SIquis forte olim superiorem Dioecesis nostrae, ac praecipue oppidi huius felicitatem accuratius secum reputans mirabitur, quid esset, quod tanta eruditorum copia Coburgum hoc nostrum benigna mater Providentia exornasset: ex hoc tempore miretur potius, si quem Eruditum viderit, quam si quem aut ignavum aut stolidum. Nam, ut transeam publicos Martis furores, quibus plerisque omnibus Germaniae provinciis solitudinem immisit, et tot purgamenta nationum in orbem literarium armavit, uno aspecto, uni quasi annulo inclusi intueri potestis eos, qui insuper habitis rebus, quas vulgus miratur et colit, omne suum studium in rerum praeclarisfimarum cognitione posuerunt: eos autem qui sapientiae et eruditionis templum demoliuntur magis magisque, quique nihil pensi habent, ingenio et
sapientiâ administretur Resp. an dolo, vi, fraude, furto, sacrilegiis, non solum alacres laetos que hinc inde volitare, vel, ut cum Vate sacro loquar, ad instar arboris indigenae virentis se explicare: Sed etiam eruditis atque optimis qu busque viris exitium moliri, de se nihil timere. In quo cum multa sunt indigna tum nihil minus est ferendum, quam quod iam non amplius clanculum et per cuniculos arcem Apollinis diruere aggrediuntur, sed propalam et aperto Marte. Miseranda conditio! quae ut perniciem literis, ita militiae, quam militamus Christiani, cladem minatur tantum non exitialem. Idque tanto magis, quanto videmus paucos illos, quos Divina Providentia Ecclesiis atque Scholis superstites esse voluit, et quorum humeris Reip. salus, velut Atlanti caelum, innixa substitit, iustissimo Dei, hominum ingratitudinem sic vindicantis, iudicio indies beatioris excessus interventu in libertatem asseri, nobis vero cum luctu et penuria nil praeter servitutem et tyrannidem relinqui. Non temere est, quod lugeo, Auditores, et Tragoedia haec passim in oculis omnium luditur, paucae admodum sunt provinciae, quas non purpuravit. Attamen quia nihil integrum non est fati habenas publici temperarre, ideo quâ voce in deploranda hac rerum conditione utendum putabam, ea, in anniversario festi nostri recursu, uti malo in laudando celeberrimo Viro, quam ingenti Ecclesiae nostrae collegiique huius detrimento nobis nunc nuper ereptum etiam num iuxta mecum doletis: ne scilicet tot illustria eruditae virtutis merita, quibus non modo nos, quibus altior tantae iacturae sensus est, verum etiam universum Evangelicorum orbem sibi devinxit, aeternae oblivionis nocti tradantur, adeoque tumulus, qui, ipsius nunc contegit exuvias, nomen quoque obruat. Et quamquam ab eloquentissimo mortalium rem tantam peroratam esse pervellem: tamen ego ingrediar hunc dicendi campum, ne mea oratio quantulacumque ei potissimum defuisse videatur negotio, quod ex aequo omnes obligate hâc praecipue die, quâ lege sic iubente, virtus erat loqui, vitium tacuisse. Et vero rusus sic statuo. A. H. a me in hac causa querelae potius, quam eloquentiae, doloris quam ingenii partes esse suscipiendas, si malitiosam saeculi nostri socordia spectem, ita tamen ut germanum virtutis et eruditionis, qui animum tantiviri insederat, vultum producam, quem si inspicient malevoli, protinus iuxta mecum dolebunt, illam animi vim, illam in subeundis tolerandisque laboribus
constantiam, in rebus Ecclesiae Scholarumque moliendis efficiendisque cum prudentiam tum velocitatem, ilam in docendo dexteritatem, in discurrendo subtilitatem eheu! nimis acerbo funere Ecclesiae ereptam. Dicam itaque de ANDREAE KESLERI Theologiac Philosophih???t longe maximi ortu, progressu ac tandem excessu, contendamque, si modo id in tanta temporis angustia consequi potero, ut in hac prolixa causa nil a me, quod Viri maximi laudem, nil quod ac commonitionem et commotionem hominum insipientium, nil quod ad Remp. literariam pertineat, praetermissum esse videatur. Et quoniam in Viro hoc maxima et amplissima omnia exstiterunt, non aggrediar ad illa prius, quam docuero, quibus initiis ac fatis hae tantae summis in rebus laudes excitatae sint. Cui meo sermoniut diligenter et cum cura attendatis, non tam mea, quam Defuncti causa a vobis, Auditores, ex omnibus ordinibus et dignitatibus honoratissimi, flagito et contendo. Et vero ea virtutum Keslerianarum est magnitudo, illa copia, ut quid primo, quid inter haec memorem, quasi dubius agar: nec complecti omnia possum, aut patitur vestra A. H. patientia. Novum profecto est, ut quod optare sibi quisque solet argumentum sine fine, nisi in ipso prope exordio dicendi finem imponat. Non tamen sum nescius, rerum etiam maximarum esse compendia. Reperit et orbis suam epitome~, Romam. Carolo Imp. annulus fuit, in quo praeter indicem, libramenta, rotulas, etiam campanula, et hic digito, ut ceteri, insertus e annulus. Notus et ille Pyrrhi, in quo gemma, quae Novensiles Deas cum Apolline citharam tenente a naturae artificio accepit. Homericam Iliadem nux unica conclusit, Neque ego me inter hos artifices numero. Hoc solum affirmo, multa dici posse compendio. Bono animo vos Auditores esse iubeo. Ut igitur a primis Kesleri nostri incunabulis ordiar, patria illi Coburgum contigit, oppidum, ut exteri etiam norunt, haud infelici genio naturae excultum, vicinâ arce et quondam aulâ illustri conspicuum. Multo tamen ex eo felicius, quod praeclata semper dedit ingenia, quae cum aliarum omnium capacissima artium suerint, tum sub togata praecipue Pallade egregia fecerint stipendia. Cuius rei causa non immerito in celeberrimi huius Athenaei, cuius anniversariam hâc ipsâ die memoriam recolimus, fundationem reicienda est. Merisis erat ex formosissimis totius anni, quem Iulium dicimus, quasi universa natura ubique sapiens ac iustaalumno elegantis ingenii eleganti quoque tempestate obstetricari vellet. Huius mensis
