OMiseram vitae humanae miseriam! ô miserum et luctuosum Ecclesiae Dei casum! ô durum et acerbum religionis Christianae fatum! Dolor me retardat, ut verba promere vix possim, cum tamen dicendi causa huc accesserim: Occidit enim IOHANNESAFFELMANNUS. Cecidit lumen et columna Academiae, gemma Reverendae Facultatis Theologicae: Vae nobis, quia peccavimus. Occidit IOHANNES aFFELMANNUS. Novam passa est Academia cladem, Vix biennium abiit, cum DN. Doctorem EILHARDUM LUBINUM amisit, vel ut pie magis et Theologice loquar, praemisit. At quem virum? quem Theologum? Lumen profecto et firmamentum Scholae nostrae et Ecclesiae Christianae eximium: Vulnere hoc nondum sanato, Deus iterum novum Ecclesiae nostrae inflixit. Occidit IOHANNES AFFELMANNUS Quis non lugeret miseram Academioae nostrae stasin, quae brevi tempore tantorum virorum iacturam fecit? Occidit IOHANNES AFFELMANNUS, magni nominis Theologus, decus academiae nostrae eximum, illustre pietatis exemplum, assertor purioris religionis strenuus, constans, fidelis.
Abnero interfecto, David exclamat: Hodie cecidit Princeps, et maximus in Israel: Ego ita: Praeterlapso anno occidit magnus Ecclesiae Doctor: magna Ecclesiae columna: Quis medebitur huic malo? certe non velut fungi nascuntur, vel in triviis reperiuntur Ecclesiarum Scholarumque Doctores pii, fideles, prudentes: Sed uti divinae bonitati unice acceptum est ferendum, quoties talia lumina Deus in Ecclesia accendit: Ita si eadem praematuro fato exstingui sinat, nonne irae ipsius indicium erit longe evidentissimum?
Tarquinio vultures aquilarum fetus dilaniantes regni amissionem portendisse, referunt historiographi. Caius Hostilius Mancinus Italicum bellum ingressurus, sacrificans aves augurales ê caveis dimissas avolare nec redire cernens, sibi ipsi Deorum iram est ominatus. Imprimis aquilarum advolatum et commorationem praesagium successus felicis, avolatum vero omen infausti exitus Romani reputabant. Aquilis Spiritus Sanctus pios Ecclesiae Doctores comparat, assimilat: Hi quamdiu militanti Ecclesiae in his terris docendo praesunt, statum eiusdem felicem conservant, vultures, locustas, et ranas Apocalypticas abigunt, iis verô ereptis, et in Ecclesiam triumphantem avocatis, Draco infernalis cum
exercitu viperarum et serpentum libere grassatur. Quis enim ovibus Pastoribus destitutis non timeat? Quis luporum rapacitati easdem expositas esse non animadvertat? Experta est hoc ipsum Africa, quam fido Ecclesiae Doctore D. Augustino, Episcopo Hipponensi mortuo, Arrianismus luis Epidemicae ad instar invasit. Et notum est alias, quae s1u)r(a/ceis2, tum in Ecclesia, tum in Politia civili, magnorum virorum abitus et obitus, plerumque sint insecutae: quid quaeso attinet pluribus testatum facere, cum vel Bono cuique proprius animus futurorum eventuum, triste ferat praesagium.
Nolo autem isthaec exaggerare copiosius; ne male ominari videri possim: quin tibi potuis beatissime Doctor AF. FELMANNE Praeceptor, dum adhuc superstes eras, multum dilecte, ex animo gratulor, quod pelagum malorum nostris cervicibus adhuc imminentem, felicissime enasti, et ex mundi huius procellis ad sempiternae beatitudinis portum aspirasti. Fac Pater clementissime, ut tanti Viri fato moniti, tibi ad vitae emendationem severe vocanti, vel tandem sancte oboediamus, poenasque nostris peccatis promeritas, favente tua gratia, declinemus et avertamus.
Quid est autem, quod his, quae modo a me sunt dicta, amplius adiciam? nihil equidem video restare aliud, quam ut beatissimo meo Praeceptori iusta sollemnia persolvam. Quam sane provinciam numquam imponi passus mihi fuissem, si spectare voluissem, quam ampla ad dicendum sese offerret materia: Quae enim obsecro orationis vis? quae dicendi facultas AFFELMANNI nostri meritis, non dico amplificandis, sed saltem enarrandis par esse possit? Ut autem haec omnia animum meum non leviter ex una parte perturbant; Ex altera tamen et favor vester me consolatur, excitat. Et quamquam alium vos libentius audituros nullus dubito; tamen quia, et pietas amorque in praeceptorem, et non pauci Virôrum bonorum meum studium approbarunt, et quod omnium maximum est, insignia praeceptoris mei merita, quibus me quoque sibi ad aeternam gratitudinem devinxit et obligavit, aggrediar vestra pace ad dicendum.
Dicam er go ordine de vitae illius ingressu, progressu, egressu: non quidem, quantum pro viri dignitate debeo, sed quantum pro ingenii tenuitate, et temporis brevitate queo, quantumque ex aliroum fide dignorum sermone, tum usu et consuetudine ipse compertum habeo: Idque non secundum Rhetorum praecepta Encomiastica aut leges
panegyricas, cuiusmodi in Olympicis conventibus Graecia olim observavit, sed rudi, quoddici solet, Minerva.
Quod dum brevi eaque simplici, et nulla prorsus Rhetorum facundia aut amplificationibus exornata, et eam ob caulam minime fucata sed candida oratione explico, a vobis Magnifice Domine RECTOR, Viri admodum Reverendi, Clarissimi, Excellentissimi, Amplissimi, Consultissimi, Literatissimi, Auditores omnium ordinum Praestantissimi, Doctissimi, humiliter et obnixe oro, ut aures benignas mihi praebeatis.
Memoriae proditum est ex vetustatis monumentis de Themistocle viro nobili et praeclaro, quem ferunt Seriphio cuidam in iurgio respondisse, quidixisset, se non suâ, sed Patriae gloriâ ipsum splendorem assecutum, nec hercule, inquit: Si ergo Seriphius essem ignobilis, nec tu, si Atheniensis, clarus unquam fuisses. Bene et optime sensit vir ille bonus et optimus, veram nobilitatem non oriri ex splendore parentum et Patriae, sed ex re longe alia, nimirum ex sola et solida virtute.
Etsi vero nostrum AFFELMANNUM sua virtus satis nobilitat et extollat, non exigua tamen laudis accessio ei accidit ex Patria, unde oriundus. Quae? vero Susatum nobile terrae Westphalicae decus. Ecquis enim est, qui istius civitatis multis de causis claritatem non miretur? Quis non Amplissimi Senatus prudentiam suspiciat? Quis non elegantissima urbis aedificia laute magnificeque constructa, templa, tot ordines civium, eorumque pietatem et dexteriatatem admirabilem: singularem universi populi consensionem ac concordiam: opes non invidia, non fraude, non avaritia, non furtis ac rapinis, non pravis ac sordibus artibus rationibusque quaesitas, sed labore, sudore, industria, parsimonia, quae maximum est vectigal omnium, comparatas, non superbiaew ac luxuriae, sed liberalitatis munificentiaeque instrumenta commendet, et cum admiratione quadam extollat= ô urbem Deo hominibusque carissimam! ô civitatem praeclaram! Tu sedes es bonorum: Tu domicilium magnorum virorum: Tu terrae Westphalicae lumen: Tu denique communis studiorum Patria. Te igitur, quod Rei publicae literariae virum tam eximium peperisti, qui sua praeclara eruditione, et vitae integritate bonam orbis partem illuminavit, quem ad caelestem Academiam accersitum ac assumptum adhuc dolemus. Te, inquam, Deus omnium bonorum dator ac recompensator liberalissimus, sic praesenti suo
numine curabit atque custodiet, ut mali iustitiam Rei publicae tuae severitatemque Magistratuum tuorum formident ac metuant: Boni aequitatem sentiant ac mirentur, tuas tuorumque civium virtutes omnia saecula commendent, omnia Doctorum virorum monumentaque laudent ac praedicent, splendorem opum, divitiarumque tuarum ad beneficentiam, liberalitatem, pietatem, reliquasque virtutes expositarum ad praeclaras res honestasque actiones, et aggrediendas et obeundas ad communem hominum societatem iuvandam paratarum cunctae cernant, imitenturque reliquae terrae Westphalicae civitates: Tibi omnes mortales ea bona cupiant et concilient ac parent, quibus nec diuturniora fieri in terris sive a Deo, five ab hominibus concedi possint.
