07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 455, image: s465

PANEGYRICUS Memoriae CONRADI DIETERICI, Superintendentis Ulmensis, Theologi de Ecclesia Iesu Christi optime meriti, Consecratus, Et in publico Academiae Marpurgensis conventu memoriter recitatus, a IOH. BALTHASARE SCHUPPIO Eloquentiae et Historiarum Professore Ordinario.


page 456, image: s466

SAlve Magnifice Domine Rector, salvete ceteri utriusque Rei publicae Proceses et Patres, et tu selectissima Germaniae iuventus, spes et seminarium posteritatis. Salvete ô pectora generosa ad laudem et decus nata.

Quod adscendenti mihi hane cathedram vultus palleat, lingua titubet, oculi deiecti et ad lacrimas proni sint, manus complicatae, omnes denique ingenii atque animi vires marceant, nemo mirari debet. Non inter quottidiana exempla est, propter quod mihi exserenda luctuosa vox et vos tam frequentes covenistis. Extulit nuper Ulma Suevorum corpus Conradi Dieterici. Libenter unico Spiritu magnitudinem publicae iacturae in aures vestras diflunderem, nisi luctus vocem meam sufflaminaret. Extulit inquam corpus Viri eius, qui omnium Philosophicarum virtutum quondam imago fuit, singulare ecclesiae ornamentum, boni Contionatoris idaea. Quandoquidem in ore singulorum est, et in publica Eruditorum fama, et Humanitatem atque merita eius nemo non expertus est, nemo mirabitur, Ulmae Defunctum, in Hassia laudari. Fas mihi sit, privatam quoque pietatem meam hoc in loco profiteri erga eum, a cuius consiliis in actionibus meis dependi, cum quo aliquot affinitatis arctissimae nexibus cohaesi, qui me, utut nihil nisi ignorantiam semper prodiderim, non secus ac filium amavit. Si quis est, qui putat Virum illum satis a me laudari posse, is profecto tenuitatem ingenii mei nondum satis exploravit, et qui idem a Disertissimo fieri posse credit, magnitudinem virtutis eiusignorat. Attamen si invidendae virtutes digne commendari non possunt,sileri tamen non debetn. Delineandae vero a me sunt, non quod aliorum felicia ingenia adaequem, sed ut eorundem industriam provocem. Numquam enim silere poterunt, si intellexerint, nihil me protulisse tanti Viri meritis dignum. Surge Ulma, veteres repete luctus, nec sis vulgari fletu contenta. Deflendus est Dietericus, cui parem aut numquam habuisti, aut non facile habitura es. Surge tu quoque Gemunda Hessorum, et fac ut fletus tuos audiat Lanus. Echo in montibus Hassiacis habitans non ut solet, extremas saltem syllabas reflectat, sed lugubres voces tuas nobis repraesenter totas. Deflendus est Dietericus, qui te et saeculum hoc nostrum ornavit.

Nostis Viri et Iuvenes incliti, mercatores mercibus suis pretium conciliaturos ambit iosissima commemoratione terrarum atque gentium vocabula crepare, unde illae advectae


page 457, image: s467

sint. Nihil eius a meiam exspectate. Virum facit magna atque egregia mens. Mens illa a DEO venit. Non eam soli nobilit as confert, aut loci vilitas excludit. Gemundam fortasse multi extra Hassiam ignorarent, nisi Dietericos produxisset, et illum toto orbe celeberrimum, Philosophum dicam an Theologum? SCHEIBLERUM. Natus in oppidulo [Note: Anno 1575.] illo Dietericus noster, et ex ea famila natus, quae nisi pridem fuisset integerrima, solâ huius virtute inter primas iam esset. At vero et illa temporis antiquitate, virtutumque [Note: Vide Contionem funebrem Dn. D. Iohannis Dieterici, et adde eos, qui interea advenerunt.] ornamentis se satis commendare potest. Quippe ex ea prodierunt, aut cum ea sanguinem suum miscuerunt ultra viginti Theologiae sive Doctores, sive Candidati et Professo. res, decem promoti Doctores, duodecim Medici. Patrem habuit Virum fide et moribus antiquis praeditum Nicolaum Dietericum, Praetorem Gemundanum, qui prima iuventutis suae inter arma consumpsit in Gallia et Belgio, Postea virilis sensu conscius, Illustrissimo Principi Domino Ludovico Seniori Hassiae Landgravio fuit commendatissimus, qui eius fide et industria in publicis negotiis frequenter usus fuit. Matrem habuit feminam omnium matronalium virtutum laude cumulatissimam, Elisabetham Zinnin, quae neptis fuit Reverendi, pietate et eruditione Eximii Viri Domini Henrici Orthii, Pastoris Lohrensis. Hanc tam nobile pignus suum, quod concepit atque edidit, bene educasse, res est pietatis et prudentiae. Vix enim filius hic adolescentiae spatia ingressus erat, vix ruditatem aetatis absterserat primis pietatis et literarum fundamentis, cum ultimae necessitatis lex patrem ipsi ademit. Ita fieri amat, ut res secundae felices faciant, adversa magnos. Proinde DEus, quos summis humanarum rerum fastigiis destinat, plerumque per sequiorem fortunam prius erudit. Potuisset Dieterius in hac orbitate parentis exuere omnem continuandorum Studiorum spem, nisi optima mater prudenti consilio animum eius exuisset et confirmasset. Parum illa existimabat genuisse magnum ingenium, nisi operam quoque daret, ut fastigium suum excitaretur praeclara moles, cuius fundamenta tam egregie iacta videbat. Non enim sinistra quorundam de studiis opinio remorabatur, non sumptuum ratio deterrebat. Thesauri loco habebat filios, quos ut tueretur, cetera facile continebat. De Cornelia uxore Pauli Aemilii Romani legitur, quod ad eam aliquando venerit mulier Campana, ob divitias elatior, et ostenrârit purpurata sua peristromata, pallas auro pictas, monilia unionibus


