07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 361, image: s371

PROGRAMMA, Quo Ad Exsequias; Admodum Reverendo, Clarissimo et Excellentissimo VIRO, DN. PAULO TARNOVIO, SS. Theologiae Doctori et Professori, a Vidua, Filia et Genero parandas, Omnes omnium ordinum cives Academicos invitat PRORECTOR Academiae Rostochiensis, IOANNES HUSWEDELIUS Philos. Pract. Professor.


page 362, image: s372

VItae humanae brevitatem, fragilitatem, fugacitatem res rationesque nobis indicant plurimae et obviae: exempla quottidiana ex omnia aetate, sexu, conditione, adduntur, ut nuper duorum iuvenum primariorum, omni exceptione maiora: in Sapientum scriptis et Poetarum nihil est, quod saepius occurrat: Sed hi, ut passim Horatius, ad voluptates fere hoc argumento nos hortantur, illi ad facta praeclara, et vitam ex virtute agendam, aut ad diligentiam in studiis honestarum disciplinarum: ut divinus senex o( me\n bi/os braxu\s2, h( de\ te/xnh makra\. Brevis quidem vita. sed ars longa. M. Antonius Imp. lib. 4. de vita sua. *to\ d) o(/lon braxu\s2 o( bi/os, kerdante/on to\ paro\n s1uo\ e)ulogisti/a| kai\ di/kh|, nh=fe a)neime/nos. Omnino brevis cum sit vita, curandum ut praesens tempus lucreris, rectam rationem et iustitiam secutus, ac in remissionibus animi sis sobrius. Ita Plinius Sec. Caninium suum hortatur in obitu Silii Italici, qui magna tranquillitate animi decesserat, cum annum aetatis quintum et septuagesimum excessisset, ut illud quicquid est temporis futilis et caduci, vel factis, vel studiis proferat, eet quatenus denegatur diu vivere, relinquat aliquid, quo se vixisse testetur. Nihil nobis opus est his rebus, rationibus, exemplis, admonitionibus: omnium instar est Vir admodum Reverendus et Clariss. Dn. PAU. LUS TARNOVIUS SS. Theol. Doct. et Professor nostra in Academia praecipuus, cuius vita, studia, actiones, adeoque ipse obitus, et vitae degendae nobis, et studiorum utiliter ac fructuose instituendorum, et beatae ac tranquillae mortis consequendae rationem demonstrat: quae cum plurimam partem ipsius verbis exponi possint, mea nemo valde desiderabit, Natus ille est Grevismolae in hac nostra Megapoli, oppidulo ab hoc alumno suo nomen et famam non minimam adepto, Anno 1562. a. d. III. Kal Iuli, qui die smemoriae divorum Apostolorum Petri et Pauli sacer est, ex parentibus piis et honestis patre Ioanne Tarnovio, consule multos annos benemerito: matre Magdalena Grevia ornata cum aliis virtutibus, tum inprimis sidei in Deum et patientia elucente in variis aerumnis et in gravissimis tentationibus de praedestinatione. Ab his domi, ac Ioanne Schrodero Rostochiensi publice in rudimentis pietatis et literaturae informatus ita profecit, ut annos 12. natum parentes defilio ablegando Lubecam, una cum fratre natu-maiore Hermanno, consilia agitarint, eademque divino auxilio et munificentia Illustriss, et Celsiss. Principis; Dn. Elisabethae, quae dotalitri


