THeologis, quos DEUS nostro etiam aevo, inter tot undique exuberantia malorum semina, inter varios
eosdemque longe pestilentissimos quorumvis heterodoxorum conatus, verâ pietate, heroicô zelô, ceterisque animi dotibus ornatissimos produxit, iure meritoqueve HEINRICUM ECKARDUM annumeramus. Lucem ille adspexit in oppido Hassiae Vettera, doctissimorum hominum admodum ferace. Natalis Eius incidit in annum sesquimillesimum a misso mundi Servatore octogesimum secundum, decimumque nonum Octobris diem. Parentesibidem nactus est honestos, et, ob integritatem, nomis inter suos praecipui, Iohannem nempe Eckardum, Grunbergensem, Coenobii Wetterensis Praefectum; atque Dorotheam Reinhardinam. Horum providâ curâ, exemplis, monitisque, a puero statim ad veram domi pietatem; in schola vero patriae, ad literarum insuper optimarum cognitionem capiendam, sollicite deducebatur. In ea, ad decimum quartum aetatis usque annum, singulari industriâ et ingenuâ probitate substitit, usus informatione Viri perdocti et passim tunc celebris, Georgii Mercatoris, a quo fundamenta et praecepta Logicae, Rhetoricae, nec non Doctrinae Sphaericae dexterrime percepit. Quin et Graeca calluit, ut prosâ adeo et ligatâ non nihil scribere iam valeret. Ad regias exinde scholas, quas Academias vocamus, progressus, Marpurgum inprimis studiorum suorum sedem elegit, ibidemque in omnium doctrinarum genere praeclaros Viros sedulo audivit. Aderat tum quoque illibi germanus eius Albertus Eckardus, qui hunc advenientem non fraternô solum adfectu complexus, sed ad aditum ad uberiorem liberalium artium scientiarumque culturam serio paravit. Quum vero, interiori quodam animi ductu, Theologiae sacris operari vellet, inclutis se eius Doctoribus, eosque inter perpetuo Cattorum decori, Balthasari Mentzero, erudiendum pentius tradidit. Scientiam et cognitionem intellectus, ut sacer insit Ecclesiasticus, distillavit sapientia, et gloriam possidentium eam exaltavit: Qui tenuerit eam, hereditabit gloriam, et quo ingressus est, benedicit Dominus. Id quod ECKARDUS Noster suo comprobavit exemplo, dum, ob egregiam, quâ pollebat, eruditionem, nominis quoque famam, virtutumque comites, amplissimos variorum subinde munerum honores, haud difficulter obtinuit. Nam quae Philosophica eius concernunt studia, in alma Marpurgen??? annô scilicet nonagesimô octavô, supra mille quingentos, inter XXV. Competitores, primam primus Lauream, distributore Rudolpho Goclonio, Philosophorum Phosphoro, suô
reportavit meritô. Mox sequenti, eôdem iterum Brabeutâ, XIX. Magisterii Candidatorum primipilus, Supremum Philosophiae gradum, quamvis vix tum decimum quintum aetatis suae annum superâsset, cum omnium bonorum applausu et gratultione, dignissime suscepit. Postea, quae erat ingenii ECKARDINI felicitas, animum ad Theologiam non minus egregie applicuit, ac in illa brevi tempore tantum profecit, ut honorum apicem, insignia doctoratûs, circa Septimum saeculi huius annum, emeruerit. Et quo excellens Viri eruditio eo magis aliis constaret, Disputationem pro Gradu, ceu vocant, de tribus quaestionibus controversis, nervose conscriptam, sub consummatissimo Theologo, Ioh. Winckelmanno, Eruditorum examini submisit. Sic itaque XVI. Novembris die, cum vigesimum quintum ageret annum, una cum fratre natu maiore, Alberto, in recenti Lyceo Ludoviciano, quod Giessae tum erigebatur, Theologiae Doctor legitime renuntiatus est. Hiipsi duum-Viri, fratres amabilissimi, primi fuere, qui Doctoralem in illa Academia mitram sollenni ritu impetrârunt. Ceterum o) makari\ths2 Noster officia aliquot publica cum laude sustinuit. Primum quidem, primô aevi nostri annô, die 28. Aprilis, ab incluto ordine Theologico