07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 686, image: s696

HONOR EXEQUIALIS Plurimum Reverendo, Clarissimo ac Excellentissimo DN. LEVINO POUCHENIO, SS. Theol. D. et P. P. Aulae Borussae Contionatori vigilantissimo et Consistorii Sambiensis Assessori dignissimo, COLLEGAE AC AMICO DESIDERATISSIMO, Factus a RECTORE ET SENATU ACAdemiae Regiomontanae. Die 8. Maii. Anno M. DC. XLVIII.

ET quid poterat gravius miserae iam, atque diris modis undiquaque, afflictae Borussorum Ecclesiae accidere, quam fidissimis, quorumque singulari dexteritate atque virtute suffulta hucusque fuit, Doctoribus privari? Et voluit tamen hâc etiam omnium gravissima sorte oprimere candem, miranda Dei Providentia, dum inusitata funerum geminatione funestans eam, quid porro metuendum sit, haud obscure minatur. Sextus dies est, cum


page 687, image: s697

Magnum atque Principem Borussiae Theologum, sollennissimis exsequiarum ritibus, conditorio suo intulimus; et (hem mita Dei consilia!) qui proxime istum insequebatur, emortualis; hodiernus exsequialis Viro plurimum Reverendo, Excellentissimo ac Clarissimo Domino LEVINO POUCHENIO, SS. Theol. D. et P. P. Aulae Borussae Contionatori vigilantissimo, et Consistorii Sambiensis Assessori Dignissimo, Collegae ac Amico nostro Desideratissimo, non absque gravi et privatorum et Ecclesiae publicae Iuctu, exsistit. Ita quos annis XXVI. Collegialis affectus iunxerat, inter beata caelorum gaudia fata iungunt: quem atque, ut emeriti Senis laboribus succederet, et divinum arbitrium et Serenissimi Electoris Clementia concesserat, eum, ut communi mortalitatis semita ad manes istum sequatur, moriendi iubet necessitudo. PSYLLORUM quandam in Africa gentem Historiae memorant, quibus ea indole corpus sit concessum, ut non modo ipsum nullo omnino virulentissimi etiam serpentis scorpiive laedatur morsu, sed et admotis serpentibus spuriam a genuina distinguant prolem. Solent hinc sacrorum Deo Virorum elicere imaginem Hieroglyptae, quos ita caelestibus praesidiis instructos scimus, ut et ipsi scelerum vitiorumque contagionem animo excludant, et hoc uno experimenti genere lucis tenebrarumque filios certissime discernant. Verum liceret utinam eam iis sortem precari, quâ iuxta dictam gentem, corpus externorum morborum, atque eius inprimis, cuius, post primam defectionem nostri generis, contagione omnes inquinamur, veneni mortiferi expers gererent, non ea iam patriae universae lugendi occasio atque causa esset! Neque tamen haec dum dicimus, ea temeritate laborare nos quisquam dixerit, ut immemores divinae legis, eius contradicere aeterno audeamus decreto, qui semel omnipotenti voce omnibus ex aequo indixit, Moriendum est: sed gravem, quae (ô quam vani vellemus esse divinatores!) subsecutura videtur, aestimantes cladem, temperare nobis aliter vix possumus, quam ut eo modo Ecclesiae patriae, ac universae adeoque provinciae vastitatem deprecemur ac ruinam. Cum gravissima, sub bellum olim Punicum Secundum, urbi Romae immineret clades, inter innumera variorum prodigiorum genera, Bovem quoque insolita plane voce dixisse notat Historia: Cavetibi Roma! Et quid aliud


