SItanta mihi, septimanas abhinc aliquot, ingenii vis, tanta dicendi copia fuisset, quanta mentis aegritudine, inter publicas totius civitatis lamentationes, contundebat, ipso statim ferali die pietatis hoc officium exsequutus essem. HERMANNUM SAMSONIUM, ingentibus Virum meritis, ingenti undiquaque famâ, condebamusillo tempore; cuius profecto tam funesta erat acerbitas, tam robusta casus inclementia, ut omnia nobis verba in gemitus, omnes voces in eiulatum, omnem denique sermonem in murmur et silentium transferret. Palabunda per tot urbis angulos maestitia, inter inconditos tristissimorum animorum singultus, regnabat; gemebunda patria civem suum atque ornamentum, consternati patriae Patres magnum Rei publicae subsidium, suspirantes ad Deum Ecclesiastae Principem ordinis sui gloriam, omnes cives maximam solatii, voluptatis, auxilii partem tolli querebantur. Quis in tanto lacrumarum concursu, orationem illis imparem requireret? Submisso potius obtutu testari iuvabat tristitiam, ne deploretur Samsonius noster melius, quam si nemo audiatur. Solius doloris praerogativa silentium est, sub calamitoso eius onere animus sibi ipse sucum bit, et, qui parvas inter curas aegreloquitur, gravioribus circumsessus plane stupet. Multum concedendum esse magnis luctibus, nemo negaverit: dum enim, per continuos fere singultus, locutionis ordo perit: dum aliquid sibi temporis iustissimae de poscunt lacrumae: dum in gratiam paulatim. cum oratione, redit animus, omnino serum est, quod quis a lingua sua impetat: nec tamen facile maerorem loqui convenit, nisi, maxima sui parte, exhaustum. Licet, si non nisi exhaustum ita maerorem loqui convenit, quam nos misere infortunati sumus, qui numquam vocis publicae officium praestare poterimus Samsonio nostro, natum exillius funere maerorem numquam deposituri! Ego praesertim (liceat mihi privatam animi curam subiungere) qui infelicem trahere hucusque spiritum debui, ut meum tot annos, heu quondam! Praeceptorem. Hospitem. Amicum, Parentem, cum vita desiturum lacrumis, deflerem. Cui unquam tristior dicendi simul, et tacendi incubuit necessitas, quam, quae hic a doloris pertinacia; ibi pietatis imperio: utrinque ab immensis Praeceptoris mei virtutibus mihi imponitur? ut non sine causa sit verendum, ne luctus observantiam animi publice, sed cum dedecore quodam meo, fateatur. Quapropter, Tu potius surge, Livonia
fortissima, et honores parentales tuo instrue Samsonio! Surge Riga Nobilissima! aut, si qualicumque demum vocis huius ministerio uti volueris, non tam eruditae orationis artificium, quam rudem a me mussitationem exspecta. Quod si Vestrûm aliquis, dignam tanto viro laudationem auditurus, nodo aderit, frustra hic erit, Maxima samsonii laus est, quod nemo illum vituperet: quod nemo illum non desideret: quod nemo in hac civitate reperiatur tantae facundiae, qui laudare illum satis queat. Commodius itaque nobis erit, ex variis praeconiorum titulis, unum VINDICANDAE RELIGIONIS EXEMPLUM assumere, ut proponamus attentioni vestrae, Auditores, Virum eximium, vindicem orthodoxae vertatis in structissimum, qui decus et Maiestatem Ecclesiae, nostro saeculo, in hoc praesertim Livonia. sustentavit. Tumescebant pridem, sub ingressum saeculi huius sexti et decimi, factiones Iesuiticae, et fatis admoveri videbatur hostibus Ecclesiae desideratus terminus, qui caelestem orthodoxiae gloriam, longo hîc tempore in quiete possessam, non concuteret modo gravissime, sed, reductis etiam idolomaniis Papistarum, penitus extir paret. Imminenti huic Religionis fortunae arctissimo prorsus, et supra sanguinem sollenni vinculo, innexa erat Res publica: In hanc technas quoque suas, in hanc malitiosae mentis cogitata nequiter movebant adversarii. Excitabatur crebritate insidiarum attentior periculorum reputatio, ex reputatione timor, ex timore vota, ut, ad obeundas hic divini nominis vindicias, Augustinus aliquis aut Athanasius instrueretur. Instruebatur, tempestate illa, HERMANNUS SAMSONIUS, Vir sui nominis, et caelesti benignitate, ad doctrinam orthodoxam vel docendam, vel propugnandam, ab illustri praesertim Saxoniae Academia, concin ne factus, in qua, post iuvenilia scholae patriae praeparamenta, omnibus vindiciarum instrumentis ornabatur. Exercitatories ibi habebat honge felicissimos: profundissmum Aegidium Hunnium: accuratissimum Salomonem Gesnerum: perspicacissimum Davidem Rungium: eloquentissimum Leonhardum Hiltterum, quos vel vidisse tantum: non dicam audivisse, pulchtum illo tempore et gloriosum cense.bant, ut vel intuitus eorum ad magna stimulare posset Samsonium, tacentibus etiam ipsis erudiendum. Quemadmodum enim, qui solem hunc, hilaratorem universi obvio corporis processu excipiunt, aliud etiam agentes, foventibus illius et collustrantibus calescunt radiis: sic, in clarissima tantorum
virorum luce, inter istos caeli Theologici Soles versantem, necesse propemodum erat, vigorem ingenio, doctrinam animo concipere, etcum maxima omnia videret, audiret, sentiret, non minora cogitare, agere, destinare. Observabatur insuper ipsus animo arcanum istud studiorum, multuis neglecta, omnibus necessaria, paucis dextre tractata scopi, studiis praefixi, et utilitatum publicarum meditatio, Haec acuebat: haec animabat operosam industriam, quae maiotibus profecto adminiculis, nostro tempore, Theologiam indigere, ideoque accuratiori studio tractandum esse, videbat, illud enim extra dubium fortassis mecum ponent, si qui ampliores sapientiae augustae circuitus contemplantur, controversiarum sacrarum tractationem, a saeculo et amplius, plus aluisse laboris et periculi, quam antehac quis suspicari potuisset. Cumque ipsa membrorum, in doctrinarum corpore, connexio non parum difficultatis, plus etiam. haereticorum vitio, perplexitatis semper offerat, usuvenire solet, ut nemo in singulis fidei partibus feliciter versetur, qui non universae genium percalleat: nemo unius aut alterius articuli vindicias recte perficiat, nisi comunem penitissimamque omnium coordinationem intelligat: nemo cum