page 363, image: s373

loco oppidum cum praefectura adiacente habebat, adiuti, illo ipso anno, qui 1575. erat, ante ver iniens, perfecerint. Praeerant eo tempore scholae M. Ioachimus Hansius, Francof. Marchicus Rector, et eius fidelis parasta/ths2 Dn. Nicolaus Vorstius, Brabantus Conrector, quem Harlemo, ubi studia iuventutis anmtea gubernaverat, bellli calamitas expulerat, imperialium et Anseaticarum Civitatum princeps Lubeca extorrem susceperat. Ab his non modo ut discipulus in Lat. et Graec. lingua, dicendique artibus diligenter informatus, sed etiam ut filius paterne amatus fuit, usque in annum 1578. quando sub autumni initium pestis contagium migrare Luneburgum adegit. Eo profectus M. Alberto Lonicero, et Dn. Lucae Lossie, libris in lucem editis et meritis in iuventutem celeberrimis, qui tum scholam gubernabant, carus fuit. augebant hunc affectum literae commendatitiae a Rever, et Cl. Viro Dn. D. dSimone Pauli, huius Academ. Profess. Theologo et Ecclesiarum urbis ac vicini circuli duperintend ad veterem suum Praeceptorem Dn. Lossium senem venerandum missae: accedebat diligentia et profectus discipuli, qui se tum exserebat in studio elegantiae in utraque lingua, supra plerosque aetate aequalium. Sed quo magis haec et alia discentem commendabant, eo minus fortuna ei favebat. Impensarum itaque et sumptuum gravitate pressus intra annum ad suos rediit, futurum sperans, ut inde ad Academiam mitteretur. Id cum ex voto non succederet, et DEUS. qui mirificat sanctum suum, aliam commoditatem vivendi ostenderet, studiis quomodocumque provehendis, non inutilem, factum est, ut Gustrovium evocaretur. Scholam ibi tum regebat M. Franciscus Omichius et M. Bernhardus Orestes, sub quibus in mensem nonum, quantum licebat, in studiis progredi conabatur: nam sub autumnum anni 1580. relictis ludi literarii angustiis, ad amplissima Academiae spatia concessit: quibus tamen ne divi frueretur, effecit metus Epidemiae luis, quae ex Hispania primum emergens (unde etiam vulgo nominabatur) universam affligebat Germaniam. Per hiemem igitur latitans cum discipulis Gustrovii, aestate repetens Roseti nostri tempe, pro viribus coeptum studiorum curriculum persequebatur, donec sequenti anno sortis inimicae asperitati cedere coactus, rus cum civitate, solitudinem cum frequentia et coetu Musarum commutavit. Etenim Clariss. Viri Dn. D. Ioannis Caselii, quem inter Professores huius Academiae adolescens admirabatur, cuiusque


page 364, image: s374

ductum in studiis unice annis illis sequebatur, literis commendatus viro nobili Henrico ab Oldenburg, operam suam, informandis eius liberis, addixit, et in annum tertium praestitit. Quo temporis spatio praeter S. Scripturae librorum canonicorum assiduam ac diligentem perlectionem, multos utriusque linguae auctores classicos, inter quos praecipue, Epistolas ad Attic. Officia Cicer. Orationes eiusdem complures, Xenophontis Oeconomicum, a)pomnhmone/umata Socratis, convivium septem Sapientum et coniuncta alia, Plutarchi nonnulla Ethica et Politica, Patrum Graec. maxime Basilii M. et Gregorii Naz. Epistolas, una cum orationibus eorundem nonnullis, evolvebat, Latine et Graece tam soluto quam ligato scribendi genere se exercebat, suique profectus specimina D. Caselio et M. Henr, Schinckio, Ecclesiastae Gustrogviensi, ex cuius instructissima bibliotheca, quicquid petebat, impetrabat, testificandae suae industriae et grati erga utrumque animi causa, oflerebat. Nondum decurso ad metam triennii illius spatio, reversus est ad hanc Academ. 1585. Hebraeae linguae discendae potissimum causa: cuius studium aggressus est duce M. Nicolao Goniaeo, eius Profess. publ. Is constantia sui auditorisita delectatus, ut, quicquid haberet eximium, quod ad hanc linguam perdiscendam faceret, id cum eo communicaret: qua benignitate animum discentis iam ante incredibili studio flagrantem magis magisque inflammabat. Dum in hac parte studiorum adhaerescebat potissimum, non plane omisit cetera, quae vel ad ipsam Theologiam ex Scriptura Locisque Theolog. discendam pertinent, vel adminicula ex artibus promittunt: qualia de Ethicis, Politicis, Mathematicis disciplinis publice proponebant Caselius, Brucaeus, Stockmannus et alii. Theologis vero potissimum operam dabat, et inter hos inprimis D. Davidi Chytraeo, cuius tum explicantis Libr. Iudicum et Ruth, brevesque Psalmos, IOannis Evangelii capita aliquot, praelectiones numquam negligebat. Etiam D. Lucae Backmeistero, enarranti Prophetas minores et D. Valent. Scachtio, versanti in explicatione Epistolarum Apostol. sedulam et constantem operam auscultando dabat. Haec dum agebat, nullis adversitatum, quas varias experiebatur, insultibus a recto studiorum cursu continuando deterritus, factum est divina providentia, quae diligentibus Dominum omnia in bonum dirigit, ut Rever. et Doctiss. Vir M. Anton. Boccatius, Ecclesiarum in dioecesi Parchimensi Superintenden. de Rectore Scholae sollicitus consilia


