07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 305, image: s315

PROGRAMMA, in funere Magnifici Academiae Rostochiensis RECTORIS, Viri Reverendi et Clarissimi, DN. EILHARDI LUBINI, SS. Theol. Doctoris et Profess. nec non Provincialis Consistorii Megapolitani Assessoris meritissimi, Propositum a SENATU EIUSDEM ACADEMIAE.


page 306, image: s316

ORbatus est hisce diebus Universitas haec nostra Rectore suo Magnisico, Viro Reverendo et Clarissimo, EILHARDO LUBINO, SS. Theol. Doct. et Prof. Publ. ô fatum acerbum! Cum Scipionis funus inaudisset Macedonius, quamquam a vivo opinionibus et animo dissenserat, tamen eo nuntio perterritus in publicumque progresstrae exclamavit: Concurrite Cives! concurrite! moenia vestrae urbis collapsasunt! Quid queramur, quid taceamus, propemodum ignoramus. Est quidem perexigua haec nostra Res publica angustis terminis circumscripta, angustiis autem maximis conarctata, maioribus certe quam quisquam cogitare possit. Eam igitur suo Rectore, tam cordato Viro, privatam esse intempestivâ hâc tempestate, merito dolemus meritoque iure exclamamus: Expergiscimini Cives Academiae! Expergiscimini! fundamenta vestrae Rei publicae tacta sunt! Nec enim factum id est. quod quidem sciamus, post conditam hanc Academiam, nisi secundo eius saeculo, cum mors eidem eriperet Rectorem, Dn. Bartholdum Mollerum, SS. Theol. Doct. et Ecclesiae Collegiatae Decanum. Anno 1530. die Gregorii, et post annos quinquaginta Virum Magnificum, Clarissimum et Consultissimum, Laurentium Lirchovium, ICtum famigeratissimum. Quae fuerint hanc mortem Academiae tempora, sunt qui adhuc meminerunt, non etiam nulli recordatione eorum ingemiscunt. Nunc cum sperabamus, DEI Opt. Max. benesiciô, Serenissimorum Ducum Megapolitanorum, Dominorum nostrorum Clementissimorum, nec non Amplissimi huius Urbis Senatûs pietate et auctoritate, magnorum et s1umbastikw=n Virorum operâ, tertium Academiae Centenarium, ingressis nobis affulsurum aliquod saeculum, si non undiquaque aureum, certe tamen ab eo non dissimile: Ecce Rector et moderator Academiae diem suum obit! Expergiscimini Cives Academiae Aristocratici! sinite vobis velli aurem et hancipsam mortem nolite putare esse a)/s1hmon, licet causas habentem suas. Natus enim, quia erat homo noster Magnificus, denasci eum oportuisse, nemo nostrum est, qui ignoret. Natus est autem Eilhardus Lubinus, anno 1565. die Mercurii, qui praecedit Dominicam Palmarum, 24. Martii, in oppido Westerstede, quod est Parochia quasi Metropolitana Ammerlandiae. Patre Viro admodum Reverendo et


page 307, image: s317

Doctissimo, Friderico Lubino, ibidem Pastore: et Matre, Femina Spectatissima, Catharina Buntngs. His honoratissimis Parentibus orto nostro Magnifico Natura, seu potius DEUS, quatuor summa dederat bona: Indolem optimam, ingenii vim, memoriae sirmitatem, et iudicii acumen. Quibus tamquam alis subvectus, per omnes omnium scieniarum atquel laudabilium disciplinarum campos, quam velocissimo cursu, sub praestantissimis Praeceptoribus, in Scholis et Acdemiis celberrimis cum aliis, tum Lipsiensi, Coloniensi, Helmstadiensi, Argentoratensi, Ienensi, Marpurgensi, et hâc nostrâ ita se penetravit, ut ad summum fere doctrinae apicem pervenerit: Nam ut praeclare noverat eas artes, quae humanitatibus suntpropriae, et in Graecis auctoribus fere omnibus ad miraculum versatus in ea lingua familiam ducebat, in Latina cedebat nulli, excellens Poeta, excellens Orator. Quis ignorat, ii, qui Mathematici, Astronomi, et qui Geometrae vocantur, quanta in obscuritate rerum, et quam recondita in arte et multiplici et subtili et perplexa versentur. Ethoc quoque in genere excelluit noster Magnificus: Sed nec manui illius defuit agilitas et sollertia fabricandi instrumenta caelestium rerum inventioni apta, aut describendiregiones, suis quamque limitibus cinctam, oppidis et urbibus ornatam, pascuis, agris, silvis, campis, fluminibus, montibus diestinctam. Inter hoc tanti Viridona eminebat pietasipsius, et in rebus Theologicis peritia eximia, in qua quantum potuerit, non solum parietes, quos intra, dum viveret, publice privatimque docuit, sed etiam scripta testantur. Latere enim eximia huius Viri eruditio non potuit, sed eum primo ad Poeseos anno Christi 1596. Deinde ad Theologiae Professionem in hac Academia extulit: simulque tum Doctura caput eius incinxit; factum id est anno 1605. d. 23. Iunii. Coluerunt autem et hunc Virum semper multi Potentissimi Principes; coluerunt eandem alii cum aliis Academiis locisque celbribus, tum in hac quoque nostra Viri insignes. sic ut in arctissimam quoque amicitiam eum reciperent. Nam eodem anno, quo in Poeseos Professorem fuerat hic noster pie Denatus allectus, Excellentissimus ille Theologus D. Lucas Backmeisterus fw=s2 kai\ o)/mma huius Academiae, Viri Clarissimi et Consultissimi Dn. Laurentii Panchlovii, Iuris Doctoris et Prosessoria, quorum


page 308, image: s318

memoria est e)n a(gi/ois2, filiae Gertrudis, filii sui, Rever, et Clarissimi Dh. M. Iacsbi Backmeisteri, Linguae Hebraicae in hac Academia Professoris, viduae nuptiasipsi conciliavit. Quâ post septem annos exstinctâ, Experientissimus et Humanitate Eruditioneque Clarissimus Dn. Wilh. Laurenbergius, Medicus illustris, cuius nomen est in benedictione, filiam suam Catharinam, omnium Virtutum quae femineum genus exornant, decus; Clarissimorum Virorum, Petri, apud inclutos Hamburgenses Physices, et Iohannis, apud nos Poeseos Professoris, Fratrum Laurenbergiorum, Medicinae Doctorum, Sororem connubio iunxit, annô antequam Doctorum titulo noster p. d. insigniretur, et iunxit connubio vere secundo. Nam cum ex prioribus nuptiis fuisset a)/pais2, tum hôc secudô suo coniugio Rector noster vidit progenitos sibi novem liberos: Fridericum, Wilhelmum, Eilhardum, Ioh. I. Iohannem, II. Petrum, Catharinam, Ioannam Sophiam, et Agnetam, e quibus Iohannes primus, et e filiabus duae postremae, ordine naturae inversô, Patrem antecesserunt, reliqui sunt in vivis, et cum maestissima matre, Patrem optimum, immatus. râ sibi morte ereptum, maestissimi lugent. Visurus etiam decimam prolem, si aliquantisper supervixisset. Cetera moribus fuit honestus, sermone gravis, vultu modestus, vita sanctus, pater benignus, maritus filo/storgos, erga cognatum sanguinem pius, amantissimusiuventutis discendi cupidae studiosorumque studiosissimus, in rebus inveniendis acer, in memorandis firmus et expeditus, iudicandis acutus, in Academiae dignitate tuenda magnanimus, in dicenda veritate intrepidus, Vir vere Aristocaticus. Talem ergo Rectorem talem Doctorem pulpita, talem civem Academia, talem maritum coniux, parentem liberi, amicum cognati, Praeceptorem Schola haec regia, Patronum clientes, qui ipsius fidei et disciplinae erant commissi, hoc uno Lubino amisso, amiserunt. Sed DEO nostro ita visum fuit, ut immiscâ febri quartanâ Virum hunc nobis hoc tempore auferret. Invaseque haec ipsum 8. Sept. anni superioris, et initio levicula saepeque postea visa fuit aegroto spem facere decessionis cum alias, tum eo tempore, quo Magnificus a nobis, ratione ordinis et vi statutorum, fuit electus. Fefellit tamen et nos et ipsum spes nostra. Ad solstitium enim aestivum propius accedente Phoebo, invaluitfebris, et virum hunc praestantissimum, se ad e)uqanas1i/an et felicem hinc emigrationem quottidie praeparantem, de pasta morti tandem tradidit, die huius


page 309, image: s319

mensis secunda. Emigravit ergo ex hoc mundo pie et placide et nunc in caelestem academiam translatus, iibi coram Agno quiete vivit, docentem auditurus in aeviterna saecula eum, quem hîc professus est Dominum nostrum Iesum Christum. Quô ipsô se sustentabit et eriget afflictissima Vidua cum maestissimis liberis: nec dubitabit, quin babitura sit cum suis DEUM Patrem et iudicem. Fient autem B. huic Viro exsequiae hodie, horâ media prima, in templo vicino cathedrali, quas ut omnes omnium Ordinum ivius Academiae Cives, Professores, Doctores, Verbi divini Ministri, Magistri, Nobilissimi et Ornatissimi Studiosi iuvens, adeoque omnes nostri coetus amantes, haud gravatimeant, Deoque Serenissimorum nostrorum Principum Ecclesiae, Rei publicae, Academiae huius graviter hac morte vulneratae, urbis huius amplissimae, omnium denique nostrûm salutem et incolumitatem ardetibus precibus suppliciter commendent, omnes et singulos rogamus, monemus et hortamur. P. P. 5. Iunii 1621.

