SIvotis agere liceret, Magnifice Domine Rector, et omnium Ordi num Auditores honoratissimi, possetque rerum series immu. tari, ac factum infectum fieri, nihil sane optatius esset, quam non praeberi ansam meo in cathedram hanc ascensui ad praesentem parentationem! Utinam enin! atque iterum utinam in vivis esset, cuius mortem tot fletibus deploravimus, cuius me moriam tot desideriis revocamus, D. Polycar. Lyser vir omni laude cumulatissimus! vos omnestestor, qui in oculis habuistis virum, magnis dotibus a Deo instructum; Et qualis in templo, qualis in Cathedrâ Academica, qualis denique in aliis suis muniis, inque privatâ vitâ fuerit, probe novistis: Vos contionibus ipsius avidius affectos mirifice permovit, ut hmc etiam ab universis bene audiret, gratiamque debitam iniret: vos eius in docendo sollertiam, in dicendo peritiam, in eloquendo lepores, in inveniendo promptitudinem, in agendo prudentiam, in exsequendo constantiam estis mirati! Quis ergo praematuri huius obitus cordatus aestimator irati Numinis iudicium non agnoscat? quis acerbum damnum, quod Ecclesia fecit, ex intimo corde non defleat, ac se in partem eius venire sentiat? Quis ob geminae vastitatis, quam hostis nobis intulit, lacrimabilem hanc appendicem non exclamet? Abyssus abyssum invocat! Quis non doleat, civitati ademptum esse illum, qui labantem tam firmis solatiis erexit, fidis precibus statuminavit, sanis consiliis adiuvit, cum haec tecta, hos focos, has aras, haec templa, quae aeternitati consecravit Antiquitas, flammis atque incendio Bellona destinaret? ô minime vanum prodigium! quod annô prius in fossae, urbem ambientis, eo loco cernebatur quem postica pars aedium nostri Superintendentis attingebat! Nimirum aqua in sanguinem versa manabat prope totum eum tractum pomoerii, quo aedificium illud Thomanae Parochiae cingitur; ingenti fetore abominabilis. Sed cum irrevocabilis sit haec fati lex, oportet nos potius in patientiâ nostras animas possidere, quam his et illis querimoniis lineam in lugendo mortuo transilire, gentilium more. Neque enim Defuncti manibus gratum accidere potest, si de providentiae divinae magisterio, nostris quibuscumque obtentibus detrahamus; vel eius beatitudo imminui, si fibulam ponamus immodico luctui. Quin potius hoc agamus, ut Deo pro hoc Viro gratias dicentes, ea, quae ipse docuit, quaeque Ecclesiae praestitit, gratis cogitationibus ac sermonibus celebremus, et expressis vestigiis prosequamur ac imitemur. Quare et a me nunc absit elinguis idolor, qui hucusque meum distinuit propositum, ac sinat eloqui ea, quae ad laudes Defuncti faciunt! Hoc autem conanti mihi benigna dicendi materies offertur,
sive patriam illius, sive parentes, sive cognatos, sive coniugium et conditionem reifamiliaris, sive res gestas contuear. Quid enim est Wittebergâ, ubi primum lucem adspexit celebratius? Quid samiliâ eius honoratius? Parens Theologus incomparabilis, et multis nominibus meritissimus; Mater Cranachia, celeberrimorum sui temporis pictorum stemmate orta; Fratres ambo Doct. Theol. Clariss. Unus Canonicus Misnensis, et Ecclesiae Ilenburgensis Superintendens: Alter in Acad. Witteberg. Prof. celebratissimus: Reliqui proximo sanguinis et affin itatis nexu iuncti, magnae auctoritatis secundae. existimationis, ac lautae sortis: in coniugio quid defuit ad prosperitatem? Marita pia, fida, o)/ikouros2: Soboles copiosa, proba, ingenua, quae se in spem Rei publ. Christianae sinit educari: Denique familiaris rei ea facies fuit, ut in humanae felicitatis exemplum alligari possit. Verum, quia o( makari/ths2 a propriis donis est aestimandus, nolo in his plausibilibus argumentis luxuriare; sed omnem istum ambitum iam lubens praeteribo. Alioquin familiam et cetera quae externa sunt, et aliena laudarem, non ipsum Collegam nostrum, Ideo potius a donis, quibus praeditus erat, ipsum spectandum exhibebo, eo imprimis. quod fuerit salutare Organum Ecclesiae, per quod non Principes, non patria, sed Deus ipse locutus est, dum ei procurationem animarum commisit. Non autem exspectabitis a me, Auditores, lenocinia verborum, aut pigmenta Rhetorum, sed castum et modestum dicendi genus, quod rem ipsam apertâ ingenuaque veritate visendam praebet, quale ipse Defunctus approbaret, si loqui nobi scum posset. Idque ut vos quoque gratum habeatis, et me de POLYCARPO verba facientem benevolâ dignemini audientiâ, etiam atque etiam rogo. Viguit apud Hebraeos semel aliasque gentes haec ab omni aevo consuetudo, ut nomina hominibus imponerentur ab eventu, vel praeterito et praesente, cuius monumenta esse debebant; vel futuro, cuius apprecationem symbolicam in optimum omen acciperent nominati: Sic Adam a terra Virgine, unde conditus erat; Noachus a solatio, quod parentes ab illo sibi pollicebantur; David a dile Ctione, Iohannes a gratiâ nomen obtinuit. Graecis autem Gregorius quasi vigil; Chrysostomus quasi os aur eum, ob eloquentiam; Callimachus a pulchra pugna; Polycarpus a multo fructu dictus est. Etisi enim Ex ipsis appellationibus non debent esse suspensae hominum mentes, ut inde Fati legem accipiant; placet tamen toi=s2 o)nomaqe/tais2 tali suos insignire nomine, quod ad ea, quae ipsis vel vovent, vel observatu necessaria ducunt, per omnem vitam continuum sit incenti vum ac memoriale. Eandem spem et de filio suo praecepit Vir plurimae dignitatis, D. Polycarpus Lyserus Senior, duorum Electorum Saxoniae. Christiani II. sacratissimae memoriae, et quiadhuc in vivis est, atque ô diu sit i Iohannis Georgii, Domini nostri Clementissimi, Consiliarius Ecclesiasticus, et
