NAtus est indefessus ille IESU CHRISTI Confessor, GEORGIUS ZEAEMANNUS, annô superioris saeculi octogesimô, die decimo septimo Maii, Hornbachi in ducatu Bipontino, Parentibus utique probis et honestis. Patrem nactus, Virum Per-Reverendum atque Doctissimum, M. Christophorum Zeaemannum, Gymnasii ibidem tum temporis Professorem, Ecclesiae postea Burglengenfeldensis et Schwandorfensis Pastorem optime meritum; Matrem vero Annam, Reverendae pariter Dignitatis Viri, Nicolai Rotharii, Ecclesiastae quondam Hornbacchensis filiam, feminam longe ornatissimam, A' quibus summâ curâ educatus, Scholaeque patriae mature commissus fuit. Sed quum vix octavum attigisset annum, Bipontinum, quem et Palatinum vocare solent, Catechismum, utpote Calvinisticô tinctum venenô, Parentis sui instinctu, addiscere minime voluit, eundemque iam tum puer reiecit, quem postea Vir factus fortiter ac totis viribus impugnavit. Quocirca trienniô elapsô ad celebre, quod Lavingae erat, Gymnasium amandatus, et a Serenissimo Palatino Principe, Philippo Ludovico, in Alumnorum numerum clementer susceptus est. In hoc illustri Athenaeo Praeceptores habuit ut egregie doctos, sic sibi valde faventes, inter quos familiam merito ducit Theologus undiquaque inclutus, Philippus Hailbronnerus, sub cuius umbone ternas easdemque sollennes, de grav issimis fidei articulis, non sine eruditorum applausu, instituit disputationes. Quid? quod et Illustrissimi quandoque Heroes istis non solum exercitationibus interfuerint, sed, exemplô posteris commemorando, opponentium quoque sustinere partes neutiquam erubuerint. Hîc, sub idem insuper tempus, aeque ac in vicinis hinc inde pagis, plebem doctis homiliis, successu dexterrimô, imbuere coepit; Imo, antequam ex Ephebis plane excederet, dominicâ Misericordias, de bono Pastore, bonus et ipse aliquando Pastor constituendus, cum singulari audientium admiratione, primam indolis suae segetem ex suggestu edidit. Nec tum minus in publico auditorio aliquoties Graeco Latinoque peroravit idiomate, quibus tantae industriae sublimisque ingenii monumentis egregiam certe de se spem, cui eventus ex asse respondit, apud omnes ac singulos excitavit. Adeo probe instructus, annô 1598. a praelaudato Principe Palatino, una cum maiore suo natu fratre. Wittebergam, Saxoniae ocellum omnigenaeque eruditionis Emporium, abire iussus fuit Ubi studia hactenus strenue inchoata neutiquam remissiori calore pertexit, ac Magisterii Philosophici dignitatem, annum cum
decimum et nonum ageret, dignus admodum obtinuit. Ab eo postea tempore Theologiae sacris se totum mancipavit, fortissimosque hosce Ecclesiae orthodoxae Propugnatores, Aegidium Hunntum, Leonb. Hutterum, Salom. Gesnerum et Davidem Rungium, cum publice tum privatim docentes, animô ubique praesente et alacri audivit. Quoties vero illi pugnam instituerunt exercitatoriam, pubemque literariam in amicam Minervae aciem produxerunt Zeamannus, iuvenum tum decus eximium, argutis quibusdam telis praemunitus, latere minime potuit, sed plerumque hora circiter secundâ veltertiâ summo mane surgens, destinata ad id auditorii subsellia occupavit, quo nemo sibi hasce officii ac industriae partes facile praeriperet Cum autem celeberrimus Hunntus, annô huius saeculi secundô, ad arduum cum Papistis ineundum certamen, Ratisbonam destinaretur, adeo in to=u makari/tou nostri amorem pronus erat, ut ipsum itineris comitem prae aliis eligeret. Hinc grata saepius memoria istius colloquii recolere solebat acta, qua nempe alacritate atque prudentia Nostrates ineptas Iesuitarum fallacias miras ac tortuosas technas. blandasque verborum syrtes