MAGISTRUM IOHANNEM KROMAYERUM si iusta destituerent praeconia: omnem virtutis memoriam deleri, et Rei publicae literatriae tenebras sempiternas offusas esse vidertur. Hic enim iam inde ab auspicatu propemodum vivendi spirandique stabilem et bene compositam suam servando indolem, longo annorum decursu ita omnium animos et oculos in se detinuit defixos, ut facile se probaverit VIRUM auctoritate reverendum, eruditione praestantem, dexteritate admirabliem, sanioris doctrinae tenacem, omnique virtute praeditum et florentem. Numquam autem tam male actum fuit cum rebus humanis, ut nulli virtutis aestimatores, nulli recte aut male factorum censores, nulli laudum iustarum et honestatis praecones exstiterint, verique et assidui buccinatores: Sed quolibet tempore integritati et sincerae vitae constitit debita dilaudatio. Quam si quis KROMAYERO denegaret, cursori brabeum, luctatori herbam, militi coronam, victori triumphum denegaret, et quod meritis summo iure deberetur, celebre Capitolium. Defuncto Theseo visum est Atheniensibus, illi, ut Heroi, honorem tribuere,
quod milites: qui in acie Marathoniâ adversus Medos steterant, in armis, Thesei speciem quandam ante signa in barbaros erumpentem conspexerant. Vidimus et nos IO HANNEM KROMYERUM, ante signa Christianorum in barbaras haereticorum cohortes, horrisona Satanae arma, densa quoque vitiorum et scandalorum spicula, non specie, autvanâ et ludente aliquâ imagive, sed solidâ virtute et toto impetu erumpentem. Ut igitur Athenienses Theseo octavo die cuiuslibet mensis sacra faciebant, ad denotandam stabilitatem et soliditatem virtutum illius viri, quod octonarius quadrigeminus esset ex binario, et duplicem contineret quadraturam: Sic etiam nos hoc quoarto post beatum eius discessum octonario convenimus. ultima virtuti eius verba dicturi, et extremam honoris benevolentiam Defuncto exhibituri. Infelicem vero me, et parum fortunatum! qui vix urbem hanc ingressus, extremum voluntatis et animi testimonium orare iubeor, collapsae columnae et firmo tibicini, gementis et derelictae Ecclesiae. Rem miseram et acerbam! cum vix obduruit, paullatimque obductum et consolidatum est recens illud vulnus, quod lacrimabilis valedictoria Ienensis, flagranti et tenero cordi meo inflixerat: iterum triste verbum dicendum est et lamentabile: Abiit a nobis KROMAYERUS, Quam vellem supersedere hoc labore, et exoptare cum isto Imperatore: Utinam ignoraem literas! Verum non est implenda cathedra haec uluatibus; aut nimiâ aegritudine colendus luctus: ne plus nos infestet, ut erat consilium Philosophi, apud Arsionen, filium lugentem. Vitam intueamur, placidum ex hac turba et colluvione rerum humanarum exitum, et ad haec actiones nostras conformemus!
Parentes habuit Noster, virum integritate et sincera pietate laudabilem, Hieronymum Kromayerum, civem Dôbelensem: matrem autem, honestam feminam, Magdylenam Rentzschinn, Ohrtrantiâ, oppidulo iuxta Albim, oriundam. Proganatus ex pervetusto et nobili Kromayerorum, Gorlicii et Wratislaviae celebratissimorum, genere. Cum enim Maiores eius. GEOR GIUS, HIERONYMUS, et ANDREAS, fratres, AUGUSTINUS item et THOMAS cognati; omnes clari, nomine KROMAYERORUM: illustria fortitudinis et Heroici animi specimina edidissent, tempore MAXIMILIANI PRIMI: iustissimus Imperator nobilitatem virtute metiens non longo genere, et tardâ prosapiâ