Theologus supremus, quando filio suo POLYCARPI nomen indidit. Nihil enim magis in votis habuit, quam ut hic filius esset velut arbor plantata in domo Domini, quae plurimo fructu augesceret, inque Ecclesiae pomoeriis propagines suas dilataret. Ac quia ipse parens idem nomen gerebat, commonefacere insimul voluit filium, ut tamquam sui viva imago se parentem olim etiam exemplo referret: quin et sanctis vestigiis Polycarpi, Martyris constantissimi, et Episcopi Smyrnensis, insisteret. Non quidem deerant momenta rationum, quae ipsum ab hoc instituto avocare potuissent: Nam Illustrissimi Duces Luneburgenses, ERNESTUS et AUGUSTUS, qui tunc studiorum gratia Wittebergae versabantur, non obscure innuebant, malle se infantem, ad cuius ex fonte sacro susceptionem invitati erant, a suo nomine vocari: idque cognati unâ voce suadebat. Nihilominus pater, enixae huius voluntatis suae tenax, noluit mutare sententiam; recordatus haud dubie consilii, quo inductus olim Pater eius M. Casparus Lyserus, Pastor Winidensis in Sueviâ, Defuncti nostri avus, idem hoc nomen ei imposuisset: sicut huius facti sui rationem ipsemet in fastis annotaverat, quando filii sui nativitatem consignavit. Verba digna sunt, quae celeberrimo huic auditorio commemorentur: Decimus octavus Martii est dies natalis POLYCARPI, filii mei, in lucem editi Winidae, quae et mea patria est, anno supr a millesimum quingentesimum quinquagesimo secundo; Quem POLYCARPI nomen referre ideo volui, quod tum variis aerumnis pressa Christi Eclesia, fructificare non desiit in exteris Nationibus, Anglia, Gallia, Hispania etiam atque Italia; coniungens meas preces, quo dignari me ac meos, ac omnes fideles corroborare Christus velit S. suo Spiritu, ut instar Polycarpi Martyris intrepide coram mundo ipsum confiteri non erubescamus. Huc usque verba viri pii, acerrimum pro DEI gloria studium indicantia. Sic ergo noster o( makari/ths2 patri suo cognominis, ingenuae fidelisque disciplinae auspiciis bono Ecclesiae adolevit, ac semper hoc egit, ut non o(mwnu/mws2 et nominetenus tantum vel homo, vel Polycarpus vocaretur, sed is esset, qui diceretur. Mittimus iuventutis tractum, ubi hanc plantam Musarum et Pietatis Paradisi, hoc est, Gymnasium Misnense, et Academia Wittebergensis ac Tubingensis eduxerunt, ad omnia praeclara,
quo flecteretur, inclinabilem, Modo videamus eam aetatem, cum vir inter viros factus, in proscenium Ecclesiae DEI prodiit: audiamus eum de cathedrâ Theologicâ, quam ervidits disputationibus et Commentariis animavit: cernamus eum Capituli Misnensis, quod varie exornavit, concorporem: aestimemus eum ex dignitate Electoralis Consistorii, cui per quindecim annos assedit: suspiciamus eum in pastoritio et Esiscopali officio, cui hactenus praefuit; et fatebimur, eum minime inane ac eventus exsors, sed ex re nomen habuisse. Quod enim feliciter antea didicerat, id magno cum fructu postea in officiis suis Ecclesiasticis effectui dedit. Lustrabimus initiô Professionem Theologicam, primum ipsi oblatam, quae habuit sua progymnasmata, in diversis Academiis edita, quibus passim se commendavit, et sensim ad famam aliquam profluxit. Nam simul ac annô sexto huius saeculi, locum inter nostrates Pholosophiae Magistros, habitâ sollenni disputatione, obtinuerat, mox sequenti annô specimen praebet Theologicum, sub praesidio Theologi pariter et Oratoris nominatissimi, D. Georgii Mylii, disputandis de Pace Ecclesiae: qualia ingenii documenta Tubingae compluria post se reliquit. Redux ex Suevia, Wittebergae de mysterio Praedestinationis disputat pro gradu Doctorali; quem et annô XI. huius saeculi summo cum applausu Academiae illius obtinet. Nondum autem potitus hoc titulo, tamen Doctorem reapse agere coepit, sustinendo Professionem, ad quam vocatus erat, extr aor dinariam, quâ cum laude functus est per quadriennium. Eô temporis intervallo Psalmos Graduum, et Acta Apostolica resolvit, pro contione Epistolam ad Galatas tractavit. Domi autem apertâ Disputationum palaestrâ, enucleavit undecim articulos Formulae Concordiae; Photinianas blasphemias de Praedestinatione ex verbo DEI refutavit, adornatis insuper ad praelum tribus Disputationum decadibus, et libri 5. Harmoniae Evangelicae parte primâ: Ab his veluti primitiis inclaruit viri virtus et eruditio, ut Aulam quoque Electoralem suis conatibus Favonium benignum adspirare sentiret. Hinc factum, ut, cum anno 13. Clarissimus Theologus L. Iohannes Mulmannus apud Nos vitâ cessisset, Collegium Theclogicum prae ceteris rationem eius haberet, quod intelligeret, prensationem eius fultam esse firmissimis rationibus, quibus pondus non mediocre addebant merita parentis, in Ecclesias harum ditionum exstantia, et patrocinium Illustris ac Generosissimi Viri Casparis â Schônberg, Serenissimis duobus Electoribus Saxoniae ab
intimioris Senatus directione: quem non immeritô Atlantem rerum communium in hoc Electoratu, et studiorum Theologicorum accuratum aestimatorem, grandemque fautor em appellavero. Vix iam advenerant literae ratihabitionis Electoralis, quâ Theologiae Professor quartus in hâc Universitate confirmabatur, cum eiusdem opera ad similem provinciam in Academiâ Borussiae Regiomonianâ sollicitaretur: Sed maluit ille sub umbra Rutae Saxonicae talentum suum collocare. Antequam vero principium faceret huius sui muneris, statim sub initium anni decimi quarti etiam in vivis esse desinit vir doctrinâ et vitae sanctimoniâ maxime venerabilis, D. Burchardus Harbartus, Senior Collegii Theologici, et Praeceptor nostri amantissimus. Qua de causa Polycarpus ex quarto loco, sibi prius assignato in tertium provectus, obtinuit simul, ut in Canonicum Cizensem ab Academia eligeretur. Rari exempli fuit haec promotio, qualis nonaginta trium annorum spatiô aliis quatuor tantum obtigit. Nam primis a Luthero repurgatae Theologiae Professoribus, L. Iohannis Steubelio, Königshofensi, et D. Ioh. Sanuero, adiuncti sunt, aliunde vocati Collegae, Iacobus Schenk Doctor Wittebergensis, et Alexander Alesius, Nobilis Scotus, ex veteri Alexandri ab Ales, celebris Doctoris Scholastici, familia oriundus, qui et in sacris literis egregie doctus, et Aquinatis ac Scoti disciplinam perceperat eo fructu, ut, quas illi persequuntur, argutias; a verbo DEI dissonas, ex Scriptura sacra dexterrime posset elidere. Sane iam Illustr issimi Ducis Saxoniae, Heinrici, mandatu, a sordibus Pontificiis repurgata erat Academia anno superioris saeculi trigesimô nonô, mensis Augusti, die duodecimo, per Iustum Ionam, Casparum Crucigerum, et Fridericum Myconium: sed quia ceteris Theologis velamen Pontificium oculos adhuc in multis obtegebat, defectus iste aliundet fuit supplendus. Et quidem Cathedram Theologicam praeclare exornare potuisset praedictus caspar Cruciger, patriâ Lipsiensis, nisi Wittebergensi Academiae ad operam Professoriam fuisset auctoratus. Erat enim, teste D. Wellero, velut alter Lutherus, et magnum illus Universitatis ornamentum, in cuius laudes Philippus Melanchthon, in tertio Declamationum tomo, praeclaram orationem conscripist, quas et in literis ad Georgium Fabricium ipsi tribuit singulari elogio: Fuit, inquit, in Crucigero vis ingenii tanta, quantam nescio an in alio adimadverterim. Tot linguas norat, et omnes Philosophiae partes didicerat, et erat iudicii dexteritas summa: Talis vir in vera Synodo Ecclesiae de praecipuis