Ea in urbe Clarissimus noster AFFELMANNUS natus anno gratiae millesimo quingentesimo octavo, mense Novembri, ipso die Catharinae, Parentibus honestissimis, omni laude dignissimis.
Aegpytii demortuorum sollemnem facturi memoriam, patriae, loci, nullam habebant rationem, sed et genus et familiam silentio praetervehebantur, cum omnes aeque nobiles esse iudicarent. Rectius sane et melius cum Graecis suis Pericles honorifice maiorum esse laudes depraedicandas existimavit: Romanique illi rerum Domini, toga sagoque nobilissimi, multo ordine et insigni pompa ab ultima origine maiorum imagines defunctis praeferre solebant. Neque hoc absque ratione. Ut enim plantae e bono lectae genere, solo fecundo depositae accurate cultae, tum demum iusta aetate, sructus creduntur ferre optatos, sic in hominibus, ut educationem, ita quoque patriam et genus spectandum iudicarunt. Esto iam contra Aiacem iactabundum, genus et proavos, et quae non fecimus ipsi, nostra non esse putanda, Ulysses defensitet. Esto: ubi genus laudatur, aliena laudari. Esto nobilium genus nihil aliud, quam inanis obsoniorumfumus, nemi nem nutriens: Attamen ut bona ex radice rami progerminant boni, et arboris probae fructus mali non sunt; Sic et a parentibus bonis bonos saepissme nasci, et
Fortes creart fortibus ac bonis:
esse iuvencis, esse in equis Patrum
robur; nec imbellem feroces
progenerare aquilas columbam,
Ut cum Latinorum Pindaro loquar, nemo inficiatur. Unde et Ulysses ipse non potest non Iove se esse prognatum
gloriari. Et quemadmodum obsoniorum fumus neminem quidem nutrit, nares tamen afficit. Ita etsi quidem parentum aut stemmatum antiqua gloria, neminem beat, virtutis tamen admonet. Per maiorum exempla velut e specula lumen posteris ostenditur, quod sequantur, necessitate quadam constricti, ne ab antecessorum virtute degeneres devient. Virtutum igniculis animi vehementissime accenduntur, maiorum cum Imagines intuentur, quae erat vox Q. Fabii Maximi et P. Scipionis, et memoria rerum gestarum ea flamma in pectore egregiis viris crescit, quae sedari prius nequit, quam virtus istorum famam et gloriam adaequaverit; ut Maiorum claritatem non postremam felicitatis, sed facile primam partem iure merito dixeris. Eandemque AFFELMANNUM nostrum sortitum esse, in propatulo est. Parentem enim habuit Virum Amplissimum et Spectatissimum DN. HENRICUM von Affelen, Rei publicae Susatensis Senatorem, virum ob officiorum et gratificandi promptitudinem, animi candorem et integritatem in illa urbe inprimis laudatum et clarum: Matrem vero matronalium virtutum splendore conspicuam feminam ANNAM MICHAELIS, Amplissimi et Consultissimi Viri, DN. SIMONIS MICHAELIS, praedictae Rei pub. Consulis meritissimi Filiam: Et nil dicam iam de avo materno DN. SIMONE MICHAELIS Rei pub. Susatensis Consule olim Amplissimo. Nihil de avunculo DOCTORE THOMA MICHAELIS. Nihil de cognato DOCTORE THOMA Merckelbach, Iure Consultis praecellentissimis, supremi in Imperio Romano Iudicii Spirae quondam Alsessoribus gravissimis. Nil de aliis consanguineis et propinquis Excellentissimis, DOCTORE GOSWINO Merckelbach, Reverendissimo ac Illustrissimo Principi ac Domino DN. CHRISTIANO Electo Episcopo Mindensi. Duci Brunswicensi et Luneburgensi a consiliis secretioribus. DOCTORECASPARO KLOCK, Celeberrimae Rei publ. Brunswicensis Consiliario primario. DOCTORE GERLACOBUXTORF, Rei publicae Bremensis Syndico eminentissimo. D. HINRICO KLOCK Camerae Imperialis Advocato, et multorum Principum Consiliario Spectatissimo, eximio. Nihil de Maioribus, Avis, Proavis, quos omnes laudatissimae Susatensis Rei publ. Consules et Senatores habuit laudatissimos, prudentissimos.
Si iam, Auditores, ab externis ad interna procedere
vellem, nonne eo est natus genere, iis parentibus, maioribus, eâ familia ortus, ut si nullâ suâ propriaque AFFELMANNUS virtute, splendesceret, fulgererque: fulgeret tamen Patris Maiorumque suorum memoria, rebusque ab illis et domi et foris fortiter, iuste, temperanter prudenterque gestis, quarum nonnullas possem numerare hoc loco, si eo huc accessissem animo, ut alios potius efferrem, quam ipsum AFFELMANNUM; mihi enim satis grande propositum est argumentum, satis ad dicendum copiosa et ampla materia data, si unum nostrum AFFELMANNUM spectavero, ipsum delegero. Laudentur a maioribus, celebrenturque rebus peractis parentum avorumque illi, qui nihil ipsi habent, unde commendentur: verum si quis suis abundat laudibus, cur eumoneraremus alienis?
Audivistis, A. B. quomodo et quibus Parentibus ac maioribus natus sit AFFELMANNUS. Iam percipite, quomodo sit educatus: Et attente; pluris enim est bene educari, quam bene nasci. Susceptum igitur infantem patentes piissimi per Baptismum CHRISTO Salvatori offerunt, ut per lavacrum aquae regeneratus, vitae aeternae et mnium caelestium bonorum haeres asscribatur, et nomen illi IOHANNIS imponunt. Postea domestica disciplina sedulo ipsum ad vitae integritatem, modestiam, continentiam, pudorem, verecundiam, gravitatem, et quod omnium maximum est, Pietatem, Filium conformari voluerunt. Nullus in educando filio superfluus luxus, nulla indulgentia, sed moderata blandities, et blanditiae cum gravitate coniunctae, moderatio in victu et amictu summa: et cum aetas adhuc tenera esset, parens ipse domestico suo ipsius exemplo illum excitare studuit; ratus nimirum parens optimus, non facile ad pietatem et virtutem reduci posse eos, qui pueri pravis exemplis domesticis, quorum vis maxima est, seducti a vero tramite aberrarunt: nec facile fanari posse animos eorum, quorum pueritia malâ educatione corrupta, callum nequitiae obduxit: non minus quam in corporibus nostris primae coctionis vitia, neque in secundâ, neque in tertiâ corrigi possunt.
Eximium certe parentis AFFELMANNI pro Filio cura et sollicitudo encomium reportat, quam si iam multi parentes imitarentur, illorum liberi et melius haberent, et proficerent rectius, minusque molestiae, ac turbarum crearent. Apud Lacedaemonios quisquis ex civibus liberorum
educationem negligeret, civitatis iurium expers erat. Optandum sane, hoc decretum adhuc servari. Sed quotusquisque de tanta re est sollicitus? Ideo non abs re quam saepissime dicere solitus fuit Crates Philosophus ille Thebanus, se, si ita fieri posset, conscensa altissima urbis parte exclamaturum: ô Homines, quo ruitis, qui in pecunia comparanda omne studium ponitis, liberos vero, quibus eam relinquetis, exigua cura complectemini. His ego adiungam, inquit, Plutarchus; id genus patrum similiter facere, ac si quis calceum curet, et pedem negligat. Ideo et Diogenes taxans Megarensium in filiis curandis, negligentiam, Se malle, aiebat, Magarensium alicuius esse arietem, qisam filium: Quo significabat, Megarenses pecoris diligentiorem curam gerere, quam Liberorum: a)rxh\ ga\r paidei/as2 a)pa/ s1hs2, ne/wn trofh\, Fundamentum est Rei pub. totius adolescentum educatio.
