SI quis ex me quaerat, Magnifice Dn. Rector, Viripl. Reverendi etc. quid hoc exulceratissimo saeculo, in tanta terum omnium contusione ac panolethria dolendum potissimum ac lugendum censeam, haud incommode forsan, nec inepte respondeam: Virorum praestantiom, Scholis Rebus publ. et Ecclesiis qui usui magno atque praesidio fuere, sive obitus sive abitus. Hic enim quantas lugendi causas, quam multas, quam graves secum trahat, quis est paulo oculatior, quinon videat? Navim pretiosis onustam mercibus, si a vortice maris absorpta fuerit, nemo ferme est, qui non deploret: quanto magis Virum doctrina, pietate ac integritate, quôvis auro atque argento pretiosioribus, onustum si vortice mortis pereat, lugendum censebimus? Quod Sol, Luna, ac cetera caeli luminaria mundo; hoc Viri pietate ac honestate conspicui hominum contubernio. Tolle illustres illas mundi faces, et quid erit, nisi tenebrosum chaos? sic sublatis, qui radiis suae sapientiae ac prudentiae Ecclesias ac Res publ. collustratunt, callignosa sunt oinnia. Ut columnâ aedificii subrutâ tota collabitur structura: ita, cum viri egregii coetu mortalium tolluntur, testis est experientia,
--- --- Omnia fatis
In peius ruere, ac retro sublapsa referri.
Quis igitur tam ferreus, aut ab omni pietatis ac humanitatis affectu alienus? qui huiusmodi virorum, qui sua prudentia, auctoritate, et quod palmarium est, pietate ac oratione res labentes sustinere, lapsas erigere ac instaurare valuerunt, non doleat? non lugeat? non deploret? Neque enim sordida ignobilis vulgi iudicia nos sectari oportet: ne in eam, quam Propheta instituit, incurramus reprehensionem: Iustus perit, et non est, qui perpendat in corde suo: Viri misericordiae tolluntur, et non est, qui intelligat.
Inter hos summos Viros, quêis DEI gloria et hominum salus in omni re semper suprema lex fuit atque regula, merito numeratur suo Vir, quem circa anni nuper elapsi sinem proh dolor! amisimus. Vir, inquam, Reverendus admodum, CL. et Excellentissimus DN. DOCTOR LUCAS BACMEISTERUS, Theologus magnus, Professor quondam huius semper-illustris Academiae celeberrimus; post Superintendens Rostochiensis primum, deinde Gustroviensis etiam Dioecesewn vigilantissimus, Hospes, Promotor et
Fautor (heu olim!) meus gratâ semper memoriâ colendus. Nae hîc, Auditores Excellentissimi,
Communis nobis dolor est; quis pectore fundat
Non tmo fletus? Causa doloris adest.
Nam quid huius tanti viri obitu vel verius a nobis abitu perdiderimus, etsi in praesens eapere aut nolumus, aut nondum possumus, tamen vereor, ne olim vero. licet sero, animi dolore prosequuturi simus. Quanta enim ille pietate, eruditione, virtute fuerit, quam prompta in negotiis feliciter expediendis dexteritate, quam insigni auctoritate, quanta motum suavitare, quam mira erga omne, humanitrare, nemo vestrum, Auditores O. O. spectatissimi, nisi hospes in hac urbe ac provincia fuerit, ignorat. Quapropter ersi non iuvenilibus floridus annis, sed venerabili donatus senio naturae debita persolvit; nimis immature huius provinciae Ecclesiis, inaudito Martis furore misere dissipatis et tantum non extirpatis, eheu! decessit. Quod legitur zw/puros ille Propheta, cum in caelum subveheretur, ab Elisaeo discipulo inaudiit: Idem nos quotquot huius tanti Viri discipulos ac clientes haud inviti nos prositemur; quique eum penitius movimus, ac summam eius doctrinam, insignem pietatem, singularem humanitatem, mirandam in rebus Ecclesiasticis prudentiam et agendi dexteritatem saepe multumque experti atque demirati sumus, monenti ac per mortem caelorum culmina petenti, cum summo animi dolore ingeminamus: Pater mi, pater mi, curtus Israelis et equites eius!
Ceterum cum Desunctorum memoriam, praesertim excellenaissimâ Virtute praeditorum, non solum ab amicis, sed etiam alienis commendari, secundum Nazianzenum, maxima sit pietas, et nos summi huius viri memoriam religiosâ parentatione celebrare, eius iusta sollemnia facere decet. Hoc enim pietas non solum flagitat, sed debita etiam gratitudo postulat, aequitas requirit, consuetudo exigit. Sed hîc ego nihil magis in votis habui, quam ut esset me et doctrinâ et eloquentiâ longe superior, qui hanc parentandi operam mihi praeriperet, et Viro Clarissimo iusta suprema persolveret! imbecillitatis enim meae mihi sum Optime conscius. Non ignoro
-- -- Quid valeant humeri, quid ferre recusent.
Sentio eam in me nullatenus esse sacultatem aut dicendi exercitationem, quae aut huic amplissimo loco, in quem nil nisi accuratum ingenio, elaboratum industria, exactum
iudicio adferri oportere, semper iudicavi: aut huic tam illustri tot praeclarissimorum virorum consessui: aut Antistitis nostri laudibus omni commen datione superioribus par esse possit. Verum enum vero cum, nescio quô satô votum meum hactenus sit irritum; et tantae beati illius viri in me exstent benesicia, ut vereat, ne in aliquam ingrati animi notam incurram, nisi gratitudinis meae et erga Defunctum etiam observantiae publicum edam testimonium, malo indisertus aut etiam dicendi rudis ac imperitus, quam ingratus et acceptorum benesiciorum immemor videri.
Quod igitur cum aliqua tanti viri laude cum vestra omnium benevolentiâ fiat, dicam de vitae eius ingressu, progressu, egressu, praeclaro, praeclariori, praeclarissimo. Idque dabo operam sedulo, ut sepositis verborum ampullis rem ipsam Vobis, quâ potest sieri brevitate, ob oeulos ponam. Vos interim, Magnifice Dn. Rector, ceterique eruditione, Virtute et dignate praestantissimi Viri, hanc mihi quae so gratisicamini gratiam, et animos ac aures praebete benignas, quo vestrâ benevolentiâ, vestrô favore mea subvecta oratio portum feliciter assequatur. Et tuô
Spiritus alme veni atque animis illabere nostris:
Adsis praesidio, viresque in verba ministra!
Principio dubium quidem non est, quin ea potissimum in homine quae propria, non aliena aurextrinsecus accidentia, disquiri debeant. Nam
-- -- quae nos non fecimus ipsi
Vix ea esse puto.
