07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 214, image: s224

PROGRAMMMA, in funere Magnifici Academiae huius Rectoris, VIRI, Plur. Reverendi, Clarissimi et Excellentissimi, DOMINI, BALTHASARIS MEISNERI, SS. Theol. Doctoris et Profess. eximii, de Ecclesia Christi optime meriti, Propositum a GEORGIO WECKERO, Phil. et Med. Doct. et Prof. Publ. Iam Acad. WITTEBER GENSIS Pro-Rectore, d. II. Ianuar. Anno MDCXXVII.


page 215, image: s225

SI ea esset conditio nostra, ut in hac vitae inconstantia ac fragilitate rerum humanarum, qui singulari naturae felicitate editi, atque ad promovenda mortalium commoda velut caelo demissi sunt, morari tam diu permitteretur in terris, donec divinas animi ac ingenii dotes exseruissent satis, et impendissent utilitatibus publicis, egregie ageretur cum genere humano: nunc quum contra ferme obtineat et praestantissimae quaeque ac excellen tiffmae animae raro diuturnae sint, et vix ad senectutem perveniant: sequitur certe, mortalium sortem multo miserrimam et infelicissimam esse. Cuius quidem quum saepe alias acerba perquam et luctuosa documenta dedimus; tum hôc potissimum edimus die, quo BALTHASAREM MEISNERUM, Theologum longe clarissimum et Academiae huius non modo Rectorem Magnificum; sed decus ac lumen ingens efferendum habemus ac tumulandum. Nam quum inusitato ingenii acumine, incredibili disserendi subtilitate, iudicii acrimoniâ, doctrinâ summâ, ceterisque animi dotibus, quae ipsis Adversariis etiam, quae maxima gloria, admirationi fuere saepius, dignus videbatur, ut vel Pyliam, si cum Poetis loqui fas est, aequaret senectam: is tamen, proh dolor! nudius quintus, in ipso virilium annorum flore, irreparabili non Academiae modo, sed totius Patriae, quin universae Ecclesiae orthodoxae, quae longe clarissimam maxima~que spem, hôc turbatissimô tempore, et labefactatô admodum atque concusso divinarum pariter et humanarum rerum statu, de eo conceperat, ardore febrium nobis ereptus est. DEUS quidem omen prohibeat, sed vereor, ne intra ceteras poenas, quibus impietatem saeculi punire DEUS instituit, hoc numerandum etiam sit. quod tam necessarium Ecclesiae Virum de medio subtraxit. Quo magis opus est, evigilemus tandem animis, et illas ultrices divinae irae flammas maturae paenitentiae lacrimis eamus exstinctum. Sed cum lamenta ac questus necessitati publicae parum consulant; potius est, defuncti memoriam colamus comiter, et vitae ipsius ordinem sequendum ac imitandum aliis publice proponamus; ut quum exemptus ipsenostris sit oculis, virtutum tamen eius imago maneat, et vel ad posteros propagetur. Quod magis tamen prout permittet remporis ratio, quam rerum postulat dignitas, exsequemur. Natus itaque MEISNERUS noster Dresdae, quam lumen Misnicarum Urbium non immerito appellaveris, anno post Christum natum supra millesimum et quingentesimum octuagesimo septimo, die Februarii