effugerint, reiecerint, prostraverint. Quae omnia studiose et sollicite collecta ac annotata, emolumentum ipsi haud exiguum, pariter et veram cum huiusmodi hominibus agendi rationem, abunde suppepeditarunt. Wittebergam reversus, singulari et inusitata hactenus Professorum licentia, iuxta Phtlosophica ipsa quoque, ingenti discentium commodo, Theologica adaperuit Coll. gia. Et, quod magis forte mirandum, iisdem ita suadentibus ac ferme impellentibus, contra turgidas Iesuitarum cohortes, viginti et unô nondum aetatis annô completô, publicis insurgere scriptis, inque apricum orbis theatrum fama Ipsius iam longe lateque produci coepit. Hisce igitur undiquaque sublimis scientiae radiis illustratum Sereniss. ac Religiosiss, Princeps Palatinus et Bavariae Dux, Philippus Ludovicus, ut munus Professorium in Lavingiano susciperet Gymnasio, divinaque ibidem iuventuti dogmata proponeret, nil obstante, quod ipsemet tum iuvenis XXIII. annorum esset, clementer ac benigne evocavit. Cui, tamquam divinae et legitimae, haud diu multumque obstitit vocationi, sed splendidissimo ab ordine Theologico stipatus testimon ô, Witteberga discedens Neoburgum pervenit; ubi, habitis aliquot coram Serenissimo contionibus, ad Verbi divini Ministerium ordinatus moxque per certos Principis Delegatos, in SS. Theo logiae Professorem praedicti
Gymnasii, sollenni ritu inauguratus fuit. Sequenti etiam annô, in alma Universitate Tubingensi, ex voluntate Domini sui gratiosissimi, supremos a Veneranda Facultate Theologica sibi honores conferri passus est, Doctoris titulô more Academiis receptô, ornatus. Ceteroquin post serias preces variasque animi deliberationes, de coniugio quoque cogitare coepit, cuius ineundi causa delegit sibi pudicissimam Virginem, Ursuiam, Viri in Ecclesiam meritisgravissimi, omnibueque numeris absolutissimi Theologi. Iacobi Hailbronneri, filiam, cum qua suaviter vixit ac numquam in gratiam rediit. Ex eadem postea duodecim dulcissima tori pignora, septem filios, et quinque suscepit filias, e quibus unicum duntaxat filium, M. Fridericum, cum quator sororibus, superstitem reliquit: ceteri omnes vel infantes vel in ipso aetatis flore praematurâ obierunt morte. Posteaquam ita, per contmos XIV. annos, in incluto Lavingensi Auditorio, summâ laude nec minori fructu docuisset, nervosissimum illud D. Herbrandi Compendium Theologiae aliquoties explicando et ventilando dexterrime absolvisiet, plerasque Divi Pauli Epistolas luculentis commentariis illustrâsset, infinitas prope disputationes, contra vicinos praesertim Ingolstadienses atque Dillingenses Iesuitas, publice in stituisset, libros probe cognitos, Basin fidet, Carnificinam Esaviticam, partemque primam Acatholict Papismi, ac plures alios, Serenissimi Principis iussu, cum perpetuâ nominis sui gloriâ divulgâsset; anno 1617. a Principe Wolff Wilhelmo, Palatino Rheni, qui iam ab orthodoxâ ad Pontificiam defecerat religionem, dimissionem haud difficulter obtinuit. Tanti ergo Viri Virtus et eruditio, eminenti quodam dignitatis Ecclesiasticae munere destituta, haud diu latere potuit; sed, ceu concitus imbribus amnis, longe lateque dispersa, multis hinc inde salivam movit hunc ad se pertrahendi Virum. Obrinuit tamen Eundem Libera et Imperialis Civitas, Campidonem, dum Ecclesiae illius regimen ac primarium pastoratum benigne ipsi tradidit: In qua statione satis quidem ardua molestiisque plena, ad vitae usque finem, permanere animo praesumpsit, nec ulterius movere pedem totam que familiarn. Quamobrem cum aliorsum, splendidissimis licet conditionibus, expeteretur, prout plurima praecipuae ei dignitatis officia, quibus ille exornandis dignissimus iudicaretur, oblata fuere, utpote professio simulque Ephorta Megapoltianensis, Episcopatus, quem hodie Superintenduram vocant, Herrenal ensis in Austrta inferiori; bis insuper Theologica Professio in alma