controversiis dicere sententias potuisset et debuisset. Sed haec raritas Theologorum, et paupertina conditio Universitatis nostrae, quae illam adegit aliunde accipere, quos ipsa non haberet, paulo post fecundo proventu docentium compensata est. Mox enim anno quadragesimo tertio creati sunt Doctores nostrates numero quinque: Wolffgangus Schirmeister, Caspar Bornerus, Bernhardus Zigles, Iohann Pfeffinger, et Andreas Samuel; inter quos prae ceteris eminuerunt, D. Bornerus et D. Ziglerus; hic quidem e nobilitate Misnicâ, et in scientiâ linguae sanctae, quam in hac Academia ab Antonio Margarita, baptizato Iudaeo. didicerat, multisque annis Professor docuit, omnibus Hebraeis tunc temporis palmam fecit ambiguam, et Rabinos solide convincere potuit: ille autem, Bornerum dico, patria Haynensis, praeterfidem Academiae in obtinendo Collegio Paulino, et augenda eius Bibliotheca, praeclarum a Fabricio accipit encomium, inter alia sic scribente ad Iulum Pflugium: Lipsiae vidi Bornerum, qui fere nunc solus Academiae onus et spem liter arum sustiner. Maximam etiam huic almae nostrae matri famam conciliasset M. Petrus Schade, cognomento Mosellanus, primus. post Richardum Crocum Britannum, Graecae linguae Professor in hac Academia. Hic enim iam anno illius saeculi vigesimo ad cursus, ut vocabant, Theologici exercitia, et vigesimo tertio ad sententias legendas admissus fuerat a Collegio Theologico: nec parvam sibi autoitatem comparaverat oratione, quâ iussu Georgii, Saxoniae Ducis, gradum quendam paravit ad colloquium Lutheri cum Eccio Lipsiae Anno 19. habitum. Disputaturos enim monuit, cogitarent, Palmam in eo sitam esse, ut absque acerbitate et pertinaciâ suscepta veritatis caelestis indagatio summi br abei loco haberetur: In palaestra enim Theologica vinci humanum, vincere vero, humanarum virium non esse; atque ideo nec victorem virtuti suae tribuere quicquam posse; neque victum ullam dolendi causam habere, quod victo error, in quem naturae imbecillitate inciderat, sic eripiatur: victor autem non suum, sed DEI negotium gerat, et quod a DEO acceperit, id cum altero tantum ita communicet, ut victus, nil, nisi quod nocuerit, amittat: Eoque ipso, quod ab altero confertur, fiat melior: proinde et hac in parte vinci, quam vincere, pio et veritatis Studioso longe optabilius esse;
sicut huius sermonis monmenta notabilia refert in Manuscnpto, quod de Lipsia patria suâ reliquit D. David Peiferus, quondam in aula Saxonica Electorali Cancellarius, Vir iuris et iustitiae Consultissimus, inque historiis et studiis humanitatis praeclarissime versatus. Sed non est instituti nostri, ut licentius in hac digressione evagemur: redimus ad ceteros, qui aliunde ad Professionem Theologicam et Consilium Facultatis sunt adhibiti. Ex his tertius in ordine est D. Nicolaus Selneccerus, qui D. Georgio Salmutho, anno LXXVII. in Professionis et Superintendentis officio successit, vit scriptis quam plurimis et muniis antea egregie gestis celeberrimus, qui 15 Octobr. pro consequendo inter nostrae Universitatis Doctores loco, disputationem; ac biduo post, orationem sollennem habuit, et aliis, quae statuta requirunt, peractis, Consilio Theologorum adscriptus est. Hoc autem annô octuagesimô nonô iniuriâ temporum discedere coacto, advenit Christoph. Gunderman, postea Wittebergae Doctor creatus sequioris Theologiae, quam tunc aliis reformatam, alii Calvinianam appellabant, Propugnator: sed nondum bienniô exactô, remotus est locô suô, quem et recepisset Selneccerus, nisi morte praeventus, hac ipsa in urbe placide exspirasset, deputatus Visitator harum ditionum in Causa Religionis. Quintus itaque inter extraneos Doctores est noster Polycarpus, qui defunctô, ut diximus, L. Mülmanno, vocatus est ad Professionem Theologicam ordine quartam, et, antequam eam obiret, tertiam, quae interea vacare coeperat, auctam Canonicatu Cizensi, cum Ephoriâ Alumnorum Elector alium, consequitur anno 14. huius saeculi; quem propterea Favoris annum solitus est appellare. Materiam Lectionum publicarum delegit Articulum de S. Eucharistia. Restabat vero completio, quam vocant, ut Doctoribus Theologis huius Universitatis accenseri, inque gremium (ita olim loquebantur) Consilii Facultatis recipi posset. Est enim haec a natalibus Academiae consuetdo observata, ut alibi promoti, teneantur prius statutis satisfacere, antequam et numero Doctorum nostratium adscribantur, et in Collegium Theologicum cooptentur. Possent ex Actis longâ serie exempla recenseri, si opus esset. Unum illud in gratiam inclitissimae Nationis Sueviae proferre lubet, ex qua oriundum invenimus D. Ericum de Upsalia, cui factis faciendis Theologi locum inter Doctores Lipsienses concesserunt anno 1488. Eundem vero in Consilio Facultatis, nonnisi quadrienni periodô,
praestitutis disputandi et legendi exercitiis exactâ, Assessorem sibi adiunxerunt. Huic ergo antiquo mori et Polycarpus noster se prompte submisit, per integrum diem disputando de Caenae Dominicae re terrenâ et caelesti; cui actui 19. Augusti ita praesedit, ut frequentissimi auditorii oculos animosque in se converteret. Eadem gratia fuit orationis, quam vigesimo secundo illius Mensis die recitavit: ac postea Proceres Academiae et huius urbis opiparo convivio excepit. His ita peractis etiam in Consilio Theologico adeptus est locum, qui olim titulum hunc tribuebat, ut Magister Theologiae quis diceretur, discriminatus a Doctoribus nondum in istud Collegium conscriptis. Quantâ vero cum dexteritate et curâ o( makari/ths2 obierit munia haec sua, indicio luculento sunt eius Commentarii, quos in Formulam Concor diae et locos Philippi concinnavit: In eis enim orthodoxam sententiam perspicue facilique methodo tradidit; controversias autem sic digessit, ut auditores ad liquidum discere, et unô quasi oculô contueri possent illarum fines ac limites: argumenta vero et velitationes heterodoxorum ita perstrinxit, ut manibus palpare pofsent, nihil aliud tales ratiocinationes esse, quam aranearum telas, quibus