Postquam AFFELMANNUS noster, pietatis, artium dicendi fundamenta in aedibus paternis, partim in Schola patria laudabiliter iecitY: non delicatulorum mammotre/ptwn more, lacte materno enutriri, paternisque tantum laribus litare volupe duxit, non mitrodi/daktos fuit, ut iunior Aristippus, non a)utodi/daktos, ut Rhemius apud Homerum, et Manilius qpud Romanos; sed vix Ephaebus amore scientiae voluntarium exilium subiit, nullosque labores, sudores, algores subterfugit, uberioris scilicet ingenii causa Scholam Tremoniensem, quae tum inter Scholas Westphalicas propter BEURHUSII et SCHAFMANNI, in ea docentium eruditionem et diligentiam maxime celebris erat, adiit, et postea Corbachianam et Lippiensem visitavit. In quibus quamquam adhuc tener, militavit strenuissme, et Deo benedicente eos fecit progressus, ut non tantum in cursu studiorum cum aequalibus pari gradu ambulare potuerit, sed plerosque anteverterit, pluresque fructus, quam exspectabantur, protulit. Compar Iulio Caesari, qui cum ab eo talenta viginiti in redemptionis pretium postularentur, quinquaginta est largitus: Tunc enim noster Poemata facile plurima, odas, prosas, et ligatas orationes facili et felici Minerva contexuit: tunc demum Praeceptorum consiliis Graeca Latinis aequo Iove copulavit.
In Scholis his, ut vocant, trivialibus, cum primum tyrocinium celeriter, erat enim ingenii admodum felicis ac tenacis, anno aetatis decimo quinto, absolvisset, ac linguarum et pietatis fundamenta iecisset, non hic sibi
subsistendum, sed ulterius progrediendum esse existimavit, ac de parentum consilio Marpurgum, celebre illud doctrinae caelestis emporium, aliquot annos fermento Calviniano conspurcatum, iam vero per Dei gratiam a quisquiliis repurgatum, velut uberiorem scientiarum mercatum, et a)gora\n e)leuqe/ran concessit, ubi ante omnia de fine, ad quem collimaret, sollicitus fuit, et tum parentis consilio, tum tacito naturae instinctu, tamquam divino stimulo Theologicum studium selegit, ad quod omnia cogitata, omnes actus dirigeret. Non secutus est quorundam morem, qui permultos annos vagabundi errant, et velut in aere haerent, incerti, quod tandem vitae genus inire, cui facultati se dedere et velint et debeant. Imitantur hi factum ridiculum ridiculi Francisci Assisii, quem rasa cohors Iesum typicum appellitat: Hinc cum aliquando ignoraret, quô primum deberet emigrare, oculos cucullo obtegit, et a fratre Massaeo circumagitari se mandavit, ut illam, quam finito motu aspiceret, viam velut divinitus et caelitus monstratam seligeret. Inter hos vero Praeceptorem meum numerare non possum; ille enim, quamprimum Academiam Marpurgensem salutavit, finem maturum sibi praesixit, et se ad Dominam et Reginam artium, THEOLOGIAM puto, applicavit.
Non temere autem, velut illotis manibus in sacrarium hoc irrupit, sed de necessariis prius adminiculis, quibus absque vel numquam, vel certe difficulter ad fastigium Theoplogicum ascenditur, sibi prospiciendum esse prudenter putavit. Quare studium linguarum ante omnia ursit, et praeter linguarum studium etiam operam artibus liberali ingenio dignis impendit. Vidit enim homo sagacissimus, quantûm adminiculi Sobriae Philosophiae usus ad multorum locorum Sacrae Scripturae interpretationem afferret. Vidit periculosum esse, cum hostibus hâc armaturâ indutis, nudum congredi et inermem. Testantur hoc monumenta veterum, Arrium meliorem fuisse Dialecticum, quam Theologum: Et Iulianum Imperatorem, ut Christianam religionem tanto premeret fortius, legem hanc sanxisse refert Socrates. Ne Christiani literis humanioribus instituerentur, nam si sint, inquit Apostata, lingua ad dicendum exercitata, facile Dialecticorum, qui sunt apud gentiles, argutiis, occurrere poterunt. Vidit quippe Iulianus,
congressum fore infelicem, ubi altera pars in palaestra sophistica probe exercitat; altera vero, quomodo ictus isti sophistici declinandi avertendique essent, perspectum non haberet. Hoc secum perpendens noster AFFELMANNUS in hac artium ingenuarum palaestra etiam sibi decertandum et desudandum existimavit, in qua illum etiam optime fuisse versatum, nostis omnes, qui illum disputantem tum privatim, tum publicitus audivistis, et falsum ipse dixerim, nisi indicatio mea apud omnes bonos calculum mereatur album.
Non satis autem esse linguarum tantum et artium suppellectile instructum, ad sublime Theologiaestudium accedere, pie ipse secum reputavit, cum quam plurimos haereticorumnullâ hac in parte penuria laborasse sciret, et fieri posse, ut aliquis veram salutis viam aliis monstraret, at ipse tamen reprobus fieret, ex verbo Dei edoctus esset. Itaque praeterquam, quod linguarum et artium liberalium cognitionem laudbailem, sibi comparavit, simul etiam animum suum recte ad Theologicum studium praeparandum putavit.
Non ergo ingenii donis singularibus et admirandis, quae grata mente agnoscebat: non propriis viribus, quarum fragilitatem sentiebat; non propriae industriae confidendum arbitrabatur AFFELMANNUS, sed Spiritus Sancti gratiam et auxilium imploravit, hunc, ut studiorum suorum dux et lux, hunc, ut ingenii expolitor, virium suggestor, industriae excitator esset, assidua oratione exoravit. Codicem sacrum praeterea legendo et relegendo sibi fecit familiarissimum. Audivihoc ipsum ex ipsius ore. Apellis Proverbium erat in aetate virili, dicebat ille: Nulla dies sine linea. Meum hoc, inquiebat, in aetate iuvenili. Nulla dies sine lectione Biblica.
Cum autem non sufficiat domi legere et meditari; hinc
Lectiones publicas non praetermisit, sed saepiuscule visitavit, et imprimis ad pedes Dn. DOCTORISIOHA NNIS WINCKELMANNI hoc saeculo eximii sanorum Theologorum fulguris, et Dn. DOCTORISBALTHASARIS MENZERI praeclari Theologorum sideris frequenter sedit, quorum Lectiones, Disputationes AFFELMANNUS diligentissime audivit, meditando saepius repetiit, et omni studio eo direxit, ut quaecumque ab illis proposita, sibi audita explicataque essent, ille ad praeclaram omnium rerum Theologicarum cognitionem et futuros usus accommodaret. His suis Praeceptoribus exemplo Diogenis, qui ne baculo quidem ab Antisthene docente abigi potuit, semper adhaesit, cogitans illud, nihil posse discentibus evenire deterius, quam si crebro Magistros ac Doctores ivos mutent, si novis quottidie imbuantur disciplinis. Ut n. infans, si ab uberibus nutricis amoveatur, cui assuevit, non facile feret lactens mutationem, mavultque fame perire, quam novae nutricis mammisos, bella labella admovere. Sic iuvenes, si ab eâ, quâ docere soliti sunt, disciplina prius, quam vires collegerunt, et roboris assumpserunt, firmitatem, ad novos traducantur magistros, dediscent potius, quam discent, praecipue cum nonnullorum docentium sit morbus, ut, quod alter probet, alter improbet, suus sit cuique mos, sua docendi consuetudo. Hoc secum deputans AFFELMANNUS per quinquennium apud illos commoratus est; et cum anno millesimo sexcentesimo et quinto Calvinismus Marpurgi introduceretur in Theologorum praedictorum comitatu Giessam cum eis concessit, ubi etiam sub Doctoris Menzeri praesidio, cum annum ageret decimum septimum, publice disputavit. Optime enim noverat, quod Theologi accurati officium sit, non tantum sanam doctrinam (loquor cum Form. concordiae) dextre proponere, sed et contradicentes, diversumque docentes redarguere. Agricolae est non solum optimam sementem facere, sed una infelix lolium sterilesque avenas evellere. WSic Theologi officium est, ut sanam doctrinam spargat, et falce verita tis errorum sarmenta resecet: in quam curam AFFELMANNUS semper fuit intentissimus.
Nominavi ante Doctorem IOHANNEM WINCKELMANNUM gravissimum et celeberrimum illum Theologum, hunc, dum Marpurgi degebat, hospitem sibi elegit AFFELMANNUS: non immemor praecepti longe utilissimi.
Cum Doctis versare lubens et plurima disces,
Olim etiam canis grata futura tuis.
Et quod Seneca alicubi gravissime monet: Nulla res bonorum doctorumque Virorum conversatione magis aut honesta aut necessaria est: paulatim enim in pectora descendit, et praecepti obtinet, frequenter qu diri et aspici: occursus quoque sapientum iuvat: et est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proficias.
In huius ergo Doctoris WINKELMANNI aedibus perseverans, ita vitam instituit, ut admodum carus ipsi fuerit: Hic ut Filium semper habuit, et amavit; Hic vicissim illum ut alterum parentem semper coluit et veneratus est. Hic blandissimis, humanitate et pietate temperantissimis et iucundissimis verbis modo de hoc, modo de alio Scripturae loco conferre: iam approbare responsum, iam negare, instare, urgere, diversum tueri, inconvenientia monstrare, nec cessare aut finem facere, dum apertissima quaesiti lux et veritatis splendor dilucidissime fulgeret. Quibus quottidianis colloquiis noster AFFELMANNUS saepe numero una in hora, et familiari eaque laetissima collatione, cum suo Praeceptore maiores fecit cum iucunditate et voluptate profectus, quam plures alii, quibus eiusmodi occasiones negatae fuerunt. Viva namque vox penetrat: viva vox ad quaesita prompte respondet, si quae vel obscura aut dubia occurrunt, expedite interpretatur, et quamquam fructum non statim, tamen paulatim reportamus longe uberrimum.
Haec via, haec ratio, haec methodus fuit, quibus AFFELMANNI nostri studia auxilio Spiritus Sancti et ardentissimarum precum, quas in omnibus sane rebus feliciter suscipiendis, promovendis, peragendis, maxime vero omnium in Theologiae studio ac stadio, principium, medium, finem esse unice oportet, in eam a)kmh\n, quam vidimus, admirati sumus, deducta fuêre.
Nos Comilitones suavissimi, Amiciplurimum honorandi, dilecti, (cum optimis et devotissimis Theologiae studiosis loquor) in nostris studiis eandem viam insistamus, eadem premamus vestigia. Nostis vel me tacente, initium omnium virtutum esse PIETATEM, qua sine ne hominem quidem Christianum, nedum Theologiae Studiosum esse licet. Cum enim ea, circa quae proprie versatur Theologia, non humanae mentis, opis et cognitionis sint, ad quam naturalis homo sui ingenii viribus anniti et penetrare possit, sed abscondita omnia humanae mentis acumini: abstrusa omnia: divina
omnia: ab eo certe solo, qui haec humano generi in verbo suo revelat, cognitio rerum Theologicarum petenda, obtinenda consequenda: id quod nos Regii et egregii Prophetae Davidis exemplum optime edocere potest, qui licet divinissimarum rerum cognitionem, et admirandae Prophetiae donum ac bonum haberet; nihilominus tamen, ut sibi verbum suum Deus ostenderet, legem suam interpretaretur, vias suas monstraret, in suis Psalmis quottidie Deum precatus est. Nos ergo, qui ad S. Sanctae Theologiae studium animum adiecimus, et in hoc amplo stadio versamur, et ad exoptatum finem aliquando illud deducere cupimus; haec exempla nobis proponamus, Audimus praeeuntem Davidem, sequamur: Videmus exemplum nostri Praeceptoris, attendamus: eventus felix et exoptatus respondebit, viriliter annitamur: Simus et nos, ut sic dicam, sacrorum librorum helluones, semper praemissis, intermixtis et subiunctis precibus votisque. Sic optime nostro officio praeerimus, et Dei praesentiam et auxilium in omnibus nostri officii partibus nobis certo persuasum habeamus. Sed quô prolabor? ad AFFELMANNUM nostrum revertor.
Hactenus ille in Academiis, quasi vitam privatam transegit; Iam vero in publicum progreditur, ex vocatione et voluntate divina, in Ecclesia Deo hominibus inserviturus. Sed video quid rei sit, per singulas nimirum orationis partes novae mihi et maiores difficultates oriuntur; praecedentia enim capita, eâ forte dicendi ratione persecutus sum, ut illis benignae aures aliquatenus contentae esse possent: iam autem accedendum ad maiora: deveniendum ad virtutes et praeclara dona, quibus benignissimus Pater AFFELMANNUM liberalissime ac abundantissime, donavit, ditavit, et in Ecclesiae utilitatem paterne et mirabiliter adauxit. Quibus omnibus rebus rite decenterque exponendis, ut magnitudini rerum orationis gravitas responderet, Ionge maior verborum ornatus et elegantia adhiberi debebat, quam mea in dicendo tenuitas assequi vel adumbrare potest. Pictores hac in parte imitabor, qui cum in una tabula multa exprimere conantur, quorundam saltem capita, aliorum corpora tota depingunt: Sic Ego summa sequens fastigia rerum, primas tenuissimo penicillo ducam lineas; vestrum est, Auditores, vivos addere colores.
Postquam ergô AFFELMANNUS annis quinque in Academiis Gissae et Marpurgi commoratus esset: Hanc nostram Academiam est ingressus, Anno millesimo Sexcentesimo et
septimo, ubi cum substitisset biennio nec dumintegro, optimi huius Theologi pietas, virtus et eruditio publice innotuit, ita ut optimos quosque, imprimis verô Ampliossimum huius urbis Senatum in sui admirationem alliceret: quapropter cum eum Academiae huic praesidio et ornamento fore singulari prospiciebant Prudentiores, Eum in locum Admodum Reverendi et Clarissimi Viri, DN. D. LUCAE BACMEISTERI Magnificus et Amplissimus huius Urbis Senatus inter suos Professores Theologos coaptavit, dum agebat annum vigesimum primum, quo ipso et summos in Theologia honores et axioma DOCTORIS magna cum laude est consecutus.
Percepistis A. B. C. AFFELMANNUM nostrum, annos quindecim natum esse ad Academias ablegatum, audivistis illum, cum aetas ei esset septendecim annorum, publice Theologice disputasse; iam auditis, illum anno vicesimo primo, exemplo incomparabili suprema honoris Theologici laurea maximo omnium stupore et applausu exornatumque condecoratumque: Admiramini mecum Auditores summa dona ingenii nostri AFFELMANNI. Phosphorus hic noster iuvenis valde velut stella matutina ingenti omnium admiratione et congratulatione in ipso anni vere pietatis ac iustitiae Doctor ac populi Ductor creatur, pronuntiatur, proclamatur: Solis hoc iubar clarissimum in ipsa aurora Musis gratissima ingenii ac doctrinae radios longe lateqne diffudit. ô sapientissimum non minus quam utilissimum Senatus Academici consilium, quod Adolescenti huic nostro publicam docendi auctoritatem in ipso etiam aetatis vere floridissimo commendarit! Vidit scilicet, quantum doctrinae, quantum iudicii in hoc scientiarum plurimarum promptuario copiosissimo fuerit repositum: Vidit quod hic aptus natus esset, adeoque ipsi naturâ infixum, quod iuveniles statim lacertos Rei pub. literariae ac potissimum Theologicae corroborandae impenderet, Academiam hanc nostram florentissimam instar rosae Albicantis fragrantissimae afflaret, cuius odor suavissimus ad alias quoque Academias, Ecclesias et Scholas dimanaret: Nec consilium hoc prudentissimum eventu fuit destitutum suo: Ex hac enim Academia tamquam ex Equo Troiano quottidie prodierunt, qui vicinorum regnorum Ecclesias et Scholas regerent ac gubernarent. Testis est omnium communis nostra Patria Germania: Testis est Dania. Testis est Suecia. Testis est Borussia, Silesia, Bohemia, Ungaria.
