult. Theolog. in Academia nostra Deeani, Viri omni laude maioris, in dicimus funus, quaedam


page 705, image: s715

inevitabilis potius vis officiique necessitas est, quam unde levioris cuiusdam et minius urentis documentum luctus debeat capi. Nam si perinde animorum habitus, ut corporum formae, inspicientium paterent oculis, quotus quisque non deprehenderet nostrûm omnium mentes hoc casu ita confusas ac perturbatas, ut, ubi consistant satis vix habeant, praesenti iuxta dolore attonitae, et metu anxiae futurorum. Res plena omninis, neque nequiquam, videatur, si columnarum aliquam, quae nobile quoddam fastigium sustineant, solvi repente, atque concidere contingat ante, quam vitium fecisse senseris; quanto magis verendum nobis, ne nihil porten dat laeti ac prosperi hic im pro visus viri illius obitus, in quo hac tempestate spes atque opes communes sitae praecipue erant. Amisit in eo Academicus ordo caput suum: Theologica schola fulcrum firmissimum atque tibicinem: Resp. nostra eum virum qui ingenii, doctrinae et perspicacissimi iudicii copiâ superiorem neminem, paucos habebat pares. Promptum consilii, indefessum operae: pari facilitate atque industria in reperiendis, quae opus; et in iisdem administrandis. Quibus excellentissimis dotibus carere deinceps, quid aliud erit, quam maximo ornamento non tantum, sed summo praesidio etiam orbatam nostram Academiam et ita haud levi discrimini expositam esse? Sed Deus futura dispensat ac ordinat: qui aeque mitis ac bonus, ut severus et iustus nec destinata perficit semper, et qui mutentur in paenitentiam, libenter ignoscit. Feremus itaque satum nostrum non sine veniae ac meliorum spe: et nostro LYSERO interim praestemus abunde, cum ex hoc loco functorum meritis quae consueverunt solvi, tum quae in universum superstitum pietas debere potest. Cum sub prioris saeculi finem novae religiones in has provincias inducerentur, ac cidit, ut magni nominis Theologus, et de Christiana re excellentissime meritus Vir, Dn. POLYCARPUS LYSERUS ex Academia nostra, in qua divinas literas professus hactenus fuerat, ipsius quoque Ecclesiae Antistes, Brunsuigam, nobilissimam urbem Saxoniae, ad capessendum Pastoratum Ecclesiae et Superintendentis munus discesserit. Inde igitur priusquam re vocaretur huc ad partes veteres, profecturus tamen post paulo Dresdam, qui Serenissimo Electori Sax. a Contionibus, Confession. atque Consiliis sacris esset, natus ei hic filius WILHELMUS


page 706, image: s716

est d. XXVI. Octobris anno M DC XCII. matre ELISABETA CRANACHIA, familiâ Veteri, et maximorum decorum (de quibus iam ante hoc ipso ex loco expositum) admodum pleanâ. Nec potuit non ex tantis parentibus summa et maxima indoles nasci: quae quanto erupit maturius, magisque ac magis exsplendescere cepit, tanto maiore curâ et habita est, et usque a primis ipsis annis optimis ac praestantissimis artibus imbuta ac culta. Hinc factum, ut vix decennis, cum multi alii vix primis literis imbui solent, in Academiam nostram missus, et curae ac disciplinae Viri Clarissimi M. HENRICI VELSTENII Philosophiae Practicae P. P. traditus fuerit. Sub quo in omni Philosophiae geriere crescente aetate eos fecit progressus, ut adolescens annorum octodecim summa cum laude Philosophiae ac liberalium artium Magister publice fuerit creatus. Ex eo tempore paternae avitaeque, cum LYSERORUM, tum OSIANDRORUM gloriae insistens vestigiis SS. Theologiae se dedit, et meditando, auscultando, disputandoque assidue sub excellentissimis Theologis, qui ea tempestate Academiam nostram illustrabant, praecipue vero amantissimo fratre Doctore POLYCARPO, paulo post Professore Publico Lipsiae, eiusque Ecclesiae Superintendente, nec non Misnensis Cathedralis ingenuae Decano, id studiorum genus strenue ac diligenter exercuit. Anno M DC CXII. Gisenam Hassorum, et insequente Tubingam profectus, celeberrimis ibi Theologis, MENZERO, FINCKIO, tum OSIANDRO atque HOECKERO industria, studio et observantia se mirum in modum approbavit ac carum reddidit. Hinc post biennium discedens Argentoratum, Basileam, Friburgum, Ingolstadium, Altorfum, ob publica, quae celebrantur ibi, studia adiit: deinde Helvetiam visis praecipuis urbibus peragratus Lucernae ingens discrimen adiit, coum aqua lustrali, Iesuitarum Collegium visens, recusasset aspergi. Per illustriores Germaniae urbes Augustam Vindelicorum, Ulmam, Monacum, Reginoburgum et Norinbergam cum rediisset domum, mox functus ad matrem officio Ienam abiit, receptusque a Viro Incomparabili et per illustria merita numquam satis laudando, D. IOHANNE GERHARDO ascitus in contubernium, et


