07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 502, image: s512

PROGRAMMA, In Exsequiis VIRI Nobilissimi, plurimum Reverendi, Amplissimi et Excellentissimi, DN. BARTHOLDI KRAKEVVIZII, SS. Theol. Doctoris, Professoris Ordinarii, Generalis in anteriori Pomerania et Principatu Rugia Superattendentis, Consistorii Ecclesiastici praesidis, ad S. Nicolaum apud Gryphisw. Pastoris, Facultatisque Theologicae et Reverendi Ministerii Senioris longe meritissimi, Propositum a RECTORE ACADEMIAE GRYPHISWALDENSIS, FRANCISCO STYPMANNO, I. U. Doct. et Prof. Ordin.


page 503, image: s513

DEdithunc Virum orbi et Ecclesiae nobilissima in Insula Rugiae Wittovia Krakewiziorum familia, quae nisi talis fuisset, sola huius virtute nobilitatis initium auspicari potuisset. Patrem habuit nobilissimum et maxime strenuum, Victorem Krakewiz, Feudatarium in Praesentz. Matrem nobilissimam et pudicissimam feminam, Catharinam de Osten. Orta autem est haec nobilissimorum Virorum tradux propago annô 1582. circiter 17. ut conicitur, Februarii. Pueritiam parentes rudimentis pietatis ex Catechismo imbuerunt, additis privatis Praeceptoribus, qui ipsum, cum nobiliss. Fratribus, fundamenta Latinae et Graecae Linguae docerent, in classicis auctoribus verum sensum aperirent, inprimis sententiarum exillis delectu memoriam, quae tum temporis eximia apparebat, solidarent. Abunde his donis instructus, in celeberrimis Gymnasiis Magdeburgi et Luneburgae, florentes iuventutis annos exornavit. Inde ad Stetinense Paedagogium, cui tunc Clariss. et Humanissimus Dn. M. Christophorus Stimmelius moderabatur, profectus est. Gryphicam hinc adiit Academiam, ibi, quicquid in humanis disciplinis sciri poterat, complexus, domi, foris, clam, palam apud omnes seu admirationem excitavit, et quia animus divinitatis suae conscius erat, contemnendo humiles scientias, sublimia cogitans et aeterna, ad studium Theologicum, rarâ nostri aevi indole, animum adiecit. Non levis apud Nostrates nobiles error est, non convenire ingentibus animis sacra studia, plebeiorum esse ea relicta occupationibus, quos vel unicum hoc nostri Defuncti exemplum, ut alios, quos ex illorum numero Episcopalis, quae est Camini, Cathedra habuit, taceamus, absurditatis arguit. Qui positis hic Theologiae fundamentis, in vicinam Rostochium abiit. Peropportune annô 1605. ex utroque regimine Pomeraniae Duces Franzburgi, cum primariis suae Aulae et Provinciae Consiliariis de gravissimis rebus deliberaturi convenerant, in quas consultatio prima fuit de loco Generalis Superattendentis, ab obitu admodum Reverendi Clarissimi et Excell. Dn. Friderici Rungii p. m. vacante, rursum explendo. Cum modo hic, modo alius praecipui nominis Theologus designaretur. solus noster Krakewizius, cuius eloquentiam coram Illustriss. et Celsiss. Duces perceperant, dignus visus fuit, qui Spartam hanc, in honorem Divinae gloriae excellentibus suis donis honestaret. Quâ de causa Wittebergam, ao acquirendam uberiorem in Theologia scientiam, liberali Principum stipendio


page 504, image: s514

ablegatus Praeceptores nactus est. D. Georgium Mylium, D. Leonhardum Hutterum, D. Wolfgangum Franzium, D. Fridericum Balduinum: Quô tempore etlam Evangelicam de coniugio doctrinam, Contra Cardinalem Bellarminum, publico scripto asseruit. Wittebergâ discedens supericris Germaniae celeberrimas Urbes et Academias Argentoratum, Tubingam, Heidelbergam, Ingolstadium, Altorsium, Magdeburgum, Ienam, Augustam Vindelicorum, Ratisbonam, Wormatiam, Francofurtum ad moenum, Noribergam, aliosque perlustravit. Redux annô 1607. in Patriam, approbatâ indole Divinisque dotibus, a Celsiss. et Illustrissimo Principe ac Domino, Dn. PHILIPPO IULIO, Duce Stetini, Pomeraniae, Cassubiorum etc. Generalis anterioris Pomeraniae et Principatus Rugiae Superattendens legitime vocatus, et, Dominicâ Misericordias Domini, Wolgasti per admodum Rever. et Clarissimum Virum, Dn. D. Georgium Fabrum, Generalem Regiminis Stetinensis Superattendentem, institutus est. Exinde Rostochium repetens summum Doctoris in Theologia gradum a Facultate Theologica decenter petiit, absolutisque examinibus, et habitâ sub Praesidio Clarissimi et admodum Reverendi Viri Dn. Eilhardi Lubini, p. t. Decani, de Potestate Papae, inaugurali Disputatione, impetravit. Ab initio statim susceptae huius provinciae concatenati labores, molestiae, arduae deliberationes, dubia status sacri conditio, acerbitates in visitationibus Ecclesiarum per totam regionem exantlatae, cum satis exercuerunt, saltem quod ab eo tempore, quo omnibus regiminis columnis, per excessum Illustrissimi, Reverendissimi et Celsissimi Principis, BOGISAI XIV. et ultimi, sublatis, status Ecclesiasticus in eam confusionem devolutus est, ut commode et sine periculo ei praeesse nemo potuerit, non omnem sacri ordinis curam abiecerit, eam vigilantiam et suggesta in casibus dubiis consilia, adhuc bona gratorum hominum pars agnoscit et veneratur. In Universitate illud tempus, quod gravioribus occupationibus subducere potuit, studiosae iuventuti libenter locavit, se gnavum et sedulum Praeceptorem exhibuit. Voluminibus et Commentariis in Prophetas Ionam et Oseam, aliisque controversis fidei articulis conscriptis Disputationibus memoriam et famam suam commendavit. Publice eius Orationes de Exorcismo, Benesiciis Dei cum Evangelio reformato colentis; Dominatu Politico, in Ecclesia, Laude Rugiae exstant, gravia solidae eruditionis argumenta. Amorem et reverentiam reliquorum erga ipsum Collegarum suffragia, quibus tertium ipsi Rectoratus, aliquoties in actibus publicis


page 505, image: s515

Vice-Cancellariatus demandatus, multoties Decanatus, in quo ter promotiones in Theologia adornavit, evincunt. Consilia Academica iudicio et prudentiâ ita temperavit, ut ipsius voto maximam partem reliqui accesserint. Dubios in doctrina et ceremoniis intervenientes casus singulari suae eruditionis perspicacitate emensus, sptâ et convenienti Decisione absolvit. In omnium manibus versantur eius tenoris libri (de Immunitate Clericorum, Auriculari Confessione, Calvinistarum sepultura, Consiliariis Sacramentariis in aulis Lutheran. Principum) cuilibet in evolutione ancipitis controversiae satisfacientes. Superant omnia, quae in contionando eluxerant dona. Diebus Dominicis Epistolas et textus Festorum singulari concinnitate tractatos et a multis expetitos, profestis diebus Genesin (ex qua Testamentum Propheticum Iacobi ex capite XLIX. lucem vidit) sicut et Exodi priora capita, Prophetas Ionam, haggaeum et partem libri Ruth explanavit. Illud stupendae memoriae indicium est, quod quotannis, sollenni Parasceves die, Passionem Salvatoris Iesu Christi, per quatuor horas, e suggestu uberri. me dilucidans auditoribus suis usum et salutarem informa tionem impertierit. Alia ipsius scripta et Meditationes de Persona tou= lo/gou ex capite 1. Iohannis. Historia Resurrectionis Domini ex quatuor Evangelistis, et Commentatio de Resurrectione mortuorum ex cap. 15. Ep. 1. ad Cor. ipsum aeternitati interesse persuadent, ut qui aeternitati Filii Dei inscripsit ingenii sui monumenta. Qualis in Consistorio Ecclesiastico Vir fuerit, norunt quinque illi Directores, qui, ipsô Praeside, processus Iuridicos ordinarunt. Ostendit se iustitiae amantem, observantem disciplinae et boni ordinis Quomodo obviam Calvinistis, qui tanto maiorem imponebant periculi metum, quia ars et dolus eorum in obscuro, ideoque inevitabilia habebantur, iverit, in aperto est, nec testimonio res a nemine negata indiget. Erat igitur in D. BARTH. KRAKEWIZIO ingenium, ut maius non optares, memoria, quae, quicquid magnum seponebat, et cum res posceret, promptissime reddebat. Inprimis autem iudicio valebat ceterorum omnium condimento. Quomodocumque vero in sublimi et fideli hoc officio se gereret, nequiit tamen odium, inimicitiam, adversitates, contradictiones, falsorum fratrum Politicorum mundique illusiones, persecuriones, et quae cetera procax ad calumniandum lingua suggerere solet, evitare, immotus vero ad omnia sedens, sicut arundo a ventis agitatus non fuit, sed cum dispendio vitae constantiam, et fixum animi propositum in mediis periculis ostentavit. Aderat illi constans quaedam et


