SI quaeritis, ô cives, cur aliis iam ingeniosam verborum copiam suggerat dolor ac luctus, mihi vero omnis ingenit, omnis calami benignitas in praesenti negotio marceat, scitote, affectus meos maiores esse, quam quos verbis prodere solemus. nam dum alii hodie aut Patrem, aut Praeceptorem, aut Collegam, aut Compatrem, aut Affinem, aut Amicum, aut Patronum deflent, ego haec omnia deflere cogor, dum maestissimis oculis intueor funus viri admodum Reverendi et Excellentissimi Dn. IO. HANNIS STEUBERI, THEOLOGI celeberrimi et Professoris in Academiis hassicis per triginta fere annos meritissimi. Frustra iam a me exspectatis elogia, quae summo iure mere batur eius ingens virtus et eruditio, quam maesto silentio mecum venerantur, qui eam satis aestimare
didicerunt, et supra communes laudandi formulas deprehenderunt. Quia livor post fata quiescit, iubeo iam prodire ipsam invidiam, et tanti viri laudes decantare! Ego interea pro more Academico, quantum per summam pectoris tristitiam fieri poterit, vitam eius brevissime delineabo. Natus est Lisper gae anno 1590. die 16. Ianuarii circa horam 10. vespertinam. Parentem habuit virum Reverendum et doctissimum Dn. Iohannem Steuberum, Pastorem Ecclesiae Svvickershusanae et Lispergensis meritissimum. Matrem feminam omnium matronalium virtutum laude cumulatissimam, Barbaram, Viri Reverendi et Doctissimi Dn. M. Matthaei Scaevolae, Pastoris in Leideheck filiam. Avum paternum habuit Petrum Steuberum, virum Amplissimum, Praefectum districtus Homburgensis ad Ohmam. Aviam maternam, matronam nobilissimam, Elisabetham von Sachsen, quae post obitum optimi mariti sui nupsit Reverendo et eximio Theologo, Georgio Nigrino, Superinten. denti de Ecclesiis Hassiancis optime merito. His honestissimis parentibus natus, protinus Christo Salvatori suo oblatus est per lavacrum regenerationis, et prima pietatis et virtutis semina imbilit cum lacte materno, quem florem et incrementum in domo paternâ acceperunt sub sollicitâ optimi parentis disciplinâ. Missus deinde in paedagogium primo Marpurgense deinde Giessense, protinus admiranda edidit specimina facilis, benigni, extemporanei et fecundi ingenii, adeo ut in primâ pueritiâ omnibus condiscipulis suis in linguâ, Graecâ dubiam fecerit palmam. E Paedagogio Giessensi ad lectiones Academicas Anno 1606. summâ cum laude dimissus, magno diligentiae impetu rurere incepit in amoplexum omnium artium et disciplinarum Philosophicarum; et publice atque privatim disputado, ubique famam solidae eruditionis spargens. 18. aetatis anno summum in Philosophiâ gradum, magno facultatis Philosophicae applaudu, obtinuit. Praepositus deinde informationi atque inspectioni filiorum Nobilissimi viri Dn. D. ab Otteravv praefecti Epstemensis, deinde Nobilissimorum Iuvenum a Land Schaden, non tantum studia sua in Academia Giessensi diligentissime continuavit, sed et in Academiam Heidelbergensem se contulit, ubi celeberrimis illurum temporum Philosophis et Philosogis innotuit. Heidelbergâ iterum inaCademiam Giessensem rediit, ubi rarissimo in Academiis Germanicis exemplo, Latine, Graece et Hebraice disputando
talem se praestitit, ut res haec non solum Iudaeos sed et natione Graecos Giessam venientes in stuporem dederit, sed et disputationes publicae, quae in eruditorum manibus adhuc erunt, omni posteritati admirationi sint futurae. Rarae hae dotes, Patres Academiae Giessensis incitarunt, ut eum, Iuvenem 12. annorum, illo literatissimo saeculo, in tanta virorum eruditorum copiâ, Illustrissimo Academiae Giessensis Patrono, Ludovico Fid eli Hassiae Landgravio, ingeniorum aestimatori Sapientissimo, commendarint, a quo, anno 1614. mense Iunio, vocatus est ad Professionem Physicam, quo eodem mense, anno et die, amicus et Achaten eius fidelissimus, Dn. D. Iohan. Breidenbachius, in eâdem Academiâ, suscepit Professionem Ethicam. Spartam hanc tantâ dexteritate ornavit, ut paulo post dignisimus iudicatus fuerit, cui simul concrederetur Professio Graeca. Ita quottidie bis, publice legendo, collegia publica et privata aperiendo, omnibus Illustrissimi Patroni Procerumque Academicorum votis abunde satisfecit. Tandem anno 1616. singulari Fatorum dispositione, se matrimoniali nexu miscuit, virgini omnium virtutum laude conspicuae, ELISABETHAE, viri famâ, virtute, et canitie venerandi, Danielis Lûnckeri, Consulis Marpurgensis filiae, nunc viduae maestissimae, cum quâ ita vixit, ut illa nil magis iam deploret, quam quod non simul cum carissimo marto mori potuerit. Per matrimonium hoc felicissimum, suavissimâ affinitate iunctus est, ut aliis viris honoratis, ita inprimis Collegis suis tunc temporis carissimis, D. Conrado