page 458, image: s468

incrustata, iusserituqe Cornelia, si quid simile haberet, proferret, et sua etiam ornamenta exhiberet spectanda. Ast prudentissima Romana sermone prolectario morata hanc hospitem, donec e Ludo literario remeassent filioli sui, tum hosce digito commonstrans; Ecce ait, thesauros meos! Ecco pretiosam suppellectilem, quovis auro, quovis Babylonico peristromate contra charam! Facessat Campana ista cum umbratico divitiarum suarum schemate. Ea demum semina opulentam, ea ter et amplius beatam se proclamare potest, quae liberorum bene natorum, bene educatorum corona stipata incedit. Chorus Atticarum mulierum apud Comicum nil quicquam invenit, quo felicitatem suam altius extolleret, praeter hanc naturae indulgentiam. Mihi, inquit, et divitiis et regiis thalamis praeserenda propria liberorum educatio. Legimus apud Virgilium (qui solus inter Poetas nil inepte molitus est) quod famigerabilis illa carthaginis conditrix, Regina Dido, nullo efficaciore solamine desiderium abiturientis Aeneae frangere potuerit, quam suavi illâ voce et voto:

Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam soboles: SI quis mihi parvulus aula
Luderet Aeneas, qui te tantum ore referret:
Non equidem omnino capta aut deserta viderer.

Quod sola optione et eâ quidem vanâ atque irrita paciscebatur infelix Dido, eius per Divini Numinis clementiam, Defuncti nostri mater abunde compos facta est. Non solum enim hunc CONRADUM DIETERICUM, peperit, sed et IOHANNEM DIETERICUM SS. Theol. Doctorem et Ecclesiae Giessensis Pastorem, vicinarumque Superintendentem, Virum inculpatae vitae, et in lectione Patrum, historiarumque Ecclesiasticarum cognitione eminentissimum. Et hic ipse sanguinem suum vindicatum ab internecione et aeternitati consecratum vidit. Nam quid tribus illius filiis doctius? quid ingeniosius? Non tantum variae Academiae partim Germanicae, partim excoticae, admiratae sunt iuvenilia studia Helvici Dieterici Medici Excellentissimi, sed et Illutrissima aula Hasso. Darmstadina, et nunc Electoralis Brandenburgica, felicitatem eius veneratae sunt. Ut iam taceam de magnitudine famae, quam sparsit, in Electorali Saxonica, in Regia Danica et ubi non? De altero eius filio Iohann. Conrado Dieterico, Atticae Elegantiae Doctore clarissimo, non tacebit grata posteritas, quamdiu haec urbs, haec Cathedra, haec aeterna domus stabunt. Ille enim aliquando non Haffiam modo, sed Graeciam ipsam Graeco ore loqui docebit. Tertius


page 459, image: s469

quoque filius Georgius Dietericus I. U. D. eximius, cuius ingenium gratiae formâsse videntur, is manibus, quibus dicentibus Poetis, Veneri administrant, inter modestissimum silentium exspectat et meretur, quod alii possident. Haec ideo dico, Auditores, id vobis pateat Numinis cura, Conrado Dieterico, propitia, quae non ipsius modo ingenium prodigâ quasi manu ditavit, sed et sanguine iunctos iisdem moribus imbuit, ut integra eius familia fuerit quoddam cordatae sapientiae et pietatis sanctissimum Collegium. Obi ter vero audite, per quos casus ingenium eius creverit. A matre ex domestica disciplina missus in scholam Dreisensem. Inde in Paedagogium Marpurgense, cuius Director fuit Iohannes Ferinarius Historiarum Professor, qui quondam amanuensis fuit Philippi Melanchthonis. Inter Praeceptores Classicos tum temporis fuerunt Viri doctissimi, atque inprimis Hieronymus Treutlerus ICtus et Orator, cuius famam deinde Themis ipsa ab invidia exorta, Cedro et Marmori insculpsit. E Paedagogio cum laude dimissus, ingentes spiritus iuvenilis animi non potuit continere intra limites huius Hassiae. Interrogate Lipsium Auditores, qui vobis respondebit, iuvenilem hanc cupiditatem, optimae cuique menti agnatam esse. Humiles istae et plebeiae animae, inquit, domi resident, et terrae suae affixae sunt: Illa divinior, quae caelum imitatur, et gaudet motu. Sive prisco, sive nostro aevo fere peregrinati sunt viri magni. Hinc anno sequente se accinxit ad ite,r et per varias ambages Viennam, sedem Imperatoriam periit, inde per Moraviam, Bohemiam, Ungariam, Misniam, Thuringiam, Marpurgum. Ab illo tempore singulari impetu ruit in amplexum Philosophiae omniumque Artium liberalium. In Philosophia theoretica Praeceptorem habuit, celeberrimum Philosophum, Rudolphum Goclenium Seniorem, cuius acerrimo in crepusculo, tenebrae Philosophicae in hac Academia discuti coeperunt, donec hodie plenam nobis lucem reduxit Casparus Ebelius, ille Cattorum Aristoteles. In Philosophia practica audivit Petrum Nigidum Seniorem U. I. D. In Mathematicis vero. D. Iohannem Hartmannum Medicum illum Clarissimum. In Graecis Othonem Gualtperium, SS. Theol. Doctorem Christophorum Cramerum. Philosophi illi benignius de ingenio eius iudicârunt, quam ipse per modestiam potuit. Ita enim fieri solet, ut liberalia ingenia aliorum dotes aestiment, suas