Negari tamen omnino neque potest neque debet, quod ad aliquam Viri boni laudem etiam Parentum dignitas ac Virtus pertineat. Ut enim rivulus in pretio est, ex puro et limpido sonte qui profluit: Ita soboles praestantibus orta Parentibus. Memorabile est, quod Q. Curtius de quadam Scitharum Regina commemorat, quae, ut generosum ederet silium, Alexandrum M. sibi experebat maritum. Adeo verum est, quod Poeta cecinit:
Fortes creantur fortibus et bonis,
Est in iuveneis, est in equis patrum
Virtus, nec imbecillem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Quamquam, quod in proverbio est, interdum etiam Heroum filii noxae, a maiorum indole ac Virtute nimium quantum recedentes, et per inertiam exiguo tempore decoquentes, quicquid fuit ante pattum famae et honoris. Verum isihaec naturae sive invidia,
sive desidia in Luca Bacmeistero locum non reperit, Ortus etenim prosapia clarissima tantum abest, ut se ea indignum praebuerit, ut propriarum etiam virtutum augmento longe clariorem reddiderit. Avus paternus ipsi fuit Iohannes Bacmeisterus, civis inclitae urbis Luneburgensis spectatissimus: Avia Ana Lubbingia, honestissima femina. Ex his natus fuit, annô, qui exhibitae Augustae Augusto Imperatori Caroli V. Augustanae Confessionis nomine perquam celebris est. Pater huius nostri Vir quondam Reverendus et CL. Dn. D. Lucas Bacmeisterus Senior, Theologus eximius, lumen huius Ac ademiae splendidissimum, nec non Ecclesiarum urbis Ephorus, per totos quadraginta sex annos, vigila ntissimus. Cuius Viri laudes cum a Viris clarissimis antehac satis iusto praeconio sint depraedicatae; meamque longe superent tenuitatem silentii velo lubena involvo, et quantum ad nostrum institutum videtur facere, ex historia eius saltim depromo. Parens inquam huius Nostri Lucas Bacmeisterus, cum, in Academia Leurocea, communi illo Germaniae Praecptore, Philippo Melanchthone, uteretur familiariter, ab eo primum Christiano III. Regi Daniae religiosissimo, cum is Paedagogum pro filiis et nobilibus adolescentibus in aula quaereret, commendatus, triennium isti officio praefuit. Inde reversus Wittebergam, non multo post Vidua regina, Dorothea Saxonica, Contionatorem aulicum Witteberga petente, eo missus est iterum Lucas Bacmeisterus Cumque in isto quoque officio tum Reginae, tum aulicis probaretur, facile omnium favorem et benevolentiam sibi conciliavit. Vivebat tum in Dania Vir Magnisicus et Excellentissimus, Dn. Iacobus Bordingus, Medicinae Doctor, cum cetera magnus, tum Graece et Hebraice (quod in Medicinae Doctore mirari licet) ita doctus, ut Lutetiae in Lexoviensi collegio utramque linguam sit prosessus. Cui etiam haec Academia vel ideo aeternam nominis memotiam debet, quod cum Doctissimo Viro, M. Arnoldo Burenio, id egit, ut, ex ruderibus quasi educta, quam optime constitueretur. Bordingus hicce coniugem habebat Franciscam Nigronam, Termi Nigroni Patricii Genuensis, et Iohanne de Rochelle, Patriciae Avenionensis siliam: Ex qua plures ei nati erant liberi, et hos inter filia primogenita Iohanna. Hanc petenti Bacmeistero coniugem Bordingus minime abnuit, sed generum hunc libenter suscepit: qui non longe post in hanc urbem vocatus est, ubi annos complures in remplo Mariano, et hoc illustri loco summô cum applausu docuit: donec
anno a Christo incarnato millesimo sexcentesimo oct avo demum, ex hac miseriarum valle, in caelum receptus, aeternam nominis sui memoriam reliquit. His ergo tam praeclaris parentibus felici natus sidere est Lucas Bacmeisterus, de quo loquimur, annô partae salutis M. DC. LXX. 4. Non. Novemb. quô ipsô annô Ecclesia Christi in Germania amisit gravissimum illum, et perpessis ob nomen Christi persecutionibus insignem Theologum, D. Iohannem Brentium. Quam tanti viri iacturam provida Patris caelestis cura nativitate Bacmeisteri nostri quodammodo reparatnra videbatur. Et praeterea annus iste non una inter terrarum Dominos pacisicatione memorabilis. Nam non in Gallia solum pax facta est: Sed et inter Regem Daniae Fridericum II. et Sueciae Ericum XIV. bellum octennale hostilibus animis ac armis acerrime gestum, feliciter fuit sopitum. Bonô ergo omine natura hôc ipsô annô, produxit Bacmeisterum, ut ostenderet, non sore filo/neikon, aut puri/maxon; sed vere filh/s1uxon kai\ fugo/maxon; qualem ipsum totô, quô vixit tempore, suisse noverunt, qui eum noverunt, omnes. Sed nec illud temere praereneundum est, quod non in obscuro aliquo pago, aut oppidolo ignoto, sed in hâc ipsâ, in qua degimus urbe florentissima, vivendi initium fecit Antistes noster. Quod quamvis levioulum forsan non nemini, et indignum quod huc accersatur, possit videri; praesertim cum Doctoris Bacmeisteri nomen propriis coruscans radiis alienâ luce non indigeat: Tamen sirem recte apud animum consideremus, non postremam hanc e)ugenei/as2 eius fuisse deprehendemus. Quid enim quam dici Graecum civem Atticum, Romanum olim fuit gloriosius? Contra quid ignobilius? quam esse Phrygem, Mysum, cretensem, Scytam, qui ob barbariem aut nativa quaedam utia semper male audivere. Nimirum suus locis singulis est genus: habent singulae urbes et regiones sua instituta, suos mores, suas item leges, iuxta quorum normam incolae sormantur. Quo pertinet, quod ipse divus Paulus, sicutin Actis Apostolicis legimus, ut scelerum turpissimorum a se suspicionem amoliretur, ad Patriam Tarsum ou)/k a)/s1hmon po/lin: et non multo post ad ius urbis Romae, cuius civis erat non creatus, sed natus, provocare non erubuit. Iam quid hâc urbe, quam Lucae Bacmcistero primam lucis usuram concessisse diximus, celebrius? quid florentius? quam commendabilem omnibus reddunt intemerata Religionis puritas; honesta morum integritas: copiosa Virorum
doctorum et sapientum ubertas: fluminis navigabilis et maris vicini optata commoditas, aedificiorum splendor et amoenitas. Quae licet cum ceteris huius littoris Balthici urbibus communia videri possint, certe in eo ceteras omnes multis parasangis facile praeverrit, quod Apollinis ac Musarum sedes ultra duo iam saecula fuit: Unde ex hac urbe, tamquam ex equo Troiano, innumeri Viri docti prodiere, qui Scholis, qui Ecclesiis et Rebus publ, tum hîc, tum alibi magno usui et emolumento fuerunt: et veram de Deo doctrinam ac artes humano generi utiles, cum voce tum scriptis longe lateque propagarunt. Quid igitur mirum, si ex hac tam illustri Patria Lucas Bacmeisterus tantus Vir prodiit?