page 506, image: s516

excitata vis montis, quâ nihil, cui par non esset, existimabat, quâ contra pericula omnia et difficultates audacior semper invehebatur, quâ constanter ab aliis dissentiebat, cum ita Ecclesiae conditio suaderet. Tempore Caesareae hospitationis, et in ea obsidionis, quâ Fr. Ludovicus de Pernsio urbi dominabatur, et multos fidelium ad incitas redigebat, tantum abest, ut minis, exsecutione militari, aliisque violentiis territus, Christi naviculae velum dimittere voluerit, ut potius ingruenti tempestati, ad instar firmae columnae, se opposuerit, certus liberationis et gratiae Dei T. O. M. etiam consequutae. Tandem senio confectus laborumque pertaesus, cum anno 1637. aditus ad Pomeraniam a Caesareo exercitu occuparentur, et ipse ob officium in Insula Rugia discrimen aliquod formidaret, Stralsundium, quo ipsi propior esset, concessit, speculaturus, quem exorti motus finem habituri essent. Interim in Rugia DEUS T. O. M. ipsi praedium Drigge monstravit, quod suâ pecunia coemptum senectutis advenientis refugium, et quae restabat vitae sustentaculum expertus ibidem divinam benedictionem, esse voluit, optans, ut gravi illa Episcopatus functione, quam in annum tricesimum sextum fortiter sustinuerat, ut emeritus Doctor liberaretur. Quam tranquillitatem ipsi praeter Ecclesiam inquietavit nemo. Dubius enim adhuc et pendens eius status postulabat Virum: ideo ob singularem multarum rerum, quam habebat notitiam, ex consilio aliquot Consiliariorum Provincialium cum S. R. Maiestatis Sueciae Illustriss. Dn. Legato, ad continuationem officii in certis capitibus se persuaderi passus est, suffecto nimirum suo genero, Admodum Reverendo, Clariss. et Excellentissimo Viro, D. Maevio Volschovio, Generali Vice-Superattendente. Hoc Ecclesiae totique Patriae salutari opere absoluto, iam satis sibi, satis Patriae vixerat, quippe catharrus a capite in buccam decidens, non solum quadrantem anni Stralsundii lecto affixit, sed vires delassato vitae filum tandem abrupit. Occasione huius morbi ultimum suae eruditionis et vitae opus comportavit, Manuductionem ad mortem, ordine tractans, quomodo quis mortis horrores superare, et ad placidum ex hac vita decessum se praeparare debeat. Quod it docuit, hocsua morte obsignavit, verumque esse non ita pridem contestatus est. Etenim duabus ante obitum septimansi, fluxu illo dextram maxillam vehementer laesus, quo praeter spem ad pectus desinente vitae finem sibi instare praesagiit. Vocato igitur


page 507, image: s517

ex vicinia Pastori, denuo fidei confessionem edidit, et peccata confessus est, ab eiusque manu salutare pignus et viaticum, Corpus et Sanguinem Domini, sumens, e terrenis ad divinas et celsiores cogitationes mentem avertit. In quibus etiam, quamquam aspectu viribus defectus continuo mansit, et cum sonorâ voce; An Iesum Christum, qui pro nobis a Deo ad iustitiam, sapientiam et redemptionnm factus, constanter in corde suo conservare vellet, rogaretur, obtestandi particulis, clare, Ita, Amen, respondit, difficili deinde loquela, ad precationes illis saepius iteratis. Sic cum morte luctatus, usque ad horam 12. nocturnam 7. Novembr. ann. 1642. Sine ullo timore vel animadversa mortis trepidatione, placide obdormivit in praedio suo Drigge, nunc sine dubio inter reliquos caelitum, qui multos erudiit ad iustitiam stella splendide coruscans, annorum aetatis sexaginta et unius.

Sepultus est Gryphiswaldiae d. 21. Novembris. Conionem funebrem habuit D. Philippus Henricus Friedlieb, ex Apocal. XI, 89. 10. 11.

SCRIPTA.

Examen libri primi et secundi Controversiae quintae generalis, a Roberto Bellarmino pertractatae, de Sacramento extremae unctionis: Witteb. et Rostochii 1606. in 8.

Tractatio Theologica de Coniugio, in qua e(terodoci/a Rob. Bellarmini et Fr. Costeri refellitur: Witteb. 1606. in 8. et 12.

Commentarius in Prophetam Ionam: Hamburgi et Giessa 1610. in 8.

Illecebrae Sacramentariae, sive demonstratio mediorum, per quae doctrina Calvinistica passim hodie propagatur et magnatibus insinuatur: Rostoch. 1615. in 4.

Disquisitio Theologica de Caena Domini, erroribus et confessioni Sacramentariorum, et confessioni praecipue Reformatarum Ecclesiarum, iussu Serenissimi Electoris Brandeburgici publicatae, opposita: ibidem 1616. in 4.

Oratio saecularis, de quatuor insignibus Dei benesiciis in Ecclesiam et scholas superiori saeculo collatis: Gryphiswaldiae 1617. in 4.

Commentarius in Hoseam Prophetam inter minores primum: Francofurti ad Moenum 1619. in 4.


page 508, image: s518

Oratio de celebris multisque nominibus collaudandae Insulae Rugiae praestantia: Gryphisw. 1622. in 4.

Consultatio Theologica, qua Principibus et Magistratibus Orthodoxae Lutheranae religioni addictis, Ministerium Consiliariorum Calvinisticorum suspectum esse debere et fugiendum, ostenditur: Rostochii 1623. in 4.

Brevis et Christiana manuductio ad beatam ex hac vita emigrationem: Stralsundi 1643. in 12.

Christlicher Unterricht von der Person und Wolthaten deß neugebohrnen Jesuleios drey Predigten: Greiffsw. 1615. in 4.

Deß alten Simeonis Friedfahrt: ibid. 1617. in 4.

Christliche Leichbegängnüß, auß dem II. Buch der Chron. im XXXV. 24. 25. ibid. 1618. in 4.

Christliche treuhertzige Warnung an alle und jede Gemeine, im löblichen Hertzogthum Pommern, daß sie sich für Calvinischer lehr und Neurung mit Fleiß fürsehen sollen, ibid. 1618. in 12.

Testamentum Propheticum Iacobi, das ist, richtige und schrifftreiche Erklärung deß XLIX. Cap. im I. Buch Mosis, in XVI. Predigten begriffen: ibid. 1624. in 8.

Christliche Gast- und Ehren-Predigt zu Dreßden gehalten, auß dem Evangelio Dominica Iubilate: Rostock 1624 in 4.

Christliche Ursachen, warumb ein wahrer rechtglaubiger Lutherischer Christ sich für heurahten und Ehgenossenschafft mit den Sacramentirern und andern in der Lehr und Glauben unrichtigen Personen wolfürzusehen habe: Greiffsw. 1625. in 4.

Erklärung der Passion: Kostock 1625. in 4.

Christlicher und in Gottes Wort zustimmender Beichtstuhl: Greiffsw. 1629. in 8.

Zehen Christliche Ursachen; Warum die Lutherischen Prediger, in den Vor-Pommerischen Gemeinen, mit guten reinen Gewissen, nicht verstatten können, daß Leute der Calvinischen verdampten Religion im Leben kundbar und hartnäckicht zugethan, mit denen in unsern Kirchen durchauß gebräuchlichen Solennitäten, nach ihrem Tode, bey ihnen bestätiget und begraben werden: ibid. 1636. in 4.

Bedencken: Warumb die Obrigkeit die Diener Christi im Steur außgeben übersehen solle? ibid. in 4.


page 509, image: s519

Anführung zu einer seligen Hinfahrt auß diesem Leben: Stralsund. 1651. in 12.

Disputationes abipso etiam crebro institutae sunt, ceu testantur: De persona tou= lo/gou, ex Ioh. 1. De vero et religioso cultu adorationis: De universali satisfactione Christi pro omnibus omnium hominum peccatis: De resurrectione mortuorum, ex 1. Corinth. XV. De Potestate Papae: De e)le/gxw| doctrinae et Doctorum Calvinisticorum: De religiosâ Altarium demolitione: De Resurrectione Christi, ex quatuor Evangelistis: De praecipuis doctrinae Christianae capitibus: De praepostera rituum Ecclesiasticorum et Exorcismi in specie abrogatione: De Arriculis Smalcaldicis a B. Luthero conscriptis: De Lege et Evangelio: De sacrosancta Scripturae auctoritate, quam in se habet divinam et Ecclesiae testificatione maiorem etc.


page 510, image: s520