page 365, image: s375

amicorum in hac Acad. super hoc negotio requireret: quorum plerique cum makari/th| nostro ad hanc provinciam deligendo consentirent, ita factum est, ut ei labor iste deferretur, quem licet cuivis alii, quam sibi imponi maluisset, tamen quia non ignorabat, parentibus suis id unice in votis esse, ut cuius studia non parvis impensis foverant, eum aliquando in honesto loco fructum eorundem aliquem percipere, de sua opera eam spem fecit, quam parentum consilia essent osten sura: quorum intellecta sententia, nutum ad munus delatum accipiendum pro imperio habuit. Quam hoc in officio fidem, dexteritatem et tolerantiam adhibuerit, cui sustinendo quatuor annis et semestri praefuit, profectus discipulorum testatur, et honorificum Ampliss. et Prudentiss. Senatus Rostochiens. iudicium, qui spectata eius, in gubernanda erudiendaque iuventute, dexteritate et felicitate, decedenti M. Nathani Chytiae, ipsum surrogavit: cuius muneris partes sibi demandatas cum suscepisset, schola, quae migrante Chytraeo magnam sui floris iacturam passa videbatur, brevi tempore pristinam gloriam recuperavit. Cuius rei testes in omnibus ordinibus supersunt, sui praeceptoris praecones fidelissimi, quam ille in Sparta, quam nactus erat, exornanda suerit per annos undecim impiger: et qui servis, super pauca fidelibus plurium curam se commissurum promisit, abunde fructum suarum aerumnarum ut perciperet, in quietiori munere effecit. Postquam enim in quartum annum frustra alibi quaesivissent Clariss. Dn. Davidi Chytraeo, defuncto successorem, itum est tandem ad hunc Tarnovium nostrum, quem ex pulverulento coetu puerorum, in quo latitabat, acceptum in cathedram collocarunt. Factum illud Anno 1604. sub autumnum: quando ei lectionis Theologicae argumentum a Decano, consensu reliquorum, iniunctum fuit, primus Liber Mosis: in quo enarrando aliquot annos consumpsit: nam praeter textus analysin, quae stionum incidentium explicationem, et locorum doctrinae, sive documentorum annotationem, multas difficillimas controversias a Bellarm. contra confessionem nostrarum Ecclesiarum directas, exigente hanc operam studiosa iuventute, examinavit. Absoluta Geneseos explicatione, Epist. ad Titum exposuit, et variis quae stionibus theoreticis et practicis eam enarrationem iuventuti gratiorem et utiliorem efficere laboravit. Hinc Locorum Theologicorum explicationem, quae ei secundum statuta debebatur, aggressus est: in quo labore, quid conatus sit, ostendunt, cum


page 366, image: s376

alia, tum inprimis, quae publicata sunt ex lectionibus publicis, de coniugio et de ministerio Idem colligere licet ex disputationbius nonnullis, quales habitae sunt, de magistratu, de oratione, de peccato mortali et veniali, de aliis. Evangelium S. Ioannis itotum analysi perpetua, admixtis multis quaestionibus quas vel textus suppeditabat, vel interpretum discrepantia, illustravit et in publicum emisit, addita versione Arabicae paraphraseos nova, et collata diversitate lectionis Romanae et Erpenianae sedulo. Socini item librum, non midus acutum quam blasphemum, contra Bellarm. et Wiekum, de Divinit. Filii Dei, et Spiritus S. Logice et Theologice resolvit: ex quo uno scripto iuventus controversiarum, quam verae pietatis amantior, animadvertere et iudicare potest, plus requiri ad haeresium refutationem, quam cum aequalibus in angulo tempus garriendo consumere. Vita eius et mores quam conformes fuerint professioni, testes sunt quibus vivi consuetudo domestica fuit familiarior. nam et fidei in Deum declaratae exercitiis, timoris filialis, spei, patientiae, humilitatis perpetuô fuit studiosus, et caritatis erga homines, sive consilium, sive operam, five opem eius requirerent, non fuit immemor: quin eo gaudebat maxime, si quando bene mereri de iuventute licebat, vel rectam studiorum rationem monstrando, vel in parte aliqua operam eius requirentium desideriis satisfaciendo. Coniugium, quod anno 1596. inivit cum pudiciss. et honestiss. Virgine Anna, filia Ioachimi Schulten, et Kunigundis Dobbiniae, tranquillum et multis benedictionibus divinitus ornatum fuit. Nam in eo 4. liberorum Magdaelenae, Ioannis, Ioachimi et Annae pater factus est: et cum priores tres a DEO, qui dederat, repeterentur, postrema in solatium relicta fuit, et efficeacissimum quidem. Cum enim ista magnam administrationis domesticae partem sub matris manu, recte obiret: non potuit non istims curae ipse securus, ex ea re laetitiam percipere. Quae tanto magis crevit, cum videret eam ante aliquot menses nuptam cum viro primario Dn. Ioachimo Stockmanno, Med. D. et Phys. Profess. clariss. nunc huius Academ. Rectore Magnifico, Dn. collega et compatre meo honorando: itaut eo tempore, tamquam solutus omni sollicitudine huius mundi, et rerum huc spectantium, nihil nisi LEUM et aeternitatem cogitaverit, nec ulla re alia suam istam quierem turbari siverit. Haec ergo ut sunt magna DEI beneficia, ita ille grato ea animo agnovit, quottidiana memoria repetivit, praedicavit, et uxorem filiamque, ut secum id