Praeclara hactenus in Bacmeistero nostro sunt omnia: Parentes, tempus, locus ortui eius a Domino destinata, sed longe praclarior vitae eius progressus fuit. Quô de nunc porro dicamus, ordo orationis postulat. Ubi latissimus se nobis campus aperit, quem ingredi, quam egredi, facihus est, Sed utar compendio, et summa sequar fastigia rerum. Erat quidem o( makari/ths2 origine pollw=n a)nta/zios a)/llwn; Verum e communi peccatorum sorte non fuit exemptus. Ergo a nativitate carnali ex aqua et spititu renasci eum oportuit, ut regnum caelorum ingrederetur. Quâ quidem in re parens optamus nihil in se defiderari passus. Ad tam sacram vitae vere vitae prumordium fidelissimam ac rectissimam porro educationem ac disciplinam adhibuit. Scilicet hoc esse verum Parentum officium, hanc laudem maximam facile intellexit, in id incumbere maxime, ut filiis non tantum sint causa vivendi, sed etiam bene vivendi, ut corpus non solum nutriant, sed et animam; nec impleant marsupium, vacuum vero relinquant animum. Certe
-- -- -- Ateneris assuescere multum est.
Nam ut in semente posita est spes futurae messis: Sic totius reliquae vitae exspectatio ab educatione pueritiae prodit. Nostri ergo Parens id egit sollicite, omnemque quod dicitur lapidem movit, ut liberi quos suavissima coniugii pignora sibi DEUS dederat, quam sieri posset, optime et dexterrime educarentur et formarentur. Quâ quidem industria id consecutus est, quod paucis aut nullis fere datum est patentibus, ut filiorum quaruor summis honorum gradibus insignitos atque ornatos reliquerit, Lucam puta SS. Theol. Hinricum I. V. Iohannem et Matthaum Phil. et Med. Doctores.
Ecclesiae postmodum et Rei publ. lumina et columina perquam egregia. Ut de primogenito Iacobo nihil dicam, qui annos virtute praeveniens ab codem honoris gradu, cum artium Liberalium Magister et sanctae linguae Prosessor in hoc illustri Lycaeo iam esset, prope abfuit. Sed praematura Vati violentia ulteriorem ipsi in honoris stadio cursum denegavit. In hac nobili prae stantissimorum fratrum corona nulli pectoris ingeniique honis posterior fuit Luias noster, quae si m homine desideres, frustra disciplinam ac institutionem licet diligentissimam adhibens. Verum si ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam consirmatioque doctrinae, illud nescio quid praeclarum atque singulare solet exsistere, ut inquit Oratorum Princeps. Cum itaque praeclarae in puero Bacmetstero indolis ac praestantis ingenii non obscura apparerent indicia, egregiis ac doctis Viris cum publice tum privatim sormandus ac erudiendus a Patre suit traditus Elementa igitur literatum admodum puer coepit discere sub Praeceptore M. Davide Woldero, postea Ecclesiaste Hamburgensi: Deinde M. Theodorico Dassovio, postea Mysta Buxtehudensi: tum M. Feliciano Claro, post Superintendente Hertzbergensi in Misnia. Sub his Praeceptoribus mediocres Latinae et Graecae Linguae profectus fecit, ut qua erat ingenii facilitate aequales in schola patria, quae tum Moderatorem habebat Nathanem Chytraeum, at quem virum? facile superaret. Hic enim, ut erat ingeniorum aestimator et formator sollertissimus, cum singularem in Luca Bacmeistero ac plusque puerilem discendi ardorem an imadvertisset, paternô ipsum affectu complexus, quam ad virtutis ac cruditionis metam curreret, viam fideliter prae monstravit, et currenti calcaria prudenter addidit.
Philippus Macedoniae Rex, nato filio Alexandro, Diis immortalibus gratias putavit agendas, non tam quod silius. quam quod Aristotelis summi Philosophi aetate natus esset, a quo enutritus et institutus suis maioribus dignus et rebus agendis idoneus evadere posset. Quid sa pientissimum Virum parentem huius nostri fecisse putabas, quii Viri bono iuventutis nati, Nathanis, inquam, Chytraei opera in formandis liberis uti potuit? Certe ipsemet Beatus Bacmeisterus frequentem huius Viri eamque satis honorisicam facere mentionem solebat, cui etiam non postrem am eruditionis suae partem acceptam ferebat: exemplo omnibus imitando, ut licet maqhtai\ krei/ttones2 dedas1ka/lwn, gratâ tamen memoria Praeceptorum suorum benesicia prosequantur.
Sed mh\ e)/cw to=u s1kopou= ba/llein. Postquam in Schola patria pietatis, artium ac linguarum ea iam posuerat fundamenta Bacmeisterus, quibus egregiam summae eruditionis arcem tuto superstruere posset: ac iam ante per occasionem puer adhuc praecipuas Selandiae ac Scaniae urbes perlustrasset: Argentoratum, clarissimam illam ac totius Germaniae potentissimam urbem missus anno xristogoni/as2 M. D. LXXXVII. ibique per triennium commoratus est: Cum anno praecedente totam fere Helveriam peregrinationis ergo percurtisset. Hîc in illustri Gymnasio primum, deinde in Academia florentissima, quae in patria bene coeperat studia maiori cultu feliciter continuavit, atque talia ingenii ac sollertiae suae specimina edidit, quibus facile omnes in sui amorem ac admirationem raperat, spemque summae eruditionis certissimam cunctis saceret. Argentinâ discedens, pleraque superioris Germaniae loca peragravit, et illustriores Academias Heidelbergensem, Ienensem, Lipsiensem, Wittebergensem et Helmstadiensem lustravit. Cum ad civilis prudentiae veraeque eruditionis rationem plurimum prodesse sciret, multas vidisse urbes, multorumque hominum consuetudine usum esse.
Domum igitur reversus, magna Parentum laetitia et congratulatione, quod sumptus hactenus in filium hunc suum liberaliter collatos non fuisse nec fore irritos, haud dissiculter intelligere, exceptus fuit. Hic Studio Philosophiae porro perdius et pernox incubuit, et encyclopaediam artium integram percurrit. De Parentis autem consensu, et quod animus ita serre videbatur, paulatim ad Iuris Studium se accinxit. Ideoque Institutiones Iuris prositentes audivit. Viros clarissimos Dn. D. Martinum Nordanum privatim. publice vero Dn. D. Henircum Camerarium. Eratque Parens tanto facilior et promptior, ut ingenio eius obsequeretur, quod frater natu maior, Iacobus, Patris vestigiis insisteret in Studio Theologico; et alter frater Iohannes Medicinae animum applicaret. Itaque Lucas noster Studio Iuris immori cogitabat, Sed ut olim magnus ille Religionis reformator Lutherus: ita et ipse divina Providentia ab eo studio retractus est. Cum enim primogenitus, quem Theologiae Studio addictum fuisse diximus, diem suum obiisset, parens apud hunc silium suum in stitit, ut quemadmodum nominis, sic et sacultatis, quam ipse profiteretur, haeres esse studeret. Ipse, etsi natura aliud suadebat, parentis tamen voluntati libenter cessit. Idque maxime, quod Avunculus eius Dn. D. Iacobus Boraingus (Vir
ad omnia summa natus, cuius si laudes iusto vellem depraedicare encomio, dies me deficiat) idem suaderet, addens, si sibi liberi essent, non permissurum se, ut quis quam eorum Iuris Studio operam daret; quod sui aevi ICtos plerosque non recta ad virtutem et pietatem incedere videret.