Prodeat aliquis ex universo hoc Auditorio amplissimo in medium, et praeter hoc, et quae praeterea pauca forte succurrent, exempla producat, quod Theologlae Studiosus praecipiti hoc aetatis vere Doctoralibus infulis ornatus et inauguratus sit. Sane qui vel infans in Theologia eamque leniter vel extremis labiis degustavit, hunc latere haud potest, haec scientia, quam Theologiam vocamus, quanto sit prae aliis omnibus Facultatibus ob variarum linguarum scientiarumque fundanentalem cognitionem insigniumque donorum, quae in sacrarum literarum Consulto requiruntur, excellentiam, difficilior; et tamen ô beatissime DOCTOR has tan. tas obiectas difficultates sedula curâ ac diligentiâ sollerti superasti ac fregisti, adeoque hoc praematuro ingenii specimine significanter ac dilucide vaticinatus es, te ad Academiam Academiarum propediem migraturum, atque ibidem Doctorem Doctorum ipsum magnum Prophetam Archiepiscopum nostrarum animarum ab ore ad os, â facie ad faciem profitentem, auditurum; tacite omnes pietatis ac divinae scientiae cultores invitasti ac convocasti, ut occasionem fronte capillatam boni consulerent, teque dum in vivis esses, perorantem, et de gravissimis sidei Christianae articulis disputantem audirent, ne occasione hac neglecta frustra tandem tuum ex hac vita discessum deplorarent, aut etiam multis gemitibus reposcerent. Sed quotus quisque est, qui hoc tuum vaticinium exacte ponderavit? Nemo. Mundus ingratus hoc non agnovit, ideo Deus iustissimus Hesperum hunc lucidissimum mundo monstratum in ira sua ab oculis et conspectu eiusdem subtraxit, et in caelestem Academiam avocavit. Sed quorsum digredior? refero pedem, unde digressus.
Sic ergo AFFELMANNUS iam Doctor et Professor in id summo studio incubuit, ut spartam, quam nactus erat illustrem, magno cum Ecclesiae et Academiae emolumento egregie ornaret. Etenim cum duae potissimum sint virtutes, quibus ornatum esse oporteat Ecclesiae Doctorem, videlicet Fidelitas et Perspicuitas, utriusque certe laudem etiam AFFELMANNUS sibi vendicat. Nam (quae Fidelitatis nota potest esse maxima) in interpretandis S. Scripturae codicibus, pro ea, quâ in tribus linguis pollebat peritia, primum ipsa verba, singularum Phrasium, sensumque verum et genuinum enucleabat, investigans simul et retegens argumenta, quae sub verbis alioquin simplicibus et contractis delitescebant, obscuriores phrases apertis et dilucidioribus explicabat,
mox Locos communes ex textu fluentes eruebat. Ceterum (quae Perspicuitatis virtus est) methodi semel sibi praefixi erat religiose observans, et omnia quantâ perspicuitate, poterat, proponebat: non leviter et otiose ad ostentationem verborum molem cumulabat, sed necessaria breviter et nervose concinnabat non Auditorem dubium relinquebat, sed controversiam propositam erudite et solide decidebat. In dissertationibus, quanta eius fuerit sollertia et sagacitas, quanta pollentia et perspicacitas, haec pulpita testari, et vos Auditores vobis ipsis testes esse potestis a)utakoustai\.
Contiones, quantâ cum gravitate et iucunditate coniuncta habuerit, ad templorum nostrorum parietes et scamna provocarem, nisi Auditorum animos praeferendos ducerem, in quibus, quando et quoties illas habuit, habedat autem rarius, semper semina Pietatis, Doctrinae, Fidei, Charitatis Christianae reliquit, et tanto cum applausu fecit, ut dona haec admiratus sit Magnificus et Amplissimus huius Urbis Senatus, qui ei functionem Ecclesiasticam obtulit, quam tamen suo usus consilio non acceptavit. Famâ hâc Illustrissimus, Praecelsissimus ac Laudatissimus Princeps Megapolensis, DN. ADOLPHUS FRIDERICUS, Dominus meus clementissimus, excitatus, qui eum anno millesimo sexcentesimo et decimo nono ad se Svverinum vocavit, auditum muneribus clementissime affecit.
Nec hoc silentio praetereundum esse censeo, quantus ei per universam Germaniam Theologorum multorum numerus fuerit amicissimus. Mirantur multi, quî siat, quod tantopere Alexandrum Magnum, Themistocles, Scipiones, Curiones, Fabricios, ut et ex Christianis virtutibus insignes, ubicumque terrarum heroicâ virtute et eximiâ doctrinâ praeditos admiremur, collaudemus, diligamus? Respondent, quorum de meliore luto finxit praecordia Phoebus, rerum na turalium rimatores sagacissimi, peritissimi, istius rei causam vel fortitudinem militarem, vel divitiarum contemptum, vel invictum animi robur, aut virtutes alias esse, quibus homines ad diligendum provocantur. Sunt enim hae honestissimarum voluntatum, aequissimarum sententiarum, probatissimarum actionum quasi matres et conciliatrices bonorum omnium. Annon eodem modo, eademque ratione de AFFELMANNO interrogati, quam ob causam ipsum tanti Theologi remotissimis in regiônibus constituti, amarunt, celebrarunt? Respondere iure possumus, ipsius Pietatem, Eruditionem,
morum integritatem et Dona, tantam sui admirationem excitasse, et sibi multorum amicitiam peperisse. Et si verum est, quod refert D. Hieronymus, Plures T. Livii temporibus a Gadibus Romam venisse, qui disertissimi Scriptoris historiam agnoscerent, quam qui Romanorum triumphis laetarentur. Nescio sane num verius esse possit, plures amicitiam AFFELMANNI exoptasse, et ipsum literis invisisse, doctrinam omni eruditionis genere refertam admirantes, quam qui cetera Germaniae curarent multum. Credite mihi solis his vel recensendis, dies insumeretur. At non necessarium esse Autumo, cum omnibus hoc sit obvium et planum.
Ad labores Academicos iam revertor, et de monumentis, quae posteritati reliquit, pauca addam. Anno millesimo sexcentesimo et nono, suae professionis primo, Iohannes Lampadius apud Bremenses Sacramentarius (ita enim illum vocabat) Basiliscus, Beato Doctori PHILIPPO NICOAAI Theol. Hamburgensi squamosis chartis obstrepere incipiebat, chartas has appellabat Censuram, et materiam scripti volebat de Christi secundum humanam naturam esse Omnipraesentia, eaque universali apud omnes, et restricta in Ecclesia, quam impugnabat, contendens, Christum secundum humanam Naturam caelo contineri, hoc est, ut interpretor, Aresto includi, vel ab Advenarum retentrice, quae LOTOS dicitur apud Symmachum, detineri: Huius Calviniani~ argutias et sophisticationes solide confutavit, elisit, profligavit, ut iugulum causae Sacramentariae penitus fregerit, incideritque, et arduae illius controversiae decisio: tam brevis quam solida, in qua Doctissimus et Optimus quisque acquiescere queat, merito primitiis illis AFFELMANNIANIS secundum sacras Scripturas, accepta sit ferenda. Quod scriptum, quanti fecerit Cordatus ille Theologus, Doctor CUNRADUS SCHLUSSELBURGIUS p. m. Ecclesiae Stralsundensis olim Superattendens, ex Carmine praeclaro et gravi, libro huic praefixo, constat.
Anno millesimo sexcentesimo et decimo sexto incidebat in Scripta aliquot, edita â novellis quibusdam Westphaliae turbatoribus, sive Logistis, sive Formistis, sive Sophistis, sive Papistis conscripta, et ad decipiendum simpliciores directa. Ex his scriptis primum tractatum, qui erat de INVOCATIONE SANCTORUM selegit, et novis illis Institoribus gnaviter et graviter se opposuit, illorum haeresin ex verbo Dei solidâ perspicuitate et perspicua soliditate nervosissime refutavit. Qui
sane Tractatus, quantam commendationem apud Pios et Doctos quosque iure suo mereatur, malo vos ipsos iudicare, quam me in tanta temporis angustia insufficienter de eo verba facere. Noverunt, qui controversiae Esaviticae perplexitatem et amplitudinem paulo altius cognitam perspectamque habent, quot et quam crassa volumina de hoc negotio a diversis in orbe Christiano sint edita, ut illis singulis evolvendis vix annus sufficere possit. At vero, quod citra cuiusdam iniuriam dixerim, AFFELMANNUS noster uno isto suo tractatu, eoque haut ita prolixo universa ea, quae hinc inde satis confuse, dispersa dissitaque iacebant, ita argute, ita nervose, ita breviter et methodice complexus est, ut hic omne tulisse punctum mihi videatur, iudicet, qui iudicare potest, sed a)ne\u prokri/matos.