Altorphina; imo et Argentina, ut inibi Conventus Ecclesiastiei Praesidem ac Theol Professorem ageret, tribus distinctis vicibus vehementissime Eundem expetivit: Maluit tamen Campidoni subsistere, quam altiora appetere. Quum itaque sincerâ fide, singulari dexteritate, summaque prudentia negotia sua expediret, non vicini solum, sed et multum dissiti Principes, illustrium Civitatum Proceres, ac plurimi ex venerandi Consistorii ordine, de gravissimis dubiisque rebus, ipsum quam maxime crebris compellare literis soliti sunt. Quibus plerumque omnibus solidissime ac prolixe respondit, ad eo ut si singula ab ipso concinnata quondam consilia studiose colligerentur, iuste molis volumen certo efficerent. Triviali praeterea Scholae non parum emolumenti attulit, dum classe eandem auxit, variaque, pro discentium captu, sagaci cura instituit. Quo etiam referendum videtur, quod de saluberrima novi Consistorii introductione perquam sedulola. boraverit, quô tamen hactenus Campidonenses caruere. Inter hasce tot indies crescentium laborum et publici muneris stringentes catenas, varia eademque longe exquisitissima ipsum edidisse scripta, vix quisquam credere, nisi eorum hîc seriem legeret. Dedit autem tum temporis difficillimam controversiam de Imagine DEI; Partem alteram aurei tractatus, quem Acatholici Papismi schemate divulgavit: Tres Contiones in Iubilaeo Evangelico habitas: Speculum Oeconomicum et Scholasticum: Homilias quasdam Paenitentiales, aliasque de Precibus, Avaritiis atque Usura: Inaugurationem Scholae Annaeae, et quae sunt eiusdem commatis plura, a nobis infra recensita. Inprimis tamen famosissimis istis Trium-Viris, Iesuitis acerrimis, Laurentio Forero, Eliae Grafen, et Iacobo Bidermanno bellum indixit chartaceum, cumque iisdem mascule pugnavit. Hisce tamen certaminibus sincerae hic noster Theosophiae zelotes id consecutus, ut indignum pro onere praemium, squalidum videlicet carcerem mundique gratiam obtineret. Die enim XII. Decembris, anni currentis saeculi XXVIII. (posteaquam mane praecedenti ex Psalmo VII, 7. notabilem habuisset contionem) per duos Sacrae Caesareae Maiestatis Delegatos ablatus, et militari comitatu, ad celebre Tyrolis Comitatus fortalitium, Ehrenberg, sex nimirum a Campiduno milliaribus dissitum, deductus est. In quo suo quasi Pathmo integris LXII. septimanis detentus, innocentiae, patientiae, et quicquid in Christiano milite et Theologo practico desideratur, perillustria edidit specimina. Apologia
Ipsius a quam plurimis doctrinâ et stemmate praestantissimis Viris accuratam lectionem, quin et ab ipsis antagonistis applausum ac album promeruit calculum. Liber deinde, suique factus iuris, mirâ summi Numinis Providentiâ, ad Ephoriam Stralsundensem, omnem praeter spem et exspectationem; suscipiendam honeste invitabatur, cui divinae voluntati multum refragari nefas esse duxit. Quare cum domesticis suis denuo iter ingressus, per Sueviam, Wirtenbergam, Palatinatum, Hassiam, Brunsvigam, Lunaeburgum, Holsatiae quoque terminos, Hamburgum atque Lubecam, post tantam scilicet locorum temporumque intercapedinem, salvus tandem faustus que, annô salutis nostrae M DC. XXX. d. VII. Octobris, Stralsundam pervenit, ac, ultimâ post trinitatis Dominicâ, primum novi muneris functionem sollenniter obiit. Quam vero et hîc personam egerit, quibus Ecclesiam iuverit modis, quales et quot pietate ac eruditione omnigenâ refertos