Bacmeisterus igitur, tum Patris voluntatem et Avunculi auctoritatem lubens sequeretur, relictô Iuris Studio, Theologiae se totum dedit. In qua primum Praeceptorem habuit to\n e)n a(gi/ois2, M. Davidem Lobechium, locos Philippicos, anno aerae Christianae M. DC XCIII. profitentem. Interim vero artium ac linguarum studio se prorsus non abdicavit; sed cum Theologia sedulo coniunxit; quod illarum famulitio hanc carere non posse, satis intelligeret. Ergo cum crebris exercitiis, vigiliis, ac labore indefesso, ad virtutis culmen acriter contenderet; acsatis iam et bonis literis et eloquentiae facultate instructus esset; dignus visus fuit, cui summus in Philosophia gradus publice conferretur. Aequum enim erat, ut qui ad Virtutis templum tantopere anhelârat: isa contiguo honoris fano non excluderetur. Annô itaque a parta per Christum salute M. D. XCIII. de voluntate Patris Magisterii gradum assumpsit, Decano spectabili, et simul Rectore Ma gnifico Dn. Magno Pegelio, Mathematum Professore. Ab eo tempore legendo et disputando M. Bacmeisterus eam sibi nominit existimationem comparavit, ut omnium in se oculos animosque converteret. Neque enim insignis, quam longo usu ac studio indefesso sibi acquisiverat, eruditio tam fuit invida, ut noluerit; aut tam languida, ut non potuerit ad alios suae bonitatis rivulos derivare. Nam
*xrh\ mous1w=n qera/ponta kai\ a)/ggelon, ei)/te peris1s1o/n
*ei)deih=| s1ofi/as2, mh\ fqonero\n tele/qein.
Et eruditionis fructus, dicente Tullio, tum maxime per cipitur, cum in proximum quemque confertur. Ceterum M. Bacmeisterus licet iam fere in omnium ore esset, nondum tamen se consequutum putavit, ubi studiorum suorum metam figeret. Itaque uberioris ingenii cultus ergo, Wittebergam, primum illud Ecclesiae Christi quasi redivivae hospitium, concessit: ibi tribus Clarissimis Theologis D. Hunnio, D. Gesnero et D. Rungie p. m. sedulo operam dedit; qeo/pnenston V. et N. Testamentis Scripturam nocturnâ diurnaque manu versavit, adeo ut studio vehementi cum indefesso precandi ardore coniuncto brevi magnum eruditionis Theologicae
thesaurum sibi comparaveri. Factum est autem cum inibi degeret, ut, opera Origeri Rosencrantzii, in familiam nobilis et eruditi Viri, Dn. Andreae Caspari ab Ebeleben Praefecti aulae Illustris. Pro-Electoris Saxoniae adscisceretur. Is filium habebat unicum, quem M. Luca Bacmeistert institutioni committebat. Verum cum se frustra laborare videret, nec discipulum docilem aut morigerum haberet, pertaesus biennii labore resignavit illud officium, et annô M. DC XCVII. domum reversus Theologiae Studio ut ante incubuit. Anno sequenticum commoda se obtulisset occasio in Flandriam et Brabantiam usque excurrit. Lovaniensem quoque Academiam, et in ea Lipsium, Philologum illum accuratissimum, vidit et salutavit. Ex hac peregrinatione denuo suis sospes et ineolumis redditus. Cum virilis iam aetas appropinquaret, tandem de certa aliqua functione fuit sollicitus. Nec tamen ambitiose ullam quaesivit, sperans, DEUM suo tempore locum sibi honestum monstraturum. Nec confisa Deo spes haec confusa recessit. Nam divina sic disponente gratia, cum nihil tale unquam appeteret, ab ULRICO, Principe sempiterna memoria dignissimo, qeeanqrwth/s1ews2 anno millesisimo, sexcentesimo, ad Theologiae in regia hoc schola Professionem publicam vocatus, et duobus, qui tantum in Principum collegio ante fuerant, tertius superadditus, cum summâ omnium approbatione ac totius Universitatis applausu receptus est. Tum vero animum etiam ad coniugium applicans, Virginem tum lectissimam ac pudicissimam, Elisabetham, Dn. Nicolai Papkenii, civis quondam huius urbis honesti et primarii, filiam domum duxit atque larem sibi constituit. Spantam interim, quam nactus erat, pro virili ornare studuit, et hoc sedulo egit cum voce tum scriptis, ut Studiosam iuventutem non ad leviculam aliquam ac superficiariam, sed veram ac solidam Theologicam scientiam pietatem que perduceret. Qua quidem industriâ longe maiorem sibi nominis existimationem ac famam peperit, et ad altiora viam paravit. Hinc cum annô qeotoki/as2 M. DC. IV. D. Iohannes Frederus, Theol. Professor et Superintendens Circuli Rostochiensis, coetui mortalum interesse defiisset; nec adhuc magno illi Davidi Chytraeo, qui ante triennium mundo excesserat. Successor idoneus inventus fuisset; tandem in Collegio Professorum Principum D. Chytraeo surrogatus est M. Paulus Parnovius; Fredero vero in Professione M. Eilhardus lubinus. Sed ad Superintendentis officium M. Lucas Bacmeisterus ab Illustriss.
Principe CAROLO, Duce Megapolitano, commendantibus ipsum summis Viris, D. Clingio, D. Cothmanno, et D. Haione. legitime vocatus est. Quem quidem locum nec ipse unquam quaesivit, nec optavit unquam; sed divinitus oblatum ac venientem accepit. Neque enim ex illo erat hominum genere, qui non exploratis ingenii sui viribus quidvis offcii ambiunt, et altiora se quaerunt; aemulati temeritatem Icati, qui caelum ipsum petens, stultitiâ poenas audaciâ suâ dignus taln: quippe in mare prolapsus
Icarus Icareis nomina fecit aquis.
Sed ad Bacmeisterum nostrum redeo, qui ad sublime Inspectionis multarum Ecclesiarum culmen evectus, cum satis intelligeret, quantum sibi munus, quam grave, quam sublime esset impositum, omni omnium animi virium intentione in di incubuit, quo provinciam tam praeclaram, tam amplam recte administraret. Ideo a Studiis sacrisac ceteris utriusque officii partibus serio ac rite obeundis, nullo unquam tempore illum aut commodum abstraxit, aut voluptas avocavit, aut somnus retardavit. Cumque hâc ratione summam apud omnes singularis prudentiae, eximiae eruditionis ac pertinacis industriae tandem consequeretur; dignus habitus fuit, cui summi in Theologia honores ac Doctoratus insignia ritu sollenni conferrentur. Id quod felici auspicio, cum summa omnium ordinum congratulatione, in celebri hac Academia, 3. Iduum Iunii anni 1605 peractum est; promovente amplissimo p. t. Facultatis Theologicae Decano D. Valentino Schachtio, Theol Profess. primario. Quae quidem Promotio vel eo nomine memorabilis est, quod competitores eiusdem honoris habuit, ac unô eôdemque die aequali gradu ornatos vidit Viros tres alios Clarissimo et Excellentissimos, nempe M. Paulum Tarnovium, M. Eilhardum Lubinum, utrumque Praeceptorem quondam meum venerandum, et Dn. Thomam Lindemannum. lumina quondam huius Academiae ac urbis splendidissima. O vero egregium praestantissimorum Virorum quaternionem! Quorum utinam perennis nobis fuisset usura! Utinam fata terris non invidissent! Sed eheu!