Marpurgensi, Wildungum, in Comitatu Waldeccensi, mittebatur; ubi praeviô examine, a Superintendente Laubacchensi, M. Zacharia Vietore, rite ordinatus est. Non multo post cum Perillustri Comite, Georgio, Burggravio Kirchbergensi, ut a contionibus aulicis ei esset Varnerodam concessit. Alterô abhinc annô, 8. Aprilis, Sigenae in Comitatu Schvvartzburgico Pastoratum suscepit. Deinde Serenissimus Hassiae Landgravius, Ludovicus, ipsum ut vacantem in alma Giessena Theologicae Professionis Spartam exornaret, circa octavum saeculi currentis annum. et vigesimum nonum Februarii diem, clementer accersivit. Denuo post biennium ultimô Maii, ab illustrissimo Comite Schvvartzburgico, Carole Gûnthero, Ephoriae Francohusanae praeficitur. Tandem decimô sextô supra millesimum sexcentesimum anno, Celsissimi Saxonici Electoris, Iohannis Georgii, qui tutelari tum temporis Sereniss. Ducum Altenburgensium curâ fungebatur, seriâ voluntate atque iussu, ad generalem Episcopatus Altenburgici functionem suscipiendam invitatur. In hisce omnibus sgravissimis quoque muneribus talem se omnino gessit ECKARDUS, qualem intemerata Ministerii dignitas requirit, et quisque
fidelium Ecclesiae Doctorum se gerere posse, maxime exoptet. Instructus erat rerum Theologicarum, artium, atque linguarum cognitione haud vulgari, quibus vitae morumque integritas et innocentia accessit, ita, ut Antagonistarum nemo vel ausus fuerit maledictis illum tentare. In coniugio, ut ad domestica quoque descendamus, suam expertus est crucem, et sua vicissim ex eo percepit commoda. Primam quippe uxorem, Ottiliam, Henrici Vogelii, Civis Gothani, filiam, Virginem pudicissimam, die sextô Martii, tertio aevi nostri annô, Varnerodae in thalamum duxit. Cum illâ quatuor annos et septem menses iucunde ac suaviter exegit, quô etiam tempore trium liberorum Parens factus est. Ex quibus Dorothea Barbara, vivô adhuc patre, CL. Philosopho meritissimoque Academiae Salanae Seniori, Philippo Horstio, desponsata in dilectam traditur coniugem. Alter vocabatur Laurentius, Medicus postea in urbe Franckenhusana Experientissimus; Quibus successit Elisabetha, quae Viro Reverendo, M. Iacobo Freislebio, Ecclesiastae Altenburgico, maritali vinculo adstricta, una cum ceteris optimo parenti maximum excitavit gaudium. Verum enim vero, ut nihil in mundo stabile atque perfectum; sic nostro quoque ECKARDO in vita sua haud semel accidit Praeprimis eô quidem tempore, cum Giessae, inter prospera amicorum vota et gratulantium applausus, laetus versabatur, Doctorisque dignitates sibi deferri permittebat, domi praematutâ eheu! morte suavissimam vitae thalamique sociam amisit. Quum vero, in tam vasto undique quiritatu et planctu, illud, quod residuum forte erat vitae, transigere omnes boni et prudentes maxime dissuaderent; aliam superinduxit, quâ ruinam lapsae domus repararet, liberosque in timore Domini provide educaret. Talem omnino, non absque felici omine, invenit, quando Sabinam Bornianam, Virginem splendidis virtutum ornamentis decoratam, ultimô Augusti die, anni huius aevi octavi, sollenni nuptiarum ritu, domum deduxit. Illam, benignô Dei nutu, XV. annorum Uxorem, XI. autem Liberorum Matrem tenerrime habuit, in cuius nomen haud male [Note: Prov. 5. 18.] quadrat sapientissimi illud Regis: Dein Born sey gesegnet. Ne vero generatio iustorum in aeternum pereat, recensebimus et reliquos B. ECKARDI liberos. Primogenitus ex altera hacce coniuge Iohan-Balthasar dicebatur, quem iustô deinde temporesubsequebantur Maria. Magdalena, Christianus, Susanna, eiusdem nominis alia, Ioh. Philippus,