levia quae dam ingenia et hallucinatrices naturae irretiantur, sed firmiter Scripturae fundamentis insistentes, facile se expedire queant. Insuper exercitia, quae Alumnorum Elector alium inspectio requirit: per triennium, quo huic officio praefuit: usque ad anni 17 Mensem Augustum, non sine insigni utilitate bonorum ingeniorum tractavit. Et quantâ iudicii acrimoniâ fuerit praeditus, satis arguunt Disputationes ab ipso editae de Sacramenti Eucharistici re terrenâ et caelesti: de Persona Christi adversus Anonymum, qui libello suo praefecerat Titulum, Aureum Clinodium: de absurda thesi Photinian orum, quod Christus tempore Quadragesimae in caelum adscenderit, ibidemque Theologiam didicerit: de Incarnatione Christi: de vera Christi praesentia in Caena: de libero arbitrio: de Confessione veritatis Evangelicae: de Regimine Spiritus sancti: de coactione ad Religionem: de Foederibus: de Imaginibus: de causa secessus Lutheranorum ab Ecclesia Papali: Privatim autem elaboravit Analysin Epistolae Paulinae ad Galatas, duodecim disputationibus ventilatam: ut et alteram partem iomi 5. Harmoniae Evangelicae, iam dudum typis excusam. Denique vindicias Parentis sui adversus Paraeum et Pelargum. Nec immerito hîc mentionem facio gravissimarum deliberationum pro Controvesiarum compositione, quae hoc proximum
duodecennium non parum exercuerunt. Venerant enim in disceptationem nonnullae quaestiones de Christi exinanitione, illiusque secundum carnem apud omnes creaturas praesentiâ; et aliud Giessenae, aliud Tubingensis Academiae Theologi statuebant. Huic ergô dissensioni ut provisum ex fraternae caritatis studio praecautumque in tempore iretur, Saxonic orum Theologorum conventus institutus est ienae, eo ipso tempore, quod Frater nostri Polycarpi, Clarissimus Theologiae Licentiatus Wilhelmus, insignia Doctoris capessebat, anno 21. Aderant ibi Doctores numerô duodecim, ac sententias sua directione moderabatur Serenissimi Electoris Saxoniae Theologus primarius et Consiliarius Ecclesiasticus, D. Matthias Hoe ab Hoenegg, non tantum Electorali Legatione, quam obibat, sed et auctoritate, sapientia, meritorumque fama ceteris omnibus superior. Inter alia rei Christianae libranda momenta iudicabatur etiam bonum fieri, si consilium Theologicum ederetur de perturbata re monetaria, ac Harmonia Evangelica, a Phoenice Theologorum Chemnitio coepta, et a Polycarpo Seniore, nostroque Defuncto continuata, pertexeretur: Quod utrumque onus sibi passus est imponi summus Vir, et DEI beneficiô ad haec tempora natus, D. Iohannes Gerhardus Aulae Coburgicae per annos complures a Consiliis Ecclesiasticis; idque non minore cum utilitate Ecclesiae, quam laude sua feliciter expediit. Quod autem caput consulataitonis erat, censebatur opportunum remedium sopiendi controversiam praedictorum Theologorum, si eam arbitrio Saxonicorum deferrent conciliandam, praesertim cum verbis tantum dissidere, in sententia vero adhuc consistere crederentur. Sed quia conditio haec alteri parti minus arridebat, certamen illud intendi coepit, ut iam timendum esset, ne in nervum tantum, sed in perniciem quoque Ecclesiae erumperet. Circiter idem tempus exstitit etiam Prutenicum dissidium de Naturâ et efficaciâ verbi divini, et Dantiscanam Ecclesiam non mediocriter perturbavit, ut nonnullas etiam Academias implicaret. Denique nemo vestrum ignorat, quam falsis accusationibus sanguinarii Iesuitae nos hactenus opprimere voluerint, quasi a Confessione Augustanâ secessionem fecerimus, et hoc obtentu improbe contenderint, Pacificationis Religiosae beneficiô Protestantes amplius frui non posse. Ut autem salutare tantis malis remedium adhiberetur, Serenissimus Elector noster Theologos bis Dresdae, quinquies vero Lipsiae congregavit, ut collatis ultro citroque sententiis ederetur in
publicum, quid Ecclesiae sub Electoratu Saxonico de capitibus fidei supra nominatis docerent: et quam nullam causam haberet factio Iesuitica mutationem Augustanae Confessionis nobis imputandi, et pacem Religionis, imis fundamentis quassam, cum praesentissima ruina sacri Romani Imperii extirpatum eundi. Qua vel solâ providentiâ et sollicitudine piâ Serenissimus Elector grandem solidamque gratiam iniit ab universis Augustanae Confessionis invariatae sociis, ut omni gloriâ et incremento florentem diutissime rebus humanis interesse voverent, eiusque salute suam felicitatem et omnium bonorum vota continere existimarent. Prodiit ergo in lucem Decisio Controversiae inter Academiae Tubingensis et Giessenae Theologos ortae, et hanc secuta est Apologia Tubingensium admonitioni opposita. Enucleata etiam fuit doctrina de Natura et Efficacia verbi divini, eaque ipsa nutu et auctoritate Serenissimi nostri Electoris typis publicata est. Denique adversus Iesuitas edita Necessaria Pupillae Evangelicorum Ordinum Defensio, et tanto cum Fervore excepta est, ut, licet sexies excusa, vix tamen haberentur Exemplaria, quae venirent. Tandem palmaris Apologia Pupillae illius emissa, caninam maledicentiam Foreri et criminationes Dillingensium Leguleiorum sic retudit, ut iam eventu edocti, videant nimis praecipitanter se mysteria iniquitatis divulgasse. Quae et id genus alia Scripta nostratia priusquam iuris communis fierent, in conventibus dictis accurate sub disquisitionem venerunt: ad quam noster o( makari/ths2 utiliter sua quoque consilia una cum aliis ad hoc deputatis contulit. Ipsam autem consultationem direxit vir in Ecclesia Dei reverendissime habitus D. Matthias Hoe ab Hoenegg, cuius etiam stylum et genium facile omnibus referunt universa illa iam memorata monumenta, singularem zelum, animositatem piam, et dexteritatem iudicii spirantia. Denique cum Serenissimus Elector ex hac urbe, atque Wittebergensi et Ienensi Academia, Theologos et ICtos aliquos conscribueret, ut dispicerent de arduâ quadam causâ, in qua Ecclesiae et Electoratus huius salus versabatur, etiam nostri to=u makari/tou operam requisivit. His omnibus consultationibus ita interfuit, utse prudentiâ Theologica non tincum, sed insigniter imbutum esse demonstraret. Satis opinor vidistis, quem virum habuerit Cathedra Facultas Theol. huius Universitatis in Polycarpo nostro! Nunc dignitatem eius contemplemur, quae Profess. munus comitata est in duorum Episcopatuum Capitulis, Cizensi et Misnensi.