page 707, image: s717

filii loco habitus semper eo profecit, ut summum indeptus gradum professus publice in illa sollenni Penegyri fuerit: WILHELMUS LYSERUS QUICQUID EST IN THEOLOGIA, SI QUID EST, QUOD TAMEN PARUM EST, GERHARDO POST DEUM PRAECIPUE ACCEPTUM REFERT. Quod si benignum et plenum pudoris ingenui est, fateri per quos profeceris: quod testimonium LYSERO reddet haec vox candoris verissimi? Quam efficaciter arguet et confutabit malignitatem eorum, quibus aegerrime est fiominare magistros, quippe per se didicisse omnia tam stulte quam impudenter videri volunt? Cum anno quarto post pro Licentia, quam vocant, disputasset publice (quod nono ac decimo huius saeculi accidit) reversum ad suos mos novus peregtinandi impetus cepit (modo vocari impetus potest, quod ratione atque consilio nititur.) Itaque per Inferiorem profectus Saxoniam, navique conscensa, transgressus in Begium est; inde Britanniam et post deinceps siorentissimum Gallorum lustravit regnum. Quarum gentium ac nationum mores, ingenia, institutaque ac leges, cum et inquireret curiose, et observaret summa diligentia; praeterea doctissimos quosque et sapientissimos Viros adiret, salutaret, ac consuetudinem illorum atque sermones ambitione honestissima sequeretur, dici non potest, quid accessionis et emolumenti ad omnem prudentiaehabitum retulerit domum; quam ad negotia et actus paraverit se instruxeritque praeclare. Finita peregrinatione Anno M DC CXXI. (quo ipso Doctoris etiam titulum in magna clarissimaque Virorum et Splendidissimorum Legatorum frequentia accepit) Torgensi Ecclesiae Pastor et Superintendens praepositus, eoque amplissimo munere summa prudentiae, fidei, et vigilantissimae industriae laude functus est, donec sexto post in Academiam nostram auspiciis Serenissimi Electoris vocato Professio Theologica et Ephoria Alumnorum Electoralium demandaretur. Inter Misnenses Canonicos allectus est Anno M DC CXLVI: Decanus autem eidem Collegio sequenti est datus, non alia causa, quam quia inprimis mereretur. Matrimonio sibi iunxit duas florentissimas


page 708, image: s718

Virgines. Primo REGINAM, Magnifici atque Amplissimi Viri Dn. GABRIELIS TINZELII ICti et Comit. Palat. Caesarei, nec non Sereniss. Electoris Saxoniae Consiliarii intimi filiam, cum qua ad d. XI. Febr. Ann. M DC cXXII. nuptias fecit. Quam Ann. M DC cXXXI. d. XXX. Decembr. vitâ functam cum integro triennio luxisset, alteram duxit CATHARINAM, Amplissimo Viro Dn. CASPARE BOHSIO Aedili Lipsiensis Rei publ. et Negotiatore primario natam, quae coniunctissimi et desideratissimi mariti obitum acerbe luget. Ex illa suscepit liberos VI; de quibus REGINA, WIL HELMUS (qui iuri utrique in Francofurtensi Acad. navat operam) et CATHARINA ELISABETHA superstites agunt; POLYCARPUS, GABRIEL, atque WILHELMUS in prima aetate obierunt. Novissima (quae in hunc luctum superstes) his XV. annis ipsum novies patrem reddidit; sexies quidem in mascula; et terin feminina prole. Pueri tres et una puella iam ante finiti sunt. POLYCARPUS CASPAR, SOPHIA ELISA. BETHA, IOH. WILHELMUS, ANNA MARIA et GODOFREDUS CHRISTIANUS, requirunt patrem magis, quam satis sentiunt amissum. Reliquam vitam eius quod atrinet, nihil prius, nihil antiquius pietate aut duxit aut habuit: eamque sine fastu, sine supercilio ita exercuit, ut subinde recordaretur esse hominem se, et suos perinde pati manes. Orthodoxae religioni sicut ex animo deditus fuit, ita eandem modis omnibus tueri intemeratam ac conservare, quam potest a quoquam fieri, studuit semper ac laboravit. Neminem unquam offendit temere; nisi forte cum Dei aut Rei publ ageret causam. Atque id tamen, non aegre ut faceret; quam ut impleret officii partes, et conscientiae faceret satis, citra omnem tamen acerbitatem. Aliorum offensiones aut non agnovit, aut condonavit: ne aut ulcisceretur agnitas, aut nondum remissas recordaretur. Nemini temere consilium suum, nemini opem ac operam deesse est passus: et quorumcumque res atque fortunas iuvare potuit, non defuit certe, quantumque in manu eius erat, bene de omnibus contendit mereri. Officii partes nun quam frigide, numquam remisse, sedulo semper


page 709, image: s719

et summa fide, summaqueve contentione exsequutus est, laborum, vigiliarum, et omnis generis molestiae, quae intercidere hic solent, si quisquâm alius, ita patiens, ut quantam alii voluptatem ex otio, ipse ex opere laboreque capere; neque lassari iis magis, quam recreari videtetur. Non enim necesse erat mordere ungues diutius, versare ingenium anxie, et magno multoque conatu quaerere, quae facerent ad rem: par mentis ingeniique velocitas ac perspicacitas iudicii erat: ut quam celerrime et caperet negotiorum controversias, et definiret ac explicaret, De quibus virtutibus eius ac dotibus testabuntur abunde omnes, qui Theologicis literis aut iam nunc navant operam, aut navarunt iam olim in Academia nostra, eiusque disciplina ac studio huc profecerunt, ut nobilissimas in Ecclesia partes cum singulari laude sustineant, aut possint. Testabitur Misenensis Ecclesia Cathedralis, cuius utilitates et commoda, qua cura, integritate, quo indefesso studio prosecutus est? Testabitur Theologica Facultas et universa Academia nostra. De quibus non Rector tantum (quem honorem iam quartum gerebat) aut sui Decanus Collegii; verum Senator atque Assessor etiam, tot modis, tamque nobiliter meritus est, ut, quicquid dixero, minus fuerit. Atque ut studiosissimus Rei pub. inque promovendis commodis eius numquam erat cefsator; ita multa egregia de revocando pristino Academiae statu, de asserendis iuribus eius ac privilegiis, de ordinando aerario redigendisque in stipendia vectigalibus, aut iam providerat ac destinarat, aut agitabat adhuc ac consulebat secum. Quae omnia cum intercepta nunc eius obitu sint, illud Poetae usurpare licuerit:

- - Pendent opera interrupta minaeque Murorum ingentes.

Sed eo ingenio humanae res sunt, ut nihil reperiatur tam firmum, quod non resolvat casus aliquis: aut tam excellens, cui non finis suus a fato instet. Occidunt orta omnia, auctaque senescunt: et sua marmoribus ac saxis etiamsi venit mors; quam prope ab ea abesse perpetuo oportet hominem, rem fragilissimam, et quo nil aliud tot aeque expositum casibus atque obnoxium semper est? Ac fit plerumque ut optimorum quorumvis quam citatissima curricula sint; nec citius temere


page 710, image: s720

contingat mori, quam diutissime vivere qui merebantur. Dum tot interea nullius rei ac usus homines et valeant firmiter, et in longissimam aetatem durent Ac nostrum quidem frequenter exercuit calculus; atque nunc nuper etiam adeo, ut quamvis cum valetudine rediisse videtetur in gratiam, tamen adhuc languore aliquo ac imbecillitate attineretur. Sed ineunte Februario concuti iterum, et quodam febrili calore non sine turbulento somno, quo et obstructiones accedebant, tentari cepit: in quo ut nihil novi videbatur pati, sic transituram nubeculam potius, quam tempestatem certam interpretatus, et contionatus publice est, et praelegendo domi altero die (erat is V. Februarii) absolvit scholam. Sub vesperam eius consuluit Medicum: sed quia vis morbi iam tum in vaserat cor, et expugnata parte prin cipe in cetera viscerum grassabatur impune nihil praesidii auxiliique afferebatur, quod non elideret morbi malignitas atque insringeret. Quo factum, ut d. VIII. Februarii sub IV. matutinam Inter astantium preces, cum Psalmum XXVII. praecepisset legi, inque ea fide, quam publice privatimque hactenus, docendo scribendoque asseruisset constanter, spe certa in Salvatorem unicum fixa, se moriturum disertis verbis esset testatus, tranquillo et placidissimo obitu solutus est, cum fecisset annos LVI. Menses pene IV. plenus honorum, plenus dignitatum, eaque gloria, quae aevum omne complectetur. Quod si dolorem istum, quem ex illius funere cepimus, lacrimis nullis aequare licet; potius erit admirari defuncti virtutes, et, quantum quisque potest, earum formas exprimere ac imitari. Is verus honor et coniunctissimi cuiusque in defunctos pietas est. Quorum memoriam in nulla re melius, quam in exemplis servare licet. Quae quamdiu non desinunt atque intercidunt, tamdiu superesse credendi, qui dederint. Vos nunc hortamur, ACADEMICI CIVES, ut Praeceptoris vestri, ut Patris (nam Patris loco magistratus quilibet est: atque parentes adeo non tam necessitas, quam bonitas facit) ut Praeceptoris, inquam, atque Parentis vestri funus, qua fieri potest significatione doloris ac pietatis, prosequamini, et Viro summo supremos honores, quam cumulatissime persolvatis. Ducetur pompa in templum Parochiale ex avitis defuncti aedibus, et


page 711, image: s721

mox in arcis, contione habitâ: ubi reliquiae LYSERI nostri sollemni ritu in communem Christianorum spem deponentur. Quod restat, Deum immortalem rogamus ac obtestamur, ut si quid mali imminet, avertat procul; hanc cladem ingentem nature penset; Ecclesiamque et Academiam nostram ita habeat curae ac tueatur, ut numquam desint LYSERO fimiles egregiae animae; et sarta tectaque Religionis puritas; salva ac incorrupta studiorum optimorum clarissimorumque ratio in albo isto Musarum monte, perpetuo floreat, perpetuo triumphet. PP. ad d. XV. Februarii, anno recuperatae gratiae M DC CXLIX.

Lugubres B. LYSERO habitae fuerunt Contiones, ex Galat. 20. Wittebergae, a Ioh Hulsemanno, Ss. Theol. Doct. Profess. Pastore Lipsiensi; et Misniae, a M. Conrado Bartels, Pastore et Superint. Misnensi.

In Effigiem D. WILHELMI LYSERI.

VIrtutis Cathedraeque haeres laudisque paternae,
Quae legis hîc oculis ora LYSERUS habet.
Dissimulans magnum vix hâc quoque parte parentem
Aequet, ô aetatem sic superetque patris.

In eiusdem obitum.

LYSERUS, decus Eusebies, Lumenque coruscum,
Dum properâ e terris morte vocatus obit;
Ipsa etiam EUSEBIE, lugens in funere tanto,
Haec, ait, est Cathedrae summa ruina meae.

GOTFR. SUEVUS, U. I. D. et P. P.

EPITAPHIUM

CHRISTO REDEMPTORI SACRUM ET BONAE MEMORIAE WILHELMI, POLYCARPI LYSERI ET ELISABETHAE CRANACHIAE F. LYSERI; QUI INGENIO, IUDICIO, ET THEOLOGICA


page 712, image: s722

ERUDITIONE IUXTA ATQUE PRUDENTIA UT PAUCOS HABUIT PARES SIC DE ECCLESIA ET ACADEMICIS STUDIIS, PATERNAE AVITAEQUE GLORIAE VESTIGIIS INSISTENS, NON SINE EFFICACISSIMAE INDUSTRIAE EXEMPLO ILLUSTRI OPTIME CLARISSIMEQUE MERITUS EST. ANNOR. XIIX. ADOLESCENS PHILOSOPHIAE MAGISTER CREATUS, PLERASQUE GERMANIAE ACADEMIAS ADIIT, PRAECIPUAS INSEDIT; HINC BELGIO, GALLIA, BRITANNIAQUE LUSTRATIS, CUM NONDUM XXX. ANN. FECISSET, SUMMO THEOLOGIAE GRADU ORNA. TUS, SIMULQUE TORGENSI ECCLESIAE DATUS ANTISTES EST. EX EA PROVINCIA SEXTO POST ANNO, IN ACAD WITTENBERG. VENIT, INTERQUE PROFESSORES ASSCRIPTUS, XXV. ANN. SACRAS LITERAS CUM MAGNA LAUDE DOCUIT PUBLICE, ECCLESIAE MISENENSI INGENUAE INTER CANONICOS ANN. I. DECANUS BRAEFUIT II. ANN. ACADEMICUM MAGISTRATUM GESSIT QUATER, IN NOVISSIMO AD VI. ID. FEBR. A. C. M. DC. XLIX. OBIIT DIEM, QUI VI. KAL. NO. VEMB. A. C. M. DC. XCII. BRUNSVIGAE NATUS FUERAT. CATHARINA BOSIA LIBERIQUE, CUM EX PRIORE UXORE, REGINA TINTZELIA TRES, TUM QUINQUE EX ILLA SUPERSTITES, MARITO ET PATRI OPTIMO DESIDER ATISSIMO, NON SINE AMARISSIMIS LACHRIMIS P. C.

SCRIPTA.

Disputationum Catechetico. Postillarium Decas prima: witteb. 1629. in 4.

De pulsio Accusationum Iesuitarum contra Aug. Confessionem: ibid. 1636. in 8.


page 713, image: s723

Disquisitio de Praedestinatione: ibid. 1636. in 4.

Summarium Locorum Theologitorum e sacra scriptura concin~atum, et notis accuratissimis auctum: ibid. 1642. 1656. in 12. 1668. in 4.

Aphorismi ex Epistola ad Hebraeos: ibid. 1643. in 4.

Disputationes Exegeticae in Evangelium Iohannis: ibid. 1646. in 4.

Trifolium verae religionis Veteris Testamenti, Adamiticae, Abrahamiticae et Israeliticae, iuxta unifolium Religionis Lutheranae, consideratum: ibid. 1647. 1664. in 4.

Examen libelli Rauff mich dir Reinholds: ibid. 1630. in 4.

Disputationes a B. Doct. Wilh. Lysero habitae quoque sunt aliae, utpote de B. Luthen ad Ministerium et reformationem legitima vocatione: De Prophetiis: De loco Genes. 49, 8. seqq. De loco Mich. 5, 1. Dechcto Paulino Rom. 3. De iustificatione: De Christo patiente, ex Esaia 53. De miraculis Christi, ex Marc. 7. De Christi Genealogia: De Cena Domini, ex 1. Corinth. 11, 23-26. De officio Christi mediatorio, ex 1. timoth. 2, 5. 6. De Adamo miserrimo Christi patientis typo: De Iesu Christi resurrectione, ex Evang. Fer. I. paschal. De iustificationis causa instrumentali et formali, ex Philipp. 3, 9. De Communicatione Idiomatum: De Ecclesia etc.


page 714, image: s724