adversariis congredi utiliter possit, nisi ministrantia Domnae suae Philologiae et Philosophiae auxilia coniungat. Quomodo enim vernaculas utriusque Testamenti locutiones capiet? Quomodo nativam dictorum venerem, ex sede sua, diiudicabit, qui, de generantis saeculi correptus morbo, duo illa neglexerit conditoria, quibus in tegerrime ad nos voluntas Dei conservatur? Hebraeam et Graecam linguas intelligo, quarum illam Wittebergae, sub Mehlfuhrero suo: hanc inter, Musas Lubinianas, dum Rostochii ageret, tanta comprehendebat diligentia Samsonius, ut insigniores saepe materias ex Graeco in Latinum, ex Latino in Graecum verteret. necessariam verborum proprietatem notaret: Figurarum copiam, vim explicandi, et sagaci optimorum imitatione similia inveniendi facultatem pararet: Imo, secretam quoque cum auctoribus conrentionem institueret; et, eiusmodi exercitationis beneficio, magnus in Graecitate, magnus in Latinitate evaderer. Nec enim erat, in sermone Samsonii nostri, rudis barbaries: non hiulca et tortuosa obscuritas; sed perspicuus et aequabilis dicendi character, qui sine difficilibus salebris in aliorum mentes influens, horridi agtestisque in genii suspicionem satis amoliebatur. Fuit hoc inter superiorum
temporum somnia non postremum, ut non ipsi solum Doctores in Theologicis ac Philosophicis, humaniorum observationem negligerent; Sed maiorem in literas tyrannidem exercentes, cumseveriori doctrinarum genere non crederent convenire posse. Inde cum vocabulis monstrosis, mira quoque disputationum portenta finxerunt, melancholicis, in specu. latione sua, non absimiles, quibus plurimum negotii facessunt lemures et spectra, in delirantis alicuius Monachi phantasmate primum genita. Non arridebat Samsonio scholastica haec disputandi magistralitas: non macerabat se rudi. bus Thomistarum aut Sectistarum vitilitigationibus, quae in pulvere tantum scholastico aestimantur; extra illum solo contemptu refutantur, ut prudentiores, quoque publicae utilitatis interesse iudicent, tot Monachorum ineptias, a Facultatum superiorum Studionsis, penitus ignorari. Quid enim, postmodum ad seria provectis, praeter seriam agnitionem strenuae inertiae, praeter dediscendi molestiam relinquunt? Quid, ad capessenda publica negotia, veram studiorum nostrorum regulam subsidii afferunt? Longe rectius benignitatem virium nostrarum exercemus illis artibus, quae suum usum sive in Ecclesiam, sive in rem publicam, sive in quod. cumque vitae genus alius, laudabiliter diffundunt. Et haec salutaris fuit Philosophici studii meta, quam, in sedulo illius cultu, Samsonius sive praefixerat: quam ad finem usque vitae ex hoc loco inculcabat. Calummantur enim, et calumniantur graviter, qui Beatum nostrum aut neglectae aut contemptae Philosophiae postulant; Scilicet fatali multorum peste non occubuit: Sirenes Scholasticas, a proposito sanioris cursu revocantes, non audivit: periculosos fugit Philosophiae scopulos, quae miseram adolescentium industriam quottidiano paene naufragio, subvertit, ut, nisi multi salutem deberent meliori genio, etiam optimae mentes incurrerent vada illa, quae curiose subtilis monasteriorum imprudentia exaravit, Samsonium nostrum duo Martinii. Principes illo tempore Senatus Philosophici, praecipue formabant, qui, detersishmc inde scholarum sordibus, modum atque usum discipoinarum, ad Theologicas vindicias, tradebant: ipseque, futuri opportunitatem officii prospiciens, potioribus adolescentiae studiis ad practicam Philosophiam ferebatur. U tigitur et se ipsum vigilantius intenderet, et aliis ad virtutem viam praeiret, post im petratam. sollenni
cum laude, Magisterii Lauream, privatim in Moralibus Collegium instituit, ita tamen, ex laudabili veterum praescripto, de virtutibus disputans, ut continua iisdem sollicitudine in vita sua vacaret. Multo certe rectius, quam sordidi speculativi, qui cum iustitiae, humanitatis, temperantiae dogmata, subtilium disputationum alis, quasi pervolant, praetervolant se ipsos, et, cum omnem controversiarum apparatum exacte sciunt, illud unum, quod inprimis scitu necessarium est, nesciunt, ut se sciant; quod, annon inter usitata publici egregii obstacula referendum sit, ipsi vos, Auditores, decernetis. Sicut in eadem Medicina nihil facilius, quam helleborum, quam uniones, aut quicquid denique sanitatem promovet, cognoscere; haec vero miscere salubriter, et concurrentibus applicare casibus, facultatis perfectio est: ita facilius est procul dubio, ventilata hinc inde, et nimium plerumque ventilata, virtutum praecepta tenere, quam sequi: facilius, scire, quam iustum quod humanum est, quam esse, ut non immerito eximiorum in Samsonio profectum notis accenseri debeat, ea in Philosophicis praecipue sectatum esse, quibus non tam literatior, quam melior evaderet, Sed hoe atrium erat gentium: hoc sanctum saeculare, ubi, postquam in ae ra linguarum atque artium conchâ non manus et pedes, ut Sacerdotes olim Levitici, sed caelestem corporis hospitem Samsonius eluisset, ingressus est, cum bono Deo, interius Theologiae sacrarium, ut ad instantesillius vindicias, decretoriis demum armis indueretur, Tum confestim praemonebat genitam ad excelsa mentem fati sui sollicitudo, maiusque contionatoria functione, theatrum fore et sublimius ostentabat, Explicaret igitur hic ingenium, ut in similis studii professione, iis esset quam dissimilimus, quorum imbecilli conatus scripta huius velillius homiletici non excedunt. aliud in Catecheta spectari, aliud quaeri in Theologo, quorum cum ille pietatis tantum principia explanare necessum habeat; hunc, velut constitutum in acie sacra Imperatorem, vindicias pro veritate, pugnas pro Ecclesia subire, praesidium Religioni, haereticis metum afferre, nullos apostaticae pravitatis impetus exhorrescere. Idcirco vitatam et antea desidiam magis magisque coepit detestari Samsonius, omnem divinam sapientiam, solidiorem fidei tractationem, motas in Ecclesia controversias, Conciliorum et Patrum statuta sibi indaganda existimans. Cumprimis sacra Scriptura erat.
