NOta est Metelli Macedonici illustrissima vox, quâ ad Scipionis Aemiliani deducendum fun us filios cohortatus, ite, inquit, filii exsequias, numquam maioris civis funus videbitis. Neque alia hoc vos die, Cives, compellamus voce, quo Magno Theologo, Plurimum Reverendo, Excellentissimo, Clarissimo DN. IOHANNI BEHMIO, SS. Theol. Doctori, P. P. Aulae Prutenicae Contionatori vigilantissimo, Consistorii Sambiensis Assessori dignissimo, Viro solida eruditione, piissimo Zelo, cordatâ constantiâ, prud entissima dexteritate, indefessis curis, ac reliquâ huius ordinis virtute ita undiquaque celeberrimo, de patriae veto Ecclesia annis fere quadraginta meritissimo, ut vix parem habiturus sit, exsequiae fiunt. Dum vero, quo potissimum argumento, quem novissimum sub exsequiarum sollennia
desideratissimo Dn. Collegae exhibere iubet pietas, honor absolvendus sit, cogitamus, en ipsa ipsius Dei vox occurrit, quae testium divinae veritatis atque assertorum elogia proponens, Oleas, quae coram DEO consistant, eos appellat: Et sane quam convenientissime: Si oleam namque, ut ut com muni eam cum reliquis arboribus e terra provenire ortu sciamus, amoenissimum Poetarum inventum, peculiare Minervae, a qua producta sit, donum mortalibus concessum asserit: Revera singulari divinae bonitatis munere contingunt nobis ii Viri, qui caelestium mysteriorum praecones, ea nobis explicant atque pandunt, quae arcana saeculo omni atque ignota fuerunt. Hinc, licet communi nascendi sorte vitam cum reliquis auspicentur, id tamen prae omnibus dignitatis obtinent ac eminentiae, ut peculiari Dei constitutione, a communi hominum or dine secernantur. Ac proinde si Minervae, Sapientiae, ut fingebatur, Praesidi oleas suas sollenni consecratione dedicabat prisca superstitio, diviniori dedicatione vero sapientiae omnis fonti ac auctori pectora sua consecrant sancti viri, ac omni studio id curant, ne ullo profanationis inquinamento violetur tam divinum propositum. Ita ergo olea omni fecundiores, suavissimum caelestis solatii proferunt oleum, quo non modo leniuntur, sed nitidissimo etiam splendori restituuntur piorum mentes, quandocumque gravissimis adversitatum difficultatibus affliguntur. Quod si vero ipsis interdum molestiae multum evenit, oleis se similes statuunt, quarum et vigorem et fecunditatem, non affusione tantum acerrimi aceti, sed cinere insuper e fornacibus calcariis, aliisque maioris acrimoniae remediis, feliciter iuvari Plinius auctor est. Neque aliud, dum acerrimo fortunae insultu istos exercet, caelestis agit Providentia, quam ut uberrimam sanctissimarum virtutum promoveat frugem; ita quippe immotam fidei constantiam, ita devotissimarum precum suspiria, ita gloriosissimam spei victoriam, et alia innumera, quae nostro orbi absque istis ignota essent, in apertissimam profert lucem. Equidem non ignoramus, prout a capris mordentur oleae, ita suos esse optimis Viris ad versarios, quorum convitiis atque maledictis gravissime mordentur, ast longo diverso ab olea eventu. Cum namque sterilescere haec, simul ac arrosa fuerit, videatur, tantum abest, ut illorum fecunditas damni quid
patiatur, ut laetius etiam inter adversitates accrescat. Quantum enim externa nocere conatur iniuria, tantum animat interna gratia, cuius potentissimo praesidio tuti, periculum omne superant. Quod si namque sua oleis lex erat, quâ constituebatur, oleam ne quis stringeret aut verberaret: quam divinior sanctio horum Virorum incolumitati prospexit, dum ne laedantur Christi sui Deus imperat. Neque aliamens videtur caelestis eius vocis, cum oleae nomini continuo subnectit: Quod si laedere testes Veritatis quispiam conetur, extemplo igne, quem spiraturum esset os ipforum, consumptum iri atque interiturum. Quae omnia latius quidem ut explicare liceret, optaremus: verum cum exemplo suo Plurimum Reverendus, quem diximus, DN. DOCTOR per omnem vitam egregie confirmavit, ad eam potius lustrandam, ut veritas dictorum constet, pergimus. Revera enim oleam talem suisse, quae et constantissimo animi vigore, et amplissimâ fructuum copiâ in Ecclesia Borussa spectabi lis