SCRIPTA.

Antiquarius, sive priscorum et minus usitatorum vocabulorum brevis ac dilucida interpretatio, ordine Alphabetico digesta: Amstelodami 1594. Francosurti 1600. 1625. in 8. Coloniae 1609. in 12.

Phosphorus, de prima causa et natura mali, tractatus hypermetaphysicus, in quo multorum gravissimae dubitationes tolluntur, et errores deteguntur: Rostoch. 1596. 1600. in 8. et 12.

Carmina Anacreontis cum notis: ibid. 1600. in 4.

Fax Poêetica, sive Genealogiae et res praecipuae gestae Deorum Gentilium, Virorum illustrium, Regum Graecorum et Caesarum Romanorum perpetuis tabulis illustrata: ibid. 1598. 1607. 1617. in 8.

Apologeticus, quô A. Gr. calumniis respondet: ibidem 1600. 1605. in 4.

Florilegium, hoc est, veterum Poêtarum Epigrammata Graeco-Latina. ibidem 1604. et 1615. in 4.

Clavis Graecae Linguae sive Vocabula Latino Graeca: ibid. 1605. Lubecae 1612. 1620. Lipsiae 1630. in 8. Lugduni Batav. 1644. 1651. in 12.

Q. Horatius Flaccus accuratissime emendatus et explicatus paraphrasi novâ Scholiasticâ: Rostoch. 1599. Francof. 1612. in 4.


page 310, image: s320

In Iuvenalis et Per sii Satyras: Hanoviae et Lugd. Bat. 1603. in 4.

Ecphrasis succincta et perspicua in Iunii Iuvenalis libros Satyrarum: Rostoch. 1602. in 8.

Tractatio Theologica, de causa peccati, ad Theologos, Augustanae Confessionis in Germania: ibid. 1607. in 4.

Epistolae verterum Graecorum editae Graece et Latine. Accessit methodus conscribendarum Epistolarum Graece et Latine: Heidelbergae 1608. in 8.

Monotessaron, sive Historia Evangelica de Christo Iesu, ex quatuor Evangelistis, in tribus linguis, Graeca. Latina et Germanica, in unum corpus redacta: Rostoch. 1609. 1640. Francof. 1612. in 4.

Memoriae Illustrissimi Principis Caroli, Ducis Megapolitani, in eius funererecitata oratio: Rostoch. 1610. in 4.

Commentarii in Epistolas Pauli maiores: ibid. 1610. in 4.

Exercitationes Theologicae in minores omnes Sanctorum Iesu Christi Apostolorum Pauli, Iacobi, Petri. Iohannis et Iudae Epistolas: ibid. 1610. Francos. 1612. in 4.

Quadripartita Evangelicae Histoiae Monas, sive quatuor Evangelistarum, in qua singuli, incofusi et soli legi possunt, et rursum ex omnibus una universalis et continua historia ex tempore formari. cui utique tantum lucis accessit, ut lecturis commentarii loco esse possit: Amstelodami 1614. Rostoch. 1616. in 4.

Novum Testamentum Graeco-Latino Germanicum, in cuius nova editione accessit consilium de Latina lingua compediose a pueris addiscenda: ibid. 1615. in 4.

In Cerberum Pap-Hispano Iesuitam toti mundo formidabilem Carmen, in Festo iubilaei Universitatis tertii in Acad. Rostochiensi recitatum: ibid. 1619. in 4.

Declamationes Satyricae tres, in huius saeculi maledictos, Academiarum pestes Et malitia~impune grassantem. ib 1619 in 8.

Disputationes a CL. LUBINO publice habitae sunt variae, e quibus hîc aliquot recensemus: De Veritate religionis Christianae exlibro Philippi Mornaei: De Iustisicatione contra Pontificios: De Peccato: De causa peccati: De Fidei ac salutis fundamento, an illud Calviniani sartum tectumque retineant, ita ut inter Lutheranos et Calvinianos super illa sit consensus: De verbis, quae administrationi Baptismi apud nos praemitti solent, et vulgo Exor. cismum vocant: De Conversione mulieris peccatricis ex Luc. VII. Quod Caritas non causa, sed effectus sit remissionis peccatorum etc.


page 311, image: s321