page 367, image: s377

agerent, hortatus est. Adversitates, quae isti loco et officio deesse non solent, patienter ferendo superavit, praesertim eas, quae hac bellica tempestate excipiendae erant, generosa fortitudine sustinuit et spe secuturae serenitatis damna sua levavit. Ita ergo cum vixerit senex fortunatus, per annos unum et septuaginata, an ei aliter, ac vixifset, mori conveniebat? Sane qui ceteram vitae fabulam non sine plausu peregerat, ei in extremo actu peccare, integrum non erat. Etsi igitur, hisce aliquot proximis mensibus, senii solius languorem sentire videretur: tamen haec verna intemperies aliquid amplius ei addidisse videtur hoc veventu, ut beatus noster senex, iuxta SERVATORIS nostri pronuntiatum, nudius tertius in Ecclesia auditum, in vera agnitione, invocatione et fiducia Filii DEI moreretur, nec mortem videret, imo nec moreretur, sed placida quiete compositus a dulcissimo summo occupari videretur. Hoc nimirum est Vivere, hoc Mori. Imitemur ô iuvenes, Viri, senes hanc vitam! Optemus hanc mortem! ita nec vixisse quemquam paenitebit, nec pigebit mori. Ceterum licet obitu huius viri, nunc in sandapila positi, nihilominus ad pietatem ac literarum cultum diligentem, solidum, felicem nos intormemur, quam antehac voce factum est in cathedrasedentis, aut libris dias in luminis oras emissis: tamen relicta vidua, filia et gener, ceteraque cognatio, ingentem ex eius decessu dolorem ac luctum percipiunt, quibus ut nos subveniamus, ac dolorem, quantum in nobis est, leniamus, molliamusque, longe aequissimum est, Optime autem id faciemus, nam cetera liis curae erunt, si quanta potest maxima frequentia hodie in templo Sanct. Iacobaeo hora prima convveniamus et funus Christiano ritu prosequamur. Quod licet ab omnibus Academiae civibus ultro, nec rogatis, peractum iri sperem (ita certe meritus est, ut hunc ei honorem et cultum, cum aliud non possimus, praestemus): tamen quid nocet memores quoque monere, et currentibus calcar addere. Hoc a me quidem postulat officii commendati ratio ut faciam, ab omnibus vero illud pietas et erga Collegam ac Praeceptorem gratitudo etiam flagitat. P. P Rostochii sub Sigillo Rectoratus us. Martii, ANNO M. DC. XXXIII.

SCRIPTA.

De Coniugio libritres: Rostochii 1614. in 8.

Oratio de Vita et obitu D. Lucae Backmeisteri, Senioris Theologi et in academia Rostochiana Professoris: ibidem 1614. in 4.


page 368, image: s378

Praelectionum de Sacramentis in genere a)pos1pas1ma/tion, in quo, quae contra nostrarum Ecclesiarum confessionem a Benedicto Aretio in 2. parte Problem. Theolog. tractantur, solide refutantur: Lipsiae 1615. in 4.

De SS. Ministerio verbi divini et Sacramentorum in Ecclesia recte suscipiendo sustinendoque, commonefactio pia et necessaria: Rostoch. 1617. in 4.

Oratio saecularis, in Iubilaeo Academiae Rostochiensis festo habita: ibid. 1619. in 4.

*su/noyis2 verae et orthodoxae doctrinae de fide iustificante: ibid. 1623. in 4.

De Sacro-Sancto Ministerio libri tres: ibidem 1624. in 8.

De Sacro-Sancta Trinitate liber unus, oppositus Fausti Socini refutationi: ibid. 1625. in 4.

Commentarius in S. Iohannis Evangelium: ibid. 1629. et 1636. in 4.

Disputationes ab ipso publice habitae sunt: De Ministrorum verbi divini officio: Delegitima Sacramentorum administrandorum ratione: De Ministerii Evangelici apud Lutheranos veritate, fructu et efficacia: De Ministorum verbi divini abdicatione, translatione, dimissione: Examen doctrinae Pontificiorum de oratione sive precatione: De bonis Operibus: De Peccato Originis: De discrimine peccati venialis et mortalis: De Novo Evangelio: De clavibus regni caelorum, solvente et ligante: De Magistratu Politico etc.


page 369, image: s379