in lucem protruderit libros. silentii potius sipario involvimus, quam ut e)n paro/dw| de iis nunc dicamus. Ultimus Eius conatus maxime fuit in enucleando Novi foederis Codice, sive luculentum quoddam super N. T. conscribendo Commentarium; sed praematurâ impeditus morte, dimidium vix Matthaei Evangelium ipsi absolvere licuit. Deliciis hisce suis ac sanctis Meditationibus adeo usque delectabatur, ut saepius solem exorientem summô desideriô exceperit, somnoque decenti multum detraxerit, quo operis modo inchoati telam eo alacrius pertexeret. Verum pausa tandem laboris omniumque malorum iam imminere videbatur. Posteaquam enim Venerabilis hic noster Antistes, ipsô Pentecostali festô, populum in Templo erudivisset, dimissâ Ecclesia, domum redit, inque morbum letalem incidit, cuius malignitas tanta fuit, ut tentatis licet diversis iisdemque praestantissimis remediorum generibus, quae experientissimi tum praescribebant Medici, plerisque tamen magis irritaretur, quâm mitigaretur atrocissimus morbus. Hinc ad placidum vitae huius exitum se composuit, paratus utique si Deo ita visum fuerit, vel ulterius Ecclesiae inservire commodis, vel, quod mallet, ex hoc misero et corruptissimo saeculo, ad Christum Servatorem suum demigrare. Illius gratia cum Confessionario et Collega suo coniunctissimo, M. Arnoldo Stolterfoht, pulchros de Deo eiusque verbo sermones frequenter serebat. Octavô ante to-u makari/tou obitum die, qui XXIIX. Aug, erat, sacrô se munivit viaticô. Post illud vero tempus continuis ardentissimisque suspiriis atque precibus pro Ecclesiae ac posterorum salute valde sollicitus. 5. Septembris anni 1638.
dimidia fere septima matutina, non sine ingenti bonorum luctu, placidissime exspiravit, iis vix sentientibus, qui tum lecto adstabant. Sic vivendo annos ferme quinquaginta octo, quatuorque menses explevit, triginta quinque annorum decursu Templis Scholisque operam suam exhibuit, ac tondem in pacato transegit coniugio. Elatus autem est dominica XVI. post Trinit. frequenti funere, sepultusque, contionem habente funebrem praedictô Friedliebio, ex Psalmo CXXVI, 5. Mortuum amici celebrarunt variis Epicediis, ex quibus unicum, nec quidem integrum, hîc apponimus:
THeiologûm decus eximium, ZAEMANNUS ad amplas
Caelicolûm sedes, tranquilla morte, tetendit.
Qui purae intrepidus, Christo duce, relligionis
Exstitit assertor, dum Spiritus ossa regebat:
Mystarum quoque dux, et caerula gemma sacrorum,
Commissi fuit exemplar gregis, atque columna etc.
M. PHIL. MENTZIUS.
EN tibi ZAEMANNI vultum, sub pectore dotes
Excelsas potuit non dare pictor acu.
Parentalis B. Lutheri et repetita parado/cwn Iesuiticorum in Ratisbonensi colloquio proditorum Consideratio: Witteb. 1602. in 4.
De Colloquio Ratisbonensi Theologica et Scholastica Tractatio, Examini Tanneriano et notis anonymi cuiusdam opposita: ibid. 1603. in 4.
Disputationes VII. de Scriptura sacra: Lavingae 1603. et seqq. in 4.
Iesuita revapulans, seu apologetici Gretseriani de flagellatione refutatio Theologico. Scholastica, tribus disputationibus comprehensa: ibid 1608. in 4.
Gretserus triumphatus, seu, Iesuite revapulantis Defensio et Agonistici Gretseriani contusio: ibidem 1610. in 4.
Basis fidei, seu Controversia de sacra Scriptura in VII. quaestiones tributa, accurate recognita, cum appendice contra Fullonem Ingolstadiensem: Wittebergae 1611. in 8.
Athleta larvatus et strament itius, id est, Pseudathleticae Gretserianae contusio: Lavingae 1612. in 4.
Papismi sacramentariorum, seu sylloge errorum Cinglio. Calvinisticorum in articulo de Verbo Dei scripto et praedicato: August. Vind. et ibid. 1613. in 4.