Invida mors miseris si quod videt utile terris
Haud sinit esse diu!
Itaque insignem Virorum horum praecellentissimorum quadrigam iam
Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
ô fluxam et fragilem rerum humanarum conditionem! Ut nullum mortalibus bonum est perpetuum! Nam
Quicquid habet ortus, finem timet: ibimus omnes! Ibimus!
Sed quorsum iustus me dolor abripit? revertatur, unde digressa est oratio. Cum iam summo honore omnibus esset conspicuus D. Bacmeisterus, nec tamen eo tam superbiret, quam aliis fideliter inserviret; eaque iam apud omnes esset existimatione, ut nihil ei, quod quidem in summo Theologo requiri iure posset, deesse videretur; non potuit Vir publico bono natus ad maiora non provehi. Et rerum omnium moderatrix DEI opt. max. providentiâ servum probum et fidelem, quod super pauca fuerat fidelis, super plura constituere voluit. Huius igitur impulsu Reverendiffimus et Celsissimus Princeps ac Dn. Dn. IOH. ALBERTUS Dux. Meg. praeter Episcopam Rostoch. Dioecesis etiam Gustroviensis Circuli Ephoriam D. Bacmeistero commendandam censuit. Proinde anno a salute generis humani M. DC. XII. per Gebhardum Moltken et Ioachimum Oldenburgium, nobilissimos Viros, hanc ipsi Provinciam clementer detulit, et Viro, praeter cetera, venerabili etiam senio conspicuo, Dn. D. Iacobo Colero, succedere iussit. Etsi vero iam ante sibi munus satis onerosum incumbere non ignoraret; divinae tamen voctioni reluctari nefas duxit. Ideoque anno 1613. Gustrovium concedens suscepto munere strenue perfunctus, idque non nisi cum vita ipsa deponere voluit. Tametsi enim splendidis non semel vocationibus invitabatur; ut puta Hamburgum annô aerae Christianae M. DC. XVI. et huc Rostochium anno M. DC. XXVI. tamen quod isti loco semel suam operam dicaverat, isque eius praesentia carere non posse videbatur, in statione constanter permansit. Quantâ vero fide, diligentiâ, dexteritate, vitae morumque integritate officium illud obierit noster Ephorus, praestat silentio obnubilare, quam frigide depraedicare. Et vereor, Auditores honoratissimi, ne vestrâ patrientiâ et aequanimitate abutar, aut tempori iniurius sim, si porro me in tam altum Oceanum immittam. Verum tamen cum, quae hactenus dicta sunt, parum solidae laudis, utpote non exiguâ sui parte aliena, et extrinsecus accidentia, habere videantur; Porro, quantum propriorum bonorum possederit, et qualem se toto officii praesertim tempore praestiterit, paucis mihi edisserendum
puto. Saepe illud Senecae aureum mirari et exosculari soleo: Qui, si volueris, inquit, veram hominis aestimationem videre, et scire qualis sit, nudum, inspice: Deponat patrimonium, deponat honores, et alia fortunae mendacia. Corpus ipsum exuat, et animum intuere, qualis quantusque sit, suo an alieno magnus? Bellum me hercle consilium et sapiens! Res enim unaquaeque, iudicio Aristotelis, est id, quod optimum est ineâ. Animo autem quid in homine praestantius? quae divinae particula aurae, cuius corpus diversorum tantum et habitaculum est. Iam qualis quantusque D. Bacmeisteri fuerit animus, et quam non tam alieno, quam suo magnus, si prolixe dehinc demonstrare coner, actum agere videar: Cum id ex iis, quae sparsim anteafacta sunt, haud difficulter colligere liceat. Illud hoc loco manuisse sufficiat, Episcopum D. Bacmei sterum fuisse; fuisse Dispensatorem mysteriorum divinorum. At in dispensatore nihil requiritur, nisi ut fidelis inveniatur. Et Episcopum oportet esse irreprehensibilem. Utramque laudem Antistes noster optimo sibi iure vendicat. Nec quisque credo reperietur, qui eam ipsi non ambabus largiatur manibus. Quid enim? An horum eum immemorem fuisse dicemus? an qui alios officii admonere, ac intra eius cancellos retinere debebat, ipsum quod sat erat muneris neglexisse putabimus? Num quem exemplar bonorum operum aliis esse conveniebat, eius vitam ad legem pietatis et honestatis accurate non exactam fuisse arbitrabimur? Quam severe caelestis Paterfamilias officii sedulitatem vitaeque integritatem a servis suis exigit! Suavibus promissis invitat! quam gravibus minis terret! Hoccine eum latuisse credemus, qui divinae pariter et humanae sapientiae thesaurum in pectore suo gestabat pretiosissimum. Certe quam fuerit fidelis in conser vanda et propaganda puriori verbi caelestis doctrina, in docendo, monendo, consolando: Ecclesias visitando, eorum negotia fideliter expediundo: in precibus pro salute Ecclesiae fundendis, res ipsa satis loquitur. Quam enim ille Veritatem Religionis semel ex sacro Scriprurae codice adolescens didicit et percepit, eam constanter et fideliter ad extremum usque halitum retinuit et defendit. Quod quantâ curâ, quanto cum periculo fecerit, ii demum recte intelligent, qui superiorum rationem temporum recte secum reputabunt. Quid enim Religionis exercitio proximis annis in hac provincia fuit inconstantius? quid mutabilius? quoties vera et orthodoxa doctrina periclitata?