inde a multis avis, abavis, atavis, tritavis aut quadritavis enumeranda; virtuosissimos illos viros in numerum Nobilium romani Imperii clementissime recepit et adscivit: Quae Dignitas maioribus privilegiis et ampliatione Insignium, splendidis literis adaucta est. Anno 1538. ab invictissimo Rege Romanorum, FERDINANDO. Nec tamen ea mens unquam fuit Beato nostro, ut aut fumosis imaginibus, de quibus iam tabilda et iniuriosa vetustas propemodum triumpharet; tacite superbire, aut imperioso nobilitatis supercilio cuiquam fucum obtendere, et inanem gloriam consectari vellet: Ut potius consertis manibus amplexaretur, si infra abiectissimos quosque esset, modo Ecclesiae aut Scholae Dei inserviret. Documentum inde capiat intolerabilis fastus nonnullorum, qui si vel genere, vel auctoritate, modicum alios antecellant, vestram fidem! ut cristas erigunt, et supercilia tollunt vel comis maiora, non nisi cum superbissimis in concentum reducendi. Non ita noster, qui satis noverat, superbiam dehonestamentum esse generis humani; et individuim comitem eorum, quibus cor recte situm non esset. Ut enim Wentzeslaus bimulus, regni Bohemiae insignibus ornatus, inaugurationem suam infantili spurcitie nobilitavit. sic etiam tales, quos turgida stimulat superbia, pleraque infantili suâ stoliditate nobilitant et produnt. Quemadmodum autem caduca et Dominum mutantia sunt haec humana, nihilque tam magnum est, quod perire non possit: sic etiam brevi temporisinteriectu, maioris Beati Nostri, variis incendiis, et publicis calamitatibus, omnibus suis bonis fuerunt exuti et denudati. Quod tamen illorum constatiam et virtutem, nec fregit, nec labefactavit. Didicerant enim, neminem a gloria eo provehi, ut non tanrum illi minaretur, quantum promiserit: noverant, momento mari everti, eodemque die, ubi lusissent navigia, sorberi. Qui igitur animum ad horum bonorum amissionem mature praeparaverant: facile haec omnia sustinebant, divitesque erant et locupletes, quoniam cum paupertate illis bene conveniebat. Quod etiam permovit NOSTRUM, ut cum fere adhuc a matre ruberet, lubrica illa et fugacissima bona mumdi, non magnopere requireret, sedse converteret advera mentis bona, in quae non esset manus, aut ignis iniectio. Hinc Eum vidisses, cum purae adhuc togae adolescens esset, vindicarese sibi, et omnes horas complecti, ne, dum doctrina differretur, vita transcurreret, dubiusque ex crastino
pendere cogeretur. a quo proposito, tantum abest, ut dimoveri potuerit, ullâ novercantis fortunae adversitate; aut deterreri minis, esurientis et famelicae matris, paupertatis: ut etiam non detractârit, ferias esuriales celebare, autvictu vit, aspero et scrupeo, ad quem vel cum calceatis dentibus sit commeandum: modo crepentia domare posset intestina, et securus Grammaticae suae impallescere. Audierat enim, primum argumentum compositae mentis existimari, consistere posse, et secum morari; optimeque intelligebat, bonae mentis continuam sociam et contubernalem, esse egestatem. Supergressus igitur aetatem praetexatam, cum iam in Schola patriâ, Budissinâ, Stralsundensi, Butzlaviensi, tandemque Naumburgensi, ubi tum temporis et frater eius, postea Licentiatus Theologiae, et Superintendens Plaviensis, vivebat; per varios casus literis insigniter esset excultus: honestatis et sedulitatis testimonio viaticatus. Lipsiam est profectus tamquam ad celeberrimum bonarum artium emporium. In quâ augustâ musarum aede, magnarumque animarum Prytaneo, ab indole egregiâ nullatenus deflexit, sed ad vertitis et honesti indagationem citato gradu, et magno atque excelso animo, per salebras tenebrasque iter suum contulit. Cumque non ignoraret, quod desidiae et luxuriae Siren, erectis ad sublimia animabus vaferrime insidiaretur, multosque traheret aliorsum: noluit cum comtulis adolescentibus ad aleam, aetatem transmittere, auresque manc ipare ad tricinium semivolucrum puellarum, ut voluptates graphice pingit Symmachus: sed eas ex animo detestatus est. Neque etiam ex otiosorum et torpidorum grege esse voluit, qui fornacalia celebrant; et domicompressis manibus consident; sollertiam autem et indefessum studium aversantur, ut sus amaracinum, vultures unguenta, rosasque scarabaei: sed auscultando, legendo, disputando et contionando, mihil cuiquam suorum aequalium, fecit reliqui. Factum igitur est, utnon solum Stipendio liberali ab Illustrissimo Administratore dotatus fuerit et sustentatus: sed etiam nihil tale quicquam cogitans de medio studiorum suorum cursu evocatus fuerit, ad fungendum Diaconatu, et paulo post, Pastoratu ad Divi Petri et Pauli, islebiae: quarum provinciarum primam, illustriorem fecit, Gradu Magisterii, quo anno millesimo fexcentesimo, meritissimosuo est exornatus. Verum evim vero non potuit latere, et angustâ Urbeincludi; pertinax studium, ardens zelus, labor
