07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 771, image: s781

ORATIO PANEGYRICA, MEMORIAE Reverendissimi Praesulis PAULI ROBERI, SS. Theol. Doct. Prof. Publ. nec non Ecclesiae Wittenbergensis et ceteratum circuli Elect. Saxonici Superintendentis optime meriti. Dicta AN. M Ioc LI. AB AUGUSTO BUCHNERO.

QUartus dies est, quod sanctum et venerabilem nostrum Antistitem PAULUM ROBERUM solutis iustis exsequiarum rite humavimus. Qui cum ingenti Academiae nostrae haud tantum, sed universae huic Saxoniae praesidio iuxta et ornamento singulari fuerit, res omnium maxime digna est visa, ut eius memoria hoc ipso in loco, atque hac ipsa in Cathedra, quam supra XX. annos eruditissimis Scholis, quas ibi habuit, illustravit mirifice, celebraretur. Quas partes quod humeris istis imponi passus sum, facile, spero, excusaverit, tum horum, qui decreverunt mihi istam provinciam, auctoritas (quam


page 772, image: s782

sine summo flagitio defugere mihi et declinare haud fuit) tum necessitudo ac ius, quo adolescens ROBERUS me adolescentulum sibi in Condiscipulatu Portae primum obstrinxit. Et tot annorum porro Collegae id denegare officii, amicitiae legem haud tantum, sed prope ipsius pietatis laedere, non praeterrem, puto, videbatur. Illud me multo pessime habet, quod nihil eius afferre possum, quod excellentissimis ROBERI meritis respondeat, aut exspectationem vestram sustineat, AUDITORES. Nostis, quam in dolore maxima etiam et praestantissima ingenia iaceant: quamque arduum ac perdifficile sit, in luctu ingenti, simul et pietatis, et eloquentiae mereri laudem. Deinde, quis ille tam uber atque divinus Orator est, qui paria ROBERO, cum primis in festinatione tali, cum animus nec quiescendi doloris, nec cogitandi perpensius, quid dicat potissimum, idque quam bene et digne dicat, videndi spatium habet magnopere, se dicere posse, fiduciam sumat? Non levis ac tralatitia res est, de viris summis exponere, et quotum altissimas maximasque dotes, pro tarditate animi, aut numquam, sicuti sunt, aut aegre tandem assequaris, celeritet de iis atque magnifice facere verba. Videorque magnum quid praestitisse, si non in ipso limine statim, ac primo aditu, obmutescam. Ego vero cum, uti semel in isto constiti gradu, sic in feralem hunc campum excurrere omnino habeam necesse: ita orationem meam instituam, non ut incedam per tempora, et universam ROBERI vitam, retexam ordine; sed ut per species, ut loquebantur antiqui in ista re, de quibusdam virtutibus Viri potissimum, quoad fieri poterit, exsequar. Quod si de eo quisque, quem et saciae magni, et plurimum amet, quam libentissime verba fieri audit; de vestra sacilitate, AUDITORES, ac benevolentia praeclara omnia atque eximia mihi ausim promittere. Nam quotusquisque vestrum est, qui ROBERUM aut non impense amarit superstitem, aut nunc defunctum non venerabiliter recordetur?

Si pretia rerum non tam ex ipsis, quam instrumentis, quibus effectae, petenda sint; nec praedicari quisquam possit magnisice, nisi qui magno atque illustri loco editus; vehementer erat timendum, ne oporteret filere


page 773, image: s783

ante, quam quicquevam dicere de ROBERO ingrederer. Nam quid de genere eius, deque natalibus, egregium atque excellens afferre licebit, cum is contigerit genitor, qui nec maiorum luce conspicuus, et ipse perse non alio nomine, quam opificii, quod exercebat, et boni viri apud contribules suos notus esset? Nunc tantum abest, ut praeferenda origo meritis sit, ut potius, quid quodque sit natum, quam unde sit natum, spectare oporteat. Si bestiae et animantes, ut fortes et strenuas praebuerint se, ita et generosae haberi solent; quidni in homine etiam, quod optimum fuerit, id nobilissimum iudicabimus? Ab eadem terra et aurum et lutum est: nec fulgentissimas gemnmas alia procreat mater, quam quae lapillos in triviis, et alia huius producit generis, quae vulgo calcamus. Quare non incunabula vilitatem aut pretium; sed suum cuique meritum facit: et inter homines, non natura et ortus, qui idem omnibus; sed virtus et animus discrimen dat. Cetera, sicut fortuita sunt, aut de naturae ordine; ita nemini per se aut laudi eximiae, aut vitio atque dedecori esse queunt. Quare quod alii forte hoc loco dissimulaverint callide, id maxime premo, nec ulla alia parte magis miror ROBERUM, quam laborare nonnullis, quâ videatur. Est quidem felicis, et propriâ et maiorum fulgere laude: sed ingentem ac magnum vere dicere videar, qui destitutus ceteris, suae unius virtuti debeat, quicquid fastigii et claritatis adeptus fuerit: nec aliunde sumpserit lucem, sed sibimetipse circumsuderit primus, quâ pariter se et posteritatem suam illustret. Quo difficilius igitur acquirere magnitudinem, quam nullam habeas; quam aliunde acceptam tueri et amplificare; eo plus in ROBERO, habebit laudis, quod sua solius industria perruperit tenebras, in quibus natus, facemque accenderit, quae genitis genitorum, et qui ab illis nascentur, splendorem ac lumen affunderet. Minime vero existimandum fortunae casusque negotium geri, cum tales homines nasci contigerit. Providentiae beneficium est. Quae cum promota mortalium commoda benigne cupit, tales in terras dispensat quoque, qui omnium optime destinata perficiant. Quos dum molitur natura ac fingit, de cunctis thesauris impendit propemodum, quicquid rarae atque eximiae ibi conditur dotis. In statuarios pictoresque aemula scilicet, qui consummatissimae pulchritudinis posituri speciem,