quoties hinc inde profligata? Et heterodoxa iam Calviniana, tum Pontificia per vim intrusa? quoties inde E. Bacmeisterus utpote in acie constitutus, in extremo fortunarum imo et vitae periculo fuit versatus? quam varias et gravissimas difficultates Religionis ergo fuit expertus? Verum animose pertulit omnia, admantimum pectus adversus omnes fortunae machinationes gerens. Hoc enim Christiani est, nedum Antesignani coetus Christiani. Nam ut olim M. Basilius Modesto Valentis Imperatoris Praefecto mascule respondebat; Nos cetera humiliores omnibus sumus hominibus: ubi vero de fide, deque Christi pietate agitur, minime humiles aut timidi apparemus, quod ipsum exsecr ari Deum videremur, si quicquam ex eius dignitate detrahi pateremur. Quamquam igitur variis persecutionum procellis, turbinibus ac decumanis fluctibus periculose saepe fuit iactatus, naufragium tamen fidei numquam fecit. Quin potius salutiferam Religionis navim, tamquam peritus eius gubernator integram, illaesamque per DEI gratiam conservavit. Dum Ecclesias suae fidei concreditas fideliter a Syritibus Heterodoxias praemonuit; ac quomodo tum periculosa Papatus Charybdis, tum exitiosa Zwinglio-Calvinismi Scylla prudenter declinanda esset, sedulo cum voce tum scriptis demonstravit. Huius rei libri quos edidit aere perenniores documenta suggerunt ad omnem memoriam illustrissima. Mitto iam cetera tam didactica, quam plemica eius scripta. Unus parvi quidem, sed utilissimi libelli non possum quin expressam mentionem faciam. Illius scilicet, quô Reformatorum, ut se vocant, ipsorummet de veritate Religionis nostrae atque ad salvandum sectatores suos efficaciâ, comportavit iudicia atque testimonia. Quô vel solô non paucos in agnita veritate confirmavit, vacillantes corroboravit, labascentes erexit. Nec interim vox eius quiescebat. sed ad confirmationem doctrinae verae, falsae autem confutationem divina oracula frequenter e suggestu sonabat. Erat enim, ut noverunt, quotquot audiverunt, singulari quâdam contionandi e)udunami/a| ac docendi dexteritate praeditus; qua cum monendo, coarguendo, consolando; tum heterodoxos confutando rectissime utebatur. Modestiae quoque semper ac filhs1uxi/a| studuit, adversariorumque calumnias et obtrectationes aequô animô, fretus conscientiae testimonio, pervicit; et invidorum sinistra de se iudicia contempsit. Quorum hanc esse indolem
bene noverat, ut quando rem perse laudabilem aperte detestari nequeunt, in vitium illi vicinum detorquere conentur: fortem, audacem vocitantes: iustum, severum et crudelem: prudentem, astutum et malignum: magnanimum, superbum: liberalem et misericordem, prodigum: parsimoniae studentem, avarum et tenacem: pacis et concordiae amantem, pusillanimem ac meticulosum. Quanta porro cura, quanta fide, quam mira dex teritate res Ecclesiasticas tractaverit; omnia ut recte et decenter ad Ecclesiae aedificationem fierent, ordinaverit: ea saepe quae aliis intricatissima, ac tantum non Sphyngis aenigmata, aut nodi Gordii videbantur, miranda quadam facilitate expediverit: quot dissidia gravissima composuerit: quot difficilia Ecclesiarum negotia feliciter confecerit; novistis qui illustris Consistorii Assesso. res estis, Viri Clarissimi: noverunt, qui eius in negotiis agen dis Collegae ac Coadiutores fuere; novimus, qui eius e)pis1koph=| subfuimus omnes. Oiacturam tanti viri irreparabilem! olumen, ô columen incomparabile! Quis abhinc collapsas hoc misero ac fatali bello res Ecclesiasticas restaurabit? quis rationes perplexas extricabit? Quis miseris Exulibus Ecclesiarum Ministris redux et ad res redintegrandas fautor et auctor erit? Quis proventus ac reditus templorum Parochialium abalienatos sagaci iudicio restituet? Quis denique tem pla devastata, domos parochiales concrematas, et infinita alia in statum pristinum reducet, hôc rerum Ecclesiasticarum peritissimo Viro e terris sublato? Ut nihil dicam, quam frequenter, quam ardenter Vir Dei vacillantem cum universae, tum inprimis harum regionum Ecclesiae salutem in precibus suis summo eius Regi Christo commendare solitus sit! Nec dubium est, quin misericoridiae Domini huius et aliorum piorum votis exoratae referendum, quod hactenus nondum plane pleneque sumus consumpti. Unde vereor, ne, Atlante hoc remotô, caelum Ecclesiae in his oris aut ruat aut certe non exiguam residuae, at quantillae! firmitatis suae partem deperdat! Sed nolo male omninari. Vivit, eia! vivit Christus Rex et caput Ecclesiae, sedens ad dextram Patris omnipotentis! quem votis ardentibus invoco, utcalamitates praesentes clementer mitiget, imminentes averruncet, et Ecclesiae suae halcyonia ac salutaria quaeque tribuat! Age vero in vita qualis fuerit D. Bacmeisterus tam publice quam privatim porro mecum considerate. Ubi sane anxie laborandum mihi non est, ut vitam et mores huius viri cum doctrina et
officio, pulchra quadam harmonia, suaviter semper concordasse, pluribus demonstrem. Testis est haec Urbs, in qua non natus solum ac educatus, sed et publicum munus aliquot annis cum laude sustinuit. Testis Gustrovium, ubi annos complures docuit, et in omnium oculis ac animis versatus fuit. Testis Megapolis tota, quae consilium in providendo, industriam in agendo, celeritatem in conficiendo, laborem in negotiis, fortitudinem in periculis, sanctimoniam in moribus in hoc Viro numquam desideravit. Non evagabor igitur licentius, nec longiori sermone patientiam verstram, Auditores Humanissimi, morabor. Ipse etenim hoc mihi facile largiemini, minime fuisse D. Bacmeisterum ex eorum numero, qui bene docent quidem, sed male vivunt: adeoque quod una manu aedificant, altera diruunt, linguam DEO, animam autem Diabolo offerentes. Quin typum fidelium se praebuit, quaeque docuit et scripsit, vita moribus exemplo ceteris ostendit, quando neutrum sine altero prodesse cognovit. Nam quae suaseris, nisi facias ipse, parum alios movebunt: nec movere satis poterunt, nisi quae sentis et agis, docere commodis verbis, et oppugnantibus etiam, si opus sit resitere valeas, inquit alicubi Nazianzenus. Ergo pietatem in DEUM, dilectionem in proximum humi litatem, concordiam, humanitatem et cetera virtutum ornamenta, non speciosis tantum verborum phaleris ostentare, sed egregiô potius vitae ac morum exemplô auditoribus commendare noverat Episcopus noster. Nihil ipso religiosius, nihil humanius, nihil mansuetius, nihil benignius, pacisac concordiae illô amantior nemo, nemo humanitatis studiosior. Oderat omnem fastum, oderat luxum, oderat reliquam vitiorum turbam, quibus e religioso pectore profligantur virtutum ornamenta. O virum eximium et dignis laudibus evehendum! Praesertim cum tam amabili virtutum choro comitem semper addiderit patientiam. Nam
Vidua est virtus, quam non patientia firmat.
Eam igitur non publice solum, quod supra demonstra. tum; sed et inter privatos parietes ac in domesticis clami tatibus semper praestitit. Nactus quidem erat, ut supra attigi, coniugium ex voto: sed tale tamen, quod vocis e)/tumon satis exprimeret. Coniugem, inquam, habuit piam, honestam ac suavem, pace ac concordia suaviter vixit. Quod si cui in vita maritali contingit, nae is se praedicare habet felicem
ter et amplius! Quid? quod non tranquillum modo et diuturnum, sed et sex liberorum proceratione fecundum fuit tam piorum coniugum coniugium. Quos inter est Vir Reverendus et Clariss. Dn. M. Lucas Bucmeisterus, SS. Th. Professor, meus olim discipulus, nunc Fautor et Amicus summopere colendus. Qui, cum familiae Bacmeisterianae spem potissi mam famamque sustineat; et Patris Avoque cognominis sit, ut utriusque vestigia premat, ac venerabilem Lucarum ordinem non tam compleat atque absolvat, quam ampliet et perennare faciat, medullitus vovemus. Alter filius est vir iuvenis praestantissimus et Doctissimus Dn. Nicolaus Bacmeisterus, Iuris Studiosus, qui, sicut Avum maternum et Avunculum clarissimos Viros nomine refert; ita eosdem etiamomine ac iusta virtutum aemulatione ut exprimat, similiter optamus Ultimus natorum erat, dum viveret, florentissimus iuvenis, Iacobus, SS. Theol. in hac Academia Studiosus sollertissimus, quem nisi terris invidisse Olympus, non indignum fore tantis Avis, Parente, Avunculo, Fratre certa iam spes erat. Sed rapuit heu! non ita pridem properantior vis et inclementia fati. Sic
Mista Senum ac iuvenum densantur funera; nullum
Saeva caput proserpina fugit!