indefessus manus prompta. iudicium accuratum, et multis annis confirmata eruditio et experientia, sed vera de his fama effecit, ut eius operam vocârit Illustrissima ac Celsissima VIDVA, Dus Saxoniae, Iulatact, Cliviae ac Montium, etc. DOROTHEA MARIA. Adcuius clementissimam voluntatem, cum munus Contionatoris Aulici in se devolvi pateretur: postremo Inspector et Superintendens Generalis ab Illustrissimo ac Celsissimo Duce WILHELMO, Dn. nostro Clemen. tissimo, et Pastor ab Amplissimo huius Urbis Senatu, vocatus est et constitutus. In qua Ecclesiastica Spartâ et provinciâ, quam in geminis locis coepit diversam, et per quadraginta quatuor annos, Deo iuvante, quantum fert imbecillitas humana, feliciter administravit: qualem se gesserit? quam verus fuerit in religione; quam gravis in increpatione, quam ardens in auditorum suorum dilectione, quam sollicitus in meticulosorum consolatione; quam reverendus et validus in adhortatione; quam acutus in refutatione; quam expeditus in decisione; quam inimicus et infestus sceleratis vitiis; quam potens et securus in contemptu ingruentium malorum: quam proficuus Scriptis et doctrinâ, quam tolerans, et quasi aenea habens intestina, in laboribus: De iis omnibus, ut ego dicam? Non sum ferundo tanto oneri, quod vel elogquentissimo Oratori labra comprimeret. et gravitare sua occluderet fauces. Analecta rantum collegi de mensis Deorum, ne ambrosiae illus aliquid depereat, de ipsis autem mensis, Damis aliquis dicat, aut alius excelsissimorum Oratorum. Absolvo me isto iudicatu, et iuro, MIHI NON LIQUERE. Homo tamen fuit Beatus NOSTER! Sicut igitur talem se esse, non Deum aliquem aut Angelum immortalem; et ab infirmitatibus peccatorum immunem bene noverat et exacte: sic etiam nihil humani a se alienum esse putavit, aliosque putare passus est. Cum igitur, mandante Deo, signum daretur, ut mundanâ hac palaestrâ quamprimum exiret, placido et quieto animo, omnem humanitatem exclusit, ac, si quid esset, quod carnis infirmitatem redoleret, seriâ paenitentiâ apud Deum, et suum Confessionarium deposuit; obnis omnibus exemplum relinquens et speculum, in quod intueremur: si quando et nobis ex turbulenta hac conturbatarum rerum scenâ prodeundum esset. Suspicatus enim, moxfore, ut e custodia corporis emittereturm ardenter, (ut alias perpetuo,) precatus est Deum, ut sibi instans migratio felix et fausta eveniret. Docuerat enim
in vitâ suâ, quam grave et periculosum esset, disiecta vasa velut in tumultu colligere: et quam raro cum talium manibus propitius et clementer Deus agat, extremae tegulae qui pietatem, paenitentiam et preces reservassent. Nulla igitur apud ipsum tentatio, nullum de sua religione dubium, scrupulus nullus, nulla angustia. Sed sicut de Diogene Plutarchus refert, quod excessurus vitâ, ex citante eum Medico, percunctanteque: ecquam molestiam sentiret? Nullam responderit, nam frater sororem anticipat, somnus mortem: Sic etiam Beatus Noster, ne minimâ quidem molestiâ gravabatur, sed veltuti somno propinquvus, mortem tacite secum exspectabat. memorabile erat, et ad posteritatem seram transmittendum, quod altero die primum Paroxysmum solus solis pronuntiabat. Novimus omnes quod in ingenio eius effingendo, adeo largiter sibi indulsisset natura, ut memoriam et doctrinam