Caspar-Henricus, Regina, Rosina, Anna-Sophia, Iuditha. Ex illis octo vidit maestus parens funera, et acerbissimum exinde dolorem hausit: inter quos Christianus iam ferme Theologiae o( makari\s2 consecutus erat. In tantis tamen afflictionibus patientiam Christiano utique dignam ostendit, seque cogitatione communium aerumnarum, quin et ipsius Filii Dei exemplo, cuius imagini nos fieri conformes oportet, consolatus est, crebro repetitis ex Hiobo vocibus: Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum! Si bona accepimus, mala cur non sustineamus? Ingenii insuper documenta, quae posteritati reliquit, adeo omnibus perspecta atque cognita sunt, ut nihil quicquam impraesentiarum de iis disserere necessum sit. Scriptis etenim suis exquisite elaboratis famam numquam interituram dexterrime peperit. Prae aliis tamen nobilis ille controversiarum fasciculus sudes in adversantium oculis exstitit, ut proinde Wendelinus, Voetius, Hornbekius, ceterique Calvini asseclae, aequô neutiquam animô ferre potuerint, quicquid adversus ipsos, pro orthodoxia mascule asserenda, in isto protulit. Sed BEATI Nostrifilius, M. Christianus Eckardus, strenuus paternae gloriae aemulus, sub maximorum in illustri ad Salam Athenaeo Theologorum, Gerhardi, atque Maioris, praesidio, Wendelini argutias nervose resolvit, ubi et reliqui, quod sibi capere ac ungues arrodere possint, invenient. Et ut multa paucis expediamus, valuit ECKARDUS ingenio iuxta ac iudicio; In officio sibi a Deo commisso fuit assiduus, et fidelis Mysteriorum Dei Oeconomus. In docendo et scribendo methodi summe observans, adeo ut absque ordine nihil dici, nihil disci posse recte statueret: in communi vitae conversatione sincerus, pacificus, aequi iustique tenax: in egenos prolixe beneficus, et erga quosvis comis admodum et humanus exstitit. Restat denique extremus vitae ipsius actus, silentio hîc minime praetereundus. Tabes enim quaedam lenta omnemque Medicorum industriam fallens vireseius ita paulisper depascebatur, ut ad postremum inevitabilem ipsi attulerit ex hac vita migrandi necessitatem. Nihil itaque intermisit eorum, quae ad beatam facere a)na/lus1in videbantur. Quô id demum consecutus, ut sine ullo doloris vel corporis vel animi sensu, e)neu)fhmi/a| animam, Deo per omnem vitam in solidum dicatam, annô peregrinationis suae in terris quadragesimô primô, tribus simul mensibus additis, placide exhalaret. Moriens de semetipso dicere metito potuit.
Vixi et quem dederas cursum, pie Christe, peregi.
Elatus est funere Altenburgi frequentissimo, et memoriam sui apud bonos quoscumque reliquit sempiternam.
CVi pietas, cui sancta placet de votio mentis;
Psalmorum liber huic displicuisse nequit.
Lectio Psalmorum placet? intellecta placebit
Rectius: in sensu vita saporque latet.
Scire cupis sensum? Magni Suada Enthea pandit
ECKARDI, reserans abdita, opaca fugans.
Ergo donec erit Psalmorum nobile nomen,
ECKARDI pariter nobile nomen erit.
BALTH. MEISNERUS, SS. Theol. D. et P. P.
Architecti turris Babylonicae, hoc est: Archisynagogi scholae haereticorum a temporibus Apostolorum ad haec usque tempora, Logicâ methodô digesti: Ienae 1604. in 4.
Papa Pharisaizans, Papistarum et Pharisaeorum conspirationem Historice, Logice et Theologice prodens: Francofurti, Witteb. et Ienae 1605. in 4. et 8.
Refutatio novae et inauditae opinionis, de meritoria causa Iustificationis nostrae, contra Ioh. Piscatorem, Herbornensem: Ienae 1606. in 8.
Fasciculus controversiarum Theologicarum, quaestiones fere omnes atque singulas, de quibus inter August. Confessionis Theologos et Calvinianos disceptatur, continens: Lipsiae 1607. 1611. 1613. 1625. 1631. in 8.
Analysis Theologica et Scholastica Epistolae Canonicae D. Apostoli Iohannis XVI. disputationibus comprehensa: Giessae 1609. in 8.