quam et modo memoratis, fundamenti loco, substernebat, et inexhaustâ illius ubertate familiarem a puero divinis dictis animum, sine fastidio, implebat. Habert hoc peculiare, prae aliis, sacraeliterae, ut delicatulo primum animo nostro insipidae appareant, serio autem frequentatae, sine nausea oblectent, sine satietate nutriant, Instar palmae cuiusdam Aegyptiacae, cuius fructus, principio minus amabilis, magis deindemagisque homines afficit, ut, occultâ illius suavitate, non unquam facile possint saturari, Quoties, cibi et remissionis oblitus, in dulcissimis, cum Deo, colloquiis substitit Samsonius? Quoties, ruptis somni induciis, vigiles per commentata oculos ocumtulit? ut sucum, ut sanguinem nu trimenti illius spiritualis, in omnes animae venas, dispensaret. Saepius hoc ipso referente, audivimus, quam sixis in Scripturae sensum cogitationibus, quam intentâ mentis acie, monimen. ta rerum divinarum perscrutatus fuerit, clavem piae precationis ante omnia, et perspicaciae lumen adhibens: quam devote dictorum intelligentiam ex ipsis exspectarit, ne videretur ipsi dictis illud contineri, quod intelligendum ante lectionem pra sumpsisset. Ideo dicebat, semovere ex oculis consueveram magna hominum nomina: non movebar Luthero, Brentio, Calvino Bellarmino et aliis: momenta potius rationum, ad amussim spiritus Sancti, expendebam, non multo post tempore, in operoso Orthodoxiae scrutinio, ita firmatus, ut ne portas quidem monstrorum infernalium, aut quascumque haereticorum strophas, pertimescerem. Ovirum ubique sui nominis, fortem, solidum, erectum! O deformatum iam expressumque lineis omnibus vindicem! in quo tantum adhuc illud restabat, ut partes quae dam, immisso lumine, tollerentur altius, ne consummando propediem vindiciarum honori quicquam deesset Hoc consilio modo cum Chemnitio erat, in Examine Concilii Tridentini, quod totum paene, in suos usus, memoriae mandaverat: modo fulminantem in Tomis Lutherum mirabatur, in quos, suo marte, locupletissimos rerum et dictorum indices confecit: modo Pontificium Herculem, Bellarminum, inspectabat, futuri Ducis officium faciens, ut hostilium consiliorum seriem internosceret, et, quibus rebus confidat, iisdem saepius everti posse videret. Cumprimis vero Hunnium suum, vel in aureis lucubrationibus consulebat, vel in publicis audiebat lectionibus, ubi viva docentis actio spiritum quasi atque animam prositentium voci affundere, et auditorum commoda
locupletare efficacius solet. Ne autem, dum haecloquor, peregrinantes in auditoriis cogitetis animos, aut fastidiosa ingenia, quae ita nonnullos, in affectata prae pedimenta, distrahunt, ut, quae in aures ire utiliter debebant, absque ullo studiorum commodo in auras dimittant; Sed sagacem aliquem Professorum veneratorem; sed constantem omnium observatorem, et inprimis Samsonium illum, qui, iunctam alteri eruditionis administrae, aufcultationem publicam, tot annos adhibuit, dapesque caeli ambrosias, nobili cupiditate, percepit. Ut vero cibus alius non accedit corpori, neque illud vegetat, qui citra coctionem mox egeritur: Ita omnem perceptae ambrosiae fructum perire iudicabat, quem in omnes ammi simus sollertissima meditatio non digereret. Quid enim est meditatio? Magistra est doctrinae solidae: anima studiorum est: exercitatio ingenii est et confirmatio iudicii, omnisque in consulendo prudentiae, in agendo dexteritatis, in dicendo promptitudinis officina, quae ad singularem diversarum quoque rerum gloriam capacem talium indolem, hoc est Samsonianam exornat, Nemini quidem Vestrûm non constat, hoc plerisque usuvenire iuvenibus, ut, licet benignior in illis naturae felicitas, non tamen plus, quam in uno, fere excellat. Quod si nonnumquam deprehendimus aliquos, in quibus variarum rerum notitia pariter et promptitudo elucescit, admirabile quippiam, et prope divinum inesse iis autumamus. Mirabatur Witteberga Samsonium suum: mirabatur novum veritatis Vindicem, Videbat in collegiis plurimis disputantem: magnus erat! videbat locupletes eorum fructus, ex thesauro mentis, refundentem: magnus erat! videbat aliis raras virtutis et doctrinae lampades praeferentem: magnus erat! videbat denique ex suggestu Ecclesiam erudientem: magnus erat! et dignus, cui vicariam B. Doctoris Gesneri operam aliquot menses, in habendis contionibus, deferret: dignus, cui potestatem instituendi Theologica Collegia concederet. Quid igitur mirum fuit, si privato tandem studioso maior fuit, dum privatus fuit, magnarumque dignitatum capax habitus ab omnibus, priusquam ullam obtineret. Ibat in adultam aestatem annus saeculi huius octavus, cum prolixa Tibi gaudiorum surgeret materia, sive nutrix mea nominari, sive hospita mavis, Riga nobilissima, cuius in laudes, maiori dicendorum copiâ obrutus, vocem hanc non diffundo, quae nec Rhetoricam dilatationem; sed masculam exempli Theologicidiductionem spectat, nihilque
tibi aliud, propter editum Samsonium, quam gratulationem et vota destino, ut, qualem te et praesenti, et aliis hactenus argumentis praebuisti, semper esse, semper honorari merearis clarissimorum Virorum mater et educatrix! Ibat in adultam aestatem annus iste, cum, ex novennali publicarum utilitatum mercatu, rediret optimus negotiator, patriae laudi, patriae voluptati, patriae vindiciis devotissimus, quam non solum patriam; Sed altricem quoque Studiorum Academicorum habuerat, et iam fructus liberalitatis sancto proposito referebat. Et poscebatur pridem votis omnium, qui orbam desolatamque inspectionis Scholasticae dignitatem nitori suo, et emolumentis publicis vindicaret, Statim usitata Rei publicae huius, in dispiciendis salutis suae instrumentis, prudentia officio isti admovit Samsonium, qui, Augusto Mense, ad illud ita accedebat, ut augustiorem sibi, in ipso accessu, palaestram, et patentiori fortunae idoneam constitueret. Nec pollutum in existimabat pulvere scholastico famam suam, nec audiebat prona quae dam ab eruditione in ambitionem, ab hac in vecordes fastus hominum iudicia: multo minus ex superciliosa illorum censura, vilioribus annumerabat curas Scholasticas, quibus iuniorum ingenia, ad fortunae excelsioris cultum, excitantur. Fundamenta quippe omnium statuum sciebat Scholas esse, saepius cogitans, cum animo suo politae gentilitatis principes, Athenienses, quibus, de conservanda Republica sua sollicitis, illud non consuluit oraculum, quam, ut, beneficio institutionis paedagogicae, rem omnium pretiosissimam, liberorum suorum auribus in stiliarent. Difficile est exprimere, quanta Studiorum in schola strenuitas, in spectionis Samsonianae auspiciis, enituerit. Gratulabantur sibi reliqui docentes de magni nominis capite, quodamplum Scholae corpus vivido vegetoque spiritu animaret: debitam omnium auctoritatem, adversus scholastici nominis hostes, assereret, nec referret validiorum astrorum indolem, quorum exortus minora reliqua obscurat, Maior quidem illis erat Samsonius; Sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem praesenteillo quisque, quam absente, retinebat. Quin omnibus etiam ex illo reverentia accedebat, quod ipse, a Senatus liberalitate lautiora salaria impetrans, eosdem studio paterno honorabat. Itaque perinde docentibus atque discentibus chorus, sic Inspectorem Collegamque miscebat, ut studium omnium laboremque, et, tamquam exaactor, intenderet, et, tamquam particeps sociusque relevaret.
Omnia ad orthodoxae veritatis vindicias dirigens, ut, ex eiusdem Dominae suae praescripto, iuventutem a lue Iesuitica defenderet, et non in vera minus Religione, quam solida et sana Eruditione, ad patriae usum, informaret. Haec enim duo, veluti Helenaesidera, in educationis cursu merito proponuntur Docteribus, ut fundamentum boni publici, Religio, verus nempe, et ad Scripturae normam exactus Dei cultus, cereis imprimatur mentibus, cum genuinis scientiarum virtutumque dogmatibus, quae monasteriorum indigites plurimi plane nesciunt, et, licet omnes doctrinarum divitias, velut in custodia, habere putentur, neque bene tamen, neque tutuo nos docere eruditionem possunt. Quod attendentes sapientissimi Regni Gallici Proceres, iuxta causas alias, non immerito Iesuitas appellârunt corruptores, iuventutis publicos, ut, qui hos sibi duces, ad imitandum proposuerit, vix ac ne vix quidem possit, commissa fidei suae pignora, in cordatam eruditionis habitudinem commasculare. Nobis argumentum optimi esto, quod Samsonius noster sequebatur, cuius in docendo dexteritas, et voce et stylo hinc inde celebrata, viis institit felicioribus, ut, post singularem ingeniorum delectum, in quottidiano pietatis studio, iuventutem bonis artibus instrueret, ut exuberantem illius procacitatem coerceret; neque tamen Orbiliano; sed patrio more, disciplinam publicam tueretur, Utrumque enim in vitio videbat esse, et nimiam indulgentiam, et flagellorum saevitiam: quandoquidem, ut ille ait, quae inter aegerrimae custodiae vincula, suppliciorum metu, colimus, tristi plerumque fastidio solemus aversari; et concepta a puero odia, nescio quâ horroris consuetudine, ad senium quoque deducuntur. In erectis praesertim ingeniis, quorum magna tum temporis copia, maior alacritas ad Scholam, ad domum, ad institutionem Samsonii nostri properabat. Dum hoc dico, Auditores, dum fecundam inspectionis Samsonianae felicitatem et felicem fecunditatem praedico, oculos animumque circumfero ad omnes propemodum Livoniae status, et summates infimatesque interrogo. Annon utiliter Samsonio Praeceptore usi fuerint? Quod ad Ecclesias caelestem sapientiam, quod Senatoriam ad curias prudentiam, quod ad privatos lares circumspectam honestatem, quod ad communem officiorum salutem singuli suam portionem afferant; annon ex uberrimo Samsonianae institutionis fonte, per
mutuae industriae canales, derivârint. Sequere hos praedecessores et patrestuos, spes patriae, iuventus optima, et, fideles quoque praeceptorum monitiones observans, tempora aeta. tis tuae laudabilibus rebus, studia vitae, labores virtutibus impende. Haec enim nisi a singulis etiam attendantur, atque etiam, universorum salus est in lubrico, cui haud dubie subtrahitur quicquid fructuosae sapientiae, quic quid melioris vitae studio suffuramut. Iisdem enim gradibus in columitas publica, et efformatio iuventutis ambulat: eodem illa transitu, iisdem utuntur conversionibus, quas in Republica, Romana inprimis et Persica, (ne de Germanica dicam) ex infelici utriusque dissidio natas esse, soli poslunt ambigere, qui in profunda rerum alibi gestarum ignoratione versantur. Plurimum alias illo tempore Iesuitarum importunitati, debebat Livonia, plurimum debebat Ecclesia, cum, ad exscindendam hic iuventutis salutem, civitatis pietatem, fidem, constantiam occupatissimi, eadem omnia mirum quamtum excitarent. Quis credat, tam utiles Rigensibus Iesuitas fuisse? Frequenter equidem mirari licet, quod pravissima quae que, contra ingenium suum, toties exerrent in melius, ut pessimae rei usus saepe luculentior, quam abusus melioris, appareat. Nisi tantis hic molitionibus veritatis solium oppugnassent sive hospites Livonorum, sive hostes Iesuitae, numquam certe tot illustribus exsplenduisset documentis lumen patriae, Samsonius: numquam tantus utilitatum proventus ex eo, in scholam hanc et universam Ecclesiam Dei, promanasset. Habent nimirum dona superne concessa, innuente Apostolo, inrtar ignis aliquod, qui, ab iniuriarum tactu probe munitus, inerti pruna, per alimenta sua, serpit, et mox sua sponte moritur; irritatus autem ventis undique vexantibus, quantâ virtute consurgit! quam fortiter totis flammis emicat! Pari profecto ratione Samsonius noster, cuius prima ad civessuos concio, quid, nisi classicum erat, et signum illius pugnae, quam, ad vindicandam ab hostibus caelestem orthodoxiae gloriam, Vindex instaurabat? Quod simul ac Collegium Iesuitarum ad muros Iacobeos audivit, mirari primum materiae in solentiam: fluctuare omnes: in Caenaculo, in area concurrere pavidi: alius alium scitari: unde nobis illud nomen Samsonii? quae furiae hominem agitant? Lutheranam sectam ex ipsis mundi cunabulis eruit: catholicam propudiosae novitatis accusat. Occupandus erit haereticus iste, ne intervertat propositi nostri commoda; vi, fraude, dolo
occupandus erit. Neque mora! Vilnensibus statim et Brunsbergensibus suis sacrum hoc voti mysterium, nescio, an sub confessioms fide, aperiunt, et, ad construendam aciem, ad armandas succenturiantes copias, eosdem stimulant. Exstimulat quoque Deus animosum samsonii suigenium, et. ut opportunius decurrendi spatium pateat, ad intimiorem operum suorum officinam deducit, ubi, in sanctum ministerii ordinem promptissime receptus, serio vindices, cum Deo suo, labores, pertexat, Nihil ex illo tempore in Ecclesia, nihil in Schola, citra consilium eius atque opem suscipi: quicquid tracta tu arduum, actu impeditum, industriae illius committi: quicquid consiliorum et domi, et foris subministrandum, Samsonianam dexteritatem videbatur postulare. In ipso controversiarum fervore stabat vindex noster, quas Calendarium Gregorianum, ut vocant, non huic modo civitati, sed iacentibus etiam in circuitu locis, cum gravissimo periculorum turbine, suscitabat. In quibus tamen omnibus quanta Christianae conscientiae, quanta Theologicae prudentiae specimina ediderit nulla tam incuriosa rerum gestarum aetas reticebit. Quin ipsi quoque Papistarum primipilares, ex his nubibus plerasque procellarum in se fervere, ex hoc consiliorum secreto tanta in se arma expediri, ab Hermanno samsonio tot societatiis suae consilia suffocari, sentiebant, eadem secum tacito volventes animo, quae de astutissimo Principum, Philippo Macedone, Athenarum libertati modis omnibus insidiante, referumtur. Dum enim ista civitas ambitiosae Philippi dominationi potissimum obsisteret; frustra tamen tot et tanta calliditatis sacra moverentur, maerebat toties ante victrix vafrities, suerusque successibus animus priorem fortunam, misto indignationi, pudore, circumspectabat. Neque latuit eum fatalis versutiarum mora, Demosthenes, neque tam populum Atheniensem esse, quam Oratorem illum unicum, cuius in Regem consilia tam anceps atque difficile bel um facerent, Et hoc saepius macedo inter amicos, de Atheniensi: Iesuitae procul dubio inter sese de Rigensi De mosthene, conquesti sunt, cuius susceptam ab illis oppugna tionem, ut splendidissimo huic auditorio planius explicem, cum comparatione loquendum mihi est: vester labor erit, siplacet, ut de auditoribus spectatores reddamini. Aedificate vobis arcem, omni munitionum genere instructissimam: metamini circum eandem castra obsidentium validissima: Implete haec viris ad impetendum alacribus, laboriosis,
audacibus: adicite subsidiantes eminus cominus socios: ingeniosos praesertim cunicularios, modo hic meatus, modo illic, sub terra, fodientes, adiungite: Omnia haec Sam sonius erunt et Iesuitarum obsessio, quam non aperto tantum marte, Sed per caecos inprimis cuniculos crebrius suscipiebant. Primus oppugnationis impetus erat, de vocatione Lutheri et Ministrorum Luthera norum, quem non feliciter solum, ex propugnaculo veritatis, repellebat vindex noster; sed, collectis quoque ex verbo Dei praesidiis, missisicantium castra valde turbabat. Mirum erat, quod larvatus quidam barbitonsor, et re et nomine Kahlius, amentatas aliquot convitiorum et mendaciorum hastulas victori obicere auderet, qui, divinis instructus machinis, et caelorum maiestate in terra, fultus, intacto latere, nulloque negotio talia declinabat, Verum, ex alia castrorum parte, novum surgebat agmen incurrentium, duo Iesuitarum hic praecipui, Pater Rector Collegii Iesuitici, D. Philippus et Pater Fabianus, ex arce Religionis Lutheranae Nobilem quendam rapturi; Sed priusquam vel signa sua inciperent educere, circumventam undique aciem suam videbant primis Samsonii copiis, et, post quinque horarum certamen, ne fugae species esset, iterato a suis revocabantur. Ad quos cum perturbati redirent, feroces omnino mali insaniâ, et mox necessitatis ingenio, ultimis consiliis animum aperiunt. Incilin atas cohortes suas, nisi aliis erigerentur mediis, sisti non posse. Neque pauci erant ex tribulibus, qui apertam vim posthac penitus dissuaderent: ad cuniculos, ad bellica furta eundum esse: multa et magna per haec in obsidionibus fici. Ecce latissime fulgentia ipsius tentoria! Quot vexilla nobis eripuit, in velitationibus plurimis? Quid Butendakius noster cum sociis? Quid Klantius? Quid Schwartzius nuperrime? Tropaea ipsius auxerunt: triumphos amplificarunt. Crescit quottidie hominis auctoritas: vires assumit fama, qua bella saepius constant: infelicibus omnes sunt mimici. Et iam dudum experitur nostra societas, quod hoc duce Lutherano, neque frontem, neque terga aciei suae, multo minus latera aut cornua, spe potiundae civitatis huius, firmare possit. Ubique in statione est, ubique in insidiis, sive scholam respicias, sive Ecclesiam! Neque tran sfugam nancisci possumus, cuius beneficio insidiae nostrae expediantur. Blanditiis igitur et nobilibus benevolentiae contestationibus denuo adoriuntur Samsonium, eiusmodi nimirum armis, quibus neque gladii interdum pares sunt, neque muri, saepiusque delinitur ani.