page 774, image: s784

quicquid notabile arte ac elegantia aut observaverint uspiam, aut ipsi conceperint animo in simulacrum sive imaginem suam libenter conferunt. Si per ROBERUM nostrum iuvabit ire, et recensere pensius, ex quibus contextus fuit, partes; quod artificium benignissimae opificis, quas, ut sic dicam quam-sollertissimas iuxta et liberalissimas manus eius ubique aspiciemus? Nec nunc de dignitate corporis, de concinnitate membrorum et iusto habitu, de flore oris praeterea, quicquam dicam. Maiora enimin animo eius enituerunt ac moribus, quae manum iniciunt, et sicut principe loco sunt, ita prae ceteris nosci volunt. Neque negaverit quisquam temere, pensandum imprimis in feliciore natura fecundum ac velox ad disciplinas quascumque arripiend as ingenium. Quo laudis titulo in quantum praestiterit PAULLUS, evidentissime vicerit illa varietas artium, illud scientiarum instrumentum multiplex, quo admirationi hactenus omnibus fuit. De Graecis, de Ebraicis literis, de cognitione universae Philosophiae, ne dicendum quidem est. Quibus nisi haud leviter fane, sed penitus penitusque fuisset intinctus, non nobis dedisset Theologum, quicum paucissimi possent conferri. Eminentissimi Principum numerosa se circum ministeria habent; cum ad tuendum maiestatis splendorem, tum ad Rem publicam administrandam, cum ipsi in omnes partes sufficere soli haud queant. Scientiarum quoque Regmam haud parum de dignitate sua amittere, et velut in quasdam cogi angustias, vero est simile, si non stipata pulcherrimo artium comitatu fuerit, quae ancillarum instar imperia Dominae praestolentur. Ita etenim habeo, qui perinterpretes cognoscat Scripturas, nec nisi aliena side ingenioque nitatur; praeterea intelligentiam rerum causarumque non habeat, nec aut inveniendi firmandique veri, aut deprehendendae ac arguendae falsitatis, vias ac disciplinas egregie calleat, illum ad explicanda mysteria religionis ac fidei, remqueve administrandam Ecclesiae, nihil praeclarum magnopere atque excellens collaturum. Ut nihil horum non tenebat ROBERUS egregie; sic adornatus instructusque plurimis aliis fuit. Nam quid de Mathematicis scientiis, de Geometria, de Astronomia, de temporum ratione, com~emorem? Quas ita ROBERUS hauferat ac perdidicerat, ut et de difficillimis quaestionibus prompte subtiliterque et solide responderet. Nec dum


page 775, image: s785

de Musica diximus: cui tantum divinitatis tribuisse Pythagoram legimus, ut totam mundani corporis molem Musica ratione contextam a Deo opifice, qui nostras liominum animas quoque compositas conflatasque ex numeris pronuntiaret. Quas eam ob causam purgari canticis, et suavitate modulationum divinitati suae restitui persuasus, legem dedit discipulis, ut mane expergiti ad citharae cantum excitarent elicerentque velut insitam vim; et vesperi euntes cubitum, simili ratione componerent ac delenirent. Neque harmonicae tantum, et solâ quae voce peragitur, ROBERUS praestabat peritiâ, verum Organicam quoque, quam appellarunt, se ipso maxime magistio usus, callebat. Omni hoc genere a prima annorum renetitate delectatus mitifice, non ut inanis et mox cum sono transiturae voluptatis instrumentum haberet, sed pietatis et laudis divinae: quam voce non tantum ac carmine; sed cithara etiam tympanoque ac tuba reddendam, de Psalniis didicerat. Non ceterae eruditioni hominis iniuriam fecero, si de Poesi quoque eius hoc loco reddiderim. Quid est Poesis, nisi genus quoddam, sed praestantissimum Musicae? Cum ea itaque nunc capte connectitur. Quid est Poesis, nisi contubernalis sapientiae ut sapientissimi etiam iudicarunt? Non aliena igitur magnorum doctissimorumque virorum laude. Si in Nepotiano Presbytero pingendi attem commendavit Hieronymus. studium carminuque amorem commemorari in Antistide indecorum putaverit? Idem Presbyteri Episcopique officium est: sed in hoc dignitas amplior. Et cum pictura Poesisque cognatae sint, haec nobilitate tamen excellit. Utraque autem de liberalium numero: et itaque nec ea Presbytero, neque Episcopo ista indigna. Quid quod producere maximos viros haud parvo numero possum, qui ab his literis non modo remissiones animi et otii sui oblectamenta petere; sed serias etiam et graves maxime cogitationes ac curas interstinguere et temperare hoc suavitatis genere fuerunt soliti. Nam quid de maximis Ebraeorum Regibus, Davide ac Salomone commemorem? Qui rebus gestis imperia, ingenia vero divinis versibus, aequatâ gloriâ, nobilitarunt? Quid de Ecclesiae priscae luminibus, Ambrosio, inquam, atque Hilario; quin Damaso ipso Pontifice; Prudentioque atque Paullino, ut infinitos alios taceam? Qui non minorem laudem pangendis carminibus caelestissimis, quam