die 17. Keslerus scenam huius mundi, quâ personam suam decenter [Note: Anno 1595.] sustineret, cum lacrimis, sorte omnibus communi, ingressus est. Numerabatur tum a Christo nato annus saeculi sexti-decimi nonagesimus quintus, quem memo rabilis Christianorum ad Strigonium, arcem Ungariae ad Danubii ripam munitissimam, de Turcarum exercitu reportata victoria nobilitavit. Sed huiusmodi, quae ad natalem vel locum, vel diem pertinent, decoris quidem aliquid afferre videntur: attamen fere communia sunt deterrimis cum optimis, mfimis iuxta ac summis. Quare in tantâ laudum Kesleri copia ea potius consectemur, quae magis propria Andreae fuerunt. Nec tamen e quietoribus suis Parentes illius huc advocabo, quos etsi a lubrica honoris ac dignitatis sede longius fortuna removerit, et inter triarios, ut sic loquar (Pater enim Andreas sartoriam exercebat, Mater, Catharina textorem progenitorem habuit) stare iusserit, constat tamen apud omnes fide, pietate, integritateque haud ulli cessisse, dignos vel hoc uno nomine, quêis cum vel in tenebris mices, ut vulgo habet proverbium. Harum virtutum imitator fuit et aemulus Keslerus noster a primis, quid Graeci dicunt, unguiculis, ut omnem de se Parentum exspectationem non modo apprime sustineret, verum etiam subinde nova industria adaugeret. Iamque mediam attigerat pueritiam cum publicam in Scholam missus esset, ubi cum catechesi Christiana ad solidam pietatem etiam studia literarum imbibit. Postquam adolescens aliquam sibi Latini sermonis facultatem [Note: Anno 1609.] comparaverat, ex Schola, Senatorio honorifico ornatus testimonio, in illustre Paedagogium, quod una cum publico auditorio incomparabilis Princeps, Ioh. Casimirus, fatis paulo ante felicibus e fato primum excitaret, arcessitusest, ex quo cum Praeceptores suos ad spes subinde novas excitaret, annô nondum exacto, communi eorundem suffragio, in publicum coetum adoptatus est, Directore Gymnasii andreâ Libavio, optimo studiorum Moderatore, utpote cuius consiliis et laboribus ut plurimum hoc Athenaeum feliciter emersit, quique, vix decennii spatio, tot praeclarissimos in Theologia, Iurisprudeniia, Medicina Doctores et Licentiatos, in Philosophia Magistros, raro felicitatis exemplo, educavit, et indefessâ sedulitate expolitos Reip. literariae emisit. Sub huius moderamine ceterorumque tum Professorum magisterio tantum abest, ut licentia eum loci corrumperet (quae alioqui nostrae insidiari pubi solet, ut
non raro plus sibi, quam fas est, licere putent) ut potius ad tyrocinia doctrinae adiecerit cum humanitatis in conversatione quottidiana culturam, tum eruditionem annis maiorem. Et iam in tantum confirmatus erat, ut a Praeceptoribus Academia dignus haberetur. Igitur Keslerus aulico stipendio instructus (absque quo sit, vel excellentissima et maxime dona divina ingenii saepe in lactescente, quod aiunt, herba suffocari necessum est) cum Magnificio et Nobilissimo Iohan-Iacobo Dracone, suo tum condiscipulo p. t. autem Regiminis Saxo-Coburgiaci Cancellario, Ienam abiit, eamque sibi delegit nutricem bonae mentis, Athenaeum illustre, quodque inde a primordio, e centum pene annis, a magna iuventutis parte hodieque frequentatur, nisi quod furibundae bellonae rabies, ut omnia, eius splendorem paulum infuscavit, quem tamen illustri Celsissimorum Saxon. Ducum munificentiâ quasi postliminio brevi restitutum iri considimus. Ienam igitur noster venit, ibique triennio toto, et quod nimium excurrit, Praeceptores audivit doctrinae praecellentis nec minoris integritatis ac candoris: Ex Philosophis quidem praestantissimos Viros Wolfgangum Heiderum, Heinricum Hoffmannum, Michael Wolfium, DD. publicos, et Dan. Sthalium eo tempore Facultatis Philosophicae Adiunctum, omnes rei literariae veluti Quaesitores: Ex Theologis Ambrosium Reudenium, Senem vel ipsâ canitie venerabilem, Albertum Grawerum, vindicem nostrae religionis acerrimum, et in palaestra disputatoria exercitatissimum; Ioh. Maiorem, cum ceteris, quae Theologum ornant, virtutibus tum eloquentia et humanitate commendabilem: Ioh. Gerhardum, patientissimum laborum domitorem et alterum quasi Herculem: Denique Ioh. Himmelium, doctrinâ pariter atque industriâ celebrem, omnes vero ad plures, imo pauciores, dudum relatos, Sthalio excepto, et Hoffmanno, cum D, Maiore Sene octogenario, quibus quantumcumque superest temporis Ecclesiae et Academiae suoque bono traduci exoptamus. Luculentam hîc sibi eruditionis supellectilem peperit, quâ instructus, annô huius saeculi XIX aetatis quartô et XX. summô Collegii Philosophici applausu, eruditionis praemium, Lauream Magisterialem obtinuit, postquam paulo ante Baccalaureatus ibidem dignitatem cum laude fuerat adeptus. Et vero non solum animum liberalissimis expoliverat scientiis, sed iudicium quoque ad delectum rerum, ad discursus formandos, ad tractandos homines usu atque
experientiâ ita firmaverat, ut, cum potuisset, sine viteriori mora vel suggestum petere, vel aliam suscipere in patria provinciam, tamen nollet tot invidendas ingenii dotes aerugine inficere, illorumque imitari consuetudinem, quos [Note: Horat. lib. 1. Od. 18.] subsequitur caecus amor sui et tollens vacuum plus nimio gloria verticem, quae pestis potissimum adolescentiae suaviter irrepit, leniter abblanditur iuventuti, quae plerumque, ut simul sapere coepit, iam sapit, et cum iam aliqualem diligentiae suae fructum coepit, verticem eruditionis se tenere arbitratur. Keslerus noster noluit interse sibique desponsatas Musas Academicas ante tem pus divortium fieri, quoniam neque temere profecto, sic in animum induxerat, hominis ingenium herbulae tenellae simile esse, quam nisi radices altius egerit, citô exarescere sit necessum. Delecta igitur prae ceteris illa priscorum Semnorum patria, validae surgunt ubi moenia ad Albim [Note: Andr. Lymvicus.] Leucoreae, Musis quae sacra piis et alumnos innumeros quae semper alit. Placet loca illa invisere hic, ubi cymmeriis sacra rursum exempta tenebris invito, nobis restituere Papae. Placet amplecti cineres divini illius herois, cuius Spiritu et zelo extremi sub turbida tempora mundi Lux Evangelii sustulitorta iubar. Placet salutare et exosculari magna illa nomina et praefulgida Ecclesiae sidera, Franzios, Balduinos, Meisneros, Hunnios, Martinos, Theologos et Philosophos per omnem, quâ patet Germaniam, notissimos, quibus omnibus tam facilem sese praebuit, ut eorum cum gratiam tum amorem facile in se derivaret. Nimirum est hoc virtutis proprium, ut non solum optimos quosque in sui admirationem rapiat, sed et cultores suos Deo pariter hominibusque reddat dilectos. et vero Kesleri animum ita occupaverat, ut nulli non pateret, nihil agitare caelestis ingenii iuvenem, quod non ut ille ait: Vulgati supra commercia mundi. Exstant tot [Note: Lucan. l. 8. Ph.] disputationes publice privatimque habitae, exstant tot opuscula huius rei indices et documenta, quae olim prodiere in vulgus, nihil minus quam vulgari eruditione exarata. Et mirabimur Keslerum indies egregia coepisse eruditionis incrementa, qui ingenio ipse plurimum polleret, et his talibus tantisque Viris familiarissime [Note: Anno 1621.] uteretur, quorum suffragiis factum est, ut primo Adiunctus in Philosophicâ Facultate adsciscerettur, mox inferiori inspectioni Collegii, quod a fundatore, sempiterno