mosa virtus, quam frangitur. Sed petra veritatis fundamentum erat arcis humus: omnes, facile spernebat arrugias, omnes fossores, qui et toties et frustra, etcum indignatione adhibebantur. Ira demum infurorem exarsit: ut Warsoviae, in Regio Senatu graviter accusetur Samsonius, urgent. Accusatur a Czyslakio: traducitur tota haec civitas: publi catur decretum Regium, cuius im perio Vindex noster ad Rigense forum, admissis in actione illa Commissariis Regiis, vocatur, Cum vero nec cognosci causam accusationis, nec audire excusantem; Sed tumultuaria statim poena, sine figura, sine forma iudicii, quasi diu condemnatum obrui Samsonium auctores vellent, nihil a malitiosis patribus effectum est. Quanta posthaec, in Polonia, istius rei criminatio? cui cum causa Religionis publica implicaretur, Samsonius o mnem asserendi sui curam vigilantissimis patriae suae patribus committit. Ipse tot convitiis, tot machinis, tot insidiis obsitus generoso animo aut agebat scribenda, aut peracta in officiis scribebat, ne posteritatis notitiam fugiant, quae, veluti prudens in vindiciis sacris Imperator, et pacatius in templo gesserit, et contra hostes strenuis pugnis perpetrârir. Inter haec efferebatur per Livoniam, per Curoniam, per Po loniam, per Daniam, per Sueciam, per Germaniam, ma gnum nomen huius Vindicis: volabat fama felicissmorum trium phorum, omnesque tantarum dotium aestimatores in favorem, in amorem, in Samsonii cultum trahebat. Honoratissimis etiam Rostochiensium, Dantiscanorum, Hamburgensium sollicitationibus evocabatur, ut non tam Rigae, conditione generis, quam in aliis terrarum finibus, charitate meritorum, natus videretur. Nihil tamen fortius amore patriae, nihilerat constantius, non ut honores tantarum civitatum a se cum fastidio, sed ut ab illis se ipsum removeret, certissimo patriae fidei argumento, quam ut immotam atque invictam praestaret omnibus, materna prorsus Rei publicae huius, pro Pastore suo, sollicitudo, et tot ex eadem in Poloniam expeditiones faciebant. Fruere laudibus illis tuis, Riga fortissima! quî enim possum te non rursus alloqui? te non rursus venerari? te non rursum sollennibus celebrare praeconiis? et quidem propter tot generositatis nomina, quae ad vindicandum, ab internecione Vindicem ruum, mirantibus etiam hostibus, usurpabas. Fruere meritis illis tuis, interpres generositatis istius efficacissime, nostris quidem usibus;
no~ tamen publicae venerationi subductae, Iohannes Ulrice, immortalitatis hospes gloriosissime, qui illud os tuum, Tullianae Suadae domicilium, illud pectus tuum, tot virtutum sacrarium, in praesenti causa multis quoque periculis obiecisti! Aestimet hoc universa Christianitas, et audiat, Rigam, Livoniae Metropolim, pro Pastore suo, coram Serenissimo Polonorum Rege contra insidiosissimos et potentissimos adversarios, periculosissimo tempore in causa fidei difficillima, stetisse, et ita stetisse, ut se sanguinem potius suum plenis rivis effusuram, quam Religionis orthodoxae Vindicem, cum ea, deserturam indicaret. Et iam in acie novaculae constituta erat actio: iam diplomatum Regiorum fulmina severissima minabantur Iesuitae: iam pluribus intricare diffic ultatibus civiratem satagebant, quarum quidem inventionem Deus illius permisserat; eventum tamen singulari providentiae suae directioni servabat. Quottidiana paene Divinitatis haec sunt opera, ut malorum consiliorum meditationes, ipso iam successu securas, praecox anticipet impetus, ne vel unquam improbis timor, vel spes absit calamitosae virtuti, Gustaphus Adolphus, Suecotum Rex, omni titulorum pompa superior, destinatione cumprimis caelesti, ad debellandum Livoniam contendens, pincipem hanc illius civitatem terrâ marique invadit, obsidet, capit, interque praestandi a devictis homagii ornamenta, primo omnium expetit contionem Samsonii nostri, quem alter Suecicarum rerum Atlas, perillustris Regni Cancellarius, ceu suum olim in Circo Wittebergensi Commilitonem; nunc primarium Religionis Vendicem, dudum commendaret. Protinus Rex noster, inter regias clementiae suae delicias, numerare coepit Samsonium, ad ornatum regni sui facere existimans, si, inter primaria officiorum decoramenta, tan ti quoque viri nomen reluceret. Quem igitur vali. dissimum, tot annos, orthodoxiae vindicem Septentrio coluerat: quem caelestis quidam ingenii genius, ad propugnandam veritatem, praepararat: quem progressa fatalibus in crenmentis industria ad summa honorum culmina excitaveret, cum to tius Livoniae Cis-Dunensis Superintendenten Maiestas religiosissima constituit. Utrum splendidam per se dignitaten hanc, laudatissimo administrationis splendore, adhuc magis illustraverit, supervacuum censemus, hîc decernere, cuius viginti et unum annos edita, et in caelestes fastos referenda sp???cimina, testem habent universam Livoniam: miratricem habebunt omnem posteritatem. Haec enim aut omnia
ignorabit, aut hoc nequaquam: vixisse in hac patria sua virum eximium, qui, post superatores spiritualium vindiciarum labores, omnes Papisticae noctis tenebras ex livonia dispulerit: divinam veritatis lucem reduxerit: per medias hostium fauces profectus, Ecclesias plantarit: plus septuaginta Pastoribus sua voca vocaverit, suâ manu ordinaverit: sacros reditus promoverit: synodales congressus sollenniter instituerit: Consultationes Synedrii Legii adiuverit: disciphnae Ecclesiasticae modum sanciverit: Iuventutis Livonicae institutionem restavarit; paternam omnium curam habuerit: omnium traxerit animos: transegerit negotio: omnium diftrictuum venerationem, singularem Serenissimae Coronae Suecicae gratioam, nobilissimum praedium, Nobilitatis insignia, omnium denique intelligentium admirationem, primus in Livonia Superintendens, meruerit: Labasco hic, auditores, sub immenso dicendorum onere, quibus profecto tantopere circumfundor, ut, dum sese cumulatim offerunt plurima, nihil aliud, quam praepediant. Quin summa potius rerum capita vobis aestimanda relinquam, cum de consentanea styli gravitate dudum desperaverim. Quicquid inter Episcopalia officia illustre, quicquid inter Ecclesiastica negotia arduum, quicquid inter consulta Theologica sublime, quicquid inter ornamenta civilis vitae conspicuum, omne illud cogitationibus vestris