page 776, image: s786

prosternenda Haereticorum, perfidiâ retulerunt. Aemulus itaque horum ROBERUS, quam adolescens artem didicerat, eadem felicitate exercuit senior: seu dandus ludus ingenuus animo, seu satis faciendum amicis esset, aut approbanda pietas Deo. Defungens nunc Epigrammate aliquo (cuius generis plura et argutissima et rotundissima ab ipso legimus) nunc Edyllio quodam: nam iusta et longiora Poemata condere, per occupationes muneris prohibebatur: nec ipse rerum curarumque tempora ludo eximi, permittebat. Ac nescio quid in ROBERO hîc prius mirer: felicitatem ingenii, an iudicii pondus et gravitatem. Fecundiae indolis erat redundare in variarum artium elegantium; at intelligere, artes omnes communi inter se aptas vinculo, et colligatas taro arcte, ut separatae atque diductae vim ac aeternitatem suam tueri haud possint; idque discendas omnes et complectendas; mentis iudiciosissimae est. Quicquid sit, utroque ROBERUS praestitit. et praeter ista memoria quoque, tam veloci ad comprehendenda, quae vellet, quam continenda, quae accepisset, sideli: nec minus promptâ reddendis iis, quae postularetur. Quis unquam ROBERUM sive contionaretur in templo, sive dissereret ex cathedra, sive alio loco et causa oraret aliquid, haerere, frigescere, oratione destitui, notavit atque advertit? Ita perpetuo eum lecta beataque verborum ac sensuum copia circumfluebat. Iam. in familiari consuetudine, inque convictibus, cum posita paullulum se veritatis munerisque persona, hilaritati aliquid dandum innoxiae est; quas ille historias, quas narrationes, veteres, recentes, utrarumque medias: quae dicta et apophtegmata, seria iuxta et lepidiora (si illa amoenitas aliquid bonae frugis promitteret) et quam apposite, ad nimbi cuiusdam instar, multa iucunditate, sed nullo gravitatis dispendio, conserebat. Neque enim, ut puto, quicquam inhumanius iis est, qui numquam ridere sustinent, et Sapientis dignationem sola tristitiâ ac super cilio metiuntur. Hoc a. dum faciunt, non illum quidem agnoscunt hominem, sed saxum, ac stipitem, aut DEUM, concinnant. (Quamquam Homerus et Deos suos ridentes induxit.) Nisi me omnia fallunt rectissim Sapientem humani generis medicum dixerim. Hic enim est, qui animorum medicinas et profitetur et facit: investigator haud tantum; sed et magister atque praeceptor veritatis communis, unde mentium


page 777, image: s787

sanitas est. At bonum Medicum nonne et morum elegantia venustasque sermonis commendat iacentibus? Et ipsi iacentes annon lubentius aeque ac plenius praeceptis eorum obsequi solent, qui cum illecebra quadam ad se intrarunt? Quid quod nec Medici unam aloen, absynthiumve, aut alia huius generis multo amara et tristia, aegrotis propinant; sed per aetatem et mel, et cannae Indicae sucum, et plura eiusmodi grata ac dulcia pharmacis quam saluberrime consueverunt miscere. Vetustissimorum Sapientum, sed Platonicorum in primis, fuit, sub ludicri et iocularis argumenti specie, gravissimarum rerum explicare doctrinas; et Pietatis ac Religionis nostrae auctores ac duces cum disciplinam sermonis conderent, non excluserunt, voluptates ac sales; scurrilitatem ac turpitudines abstulerunt. Quas neque loqui Christianus salva sacramenti religione; et absque piaculo audire Sacerdos vix potest. Non haec festivitas igitur detraxit sanctitati ROBERI; sed commendavit eam potius, et acceptabilem magis reddidit, documento prolixo, cum expeditae memoriae, tum amoenioris ingenii ac laetioris. Praeclara atque eximia sunt, de quibus diximus hactenus: modica tamen prae illis, quae post deinceps sunt exponenda. Quanta modestia enim, quantaque humilitas; Quis generosus ac incorruptus candor in PAULLO perpetuo fuit; Quis unquam in dictis eius aut factis, tum gestu ac moribus, affectatum quicquam, et fictum arte; aut temporis causa vafre assumptum ac callide, notavit ac deprehendit; Simplicia omnia, et intemerata, et sine fuco atque fallaciis, ad morem maiorum et innocentiam, composita erant. Ut nec inficeretur saeculi vitiis, et inter publicos at bonos mores vita decurreret. Multis praeclaris ingeniis subinde verba dedit ambitio: nec tantum modestiae ipsis abstulit laudem: sed aequitatis quoque ademit. Nam plus, quam par est, memores sui, et tot bonorum conscientia elati, dum rapere malunt, quam exspectare, que sibi putant deberi, quas comminiscuntur artes callide quas frequentissime instruunt machinas? Quae, cum non, habeant exitum, saepe descendunt, ad vim, et movent turbide omnia si extorquere manu possint, in quo sollertia ipsorum ac preces fuerunt frustra: vel ut


