OMnia sunt hominum tenui pendentia filo:
Et subito casu, quae valuere, ruunt.
Si quis de Veritate huius non tam carminis, quam oraculi Ovidiani dubitet: ille eâdem operâ solis meridianam lucem in dubium vocare videbitur. Experientia namque docet, non tantum imbelles pueros ac senes, sed viros etiam aetate ac robore florentes, naturae vi atque lege quottidie fato applicari, Ne longius abeamus quid aliud clamat Ecclesia et Academia nostra, tanto sibi recens imposito vulnere? dum Reverendum et Clarissimum Virum, Dn. M. CHRISTOPHORUM CRINESIUM, Diaconum suum fidelem, et Professorem Eruditissimum, Collegam et amicum nostrum desideratiss. ante quatriduum corpore et animo bene valentem, post paucas horas morbo correptum et simul exstinctum vidit, meritoque nunc luctu et lamentis prosequitur. Editus ille in hanc lucem fuit A. Christi 1584. in oppido Bohemiae Schlac co vvalda: cuius nomen Clariss. Poeta, in illa vicina natus, ita explicat:
Scoria dat nomen silvae, qua nobilis urbs est:
Haec albi ex plumbi semine vasa facit.
Nam nigros lapides educit fossor ab antris:
Argenti species his tamen igne venit.
Parentes Dn. Crinesii nostri fuerunt Reverendus et Doctissimus Vir, D. Christophorus Crinesius, urbis iam dictae Diaconus, et Anna Gunthera, femina honestissima. Per hos effectum est, ut et semina pietatis filio instillarentur: et ille quod ingenium bonarum artium haberet capax, in ludum Patriae literarium deductus, peritis ac prudentibus Praeceptoribus commendaretur: tantosque faceret progressus, ut A. 1603. dignus videretur, qui iam in liberiore Academiarum campo excurreret Sumptibus itaque necessariis instructus primum Ienam, deinde Wittebergam missus fuit: ubi curriculum Philosophiae absolvit adeo feliciter, ut A. 1607. Magisterii testimonio publico ornatus, inter 35. Candidatos novum locum suo merito obtineret. Hinc Theologiae se dedidit: ac peritiam linguarum exoticarum, Hebraeae, Chaldaeae et Syriacae sibi comparavit: et anno 1611. Grammaticam Syriacam vulgavit, praefatione CL. Senis, Dn. M. Laurentii Fabricii, sanctae Linguae in Academia Wittebergensi Professoris meritissimi, commendatam. Sequenti annô Lexicon Syriacum in lucem Noster, et quidem primus in Germania edidit. Anno 1613. ab illustri Austriae Barone, Dn. Wolffgango Sigismundo Losensteinio, S. Caes. Mai. Consiliario, legitime vocatus, munus Contionatoris aulici in arce Gschvvendt sexennium obiit: at interea
anno 1615. honestam Virginem, Reginam Dorff lingeram, cum binis liberis marito superstitem, matrimonio sibi copulavit. Sed ut crebrae sunt vicissitudines rerum humanarum: ad aliam in superiori Austria Parochiam (nomen loco est Grub) a Nobilissimo Viro, D. Iohanne Fenzelio, accersitus Crinesius noster, itidem sexennium multo cum Ecclesiae fructu exegit. Cum autem fatalis quaedam religionis mutatio illis in locis incideret: Dn. Crinesius quoque anno 1624. solum vertere iussus, in Noricum advenit: ac ab Amplissimo Senatu Noribergensi primum Extraordinarius, mox etiam Ordinarius Theologiae in Universitate ista Professor, et Ecclesiae Diaconus est constitutus: in quo officio assiduus ac fidelis Divinorum arcanorum dispensator fuit: studiosaeque iuventuti qua publice, qua privatim docendo profuit plurimum. Insuper Lexicon Chaldaicum et disputationem de Confusione Linguarum edidit: plura in communem discentium usum ingenii sui monumenta producturus, nisi DEUS Opt. Max. finem ipse laboribus eius imposuiffet. Nam proximo die 28. Augusti, circa 5. horam matutinam, quasi extra se raptus Dn. Crinesius, quidfaceret? de more in Academia legeret? dubiravit. Ac in Caenaculum introductus, Acquiescere se dixit, quicquid Pater caelestis de se statueret. Mox signa comitialis morbi apparuerunt, qui ne sic quidem afflicti mentem prorsus immutare valuit, quin adstantes amici animadverterent, haec postrema fuisse morituri verba, pietatis ac fiduciae plena: Non me Iehovah deseret. Deinde paroxysmus epilepticus usque ad horam XI. ipsum exercuit: accedens vero apoplexia virum de Ecclesia Dei bene meritum penitus necavit: cum ille supra 45. annos aetatis menses sex, coniugii annos prope quindecim explevisset. Talis hominum est conditio: Nascentes morimur, finisque ab origine pendet. Illud ta. men certum atque ambabus ulnis est amplectendum, quod Seneca divinitus scripsit: Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Hâc spe resurrectionis et sempiternae in caelesti Hierosolyma consuetudinis nos solemur, quicumque festinato Dn. Collegae atque amici quondam nostri obitu dolemus: Et ad maerorem Viduae et Orphanorum Defuncti leniendum, cum aliis Christianae charitatis officiis, tum deductione funeris, quod hodie praemissâ contione sacrâ, circa horam primam pomeridianam fiet: s1umpa/qeian nostram declaremus. Quamquam igitur Cives Academicos sponte sua ad cohonestandas exsequias congregatum iri
confido: tamen, ut liben tius et frequentiori comitatu id faciant, eosdem hortor simul ac rogo. P. P. Altorphii pridie Calend. Septembris, Anno Christi M. DC. XXIX.
Gymnasium Syriacum, hoc est, Linguae Iesu Christi vernaculae perfecta Institutio, ex Novo Testamento Syro et aliis rerum Syriacarum Scriptoribus collecta, et novis atque genuinis characteribus adornata: Witteb. 1611. in 4.
Lexicon Syriacum e Novo Testamento Syro et rituali Patriarchae quondam Alexandrini collectum, tribusque linguis Cardinalibus expositum: ibidem 1612. in 4.
Epistola S. Pauli ad Romanos lingua Syriaca, ex Testamento Syriaco Viennensi desumpta: ibid. 1612. in 4.
Exercitationes Hebraicae: Noribergae 1625. in 4.
Analysis Novi Testamenti tabulis XXVII. comprehensa: ibid. 1625. in 8.
Gymnasmata Theologica quinque: ibid. 1626. in 4.
Concordantiae Hebraicae: ibidem 1627. in 4.
Lingua Samaritana: ibid. 1628. in 4.
Gymnasium Chaldaicum: ibid. 1628. in 4.
Babel, sive Discursus de Confusione Linguarum: ibid. in 4.