colligite, componite, pensate, et, annon collecta, composita, pensata singula Samsonium vestrum magnificent, serio statuite. Licet enim haud verear, ne nimia exstent in vindice nostro, quae gaudemus omnes plurima esse: necessariae tamen favoris vestri fiduciae dabimus, ut, in tanta sylvescentium materiarum congerie, plura vobis cogitanda notemus, quorum exacta prudentia sibi explicabit fecundissime, quae Oratoris tenuitas non assequitur. Optimi primitivae Ecclesiae Patres, arguta brevitate Origenis sui gloriam complecti volentes, Adamantium illum Theologum appellarunt, Samsonium nostrum in catenatis officiorum laboribus, eundem et mereri, et tueri titulum potuisse, nemo dubitat, msi qui non tam memorata hactenus, quam signata, supine ignorat. Testor vos, templa civitatis huius regiae amplissima, in quibus totos triginta quinque et amplius annos, magnâ vocis, maiori mentis, maximâ virium omnium contentione, laboravit! Testor vos omnes, qui tot exantlatorum laborum fructus, tot lustra, percepistis! Quis elaboratissimam Caelitis nostri in suggestu Eloquentiam non desiderat?
Eloquentiam dico, de qua, citra Eloquentiae ornatum, nefas est aliquid hiscere; quid dicam proloqui? praesertim ad illos, qui, comparatione suavissimae quondam auditionis suae, iedunitatem nostrae descriptionis facile possent, vituperare. Unum tamen hoc, vobis suffragantibus, non possum non dicere:uno eodemque tempore, et men tibus auditorum sapientiae ubertatem, et obtutibus erectam vultus dignitatem, cum adgubernata membrorum omnium dispensatione, undique Samsonium, et undique insinuasse, Iactant suum quendam Pontificii in Galliis Ambonitribam, quem aurea catena ex lingua pendente pinxerunt, quod, videlicet, suavitate eloquii, auditores suos, quo vellet, quasi vinctos traxerit; nostros vero m universum Contionatores exagitant, et simplicissimos simplicita te non columbina, sed pecorina, satisque loquacitatis, nihil solidae doctrinae afferentes, pipulo passim differunt. At si quis patriae suae Contionatorem et Vindicem Samsonium, si quis illud tantum eloquentis sapientiae exemplar, cum memoria sua, renovat, quanta cum indignatione Valentiana illa convitia percipit? quanto rectius Ambonitribae illius Gallici picturam competere Samsonio intelligit? Plane dixisses, et meritissimo nostri vindicis dixisses pectus, conclave caelestis prudentiae: os disertissimum, sedem facundiae, sublimem vultum hospitium gravitatis: totum corpus ab omnibus Gratiis, ab omnibus venustatibus inhabitari. Ne dicam de saluberrima docendi controversias promptitudine, cuius, in iuventutem propagandae, occasionem suggerebat Rei publicae huius munificentia, in Dei et literarum honorem Collegium hoc suum, ante tredecim fere annos, excitans, ut benignissimis maiorum votis satisfaceret, quos nihil in praesagio ardentius, nihil divinius in optatis habuisse verisimile est, cum nascentes in hac urbe Musas piis manibus susciperent, quam, quod Successores eorum, hereditaria cura, praestiterunt. Huic illustrando ur app'icaret animum suum Samsonius, ut novam vindicandae religionis Spartam susciperet, difficulter profecto, ab increscentibus officiorum laboribus, impetrabat. Impetrab at tamen in suscepta postmodum Professione ita versatus, ut nonnisi maerorem incredibilem, amissi boni recordatio, omnibus in generet. Temperare mihi non possum, quin dubii timoris horrore concutior, dum, in huius rei consideratione haerens, singularis exempli Professorem cogito. Talem scilicet, qui, citra ostentationis inania usitatissima, inusitatam ubique sollertiam adhibeat: talem, qui, nulla invidiae prurigme tactus, patria fidelitate omnia communicet: talem, qui sine ullius laboris
declinatione, a carceribus usque Theologiae, per omnium articulorum curriculum, ad metam usque auditores suos plus semel duxerit: talem denique, qui, in super habita vergentis aetatis lassitudine, omnes controversias publice disputando discusserit. Talem enim fuisse Samsonium nostrum; sed, heu fuisse! cogito, caput et Seniorem Collegii nostri: augustalis Theologici Patulcium, ut ita loquar: Patronum omnium bonae mentis Candidatorum, et illorum praecipue, quos, ex Germaniae miseriis, furor Martius huc eiecerat: Promotorem spei patriae, si quisquam, et Doctorem orbis optimum. Et hic attentas in hoc, ante menses aliquot, volvebat meditationes suas: quomodo devotam sacro studio iuventutem, ad exactam Theologiae cognitionem, velocius duceret. Comprehendebat animo suo magnum fidei ambitum: penitissime intuebatur catenam Articulorum indissolubilem, et, ex Recentioribus nostris, Gerhardum saepe commendabat, qui prolixis Theologicorum Locorum, et Confessionis Catholicae Tomis Orthodoxiam repraesentasset. Hoc igitur cum suo disponebat animo consilium, ex utroque magno Magni Gerhardi opere Aphoristicam ducere Epitomen, ut, contractis fusioribus paragraphis, coloribusque et lineamentis maiorem partem castigatis, nervos et toros veritatis minori tabella et mole proponeret. Cumque, in paterna instituti huius communicatione Chamierum contractum ostenderem, quem, ex quatuor Panstratiae Catholicae Tomis, Professor quidam Genevensis nuper deidit, non parum eo delectatus, se concisius adhuc opus, ex Gerhardo colligendum, auspicatum esse affirmabat. Et auspicatus iam tum erat in hoc Collegio; sed auspicatus tantum, egregium profecto imitationis labotem successoribus relinquens, quorum industria dignum hoc mstitutum est, ut, fiduciae exspectationis atque voti publici satisfacientes, strenua illud sagacitate pertexant. Invenient tam in hoc, quam in aliis officiis omnibus Samsonii sui vestigia, et facile quidem intelligent; facilius aestimabunt: difficillime tamen aemulabuntur, nisi tantis naturae, diligentiae. exercitationis, Bibliothecae subsidiis, quantis in Livonia Samsonius noster, instructissimi. Habebunt ab ipso maestissimi, per magnum hunc Ducatum, Ecclesiastae posthumum rationarium, non imperii alicuius, quod Augustus Imperator Successori reliquit; sed Ecclesiae, Latini Pontisicia, vulgus Agenda Ecclesiastica nominant, quod ad vindicandam posthac quoque ab impietate et impro bitate regionem hanc, Vindex Religionis benemeritissimus,