fuerit, non Patria tantum haecnostra, sed omnis fere nobilioris Europae pars clarissime novit. Natus autem 1578. d. 23. Iunii, stylo Iuliano, Patre Spectatissimo ac Integerrimo, Georgio Behmio, Cive Palaeopoleos Regiomontanae haud postremo: Matre vero pudicissima ac hone stissima Elisabetha, ex celeberrima huius loci familia Massiorum. Renatus postmodum initiationis Sacramento, prima subsecuturi vigoris initia percipit, quae postmodum sollertissima educationis cura feliciter sunt provecta. Noraut quippe piissimi Parentes, cum non ubique feliciter succrescat olea, multum interesse, quo loco seratur ac plantatur: nec proinde minori sollertia providendum, quomodo prima iuventutis administretur educatio. Ergone quid deesset huic suo, primum CL. Viro, Dn. M. Tebelio Rectori t. t. Scholae Cathedralis informandum tradunt, in qua ad annum 1592. prima literarum iaciens fundamenta, Palaeopolitanam adit, in qua pari sollertiâ ista continuat, accedente privatim curiosisfimâ Viri Consultissimi Dn. Christophori Heilsbergeri, U. I. D cui a servitiis erat, informatione, quam omni vitae tempore gratissimâ memoriâ praedicavit, usque dum Academicis lectionibus aptus 1596. iudicaretur, atque inde bona cum gratia dimissus, non modo matriculae Academiae insertus, sed intra Alumnorum Electoralium
numerum fuit cooptatus. Quam strenuus hic artium cultor fuerit, non modo publica Declamationum aliorumque Exercitiorum Academicorum specimina, Graeca Latinaque lingua habita testantur, sed specialis id ipsum consignatio, qua singularum horarum pensum accuratissime denotavit, abundantissime confirmat. Anno huiusseculi auspice, circa Michaelis festum, bonis avibus hinc ad exteros progressus, inter eos, adiutus potissimum Amplissimi Senatus Palaeopolitani liberalitate (prout adhuc inoffensam eius studii, quo Musarum alumnis patrocinatur, laudem spectatissmus iste ordo obtinet) novennium fere integrum vixit, et ita vixit, ut uberrimos eruditionis fructus, in Patriam redux reportaret. Primo enim omnium Lipsiensem ingressus Academiam, quadriennium ibidem literis continuandis ita impendit, ut 1601. Beccalaur eatus, sequenti vero Magisterii honoribus, a Spectabili t. t. Decano, Dn. M. Erhardo Lauterbach, Doctore post Theologo, ornatus, reliquum biennium et confirmans quae inceperat, discendo et docendo alios, testantibus id variis Exercitiis, quae Praeses ipse instituit, typisque publicis describi curavit, feliciter exigeret. Mense Novembri 1603. studii Theologici solidiorem congnitionem acquisiturus, Witebergam petiit, in eaque magna illa Ecclesiarum lumina, Mylium, Gesnerum, Rungium, Hütterum assidue sectans, ex divino illorum pectore omnem caelestis sapientiae vim hausit, plurmis itidem eruditionis testibus in publicum productis. Finitô vero Paschate 1606. Lipsiam repetens, anno integro nil fere egit aliud, quam ut Celeberrimi Chronologi Calvisii con victu et conversatione utens, ex professo Chronologicum studium tractaret, in quo quam maxime postea excelluerit, vel absoluti ssimum illud opus Chronologicum, quod publicae luci commissum, nemo literarii ordinis absque applausu evolvit, omni orbi abunde satis declarat. Ceterum cum insigni locorum hominumque plurimorum videndi studio duceretur, 1607 circa Paschatos sollennia peregrinationem suscepit, eamque semestri ita confecit, ut, per omnem fere Germaniam, nobilissima loca probe invisens, Brabantiae, Flandriae, Hollandiaeque provincias adiret, iisque egregie lustratis, mense eiusdem anni Octobri Witebergam rediret: ubi Hieme subsequenti et anno 1609. partim docendo Chronologica, partim