Dieterico, et D. Christophoro helvico, ut de aliis iam taceam, e quorum quottidianâ conversatione non tantum ingenii divitias amplificavit, sed et alias fincerae et fraternae amicitiae iucunditates percepit. Pater, iterum dico. PATER factus est sex liberorum, duorum filiorum et quatuor filiarum, quarum una optimo patri in ipsa infantia viam quasi praeparavit ad caelum, altera felicissimo coniugio iuncta est viro plurimum Reverendo et Clarissimo Dn. M. Martino Erythropilo, Aulae Butisbacensis Contionatori eloquentissimo et vicinarum Ecclesiarum Inspectori fidelissimo. Reliqui adhuc in domo paternâ in exercitio virtutis et pietatis optimi parentis vestigia aemulo pede sequuntur, et in deplorandâ eius immaturâ morte, lacrimis et gemitibus cum maestissimâ matre certant. Has lacrimas, hoc gemitus nemo non imitari poterit, qui optimum virum interdum vidit haerentem inter amplexus
carissimo liberorum, et spargentem tot blandos sermones, quibus totum pectus paternum effundebat, et nil nisi amorem et charitatem spirabat. Omnia eius egregia facinora saltem per summa capita attingere velle, non permittere videtur chartae huius angustia. Proinde ea reservabimus publico sermoni panegyrico, et interea amicis, familiaribus, auditoribus in Ecclesiâ, et discipulis eius in Academiâ susius explicanda permittimus, quae nos modesto tristique silentio in volvimus. Certe qualem quantumque sepraestiterit in exornandâ Professione Theologicâ, ad quam anno 1620. legitime vocatus; quantâ cum laude anno 1623. e manibus per quam venerandi Theologi Hassdiaci, Iohannis Winckelmanni acceptarit coronam Doctoralem, id publica eius Scripta ingeniosissima toti Orbi literato testantur, et tot magni viri, encomiastico ore et pectore circumferunt. Anno 1624. et 27. reformationi Ecclesiarum Smalkaldensium et Marpurgensium, aliisque sollennioribus per totam Hassima instititutis visitationibus Ecclesiastitcis admotus, prudentiam suam in adornandâ Politiâ Ecclesiasticâ egregie probavit. Eodem anno ab admodum Reverendo, Generoso et Strenuo aedis Teutonicae Commendatore, Friderico ab Horden, vocatus ad officium Ecclesiasticum in templo Divae Elisabethae, quod tanta pietate, tanta curâ, tanto ingenio per Dei Graetiam ornavit, ut non immerito exemplar boni Contionatoris et Oratioris Ecclesiastici dici possit. Eodem anno ei concredita est cura Bibliothecae Academicae. Summa quoque cum laude sustinuit alia officia Academica. Nam et munus promovendi doctores in facultate Theologica bis obivit. Et munus creandi Magistros in facultate Philosophica itidem bis obivit. Officium Decanatus Philosophici bis sustinuit. Officium Decanatûs Theologici quinquies. Officium Rectoratûs semel. Quâ circumspectione, fidelitate et prudentiâ oeconomicâ per quindecim annos praefuerit rei Stipendiariae, testabuntur tot grati, pii et eruditi alumni, per universam patriam nostram sparsi, quos paternâ adhortatione, consilio et auxilio, ad virtutem et eruditionem excitavit: Et testabuntur idem tot prudentissimae dispositiones, quas non sine magno labore, aliquot voluminibus congestas intuebitur grata et invidiae expers posteritas. Omnibus in hoc officio laboriosissimo et ingratitudini obvio satisfacere velle, divinitatis potius est quam humanitatis. Quot magnificas et egregias vocationes acceperit
ad officium Superintendentis in locum D. Zaemanni, in locum D. Winckelmanni, in locum D. Iohannis Dieterici, et ad alia splendida officia Ecclesiastica, iam invidiae declinandae gratiâ tacere malumus. Sed amor Academiae et Spartae concreditae tantus semper fuit, ut maluerit hoc in loco paucis contentus esse, Deoque et iuventuti, tamquam thesauro et semincario aliarum Ecclesiarum inservire, quam alibi lautiorem fortunam experiri. Quae et quanta, quam sincera et infuctata eius pietas fuerit et cura Christianismi, loquuntur eius meditationes paulo ante obitum in chartam coniectae; loquuntur tot ardentissimae contiones, quas non sine omine, de vitâ aeternâ, non ita pridem habuit, tanto animi fervore, ut testibus Auditoribus, oculi lacrimis maduerint; loquuntur tot breves sententiae et preces Christianae, quas viribus omnibus deficientibus in acutissimo morbo, lingua vacillante, sed pectore constantissimo effudit. Plura equidem scribere volebam, sed lacrimae suborientes, verba, kiteras, et chartam confundunt. Cras HORA OCTAVA matutinâ, ossa tanti viri sepelientur in templo D. Elisabethae. Vos, Cives Academici, quotquot solidam virtutem magnamque eruditionem amatis, ite exsequias, DEUMQUE orate, ut felix sit transmigratio vestra, et disponite domui vestrae, quia morienimi, P. P. sub Sigillo Universitatis us. Februarii anno 1643.