memoriae Viro, Behamicum nuncupant, praeficeretur. Poterat iam cum quovis sui ordinis et aetatis, nec solum his, verum etiam illis, qui variâ sibi doctorinâ nomen parassent, in certamen venire de Laureâ eruditionis. Atque idem non praeclare modo et graviter de rebus maximis disserebat, sed etam animi sui sensa sermone promebat eleganti ac facundo, sive ex Theologiae et Philosophiae sacrariis, sive ex Politices Historiarumque penu argumentum esset depromptum. Nondum tamen exsatiata Kesleri cupiditas erat, neque enim modico potu fallitur sitis, et quod hydropicis usuvenire [Note: Ovid. Lib. 1. Fast.] solet: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Igitur quamvis variis ex locis studia illius et officia ambirentur, et, ut Romanô ore loquar, prensarentur, noluit tamen avelli a dilectis sibi Musis Wittebergensibus: quin eâ spe totus ferebatur, fore ut sibi in illis vitam agere caelitus contingat. Verum cum non modo ortus nostri sed vitae universae partem patria sibi vendicet, nihilque, magis turpius quam si usque adeo dulcescat terra exotica, ut patria videatur amarior: quare ita secum statuit, in patriam sibi vel tandem esse redeundum, sed non nisi praeviâ vocatione, quae annâ supra millesimum sexcentesimum vigesimo tertio, exactô iam quartô aetatis septenariô, quem censoria inter tempora accensere solent, commodum ei accidit, dum a laudatissimo Athenaei huius Fundatore, ad Logicam Professionem fuit arcessitus, eo fine, ut ordinum ductor ibi militaret, ubi [Note: Anno 1623.] antehac tyro prima stipendia fecisset. Rediit igitur, sed quemadmodum digressos ex convivio, ubi blanda Musicorum modorum titillatio aures aliquandiu permulserit, haud facile harmoniae istius oblivio subit; ita grave erat Keslero nostro dilecta carere Witteberga, cuius gemus arridere semel visus esset. Rediit tamen et e patriae Proceribus futurisque Collegis, qui crescenti illius ingenio famaeque surgenti quam maxime favebant, humanissimis modis exceptus est. Quantâ vero industriâ, quantâ dexteritate, quantâ alacritate Spartam sibi commissam exornaverit, Auditores, non est ut vobis exponam. Has aedes, quas corporibus iam premimus, harum aedium auditoria, auditoriorum cathedras, cathedrarum subsellia compello, quae si loqui contingat, optimi viri praeconium suâ voce approbent. Eveniebat tunc, quod
fieri aiunt, tum in pyrite gemma; quae attritu ignem proiectat, tum in aromatibus, quae frictu ôdoriferum et suavissimum odorem diffundunt, Similiter enim a Keslero ad publicum officium iam admoto, et ignea ingenii vis et fragrantissima eruditionis indicia undique sese exserebant. Tanta erat eius et in disputando alacritas, et in explicando felicitas, et in excitanda promovendaque iuventutis indole fides et dexteritas. Vitio quidam fatui saeculi fit, ut nullum pene magnum ingenium suo aestimetur pretio: Keslerum tamen maximi semper fecerunt patriae Proceres, quin imo ne indotatae abirent tot praeclarae ingenii et industriae dotes, annô nondum sesqui altero elapio, Pastorem et Superintendentem Ecclesiae Eisfeldensis, quam functionem olim magni nominis Theologus Iustus Ionas tenuerat, eique immortuus fuerat constituunt. Quo officio dum pro more suo, hoc est, optime perfungitur, a Celsissimo et felicis memoriae Principe, Iohan-Ernesto, Saxon. Iul. montiumque Duce, Isenacum ad Pastoratum et Generalem totius Principatus Ecclesiarum Inspectionem invitatur, missis in hunc finem literis, ut appellare consuevimus, vocatoriis, quibus egregii Viri facilitatem verbis, ut Parysalis olim loqui solebat, quasi byssinis sollicitat Princeps laudatissimus. Verum huic illustris. simi fratris vocationi intercessit gloriosissimae recordationis Princeps, ac Coburgi nostri fulcrum, quoad vixit, secundum Deum unicum, Ioh. Casimirus, qui noluit patriae caelum, cuius splendori et existimationi litabat unice, sidere praefulgido orbari. Mansit igitur in Eisfeldensi statione Keslerus, quem tamen deinceps honos undique alius atque alius excepit. [Note: Anno 1627.] Dignitas Doctoralis, quam etsi haut magnopere affectabat, amicorum suasu et hortatu, ad aeternam aeterni Numinis gloriam patriaeque decus et emolumentum, sui ipsius sumptibus, in illustri Salana suscepit, Rectore Academiae, [Note: Anno 1632. 1633. 1633.] Ioh. Maiore, Promotore Ioh. Gerhardo, supra memoratis theologis. Deinde triplex functio oblata Mûlhusina primo, mox Erfurtina, quam paulo post insecuta est Herb politana (nam Suecicarum rum partium eratid oppidum) quibus [Note: Anno 1633.] tamen omnibus, Patre patriae sic iubente nuntium remittere debuit. Tandem assiduis Amplissimi Suinfurtensium Senatus prensationibus id dedit optimus Princeps, ut in Kesleri quidem abitionem consentiret, vicissim tamen ab eo stipularetur, ut ubicumque locorum ipsius opera indigeret, ad se reverteretur. Interea deplorandam plane iacturam
fecit omnis supellectilis qua literariae, qua domesticae, dum, annô huius saeculi supra trigesimum secundô, cum aliquot nostrae editionis oppidis, vicis et pagis quam plurimis, a milite Caesareo, incendio fuit deleta et Principatus adhuc florentissimus rerumque omnium abundatissimus praedonum direptionibus primum exponi coepit, quae causa fuit, cur Provinciam Sueinfurtensem promptius susciperet, et veniam faciliûs impetraret. Abiit igitur cum bona Dea viali. Eisfeldensibus tanto gravior fuit hic discessus, quanto iucundior Sueinfurtanis adventus desideratissimi diu hospitis, quippe qui viderent, post ereptas sibi facultates, patriam exustam vel misere deformatam, maximo insuper Doctore et Vigile animarum custode se privari. Invidendum Sueinfurtum! cui caelitus obtigit, quod multorum votis ac desideriis denegatum erat, ad quam felicitatem non accedebat aliud nisi ut diuturnior esset. Vivis tamen etiam, Keslere, imovicturus semper in pectoribus civium tuorum, pietate, doctrinâ, humanitate, beneficiis, quae illo biennio, et quod excurrit, in civitatem hanc contulisti. Et iam summos virtutum ac honorum titulos adeptus erat Keslerus, atque praeter rerum Ecclesiasticarum administrationem