honoribus in Theologia supremis, quos ultro insignis eruditio poscere videbatur, suscipiendis se praeparando degit, quibus etiam Promotore magni nominis Theologo, D. Huttero, Calendis Novembribus anni: 608. iure merito ornatus fuit. Cognovistis hucusque multos indefessae sollertiae labores, nec pauciores viarum difficultates, aliasque varias molestias; sed quae omnia nil nisi exquisitam curam statuite, qua uti alii olearum, ita mentis suae cultum Beatissimus procuravit: Nunc et amoenissimum florem, ac laetissima germina cognoscite. Et statuunt ita rerum naturalium Consulti, plerumque flores ac germina olearum, Solstitii tempore, summa amoenitate conspici. Neque khic fere aliter contigisse videtur, cum, postquam in perfectae maturitate virilis consistere aetas incipiebat, amoenissimi ingenii flores panderentur, non absque certissima saluberrimorum fructuum promissione. Novis itaque Theologiae honoribus decoratus, cum KL. Decembribus in Patriam rediisset, mox subsequentis anni Ianuario Professioni Theologicae Extraor dinariae praeficitur, circa finem vero eiusdem Contionator Aulicus vocatur, et principio 1610. sollenni introductione confirmatur: post 1612. Professor Theologiae Ordinarius, et 1613. ineunte Sambiensis Consistorii Assessor constituitur Intra gravissimorum vero horum munerum functiones; Si quos fructus produxerit, debite explicari deberet, quis modus Programmatis futurus? Eam alias oleae indolem referunt, ut et tardissime crescat, et tardius etiam fructus ferat, hinc fieri etiam, ut nemo, qui severit eam, fructus quoque idem vidisse dic atuur. Ast longe felicior hic noster, qui divinâ intus agente gratiâ, multiplici fructu, et mature, abundavit. Si namque Academicas eius operas, quarum itidem exactissimam consignationem reliquit, cogitemus, indefessam Viri sollertiam, summam docendi dexteritatem, insignem contradicentibus obsistendi facultatem tot viri docti, qui huius eruditione enutritos se accrevisse, ultro fatentur, loquuntur. Quis vero insignes eas molestias, quas cum alias semper, tum sub Rectoratus, quem raro exemplo decies gessit laudatissime, dignitatem sustinuit, aliter aestimet, quam patria sollicitudine ne aut universo Academiae corpori, aut singulis eius membris damni quid inferretur, optimum Virum
providisse? Neque alius in Ecclesiastici muneris administratione suit deprehensus. Longum foret gravissimas istas sigillatim expeditiones recensere, quas commissas sibi, variis per omnem Ducatum susceptis itineribus, feliciter conficiens, salutem Ecclesiarum atque Scholarum tranquillitatem pro viribus asseruit. Mirandam saltem illam Parrhesiam, quâ et contradicentibus se opposuit, et quicquid supremii Legislatoris voluntati adversari videbatur, mascule culpavit, tum imperterritam magni animi constantiam, qua, praesentissimorum etiam periculorum parum curiosus, fortis orthodoxias vindex assertorque exstitit, expendite, et fcile quô erga suum Deum corde animoque fuerit, decernetis. Ita vero dum plurimos intra caeleste Ecclesiae olivetum fructus profert, et hunc ipse fructum refert, ut non modo famae immortalitatem obtinuerit, quam infinitorum bonorum communis vox, quâ tam fidissimum orthodoxias assertorem atque Patronum amissum dolent, ab obli vione vindicare non cessabit, sed et Dei ipsius benignissimum favorem provocaverit, Neque enim aliter ipse aestimabat, honoratissimum illud coniugium, quo Deo pronubo potiebatur, cum 1611. 7. Septemb. Virginem tunc ornatissimam sui sexus Virtutibus Ursulam, Viri Amplissimi, Prudentissimi ac Spectatissimi, Dn. Alberti Rakovii, Consularis in Cniphovio Regiomontano meritissimi, Filiam, Viduam nunc maestissimam, sibi iungeret: cum qua intra tranquillissimum fere 36. annorum coniugium omnem vitam transegit, non numerosâ tantum, sed et optimâ prole (ita enim superstitis, quam nostis, confirmat Virtus) felix: Filios quippe V. duos nunc superstites; Filas vero III. unam nunc superstitem (quibus cum Dn. Matre ut benignam se atque salutarem caelestis gratia, ubique ostendat, precamur) genuit. Sed nec illud leve divinae bonitatis argumentum ipse statuere solebat, quod infrequenti fere caeli munere eo usque aetatem proveheret, ut facilem (si exiguum tempus excipias) senectuam agens, LXX. aetatis annum attingeret. Oleam iterum cogitate, quae eius vivacitatis scribitur, ut ducentis annis superet. Non id sperare licet vanissimo mortalium generi, cui septuaginta, aut, quae maxima termini ampliatio est, octoginta annis, omne vitae spatium caelestis vox descripsit; quos quisquis attigerit, haud parum felicitatis obtinuisse