Feralis meritissimo huic Theologo, D. Steubero habita fuit Concio ex Dan. 12. 3. a Menone Hannekennio, SS. Theol. Doct. Profess. Stipend. ibidem Ephoro et Pastore. D. IOHANNES STEUBERUS nascitur die XVI. Ianuarii Anno 1590
QUarta qVater IanI LUXV fVITorta refULgens, 143.
Et Phoebe Intr UtInae Ulsa IUgo IpsafVIt. 26.
EXCrerIS SteUbere PIA genItrIce pVeLLUs. 229.
Et post a nIgra Labe renatUs aqVa es. 61.
NUnC Vero a saCrIs tabULIS pIa saCra Professor 368.
VoCesonoqVe, Bono non ren Vente, DoCes. 715.
Sors VentUra tIbI Vernans sIne fIne perennet, 19.
EttVaqVae peragIs, sInt rata, IoVaIVVet. 29
1590.
IDEM moritur Marprugi, die V. Februarii Anno 1643.
AetherIs eX aULa faXfebrVa qVInta nItebat, 88.
TransIeratq VefaCIs febrVUs Iste nItor 119.
UtfaX Ste UberI nIgra fVIt obrUtanoCte; 133.
NonnefVIt CaUsahaC LetIfer Iste nItor? 264.
SIC aLIqVa est eXtInCta gregIs faX aUrea nostrI, 285.
IngenII LUXIt qVae bonItate sVI. 81
Non extinCtafVIt: qVIn faXnoVafULget In aCUto, 244.
LUXnoVa CoeLestI gLorla, honore pIo. 273.
AtrUrsUs Venles LaetUs SteUbere sUbUras 86.
LaetItIâ InsIgnI perqVe frVêre tVâ. 70.
1643.
M. CONRADUS BACHMANNUS Potices Professor.
ECquis in hoc tumulo sumpsit post fata quietem,
Saxea cui moles durior imposit a est?
Hac sub mole iacet, cuius vox clara sonabat
Per templum hoc verbum rite docendo DEI.
Praete riere anni quater hoc super orbe quaterni
Atque unus. functus munere quando fuit.
Hunc sincera fides ornavit, vitaque nullis
Hunc patuit nigrâlabe notare modis.
Inque Schola Physicen docuit linguam que Pelasgam,
Publicâ et in cathedrâ verba sacrata DEI.
Quemque Ephorum coluit patriae studiosa iuventus,
Hic nunc sub mole hac otia sancta capit.
Parcere debueras vitae, mors diva, serenae,
Tam docto capiti parcere debueras.
Et tu livor iners, si quisquam hîc livor, abesto:
STEUBERI famam rodeere parce bonam.
Corpus in hoc tumulo sumpsit post fata quiertem,
Mens tamenen in caelo gaudia plena tenet.
IOH. RICHARDUS RUPPELIUS I. U. D. Hassiae Superioris Vice-Cancellarius.
Grammatica Graeca in 8.
Physica generalis de corpore naturali eiusque principiis et affectionibus, cuisubiuncta est doctrina de anima: Giessae, 1615. et Argent. 1618. in 4.
De Anima sensitiva: ibid. 1617. in 4.
Dissertationes Theologicae de Controversiis inter Lutheranos et Calvinianos motis: Giessae, 1622. in 4.
Theologiae moralis tractatus de Conscientia recta, errronea et probabili: Marpurgi: 1622. in 4.
Conscientia, boni et mali tabula: ibid. 1643. in 4,
Christiana *e)uqanas1i/a, Christliche Sterb-Kunst, in X. Leichpredigten: ibid. 1637. ibid. in 4.
Wahres Gott-wolgefälliges Christnethumb: ibid. 1641. in 8.
Bericht vom Abendmahl: ibid 1636. in 12.
Widerlegung des Buchs Bezelii von der Ubiquität: ibidem, 1632. in 12.
S. Elisaberhä, Königs in Ungarn Tochter, Landgräffin in Thüringen und Hessen, Leben, Handel und Wandel beschrieben: ibid. 1641. in 8.
*trikumi/a IAN-CAROLINA, Drey Christliche leichpredigten, auff Joh. Carlen Schencken Haußfrauen und Kinder gehalten: ibid. 1638. in 4.
Inter Disputationes a D. Steubero quondam hahitas invenimus sequentes: Pro Gradu Doctorali, de electione filiorum Dei ad vitam aeternam: De Coniugio Prophetae Hoseae: De 1. Timoth. 1. 18. 19. 20. De efficacia verbildivini contra Weigelium eiusque complices: De Ecclesia: De Iudice controversiarum: De voce Elohim: De SS. Trinitate: De Idololatria: De loco 1. Ioh. 5. 7. Vid. Tom. v. Dispp. Marpurg. et Tom. VIII. Dispp. Giessensium.