et Gymnasii, quod, maximi Regis auspiciis, inclitus Senatus excitaverat, directorium tenebat, et in eo erat totus, ut nascenti nunc primum Lycaeo subinde aliquid splendoris et existimationis conciliaret. Quam in curam dum sedulo incumbit, ab Illustrissimo Seniore, Iohan-Ernesto, et Amplissimo Urbis nostrae Senatu Coburgum vocatur, ut in Episcopali dignitate et ceteris, quae huic annexa sunt, muniis pie defuncto Doctori Hugoni surrogetur. Aegerrime id tulerunt Sueinfurtenses, quibus nihil accidere potuit acerbius, quam spes suas in ipso quasi limine occidere, et efflorescentem indies magis magis que urbis suae splendorem opinione citius obscurari. Ad haec ei petebatur provinciae, quam inde a repurgata usque religione tot praeclari Heroes Duringius, Langerus, Morlinus, Musaeus, rursum Morlinus, Dinckelius, Episcopus, Gerhardus, Finckius, Hugo, serie non interruptâ, maximo omnium applausu, exornaverant. Quibus succedere tanto magis arduum ac prope onerosum Keslero nostro videbatur, quantô, ut in Regnis fieri videmus, successor aliquis dissimilis, ipsâ plerumque comparatione praedecessores suos multô commendatiores efficit, veluti nox solem insecuta. Verum nihil huius metuendum hîc erat, et
maior ratio habenda patriae, ac liberanda fides, quam publico eius parenti olim Keslerus dederat, cuius quidem in patriam reditus erat instar benigni sideris amicum atque exoptatum lumen supra terras recens efferentis. Sic tandem coepit vitae reliquae rationes ad communem patriae salutem referre idque non tantum e templo et e suggestu, sed et in sanctiori Areopago, et inprimis hoc Athenaeo, cuius spiritum ac vitam, dum in vita maneret optimus Princeps, sibi commendatissimam habuit. Illo autem iam fatis functo, ne quidem [Note: Anno 1638.] statione, quam tenebat, cedendum putavit, sed sub Friderico Guilielmo, optimo pariter ac laudatissimo Principe, qui in Principatum hunc hereditatis iure successerat, operas item suas pari side, nec dispari impendit industriâ, firmiter ratus, tanto plus oneris sibi esse suscipiendum, quanto maiori gloriâ effloresceret. Solte es sich gleich (quid enim prohibet, quo minus vernacula eius verba hîc adscribam?) begeben, daß man alle Tage einen grauen Kopff davon bekäme. Veniebat [Note: Reusneri Symb. Imp.] in mentem Septimi Severi Imperatoris, qui Tribuno Symbolum assignarat LABOREMUS. Id quod noster per omnem vitam sic praestitit, ut dubium fiat, plusne laboris exantlaverit olim privatus, an vero tunc cum honoris apicem teneret. Impiger ad quaevis: ille meditari ea atque exsequi, quibus in Principatu hoc instauretur Ecclesiastica disciplina; ille laborare de reducendo pristino huius Athenaei splendore; ille dolere et angi ob foedam vineae Christi desolationem; ille dies noctesque cogitare de ceteris, quae deplorata prope Ecclesiae Scholarumque salus requirebat; in quibus omnibus ita versabatur, ut hanc supremam sibi legem esse abunde comprobaret. Nimirum videbat quemadmodum gubernatori cursus secundus, Medico bona valetudo, Imperatori victoria, bono Principi beata semper civium vita proposita est; ita bono Pastori et Episcopo cordato ob oculos usque esse debere aeternam animarum salutem, omniaque eius consilia eo esse dirigenda, ut Ecclesia Christi sit civibus ampla, legibus firma, bonis locuples, splendore corusca, et, quod familiam ducit, virtutibus sancta, religioneque pia. Interea Kesleri nomen in plurimorum passim ore versabatur, et iam aliqua eius fama ad interiores Saxoniae recessus pervaserat, atque adeo ad secretiora Friderici Luneburgensis adita penetraverat, cui tantopere se probavit, ut de Keslero Ecclesiis per Principatum. Cellensem praeficiendo
[Note: Anno 1642.] tempestive cogitaret, et mox missis in eam rem literis, humanissime evocaret. Parere volebat vocanti tanto Principi, nisi provida Guilielmi nostri cura et oculatissimus, quô patriam complectebatur, amor obstitisset. Homeru, neque immerito, tantopere praedicant rerum Graecanicarum Scriptores, quod de eius patria urbes Graeciae quondam certaverint. Quanti igitur pretii Keslerum deputare oportet, tot Principum rerumque publicarum literis expetitum. Forte miretur quispiam, et tacitus cum animo suo cogitet, quae fuerint Keslero tam rarae virtutes, quibus multorum adeo magnatum animos in sui pertraxerit amorem, ut hospitem et inquilinum quisque sibi exoptaret. Dicam equidem, quod res est. Non tam a corpore (quam vis nec hâc quidem parte fuerit infelix) quam ab animo ei hanc ad rem dotes fuere admirandae. Ac primo obversabatur animo flexamina illa Suada et sermonis facundia, quam, si quis non magnopere in Oratore Ecclesiastico requirat, nae ille parum intelligit vim divini et tam excellentis doni, quin imo, ut quondam Lybiae gentem facere accepimus, orienti soli convitium facit. Haec illa est quae D. Apostolum Paulum adeo [Note: Actor. 14. 11.] nobilitavit, ut iam ubique Christianorum Oratoris appellatione non minus quam Paulus noscatur, quem non aliam ob causam olim Lycaones divinarunt esse Mercurium. Vidisse miraculis praefulgurantem, cuiusdam Deitatis argumentum videri potuit: audivisse facundiam, id omne fuit, cur Mercurium suspicarentur. Haec illa est, quâ plerique beatorum Patrum immortalem sibi posteritatis gratiam promeruere, ut etiam in gemmea floridae antiquitatis sacrario non minus eloquentiae quam sanctitatis nomine superbiant. Ad hanc sermonis facundiam accedebat miranda sane eruditio, cuius tum rudimenta, tum incrementa hactenus vobis descripsi. Nimirum indefesso per omnem aetatem studio usque adeo locupletaverat capacissimum illud ingenium suum, ut non solum tum, cum in Academia adhuc versaretur, prudentissime dissereret de omnibus iis, quae vel ad capita fidei, vel ad vitam ac mores pertinerent; arduas etiam quasque religionis controversias enodare dilucide sapienterque posiet. Verum etiam, ex quo ad dignitates publicas fuit evectus, ea ex se daret prudentiae documenta, quae Theologi, quantumvis veterani, mirarentur, eamque non raro ex remotioribus Germaniae Provinciis, velut oraculum consultum irent. Nihil autem omnium maiorum