iudicatur. Verum enim vero et oleis tandem suus adest morbus; et provectissimis senibus Viris sua imbecillitas, Haud postremam mali, quod oleas infestat, speciem, vermiculationem Plinius statuit: Ita, cum plurimis, Venerando huic Seni contigisse visum est, qui variis curis, laboribus paulatum depastus, tandem illud, quod senectus ipsa morbus dicitur, expertus, marcore senili, citra omnem alius morbi dolorem aut molestiam, omnino confectus est atque consumptus. Cum nam 1646. (quo ultimum Rectoratus vices sustinebat) ipsâ Purificationis, ut vocant, sollennitate, verba e cathedra ad populum faciens, eo usque progressus esset, ut divinum illum Simeonis Hymnum funebrem exponere vellet, subitâ ipse lipothymia (et quid poterat convenientius tam fido Christi servo, qui, quod ulnis iste, animo atque pectore praestitisset semper, contingere?) oppressus verba abrumpere cogitur, Domum ita delatus, id quidem praesentissimâ Dn. Medici cura actum est, ut aliquo modo recollectis viribus, in publicum prodire, ac, quae muneris sui erant, quamvis intra summum virium defectum, expe dire (quam ultima ab eo contione Domin. X. post Trinit. anni 1647. publice factum est) potuerit: Sed et sub eandem contionem iterum eodem affe ctu, et post aggravescente subinde, cum ipso senio, virium imbecillitate oppressus, circa Natalitia superioris anni, lectulo omnino affixus est. Hîc igitur, ut, quae im~inere certo videbat, novissimis paratior occurreret, non modo omnino aeternae voluntati submissus, de vorissimis fuspiriis beatam emigrationem rogabat, sed et aliquoties, novissime circa Quadragesimale tempus, iterato caelestis epuli usu animam confirmabat. Tandem fellcitatis omnem obtinens su m~am XXVII. April. cir ca III. matutinam, placidissima marte, cum immotam fiduciae constantiam, variis argumentis clarissime esset testatus, ad beatiora hinc discessit Fia age quiesce, sancte senex, ac quos, inter varias turbas molestiasque fortiter fuperasti labores, eorum fructum felix tene Novimus et Athenis et Romae solen~e fuisse, victores ex oleae confecta frondibus corona donari: Vicisti et Tu, sanctissima Anima; quis vero eius coronaesplendorem, qua pro im~ensa sua gratia aetern us pacis Princeps ovantem Te redimivit, digne explicet? iustitiae ea est, quia a com~uni mundis Sospitatore, et quia ab aeterno mortis victore, interitus atque marcoris cxpers perennat. Felix illud caput, quod tam divinum
curarum laborumque reportat praemium! Sed nec cariem sentire, nec folia amittereolea dicitur: Et tua, magne Doctor, felicitas erit, aeterna inter nos vigere memoria. Divina tua dicta ac verba, quae foliis alias solent notare sapientes, ita animis insita haerebunt, ut nulla temporis ea inde excussura sit iiuria. Corpus vero ipsum, etiamsi conditorio suo inseratur, tamen carie situve non laedetur, cum animatum suo tempore caelesti sole, amoeniori vigore suppullulaturum credamus. Ea spe hodie circa I. tumulabitur: sub quem actum memores futuros vos, Cives, priorum huius progra~matis verborum confidimus: Hinc ne verbum, quod aliâs solemus, addimus, ne oblitos vos vestri officii tam emerito Doctori debiti statuere videamus: Ibitis ergo vestra sponte nobiscum exsequias; et ita bene agetis. P. P. 1648. III. Maii.
Vivimus, et tandem morimur, velut arbor in altum
Surgit, fert fructus, concidit, emoritur.
Nil ergo mirum, senio tantoque labore
Confertum BEHMUM, nunc obiisse diem.
Nempe satur vitae, sacri decus originis ingens,
Et satis explicuit mystica Verba Dei;
Et satis, excellens animo, linguâque styloque
Militiae sacrae pretia magna dedit.
Nunc ipsum requies, Victoria laeta, triumphus,
Atque corona poli non-peritura beant
Gaude sorte tua, Senior Venerande, tuisque
Matribus aeternum sit bene! posco Deum.
s1umpax M. MICHAEL EIFLERUS, P. P. nunc Rect. Acad.
Thema Theologicum de aeternafilii Dei Divinitate Ebionitarum blaiphemiis oppositum: Lipsiae 1607. in 8.
Tres Chronologicae Disputationes de modo colligationis exterarum earumque antiquissimarum Epocharum, ad annos a condito mundo: Witteb. 1608. in 4.
Disputationes octo de Voluntate Dei: Regiom. 1610. in 4.