page 688, image: s698

acclamare Borussiae, tam inaudita ac praeter consuetudinem accelerata eorum Virorum, qui ab ipso Dei Spiritu, sive indefessam laborum variorum tolerantiam, sive penetrabilem vocis omni mundo resonantis cogites vim, isto animantium genere depinguntur, more videtur, quam cave tibi Borussiae. Neque enim, utut eidem cum reliquis mortalitatis subiaceant legi, temere eorum funera contingere, quisquam, nisi ieiune impius ac extremus omnis providentiae contemptor vivat, dixerit. Sacrum, quem superstitiosiffime Roma colebat, ignem nostis, sed et id, docentibus rei Romanae Scriptoribus, nostis, numquam eundem, absque certo infaustitatis praesagio, exstinctum fuisse. Ita eorum statuebat superstitio et quid religiosior praesagiat pietas, postquam tam inopinata, tam insolenti eorum morte, quos, quod flammae instar et praeluceant virtutis faculâ, et caelestis amoris ardore optimas mentes incendant, lucem mundi Dei Filius dicit; quosque, ut aptiores tam divino gerendo muneri assent, caelesti suo radio, ac divina Sanctitatis flammula illustravit aeternus Dei Spiritus; affligi Ecclesiam, attonita atque stupens omnino experitur? Annon et horrida tenebrarum caligo, et frigoris quidam horror, excipere ignem exstinctum solet! Velit Deus, ne et patriam ea miseriae sors obruat, sed, prout aeterna ipse lux, in luce, quam accedere nemini licet, habitat, ita aeternam eius lucis virtutem miseris nobis clementissime praestet, quo et veritatis illustrata radio mens luceat, et puro divini amoris igne incensus animus flagret. Atque ita votis averruncandi mali causa, quae Deus clementissime accipere ac consirmare dignetur, factis, dum honorem novissimum Beatissimo Viro solvimus; iterum non aliis, quam Servatoris, et iis quidem vocibus utimur, quibus omnem Verbi Divini praeconum virtutem complexurus, Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Ita quippe omnia felicissime cessura, si et caelesti sapientia instructam gerant mentem, et pectus fraudis omnis expers simplici candore exornent. Ita scilicet quicquid et pro veritate adversus corruptores asserenda atque conservanda, pro reprimendo autem falsariorum sive astu, sive impetu suscipiendum, expediet caelitus docta mens: et quicquid vel propagando optimarum virtutum incremento; vel superandis innumerarum difficultatum molestiis


page 689, image: s699

inservire queat, feliciter perficiet columbina mansuetudo atque simplicitas. Quod quidem vario argumento et illustrare et diducere, facillimum esset, nisi eo id fine adduxissemus, ut privato Beatissimi Dn. Doctoris exemplo constaret, quam excellentissima utriusque virtutis laude clarissimus, revera in optimo divinorum istorum Virorum ordine fuerit numerandus. Idque eo certius, quo felicius ipsa fere nascendi sorte id ipsum obtinuerit. Natus namque Regiomonti 1594. die 26. Octobris, memoriae Simonis et Iudae sacro, Patrem habuit Virum plurimum Reverendum, Excellentissimum, Clarissimum Dn. ANDREAM POUCHENIUM, SS. Theologiae Doctorem et Professorem Primarium, Aedis Cathedralis Pastorem Vigilantissimum, et Constistorii Sambiensis Assessorem dignissimum, cuius Parens Vir itidem plurimum Reverendus, Excellentissimus, Clarissimus DN. M. ANDREAS POUCHENIUS, Superintendens fuit Lubecensis: Matrem vero Lectissimam ac Pudicissimam MARIAM, Viri Clarissimi DN. STEPHANI COMBERGERI, Celsissimi Principis Wurtenbergensis, Praefecti Tubingensis filiam. Postquam vero diviniori regeneratione renatus erat, curiosissima Parentum sollertia optima indoles, quam magis magisque accrescens aetas ostendebat, educabatur: Eo quippe fine, praeter Privatorum Praeceptorum informationem, publicae scholae cathedralis institutioni traditur. In qua sub ductu Viri non pietate magis quam eruditione Clarissimi M. HAGII Rectoris, ita in pietatis artiumque cognitione progreditur, ut bona cum eius gratia dimissus, Academicarum Lectionum auditor factus fuerit. Civibus ergo Academicis annumeratus sollertissime, quae caeperat, studia, variis exercitiis Academicis occupatus, ad annum usque 1615. continuat: quo ad Exteros se conferens, Wittebergam adit, in eaque pari curiositate Philosophicum initio, deinde, cui totum se addixerat, Theologicum studium pertractat. Atque hoc ut felicius succederet arctissima conversationis necessitudine, magnis Ecclesiae orthodoxae Theologis BALDUINO; HUNNIO, MEISNERO, IACOBO MARTINI, adhaeret, quorum addictissimum favorem indefessâ Exercitiorum Academicorum continuatione (testantibus id, quae publicae lucis sunt, disputationibus sub celeberrimo istorum praesidio


page 690, image: s700

habitis) et vitae optime compositae concinnitate non modo feliciter provocavit, sed et omni vitae tempore in offensum retinuit. Et haec prima illa caelestis eius, quam diximus, sapientiae acquirendae media, quae quam egregie postmodum publico Ecelesiae Academiaeque bono adhibuerit, porro cognoscetis. Ita namque, cum quinquennium Wittebergae laudatissime exegisset, publico eruditionis virtutisque testimonio commendatus, 1620. gradu Magisterii ornatus, eo honore dignus iudicatus fuit, ut Octavum inter 32. Candidatos obtineret locum. Cum vero 1621. vocatus in Patriam 9. Februarii feliciter rediisset, mox in Aug. Professio Metaphysices Publica, Anno 1622. 17. Februarii officium in Aula Borussa Ecclesiasticum, et porro 1626. 9. Septembris Professio Logica, quae tamen mox Professione Ebreae linguae est mutata, ipsi committitur. Quibus omnibus et singulis cum laudatissime fungens, Decanatus quoque, non absque insigni Facultatis Philosophicae splendore, partibus aliquoties gestis, egregiam ubique eruditionem atque dexteritatem demonstraret: non modo 1632. 4. Decembris tertius Theologiae Professor, quod munus ut dignius gereret 1640. sub primam in superioribus Facultatibus Promotionem, singulari Divi GEORGII WILHELMI munificentia institutam, quam et ipsam tamen non parum promovit Beatissimi huius Viri Opera, gradu Doctoratus, est ornatus) a Serenissimo Electore constituitur, sed et huius anni mense Ian. cum exhaustae vires ulteriorem muneris eius administrationem Beatissimo BEHMIO non concederent, Ecclesiastes Aulae Prutenicae Primarius, et Assessor Consistorii Sambiensis sollenni introductione confirmatur. Horum autem munerum honoratissimas functiones ita gessit, ut semper eorum, quae sub initium proposuimus, memor et serpentum prudentiam, et columbarum simplicitatem probaret. Nam uti sedulus providit ne ullo modo veritatis laederetur puritas, quo fine et ex Academica et Ecclesiastica Cathedra saepius dicentem, ac mascule se Adversariis opponentem audivimus: ita contentiones atque rixas omnino aversans, columbina mansuetudine non modo quicquid dissidere videbatur componere conatus, sed et quicquid molestiarum sibi eveniret, aequissimo semper animo toleravit. Inprimis ea privata laus viri fuit, forte


page 691, image: s701

sua contentum vivere, nec insatiabili aviditate plura indies petere atque captare, sed potius prom ptissima beneficentia quorum vis necessitatibus succurrere, teste vel ultimo eo affectu, quo paucis ante Beatum obitum horis, promovendarum cuiusdam tenuiorum fortunarum sollicitus erat. Atque hinc quid mirum, si ita ubique et Deo et proximo amorem testatus, reciprocum utrinque fuerit expertus! nam praeter divinum amorem, cuius variae in se extare documenta saepius praedicabat, et Serenissimorum Capitum clemefitissimum obtinuit affectum, et summorum procerum tantum possedit favorem, ut non nisi tristissimo luctu tam immaturam optimi viri mortem prosequi eos videamus. Vitae vero, quod restat, privatae consottem sibi legit 1622. 3. Octobr. Virginem tunc Ornatissimam sexus sui virtutibus CATHARINAM, Viri Amplissimi et Prudentissimi Dn. FRANCISCI FR ANCKEN Camerarii et Senatoris Bartensteinensis Filiam, Viduam nunc maestissimam: cum qua post sollennes Regiomonti celebratas nuptias, intra tranquillifsimum ac placidissim um coniugium duorum filiorum, unius superstitis et quatuor filiarum, duarum superstitum parens omnem reliquam vitam feliciter exegit. Ceterum cum 27. Aprilis hora 3. matutina, eadem quae Beatissimo BEHMIO emortualis erat, febri corriperetur, praesentissima quidem remedia depellendo isti malo opposita sunt, verum quibus ob vires omnino prostratas, ac summum cordis languorem, nihil actum est: Ergo novissima instare ipse praevidens, magna constantia iisd em subeundis se praeparat. Cum namque 4. Maii caelesti Epulo animam confirmasset, tanta animi alacritate et ferventissimo denuo desi derio Servatorem suum, ut maturaret liberationem, invitavit, ut absque admiratione vix dici queat. Dehinc viduae maestissimae, liberis, et quoscumque illorum loco habebat, Vale supremum bono animo, ac immoto vultu dicens, vivendi singulis leges atque regulas dabat. Atque ita securos divinae protectionis, benedictionisque bene agere iubebat. Ipse vero omnium securus; scio, inquit, in quem credidi, qui asservabit etiam depositum meum, Veni modo Domine Iesu, veni! Et factum ita est hora eius diei quinta vespertina, qua placidissima morte inter devotissima fuspiria ad beatiora hinc


page 692, image: s702

discessit. Evasisti et tu, sanctissima Anima, mille periculorum atque turbarum metus, dum aeterna securitate inter caelites es beata: ast miseros nos, quos plurima mortis imago, et gtavissimarum vi cissitudinum mutatio circumstat! Tu perenni caelestis Triumphi honore felix, amplissimalaborum tuorum, quos forte aestimare noluit orbis hic noster, reportas praemia; nobis vero cum variisadhuc monstris decertandum, nec quo fine pugnae huius stet eventus, pervidemus, Sed quid agamus? non invidemus tuam tibi felicitatem, quin uno ore gratulamur eam, ac, quantum possumus, applaudimus. Deum vero, ut, qui insolitis hisce funeribus indi videntur motus clementer avertere, ac pristinae gratiae memor, pristinum Ecclesiae faciem, restituere dignetur, serio adhuc precamur. Id nobiscum agent Cives nostri. quos, quod ultro affectum Doctoribus debitum exhibere sciant, prolixius ad funeris deductionem hodie circa Primam instituendam non hortamur. P. P. Anno 1648. 8. Maii.

In Obitum Doct. LEVINI POUCHENI.

BEhmius occubuit Senior, qui Gloria nostrae
Magna fuit patriae; proh dolor atque labor!
Et Tu POCHENI, moreris! proh tristia fata!
Fatamali grandis nuntia certa mihi.
Funera funeribus cumulantur, (Flebile dictu!)
Doctorum nobis funera flenda Virum.
Ah pie CHR ISTE veni! nostrorum Christe maloriim
Fac finem adventu, fac, pie Christe, tuo!

Desideratissimo Dn. Collegae ac in Christo Fratri dilectissimo Maestus f. CHRISTIANUS DREIER, D. Prof. P. et Aulae Brut. Contionator.


page 693, image: s703

SCRIPTA.

Commentarius in Ioelem, scholastice et homiletice explicatus: Regiom. 1649. in 4.

Methodus Contionandi: ibid. 1649. in 8.

Explicationes sacrae super Historiam Passionis Iesu Christi: ibid. 1649. in 4.

Christliche Einführungs-Predigt, auß Iohan. 1, 19. seqq. Königsberg 1639. in 4.

Leichpredigt über den Todtesfall der hoch-wohlgebohrnen Frauen Annae Mariae Trucksessin: ibidem. 1645. in 4.

Academische Jubel-predigt zu Königsberg gehalten: ibid. 1645 in 4.

Buß-und Trost-predigt, bey der fürstlichen Leiche, Herm Sigismundi, Marggraffen zu Brandenburg, gehalten: ibid. 1642. in 4.

Geist-und Trostreiche Außlegung aller Episteln durchs gantze Juhr: ibid. 1649. in 4.

Disputationes quonda ab ipso habitae: Novenarius Aphorismorum Theologicorum de Resurre ctione Christi Thema Theologicum, Deus serio internoque beneplacito vult omnes homines salvos fieri: Tractatio praecipuorum punctorum de Sacra Cena Lutheranis cum Calvinianis controversorum: De vera et reali praesentia corporis et sanguinis Christi in Cena Domini: Positiones Theol. de Oratione.


page 694, image: s704