in numerato haberet; et quod ei de verbis in consilium venire necesse non fuerit: sed quod aliis praestat longa cogitatio, id ei dederit prima amini intentio, Cum vero illo tempore sereno animo recoleret, ut intellectum, in Paroxysmo habuisset quidem integrum: memoriam autem et linguam plane infidam et deficientem: Nihil est, inqiebat, omnis nostra scientia: iuvet nos Dominus! Vere Christiana et regia vox, ac digna, quam apicibus perennandam auratis, tabula rostralis aut Capitolina accipiat, ut loquitur Sidonius: digna, quam literatorum corda accipiant universa! Elapsis ergo aliquibus diebus, cum finem vitae imponendum esse, denuo, quasi responso mortis, intelligeret, nihil ipse inquietari: sed calidis votis et humidis lacrimis testari desiderium suum versandi cum Christo. Vera loquor, Auditores, et quae his oculis meis vidi. Cum enim; ubi post clementissimam vistitationem, Illustrissimi ac Celsissimi Ducis WILHELMI, Domini nostri Gratiosissimi; eiusdemque Illustrissimi filii, natu Maioris, Ducis IOHANNIS ERNESTI; singulis fere momentis vitam depositurus videretur: quintâ horâ ante extremum halitum eius auribus postremo acclamarem: iam tempus adesse, ut iuxta latera aliquot millium suorum auditorum staret in facie IESU CHRISTI, et diceret ex Prophetâ: Ecce me et filios meos, quos mihi dedisti Domine! mox eum futurum esse cum Christo, et visurum Noham, Abrahamum, Davidem, Ieremiam Zephaniam, Paulum, Iohannem,
Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Lutherum, Brentium, Chemnitium, Hunnium, Gesnerum, Rungium, Winckelmannium, Balduinum, Mentzerum, Meisnerum, Gerhardum, Himmelium, Hopffnerum, et universium coetum laboriosorum Doctorum, totumque caelestium animarum concilium! nutu ipse, et lacrimis super genas profluentibus, manuque tremulâ, arcte prehendendo et comprimendo meam dexteram, innuere suam fidem et ardorem, quamprimum ad finem mortalitatis accedendi. Non poteram et ipse a Iachrymis mihi temperare, quoniam homines sumus, carne et sanguine constantes; non ex ex Deucalionaeo quodam lapide conflati: Sed et ipse penitus ingemiscebam, ac coram intuebar, quantum distaret mortalitas haec ab immortalitate. Subicere igitur mea lingua: Ergo proficisceretur ad suum Dominum, cum Angeli adstent, curru Eliae eum evecturi: teneret sirmam tesseram, hanc meam manum, me in extremo die a latere eius futurum, quando mutuis brachiis ruemus in amplexus nostri Salvatoris, iret benedictus! abiret Angelis comitatus, et nunc aspectu tacitisque luminibus totum pererraret, quod fide hactenus credidisset. Iterata manuum compressio, signum fuit foederis, et VALE extremum, quod invicem discessum est, Quid igitur dicturum esse, cogitemus, attenti auditores, si copia daretur fandi, et ad inferos has redeundi: quam; vera, vera sunt illa, ô dilectissime Magister, quibus verbis clare, me postremum compellabat, quae dixisti? vera, vera sunt! accede quamprimum ad me, et vide. Salve igitur BEATE, aeternumque vale: nos Te ordine, quo DEUS permiserit, cuncti sequemur! Nulla autem Lethes flumina, nulla iniuria, nulla tempestas, nulla turba, nulla oblivio, nullus rhadamantus, memoriâ Vestrâ deleat, MAGISTRUM IOHANNEM KROMAYERUM.
Harmonia Evangelistarum Ienae 1636. in 8.
Examen libri Christianae Concordiae: Vinariae. 1620. et Lips. 1657. in 12.
Bett- und Beichr-Büchlein: Weimar, 1619. et Straßburg, 1631. 1664. in 24.
Bericht von dem neuen Methodo, wie es im Weimarischen Fürstenthumb mit Unterweisung der Jugend gehalten werden soll: Erfurth 1620. in 4.
Valer- und Anzugs-Predigt, mit beygefügten Articulu, so in der neuen Investitur dem neuen Pfarherrn und der Gemeine für gehalten worden, sampt darauff gethanen seiner Ertzlärung und Antwort: Leipzig, in 4.
Sprüchbüchtein über die Evangelia und Epistein deß gantzen Jahrs:; Erfurt, 1620. in 4.