Nec etiam, quod certô scio Iohannes Crocius olim Calvinianus Marpurgensis, sine responso abiisset, si Deus vitam ulteriorem ipsi indulsisset. Non dicam iam de eruditis, quas divulgavit Disputationibus, De Persona et officio Christi, de Praedestinatione, De Peccato, de Iustificatione, De Baptismo, de Eucharistia, quibus haud infeliciter contra Adversarios pugnavit: Edidit et alias permultas, quae quia in omnium manibus versantur. nihil attinet dicere.
Vidistis hactenus Auditores et audivistis Professorem, egregium Ecclesiae Dei Doctorem; Iam Maritum vobis producam. Anno eodem, quo laureâ Doctoris ornatus, honeste amare coepit virginem lectissimam et pudicissimam ANNAM CORFINIAM, Amplissimi Prudentissimique Viri DN. IOHANNISCORFINII, Consulis huius Rei pub. bene meriti p. m. Filiam, qui cum eam legitime ambiret; facile etiam exambiit, et in matrimonium elocatam accepit. Quod matrimonium ad exemplum boni coniugii poterat sufficere. Fuit enim, si Deum spectes, religiosissimum, si ipsos coniuges, spectatissimum, si societatem coniugalem, iucundissimum, et, ut verbo dicam uno, quam diu non solutum fuit felicissimum. Uxorem enim nactus est non imperiosam, at Polla quondam erat: non rixosam, ut Afrania, non morosam, ut Xantippe, non luxuriosam, ut Messalina, non impiam, ut lesabel; non superbam, ut Vasthi; Sed talem, in qua Sarae eluceret humilitas, Rechelis frugalitas, Tabithae benignitas, Susannae castitas, et Estherae pietas. Ex quo effectum est, ut numquam necesse illis fuerit templum Deae Viriplacae accedere, in quo Romae olim Maritus et Uxor dissidentes convenire, et in gratiam aequissimis animis redire solebant,
teste Valerio. Nam quod T. Pomponius Atticus apud Cornelium Nepotem de se olim gloriatus est, numquam cum coniuge in gratiam se rediisse, quia scilicet numquam inter ipsos offensae quicquam aut iurgii intercesserat: gloriari de eodem iure optimo noster AFFELMANNUS potest, qui a primo coniugii momento ad ultimum usque numquam uxori reconciliatus fuit, quia numquam ipsi iratus, nec ipsa contra illi.
Apud Galatas in sponsalibus ex eodem poculo Vir et uxor simul bibebant, ut communi more eas nuptias probe contractas et coniugum concordia indicaretur, referente Alexandro ac Alex: Quod isti ritu hi coniuges ipso facto praestiterunt. quamquam enim coniugium hoc non fuerit fecundum, nec habuerint thesauri matrimonialis foenora, lecti iugalis cara pignora, fuit tamen secundum: Alter alterum amice compellavit, et exemplum Elkanae, suam uxorem consolans his verbis, Annon Ego tibi sum vel decem siliis potior, imitati.
Video iam Auditores B. de brevitate mihi esse laborandum, et constringenda esse plurima, quae merito amplificare possem, imo forte deberem: Sed vestrae in audiendo patientiae habenda mihi est ratio, et iam dudum ultimus vitae vel mortis potius AFFELMANNIANAE actus ad se quasi vocare, et hane orationem absolvere mihi videtur, de quo iam dicturus, si prius tamquam in transcursu margaritas aliquas vitae AFFELMANNIANAE venum ponam.
Regina et quasi mater omnium virtutum est vera FIDES sincera et illibata; haec sola Christum Servatorem nostrum apprehendit, et res adhuc in spe positas repraesentat, ac invisibilia veluti oculis subicit. Haec deinde in vitae Christianae usus, praeclare factis se exserit, ut ab omnibus videri possit: Tali fide in Christum divinitus donatus ac dotatus fuit AFFELMANNUS, qua certus erat de promissionibus et merito Christi, quâ firmiter credebat, peccata sibi solum remitti propter Mediatorem nostrum unicum, se perfrui Dei gratiâ, se esse coheredem beatitudinis aeternae. Nactus sit Iulius Caesar orbis dominium. Lucratus sit Nebukatnezar Rex Ninivitarum in permultas regiones imperium: longe maius est hominis Christiani Bonum, qui credit in unigenitum Dei Filium, Quid enim illi nacti, quid lucrati sunt, quod non rursus amiserunt et amittent, magno animarum suarum damno? At Christianus scuto Fidei indutus, caelo, solo, salo ac
inferis dominatur, et in altera vita Deum a facie ad faciem videbit: cum Impii interea, quantumvis potentiâ hic valent, non tantum illuc inglorii, sed a gratia etiam Dei extorres sempiternis inferorum tormentis cruciabuntur.
Sed quemadmodum excellens parentum natura nulla tabulâ melius exprimi potest, quam generosa filiorum indole: Sic salvifica Fides nulla ex re clarius perspici potest, quam ex recte factis, ex pietate, humilitate, modestia, filanqrwpi/a, beneficentia. Quae quidem omnia et singula in AFFELMANNO nostro visa sunt. Nam quanta pietatis devotione â iuventute inflammatus fuerit, non tantum ex illis recordamini, quae in superioribus exposita sunt: sed ex iis etiam, quae ipsi audivistis, vidistis, cognovistis, certum atque demonstratum est. Quantâ etiam pietate et veneratione Numinis divini sacras literas in hoc Auditorio sit professus, et in cunctis operibus gloriam Dei proximique salutem promotam cupiverit, novistis omnes, audivistis omnes.
Secundum pietatem nulla alia virtus est, quâ nos ad Deum proximius accedere possumus, quam Humilitas. Etsnim Magister noster Iesus Christus ad sui imitationem nos invitaturus, non dixit, Discite a me, quid? non mundum fabricare, non cuncta visibilia creare, non in mundo miracula facere, et mortuis vitam donare: Sed quod mitis sim et humilis corde. Quo quisque igitur est maior, hoc se gerat submissius. Quâ in parte AFFELMANNUS plurimum excelluit. Quamquam enim praeclaris donis Deus O. M. illum exornasset (in quibus modeste acquiescebat) nihil taman excelsi, nihil superbiae animum eius unquam inquinavit. Saepe in mentem sibi revocabat illud Paulinum. Quid habes home, quod non accepisti? Sin autem accepisti, cur insolescis? Optime callebat, nullam esse virtutem Christiano homine aeque necessariam, commodiorem, et ad omnis nominis celebritatem conciliandam accommodatiorem, modestiâ, animoque submisse de se existimante. Quod si hominum mentibus praeluceret modestiae facibus accensum lumen,non totventilarentur incendia, quibus deflagrat universa fere Res pub. literaria: tot vitiorum et altercationum non modo in profanis, sed etiam in caelestibus (proh dolor!) et captum nostrum excedentibus procellae, quibus inundatur quailata et fragilis mortalium cymba, non excitarentur.
Quid referam de summâ Humanitate nostri AFFELMANNI? Vana est vita nostra, et fortunae, quae pinnas suas apprehendi non sinit, vicibus, sicut incerto motu luna, circumvolvitur, ut nec muscae, quantumvis celeriter volantis tanta sit pernicitas, quanta est rerum humanarum conversionis volubilitas. Colchon herba unum diem durare dicitur. Et insectum Ephemerum mane infans, iuventutem tenet meridie, vesperi autem senio conficitur et emoritur. Quibus autem oculis, quam quibus tale Ephemerum animalculum intuemur, inspicere possumus aliis nostram felicitatem? Est enim eâ nihil fugacius, nihil vanius: ut non tantum vanitatis sit in umbrae somnio, quantûm est in rebus humanis, etiam cum sunt splendidissimae. Vera me dicere, testatur suo exemplo Lucia, Aurelii Imperatoris Sor or, acu â filio lactente, inter lusum et risum necata: hoc comprobat Rex superbissimus Nebuchdonosor, praeter exspectationem de solio regio ad feras detrusus: hoc David Rex piissimus: hoc Salomon sapientissimus: hoc Absolon formo sissimus hoc Hiskias sanctissimus: hoc Iosaphat devotissimus: hoc Annibal crudelissimus, Cicero eloquen tissimus affirmant et docent. Et tamen mirare, quam multi inflati sint insolentiâ, omnes despiciant, omnibus se ante ferendos existiment. Consecutus est quis divitias? mi Deus, quam ille magnaspe elatus, et audacia alatus volitat? Si opes eius adolescant? ut omnibus antecellat, et nullus sibi praeferatur, unice studet. Si quis doctrinâ, rerum cognitione, et scientiâ instructus? flos hominum politiorum, eruditorumque Coriphaeus vult statim salutari. Noster AFFELMANNUS memor erat rerum humanarum et fragilitatis et inconstantiae, earundem cognitione se non efferebat, sed comis erat sine scurrilitate, affabilis sine levitate, humanus sine despectu: Norunt familiariter, illo qui usi fuerunt, eâ ipsum humanitate atque benignitate exstitisse in omnes, ut nemini facile operam suam denegaret, aut suis tantum inservire commodis, non aliis etiam prodesse desideraret.