page 216, image: s226

tertio. Patrem habuit Reverendum Virum, M. Balthasarem, Ecclesiasten Dresdensem per annos quadraginta optime de plurimis meritum, Matrem Annam, Viri Amplissimi, Francisci Crancii, Electoris Augusti Domestici intimi, filiam, iisvirtutibus, quae sequiorem sexum cumprimis decent, admodum conspicuam feminam. Puer summâ diligentiâ et liberaliter satis educatus in parentum sinu, matureque adhibitus bonis literis est. Quarum rudimenta, ut erat singulari ingenii docilitate natus, tam cito arripuit, ut Praeceptoribus admirationi, commilitonibus vero felicissimae indolis exemplum esset. Hinc factum, ut quâ aetate alii vix ar ma virumque legunt primum, et aptâ sermonis concinnitate orationem Latinam formant, ipse positis longe his literarum quasi nucibus, ad Academiam nostram proficisceretur, Philosophicas illas et sublimiores commatis artes addisciturus, quod anno recuperatae gratiae M DC II. aetatis ipsius quinto decimo contigit. Vix biennio integro dederat operam his studiis, quum septemdecim annorum adolescens summum in Philosophia gradum, qui Magisterii dicitur, cum maximo omnium applausu consequeretur, Inde SS. Theologiae studia auspicatus ita est, ut simul in Philosophicis quoque Scholis, qua praelegendo, quâ disputando, se exerceret, eo emolumentô ac fructu, ut mox in ordinis Philosophici Adiuxctorum numerum cooptaretur. Anno M DC IX. externas Academias et superiorem Germaniam visendi impetum cepit. Profectus itaque Wittebergâ d. XXIII. Martii Argentinam versus iter suscepit, quam ubi undecimo Aprilis die feliciter tenuisset, mox disputatione e publica sub magno illo Pappo habitâ, ita brevi innotuit, ut nemo inveniretur paullo rerum studiosior, cui non ob singularem ingenii ac doctrinae praestantiam, et amaretur MEISNERUS, et fieret magni. Inde mense Octobri, postquam visâ Basileâ utramque Alsatiam Brisgaviamque, quae prius Alsatiae pars fuit, pellustrasset, Tubingam primum, deinde elapsis quasi septem mensibus, Giessam Hassorum petiit; ibidemque ita versatus est, ut summis praecipuisque Theologis mirum in modum se approbaret. Ex quibus prae reliquis nominandus est, Reverendus ac Praeclarissimus Vir, D. Balthasarus Mentzerus, Theologus longe praestantissimus ac celeberrimus, quem adeo ceperat Meisnerus noster, ut si per ipsum stetisset, numquam eum divelli ab se fuisset passus. Quocirca quum anno M DC XI. evocaretur ab Academia nostra, ad suscipiendam, quae id


page 217, image: s227

vacabat temporis, Professionem Ethicam, multis modis id impedire conatus est. Sed pervincebat Patriae amor, ut sequeretur, quo Fautores et Praeceptores veteres vocabant. Sequenti anno die 20. Ianuarii, Theologiae Doctoris titulo ornatus prrmum, deinde cum ornatislima Virgine, Magdalena, Magnifici et Amplissimi Viri, Ludovici Personii, I Cti, Profes. Publ. et Electoralis Consiliarii Eminentissimi Filia, sollennibus matrimonii ceremoniisiunctus et copulatus est. Theologicam Cathedram anno M DC XIII. conscendit: inter Ecclesiastici Consistorii Assessores an. M DC XXIV. est adscriptus-Decanisae pius, Rectoris munere iam tertium fungebatur. In omnibus officii partibus egregium specimen prudentiae, industriae et singularis dexteritatis semper edidit. Nihil agebat temere: priusquam moliretur aliquid, consultabat: quum consultasset, citius pene expediebat, quam consultaverat. Succedebant egregie omnia, ut fortunam quoque in manu videretur habere, quam sapientes quique sibi ipsi fingunt. Pietas in eo insignis fuit, et quae plane in exemplum aliis proponenda veniat. De qua tum alia eius opera, tum illud praecipue testari potest, quod peculiarem precum libellum, quô ipse quottidie uteretur privatim, sibi concinnavit. Neque enim unquam aut Festum advenit sollennius, aut Natalis eius rediit, quem non peculiari precis formâ dedicaret. Nihil unquam nec privatim nec publice, vel cepit operis, vel posuit etiam, quin preces ad Deum funderet, sive ut impetraret felices rerum successiones, sive ut pro impetratis iis redderet gratias. Neque enim quicquam aut suscipi recte, aut finiri feliciter, sine Numinis ope atque auxilio, reputabat. Quo accedebat dulcissima morum sua. vitas et incredibilis lepor, qui, non sine iucundae gravitatis temperamento omnia dicta et facta eius commendabat. Nihil enim quicquam morosi aut asperi in eius ingenio Natura reliquerat: omnia laeta, amoena omnia ac perpolita erant: quumque abunde esset salium, ab omni tamen scurrilitate longissime semper abfuit. Lenitatem animi probavittantopere, ut illas duas Servatoris voces: Beati mites, quarum initiales literae ipsius nomen adumbrabant, pro symbolosuo passim tueretur. Atque his tot praeclaris animi dotibus consequutus est, ut non solum in Saxonia nostra, sed apud Exteros etiam fama eius ac decus mirificec resceret, et suae lucis radios in omnes Christiani orbis partes diffunderet ac propagaret. Quin eo res perducta est, ut aliquot nobilissimae Civitates et Academiae tentaverint, possessione tanti thesauri excutere velut Witte. bergam nostram, et splendidissimis conditionibus invitare