Filiarum maxima natu est, imo ut rectius dicam, non est amplius; sed fuit Anna, aviti nominis ac virtutum aemula, quae in matrimonium elocata Viro integerrimo. Christophore ab Hervorden, civi quondam huius urbis primaro, iam dudum inter vivos esse desiit. Ut et secundo genita Elisabetha. Reverendi quondam et Doctissimi viri, Dn. M. Petri Willebrandi, Ecclesiastae apud Gustrovienses vigilantissimi, coniux, anno superiorie e vivis sublata est: ac utraque cum ingenti luctu, magnum orphanorum onus Parentibus reliquerunt. Minima natu Sara, Viri Clarissimi et Consultissimi Dn. Caspari Kochii, Iuris Licentiati ac Consiliarii Megapolitani uxor omni corporis et animi splendore conspicua, Patri superstes extrema pietatis officia exhibuit. Summus rerum humanarum arbiter inclitum hoc coniugum fratrumque superstitum perdiutissime servet, iisque quicquid feicitatis a Deo votis expeti potest largissime tribuat! Ita nimirum tergemina sobole D. Bacmeisterum dotaverat divina benignitas. Ut istius Davidici veriatem cum summa animi voluptate expertus sit.
Beatus es et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, Filiae tuae sicut novellae Olivarum in circuitu mensaetuae. Ecce! sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
Verum enim vero sicut dulcedinis terrenae poculum crucis amaritudine miscet Dominus, ac utramque sortem pro lubitu suis carissimis dividit: Ita Viro sancto isthaec domestica felicitas sine crucis temperamento esse haud debuit. Et ut perpetua rerum in mundo est vicissitudo nihil constans, nil solidum et perenne: Sic potissima tantae felicitatis pars repente occidit, velut herba solstitialis. Nam ut cetera taceam omnia, tria, ut supra tactum est, liberorum et duorum generorum ante se vidit efferri funera. Quod certe non levia cordi eius inflixit vulnera. Libert enim ut de cordeprocedunt, sicut Proverbio Teutonico dicitur; ita ad cor vicissim penetrant. Aspicite regium Prophetam, quam acerbe obitum filiorum etiam pessimorum lugeat. Et nos D. Bacmeisterum suorum funera siccis oculis spectare potuisse putabimus? Nec tamen immodice aut impotenter nimis casus istos graves ac acerbos tulit. Sed sui semper similis altissimis cordis vulneribus amuletum semper adhibuit patientiam, ac cum Iobo constanter dixit: Dominus de dit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum! neque id mirum: Mens enim quae forti intentione ad DEUM dirigitur, quicquid sibi in hac vita amarum sit, secundum Gregorium, dulce exsistat, omne quod affligit, requiem putat. Plebeis quidem animis familiare est (loquar cum Viro quodam excellentissimo) nunc nimiô maerore ac diffidentiâ quati, nunc inaniter tumere spe ac ferociâ; haud secus ac ratis debitâ saburrâ carens, quae modo huc fertur, modo illus quôvis flamine, tandemque ventis ac irato mari debet ludibrium. Mens supra vulgus posit, necessitat obsequitur, et quo fata trahunt, retrahuntque, sequitur: concoquit temporum tristitiam, donec dies olim grata vice reducat candidiores soles. Et hic in Electis DEI est insignis Spiritus sancti fructus, ut dolorem animi etiam summum vincat, ac DEI voluntate simpliciter acquiescant, divinis se consolationibus mirum quantum! erigentes. Vultis huius rei exemplum? Ad nostrum makari/thn respicite, et quid in ultima, quam
ad me dedit, epistola de se ipso scribat, attendite. Praeter publica, inquit, prvata etiam non desunt mala, si tamen id mali nomen meretur, quô e malis eripimur. Amisi enim et ego filiam meam Elisabetham M. Petri Willebr andi coniugem. Sed quid dico amisi? imo saltem praemisi. Paterna tamen storgh\ amissionis vocem mihi exprimit. Et ipse ego ingravescentis meae aetatis, a quae iam sexagesimum octavum annum attigit, sentio incommoda; iamque experior senectutem non venire solam. Unde quottidie ingemisco:
Qui me servâsti puerum, iuvenemque senemque,
Nunc fer opem misero, Christe ben gne, seni.
Meque erigo promissicne Divinâ: usque ad senectutem ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego faciam, portabo et salvabo Hactenus verba Epistolae. Quibus quid sanctius? quid Divinius? Certe si sermo animi character est, ex his quantâ pietate, quantâ in cruce patientiâ, quanta animi fortitudine praeditus fuerit Episcopus noster luce meridianâ clarius effulget: Sed et senectutem suam, quam honestam et magnam divinâ benedictione consequutus est, quô tulerit animô, non minus inde claret. Habet senectus sua procul dubio incommoda. Nam ut Poeta canit:
Sanguis hebet, frigent effetae in corpore vires
item. --- --- tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Hinc praetera alia infirmitas senum ea non raro est, quae baculo aut Scipione, cui innitatur, opus habeat. Noster ergo senex venerandus, quibus et qualibus usus est fulcris? quibus innixus est Scipionibus? Precibus, ait ipse, et divinâssromissione. O perctus divinum! ô hominem sapientem! His enim senectutis adminiculis quid robustius? quid securius? Multum certe oratio valet iusti, si seria fuerit. Et fidenti ac nitenti divinâ promissione omnia sunt possibilia; nic ab ipsis inferorum portis superari potest. Sed satis iam multa verba de D. Baemeister praeclaro vitae progressu fecisse mihi videor: Restat ut de praeclarissimo ac beatissimo vitae eius egiessu pauca addam. Paraverat se iam ab aliquot annis ad felicem ex
immundo hoc mundo emigrationem, et ita composuerat sensa et cogitationes omnes, quasi qui morti quottidie iret obviam. Ideoque gravis aut terribilis ei non evenit; sed diuturna praemeditatione iam quasi familiaris reddita fuerat. Quippe magnis ingeniis numquam cara est in corpore mora; exire atque erumpere gestiunt! Et si Sapientis animus, teste Platone, totus in mortem prominet, hoc vult, hoc meditatur, hoc semper cupiaine fertur: quanto magis pius quuque hoc facit, et, cum Paulo, dissolvi cupit, ut cum Christo sit. Nam ut Cyprianus eleganter dicit: Eius est mortem timere, qui ad Christum nolit ire; eius est ad Christum nolle ire, qui se non credit cum Christo velle regnare. No ster ergo Antistes non solum assidua mortis cogitatione occupatusfuit, et mature se ad eam composuit, sed et ardentibus saepe votis expedivit, frequenter isthaec verba ingeminans:
Vixi, et quem deder as cursum pie, Christe, peregi.