Nil dicam iam de pietate et humanitate in pauperes, et difficultate aliquâ pressos, quibus sine ullâ cunctatione subvenit Nemo ad illum venit, cuius inopiam non sublevarit, et hinc ab omni avaritiâ ac sordibus longissime eum abfuisse patet, contentus fuit praesenti sorte et conditione, ut qui ex sacris didicisset, Divitias nostras non in mundo, sed in caelis quaerendas esse.
Taceo nunc, quoties Rectoris Magnifici munus in hac Academia sustinuerit, idque cum incremento Academiae et laude et splendore gesserit, nutantemque disciplinae statum fulcire, et in melius reformare numquam supersederit. Visus est AFFELMANNUS cum Clarissimis collegis suis magis benevolentiâ, magis animi demissione, officiis et beneficiis, quam de dignitatis gradu certare, atque in contentionem venire. Hinc nulla Academiae convocatio, et consilium de rebus et negotiis gravioribus instituebatur, quin eius opera et praesentia expeteretur.
Taceo reliqua, quae omnia si vellem proferre Auditores, AFFELMANNI virtutes in dubium vocare videri possem, cum vel me tacente AFFELMANNUS vobis satis fuerit notus, AFFELMANNUS, inquam, cuius similem non tam sperare, quam optare nobis licet. Optat Agamemnon apud Homerum decem Nestores, quorum prudenti consilio et sollerti operâ uti posset. Nos si decem Affelmannos haberemus, non esset nunc, quod vel Vvitteberga, vel Neo Marpurgum, vel Lipsia, vel Iena, vel nostra etiam Rhodopolis tam sollicite homines quaereret.
Sentio iam Auditores omnium ordinum Praestantissimi, me tandem ad calcem orationis meae pervenisse, ne delibata quidem, ne dum ornata aut commemorata saltem virtutum AFFELMANNIANARUM insigni nobilitate. Ultimam ergo AFFELMANNI nostri tangam metam, et ex hac miseriarum valle et colle egressum. Testantur illi, qui vitae et studiorum ipsius rationes accuratius observarunt, consuevisse illum non integro modô die, sed et post peractam caenam in profundam usque noctem scriptionibus et meditationibus operam dare, quibus continuatis vigiliis, lucubrationibus et laboribus ille quidem famam nominisque immortalitatem est consecutus: Ad illam vicissim ventriculi im becillitatem, cum alias etiam phthisi laboraret, et humorum kakoxumi/an contraxit, quae tandem etiam intempestivam mortem attulit.
In morbo ipso usque ad extremum vitae halitum semper eundem tenuit patientiae et pietatis et religionis modum. Nam ab illo tempore, quo morbus ipsum primum est adortus, in valetudine secundâ cum optime valeret, totum se mancipaverat Deo, et antecellere in virtutis studio concipiebat: Sic cum morbo urgeretur, operam sane maximam dabat, ne a ratione officii sui et a pietate, quam consectabatur,
transversum unguem discederet, et quam diu decubuit, vocem nullam, spiritum nullum emisit, testem alicuius impatientiae, ac si omni dolore vacaret, sic ferebat morbum: speravit quidem a Deo valetudinem. quam illi spem aetas et animi robur et assiduitas Medicorum, et memoria saepe curatorum aliorum periculosiorum morborum confirmabant: tamen permisit Deo, ut quod visum esset de se constitueret, plane lubensque ipsius se sub iecit voluntati, paratissimus ad mortem, si Deo placeret. Sed cum morbus ingravesceret, et spem plane nullam retinendae vitae reliquam esse sineret, die Februarii vigesima, octava hora dimidia undecima antemeridiana in ardenti invocatione Numinis divini in constante et exsultante ac consolationis vivicae plena fide et confessione IESU CHRISTI Domini et Servatoris nostri, eaque gemitibus, suspiriis et votis, imo precibus ardentissimis es imis cordis penetralibus depromptis saepissime iteratis, et ad ultimum usque vitae terminum continuatis, iter universae carnis est ingressus, et naulo naturae soluto ex hoc vitae gurgustio, quod velut generosus hospes triginta sex annos incoluerat, in caelestem Academiam migravit, ubi nunc infulis aeternae gloriae redimitus, stolâ candidâ amictus, in coetu piorum Deum celebrat et laudat.
Sic abiit ex hominibus, qui verae pietatis, praeclarae et rarae euditionis et aliarum virtutum, idea et exemplar fuit praestantissimum. Erepta est ei vita Viro, cui Sybillae et Phaenicis aetas optanda fuit. Abiit, quem luget Theologia, luget Academia, luget Pietas, luget Fides, lugent exteri Theologi, ut nuper meis narravit Theologus in Pomerania praecellentissimus, nobilissimus. Privati sumus nos Praeceptore fidelissimo, orbata est facultas theologica Collega industrio, et quod caput rei est, spoliatur doctrinae caelestis Veritas custode, vindice, propugnatore longe acerrimo. Quid immortalis Deus causae et consilii habuerit, exploratum non est, cogitare tamen et suspicari non impie fortasse possumus, Deum Trinunum acerrimam peccatorum nostrorum vindictam meditari et iam propius minitari, nisi quam primum super nequam factis nostris paenitentiam agamus, et peccata, quae in nos varie admisimus, precum et lacrimarum interventu seriô extergamus, eluamus.
Atque hanc ob causam Deum imminenti calamitati morte praeripere certum est, quos sibi inprimis caros habuit. Sacra Scriptura iudicat ita: Iustus etsi morte praeventus fuerit,
in refrigerio erit, senectus enim venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani autem sunt sensus hominis et aetas senectutis vita immaculata, placens Deo factus est dilectus, consummatus in brevi, multa explevit tempora. Quin et verae Doctrinae Christique expertes olim gentes quaedam non aliter iudicarunt, nimirum Deos, si pro pietate (loquor ex ipsorum sensu) et nobili virtute aliquâ maxime gratos se homini praestare vellent, mortis diem approperasse, quemadmodum ex antiquissima Herodoti videre est historia. Cum enim dies festus Iunonis apud Argivos ageretur, oporteretque omnino Cleobis et Bitonis matrem ad templum ferri bobus iunctis: istique boves ex agro ad horam praesto non essent, Iuvenes exclusi tempore, iugum subeuntes plaustrum, cui mater insidebat, ad templum per quadraginta stadia pertraxerunt. Mater acclamatione congratulantis populi gaudio delibuta, proicit se ad statuam, et supplici gestu Deum obsecrat, ut hanc tam rari exempli pietatem in filiis compenset eo, quod optimum esset homini contingere. Quid fit? Post hanc precationem filius uterque mortui concidunt. Hoc facto, ait Historicus, ostendit Deus, se maius beneficium homini dare non posse, quam si mature vitâ hâc non vita exuat. Optime etiam alicubi parens sapientiae Seneca. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus: Ita et in minore temporis modo potest esse vita perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiusim, alienum est, quamdiu vir bonus sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar: ut agam vitam non ut praetervehar. Quaris, quod sit amplissimum vitae spatium? usque ad sapientiam vivere, qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Cui concinit iilud, quod alibi dicit, Optime cum iis agitur, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit. Nec ullum, quod Plinius mihi largiatur desuo, homini munus dari potest est superis maius, aut melius, quam vitae brevitas. Quippe vitae laudabiliter transactae testimonium et plurimorum malorum praecisio. Quid nobis qui Dei voluntatem rectius novimus, veraeque beatitudinis Candidati audimus, aestimandum cuivis et cogitandum relinquimus.
Hoc iam est Pietatis officium, et animi mei gratitudo erga defunctum meum Praeceptorem AFFELMANNUM debita, ad quod officium ipsi praestandum me vocarunt multorum voces, quas clamantes audiri mihi visus sum: Non posse
cum aut stulti et propter animi stuporem beneficium ignorantis, aut ingrati nomen effugere, qui si aliter non licet, verbis saltem conetur beneficium rependere. Eaque de causa legibus Persarum, apud quos Iustitiae cultum quondam floruisse accepimus, erat in eos actio parata, qui in referendae gratiae officio claudicarent, quod impietatis affines illi maxime viderentur. Existimabant enim illi et recte existimabant, homines summâ in genii perspicacitate ac sollertiâ praediti, qui ingratus esset, ab eo negligi Deos, negligi parentes, patriam et amicos negligi. Ut iam mirum non sit, me mei quoque Praeceptoris virtutis laudem adornasse, et cum omnibus virtutibus a me affectum cupiam tum nihil est, quod malim, quam me et gratum esse et videri, et mihi candidorum hominum candida iudicia neutiquam defutura omnino persuadeo et ratum habeo.
Tu Magnifica, Reverenda, Amplissima, Nobilissima ac Ornatissima Concio, mecum extremum SALVE et VALE AFFELMANNO dic, mecumque cordicitus patrem Domini nostri IESU CHRISTI precare, ut ipse alas misericordiae suae super nos expandat, nec secundum peccata nostra nobiscum agat; illuminet vultum suum super Principes Megapolenses, DN. ADOLPHUM FRIDERICUM, et DN. IOHANNEM ALBERTUM, Heroas Illustrissimos, Patriae Patres, Dominos nostros clementissimos, et super omnes, qui sunt de semine Megapoliarcharum, super Generosissimas Principes, coniuges pientissimas, super Illuflrissimas Viduas expandat magnam misericordiam suam super Generosissimas novellas olivarum: Illustrissimum Principem iuniorem DN. CHRISTIANUM incolumem florentemque in multa saecula salvum conservet propter nominis sui gloriam et harum terrarum salutem: Adicias magne DEUS omnibus illis tuis servis annos, super annos, sis memor omnium sacrificiorum, quae offeruntur tibi quottidie pro ipsis. Magnifica salutes tuas super inclitam omnium et singulorum Magnificorum Nobilissimorum et Splendidissimorum Consiliariorum coronam, mirifica bonitates tuas in ipsis usque ad caelum et ultra, effundas pie IESU abunde super corda eorum promissum Patris tui, et Spiritum Sanctum tuum, Spiritum pietatis, Spiritum consilii, Spiritum prudentiae, Spiritum fortitudinis ponas in medio eorum, induas eos
virtute ex alto, ut habitet, maneat cum ipsis et super ipsos in aeternum: Serva pater clemen tissime hanc Academiam, ut maneat solium et requies tua in aeternum: Serva Amplissimum huius Urbis Senatum cum incolis omnibus et singulis: Et sicut olim sublato Elia, Elisaeum reddidit, Ita et nobis in defuncti AFFELMANNI locum talem Doctorem restitue, qui Ecclesiae sit praesidium, Academiae decus et ornamentum, nobis vero discentibus emolumentum. Hoc faxis ô summe DEUS, qui Trinus es in Unitate, et, Unus in Trinitate, benedictus in saecula sempiterna.
DIXI.
THeologiae si sacro-sanctae cederet
Mors atra, melleae Fatum facundiae,
Arti Atropos; Theologiâ, facundiâ
Suâ et arte IANUS AFFELMANNUS viveret.
Quod enim Planetas-inter est Sol aureus
Faces-quod-inter est minores Cynthia:
Hoc inter-est, Livore teste,-Theologos
Aflmannus. Auctor ille lucis Cynthius
Animat calore flaccidas res, Cynthia
Fovet vigore: Et noster hic oraculis
DEI verendis AFFELMANNUS eloquI
Nitore, et Enthei aureo Sole ingenI
Atras gregis Calvitenebras, et PATRUM
Effronte fronte mentientûm IESULI
Suaviffimi sublime nomen, somnia
Mera dissipat. Fuit sed, eheu! nam BONI
Capax suit non terra tanti. Vindicem
Acrem interim Sophos-sui Entheum dolet
Hunc Eusebeist quîsse non servarier
IANUM suâ, non arte, non facundiâ;
Gaudet tamen, vereque gaudet, aetheris
Scriptum esse Sanctorum choro maturiûs.
Examen Contionis Rhuelianae, das ist, gründliche Schulführrung und Abfertigug der Calvinischen Sophisterey, Dünsten, Grillen, und Natterstichen, damit Iohannes Rhuelius, Apostata, seine Predigt vom Abendmahl daß Herrn durchspicker hat: Rostock 1619. in 4.
Calvinische Heuschrecken, das ist, kurtze aber gründliche Erklärung der Wort deß Geheimnüsses von den Hewschrecken, ihren Eigenschafften, ihrem Könige, und ihrer Zeit der 5. Monden, auß dem 9. Capitel der Offenbarung S. Johannis, auff die Zwinglische Calvinianer gezogen, und D. Pelargo, Harminio de Mosa, Petro Freyen, und andern Berlinischen Reformanten entgegen gesetzet: Ibid. 1616. in 4.
Conflictus Anti-Iesuitici tres, sive Anatome fetus Iesuitici Hierophantarum novae Academiae Paderborna-Westphalae, nempe libellorum de Sanctorum invocatione, purgatorio, et de communione sub una specie, cum auctario argumentorum de Romanâ superstitione deserendâ, Evangelicâ autem Religione amplectendâ; ibid. 1616. in 8.
Expedita et expetita Anatome fetus Iesuitarum Paderbornensium de invocatione Sanctorum, in qua simul subtiliores robert. Bellarmini, Greg. Vazquetz, Fr. Costeri, Martini Becani, aliorumque Iesuitarum argutationes ad vivum resecantur et accurate examinantur: ibid. 1616. in 4.
Censura Censurae Lampadianae Theologica et Scholastica de omnipotentia Christi, secundum naturam eius humanam: ibid. 1610. et 1615. in 4.
Phosphorus veri Catholici, de via Papatus, et viam regiam ad Ecclesiam vere Catholicam et Apostolicam fideliter monstrans, facemque praelucens Hodegum Petri Patzmanni: Witteb. 1626. in 4.
Disputationes Theologicas in Academia Rostochiensi habuit varias, ex quibus sunt: Syntagma Exercitationum Academicarum, de Articulis fidei, maxime inter Lutheranos, Pontificios, Calvinianos et Photinianos controversis. 1623. de Peccato in genere et specis, pro gradu Doctorali, Praeside D. Eilh. Lubino 1610. Illustres quaestiones de Iesu Christi Salvatoris persona: de
Unione duarum in Christo naturarum hypostatica: de communicatione in Christo naturarum et idiomatum hypostaticâ de sanctissimo Christi merito: de statu humiliationis Christi ex Philipp. 2,5-8. De descensu Christi ad inferos: De ascensione Christi in caelos et sessione ad dextram Patris, ex Zachar. 13. De divina et infinita Maiestate Christo iuxta carnem data ex Matth. 28, 18. Re-Resolutio Triados verborum e septem Testamenti Christi in cruce: Resolutio Tetrados verborum e septem Testamenti Christi in cruce: De lapsu primorum parentum, ex Gen. 3- Nosce teipsum, hoc est, de homine eiusque conditione primogenia, seu statu integritatis ante lapsum: de iustific atione hominis coram Deo: De bonis operibus: De fide infantum baptizatorum: De Sacramento paenitentiae seu baptismo: de SS. Cena domini Centuria: Synopsis controversiarum de S. Domini Cena: *sugkefalai/ws1is2 controversiarum tum veterum tum recentium de cena: Manuductio ad doctrinam de praedestinatione synoptica et thetica: De peccato in Spiritum Sanctum: De Anti-Christo: Descriptio viva duorum testium Apocalypticorum: Meditatio Theol. ex Actor. 20, 18. De Invocatione, ex Ioh 16, 23. mele/th theologica de melithme/rw| Apostoli dicto, 1. Cor. 10, 16. De Philippismo fugiendo: De ferendis haereticis, non auferendis Trias Syllogismorum Anti Calvinisticorum, etc.