page 778, image: s788

dolori suo litent tantum, nec videantur impune contempti. Pessimum genus hominum, et in perniciem Rerum publ. inventum. Quod si procedunt conata recte, et potiuntur votis, tum ferme ambitioni succedit superbia, eoque adducit plerumque feroces animos, ut felicitatem ac amplitudinem suam, despectu et contumeliis ceterorum tueantur. Ad iniuriam prope ad vilitatem certe, interpretati, si aliis patiantur aequari. Ut maximis dotibus ornatus ROBERUS; ita et consecutus dignitates maximas est: quietus tamen et placidus, et nihil per impotentiam ac pravam libidinem movens. Tantumque abfuit, ut quicquam muneris ambierit unquam protervius, ut et oblatos honores recusarit non raro; numquam profecto, nisi pudenter ac verecunde acceperit; aut iam coactus Nam iure suo in eum, cum allegendus in Professorum ordinem, et mox in nostrae Saxoniae communem Ecclesiarum curationem esset mittendus, ni Serenissimus Elector egisset, minores infulas, amplissimi Sacerdotii praetulisset fortunae. Cui admotus firmus modestiae proposito, nihil mutavit in moribus, et instituti pristini sectam constanter perpetuo tenuit. Itaque cum multi assidue mortales ventitare ad eum haberent necesse, aut delaturi querelas, aut petituri consilium ac opem, nemo in admittendo facilior, nemo in audiendo humanior ac patientior; aut dimittendo benignior, aequior, utilior fuit. Adeo, ut multi, qui dignitatis in eo veriti personam, cum metu et trepidationae accesserant, mox pleni gaudio recedentes, sibi propemodum odio essent, quod mores Antistitis humanissimi ex aliis causis potius, quam ex natura ipsius, aestimassent. Eadem bonitas et moderatio aderat, cum irascendum muneris causa, et indignandum vitiis esset. Namque cum satis factum officio, et emendationis spem paenitentia afferret, nihil manebat ex iracundia; neque timere necesse erat, quem culpae consessione, et exsecratâ mente mala, et datâ in meliorem frugem fide, placasset semel. Hoc morum temperamento et retinebat Episcopi reverentiam, et charitatem Patris merebatur. Iam quae vivendi disciplina ipsi cum suis, quae laris domestici sanctitas erat? Quem nemo ingressus unquam est, qui


page 779, image: s789

non industriae, et continentiae, et frugalissimae gravitatis laudator recesserit. Nemo magis profusam istam in apparatibus convictibusque luxuriam detestatus est: quamquam exemplo magis, quam dicto: cum et profic ere intelligeret magis, qui faciendo docerent. Contentus itaque removisse sordes, splendorem, lautitias et sumptuosos instructus remittebat iis, qui saeculi morem, quam Servatoris simplicitatem mirari malunt. Cuius exemplum nisi Sacerdos exprimat, auctorem propemodum muneris sui inficiatur. Ubi igitur sunt, qui nisi ficedulis impleantur ac turdis, perire fame se credunt? qui Chium et Creticum nisi in pateris suis spumare viderint, loram bibere putent? qui holoserico bombycinoque vestiri vilius, saccum et cineres interpretantur? Veniant, inquam, et ab ROBERO nostro discant, magnos etiam viros sine pompa et fastu tueri nomen, nec in inanibus et nocituris divitiarum ac dignitatis fructum statuere. In magno ambitu voluptatum, vix potest teneri sanctitas; et quo successu suadebit aliquis, longe ante corpus habendam animam, qui in curanda cute sua plus aequo ipse, et unice prope, sit operatus? De pietate diu ante dictum oportuit. Sed ab imo in summum enitendum est. Et solent principes non praecedere amicos, sed sequi. Quare si ultimo loco inter virtutes ROBERI commemorabitur Pietas, non id auctoritatem eius minuet; tuebitur potius atque attollet. Utinam autem toto eloquentiae flumine inundare nunc possem, et de Virtute maxima, non nisi amplissime dicere! Sed ea copia a rivulis nostris cum exspectari haud possit; id restat, ut dicam de ea, in quantum fas est: si quanta ipsa sit, explicare haud licet. Itaque cum universa ratio eius, partim in recto sensu de DEO; partim in vero cultu eiusdem posita sit; utrumque caput ita implevit ROBERUS perpetuo, ut eruditissimi cuiusque de nostris sinceritatem, et antivorum devotionem atque ardorem abunde aequaret. Nam disciplinam veritatis aeternae ut semel induerat animo, ita retinuit constantissime, intrepideque professus est semper: quin ut magister quoque eius ac Doctor publicus, non tantum interpretatus est disertissime ac incorruptissime, verum