Carnificina Esavitica, seu quatuor libri spontaneae flagellationi oppo siti: Witteb. 1613. in 8.
Idaea controversiae de gratia primi hominis: Lavingae 1615 in 4.
Controversia difficilima de Imagine Dei in primo homine, statuque innocentiae item de Paradiso, arbore vitae, arbore scientiae boni et mali, et cognatis arduis quaestionibus: Campidoni 1619. in 4.
Commentar. in Epistolam Pauli ad Galatas: ad Ephesios: ad Philippenses: ad Colossenses: in utramque ad Thessalonicenses; in 1. Epist. ad Timoth.
Apologia deß 15. Artickels im uncatholischen Pabsthumb/von der Kirchen Christi allhier auff Erden, wider Jacob Kellern: Franckfurt am Mayn 1617. in Fol.
Drey Evangelische Jubel-und Danck-Predigten, auß der 1. Epistel an die Thessal. 2. von deß grossen Antichrists Ankunfft, Reich, Lehr und Leben, wie auch von desselben Offenbahrung: Krempten 1617. und 1618. in 4.
Christliche Neuejahrs-und Buß-Predigt auß Matth. 3, 2. ibid. 1620. in 4.
Evangelischer Christschatz, oder, drey Christpredigten, vom Geheimnuß der Menschwerdung und ewigen Gottheit Christi etc. ibid. 1619. in 4.
Nothdringende Ableinung der wider D. Georgen Zämann, von etzlichen Sycophanten, auß gesprengten Lügen und Lästerung, in puncto, die ewige Jungfrauschafft der hoch gelobten Mutter Gottes Mariae betreffend: ibid. in 4.
Christlicher Hauß-und Schul-Spiegel, oder drey Kinder- und Schul-Predigten: ibid. 1619. in 4.
Einweihungs-Predigt der in deß H. Reichs Stadt Krempten erweiterten und erneuerten Lateinischen Schulen zu S. Anna: ibid. 1620. in 4.
Fernere gründliche Offenbahrung deß Uncatholischen Papstthumbs, darinnen von XII. Articuln, so zwischen den Evangelischen und Päpstischen streitig, gehandelt wird, wider Jacob Kellern: Francifurt am Mayn 1621. in Fol.
Ordnung der Censur, oder geistlichen Kirchengerichts zu Krempten: Krempten 1622. in 4.
Geitz-und Wucher Armee, oder XX. Theurungs-und Wucher-Predigten, sampt einem Vortrab/oder VII. Neujahrs-Predigten über den 85. Psalm: Augspurg 1622. in 4.
Neujahrspredigt über das Evangelium von der Beschneidung Christi: ibid. 1624. in 4.
Betglock/oder X. Betpredigten: ibid in 4.
Apostolischer Wecker und Wetterglöcklein, oder VII. Neu-Jahrs-Predigten, auß Ephes. V, 15. 16. Ulm 1625. in 4.
Neuer Wunderspiegel oder X. Wunder-und Walfarts-Predigten. Krempten 1626. in 4. und Nürnberg 1639. in 8.
Apologia oder Verantwortung des Wunderspiegels, wider Elias Grafen und Jacob Biderman, sampt vorgesetzter Ableinung der von gemelten Grafen und Lorentz Forer außgegossenen Lügen, eine wider Bellarminum publicirte famôs - Karten betreffend: Krempten 1627. in 4. et 8.
Gottes Wunder-Wagen, eine Stralsundische Antritts, Predigt, auß dem 4 Psalm v. 4 Stratsund 1631. in 4.
Zwo Heer-Predigten auß dem 60. Psalm: Lübeck 1632. in 4.
Planctus Coronae, oder II. Leichpredigten auff deß Königes Gustavi Adolphi zu Schweden Tod: ibidem 1633.
Biblische Bettquell und Ehren-Kron: Colmar 1661. in 8. et 24. saepius.
Unterschiedliche Leichpredigten, als: ex Act. 9, 36-43 ex Epist. ad Rom. 14, 8. etc.
Varias etiam conscripsit et habuit disputationes, praeter supra indictas, nimirum: De sacrificio Missatico: De sacra Scriptura: De Librorum Canonicorum numero: De colloquio cum Pontificio ineundo: