07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 311, image: s321

PROGRAMMA, in funere Perquam Reverendi atque Clarissimi Viri, DOMINI WOLFGANGI FRANTZII, SS. Theol. Doctoris Eiusdemque Profess. Publici Celeberrimi, Facult. Theol. Senioris et Templi Arcis Witteb. Praepositi longe meritissimi, Propositum a RECTORE ACADEM. WITTEB. IACOBO MARTINI, SS. Theol. Doctore et Profess. Publ.


page 312, image: s322

TIberium Caesarem eiusmodi responso Iliensium Legatos, ob filii, qui iam olim decesserat, obitum, serius se consolatos, eiusmodi irrisisse responso, Suetonius refert: Se quoque vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amississent. Etsi vero Perquam Reverendus atque Clarissimus Vir, WOLFGANGUS FRANZIUS, SS. Theol. D.P.P. et Senior: nec non Templi Arcis, quod omnium Sanctorum nomini dedicatum, Praepositus, Collega noster, dum fata Deusque sinebant, honorandus, non nudius quartus demum, quum exspiravit animam; sed ante hos octo admodum annos, quum primum scilicet apoplecticum pa/qos2 ipsum tentavit, viventium numero (siquidem in illo habendi potissimum, qui ea vitae exercent munia, quibus censemur praecipue homines, quaeque non tam servitio corporis, quam animo ac mente praestari solent extractus quodammodo, hodieque sepeliendus magis, quam deplorandus videatur: minime tamen omnium luderet operam, si adhibere quis huic vulneri manum et remederi doloribus nostris benigne instituat. Indoluimus hactenus non leviter viri egregii valetudini; sed nunc ipsius obitu acerbius cruciamur. Quamvis enim magnae aegritudini esset, eum vehementia morbi adductum, velut ex publica luce Academiae, atque in quasdam secreti domestici tenebras, et quasi sepulcrum aliquod conclusum esse; tamen quia Spiritus adhuc morabatur in corpore, quia ipsum corpus satis virium (omnis enim morbi vis in animum cum primis eruperat) habere videretur; spes erat, ut is pristinae vitae ac valetudini restitueretur: nunc vero posteaquam edidit animum, atque e vita pariter ac mundo discessit, eo acerbior nos premit dolor, quod eius operâ in posterum carendum nobis penitus est. Etenim in Franzio non proletarium aliquem ac vulgarem; sed eiusmodi Theologum amisimus, qui praeclaram navare Ecclesiae operam, et Academiam isthanc maxime illustrare posset. Testantur id satis et clamant cathedrae publicae, unde tot annos cum magna laude divinas literas docuit; testantur scripta et libri, quae plura hactenus cum Christiano orbe communicavit. Certe Historiam sacram animalium, Theologi pariter et Philosophi in oculis habent. Iam quae in Augustanam Confessionem commentus, contra Photinianos praecipue pugnans, quae de Interpretatione S. cripturae, quae de Sacrificiis edidit, tum nostri tum adversarii ipsi admirantur. Sed quemadmodum cetera bona ealege nostro generi concedit DEUS, ut