Compendium Theologiae Patrum, ex selectioribus eorundem testimoniis certâ methodo in duobus libris
congestum et locupletatum: Lipsiae 1605. 1614. 1617. 1622. Schleusingae 1609. in 8.
Dilucidatio controversiarum Theolog. de Paenitentia et quaestionibus cognatis: Giessae 1610. in 8.
Tractatus de descensu Christi ad inferos: Lipsiae 1610. 1614. 1618. 1627. in 8.
Opusculum Theologicum de Ordine Ecclesiastico et Politico: ibid. 1612. 1617. in 8.
Isagoge in Catechismum D. Martini Lutheri praecipua capita religionis Christianae, secundum definitiones et observationes nervose proponens: Ienae 1612. in 8. et Lipsiae 1624. in 12.
Explicatio capitis XII. Exodi: Altenb. 1618. in 8.
Pandecctae controversiarum religionis, in quibus cardo disputationis inter Augustanae Confessionis Theologos et Pontificios vertitur: Lipsiae 1621. 1627. 1650. in 8.
Scopae dissolutae Nicolai Arnoldi: ibid. in 8.
Tractatus triplex 1. continet assertionem de oboedientia Christi. 2. Ostendit praecipuos Theologiae Calvinistarum errores. 3. Exhibet disputationem pro consequendo Doctoratus gradu in 8.
X. Predigten von der Barmhertzigkeit Gottes: Leipzig in 4. Der himmlische Jonathan in III. Predigten erkläret ib. in 4. Born-Fels-Predigt: ibid. in 4.
X I. Unterschiedliche Leichpredigten: Leipzig 1614. in 4. Instruction von der Theurung: ibid. in 4.
Gedächtnuß-Predigt, zu Ehren Fr. Sophien, Churfürstin zu Sachsen gehalten,außm Buch der Weißh. 5. ibid. in 4.
III. Jubel-Predigten gehalten zu Altenburg: ibid. 1618 in 4.
Davids deß Israelitischen Königs grosses Alphabet, welches der CXIX. Psalm, in XI. Predigten außgeleget: Altenb. 1618. in 4.
II. Fest-Predigten/deren die 1. von der Wittwenschafft der Kirchen Gottes in vorigen Jahren, und vom Fall deß Römischen Pabstes handelt: Die 2. erhebliche Motiven anzeiget, warumb das Evangelische Häufflein sich vom Pabstthumb abgesondert habe: Die 3. berichtet, auß was Ursachen alle fromme Hertzen der Evangelischen Lutherischen Lehr günstig seyn sollen: Leipzig 1618. in 4.
Spiegel der Regenten und Unterthanen verfasset in IV. Predigten ibid. 1619. in 4.
Gruß-und Valet-Predigt, ibid. in 4.
Drey bewährte und nothwendige Mittel, deren getrene Patrioten, welche ihres Vatterlandes Wolfahrt angelegen ist, sich in jetzigen Kriegs-Läufften gebrauchen sollen, genommen auß dem Evangelio deß 14. Sontags nach Trinit. ibid. 1621. in 4.
Predigten über den gantzen Psalter Davids: ib. 1624. in fol.
Disputationes a B. Doct. Eckardo quondam habitae sunt sequentes: De methodo contra Zarabellam: De viribus liberi arbitrii: De Baptismo Sacramentariorum Calvinistarum et Catabaptistarum corruptelis opposita: De praecipus Calvinistarum erroribus circa Sacramentum Baptismi: De Salute generis humani per lapsum primorum parentum amissâ, et per Christi oboedientiam recuperata: De Concilio Apostolorum Hierosolymitano: De peccato Originis: De Synergia liberi Arbitrii in hominis conversione et operibus pietatis: De hominis perfectione: De Iustificatione adversus Neo-Pelagianos: De Paenitentia: De tribus quaestionibus controversis, 1. An Deus verbum proprias suas excellentias realiter assumptae humanitati communicaverit. 2. De locutionibus abstrativis et concretivis, in mysterio Communicationis Idiomatum explicando. 3. De manducatione sacramentali in Sacro-Sancta Domini Caena; quae ipsa est Disp. pro gradu Doctorali. Conf. Tom. II. et III. Dispp. Theolog. Giessensium.