gentium Diis Keslerum magis probavit, quam caelestis veritatis, amor et zelus sanam et incorruptam doctrinam propagandi, depravatosque saeculi mores exstirpandi. Viderunt procul dubio boni illi Viri et patriae suae amantissimi, non tam necessarium esse navi, tempestate ingruente, peritum Gubernatorem, quam Ecclesiae alacrem et animosum Doctorem, qui et norit et audeat pietatem multis iam annorum lustris exulantem revocare, et religioni puriori indies in peius ruenti manum feliciter supponere. Talis erat Keslerus noster, qui idcirco in utramque curam summo ardore maximisque vigiliis incubuit. Testes erunt tot Sudati inter negotia menses, toleratae frigoris iniuriae, vigiliis corpus, animus assiduâ sollicitudine fatigatus, denique propria semper quies proiecta et vilis habita, tantum ut quies Ecclesiae publica et securitas constaret. Neque vero solus talis erat Keslerus, verum etiam alios, nempe collegas suos, ad idem subinde studium excitabat. Atque ab eo fonte erat, quod aliquoties dicere memini, dolere se et angi, quod videret, non tam Papicolarum tyrannide, quam Principum Protestantium, et quod vehementius det estabatur, ipsissimorum Theologorum socordiâ an timiditate? (utrumque profecto, ne quid durius, vere dixerim) succumbere nostram religionem. Et alterum ilud, quod pridie eius diei, quâ primum fatali decumbere morbô coepit, ad amicum scripserat: Ich komme hinein in die Weissagung Lutheri wider Teutschland, daß mir angst und bang wird, Deum testor. Ominosum verbum A. quod qui neget, naeis peregrinum ac hospitem se in divina historia profitetur. Libere pronuntio, Lutheranus aut numquam fuit, aut esse desiit, cui non horret animus ad memoriam nefandae ingratitudinis. quae Germaniam, sed non amplius germanam, captivam habet: qui non penitissimâ mente concutitur ad multitudinem, et, ut ille loquitur, mare malorum, quibus hominum delicta vindicare solet acerrimus, sed iustus eorundem vindex, Deus. Quod cum persentisceret Keslerus noster, numquam destitit pio zelo, suoque exemplo subinde animare, qui segnius aut frigidius opus Domini curare videbantur, in eoque linguam, calamum atque adeo Spiritum ipsum occupare. In perversos vero mundi mores et capitale illud Ecclesiae Reique publicae malum, quod nostris hisce temporibus facile pilum ducit (intelligitis Auditores, quam bestiam vobis designem, tamen apertius paulo loquar) mei, inquam, atque tui
pertinax studium tanto animi ardore invehebatur, ut non tam contionari quam fulgurare videretur, et ut vel maxime eventus voto non undiquaque responderet, tantum tamen abest, ut animum desponderet, hastamque post primum quasi conflictum abiceret, ut potius summorum exemplo Prophetarum indies calidior factus, nihil aeque cordi haberet, quam ut Dei Ter Opt. Terque M. causam bonâ fide ageret, ficum ficum, scapham scapham, ligonem ligonem appellitaret, nulliusque Imperatoris, Regis aut Principis seu favorem seu odium tanti faceret, ut quicquam admitteret, quo vel Dei honos, vel Ecclesiae sibi concreditae salus ulla, aut minima ex parte laederetur. Non, non
[Note: Iuven. sat. 8.] - - Phalaris licet imperet, ut sit
Falsuc et admoto dictet periuria tauro.
Et quamvis ventis suis eum non numquam circumflarent malevoli, tamen generosae ferae similis, latrantibus catulorum contemptis, in ornanda, quam nactus erat, Sparta, nulli parcebat curae aut labori, securus plane calcumniarum, quas ne ulcisci quidem volebat propterea, quod ut optimus [Note: Sevecae lib. 2. de ira c. 34] Romanus Sapiens monet, pusilli esse hominu ac miselli videretur, repetere mordentem, veluti mures ac formicae solent, ad cuiusmodi animalcula, si manum admoveris, ora convertunt imbecillia, sed laedi credentes, digito si attigeris, Et vero non tam voce, quam sui ipsius exemplo alios docebat. Unde tali erat vitae innocentia, qualem optaret sibi quisque bonus, digna quam non amici solum, sed et inimici revereantur: in qua nil aeque mirandum, quam quod (et hoc unum ad implendum innocentiae orbem sufficere poterat) numquam vel linguam mercede sibi adstringi, vel pretio labefactari candorem passus est: quod vitium summis pariter ac insimis perquam familiare, adeo ut monstri pene simile et dignum universo orbe spectaculum esse videatur, hominem videre, quem fatale lutum non aliquando supplantarit. Sed quis stadium virtutum Keslerianarum pusillo tempore decurrat Auditores? Et maior illarum pars mihi properanti praetermittenda est, ut ad ultimum illum vitae actum, qui tantam nobis calamitatem induxit, tandem deveniam. Quem priusquam exponam, aliquid dicendum de eo, in quo uno felicitas Kesleri requiri posse videatur. Prolem enim ex gemino matrimonio in spem generis propagavit nullam, quamvis tori socias habuerit viridis adhuc aetatis, primum quidem Hedvvigen Catharinam e Stumpfiorum familia passim per
Comitatum Hennebergicum celebri, et hâc [Note: * Anno 1636. 26. Dec.] ad beatam aeternitatem receptâ, Catharinam Lucretiam Waltziam hodie superstitem, ambasnexilis inscias coniugii, utpote ex illibato virginum flore lectas, et vel ipso nomine, quod puritatem sonat, commendabiles. Accedebant tot corporis dotes invidendae et decus formae conspicuum largae fecunditatis argumentum. Verum enim vero non nostro prolubio consuevit Deus, sed arbitratu suo, sapientissimus iuxta et optimus promus, liberos dare; idem certe, quic quid adversum haec argutentur aut scioli aut importuni, idem, inquam, triplicem clavem, regni caelorum, pluviae, matricis prolificae uni sibi reservavit. Hanc, ubi vult, vel resignat vel claudit gentis humanae [Note: Horat.] Pater atque eustos. Etsi vero calidis subinde votis a Deo petierit, daretur sibi cara videre tori pignora et amplecti Dulc???s [Note: Ps. 128. p. 3. Pli. l. 22. c. 21.] olivarum ramulos, semper tamen, quod unum hac in re potuit et debuit, in illius nutu ac beneplacito placide acquievit: Heliotropio similis, quod, ut magnus habet naturae Scriba, cum sole se circumagit non sereno, vel ut veteres Ioquebantur, terso solum die, sed etiam cum aureum iubar intra nubes abscondit. Et vero hunc qualemcumque naturae defectum, beneficio legis, quam ipse sapientissimus Legislator tulit, largô coniugalis concordiae et amoris lucrô supplere voluit Deus, ita ut in Keslero nostro, post Deum rerumque divinarum contemplationem, recordatio castissimarum Costarum, alterius quidem caelo iam redonatae, omnes alias vitae huius delicias albis, uti dici solet, quadrigis praeverteret, imo rerum omnium, quae insca Lunae orbem sunt, satietate teneretur, praeterquam, sic aiebat, uxoris adhisc superstitis et Bibliothecae. Sed quid sunt res mortalium? Inter tam pias tori delicias curarumque pro Ecclesiae patriaeque salute susceptarum moles, totiusque adeo variabiles vitae fluctus Decumanos, quemadmodum herbas crescere non sentimus, sed crevisse; ita illi non intellecta mors obrepsit, quam quibus verbis A. exprimam aut commode describam; Nam et vox et sermo et oratio dicenti pene elabitur ac fugit. Sed quoniam, quae contigerunt, neminem vestrum latent, Auditores, compendio utar et longiores, qua verborum, qua rerum Maeandros non invitus praeteribo. Cum anno superiore, Dominica [Note: A. 1642] leprosorum, contionem, quâ mundi adversus Deum ingratitudinem acerbius exagitaverat, iam finiret, et post vaticinia Lutheri, de imminenti Germaniae calamitate, comma tertium cai. 15. lib. posterioris Paralip. non sine quadam animi