page 780, image: s790

et contra haereticorum petitiones omnis generis et machinas improbas fortissime iuxta et felicissime hactenus vindicavit. Hoc testimonium ipsi uno ore Academia nostra numquam non reddet plenissime: et documento praeterea erant tot scripta eius ac libri, quos aut iam edidit hactenus, aut mox edendos reliquit in scriniis. Neque enim permittent heredes, ut lateant ibi, atque luctentur cum blattis, aut paucis prosint, qui erudire Christianum orbem saluberrime possunt, et quia eidem scripti sunt, debent. Quos eam ob causam et nominare in praesenti supersedeo, ne recitatio titulorum ipsorum operum desiderium incendat magis, quam ferri ut queat. Iam quos ROBERUS DEO preces, quos hymnos ac Psalmos, aut saltim iuspiria et intra animum concepta vota, quam assidue, quam caste offerebat? Quo mentis igneae affectu, atque siducia salutem Ecclesiae, necessitates patriae, commoda omnium denique, ubique et semper sanctissimo numini commendabat? Nam praeter sollennia sacrorum, quibus religione publica litare DEO solemus quottidie, statas quoque precationum, reddendarumque laudium divinarum horas ordinaverat domi: cum ipse chorum eum, tamquam legitimus Praesul, ducens, circumsusae familiae affectu et voce efficacissime praeiret. Id enim plus erat, quam praecepisse. Nec bonum patrem familias magis studere aliud par est, quam primo omnium ut vacet crimine: deinde ut mores suos familiae induat: et si se reddere meliorem haud possit, similem tamen sibi efficiat. Quod nisi fit, vel semet ipsam pessimae indolis, vel dominum arguet negligentem. Non frustra hoc retulero, quam fidem ROBERUS, ac curam sollicitam; quos indefessos labores perpetuasque vigilias ad obeundas officii partes attulerit. haec omnia enim non sibi magis atque offlcio, quam DEO praestabat: cuius se gerere vicem, tamquam actorem aut procuratorem aliquem: cui reddendas esse olim villicationis suae rationes, ut auctori ac Domino, et probe et semper recordabatur. Id unum igitur noctes ac dies agebat unice; id reputabat affidue apud animum intentus et cautus, ne quae corrumperet gregem labes, aut deminueret vis: et ius commissae tutelae inviolatum


page 781, image: s791

sibi maneret ac integrum. Sed quoniam non illum sanctissimum affectum tantum, quo veneramut DEUM ac colimus; sed abundantiam quoque amoris, quo DEO proximus potestates; tum genitores parentesque et ceteros nostros assectus prosequimur, Pietatem vocamus; in ista et parte, quam praeclare ROBERUS versatus suerit, nunc oportune subiciemus. Reperiuntur inter Sacrorum Praesules, qui fictae humilitatis ultimae titulo servorum servos se solent vocare: cum eo mox arrogantiae progrediantur, ut eminentissimas etiam saeculi potestates se evehant supra, et sceptra omnia subicere pedibus ac impotenter calcare, praerogativam muneris putent. Non ignorabat ROBERUS sublimitatem officii sui: sed maiestatis etiam iura optime noverat: et itaque cumulate reddebat semper quae deberentur Principibus, quibus se ipsum subiectum quoque numquam non reverentissime agnoscebat. Neque enim tiaras ac sceptra in terras ideo destinat DEUS, ut corporum nostrorum salutem tueantur tantum. Sed animorum felicitati ut quoque prospiciant. Quas partes licet delegent Sacrorum praesidibus; supremum regimen tamen sibi et illis reservant, quos in consilii sui et curae partem sibi adiunxerint. Cuius uti oblitus minime erat ROBERUS; sic diligenter officii sui recordabatur: et quo praestabat id abundantius, hoc magis diligebatur, ab illis, quibus hanc cultus observantiam deferebat. Possim non pauca huius generis argumenta adducere: sufficit tamen retulisse honorem in PAULLI suprema prolixe collatum. Quae destinatis Legatis Splendidissimis, quos nunc adesse etiam cernimus, et Pater Patriae, et eminentissima eius ac incomparabilis coniux, nec non altera nostra spes, non dispar maximo Patri filius ipse maximus natu, honorarunt magnifice: inque eo testati sunt, cum quanti videntem ac vivum ROBERUM fecerint: tum quam nunc lugeant atque desiderent mortuum. Neque enim quis temere eius magnopere curet exsequias, cuius vitam ac mortem iuxta aestimet. Non dissimulanda haec pietas Serenissimorum Principum; quin plenum potius illi reddendum testimonium fuit. Namque qui bonâ fide DEUM colit, amat et Sacerdotes. Ad privatos affectus transituro de carissima coniuge primo dicendum est. Quam incredibili