quorum, ad praeviam consilii quatuor apud nos Nationum Electionem, factus est membrum. Gaudet enim Academia nostra singularibus his cimeliis, ut perpetuâ concessione Papae Iohannis XXIII. a Carolo v. Caesare et Mauritio atque Augusto Electoribus ratihabita, in Episcopatibus huius Electoralis territorii habeat sex Canonicatus; et his vacantibus possit eligere alios partim Theologos, partim Iuris antecessores. Et quidem Iohannes XXIII. duo loca in Misnensi, alia duo in Numburgensi, totidemque in Cizensi Ecclesia ad alendos Professores Theologiae et Iuris destinavit. Postea vero successor eius Martinus V. anno 1422. cum controversia inde exstitisset, precibus Friderici Ducis Saxoniae motus, litem sic diremit, ut duo Canonicatus ex Misnensi, totidemque Merseburgensi, unus vero Numburgensi Episcopatu, itemque alius in Collegiata Cizensi Ecclesia concederentur. Accesserunt insuper insignia Privilegia, ut ex dictis Facultatibus delecti Professores a Capitulis illis recepti, non obligentur ad pecuniae, quam alii pro receptione ex Statutorum praescripto numerare renentur, solutionem; ad personalem residentiam, aut succedaneam a minoribus ad maiores promotionem; sed in primo ingressu pro emancipatis habeantur, qui cum ceteris aequaliter participent. Maxime tamen in Misnensis Ecclesiae Capitulo haec Iura Academiae nostrae sunt salva, ut praesentati Theologi absque ullius grossi impendio recipiantur, et ad officia quoque ac dignitates admittantur. Non quidem in transcursu et obiter facienda est huius observantiae, prisco mori consonae, commemoratio; sed alibi exactam requirit planamque commendationem: Unum tamen et alte. rum eius exemplum tacitus praeterire non possum, ut etiam in hoc honoris templo laudes inclito istius ingenuae Ecclesiae Capitulo debitae appendantur. Exstat in Catalogo Episcoporum Misnensium Iohannes Hoffman, qui cum Academiae Pragensis Rector esset, ob intestinas discordias dissipatis Studiosis inde cum Iohann Ottone, Monsterbergio, postea Universitatis nostrae Rectore primo, Lipsiam concessit, anno Christi 1408. Nam Elector Saxoniae FRIDERICUS, instinctu Vincentii Brunneri Lipsiensis, illâ aetate Celebris Theologi, exulibus Musis gratum suffugium promiserat. Hic Hoffmannus, positis anno 1409. studii publici fundamentis, et ab Alexandro V. Pontifice impetratis privilegiis, munus Professionis Theologicae consecutus, et vigore concessionis Papalis, Canonicus Ecclesiae Misnensis factus, tandem ad fastigium Episcopalis
dignitatis pervenit: de quo ista in Archivo Capituli reperio. Iohannes de Svveideniz, dictus Hoffman, S. Theol. Doctor, Ecclesiae Misnensis Episcopus 36. electus anno millesimo quadringentesimo vigesimo quarto: inter omnes Theologos Concilii Constantiensis nominatissimus est habitus: defunctus anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo. Non minus memoratu dignum est exemplum D. Iohannis Henning Haynensis, in hac Academia Professoris publici, qui doctissimus Canonicorum est iudicatus, et in Funeratione Alberti Ducis Saxoniae, Anno 1500. cum omnium admiratione peroravit. Quae ipsius dotes Decani dignitatem, cui longo tempore praefuit, ipsi conciliarunt. Dum autem in hoc suo officio fuit, Collegio Theologico et Philosophico nostrae Universitatis in obtinendâ Brixiensis Episcopi munificentiâ, Capitulo vero Misnensi structurâ aedium Decani monumentum insigne reliquit.
Epitaphium eius adhuc legitur Misniae, in templo Cathedrali ad parietem, versus Meridiem; quod ita habet: Soli DEO honor! Vivens hoc ipse F. F. Iohannes Henning, S. Theol. Doct. huius Ecclesiae Misnensis Decanus: IESV Christe adoro te. Annon Domini M. D. XXIIII. In manus tuas commendo spiritum meum: Miserere mei. Ad idem eius sepulcrum se hos versus legisse refert Fabricius:
Ave Pater Rex, Creator,
Ave Fili Lux, Servator,
Ave Pax et Caritas:
Ave simplex, ave Trine,
Ave regnans sine fine,
Ave summa Trinitas!
Unde patet, superstitionis, sanctos religiose venerantis, caliginem ipsi per stricturas Evangelicae lucis iam fuisse discussam. Quam autem promptitudinem olim demonstravit Academiae in recipiendis Professoribus Theologis, eiusdem tenorem adhuc aeterna sua cum laude servat praedictum Capitulum, ut a Consuetudine prisca ne latum unguem recedat. Nimirum sic testantur viri nobilissimi suam erga DEUM pro Theologorum fidorum in his terris concessione gratitudinem; et sanctam custodiam ultimae voluntatis
Maiorum, qui largitate sua huc inprimis collimarunt, ut religio Christiana propagaretur, et eius Doctores talibus reditibus alerentur. Sic adhuc tuentur et titulum, quo Reverendum nominatur ipsorum Capitulum; et statum, quem a Canonica Scriptura appellatio Canonicorum designat, sic ex rei veritate Ecclesia illorum Cathedralis vocatur, quia Collegas habet, qui ex professo tractant Theologica, et Scripturam Canonicam interpretantur pro Cathedra. Hac itaque de causa et POLYCARPO nostro locum suum in Capitulo summa cum lubentia assignarunt, Anno 17. quando Academia post obitum viri celeberrimi, D. Georgii Weinrichii, petiit illius, a se in Canonicum Misnensem electi, receptionem. Ab eo tempore ita se horum Patronorum animis virtute sua insinuavit, ut corditus diligerent eum. Unde et annô 28. die 21. April. ad subiiectissimam illorum intercessionem a Serenissimo Electore facta ipsi est accessio ex dignitate, quae olim ad Cantoris offcium pertinebat. Sequente annô iterum prolixum illorum favorem cognovit, quando ad Praepositi eminentiam evecto, Nobilissimo Viro, Ioh. a Miltitz, in Pristeblich hereditario, successit in Senioris dignitate: cuius inter alia partes sunt, ut Decani absentes vices gerat. Has et ille sustinuit egregie, cum Nobilissimo Viro Dieterico et Schönberg adversa valetudine et senectute confecto, datus optio, succollare ex officio fuit adstrictus. Quae ratio fuit, ut post obitum Schönbergii tanto proclivius iremus in haec vota, quibus in Decanum Ecclesiae Misnensis est electus 13. Octobris anni trigesimi primi. Eodemque die ipsum more antiquo inauguravit Capituli Praepositus Iohannes Miltitius, dignus, quem nunc iterum honoris causa nominem, ceu viris eruditis faventissimum Patronum, et tali ortum stemmate, unde semper Rei publ. ingentia columina prodierunt, ac hodie quoque per DEI gratiam supersunt. Atque ita POLYCARPUS noster intra ducentos et viginti tres annos, quibus haec Academia per DEI gratiam stetit, secundus fuit ex numero Professorum Theologiae Lipsiensium, qui ad insignem illam eminentiam Decanatus sunt evecti. Quamdiu autem noster o( makari/ths2 Capitulo huic interfuit, ea quae sibi incumbebant, rite ac graviter expediit. Examina Pastorum, Capitulo in generali eius conventu sese sistere solitorum, magna cum auctoritate peregit: rationes, ab Officialibus exhibitas, ad calculum accuratum revocavit: in Comitiis ordinum huius Episcopatus postulata Serenissimi Electoris gravitate singulari edisseruit,
stipendiis et eleemosynis distribuendissedulo attendit, iura Capituli pro virili sua defendere studuit: et pro reditibus eius excubuit: inprimis sollicitus, ut proximo abhinc biennio, quo in hunc Electoratum ferociens hostilitas irrupit, et vastitati passim cuncta dedit, in tuto esset, archivum et privilegia Episcopatus, et fabricae res, quoad eius fieri posset, sarta tecta permaneret. Parem fidem ac dexteritatem experta est et Ecclesia Collegiata Wurcensis, in cuius Capitulum anno 28. die 23. April. fuit receptus; ut numquam stationem suam indecoratam relinqueret. Factus tandem in eodem Praepositus, omni ope conatus est iura illius Ecclesiae recuperare, asserere et conservare, ac quomodocumque potuit ei inservire, numquam ullum laborem subterfugit. Hinc adeo factum, ut omnes, utriusque Capituli nece ssitudine sibi devincti, ingenti eius etiam ab exsequiis desiderio afficiantur. Pergendum nunc est ulterius, et qualem se in Consistor io Electorali gesserit, paucis exponendum. Patui enim et in hoc officio amplissimus ipsi campus de publico Bono merendi. Nam quis nescit, Consistoria esse iudicia Ecclesiastica, in quibus causae, pertinentes ad Ecclesiae personas, res, ac dotaliria, patronatus, atque matrimoniales casus, et id genus aliae. nomine supremi Magistratus deciduntur? Estque inter beneficia divina et haec ingens gratia, quod status protestantes in suis ditionibus, utramque Iurisdictionem exsereceant, unam saecularem, iure territorii; alteram Ecclesiasticam, quam lege fundamentali Passaviensis sanctionis non tam acceperunt, quam recuperarunt, tyrannide Pontificis Romani ademptam, sibi autem debitam ex potestate publica, quam Philosophus a)rxitektonikh\n alii nomoqetikh\n vocant, quae que ambitu suo continet gubernationem non tantum politicam sed etiam Ecclesiasticam externam, a qua Constantinus M. aiebat, se esse Episcopum extra Ecclesiam, id est, imperare ac sancire leges pro Ecclesia. Noluerunt tamen Evangelici haec potestatis genera promiscuo usu confundi, sed diverso Senatu expediri, ut altera alteram non turbaret, sed potius mutuis adminiculis iuvaret; Id quod etiam sibi cordi habuit Augustus Saxôniae Dux, cum vivo adhuc fratre Mauritio Electore ad Praesulatus Martisburgici administrationem postularetur, anno XLIV. die 14. Maii. Nam Illustrissimo Dn. Georgto Principi Anhaltino, omnem rerum Ecclesiasticarum directionem commendavit, quod esset Persona Eccl. non tantum Senior illius Capituli, sed
etiam Magdeburgensis et Misnensis Praepositus; atque ex profes. so Theologus. Quapropter Anhaltinns anno 44. superioris saeculi, Consistorium instituit Martisburgi, et Assessores delegit L. Musam, D. Christophorum Zobelium, Erneftum Brotuffium, et Osv valdum Röderum: Protonotarium autem adscivit M. Röffschneiderum. Gesta fuit haec gubernatio felicibus auspiciis et magna cum auctoritate: Unde et penes illam Ephoria Ecclesiarum in ditionibus hereditariis circuli Thuringici, Lipsiensis et Zvveickaviensis remansit. Sed enim Episcopalis haec administratio Ducis Georgii vix sexennium duravit, iniuria istorum temporum: Nam post Belum Germanicum, et a Carolo V. Imperatore obtentam in Confinio Mülbergae victoriam, paulatim inclinare coepit, cum promulgata Sphynge Interimistica Augustus Dux Saxoniae administrationem suam resignaret, anno 48. die 2. Octobr. Tunc etiam Caesar Carolus Michaelem Heldingum, cognomento Sidonium, singulari gratia ad Episcopale fastigium promovit, et postulationem ex nutu suo a Capitulo factam confirmante Iulio III. Pontifice Rom. sollenniter anno 50. Regalibus illius Caesarei Episcopatus investivit. Qua facta mutatione Anhaltinus discessit, relicta protestatione, ne quid in Religione et iam introductis Ceremoniis mutaretur. Simul autem fidei Rôffschneideri commisit novam ordinationem Ecclesiasticam, Actaque universa et Inventaria, quae ad hereditarias Electoratus regiones pertinebant, Mauritio Electori commode restituenda. Eô tempore Mauritius comitia provincialia celebrabat Torgae, quo profectus Rôffschneiderus, interioris Aulae Consilia de negotio hoc sciscitatur: eaque re ad Electorem delatâ, in mandatis accipit, ut Lipsiam transferat, quae penes se haberet monumenta. Hac itaque occasione Consistorium Lip sense est apertum, et iurisdictione Ecclesiasticae praefecti sunt duo Theologi, totidemque ICti, qui, sicut Peifferus in Lipsia suâ loquitur, tamquam veteris disciplinae Magistri ministrorum Ecclesiae mores regerent, in vitia inquirerent, et de Controversiis rerum sacrarum, locorumque religionsorum, ac matrimonialibus causis pronuntiarent. In hoc ergo iudicio Ecclesiastico beatus noster Polycarpus locum obtinuit die 11. Iulii anno 17. ac decedentibus ex hac vita, qui tunc erant, Assessoribus reliquis, anno 28. Senior factus est. Ita vero et in hoc officio se gessit, ut ab omnibus Collegis a ficde, industriâ, taciturnitate, concordia et candore animitus diligeretur. Quicquid enim potuit ad omnem diligentiam, non intermisit
praestare, ut rebus communibus usum sui elargiretur. Possunt hoc probare documenta omnibus nota: exploratio Candidatorum ministerii de necessariis ad officium publicum profectibus: cautio sollicita, ne scholastica munia capesserent ad iuventutem docendam inepti: Vigilantia pro sacris ritibus et decoro in Ecclesia: Pastorum iuxta Constitutionem Ecclesiasticam confirmatio, aut si opus fuit, suspensio ac ddepositio: consiliorum salutarium in casibus intricatis communicatio: Iurium Ecclesiae et ritualium ordinationum tuitio, aliorumque in illo iudicio tractari solitorum negotiorum circumspecta prudensque, sociâ cum reliquis Assessoribus ope, tractatio. Voluper quoque ipsi fuit, ex fecundo et facundo agro doctrinae suae publicae praeparatos subinde quosdam videre, qui a Domino messis ad sacros ordines vocarentus. Restat adhuc unum genus meritorum, quod Superintendentis functione probavit Ecclesiae; et ipsum valde conspicuum. Si enim S. Gregorio in pastore suo credimus: Ars artium et scientia scientiarum est animarum Regimen. Saeculum iam minus septem annis praeteriit, ex quo, ductu et auspiciis Lutheri, abolitae sunt in hac urbe superstitiones Pontificiae, et ad ordinarium praeconium Evangelii vocatus est D. Iohannes Pfeffingerus, primus Superintendens, qui in reformatione Ecclesiarum oppidanarum cum Iusto Iona, Casparo Crucigero, et Friderico Myconio adhibitus erat: vir magnae auctoritatis, qui gregem Domini singulari curâ et moderatione, usque ad annum superioris saeculi septuagesimum teritum, in hac urbe rexit. Eiin officio surrogatus est heinricus Salmuthus, S. Theologiae Doctor et Professor publ. celebris a peritia et suavitate contionandi, qua paenitentiae aculeos et vividam solatii vim in animis auditorum relinquebat: cui post exactum triennium Defuncto successit annô sexagesimô septimô D. Nicolaus Selnec cerus, qui velut oculus erat Lipsiae, et acerrimus doctrinae Lutheranae adversus Calvinum et Bezam hyperaspistes. Quartus in hoc munere fuit D. Wolffgangus Harderus, in S. Patrum lectione versatissimus: quo dimisso, per biennium sedes haec vacavit: donec anno nonagesimo quarto ad eandem functionem eveheretur D. Georgius Weinrichius, ob eloquentiae suavitatem velut alter Chrysostomus. Sextum huic muneri anno 17. huius saeculi praefectum optime novistis D. Vincentium Schmuccium, Historicum insignem, et Paulinô spiritû in dicendo astrictiorem, sed ad intima textuum Bibliocorum viscera penetrantem.
Septimus atuem Superintendens huius urbis anno 28. constitutus est D. Polycarpus, quem die 26. Augusti sollenniter investivit Nobilissimus et Magnificae auctoritatis Theologus D. Matthias Hoe ab Hoenegg, quem ille reverentius aestimare non poterat, quam si patris nomine locoque coleret venerabunda cum observantia et obsequiis. Quae autem huius ardui muneris propria sunt, ea ipsa pie Defunctus curae habuit quam maxime; ut vigilaret pro animabus, et earum saluti unice incumberet. Nam Episcopus, qui Ambr. lib. 1 de Dignitate Sacerdot. c. 6. Superinspector; Hieron. ep. 85. Superintendens dicitur, ab officii ratione nomen habet, quod debeat superinten dere gregi, ut Augustinus lib. 19. de Divit. Dei c. 19. loquitur, Ideo Bernhard. lib. 2. ad Eugenium testatur, non esse hunc locum otii, aut conquirendi divitias, vel rumusculos famae aucupandi, sed strenui laboris: Blanditur, inquit, cathedra? specula est: indeque superintendis, senante tibi Episcopi nomine non dominium, sed officium. Ad disciplinam militiae plurimum interesse censet Titus Livius, ut insuescat miles, non solum partâ victoriâ frui, sed si res etiam lentior sit, pati taedium, et quemvis servae spei exspectare exitum: si non sit aestate perfectum bellum, hiemem operiri, nec sicut aestivas aves statim autumno tectare, recessum circumspicere. Similiter hic miles IESU CHRISTI sibi faciendum duxit, et obstinatos gladio verbi divini adortus, omnem movit lapidem, ut expugnaret impietatem, nec remisit de rigore comminandi vindicem iram DEI sed tempestive, intempestive institit. Erant aliqui avari, depeculatores, usurarii raptores, illiberales; audiebant, se non DEUM attinere, sed Mammonae esse mancipia; ex pecunia DEUM sibi facere, cui confidant, similes esse porcis; quod animalium genus nulli unquam usui est, quamdiu vivit: sed ubi vivere desiit, nihil est in ipso, quod non aliquod praestare commodum possit, etiam intestinaipsius, etiam setae: Similiter impuros ganeones, adulteros, et omne aevum ebrietate luxuque transigentes increpabat, reos sacrilegii arguens, quod corpus animamque Spiritus sancti dedicandam habitationi, turpiter profanarent. Et quoties exaggeravit prodigia stagnantium sanguine aquarum, et insolitiorum in aere phasmatum, ut certissima signa poenarum nobis imminentium? Quoties perstrinxit variegatos modulos vestitus, et superbiae molimina insolentia? Quoties deploravit iustitiae deliquia? Quoties cadentes de genis viduarum, reculis suis defraudatarum, lacrimas acerbas monstravit?
Quoties vagituds quiritatusque orphanorum, super iniqua bonorum suorum ereptione excitatos, ad commiserationem repraesentavit? Quoties alia peccata, in caelum clamantia, et futura cordis verbera obtusis auribus peccatorum inculcavit? Sed et in aliis partibus, quae homini DEI incumbunt, sollicitius nihil habebat, sive docedi, sive consolandi, sive admonendi locus et usus esset. Non sic aurantia poma suo aspectu oculos, suaveolentia olfactum, succo palatum oblectant, quam ille animos auditorum afficiebat, dignus elogio Salomonis Proverb. c. 25. v. 11. Velut mala aurea cum figuris ar genteis verbum dtctum commode. Erat enim naturâ factus ad dicendum, non tantum arte: et suaviloquentiâ suâ quasi irrepebat in animos, sed citra ullum palpum iniquitatis, et sedatis affectibus leviter saeviebat. Hinc et Serenissimus Elector noster, aliique Proceres, in conventu Evangelicorum anno 31. libenter illius praeconio aures accommodarunt. Nec parvam reportavit gratiam a Serenissima Regina Sueciae, coram qua sub initium superioris anni aliquoties contionatus est, heroina sine exemplo pientissimâ. Ut vero nihil efficacius penetrat in animos hominum, et ad intimos sensus permanat, quam exempla: ita contionibus eius magnum pondus accessit ex vitae sanctimoniâ; quasi non tantum verbis, sed et factis docere, ac praedicando simul et vivendo, animas lucrari satageret. Inprimis erga pauperes atuqe exules promptâ condolentia se facilem praebebat, non passus ullum a se tristem abire, quin intercessione, commendatione, aut muneribus iuvaret, nihil moratus, si quidam ex iis indigni essent; cum et limpidissima aqua, suis diffusa rivulis, non pretiosas modo, sed etiam viles herbas, et urticam irriget; adeoque DEUS ipse oriri Solem suum sinat super Bonos et malos. Quapropter quoslibet admittebat, ut aedes ipsius velut commune quoddam asylum essent paupertatis, cuius fores quottidie sollicitabantur: ac ne quis eorum, quibus publicae eleemosynae colligebantur, se praeteritum aut defraudatum esse, conqueri posset, ipse distributioni pecuniarum praefuit, non sine multi temporis impendio.
Facile intelligitis, Auditores, me summa tantum capita laudum, quibus mactandus erat o( makari/ths2, iam attigisse, quarum cumulus longe maior ampliorque fieret, si etiam ambulatorias dignitates eius ac munia persequi vellem. Decani Theologici munere iam sextâ vice fungi coeperat, et quidem
eâ industriâ, fide, atque auctoritate, quam locus hic requirit in censendis scriptis praelo subiciendis, in directione publicarum disputationnum, collatione honorum, dispensatione salariorum, et maxime in decidendis quaestionibus Theologicis, et casibus conscientiae, qui ad Collegium nostrum afferri solent. Academiae fasces bis gessit propriô nomine: tertia vice Illustrissimo et Generosissimo Principi, Ianusio Radzivil, S. R. Imperii Principi, Duci Birzarum et Dubinkorum, Rectori Magnificentissimo, adiunctus fuit, qui vices illius gereret, His accessit Praepositi Magni officium, quo veterum trium Academiae Villarum administratio ad ipsum fuit develuta, in spectio Mensarum communium, Praesidatus Collegii Paulini, ex quibus illa rem oeconomicam, istô autem structurarum referctionem, et inquilinorum gubernationem sibi commendatam habuit, tamquam unus ex Decemviris, quorum Collegio undecennium interfuit. Denique et Praepositum aliquoties egit in minore Principum Collegio, et alia, quae ipsi, nomine illius, incubuerunt, magna cum utilitate peregit, memor fundationis primigeniae, qua Collegiati sunt constituti vigiles custodes disciplinae, inquilinorum studia moresque dirigentis. Dum autem his et aliis sibi commissis expeditionibus operam dabat, longe aberat ab iis, qui nihil pensi habent praeter se ipsos, gloriae animalia, et popularis aurae mancipia: sed unicum sibi praefixum scopum tenebat: DEO parere, et rebus communibus strenue inservire: Ideo et Symboli loco usurpabat Apostoli verba Rom. 12 V. 11. STUDIO NON PIGRI.
Sic ergo fuit POLYCARPUS, sic nominis sui significantiam implevit; sic Patrem facie, nomine, et meritis repraesentavit. Quid dico Patrem? Altius, si vultis, adscendite, et ipsa canicie venerabilem primitivae Ecclesiae Doctorem et Martyrem, S. POLYCARPUM, intuemini, annon exemplum eius imitatione laudabili expressit? Sanctus Polycarpus fuit acerrimus osor haereticae colluvionis, et Marcioni obviam factus, rogatusque: Agnos cis me Polycarpe? masculum responsum dedit: Agnosco te primogenitum Satanae, utiex Irenaeo refert Eusebius libr. 4. historiae cap. 13. Nostro POLYCARPO eadem fuit mens, idem zelus, in perfecto odio haeresium. S. Polycarpus de saeculi sui nequitia et scandalis conquestus, saepe in hanc tristissimam vocem erumpebat: O Domine! in quae tempora nos reservasti? Non mediocri dolore et noster Polycarpus, assiciebatur ob scandala multo maiora praesentis aetatis, qua pleno cursu homines se in aeternum
exitium praecipitant, et populus DEI variis miseriis, simoniis machinamentis ac tragicis infestationibus exagitatur. S. Polycarpi solidam pietatem, et in promovenda DEI gloria hominumque salute ardorem, insignibus elogiis extollunt Smyrnenses in epistola, quam de Polycarpo suo Episcopo circularem singulariter scripserunt. Idem testimonium et Lipsiensis Ecclesia debet nostro Polycarpo, nisi veritati vim inferre velit, aeterno suo cum pudore. Denique S. Polycarpus nulla se ratione a vera side dimoveri passus est, sed constanter Salvatori suo adhaesit: qui et stadium martyrii iam ingressurus, caelitus audivit vocem: CONFORTARE, POLYCARPE, AC VIR ESTO! sicut in dicta Epistola, lectu dignissima Smyrnenses, oculati testes, memorant qpud Eusebium lib. 4. histor. cap. 14. Similiter se in angustiis superioris biennii, cum Lipsia nostra obsidioni periculosissimae exposita, in potestatem hostium veniret, et miseri cives vix spiritum servare incolumem, ac precariam animam retinere possent, acerbis indictionibus redimendam, ipse virum se praestitit, et auditoribus suis bono exemplo ad spem et patientiam Christianam commasculata fronte praeivit, omnino paratus, si DEO suo videretur, ipsam mortem propter veritatis caelestis praeconium obire. Sed placuit DEO tunc illum quidem incolumem servare, ut ne quidem de capite pilus decideret: quibus verbis divinam tuitionem ipse praedicabat in literis datis ad Clarissimum Virum, L. Iohannem Müllerum, Hamburgensis Ecclesiae ad S. Petri honoratissimum Pastorem, utriusque nostrum amicissimum. Postea vero nonnihil sedatis huius loci periculis, ex hoc rerum humanarum motu metuque placidae mortis accersitu, ad aeternam quietem transiit. Nunc autem, usque mortem fideli, corona gloriae data est, qua post labores, curas, anxietates, aeternum redimitur. In terris autem nulla oblivio exteret res ab ipso gestas: fama post cineres, et corpore ad humilem pulverem deducto, perennabit: nec sepulcrali marmori veriusincidi potest elogium, quam hoc: POLYCARPUS THEOLOGUS, DUM IN VIVIS ERAT, IN OMNI OFFICH SUI PARTE VERE POLYCARPUS: hoc est, BONO ECCLESIAE NATUS. Nos, qui scimus, animam eius in fasciculo viventium ad gloriosam corporis resurrectionem servari, extremum Vale beatis manibus dicimus; et Successoribus hanc mentem a DEO precamur ac gratiam, et ut ipsi, variis donis
instructissimi, prolixam voluntatem afferant serviendi Ecclesiae, quibuscumque in statione ista excubiis opus fuerit. Quod restat, Amplissimo huic Consessui, et circumfusae Studiosorum Coronae, gratias ago decentes, quod hoc meum non doctrinae aut eloquentiae specimem, sed supremae humanitatis officium, amico triginta sex annis coniunctissimo, Collegae, Compatri, et Fratri nuncupatum, voluerint sua benevolentia prosequi, et praesentia conspectius reddere. Ubi ubi erit iterum gratificandi locus et usus, operam dabo sedulam, ut huic promptitudini vicem dignam rependere queam.
Centuria quaestionum Theologicarum, de Articulis libri Christianae Concordiae: Lipsiae 1611. in 4.
Decas I. disputationum Theologicarum, ex Symbolo Apostolico, continens e)ch/ghs1in articuli eius primi, qui agit de DEO Patre, Creatore caeli et terrae: Witteb. 1613. in 4.
Decas II. Disputationum theologicarum, ex Symboli Apostolici articulo secundo, de Iesu Christo: ibidem 1613. in 4.
Decas III. Disputationum Theologicarum, ex Symboli Apostolici articulo tertio, de Spiritu Sancto: ibid. 1614. in 4.
Disputationes XV. de aeterna Filii DEI electione credentium et reprobatione incredulorum, oppositae Amandi Polani heterodidascaliae, de Praedestinatione piorum et impiorum, ac tribus Electionis speciebus: ibid. 1613. in 4.
Harmonia Calvinianorum et Photinianorum, in doctrina de SS. Carna Domini, Orationis auspicatoriae loco delineata: ibid. 1614. in 4.
Vindiciae Lyserianae: An Syncretismus in rebus fidei cum Calvinianis coli possit. et in Politica conversatione Pontificii illis praeferendi sint, oppositae calumniis Pareanis: ibidem 1616. in 4.
Analysis Theologica et Scholastica in Epistolam ad Galatas, XII. Disputationibus ventilata: ibid. 1616. in 4.
Drey Jubel-Predigten zu Leipzig gehalten: ibidem 1618. in 4.
Inter publicas a Lysero habitas disputationes numerantur sequentes: De Pace Ecclesiae Evangelicae. De Scriptura sacra: De Persona Christi: De vera Christi Praesentia in Caena: De regimine Spiritus Sancti: De Aeternitate Filii DEI: De Incarnatione Christi: De absurda thesi Photinianorum, quod Christus tempore Quadragesimae in caelum adscenderit, ibidemque Theologiam didicerit: De Sacramenti Eucharistici re terrena et caelesti: De Libero Arbitrio: De Confessione Veritatis Evangelicae: De Coactione ad Religionem: De Foederibus. De Imaginibus: De causa secessus Lutheranorum ab Ecclesia papali: De absoluto DEI Decreto Zwinglio-Calvinianorum, pro gradu Doctorali etc.