commotione, ad nostra haec tempora applicuisset, et paulo post, divino invocato Numine, ut fibi cum pusillo prorum gregefeliciter hinc emigrare contingeret, in haec verba prorupisset. O G Ott hilff mir und allen frommen Christen zuvor hinauß, und bete was beten kan; iam iam e cathedra excefsurus, apoplexiâ, morbo, quô maxime qui sedentariam vitam ducunt, infestantur, corrioptur, itar tamen ut corpore prostrato et debilitato sanitas menti suae conservaretur. Quantus tum horror animos omnium invaserit, plerique adhuc meministis. Etsi vero nec operae nec sumptui parcitum est ulli, brevitamen convalescere non potuit, donec post integrum semestre, et quod excurrit, precibus cum suis tm Ecclesiae, et Aeculapii nostri, Dipooldi laudatâ operâ, pristinae quadantenus sanitati est restitutus: ita ut Dominicâ Iudica, quamvis aegre et non nisi Scipione ac famulitio [Note: Anno 1643] adiutus, quasi e diverticulo ad publicum munus contionandi reverteretur: ô quam volupe omnibus erat denuo videre Pastorem suum et Episcopum, a quo aliquandiu oves aberraverent! audire illam vocem quae non timore, sed fatali quadam necessitate, hactenus conticuerat. Ille vero, qui in id unice agebat, ut dignum Deo laudis sacrificium offerret, primaria contionis capita ad aeterni Moderatoris omnipotentiam, iustitiam, misericordiam conferebat, cuius luculenta in ipso specimina edidisset Divinitas. Sed ut nihil stabile sibi promittere potest conditio mortalium, ita spes, quam de Keslero omnes conceperant, brevi disparuit. Nam etsi ad Medici praescriptum, eâ in diaeta quiotidie utebatur frugalitate et temperantiâ, ut multis esset stupori, nec temere in eos Diogenem stomachari, aiebat, qui cum luxuriose vitam degerent, nihilominus pro valetudine bona sacra Diis face rent, propterea, quod singuli quo dammodo in se haberent facultatem abstinentiâ et sobrietate conservandi corporis valet udinem; tamen quia capitalis iste morbus iam radices egerat, ex imo erui fundamento minime potuit. Est autem huic morbo perquam sollenne et quasi proprium comitem et sociam habere epilepsiam, quae quidem exhaustum debilitatumque Kesleri corpus viribus adeo exinanivit, ut a fato propius abesse omnes crederent. Factum id pridie eius diei, quâ contionem ex verbis Prophetae, quibus Ezechiam, Hierosolymorum Monarcham, de disponenda domo Iehova admonuerat, habiturus erat, certe non sine manifesta, utarbitror, ominis significatione. Uti piis accidere mentibus solet, quae
ad praesagiendum tanto sunt aptiores, quanto sunt propiores metae. Nempe decursu quasi vitae spatio, animus, quem caelitus accipimus, terrenas sordes exosus, atque ad originem sui anhelans perfundi incoepit novâ luce caelesti, cuius claritudine tenebrae, quae obsidere nos solent, magis et magis dispelluntur, et hunc quidem paroxysmum, numinis adiutus suppetiis, fehciter superavit, ita ut reditum ad operas officii qua Scholastici, qua Ecclesiastici meditaretur: mox tamen palam omnibus factum, non temere susceptam fuisse istam de morte praeviaque domus dispositione meditationem. Quod cum in animo ipse suo praesentiret, palmarium, aut potius solum id egit, ut assduis precibus et piis caelestium rerum meditationibus. ad calcandum mortis iter se accingeret: quibus non suam tantum, sed et laborantis patriae et ubique terrarum militantis Ecclesiae salutem Deo commendabat. Interea caelestis gratia in corde penitissimo varios excitabat motus; praecipue dolorem ob delicta iuve. nilis aetatis, amorem Dei ob tot beneficia, contemptum mundi in tanta eius vanitate patientiam quoque in adversis, animum gratum in secundis, caelestis denique patriae desiderium ac consequendae eius fiduciam. Precationes rythmicas olim a se compositas, et a praestantissimo Musico ac humanissimo Viro. Diligero nostro, numeris musicis inclusas, saepius in morbo atque adeo extremis ipsis sibi praelegi iussit, ut quae olim sanus consignaverat, nun aegrotus ruminaret et ad ultimum usque Spiritum meditaretur. Cumque sup. plicibus hisce postulatis sociabat quoque gratiarum actiones, quas et ipsam animo macime devoto promebat, Gratias quippe agebat miseratori Deo, quod ut honestatis ita quoque pietatis parentibus nasci dedisset, quod corpus tribuisset erectum ac salubre, quod animum largitus esset rerum divinarum humanarumque capacem. Agnoscebat eximium esse beneficium Dei, quod iis esset versatus locis, quibus sanam de Deo doctrinam, verumque eius cultum didicisset. In felicitatis etiam parte ponebat, quod animum suum liberalibus studiis excoli contigisset: quod etiam notitia sibi ac familiaritas intercessisset cum tot praeclaris religionis nostrae Theologis, aliisque Germaniae Viris, quorum alii doctrinâ, alii aeternis beneficiorum in patriam Ecclesiamque meritis, magnum sibi nominis decus parassent. Laudi etiam summae ac ornamento sibi ducebat, quod in notitiam venisset plurimorum Principum, quorum alii per literas cum
illo colloqui non gravabantur. Referebat inter argumenta summae prosperitatis suae, quod animum calumniarum et obtrectationum contemptorem, sui autem verum aestimatorem accepisset, qui didicisset faces livoris atque odii vitae innocentiâ restinguere; neque nescius esset, quam contumeliarum sit ingens patientia instrumentum ad stationem cum dignitate tenendam: Neque haec in ore fuere nata, sed ex corde imo perfecta, ut etiam versiculi faciunt fidem, quos Dominica Quinquagesima lectulo etiamnum affixus suâ manu ceteris suspiriis annexuit:
Ob gleich sind viel, die mit sind ferind, laß ichs mir nicht verdriessen,
Ich trau auff G Ott in aller Noth, mich tröst mein gut Gewissen.