page 782, image: s792

studio, amore, sanctitate complexus PAULLUS perpetuo est. Et merebatur illa his coli officiis, quia tanta pietate in virum, tanta constantia etiam fuit, ut neque ad ministeriorum prope conditionem dubitaret descendere, aequatura sedulitate, quae charitate ac fide superabat. Porro maritum tam honum ac pium, quis durum atque iniquum Patrem crediderit? Certe amavit et liberos PAULLUS, ut oculos suos: imo ut viscera sua, eorumque salute et cura nihil antiquius habuit unquam aut prius. In id incumbens praecipue, ne aliis potius, quam eius moribus noscerentur, cuius et sanguinem ferrent. Ac frugi liberorum indoles cum Genitoris praecepta non imbiberet tantum obsequio facili; sed actu praestaret assidue, perinde felix pater erat, ut pius, Si de supremis viri documentum licebit capere, haud futili coniectura colligere possumus, summâ quoque ROBERUM in suos parentes pietate fuisse. Non ita multo ante, quam vita decederet, persuasit sibi, ab amantissima matre vocari domum. Cui amabili mentis errori sic indulgebat, ut nullis hunc sibi eximi rationibus pateretur. Itaque nihil aliud facere, quam maturare profectionem animo, seque ad iter accingere. Haud integrum sibi ferens, carissimorum iussa negligere. Et boni filii esse, praevertere etiam Parentum imperia; strenue certe ac sine cunctatione exsequi data. Erat hoc ludus quidem ac visum inane, sed ab impulsione sanctissimi in parentes affectus illi oblatum. Qui cum recurreret, has fabricabatur imagines scilicet, et menti morbo debilitatae obiciebat. Ne clausula sollenni careat carmen, et in eodem ut terminetur oratio, quo finiit vita, de eo ipso quoque reddendum erit non nihil. Nimirum hic circulus ille, hic orbis est, quo omnes decurrimus: nascimur parvuli atque ploramus; cum adole vimus, agimus partes inter labores infinitos ac turbas, tandemque eximus theatro, cum ignominia, si stetimus male: sin pulchre functi officio, sequenti favore ac plausu, qui et ROBERO a nobis prolixe debetur. Supra biennium est, cum tentaretur morbo, qui non tam vitae usum, quam vitae officia everteret. Cum pateretur ex valetudine, quod grandi natu ex aetate saepius solent; qui intercepta memoriâ rerum


page 783, image: s793

in primam annorum simplicitatem, velut admoti initiis, iam recurrente orbe in se, repuerascere denuo solent. Sed diuturna valetudine implicitus, brevi ac celeri fato peractus est. Nam paullo post, cum iisset cubitum, in morem attoniti, stupere toto corpore cepit. Cumque remediis nullis, motus et mens reduci possent, factum est, ut moreretur ante, quam semet ipse sentiret mori, aut qui curabant circum, intelligerent prope. Quod si interpretabimur recte, felicitati cuidam est deputandum. Nam quotus quisque non facilem sibi, et inter dolores ac cruciatus varios non diu tractam mortem expetat? Profecto hoc non tam mori est, quam somnum sumere: qui sine omni molestia labores diei, ut sine dolore mors istiusmodi vitam finit. Neque de lecto expergiti tantum, verum de tumulo etiam surgimus: et eo surgimus, ut novam et meliorem vitam redauspicemur. Haec fides nostra, haec spes communis Christianorum est: quam solam retinuit, cum cetera amisisset ROBERUS. Nec enim opprimere eam poterat morbi vis, cum soli corpori incumberet; et ista in intima mente servaretur. Quam excitaverat paullo ante precibusque ac hymnis, quos decantarat Deo, cum peteret somnum, in mortem ipsam continuandum.

Eruditorum observatio est, Aristotelem cum Peripateticorum familia aut agnovisse satum nullum, autita appellasse naturam. Nihil divini igitur intervenire humanis rebus, cum alibi, tum viros magnos cum nasci et mori contingeret. Quod si non aliud fatum est, quam providentiae divinae iudicium, seu dispensatio eorum, quae providentia decrevit, quod sentiebant Platonici; mirum non est, negasse et sustulisse Aristorelem fatum, quod providentiam sequitur; cum providentia ipsam negarit, quae antecedit. Quanto melius Ille Homericus Nestor Telemachum putabat nec nasci talem sine Diis, nec adolescere potuisse? Quanto verius Seneca negabat aut bonum virum sine Deo fieri, aut magnam cuiquam mentem contingere? Si messes opimas, si largum uberemque autumnum; si ceterarum rerum laetissimas copias ad benevolentiam Numinis ac pietatem; rubigines contra pluviasque immodicas, tum sulminum iactus atque incendia, ad iram eiusdem atque vindictam referre consuevimus; quidni egregie rebus nostris cupere DEUM existimabimus, cum