page 313, image: s323

reddantur olim, qui dedit; sic nobis nec isto tam utili viro perpetuo licuit frui. Veneremur itaque bonitatem indulgentissimi Patris, ut ipse sarcire, quod fecimus damnum, ipse Ecclesiae suae prospicere, ipse de operario novo cogitare velit, qui in hanc eius vineam potissimum mittendus. Neque enim dubitandum est, quin curae sibi in posterum quoque habiturus sit hanc suam possessionem, quam tot certissimis argumentis hactenus amare tenerrime visus est. Ut sit ac maneat Witteberga domus DEI et Sion sancta eius, quidquid fremant et frendeant eius hostes. Sed nunc ad reliqua, quorum causa haec instituta nobis scriptio, accedendum est. Plavia antiquum Vari corum et non incelebre oppidum est: ibi itaque ante hos LXIV. annos, hoc ipso mense Octobris, lucem hausit Noster, sortitus Patrem, Philippum, Civem honestissimum; Martem Martham, Wolfgangi Mulingii, Senatoris ibid. et Camerarii, filiam. In patria schola quum prima rudimenta literarum posuisset, Francofurtum Marchicorum ad Patruelem, Ioachimum Franzium Philosophiae Magistrum, doctissimum ac Ornatissimum Virum amandatus est, ut maiorem ingenii cultum capesseret. Quamdiu inibi haeserit, et utrum ex ea Academia in nostram statim, an vero aliam concesserit, non constat. Ipse enim de vita sua nihil consignatum reliquit literis, procul dubio quadam magnitudine animi contemnentis talia, in quibus non magnum ad veram felicitatem momentum positum esset. Hoc certum est, ipsum in album Academiae huius et numerum Studiosorum adscriptum fuisse annô M DC LXXXV. quum Rectoratum administraret Ampliss. Vir Iohannes Lemmerus I. U. D. Prof. publicus. Anno M DC LXXXVII. Magistrit titulo publice cum magna laude ornatus fuit. Annô M DC XCI. d. XXV. Februarii, nuptias fecit cum honestissima Virgine Anna, Reverendi Viri, M. Petri Harringii, Superattendentis Cothensis, filia: ex qua suscepit filios tres et filiam unam, qui omnes, praeter Wolfgangum, qui in Lusatia fixit larem, iam olim vitâ functi. Anno M DC XCIIX. Historiarum Professor constitutus est: illum enim honorem ac dignitatem Virtus et eruditio Viri, quam privatim legendo hactenus satis probarat, mereri cumprimis videbantur. Eôdem anno Doctoris Theologi sollenniter assumpsit gradum, et inde ad alias aliasque dignitates ac functiones ascendit et aspiravit. Tertiô enim post annô Kembergensi Ecclesiae Praepositus datus, eoque munere quadriennio integro functus est.


page 314, image: s324

Anno M D CV. Academici Patres ipsum revocarunt, cooptatum in Professorum Theologiae numerum, et Academico Templo, quod in arce est, Praepositum designarunt. Quo munere quanta cum laude, qua legendo ac disputando, qua contiones habendo de suggestu functus sit, publice constat: et loquuntur id satis clare eximia scripta, quae publicavit ipse, et nos supra perstrinximus. Ad quae, brevicum DEO, Praelectionum in totum Mosen commentarii, tantopere hactenus disiderati a pluribus, cumuli instar accedent. Anno M DC CXIIX. ad secunda vota transiit: cum matrimonio sibi iungeret lectissimam Virginum sabinam, Clarissimiac Rcperientissimi Viri, Einesti Hetttenbachii, Medicinae Doctoris et Prof. Publ. nec non Collegii eiusdem Senioris, filiam: quam semper arctissime, quod merebatur tot eximiis Virtutibus praedita, amavit: etiamsi per illam numquam factus esset Pater. Iam delati sumus in illus tempus, quod uti multum infelix atque inauspicatum ipsi exstitit, ita Theologiae studia non leviter afflixit. Offert emm se nobis annus M DC CXX. quô primum paroxysmo Apoplectico tam vehementer fuit correptus, ut ex eo in publicum egredi et demandati officii partibus fungi minime potuerit, quantumvis praestantissima remedia numquam non ad elidendam pertinacissimi morbi vim adhiberentur. Itaque non tam ab herbarum virtute ac graminum, quam a Dei auxilio speranda et exspectanda sanitas. Quam ille rerum omnium Servator ac Conditor largitur et confert, cui vult; quan quam putandum minime ab irato Deo venire semper, si quae accidunt nobis, quae secus se habere nos quidem expetimus. Ille solus optime novit, quid conducat nobis, quid obist: itaque multa negat, propitius, quod B. Augustinus aiebat, quae concedit iratus. Superiore die Veneris sub caenam similis paroxysmus recurrere visus est, sed quum praesentibus medicinis iretur obviam, quicquid imminere periculi videbatur, Dei gratiâ tum quidem elusum ac declinatum fuit. Sed quum id malum vehementius, et quasi reparatis viribus, nudius quartus sub primum mane ipsum adoriretur, factum est, ut pie ac placide, utut id praeter omnium spem accideret, diem suum obiret. Sic ille egregius Vir, et de SS. literarum studiis optime meritus sinivit vitam: quam tamen ipsi bonorum memoria, cumprimis vero praeclara scripta asserent, et conservabunt. Nam etsihoc, quo circumdamur, corpus, redigatur in ossa et cinerem, tamen qamdiu ingenii monumenta superant, quamdiu


page 315, image: s325

in scriptis legimur, tamdiu abesse ab in teritu, adeoque vivere existimamur. Quum itaque ad horam I postea ex Soceri Clarissimi aedibus efferendus, et habitâ contione funebri ex aede Mariana, in Templum Arcis deferendus, ibique Christiano ritu sepeliendus sit: Vestrum erit, Cives literarii, Viride Ecclesia et Academia isthac optime meriti funus frequenter deducere et comitari. Deus ter opt. ter max. et Ecclesiam et Academiam istam, adeoque nos omnes, his turbulentissimis ac periculosissimis temporibus, sibi semper habeat curae. PP. ad d. XXIX. Octobris anno recuperatae gratiae M DC CXXIIX.