Quae verba, ut et quae supra mihisunt recitata, libentius patria lingua affero, quod et significantiora sint, et magis Auditorum animos movere existimem. Praeterea quo devotum Deo animum vehementius excitaret, ad harmoniam praestantissimorum Musicorum. praecipue vero Diligeri sui et Excellentissimi Melchioris Franci, quorum hic iam diu ad Beatorum sedes est translatus, odas sacras modulari gaudebat, quod ut antea quoque, ita nunc durante morbo inprimis facere solebat. Haecilla est soliae pietatis indoles, quae suum semper agit Sabbathum, nulloque non tempore pectus pro sua Ecclesiaeque incolumitate sollicitum habet. Sancto huic exercitio sociabat domesticum contionandi studium. Nam ut incentivum aliquod tum sibi tum famil: ae ad virtutes Christiano homine dignas adderet, singulis solis et allis festis diebus, consueverat contionem habere, praesentibus uxore et tota familia: Meditationes hasce etiam literis commisit. Vocabat ipse Conciunculas domesticas, durante morbo paralyseos, quae etiamnum in Bibliotheca illius sedulo asservantur. Praeterea in pretio illi erat, quem de praeparatione ad mortem libellum Germanicô sermone in lucem protulit Mollerus, quem scriptum aureolum appellabat, et feliciter cum augustissimi Patris Augustini aliisque eiuscemodi monetae opusculis coniungebat, tantoque impensius eo delectabatur, quanto felicius viam ducit ad veram pietatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Quo pietatis et sanctimoniae studio invictum animi robur adversus mortem, terribilium omnium, ut aiunt, maxime terribile, fuerat consecutus, ita ut ad eius
cogitationem vel mentionem ne tantillum moveretur, cuius etiam (ô miseriam!) letalem ictum, Idibus Mai, forti pectore et animoso excepit, cum die proxime antegressa, quâ ipsâ gratiae Deo, pro eius restituta sanitate, publicae habitae fuissent, inopinâ eheu! Catastrophe epilepsia iterum morsus suos ad extremum usque spiritum insisteret. Keslerum vero iam undique felicem! imo numquam futurum felicem, nisi ab hunc beatitudinis portum vela remosque convertisset. Contra vero miseros nos ac infelices, quibus memoriam maestissimam ac luctum, desideratissime Kelsere, reliquisti. Reliquisti sane publico patriae parenti, qui dolorem suum praesentia, quâ exsequias tuas est dignatus, palam ostendit. Reliquisti protritis Ecclesiae rebus, cuius causa animum dies noctesque sollicitum habuisti, Reliquisti Gymnasio, quod te atlantem ac columen desiderat. Reliquisti afflictiffimae feminae, uxori tuae, quae domi abdita in suo luctu et squalore viduitatem ac calamitatem merito deplorat; Te unicum sibi solatium quaerit, nusquam invenit. Reliquisti tot amicis, ac praeprimis Collegis tuis, qui fato tuo afflicti, te consiliorum suorum Antistitem alii, alii laborum socium ac fidum Achaten requirunt. Reliquisti mihi, clienti tuo, qui perturbatus mente, oculis madentibus et vacillantibus hoc, quicquid est, observantiae tibi, meo Patrono, difficulter admodumä exhibeo. Nam ex parte quidem tua, nisi duriores aequo ac immites sumus, etiam gaudendum reor, qui. ut dictum, summam adeptus felicitatem, omnibus quibus in his terris beari videbaris, bona in caelis possides, tanto pretiosiora, quanto caelestia terrenis et aeterna praestant caducis. In terris quippe magnum erat doctrina atque usu consecutum fuisse, quiquid prope in hominem cadere posset: sed per nebulam sese offerebant universa. Caelum omnia sine errore exhibet speculo planissimo iuxta ac purissimo. In terris ad gloriam Dei Ecclesiaeque milirantis incrementum ita consilia referebas tua, ut, quantum in te esset, onus tantum vel solus quandoque sustinere videris. Sed deficiebat saepe conatus in communi patriae calamitate, quam iustissimus scelerum vindex Deus orbi immiserat. In caelis nunc fructum capis piissimi conatus, ibi constitutus es cum servo fideli super omnia bona caelestis Patrisfamilias: illinc possides paratum tibi regnum aconstitutione mundi, quod saeculis durabit innumerabilibus. In terris proxime assidebas magnatibus,
crebro etiam Principibus. Sed illa digntias erat desultoria. In caelis, posteaquam vicisti, dedit tibi Christus assider sibi in throno suo, quemadmodum ipse vicit, sedetque in throno patris sui Principis regum, terrae Regis regum ac Domini dominantium In terris felicem afficiebat nominis fama et celebritas, quae longe lateque vagabatur, et viros etiam Principes ad amorem sui alliciebat. At quanto maior ille in caelis splendor, quem, Prophetâ attestante, in perpetuas diffendunt aeternitates, qui ad iustitiam multos erudiunt? In terris multorum et Pincipum et populorum liberalitatem saepius experiebaris, eoque nomine cum aliorum rum Imp. Suinfurtinae civitatis prolixum in te affectum maximopere depraedicabas. Sed quicquid ubique est vel Xeniorum vel apophoretorum caducum est et variis casibus obnoxium. In caelis nunc fidei ac virtutis remuneratorem habes Deum, qui cum sit omnia in omnibus, divitias orbis universi auro longe potiores tribuit. In terris aliqua felicitatis pars esse poterat, praestantissimis quibusque associari, atque adeo orbis literati mereri praeconium. Sed illud plerumque invidia comitabatur. In caelis invidendo terrarum praeconio longe superio coram sacra Triade, et immenso Beatorum caetu palmâ decoraris et lauru redimitus Deum atque caelites ipsos tui laudatores accepisti. In terris plurimum voluptatis capiebas exhortis, quem avitum habebad, amoenitatibus, quo, quoties a gravioribus curis animus vacabat, secedebas, atque inter florulentas veris ac aestatis delicias Deorum plane, ut de primis mortalium sacra [Note: Es. 40. v. 7.] refert historia, vitam imitabaris; sed exarescit gramen, decidit fles, cum Spiritus Iehovae perflat ipsum. In caelis, postquam hinc emigrasti, sacietate caperis amoenissimorum gaudiorum in conspectu Iehovae, et novus Paradisi incola flosculos decerpis, [Note: Horat.] quos non imber edax, non aquilo impotens possit diruere, aut innumerabilis annorum series et fugatemporum. Hic quidem Tulipam legis adorationis, illic lilium clarificationis, alibi violas consolationis, nunc Imperialem Coronam ovationis, modo rosas beatitatis, aliquando primulas veris aeternitatis, quorum omnium odore ac splendore sempiternum reficeris. In terris laetitiam afferebat geminum matrimonium in summa animorum coniunctione transactum. Sed illi tantum aloes admixtum erat, quantum meliis. In caelis felicius contraxisti matrimonium, et inter amores atque brachia Salvatoris tui, quod votis assiduis precatus es, secure requiescis,
cuius intuitu aeternum frueris. Ille Dei intuitus A. Hon, nunc incredibili Keslerum gaudio perfundit: fruitio illa innumerabiles ei voluptates parit; siquidem creatura ipse arctissime nunc sociatur cum Creatore suo: liberatus omni malo coniungtur cum summo bono: periculi ac doloris expers diem agit semper securam, semper laetam. Hic, Keslere optime ac praestantissime, nuptias frequentas agninullis saeculorum septimanis terminandas. Verum mili in hac infantili tantarum rerum consideratione solm balbutire datum est, adeque vox faucibus haeret, ut, si maxime nolim, orationis filum abrumperenecesse habeam. Facio hoc tanto aequius, quia Keslerus non amplius indigus est laudis humanae: imo omne mortalium praeconium supergressus in felis perfunditur eiusmodi, qualem nec conspexit, nec fando accepit ullus. Quam et, ô carum Deo caput, ex animo tibi nunc gratulamur, et quod unum in hac imbecillitate possumus, aeternis tuarum virtutum ac meritorum tabulis nomen tuum in honoris templo ad memoriae aram serae, si qua futura est, posteritati spectandum suspendemus.