Ut et ilal B. Augustini: Eia Domine moriar, ut Te videam, videam, ut hic moriar. Nolo vivere, nolo mori; dissolvi cupio et esse cum Christo, mori desidero, ut videam Christum, vivere renuo, ut vivam cum Christo. Proinde sicut miles in acie constitutus mortem, ad quam velut praesentem se iam praeparavit, non timet: Sic fortis hic Christi miles semper ita cogitationem omnem subductam habuit, ac si illâ ipsâ horâ emigrandum esset. Cumque sciret, ut cuique mortali, et sibi viam leti calcandam, et animam quidem aeternae gloriae theatro illatum iri, exuvias vero animae relinquendas telluri; Locum sepulturae sibi dudum ante mortem elegit, quô mortalitatis suae perpetuum in animo gereret monumentum, alios libenter ad sepulcrum comitatus est. Et hôc quidem eôdem, quô coepit aegrotare, die factitasse constat. Nam VII. Idus Octobr. anni superioris a deductione diversorum funerum, sole occiduo, domum rediit lassus et debilis. Cumque in quartum diem decubuisset, et multa verae pietatis, fidei, patientiae ac constantiae tekmh/ria edidisset, tandem fato ac naturae concessit D. Lucas Bacmeisterus, Theologus insignis, Professor huius Academiae quondam percelebris, Superintendens Ecclesiarum emeritus, lumen quondam Patriae nostrae nunc novum lumen caelo additum. Et decessit quidem quarto Idus Octobr. sole medium caeli tenente. Anno Christi M. DC. XXXIIX. Aetatis LXVIII. Magisterii XLIV. Professionis Academicae susceptae, ut et coniugii XXXVIII. Doctor atus et Epifcopatus circuli
Rostochiensis XXXIII. rostochiensis simul et Gustroviensis XXVI. Corporis tugurium hospite suo vacuum quinto post die sepulcro, quod sibi in templo Cathedrali dudum elegerat. honorifice conditum. Anima vero soluta corporis compage immiscuit se consuetudini caelestium: ubi nunc vitam verevitam inter caelestes vivit, et ineffabili gloriâ ac gaudio aeternum potitur. O gaudium super omne gaudium, extra quod non est gaudium!
ô nimium felix, ô terque quaterque beatus
Bacmeisterus istô qui iam aeternum fruitur! Save ô felix anima! ô salve multum perpetuumque vale! Nos tui consortio tuo patrocinio licet orbati, memoriam tamen tui nullâ unquam oblivione deleri patiemur. Quin
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Et: Ante fluet retro conversô flumine Varnus,
Quam tuus e nostro labatur pectore vultus.
At Tu, ô caelestis *brabeuta\, clementer iuva, ut universi et singuli, ad quam eam Divus Bacmeisterus suâ benignitate nunc possidet, gloriam serio aspiremus, anhelemus, penetremus, perveniamus! Interim curae Tibi sit, ô piaepotens mundi arbiter, Ecclesia cum universa tum huius provinciae tanto Pastore orbata! tanto Praesule ac Doctore viduata! Suffice Virum, cui non minus cordi sit sublime illud offici um: quique misere collapsas res Ecclesiasticas dextre instaurare valeat. Sospita Illustrissimum ac Celsissimum nostrum Principem, Patrem patriae Clementissimum: Serva hanc urbem et Academiam, Seminarium Ecclesiae fecundissimum: Contunde ferociam hostium, et miserabilem huius Provinciae devastationem porro prohibe: Largire pacem et tranquillitatem: morborum passim grassantium saevitiam depelle. Et tandem nos omnes ac singulos Spiritu S. Tuo ita guberna, ut ea suo quisque loco cogitemus, dicamus, agamus, quae Tibi placeant: Utque nominis Tui gloria et hominum sa.us ad mundi usque finem ab omnibus in omnibus quaeratur, promoveatur, consummetur. DIXI.
Habita quoque eidem Doctori Lucae Bacmeistero parentatio est, eôdem annô Gustrovii, a M. Georgio Schedio, Scholae ibidem Rectore.
ROstochii genitus, per Teutonis arva celebris,
Cognitus Haereticis, quos domat arte, viris.
Hâc BACMEISTERUS, cuius describere laudes,
Non nostri genii, sed potioris opus.
Hâc SUPERINTENDENS recubat sub mole, sorores
Quem Rhodii tractus, quem Megalespoleos,
Quem Pietas, quem Relligio, dispersaque late
Gens Ecclesiolae flent, cupiuntque parem.
Posuit Christophorus Fahrenhorst, Lubec. Ecclesiae Basedoviensis Pastor.
Oratio de Iubilaeo: Rostochii 1600. in 4.
Commentar. in Threnos Ieremiae: ibid. 1603. in 8.
Explicatio typorum V. T. adumbrantium Christum eiusque personam, sacerdotium, sacrificium et beneficia: ibid. 1604. in 8.
Explicatio septem Psalmorum Paenitentialium, nec non Psalmi XVI. et XXII. ibid. 1605. in 8.
Disputationes Theologicae XXIII. oppositae decretis Concilii Tridentini, et habitae in Academia Rostochiensi: Hamburgi 1611. in 4.
Locus Doctrinae Christianae de Lege, cum in genere tum in specie, de Decalogo, XIII. Disputationibus variisque quaestionibus illustratus: Rostochii 1612. in 4.
Formae precationum piarum collectae ex scriptis Philippi Melanchthonis: Lipsiae 1619. in 8.
Das kindlich groß Geheimnuß der Gottseeligkeit, von der Menschwerdung deß Sohns Gottes: Rostock 1618. in 12.
Christliche Anleitung, wie Iohannis Rhuelii Gründonnerstags - Predigt, vom hochwürdigen Abendmal deß Herrn recht zu lesen sey: ibid. 1619. in 4.
Zwo Evangelische Predigten, von der überschwenglichen Gnade Gottes, durch den Dienst D. Martini Lutheri erwiesen: ibid. 1621. in 4.
Erötterung der Frage: Ob in den Evangelischen Lutherischen Kirchen eine Reformation der Lehre, Lehrer und Ceremonien halben, nöthig? Item, was von den Altaren, Brodbrechen, Oblaten etc. zu halten sey? ibid. 1623. in 4.
Eigenes und freywilliges Bekänt- und Gezeuchnüß vieler vornehmen Calvinischen Lehrer und Scribenten, daß man bey der Lutherischen Religion gar wol könne seelig werden: ibid. 1627. in 12.
Fasciculus quaestionum Theologicarum, Darinnen enthalten etzliche hochwichtige Fragen und Bedencken, mit deren deutlichen Antwortungen: Leipzig 1663. in 12.
Disputationes habuit de creatione: De Spiritu Sancto: De conciliis in genere: De Vocatione Ministrorum Ecclesiae: De Sacramentis, et si quae nobis nondum sunt cognitae.