page 460, image: s470

vix agnoscant et aliis omnia prolixe tribuendo, sibi plerumque maxima quaeque denegata credant. Hinc non tam sua sponte, quam aliorum adhortationibus exercitatus, ex praedicti Domini Crameri manibus acceptavit primam Lauream Anno 1593. cui eodem anno Lauream secundum addidit Dominus Goclenius. Publicis his testimoniis ornatus, Philosophiae studio adiunxit Theologicum, in quo primum Praeceptorem nactus Aegidium Hunnium, illud exemplar facundiae sacrae. Adspexerunt Patres Academici operosam cius industriam, quam nec longitudo diei, nec solis aestus, nec operis difficultas, a labore vel revocavit, vel retardavit. Proinde omnium suffragio applausuque adoptatus est in ordinem Stipendiatorum Maiorum, quae dignitas illo tempore non cecidit in quamlibet statuam Mercurialem. Protinus igitur collegia Philosophica aperuit, Studiosos inspectioni suae commissos per integrum quadriennium disputando exercuit. Tantâ quoque curâ, tantâ alacritate sacrae Theologiae incubuit, ut cum docendi fuerunt alii, re potius quam verbis ostenderit, sibi numquam placuisse exempla eorum, qui cruda et immatura studia, sive in Ecclesiam, sive in Rem publicam proiciunt, saltem ut peccando discant, et discendo peccent. Fuit illi ingenium, ut maius non optares, Valuit memoria, quae quicquid magnum fuit seponere, et re atque usu postulante, prompte reddere potuit, inprimis inclitus fuit iudicio, quod ceterorum omnium sal est et condimentum. Hinc nihil memoria eius concept, nihil ingenium finxit, nisi quod iudicium approbavit. Vixerunt tunc temporis in hac Academia (quae caelestium ingeniorum nutrix semper fuit) Professores Theologiae celeberrimi, gravissimus nimirum Winckelmannus, religiosissimus Arcularius, ingeniosissimus Mentzerus, et diligentissimus Moltherus. Ab iis didicit quomodo obivam eundem sit cum hostibus Ecclesiae. Non potuit non sub tantis Praeceptoribus proficere; nam ipsi nihil nisi quod magnum dictitârunt, et hic ad discendum attulit alacritatem animi, quam non sine causa opportunitatem vocavit Pythagoras. Frustra docet, qui animo discendi non accedit, frustra discit, qui paulo post obliiscitur. Ex hoc schola erectae cordat aeque pietatis, ex hoc delubro divinae sapientiae, tanto plus fructus retulit, quia discere voluit. Sic maior semper privato fuit, dum privatus fuit, magnaeque dignitatis capax priusquam eam obtinuit. Neque enim ad eius summam unico saltu aut favore amicorum, sed per


page 461, image: s471

difficilimos casus, per multas acerbitates venit. Quid praesidium amicorum curat ingens animus, qui amorem in caelum et in patriam atque adeo pretium sui ubique circumgestat: Quandoque invidia eum prostravit, sed ut alacrior surgeret, et iram animumque sumeret, ab ipso lapsu. Atrox et pestilens lues vastabat Academiam hanc et Cathedrae hae silebant. Proinde cum amico suo coniunctissimo, Georgio Herdenio Theologo, cuius canitiem hodienum veneratur Hassia. sese itineri alicui dabat, ut mentem a contemplatione tristissimae sortis nonnihil abduceret. Peragrabant itaque Franconiam, Bavariam Palatinatum. Colloquia miscebant cum praecipuis Theologis aliisque Rei publ. literariae ornamentis. Tandem Dietericus noster enim desaeviisse audiens, ad Musas suas Marpurgenses redibat. Adhuc calebat ardore id in Studiis resarciendi, quod peregrinando neglectum fuerat, cum exercitum in Belgii oras duceret Illustrissimus Princeps Dominus Mauritius Hassiae Landgravius, cuius militiae non ignobile membrum fuit Perillustris et Generosissimus Dominus Georgius Philippus Comes Laubaco. Solmensis, qui Contionatorem castrensem desiderans, sollenniter vocavit Dietericum nostrum, cuius politicum ingenium artibus Theologicis probe probeque subactum esse, fama ubique vulgaverat. Facessant hinc illi, qui a castris omnem omnino pietatem exulare putant. Profecto non capiunt illi quomodo Heroica anima ubique in mundo vivere possit, ita ut nihil de mundo communicet. Ubi, ubi est cor verae fidei et pietatis amans, ibi homo adversus omnes diaboli insultus tectus esse potest. Oculos eius pietate humilitate deiectos, aut ad vanitatem clausos, non laedit fumus ambitionis aures veritati Deoque patentes, non intrat adulatio aut calumnia, pectus in caeli naturam se refingens, impura flamma terrestris voluptatis non adurit. Potest quis in mundo vivere mundi hostis. Possumus vocatione nostra uti, sive militia nos vocet, sive ara, sive aula, sive rus, sive mercatura. Tantum enim abest, ut Deus oderit legitimam alicuius vocationem ut constanter etiam in ea permanere iubeat. In expeditione hac militari multorum mores populorum vidit et urbes, adeoque hanc vulgarem experientiam in rebus Politicis collegit. Ast laudatissimus Comes in ipso flore militaris gloriae ictu sclopeti exstinctus. Proinde Dietericus patriam repetere coactus est. In patriam redux a Genrosissimis pie Defuncti parentibus perquam clementer exceptus, et post multa


page 462, image: s472

gratitudinis documenta Illustrissimo Principi Domino Ludovico Seniori Hassiae Landgravio de optima nota commendatus, remissus est Marpurgum. Singulari fato ibi vacavit officium Hypodiaconatus, ad quod legitime vocatus et promotus est. Paulo post nimirum anno 1601. Festo trium Regum, Deo sic disponente, fidem matrimonialem consecra. vit virgini lectissimae, Margarethae, ex antiqua et honestissima Lünckerorum Marpurgensium familia ortae, cuius dororii duo de Ecclesia et Republica literaria optime meriti Theologi, Christophorus Helvicus, qui in ipso conatuum suorum flore, anno nimirum aetatis suae 36 obiit, quid tamen ad ornamentum Rei publ. literariae contulerit, si quis est, qui ignorat, is ipsam invidiam interroget. Et Iohannes Steuberus, cuius incomparabile ingenium hodienum admiramur, cuius praesentiam intempestivis laudibus onerare nolo. Satis est vitam prolixam et omnia fausta ei precari, quorquot salutem et ornamentum Academiae huius amant. Cum hac uxore sua, femina, cuius mens habitaculum est omnium matronalium virtutum, ita vixit, ut nihil hactenus conqueri potuerit, nisi quod non simul cum marito mori licuerit. Et reciprocam hanc amoris castitatem Deus largâ benedictione obsignavit. Nam in hoc felicissimo coniugo quinque liberos genuit; I. Iohann. Danielem, Med. Doctorem, quondam Generosissimi Herois Medicum castrensem, nunc Rei publ. Ulmensis Physicum. II. Annam Elisabetham, quae elocata est Nobili et Consultissimo Viro Davidi Gualthero Iuris Doctori et Advocato Ulmensi eximio. III. Iohann. Hermannum, qui in pueritia obiit. IV. Conradinum LL. Studiosum, qui non ita pridem in ipso cursu ad samae virtutisque templum mortuus, cuius Epitaphium sat splendidum videri potest in aede Teutonica. V. denique Iulianam, quae adhuc in ipso virginitatis flore est, et inter rare morum et pulchritudinis exempla numeratur.

Ceterum Numam Pompilium appellarunt Quirites secundum urbis Conditorem quoniam Deorum observatiam et exercitia sacrorum rituum introduxisset. Quoties mens mea concipit tumultus, qui post obitum Gloriosissimi Principis Ludovici Senioris in Ecclesia Marpurgensi nati, non possum non Illustrissimum Cattorum Landgravium, Ludovicum Iuniorem, illum Deoque Caesarique fidelem, pronuntiore alterum Hassiae Conditorem, Sospitatorem atque Patrem. Quippe qui non inania fictitiorum Deorum simulacra, ut Romanus ille introduxit, sed urbem hanc ad vitae aeternae


page 463, image: s473

certitudinem reduxit, Doctores atque Pastores orthodoxos exulare iussos, ad se invitavit et clementissime fovit, Inter cos quoque Dietericus noster erat, quem ad Professionem Philosophiae Practicae, et Directorem Illustris Paedagogii in novam Academiam Giessensem vocabat, quam legitimam et prorsus Divinam vocationem non recusabat. Sentiebat non pollutum iri sanctitatem famae suae, si e suggestu in pulverem Scholasticum transiret, et prima virtutis atque eruditionis semina non solum in Paedagogio spargendo, sed et eadem in Academia fovendo, rigando, colendo, non uni, sed pluribus Ecclesiis prodesset. Quanti laboris, quantae difficultatis fit illi provincia, non obscure admonere videtur lepidiffimus ille nequam, qui intitutionem puerorum Polycrati apud inferos, pro poena, qua vitae culpam expiet, assignat. Ast quam laboriosa, tam utilis est Rei publicae. Si quis est qui ignorat, qui scholarum vel ruina, vel incrementum possit in statu ecclesiastico, politico, oeconomico, is nondum intelligit, quibus fundamentis nititur publici boni constantia. Non secus ac unica planta vel per propagationem vel per insitionem innumeris modis multiplicatur, ita saepe unius fidelis Informatoris eruditione et virtute, integra Res publica impletur. Ab uno Socrate tot Philosophi, tot Oratores. Tot Medici ab uno Hippocrate. Dum hoc dico oculos animumque diffundo ad varios Hassiae status, et non postremos interrogo, quam feliciter Dieterico usi fuerint Praeceptore? Profecto, qua cum laude, qua cum dexteritate, alias dignitates Academicas sustinuerit, Annales Academiae abunde loquuntur in ipso Academiae Giessensis natali proclamabatur primus facultatis Philosophicae Decanus. Anno sequente XIV. Magistros, et XV Baccalaureos creabat. Anno eundem excipiente Illustrissimus ac Celsissimus Princeps, Dominus Ioh. Georgius, Schleswig. Holsatiae, Stormariae, Dithm. Dux, Comes in Oldenburg et Delmenhorst etc. Rector Academiae Giessensis proclamabatur, qui in communionem sceptrorum invitabat Dietericum nostrum, et hic clavum Reip. Academiae tanta cum auctoritate, tanto cum iudicio regebat, ut patrum atque civium votis uberrime satisfaceret. Semper discebat a peritis, aemulabatur optimos, nihil ob iactationem appetebat, nihil ob formidinem recusabat. Nec vincere alios volebat, nec ab aliis vinci, illud modestiae erat, hoc magnanimitatis. Qui alios vincere semper vult, aliquando repulsam patitur, atque sic auctoritatem evertit et indignus illis videtur, quae iam habet, tantum abest, ut ad maiora sit promovendus.


page 464, image: s474

Generosi animi est, cum virtute et existimatione sua ita colluctari, ut utraque et virtus et existimatio capiat incrementum. In conversatione familiari talem se praebebat, ut nec humanitas auctoritatem corrumperet, nec auctoritas in nimiam austeritatem degeneraret. Fridericus Urbini Comes tam erat comis, ut obvios quoscumque compellaret, et pilcum quasi continuo in manu gestaret. Hinc ab Octaviano Ubaldino dicterio petitus est, qui si quando hominem vidit valde negotiosum et festinantem, cum Comitis Friderici pileo occupatorem dixit. Non ita adulari solebat Dietericus, sive id felici illius aevi genio imputandum, sive animi eius erecta, Germanaeque indoli. Famae et spei suae abunde satisfactum putabat. si officio et conscientiae suae satis fecerat. Domus eius veluti sacrarium quottidie frequentabatur, ipse autem instar oraculi erat. Amabant eum Iuvenes, qui primi sanguinis erant, et quos magnis rebus fortuna destinabat. Undique ad eum confluebant selectissima ingenia, quae omni eruditionis genere quasi ebria dimittebat. Quantumcumque temporis in laboriosissimae vitae illius Scholasticae abysso quasi furari poterat, id concinnandis publicis scriptis impendebat. Emittebat Analysln Logicam Evangeliorum Dominicalium, Institutiones Logicas, Rhetoricas, Oratorias, Catecheticas, discursum Politicum de Munitionibus, et nescio an enumeranti mihi quaedam subduxerit memoria. Bibliothecam ubertim instruxerat, magis tamen selecta erat, quam copiosa. Quicquid autem Graecia, disciplinarum omniu~mater, aut Roma gentium caput, sale aeternitatis aspersum, et iniuriae temporum ereptum, ad posteritatem transmiserunt, id non tantum possidebat, sed et legebat. Legebat tamen eo cum iudicio, ut omnia suis temporibus accommodaret, ut quae pridem abolita usum revocaret, ut denique nihil eorum, quae scirib debent, ignoraret. Tenebat quendam in Sapientia modum et ad exemplar Ma. gni illius Agricolae a Cornelio Tacito descripti, non necessaria nescire volebat, ut discendis necessariis sufficeret. Homines sumus, Auditores, adeoque non omnia scimus, quod est solius DEI, neque omnia nescimus, quod est brutorum. Sed scientia nostra est humana, id est, cum quadam ignorantia mixta, Speculationes Theoreticas, quae in pulvere Scholastico tantum aestimantur, extra eum solo contemptu refutantur, non quidem negligebat, sed minus amabat. Omnium vero virium benignitatem conferebat in illas artes, quae


page 465, image: s475

usum suum retinent, sive in Ecclesia, sive in Republica, sive in quocumque alio vitae humanae genere. Potuisset quidem alia honorum fastigia ambire, sed maluit prius toti orbi dare experimentum sui. Tum demum tempestive magnis admovemur. si minora feliciter sumus exsecuti. Neque sapientissimus DEUS fidelissimi servi sui oblitus, sed suo tempore allocutus est eum laetissima hac voce: Euge serve bone! in exiguo fuisti fidelis, supra multa te constituam. Excelsae illae virtutes, diutius contineri non poterant intra angustias Giessae nostrae. Quicquid ullibi magnum, ubique aestimatur. Quisque illud aut apud se esse vult, aut suum facit. Hinc Senatus populusque Ulmensis in Hassiam ablegabat, Virum Nobilem et Consultissimum Hieronymum Schleicher U. I. D. et Advocatum rei publicae Ulmensis Excellentissimum, ut ab optimo Cattorum Principe humilimis precibus Dietertcum im petraret, tamquam nobile donum. Inde a temporibus Lutheri fuit haec vernacula laus Hassiae Landgraviorum, quod fuerint quasi promi condi Virorum literatorum, quibus tot Ecclesiae, tot Res publicae fuerunt refocillatae. Si Aegyptus olim multa debuit Iosepho, facile erit ignorari, quid ob piam hanc sollicitudinem Hassiae debeat Germania. Vos testor, qui animum Principis Ludovici Fidelis novistis, qui honesta quadam selectissimorum ingeniorum avaritia vehementer ardebat, quam aegre Dietericum dimiserit, et quam difficulter quoque Dietericus avelli poteruti a tanto Principi, cui nascendi conditione erat obnoxius, qui nihil nisi patriae pater, totusque amor et charitas dici merebatur. Sed! rem hanc praeter omnem opinionem oblatam cogitans, mirabili DEO, vocanti obtemperabat? Ibat, Ulmam videbat, eandem amabat, contionabatur in summo Templo, applausum Senatus populique merebatur, et omnium consensu Ecclesiarum Ulmensium Superintendens salutabatur. Giessam redibat, Paedagogio valedicebat et Academiae. Ab Academia summos in sacra Theologia honores petebat, quae si maiora praemia habuisset, plenis manibus ea dedisset, etiam non petenti. Sic tam cum uxore et liberis abibat, ex amplexibus Collegarum, Consanguineorum, Affinium et tot aliorum Amicorum, e quorum pectoribus tamen recessit numquam. Ulmam veniens, vix sufficiebat tot gratulantibus, quorum quilibet pro sorte sua testabatur laetitiam publicam, vel muneribus, vel aliis officiis promptissimis. Et ex quo in excelso illo dignitatis Ecclesiasticae gradu positus fuit, iniit


page 466, image: s476

pulcherrimum certamen, primo inter se solum, mox inter se et Rem publicam Ulmensem. Secum de progressu virtutis suae pugnabat, instituâ contentione inter personam, quam sustinuerat, et illam, quam tunc tueri tenebatur. Inter virtutes, quibus antea omnibus satis fecerat, et illas, quas ad sustinendam tantam rerum molem, et conservandum officii decus, requiri intelligebat. Cum Republica vero Ulmensi, cui totum se consecraverat, quottidie contendebat, nec ab ullo vinci volebat, in bono publico promovendo, in ardore animi indefesso ac ingentibus pro Ecclesia curis. Erat ille victor et triumphator animus, quo contra pericula omnia et difficultates ardentior semper ibat, quo constanter ab aliis dissentiebat, quoties Ecclesiae et Rei publicae salus suadebat. Non quod temeritatem amaret, aut ardore alios laedendi flagraret, sed quia libere dicendum et pronis auribus excipiendum putabat, quo publicae saluti velificatur, et salus publica propagatur. Male tacet, quisquis odium aliorum metuit, si dicendum est. Quoties populo undique convolante contionabatur, visu iuxta ac auditu venerabilis erat, habebatque mulcendi singularem quandam auctoritatem. Quoties privatim suadendum erat, modestiam: Quoties peccatores terrendi erant, fulmina: Quoties dissentiendum erat, concordem atque fidelem animum; Quoties probandum erat, quod alii bene suaserant, candorem exprimebat; Adeo ut Idaeam perfecti Oratoris, tam Ecclesiastici, quam Politici, omnibus se exhibuerit. In hoc ipso officio vivens, varias literas vocatorias accipiebat, tam a Principibus, quam civitatibus, oblatis stipendiis magnificentissimis. Sed meminerat se Theologum esse non mercatorem, adeoque labores atque ingenium vendere nolebat, sed potius Spartam honestissimam; quam nactus erat, constanter ornare. Quid dicam de variis moribus et saluberimis consuetudinibus, quae ipsius auspicio suasuque apud Ulmenses introducte? Quid de variis Scriptis Theol. quibus orbi Christiano profuit? Vix Pastorem, vix pium patrem. familiâs invenies, qui iisdem non adiuvatur aut delectatur. Quamquam illa sufficerent ad aeternitatem nominis, plura tamen adhuc inter privatos parietes remanserunt, quae praelum Typographicum propediem exspectant, quae optimus senex in hunc ipsum diem delitescere vetuisset, nisi sequiori valetudine, et ipsa senecture impeditus fuisset. Semper voce et stylo pugnabat contra machinationes et insultus infernalis draconit, cuius rabies immanissime furens, non mille hominum stragibus satiatur, sed irritatur! cuius infandae crudelitati


page 467, image: s477

nullae vires, nisi divinis praesidiis confirmatae, resistere possunt. Contra eius insultus stabat immotus, manebat in quadam quasi assiduarum precum vigilia, foris inermis, at intus armatus. Pro galea ei Christi memoria erat et fiducia, pro baltheo veritas, progladio verbum DEI, pro clypeo fides. Sic maxima semper gerebat bella, et inter periculosa mundi blandimenta Christo serviens, praestantioribus curis et laboribus se exercebat, quam plerique mortales alii, nec modo priscos Heroes superabat belli gloriâ, sed et multorum hominum industriam studii praestaentia. Nam intuemini mecum studium agricolae! is agrum colit, ut se suosque alat. Hic, se ipsum excolebat, ut fructus ferret caelestes, quibus non corpus, sed anima tam sua, quam aliorum pasceretur. Videte curas et labores Medici! is aegrotum curat, ut corpus sanitati restituatur. Ast hic medicinam animae fecit, ut a morbis peccatorum liberata immortalis esset. Nauta fluctuum reciprocos aestus contemnit, ut divitias possit cumulare saepe cum praesentissimo vitae periculo! ast hic contempsit aestus mundi fluctuantis instar irati Oceani, ut eas divitias sine periculo possideret, quas nemo amittere potest, nisi volens. Aurifaber aurea monilia, coronas, torques, catenas fabricat, ut alii se his exornent; hic vero monile caeli, coronam vitae, torquem pietatis, catenas virtutum excudit. Ingeniosi Pictores aliorum imagines artificiose pingunt. Ast hic unice studuit, ut illam imaginem adumbraret, quam Deus primum in Adamo formavit, et quam, dum fuit in statu innocentiae, habuit. Quomodo singula persequerer? Grammaticus congrue loqui discit; Mathematicus stellas contemplatur; politas Orationes ad Reges et Principes habendas excogitat Orator. Hic pie loqui didicit, stellarum auctorem contemplatus est, et Orationes ad Regum Regem efformavit. Historici evolvendis omnium saeculorum Scriptoribus ingenia fatigant huic potissima tandem voluptas fuit legere sacra Biblia. Habent hoc peculiare sacrae literae, ut devotum atque attentum lectorem non dimittant, sed sui iterandi desiderium pariant, cum ceteri semel atque iterum lecti fastidium. Meminerunt naturalium rerum indagarores, palmarum quoddam genus in Aegypto, Cyproque et Syria provenire, cuius fructus sine osse, principio gustantibus insipidi iudicentur, nec ita gustui suaves, sed iisdem vesci perseverantes, magis magisque indies oblectari, et occulta quadam saporis suavitate allici, ut iis numquam saturari posse videantur.


page 468, image: s478

Eodem modo literae sacrae primo aditu insipidae videntur imperitis, sed intus totae sunt ex medulla, nihil ossis, nihil duri, nihil morosi habent, ita ut amatores suos sine satietate oblectent, et sine fastidio nutriant. Cum igitur Dietericus noster, semper vel cum DEO, vel de DEO locutus sit, et divinae Scripturae sententias, tamquam granula caelestis frumenti, in cellulas mentis instar formicae recondiderit, quid mirum, quod pia eius anima robustior facta? Quid mirum, quod mortem adventantem generoso animo exceperit? Miles animosus et strenuus pro duce suo vulnera excipit, propter victoriam saepe incertam, saepe stabilem. Ast hic ad Christi vulnera respiciebat, ut victoriam a potentissimis hostibus reportare posset. a se ipso, a mundo, a diabolo, et victoriam quidem aeviternam, quam triumphus aeternitatis excipit. Filius eius primogenitus, Medicinae Doctor, discumbentis lectum cum cetera amicorum cohorte cingens, ex praeceptis artis suae facile arguebat, instare vitae huius terminum. Proinde in maestitiam effusus, lugubri voce exclamabat: Ergone ex amplexibus? Ergone ab osculis nostris abibis? ô optime Pater? Immo respondebat. Si numquam bene; sin aliquando cur, non hodie? Valedicebat uxori, liberis, amicis et quinque nepotibus suis ad lectum convocatis, benedicebat. Ita ad DEUM unice conversus, satur vitae, satur honorum, inter ardentissimas preces animam commendabat in manus IESU CHRISTI Servatoris sui, Anno Virginis puerperae M. DC. XXXIX. Aetatis suae LXV.

Spatium vitae est, si communem naturae ordinem videas, non inter brevissima. Si facta eius et scripta, tam angustum non credimus. Si spem omnium et exspectationem, multo longius, et si natura pateretur, sine termino fuisse optaremus. Dic mihi ô natura, sive mihi mater fueris, sive noverca, dic cur non multa saecula vivant, qui non omnibus nascuntur? Cur aliorum exemplo moriuntur, qui sine exemplo vixerunt? Nati incutiunt mortis metum, mortui autem desiderium vitae, quod tanto acerbius, quo saepius eos vixisse cogitamus. Sed haec caeli arcana sunt! quibus indagandis im pares sumus! Vixit Dietericus, ut adhuc supersit, et interfuturus sit ultimae nepotum memoriae, dederitque virtutis et famae perquam laudabile exemplum. Vixit ita, ut amorem sui in pectoribus vestris reliquerit, ô Patres Academiae incliti. Vixit ita, ut vobis Nobilissimi Senatores Ulmenses, posteri eius sint commendatissimi. Vel hoc uno