page 784, image: s794

excellentes ingenio, virtute, doctrinâ, viros humano impertitur generi; et rursus averso a nostris commodis et alienato animo esse, eosdem cum tollit? Est quidem naturae institutioni ac ordini imprimis conveniens, ut quae maturuerunt, senescant; et quae senuerint, decidant; et quartum ac sexagesimum annum agente ROBERO, quid mirum, si graviorem aetatem finis exciperet? Sed minime existimandum Rectorem orbis, nonnisi miraculis prodigiisque aut benignitatem suam testari mortalibus, aut indignationem iustam ostendere. Naturae ministerio utitur: et quicquid aliis causis videtur accidere, id destinationis suae instrumentum facit. Sic pestilentiae, et siccitates, et alia huius generis mala, ex tempestatibus anni ac caeli habitu, contingere possunt; cum tamen saepissime, quod Pythagoraei praeclare observant, non tam ad causas suas haec omnia, quam ad auctorem Deum referre oporteat, qui haec dispensat ac ordinat, non ut naturae impleant ordinem; sed ut decreta iustitiae suae adversus delicta mortalium exsequantur. Absit omen, et quicquid vereri timidiores animi possunt, eveniat hostibus, ceterum temere non est, quod nulla frequentiora funera prope hactenus, quam vetustissimorum Theologorum vidimus. Maximum robur militiae in veteranorum virtute positum: cum ad tyrones res rediit, quam in ambiguo atque incerto victoria est? Perinde comparatum cum Ecclesia est: nec unquam maius periculum imminet, quam cum paucissimi, aut nulli sunt super, quorum et cana scientia sit, et cana auctoritas. Multum ingenii, multum vigoris ac spiritus iuvenibus adest: sed de est fere regendi et moderandi prudentia. Quo fit, ut dum exsultant ferociuntque aetatis bonis, nec caveant satis in Praesens, nec in futurum recte provideant: et acrius plerumque petant certa mina, quam felicius vincant. Ut itaque navem non remigum robur atque contentio magis, quam gubernatoris peritia ac sapientia servat; Ita Ecclesiae salus ac incolumitas, non tam ab ingenii viribus, quae instar remorum obtinent, quam a matura et circumspecta moderatione, multisque experimentis firmata sapientia, quae totam molem, in clavi effigiem, agitat, est exspectanda. Redeo ad ipsum ROBERUM: et ita redeo, ut commendatione hominis brevissima functus orationi meae finem imponam.


page 785, image: s795

Quaquaversus in hoc Amplissimo Consessu oculorum dirigo aciem, multas ubique et magnas doloris acerbi significationes, multa et luculenta gravissimi luctus indicia deprehendo ac noto. Vos PATRES Conscripti Collegam ac Parastaten fidelissimum; Vos Reverendi Ecclesiastae Antistitem magni exempli, ac ducem: Vos Studiosi Iuvenes, Doctorem ac praeceptorem deploratis optimum: omnes ac singuli amisso ROBERO Patrem pastoremque communem ac animarum custodem lamentabiliter desideramus. Quid hanc atratam cathedram, quid haec subsellia circum posita loquar? Videntur profecto et illa quendam doloris sensum percipere; quin sensu ac spiritu defi ci velut, cum eâ se voce orbata vident, quâ in Orphêi carminis modum animari quasi atque spirare hactenus videbantur. Sed nemo maius ac altius vulnus, quam ipsa Ecclesia, quam Academia nostra in PAULLI accepit funere: hac tempestate imprimis, cum tantis discordiis et dissen sionibus res Religionis distrahitur peffime, et in periculum summum adducitur. Sed bene habet: saeviant fluctus, tumultuentur procellae, frangantur remi, decidant vela; Christus in navi est: non potest mergere tempestas ulla, cum Dominus tempestatum in partem periculi venit. Magna in Electore Serenissimo, magna in iis, qui ipsi in consilio assunt (ex quibus potissimum te, quippe praesentem, IACOBE WELLERE, honoris causa appello merito) magna in vobis, PATRES AMPLISSIMI, inprimis, qui Theologicae cathedrae estis Praepositi, spes nobis posita est. Vobis Ecclesia, Vobis haec Academia deiecta et squalida lacrimis tendit manus; vestrum implorat auxilium, vestram deposcit sollicite opem. Vestraetutelae, Vestro certissimo patrocinio, anxia trepidaque se credit. Vos dabitis operam, et contendetis nervis omnibus, ut securitatis suae ac status non spem ac votum magis a vobis capiat, quam voti ipsius fiduciam ac robur mature sumat. Quod si a vobis impetraverit (quod auguratur haud vane) erit profecto, cur lenius aequiusque hanc ferat iacturam, nosque de tanto sublato praesidio parcius doleamus.


page 786, image: s796

In Imaginem D. PAULI ROBERI.

QUi legis hos vultus, Tarsensem concipe PAULUM,
Cumque hoc divorum lumina cuncta Patrum:
Sic tibi ROBERUS fidei succurret imago,
Et pariter vitae regula iusta piae.

F. IOH. ERICUS OSTERMANNUS. P. P.

EPITAPHIUM.