Funera nulla parent fletum mihi: brachianamque
Inter ovans IESV turbine liber ago.
Niemand mein Tod beweinen soll,
In Armen IEsu ruh ich wol.
MONUMENTUM KESLERIAMUM
Aeternae Memoriae
ANDREAEKESLERI,
Coburgo-Franconis,
Pluribus muniorum titulisac elogiis insigniti,
Theologi summi,
Philosophi eximii,
Historici accurati,
Poerae elegantis,
Viri eloquentiae ac prudentiae singularis,
Qui
Principibus Rebus que publicis aliquam mulitis expetitus,
Patriam praetulit,
Quam tot praeclaris semperque victuris ingenii monumentis illustravit;
Cuius salutem temporalem, aeternam, mente, voce, calamo, quin etiam
Auditu, visu, vultu, nutu, incessuque,
et quod mirere,
Silentio non raro promovit.
In Deum pius, in Principem fidus, in Collegas comis, in Amicios candidus, in omnes velut ut erga se suosque affectus.
Anno aetatis XLVIII.
Sarcina dignitatum et corporealubenter deposita, evivorum turba et turbis ad vere viventium quietem migravit.
Anno M. DC. XLIII.
IOHAN-HEINRICUS HAGELGANS, Professor Gymnasii publicus, Optimo et bene merenti Patrono H. M. P.
OCcidit ergo suis florentibus, optimus,annis,
KESLERUS, Sophiae Phosphorus ille sacrae:
Qui quoties pro Christo fortiter ursit,
Victor ovans toties laurea serta iulit.
Ploremus cita fata Viri, cui patria tellus
Vix feret aegra style, coce animoque parem.
GEORGIUS MUNDIUS a RODACH. ICtus.
Tractatus Logicus de Consequentia: Witteb. 1623. in 8.
Examen Logicae Photinianae, seu Principiorum Logicorum, quae in Photinianorum scriptis occurrunt, consideratio: ibid, 1624. in 4. 1642. 1663. in 8.
Metaphysicae Photinianae partis generalis examen, seu principiorum ad generalem Metaphysicae partem pertinentium, quae in Phiotinianorum scriptis occurrunt, Consideratio: ibid. 1623. 1648. 1667. in 4. et 8.
Fasciculus selectarum Disputationum Physicarum publice Wittebergae habitarum: ibid in 4.
Oratio Valedictoria Wittebergensis, de Methodo Theologiae: ibid. in 4.
Oratio auspicatoria Coburgensis, de Iudicio Logico formando: ibid. in 4
Quadrga discursuum Philosophico-Theologicorum in 4.
Historia Epiphanias Dominicae: Witteb. 1626. in 12.
Disputationes Topicae Coburgi habitae: ibid. 1626. in 4.
Examen Metaphysicae specialis Photinianae: ibid. 1627. in 8.
Responsio belli Ubiquitistici Iesuitae Laurentio Forero opposita: Lipsiae 1629 in 8.
Examen Physicae Photinianae: Erfurti 1631. 1653. in 8.
Consideratio brevisscripti Foreriani, Pupillae Saxon opposita: in 4.
Methodus disputandi, exemplis Colloquiorum Theologicorum illustrata a Paulo Felvvingero: Altorfii 1668. in 8.
Lutherisch Franckenthal, oder Widerlegung deß unterm Nahmen F. Simonis Schreiners, Prioris im Kloster Langheim, außgegangenen Päbstischen Franckenthals, Wittenberg 1612. in 8.
Protevangelium Scholastice et Theologice explicatum, Weyhnachts-Ubung, über den Evangelischen Spruch, von dem Weibes-Samen, auß dem 1. Buch Mosis 3. 15. ibid. 1626. in 8.
Ehristliches Handbüchlein von der Glaubens-Regel ib. in 12.
Evangelischer Wegweiser: Nürnberg in 12.
Diaeta Christiana, Oder, treuheißige Anweisung wie sich ein Mensch verhalten soll, damit er bey geistlicher Seelen Gesundheit, in dem wahren Christenthumb, zum ewigen Leben erbauet und erhalten werde: Coburg 1630. in 12.
Papistische Disputir-Kunst wider Simon Schreinern: in 8.
Paenitertia Christiana in 12.
Prudentia Christiana, das ist treuheitzige Anweisung, wie sich fromme Evangelische Christen, bey diesem betrübten Zustand der Kirchen, in ihrem Christenthumb verhalten sollen: Coburg 1629. in 12.
Bericht vom Lutherthumb: ibid. in 8.
Bericht vom Pabsthumb: ibid. in 8.
Patientia Christiana, außführlicher Tractat, von der Kirchen Christi Persecution oder Verfolgung, bey diesen betrübten Zeiten: ibid. 1630. in 12.
Methodus convertendi haereticos, von der Ketzer Bekeyrung: ibid. 1631. in 8.
Bellum religiofum, S. Petri et R. Papae, das ist, Religions-Krieg zwischen dem H. Apostel Petround dem Römischen Pabst: ibid. 1633. in 8.
Bellum religiosum Christi et Papae, das ist, Religions Krieg zwischen dem HErrn Christo und dem Römischen Pabst: ibid. 1633 in 8.
Cautela Christiana, Christliche Erinnerungs-Schrifft an die Evangelische Lands-Leute, wie sie sich, zu jetziger Zeit der äussersten Lands-Verderbnus, beydes wegen der Evangelischen und Päbstischen Religion verhalten sollen: ibid. 1638. in 12.
´Theologia casuum Conscientiae hodierno cumprimis tempori accommodatorum, das ist, Schrifftmässige Erörterung unterschiedener Gewissens-Fragen: Wittenberg, 1658, in 4.
Zwoletzte Predigten: Coburg, 1643. in 4.
Disputationes, praeter supra enumeratas, etiam illas habuit e. g. de Principio et principiato contra Photinianos: De Dictorum Veteris Testamenti in Novo allegatione: De Modo disputandi Photinianorum etc.