in devota ad Deum gratiarum actione, quam audivimus. brevi ante morbum suum tempore, absolvebat. Liquescit hic animus meus, auditores, refugo pavore deficit locutio, postquam, ex tam iucunda, pulcherrimaque rerum contemplatione, morbi funestissimi memoriam occasio mihi reducit. Ignosce, precor, mihi vidua honoratissima, Helena Harimanniana, quod matrimoniale tuum cum Samsonio nostro contubernium, prosperitatis atque fidei connubialis speculum, hic non eflero! Ignoscite vos nobilissima Samsonii pignora! Vos inprimis duo paternarum virtutum heredes ae muli, Hermanne et Bruno, quod raram beati Parentis vestri gloriam, ex utriusque genio relucescentem, nullus hic praedico, qui nunc in Argentoratensi et Wittebergensi Academiis, solida Iuris et Theologiae secreta penetrantes, in amore, in admirarione meliorum versamini! Ignosoite, quotquot adestis, Samsoniarum virtutum Cultores, quod ex tanto illarum numero nullam hic attingo, quibus, ad posteritatem propagandis, implere sermones Livoni gestient, quoties de Ecclesiae salute, quoties de vindiciis Religionis, quoties de Theologo ad amussim facto loquentur, Cum enim per potissima tantum vindiciarum Theologicarum adminicula atque experimenta cucurrerim, quid nunc in alium me campum conferam miser, cuius animus profecto liquescit, cuius locutio refugo pavore deficit, postquam, ex tam iucunda pulcherrimaque rerum contemplatione, funestissimi morbi memoriam occasio mihi reduxit. Prodebat ille violentiam suam, cum obscura diu lassitudine grassantem, septimanis abhinc pluribus, poft conci onem penultimam, de termino vitae, quam ad historiam Hiskiae sui divinus Vir, in cathedrali templo, habebat. Et cessisset utique Medicorum nostrorum dexteritati, si quicquam humanis artibus reliquisset ultimi fati vicinitas. Sed Scirrhus erat cum hydrope socio, hoc est, morbus supra virtutem pharmacorum nequissimus, qui nostrum infestabat Samsonem, quasi alio morbi genere superari nequiverit vir fortissimus, quam qui clanculum congestas in ipsum vires, cum victoria demum, effunderet. Effuditque die XVI. Dec. anni praeteriti, cuius initium totam docebat familiam, illum, illum tandem fore, quem infamibus condemnasset notis gentilitas; nos autem novae gloriae, novae initium felicitatis videbamus, quam Samsonius noster, elatis semper ad Christum suum manibus, praestolabatur. Dixisses, gaudia, caeli delibare virum aeternitati viti vicinissimum, ita exuberabat pectus Biblicis solatiis, ita exuberabat, ut Spiritum sanctum, in ipso occupatum nemo
non cognosceret, Adstabam ego inter gemitus, ab horis usque matutinis, Praecepton carissimo, ut et bene moriendi exemplum in illo discerem, a quo, tot iam annos, bene viven di acceperam: omnes nutus observabam, cum ipse, graviorem pectoris pulsum forte sentiens, elatis oculis Latine Deum alloqueretur: Etiamsi hoc celes in corde tuo, Deus, inquiens, tamen scio, quod memineris mei, Ibi ego mecum: O fehcem animam, quae nondum ex hominibus rec essisti, et iam loqueris cum Deo tuo! nondum, post sex aginta quinque fere annos, corpus tuum deposuisti, et iam illud relin quis! nondum mortalia haec fugisti, et iam immortalitatem inchoas!Cumque data occasione apobaterion illud Theologi Vratislav. afferrem: ibunt iusti in vitam aeternam! extemplo gravi voce Samsonius: et ego ibo, acclamabat, et ego ibo! utinam, adiciebam, Elisaeus hodie quis piam esset, qui Livonici Eliae Spiritum, si non duplicem, simplicem tantum retineret! Providebit Deus, respondit his verbis, Ecclesiae suae, quam pro concessa divinitus virili hactenus vindicavi, ad cuius tribunal, quicquid tot annos Livoniam, quiequid patriam meam, quicquid vos in Gymnasio docui, deferam, ubi rursus aliquando converiemus. Haec ultima Samsonii mei ad me verba fuerunt, quorum recitationem quod lacrumis meis, praeter decorem, misceo, magnitudini laborum adscribetis, qui, cum exarare saepius nos linea concinnitatis faciant, benevolentiae vestrae excusationem mihi impetrabunt. Sub vesperam demum, postquam omnibus et singulis suis ultimum valedixisset: postquam toti Livoniae, praesertim patriae suae, omnigenae faustitatis vota sacrasset, stitit vocem, ne, cum Deo agens, humana loqueretur ampliums: clausit oculos, ut in caelestium meditatione nihil mundanum videret, beatissimumque spiritum, nullo doloris indicio expressum, hora VI. Deo suo restituit. I nunc, religio sacratissima! maestissimam ornamentis tuis pulliginem indue! abiit, abiit ex castris tuis vindex optimus! abiit orthodoxi exercitus Ductor animosissimus! quem, in illustri Albimontana, tot vindiciarum adminiculis instructum, per omnes honorum Ecclesiasticorum gradus, in fastigium eduxeras, abiit! I nunc atrata Livonia! I nunc patria tristissima! abiit, abiit Samsonius tuus, qui tot salubres doctrinae et sapientiae fontes aperuit, vivosque illius in te latices effudit! Non audietis amplius, Patres in quocumque statu patriae, e suggestu samsonium vestrum, et luxuriantia mundi vitia reprehendentem, vel corda contrita delinientem; abiit! conticuit divinorum oraculorum interpres lingua: iacet exanime tot bonorum
sanctuarium, et, quia vobis nec iudicium, nec affectus in salutem publicam deest, quantum eiusmodi iactura doloris aut remedii postulet, minime omnium estis admonendi Non audietis posthaec, Iuvenes chariffimi, Praeceptorem vestrum ex hoc loco vis informantem: abiit! non compellabitis Promotorem vestrum, necessaria vitae Studiorum subsidia vobis procurantem: abiit! in Deum nunc, in alios calamitatis vestrae et conditionis aestimatores cura haec reicienda erit. Tu vero, Hermanne Samsoni Pater, salve! Salve Vindex veritatis fortissime! Salve aureum patriae tuae pignus! Salve victor hostilium odiorum! Salve melioris gloriae indiges! salve, et aeternum salve recentissimum caeli astrum, in quo, cum praeceptoribus tuis, effulgescis in infinita saecula! Nulla nobis, quam tui, frequentior erit recordatio: perpetuam illam tibi promittimus, donec ex hoc miseriarum aestuario vocatos rursus videas, rursus, inter sanctissimos patres nostros, agnoscas, et m occursum omnium tuorum auditorum veniens, nos singulos brachiis tuis amicissimis complectaris: cum singulis inter aeterna Angelorum tripudia, inter iucundissima caelorum iubila laeteris atque exsultes. O suavissimam hilaritatisillius cogitationem!