EPITAPHIUM.

WOLFGANGUS FRANZIUS Theologus magni nominis et Ebraeae Linguae Interpres felicissimus, Wittebergae mortalitatem exuit, anno 1628. d. 26. Octobr, cum vixisset annos 64.

In Effigiem Theologi Excellentissimi, D. WOLFGANGI FRANZII.

QUid faciem spectas? Mirarier incipe, quisquis
Istius ora Viri, nec tamen ora vides.
Theologo Sophia ancillans bene nupta vigori
Si poterat sculpi, hîc sculpta sat ipsa foret.

SCRIPTA.

Oratio, cur Dominus noster Iesus Christus sit vocatus Emmanuel? Witteb, 1598 in 4.

Oratio de initiis et progressu certaminum Nestorianorum et Eutychianorum, in articulo de Persona Christi: ibid. 1605. in 4.

Disputationes per integrum Deuteronomium: ibid. 1608 in 4.

Augustanae Confessionis Articuli priores decem, disputationibus duodecim breviter explicati: ibid. 1609. in 4.

Disputationes XXXIV. super Augustanam Confessionem integram: ibid. et Lipsiae 1611. et 1620. in 4.

Syntagma Controversiarum Theologicarum orthodoxae Christi Ecclesiae cum gente Calviniana, Pontificia et Photiniana cumprimis intercedentium, disputationibus XII. inclusum: ibid, 1612. in 4.


page 316, image: s326

Animalium Historia sacra, in qua plerorumque animalium praecipuae proprietates, ad usum ei)konologiko\ breviter accomodantur: Witteb. 1612. 1616. Amstelodami 1654. 1665. in 8. et 12.

Oratio de Iesuitarum cruentis machinationibus adversus Principes a Romano Pontifice alieniores: Witteb. 1612. in 4.

Assertio solidissima satisfactionis a Dn. nostro Iesu Christo pro peccatis totius mundi praestitae, in sacrificiorum veterum tpis fundata, et recentibus Arianis seu Photinianis eandem negantibus opposita: ibid. 1615. in 4.

Schola Sacrificiorum Patriarchalium sacra: ibid. 1615. 1654. in 4.

Oratio in Iubilaeo Lutherano habita: ibid. 1617. in 4.

Tractatus Theologicus de Interpretatione sacrarum Scripturarum maxime legitima: ib. 1619.1634 1654. 1668. in 4.

Vindiciae Disputationum Theologicarum pro Augustana Confessione habitarum, adversus Valent. Smaltzium: ibid. 1621. in 4.

Zwo Predigten vom reichen Mann und den falschen Propheten: ibidem 1608. in 4.

Historische Erzehlung der beyden Heiligthümer in der Schloß-Kirchen zu Wittenberg und zu Hall in Sachsen: ibid. 1618. in 4.

Disputationes, praeter iam enumeratas, habuit et alias, ex quibussunt: De Persona Iesu Christi: De Indulgentiis Pontificiis: Ex Psalmo XV, 5. De Usura: De Satisfactione Christi: De Passione Christi, ex Esaiae LIII. De blasphema Pontificis Romanityrannide, quam primum ab anno 1517. expresse impugnare coepit Vir dei D. Martinus Lutherus: De Creatione Mundi, hominum et Angelorum: Dispp. tres ex Deuteron. I. Utrum homines Legi Dei satisfacere et mereri vitam aeternam possint? De Ascensione Christi in caelum, et sessione ad dextram Dei Patris: De Distributione Praeceptorum Decalogi: De Baptismo: De Ecclesia Christi in his terris militante: De Sacrificiis Veteris Testamenti, quod fuerint typi satisfactionis Domini nostri Iesu Christi, pro peccatis totius generis humani in cruce peractae: De Officio Christi. etc.


page 317, image: s327