PAULUS ROBERUS SS. TH. DOCT. ET PROFESS. PUBL. NEC NON EIUSDEM FACULT. SENIOR. CONSISTORII ECCLESIASTICI ASSESSOR, PASTOR WITTENB. ECCLESIAE CETERARUMQUE IN TERRITORIO ELECTORALI SUPERINTENDENS GENERALIS HIC SITUS EST, QUI, PRO UBERRIMI INGENII CAPACITATE, PRAETER DIVINARUM LITERARUM SCIENTIAM, ERUDITARUM LINGUARUM VARIETATEM NON MODO; SED OMNEM PROPE MODUM LIBERALES ARTES COMPLEXUS ANIMO, POETAE, MUSICI, MATHEMATICI, NEC NON HISTORICI PHILOSOPHIQUE LAUDES AEQUAVERAT.

NATUS EST WURCENAE MISNIAE OPPIDO AD D. VI. FEBR. A. CHR. M DC XXCVII. DECESSIT WITTENBERGAE AD D. XIIX. M. MARTII, AN. M DC LI. CUM VIXISSET ANNOS LXIV. ECCLESIIS PRAEFUISSET XXXVII. IN ACADEMIA DOCUISSET XXIV. PUBLICE, PIETATE, MODESTIA, HUMANITATE ET INNOCENTIA MAXIME CLARUS,


page 787, image: s797

MARIA HANNIA ET TRES DE SENIS SUPERSTITES LIBERI. MARITO PARENTIQUE OPTIMO, SANCTISSIMO, DESIDERATISSIMO, CUM INFINITIS LACRIMIS P. C.

SCRIPTA.

Oratio Panegyrica, de causis tot tumultuum exitiorum et metamorphoseon in regnis atque Rebus publicis, utrum illae a numeris Criticis, ab Astrorum synodis dissidiisve, aut aliis etiam rationibus e)ndo/cois2, petendaesint? Witteb. 1627. in 4.

Oratio, de nonnullis pietatis impedimentis: ibid. 1628. in 4.

Collegium Theologicum, XXV. disputationibus comprehensum, de Locis Theologicis: ibid. 1630. in 4.

Demonstratio de Mysterio Trinitatis ex V. et N. Test. demonstrato: ibid. 1650. in 4.

Tractatus, quô Electores, Principes ac Status Protestantium causas exponunt declinati Concilii Tridentini: ibid. 1673. in 4.

Meditationes Paschatis Christiani Anastasimi, Christliche Oster-Gedancken: Hall 1616. in 4.

Thema Iesuli Genethliacum Propheticum, III. Weyhnacht-Predigten auß dem Proheten Bsaia 9. ibid. 1616. in 4.

Schöne Gemähld Luc. 14. in welchen das treue Hertz, die alimächtige Hand und das holdselige Mund Christi, in lebendigen Farben abgemahlet wird, zur Doctorat-Predigt, im Bvangelischen Jubel-Jahr gehalten: ibid. 1618.

Wolmirstedtische Weyhnachten, oder III. holdselige Tituln und Bhren-Nahmen unsers Immanuels Christi Jesu, daß er von den Bngeln ein Herz, von dem Bvangelisten Luca ein Kind, und von dem Apostel Joh. unser Wohngesell genennet werde: Magdeburg 1619. in 4.

Drey Evangelische Lutherische Jubelpredigten: Hall 1618. in 4.


page 788, image: s798

Hallische Landtags-Predigt von der Haupt-und Grundursach aller Zerrüttung der Länder: ibid. 1621. in 4.

Evangelischer Brautwagen, vom reichen Mann und armen Lazaro: Wittenb. 1622. 1652. in 4.

Zwo Hauptschaalen deß güldenen Leuchters: in 8.

Christliche Gast-Predigt in Leiptzig gehalten, auß dem Bvangelio vom Phariseer und Zöllner: Wittenb. 1633. in 4.

Ruhm des heiligen Bhstandes: ibid. 1615. in 4.

Pfingst-feyerlich Halßgeschmied und Glaubens-Rette: ibid. 1630. in 12.

Zwey Betrachtungen vom H. Abendmahl, sambt beygefügten Bericht von Brüderlicher Liebe und Versöhnlichkeit: Hall 1617. in 4.

Arcus triumphalis, 3. Theil Christlicher Leichpredigten: Frackfurt 1657. in 4.

Centuria funeralium singularis, ein hundert Christlicher Lerchpredigten: ibid. 1658. 1662. in 4.

XXX. Außerlesene Zeit-Predigten: ibid. 1658. in 4.

Vngleiche Hof-Farbe der Braut Christi und Satans dieser Welt: ibid. in 12.

Disputationes D. Rôberi non paucae hodienum supersunt, quas de variis materiis olim habuit, e. g. De iustificatione hominis peccatoris coram Deo, ex Rom. 3, 24. De loco 2. Maccab. 12, 39-46. De Ministerio Lutheranorum legitimo et Papistarum illegitimo: De loco Rom. 10, 17. Conflictus Iesuitarum rigidiorum Calvinientium, cum mollioribus veritati palmam cedentibus, in arduo Praedestinationis aeternae articulo, ex 1. Tim. 4, 10. De resurrectione mortuorum universali. Quod a B. Lutheri sententia, de reali praesentia Christi in S. Cena, non sit discedendum: De persona Spiritus Sancti, contra Photinianos: Quaestiones Theol. ex Epistola Iudae: De vitae Evangelicorum emendatione summe necessaria.

FINIS.