page 218, image: s228

Meisnerum. Scripsit multa variaque, ex quibus novissime subierunt lucem, quae de Purgatorio, contra Pontificies, peculiari disputavit opusculo, quodque pro Admonitione fideli, contra quendam Glogovi infem Priorem, scriptorem infelicissimum, Apologeticum instituit. In quibus omnibus acumen ingenii, doctrinae sanitas iudicii lima, et singularis perspicuitas elucet. Adornarat et lia, iamque consilium coeperat de aperiendo Practico (ita vocare animus erat) Collegio; quô dispure de via et modo tollendi et corrigendi ea, quae in Ecclesia partim, partim in Republica secus nunc fiunt, decreverat. Quo ex opere quanti fructus in Rem publ. Christianam redundaturi fuissent, si perficere, ut designarat, potuisset, nemo non videt, qui praesentem rerum statum non conniventibus intuetur oculis, advertitque, quod ille noster dolebat, superesse doctrinam nostro tempori, pietatem deesse: pluraque manu agi aut vi, in tanta multitudine legum ac varietate. Cum Uxore tantaâ vixit concordiâ, ut una mens in duobus divisa corporibus videretur. Liberos genuit IX. de quibus filii tres, et filia una superant: reliqui in prima fere infantia omnes fuerunt exstincti. Decimam sobolem in utero adhuc gestat relicta Vidua, suo tempore cum Deo edendam. Corpore non fuit ita robusto ac validô; sed gracili, et quod in valetudine saepsus infestaretur. Tres quasi septimanae factae sunt, quod febrili ardore tentari coepit. Adquem quum alia accederent symptomata, factum est, ut die XXIX. Decemb. post mediam noctem, decederet. quum quadragesimum aetatis annum nondum plene exegisset. Qua patientia morbi mala sustulerit, qua se fiducia animi erexerit semper, quam Confessionem egregiam morti ediderit proximus, qua summa pietate animi ac devotione assumpserit sanctum e)uo/dion, quas divinas ac aureas voces, quum animam ageret, effuderit denique digne et breviter omnino dici non potest. Erit tempus, quô ista omnia narrata et decantata posteris, venerationem invenient, quae nunc sine multorum lacrimis referri haud possunt. Interim ut exsangui corpori, in quô egregia illa ac felicissima anima sospitata hactenus est, iusti debitique honores peragantur, agite, Cives Academici, et quum efferetur ex suis aedibus ad hor. I. pom. atque in templo arcis deinceps, quod voce sua ac spiritu per annos quasi tredecim animavit, eâ, qua par est, pompa sepelietur, ad persolvendum supremum officium Viro longe benemeritissimo, frequentes convenite. Quo ut vivos invitemus pluribus, rem supervacaneam existimamus. Tot enim affectus hoc Viri unius funus possidet, quot in humanum


page 219, image: s229

pene animum cadere possunt. Quod restat, DEUM irnmortalem supplicibus votis adoramus, ut Ecclesiam suam servet, tueatur, protegat: et stantes adhuc eius columnas aeternas, quae paucae sunt, et oppido quam numerabiles, nulla vi aut iniuria patiatur prorui. Etsi enim ea hominum malitia, ea obstinata perversitas est, ut aeternae veritatis mysteria evilescant propemodum et negligantur; speramus tamen, quae summa Eius clementia atque misericordia est, paucorum meritis, mille aliorum scelera condonaturum. Quantacumque enim ira ferveat: tamen vel decem iustorum animae Sodomorum excidium deprecabuntur. Interimtamen

Discite iustitiam moniti, et ne temnite Divos.

PP. d. 11. Ianuar. anno M DC XXVII.

Orationem insuper habuit memoriae Theologi, ceu inscribitur, et Philosophi incomparabilis. DN. BALTHASARIS MEISNERI, Wittebergae, d. XX. Februar. Anno M DC XXVII. M. ERASMUS SCHMIDT, Graeo. et Mathem. Profess. P. quam, suis licet subinde flosculis rerumque ponderibus minime destitutam, ob nimiam tamen, qua gaudet, prolixitatem, denuô hîc exscribendum omisimus ne praesens forte opusculum Lectoribus grave atque onustum videri iure possit. Eidem quoque habita est concio funebris ex II. Tim. IV. 7. 8. a lacobo Martini, D. et P. P. EPIT APHIUM.