De vita insuper B. SAMSONII Panegyricam solutâ habuit oratione petrus Hollerus, et ligatâ comparationem Samsonis Biblici cum Livono instituit Hieronymus Depkin, Rigenses uterque, iuvenes tum ingeniô maxime florentes, prout in venerandi hodie Ecclesiae nostrae Antistitis, Breveri, Orationibus Francofurti ad Moenum editis, videre est.
RIgensis Cathedrae Doctor SAMSONIUS, ecce
Quam nil sit mundi Gloria, morte probat.
Riga Virum peperit: docuit Viteberga: docebat
Ille suos Livos dogmata casta, pia.
Immemor haud Tanti Doctorie Riga, sepulcro
Donat; et hoc funus condecorare studet.
Deposito tali gaudet nunc Riga, quod unquam
Vix paritur a parem, vix fruitura prai.
si daret annosam praeclara scientia vitam:
Dignus cui tuto tempora longa daret.
a IOHANNE Flügel, Regii Dorpaten. Iudicii Assessore et Iurium Profess.
Qualis erat quondam Tuus, ô Livonia, SAMSON?
Si datur ex umbra noscere, talis erat.
Talis erat? quam rarus adhuc in schemate fulgor
Enitet! in vivo corpore quantus erat?
Tantus erat, quantum sibi maxima cura Sionis
Et Phoebi potuit condere. Tantus erat?
Ambigis? Ipse Tibi Teuto, Tibi Curo, Polonus,
Suecus, et inprimis Patria dicet: erat.
Ah erat! ô verbum lacrumabile! transit astrum,
Quod decus Urbis erat, quod decus Orbis erat.
M. Ioh. Breverus.
Orano de natura et proprietatibus calumniae: Rostochii 1600. in 4.
Parentatio anniversaria pro Martino Luthero, quâ comparatio instituitur inter duo Spiritus Sancti Organa, Mosen et Lutherum: VVittebergae 1606. in 4.
Disputationes Ethicae: ibid. 1607. in 4.
Oratio de Origine et Utilitatibus Scholarum, cum ad Ephoriam Scholae Patriae introduceretur: Rigae 1608. in 4.
Enchiridion Articulorum Fidei: Rostochii 1611. in 8.
Syntagma Historicum Passionis Domini nostri Iesu Christi. Poeticis numeris inclusum: Rigae 1610. in 4.
Oratiuncula, sive laudatio funebris in Nobilissimum iuvenem, Iohannem Fridericum: ibid. 1613. in 4.
Anti-Iesuita primus et secundus, sive Confutatio solida et modesta aliquot quaestionum, quas Laurentius Nicolai Iesuiita tractat in initio libri sui, quem inscripsit de via Domini: Giessae 1615. in 4.
Logicae Systema: Rigae 1620. in 8.
Oratio de laudibus et rebus gestis Gustavi Magni, Regis Suecorum: ibid. 1634. in 4.
Wolgegründete Außführung und lehrhaffte Anweisung, wie es eine Beschaffenheit habe, so wol unb D. Lutheri sel. als aller Luther. Evangel. Prädicanten Vocation und Beruff, wie auch Ordination und Priesterweihe: Leipzig 1611. 1617. in 8. et 4.
Eingangs-Predigt zum heiligen Ministerio, auß dem Luca im 1. cap. Riga 1608. in 4.
Abfertigung der 132. Evangelischen Warheiten, wider die Jesuiter: Lübeck 1617 in 4.
Zwo lehrhaffte und wolgegründete Predigten, von zweyen hochwürd. Sacramenten, dem Osterlam im Alten und dem H. Nachtmal Christi im N. Testament Riga 1615. in 4.
Eine Cometen Predigt: ibid. 1618. in 4.
Eine Predigt vom Evangelischen Jubels Jahr: ibid. 1618. in 4.
Buß-Predigt auß dem Jerem. XVIII, 7--10. Was von der Verkünde gung derer Leute zu hatten sey, welche, aus sonderbahrer Erleuchtung und Offenbahrung Gottes, gewisse Landstraffen einem gantzen Lande oder einer Stadt vermelden: ibid. 1619. in 4.
Sieben Predigten, nemlich IV. vom Abendmachl/II. vom Osterlamm und I. von der Geisselung der Päbstler am Charfreitag: Hamb. 1619. in 8.
Huldigungs-Predigt vor dem König auß Schweden Gustapho Adolpho: Riga 1621. in 4.
Drey Festrund Bettage Predigten, auß dem Propheten Jona im 3. cap. Lübeck 1623. in 8.
Himmlische Schatzkammer, das ist, Erklärung der Sontäglichen und für nehmsten Fest-Evangelien: Riga 1625. in Fol.
Hexsen-Predigten: ibid. 1626. in 4.
Helden-Klag, oder Christliche Leichpredigt auf dem König in Schweden Gustapho Adolpho gehalten, auß dem I. Buch der Maccab. III, 1--10. et cap. IX, 11. 12. ibid. 1632. in 4.
Drey Predigten vom Gog und Magog, auß dem Propheten Ezech. XXXVIII. et XXXIX. cap. Dörpt 1633. in 4.
Eine Christliche Predigt vom hochwürdigen Sacrament deß Leibes und Blutes unsers H Erin J Esu Christi: Riga 1643. in 4.
Disputavit quoque B SAMSONIUS, in Gymnasio Rigensi, de variis locis Theologicis, nempe de Basi fidei sive Scriptura sacra: De Acropoli et arce salutis nostrae, quod nimirum Scriptura sacra sit norma, et Spiritus sanctus sit iudex controversiarum Theol. et cultus divini constituendi et definiendi: De nobilissima et utilissima quaestione: Unde S. Scriptura habeat suam auctoritatem Divinam, num a Deo, an vero ab Ecclesia? De auctoritate S. Sc. Canon. an ea sit a Deo, an vero ab Ecclesia? hoc est Papa: De Deo: De Persona Christi: De Imagine Dei in primo homine, statuque innocen. tiae, item de Paradiso, Arbore vitae, arbore scientiae boni et mali et cognatis quaestionibus: De Libero Arbitrio: De auctore et causa peccati: De Paenitentia: De bonis Operibus: De Baptismo: De Sacro-sancta Domini Caena, directa contra Inveteratos et rancidos Calvinianorum errores: De SS. Domini Caena, directa contra blasphemos et insulsos Romanens. errores. De Ecclesia: De Cardinali Papalis coetus Articulo: Num Sancti religiose sint invocandi? De Anti Christo Magno: De Sponsalibus, Coniugio, et cognatis controversis quaestionibus: Quaestiones de Passione Christi, in sacro conventu synodali, inter Presbyteros Livoniae Dis. Dunensis ventilatae: De Vocatione et Ordinatione B. Lutheri, et omnium Ministrorum Lutheranorum etc.
Disp. Theol. contra primatum Romani Pontificis, de dicto Christi Matth. 16. 18. sub Praesidio D. Salom. Gesneri Wittebergae 1604. in 4.
FINIS.