Pauli Burgensis e Iudaeo Christiani discursus, de Celebratione Paschatis, notis illustratus: ibid. in 4.
Disputationes XX. continentes Osiandri sententiam de iustificatione hominis coram Deo: ibid. 1610. in 4.
Disputationes Theologicae de articulis fidei Christianae XXIX. ibid. 1610. et seqq. in 4.
Resolutio Virgarum, quas personatus Ioh. Montanus in D. Ioh. Behm et M. Ioh. Grund, expedierat, in medio di vinae veritatis foro suspensa: Witteb. 1618. in 4.
Chronologica Manuductio et Deductio annorum a condito mundo, ad exterminium usque prioris et posterioris templi: Vera item firmis argumentis et chronologicis characteribus stipata alligatio celebratissimarum Epocharum, Olympiadycae, urbis, Nabonazareae, cum anno exterminii prioris templi falsarumque alligationum, Funccianae et Beroaldicae per vera fundamenta resutatio, duobus libris exhibita: Francofurti ad Moenum 1619. in fol.
e(/ktas2 Theologicarum Disputationum, de differentia Evangelicarum promissionum, oppositarum Calvinianorum, praeprimis D. Crocii et D. Bergii perversis Sophisticationibus: Regiom. 1624. in 4.
Collegium Anti Rahtmannianum publicum, XV. Disputationibus comprehensum: biid. 1629. in 4.
Iudicium de controversia Pelargiana et Synergistica D. Martini Chemnitii denuo in lucem productum: ibid, 1647. in 4.
Eingangspredigt zum heiligen Ministerio: Königsberg 1610. in 4.
Treuhertzige Warnung an alle und jede Vntersassen des Hertzogthumbs Preussen, sich für der verdamlichen Zwinglianischen oder Calvinischen Sect zu hüten: ibid, 1614 in 4.
Eine Predigt von dem verlohrnen und wieder gefundenen zwölff-jährigen Knaben Christo: ibid. 1614. in 4.
Kurtze Erzehlung, was von dem heiligen Wort Gottes und desselben Krafft und Würckung zu halten sey: Wittenberg 1614. 1624. in 4.
Vom Sitzen Christizur rechten Hand Gottes: Königsb. in 4.
Selbst eigene Rettung des Glaubens und seines auten
Nahmens, wieder etzliche Calvinische Schrifften: ibid: 1615 in 4.
Drey Leichpredigten auff Ihr Churfürstl. Durchl. zu Brandenburg, H. Georg Wilhelm gehalten: ibid. in 4.
Geistlicher Vnterricht von dem Exorcismo: ibid. 1618. in 4. et Stetin 1664. in12.
Predigt von der Höllenfahrt Christi: Königsb. 1627. in 4.
II. Predigten von der Rechtfertigung eines armen Sünders für Gott: ibid. in4.
III. Weyhnacht-predigten: ibid. in 4.
Christliche Landtags-Predigt,bey hoch nöthiger Zusammenkunfft der löblichen Ständedes Hertzogthumbs Preussen,auß den Klagliedern Ier. III, 37-42. ibid. 1629. in 4.
Disputationes, quas scimus, sigillatim quoque habuit, et sunt sequentes: De Iustitia fidei: De Possibilitate errandi Ecclesiae: De persona et officio Salvatorisnostri, e Galat. IV. 4. 5. De Theologia et eius requisitis: De Deo uno in essentia: De similitudinibus SS. Trinitatem adumbrantibus: De divini Verbi canone et auctore: De divini Verbi perspicuitate et interpretatione: De sacrae scripturae perfectione: De aeterna Dei praedestinatione: De servo Arbitrio, pro D. Lutheri sententia: De Sacramento Baptismi, contra Photinianos, Calvinianos et Pontificios: De Exorcismo: De glorioso Dei et beatorum caelo nonnullisque gloriosorum corporum dotibus: De quaestione: An B. Virgo Maria *qeoto/kos2 kai\ a)eiparqe/nos2 absque omni plane peccato concepta, nata et mortua sit? Deprimo anno Cyri, primi Persarum Regis, contra Bened. Pererium Iesuitam: De Epochis Philippea et Alexandrea, contra Laurentium Codomannum et alios: De Nativitate Mariae: De Epocha annorum Graecorum, quorum mentio sit in libris Maccabaeorum, qualis illa sit, et quo tempore caeperit: Fundamentalis Chronologica dias1ke/yist Eusebianae concaten ationis profanarum velexterarum Epocharum cum annis sacris sive Biblicis et conglutinationis fundamento.