page 469, image: s479

exemplo, docetis, vos magnorum Virorum virtute non uti sicut floribus, qui tamdiu grati sunt, quamdiu recentes. Absens quidem sum, attamen veneror magna illa inter vos nomina, consessum vestrum splendissimum, et in eo antiquam nobilitatem, et in nobilitate acerrimum de virtute certamen, et optimas denique leges et earum vindices acerrimos, animosque invictos. Absens quidem sum, at videre tamen me puto, ut Dietericum vestrum sublatum doleatis. Dietericum dico, cuius memoria apud vos quamdiu Res publica vestra extabit. Stabit autem illa, quamdiu haec mundi machina.

In Effigiem D. CONRADI DIETERICI.

DIETERICI celebrem cuius Germania famam
Vix capit, haec faciem parva tabella capit.

De Eiusdem Scriptis.

LIvius a quodam lectus placuisse legenti
Dicitur: arrident verba diserta Viro.
Cuncta notare cupit, quaecumque notanda videntur:
Incipit, et spatium per breve multa notat.
Crescit in immensum tandem labor ille notando:
Iam notat haec calamô, mox notat illa, suô.
Sed finem quando non cerneret ille notandi.
Invenit mirâ calliditate modum.
Arripit ille nigrum, calamô cessante, liquorem
Perfundens librum: Cuncta, ait, hîc bona sunt.
De Scriptis, DIETERICE, tuis sic iudicat aequus
Lector et auditor: Haec bona cuncta tenent.

BALTH. SCHNURRIUS.

SCRIPTA.

Oratio Panegyrica, de mixta haereticorum in disseminandis, introducendis ac propagandis erroneis suis dogmatibus ac ritibus novis prudentia: Giessae Hassorum 1609. in 4.

Elenchus geminus continens refutationem exceptionum et argumentorum, quae a Iudaeis contra adventum Messiae afferri solent: ibid. 1609. et 1613. in 4.

Institutiones Catecheticae: ibid. 1613. 1623. Marpurgi, Ulmae, Ienae, Lipsiae, Noribergae ac alibi saepius in 8. et 12 recusae. Germanice quoque redditae sunt per M. Ludovicum Selzerum, et editae: Francofurti 1642. in 8.

Institutiones Dialecticae: Giessae 1609. 1626. Ienae, Goslariae, Lubecae, Marpurgi, Lipsiae et Franekerae saepius recusae in 8.


page 470, image: s480

Institutiones Oratoriae: Erphurdi 1619. Giessae 1615. Lipsiae 1631. Ienae 1638 in 8.

Institutiones Rhetoricae: Schleusingae 1617. Giessae 1615. Lipsiae 1631. in 8.

Analysis Logica Evangeliorum Dominicalium et Festivalium: Lipsiae 1612. Giessae 1619. Marpurgi 1641. Francofurti 1625. 1657. in 4. et 8.

Discursus Theologicus de Formula Concordiae: Giessae 1614. in 4.

Quaestiones Theologicae de Fanatismo Swenckfeldianorum, et aliorum de verbo Dei scripto ac praedicato, itemque Chiliastarum veterum ac recentium, de ultimo, quod sibi hoc ultimo saeculo somniant, gratiae saeculo: Ulme et Magdeburgi 1623. in 4.

Mysteriologia Sacramentorum V. et N. Testamenti: Lipsiae 1627. in 8.

Canones Logici: Ulmae 1633. in 8.

Paenitentia Davidica, Predigten über die VII. Buß-Psalmen deß Königl. Propheten Davids: Wittenb. 1624. et Franckf am Mayn 1660. in 4.

Zwollimische Jubel-und Danckpredigten: Augsp. 1618. in 4.

Ulmischer Regenten-Baum auß Dan. IV. 8. Ulm 1621. in 4.

Ulmische Keysertiche Glückwünschungs-Predigten auß dem Proph. Dan. II, 20. 21. Leipzig 1620. in 4.

Philosophischer und Theologischer Traum-Discurs, was die Träume sind etc. Ulm 1624 in 4.

Leich-Klage über den König zu Schweden Gustavo Adolpho: ibid. 1633. in 4.

Discurs vom Kriegs-Raub und Beutten: Bailbron 1634, et Leipzig 1669. in 4.

Discurs von Almosen: Ulm 1635. in 12.

Der Alten Spiegel: ibid. in 12.

Sonderbahrer Predigten, von unterschiedenen Materien/ IV. Theil: Leipzig 1630. et 1669. in 4.

XII. Predigten von der Zeit: Ulm 1640. in 4.

Das Buch der Weißheit in unterschiedenen Predigten erkläret: ibid. 1641. in Fol.

Der Prediger Salomo in unterschiedenen Predigten erklärt und außgelegt: ibid. 1624. in Fol.

LXIII. Predigten über den Propheten Nahum: ibid. 1658. in 4.

Disputavit de Caena Dominica: De Baptismo: De causa Electionis impulsiva sive meritoria, et de pluribus materiis aliis.


page 471, image: s481