D. O. M. S.

BALTHASARI. MEISNERO. DRESDENSI. SS. THEOL. D. ET. PROF. PUBL. VIRO. EXTRA CONTROVERSIAM. SINGULARI. IN. QUO. INGENIUM. CUM. INDUSTRIA. DOCTRINA. CUM. ANNIS. PIETAS. CUM. COMITATE. SEMPER. CERTARUNT. MAGDALENA. PERSONIA. CUM. LIBERIS. QUINQUE. SUPERSTITIBUS. CONIUGI. INCOMPARABILI. ET. SUPRA. QUAM. DICI. POTEST. AMATO. NON. TAM. MEMORIAE. QUAM. IMMORTALEM. SIBI. AC. PERPETUAM. EDITIS. SCRIPTIS. COMPARAVIT. QUAM. TESTANDI. SANCTISSIMI. AFFECTUS. CAUSA. ET. UT. RECONDITI. CORPORIS. LOCUS. INDICARETUR. HOC. SAXUM. POSUIT. NATUS. EST. ANNO. M DC LXXXVII. D. III. FERBR. DENATUS. A. M DC XXVI. D. XXIX. DECEMB. IN. IPSO. TERTIO SUO. RECTORATU. QUUM. IAM. XIII. ANN. SS. THEOLOGIAM. PROFESSUS. PUBLICE. NON. MODO. HANC. ACADEMIAM. SED. UNIVERSUM. ORBEM. CHRISTIANUM. IN. SUI. AMOREM. AC. ADMIRATIONEM. CONVER TISSET.


page 220, image: s230

Occiduum quicquid circumtulit ac moribundum
MEISNERUS, tumuli marmor id omne premit.
At quae post cineres semper victura perennant,
Vel pia fama vehit, vel rutila astra tenent.

Symb. BEATI MITES. A Buchn.

SCRIPTA.

Dissertatio de antiqua vitiosa Theologice disputandi ratione: Giessae et Tubingae 1611. in 4.

Oratio inauguralis, de generalibus impedimentis Practicis, Wittebergae recitata: Lipsiae 1612. in 4.

Scholae Academicae, hoc est, disputationes quinque, quarum I. De Unione Personali. II. De. Communicatione Idiomatum. III. De causis Peccatorum. IV. De Regimine Ecclesiastico. V. De Religione Lutherana capessenda, et Romana Papistica deserenda, contra Leo nardum Lessium, Iesuitam Lovaniensem: Witteb. 1612. et Francofurti 1625. in 8.

Philosophiae Sobriae partes tes Giesse 1611. Witteb. 1614. in 8. et Ianae 1655. in 4.

Differtatio de Summo Bono: Witteb. 1614 et 1632. in 8.

Murus Babylonis Romane oppositus 12. muris novae Ierusalem Catholicae Iacobi Reihingi, tem Iesuitae, Witteberg. 1615.

Oratiô Parentalis de vita Leonhardi Hûtteri SS. Theol. Doct. et Profess. Witteb. ibid. 1617. in 4.

Differtatiode Legibus in IV. libellos distributa, quorum I. agit de lege in genere. II. de lege aeterna. III. de lege naturae. IV. de legibus humanis, Politicis et Ecclesiasticis: ibid. 1617. in 8.

Oratio de Romani Pontificis Theologia causidica, vel de iure Canonico: ibid. 1617. in 4

Anthropologiae sacrae decades tres: ibid. 1619. 1627. et 1663. in 4.

Coolegium Adiaphoristicum XII. disputationes: ibid. et Argent. 1620. et 1663. in 4.

Hoseas novô commentariô perspicue illustratus: ibid. 1620. in 8.

Brevis Consideratio Theologiae Photinianae: ibid. 1619. 1623. et 1630.

Orationes duae, Prior de Arca Noachi, cum qua


page 221, image: s231

comparatur Academia: Posterior de Chrubinis, quibus studiosi debent esse similes, Wittebergae habitae: ibid. 1621. et 1663. in 4.

Dica, ob crimen calumniae, Pontificiis scripta: ibid. 1622. in 4.

Christianus in publica Panegyri descriptus: ibid. 1624. in 4.

Excubiarum Papisticarum, quas pro muris Ecclesiae Romanae protegendis Iacobus Reihing, quondam Iesuita, in medium produxit, depulsio: Ibidem 1621. in 4.

Brevis admonitio de M. Cornelii Martini, Prof. Helmstad. maledicentia, iniquitate, et in Logicis suis Legibus observandis negligentia: ibid. 1621. in 8.

Christologias sacrae disputationes L. in privato collegio propositae: ibid. 1624. in 8.

Meditationes sacrae in Evangelia Dominicalia et Festivalia: ibid. 1621, et 1659. in 8.

Apologia pro consultatione Catholica de Religione Lutherana capessenda, Hermanno Hugoni, Iesuitae, opposita, et in XIX. disputationes distributa: ibid. 1623. in 8.

Quaestiones aliquot vexatae: ibidem 1625. in 4.

Opusculum de indulgentiis Romani Papae oppositum: ibid. 1626. in 8.

Opusculum de fictitio Papistarum purgatorio, societati Iesuiticae oblatum: ibidem 1625. in 8.

Collegii de SS. Scriptura disputationes XL. certis titulis accuratiore methodo inclusae, et in privato collegio ad disputandum propositae: ibid. 1626. in 8.

Collegii de Sacramentis disputationes XX. ibid. 1625. in 8.

Praelectiones in locum de Ecclesia, contra Rob. Bellarminum, Greg. de Valentia, Stapeltonem etc. ibid. 1630. in 8.

Papa et Papatus propriô gladiô iugulatus: ibid. 1630. in 8.

Consilia de studio Theologico et lectione Biblicâ recte insti. tuendis: ibid 1635. in 8.

Davids Hertzseufftzerlein auß dem 51. Psalm v. 11-14. Wittenb. 1614. in 12.

Zwo Jubel-Predigten: ibidem.

Ein Ehristlicher Unterricht, daß man sich fur der Calvinischen Lehre huten solle: ibid. 1615. in 12.

Meditationes sacrae, oder geistliche Andachten uber die Sonntagliche Evangelien, verteutschet von M. Ioh. Lucio, in 4. Theil: ibia. 1620. 1631. et 1634. in 8. Franckfurt 1659. in 4.

VII. Predigten uber unterschiedene Biblische Terte: ibid. 1620. in 8.


page 222, image: s232

Apologeticus, oder grundliche Vertheidigung deß unterrichts von Vermeidung der Calvinischen Lehre: ibid. 1617. in 8.

Die erste und andere Probe der Calvinischen Religion: ibid. 1621. in 8.

Catholische Antwort auff die ketzerische Frage der Iesuiter: wo die Kirche für Luther gewesen sehe? ibid. 1621. et 1629. in 12.

Ein seliger Mensch VI. Predigten auß dem I. Psalm: ibid. 1623. in 8.

VI. Weinacht-Prediaten auß der Episi. an Tit. 2. ibidem 1625. et 1632. in 8.

VII. Oster-Predigten auß der 1. Cor. 15/6-8. ibid. 1625. et 1636. in 8.

VI. Pfingst-Predigten auß der Apost. Gesch. 2. ibid. 1626. et 1636. in 8.

V Engel-Predigten auß der hohen Offenb. 12. ibid. 1624. in 8.

Eines seligen Menschen dreyfacher Schatz: der Herr Christus Christiheiliges Wort, auß dem Wort geschopffte Buße: ibidem 1624. in 8.

Geistr eiche wolgegrundete Predigten uber das edle Buch der Augspurgischen Confession: ibid. 1630. et Franckfurt 1658 in 4.

Disputationes Philosophicas aeque ac Theologicas creberrime habuit, inter quas, praeter supra enumeratas, sunt: De certitudine Mathematica Demonstrativa: De Meteoris in genere et in specie: de partibuscorporis humani: de Natura: de categoriis: De causis per se et per accidens: De perfectione Scripturae: de fidei iustificantis appellationibus, partibus etc. De Calvinismo fugiendo: De fide Iobi: de fidei iustificantis forma: loglogi/a seu de aeterno aeterni Patris lo/gw|: De Papisticis Aequivocationibus: de primario fine fidei: de Attributis fidei: de Ecclesia errante: De Deo in carne manifestato: De diffensu Lutheranorum et Calvinianorum in fundamento fidei: Octo erroes Papistici, de paenitentia, confessione et absolutione confutati etc. Confer. Tom. disputationum Theologicarum Wittebergensium: ibid. 1623. et 1624. in 8.


page 223, image: s233