IOHANNEM ARNDIUM protulit Ballenstadium in Ducatu Anhaltino oppidum haud ignobile, anno supra millesimum quingentesimum quinquagesimô quintô, die D. Iohanni Evangelistae in fastis sacro. Patrem ille nactus Virum Reverendâ dignitate conspicuum, lacobum Arndium, Pastorem illius loci vigilantissimum, quique a celeberrimis Wittebergae Doctoribus, Pomerano, Maiore, Philippo, atque Hetzero in Ecclesiae Ministrum legitime ordinatus, et illustrissimo quondam Duci Anhaltino, Wolfgango, a contionibus aulicis consiliisque fuit. Matrem verô Annam Schottingiam, feminam honesto loco natam. Sed cum optimus hicce Parens mature nimis obitsset, puer tum forte decennalis, ex divina procul dubio providentia, fautores adeô benignos aliunde invenit, qui suis ipsum impensis in ludis trivialibus, Ascherslebii, Halberstadii, ut et Magdeburgi aluerunt, quo literarum studia feliciter pertexere potuit. Quum vero vigesimum primum attigisset annum, qui a Nativitate Servatoris 1576. Scholas adiit regias, Helmstadii, Wittebergae, ac praecipue Basileae atque Argentorati eos in studiis fecit progressus, ut privatos inter parietes, commilitonibus Rhetoricam, Ethicam, Physicam praelegeret, divinam insuper Pauli ad Romanos Epistolam sibi enucleandam sumeret. Dum ita Basileae commoratur, in magnum ibidem periculum, in Rheni fluvio, incidit, in quo, nisi fidelissima Baronis cuiusdam Polonici, suae tum fideicommissi, divinitus succurrentis opera periclitantem liberasset, necessum ipsi pereundum fuisset. Literis praeterea adeo incubuit, et pietati se addixit, ut in Theologum nostri saeculi facile principem evaderet, qui et voce et scriptis operam Ecclesiae perutilem abunde praestitit. Nec quisquam pene alibi hactenus genuinae pietatis praxin ferventius excoluit ursitque, quam strenuus ille CHRISTI miles Arndius. Id quod christiano statim orbi innotuit, quam primum Eius aureos plane divinoque spiritu plenos viderit tractatus. Huic igitur vino spirituali satis generoso haud opus suspensa hedera, nec Arndiani ingenii monumenta aeternum duratura externô quôdam egent encomiô. Hoc certo affirmari potest, famam eius non Germaniae solum, sed et ceterorum Europae regnorum late patentes attigisse fines. Eruditos undiquaque celebres ingenuosque viros in amorem et benivolentiam ipsius singularem conspirasse ex tot mellitissimis ad Eum perscriptis literis hodienum liquet. Quid? quod plurimi etiam Illustres et Serenissimi, ex dissitis hinc inde locis, hunc
videndi Theologum, cumque eo arctiorem contrahendi amicitiam gratiâ confluxerint. Explicari satis nequit, quanto libri Eius de vero Christianismo applausu a bonis omnibus suscepti: Quum enim anno 1605. primam duntaxat eius partem ederet, tresque residuas promitteret, multi maximis ab ipso precibus efflagitarunt, ut plenam omnino editionem maturaret, nec to DEO in solidum addictas diutius animas saluberrimo opere detineret. Idem postea liber in Latinam Bohemicamque linguam conversus est, quem boni piique suo, id est, magnô aestimare preciô didicerunt. Quibus merito inclutus Sueciae qaondam Heros, Iacobus de la Gardie, annumerandus, qui Arndit nostri de Christianismo libellosnon domisaltem, sed et medios inter bellorum strepitus, ceu Homerum Magnus ille Macedo, diligentissime pervolvebat. Et certe haud inviti, quibus pietas cordi, fatentur; se attentâ huius demum libri lectione, genuini Christianismi indolem percepisse, quod aliis ex scriptis haud ita evidenter hauserunt. Immo quod vix credibile, ex antagonistis etiam non nulli, cum ista legerint, singularem viri in asceticis commovendi Spiritum, et praeclarissima DEI dona, non satis praedicare potuerunt. Hinc quidam Papistarum antesignanus, Ecclesiaeque Praesul, aperte confessus est: Se haeretici (ita orthodoxos indigitare solent genium admirari tam plane egregia proferentis. Optime proinde in Arndium quadrat illud Siracides: Collaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius enuntiabit Ecclesia. Si permanserit nomen eius, derelinquet plus quam mille: et sirequieverit, proderit illi. Quo vero insignis Theosophi huius gloria eo omnibus esset illustrior, DEUS Ter. Opt. Max. divinam his scriptis insitam veritatem, notabili quôdam miraculô, corroborare voluit. Cum enim superioris in Germ. belli tempore, annô videlicet 1624. die 7. Ian. improbus quidam miles, natione Hispanus, in diversorio Langengiinsensi, quod pagus ditionis est Hassiacae, ex immani petulantia, libellum Arndii precatorium, Paradiß-Gärtlein dictum, fornaci calidae immitteret, ut flammis abreptus aeternum periret. Quid sit? Horâ iam plene elapsâ. dum forte fortuna extrahere carbones hospita laborat, librum ab omni parte inviolatum atque intactum invenit, prout uberius in Paradiso illo precatorio commemoratur. Quod officia Arndii nostri publica concernit, annô eiusdem saeculi
octogesimô tertiô, aetatis suae vigesimô octavô, a Serenissimo Principe Anhaltino, Ioachimo Ernesto, g. m. ad SS. Ministerium clementer et honorifice vocatus est. Quô ipsô ad vota descendit connubialia, et matrimonio sibi iunxit piam ac honestam Virginem, Annam integerrimi Viri, Christophori Wagneri. Praefecti olim Ermlebiensis, filiam. Quum autem septem prope annis Dei verbum, secundum sacrae Scripturae et librorum nostrorum symbolicorum ductum, pure atque fideliter Ballenstadti et Baderbornii docuisset, a Calvinianis, fratribus scilicet, quibus assentiri in doctrina per conscientiam noluit, eô adactus, ut solum, solis ante occasum, vertere necessum haberet. Antequam verô in exilium abiit, singulari Numinis Providentia contigit, ut duas una vocationes, Mansfeldio nempe et Quedlinburgo acciperet, ex quibus annô 1590. ultimam elegit, et per novem integros annos egregiam Ecclesiae ad D Nicolai Quedlinburgensis operam praestitit. Postea Brunopolim ad D. Martini accersitus, ubi novennium iterum cum dimidio dexterrime peregit, vix tamen tot persecutionum procellis invidorumque hominum telis petitus effugere potuit. Anno 1609. in B Lutheri Patria, Eislebiae Pastor ad D. Andreae, simulque Consistorii Ecclesiastici Assessor constituitur, ubi in tertium usque annum permansit. Hîc fixam omnino sibi sedem statuisset, quippe magnô ibidem pretiô aestimatus, nisi Duces Brunsvicenses et Lunaeburg. Illustrissimi eum Ecclesiarum suarum episcopum, quem hodie Superintendentem Generalem appellamus, et Cellae primarium pastorem elegissent, cui tamquam divinae legitimaeque non audebat vocatio. nise opponere; sed quo fata trahebant, lubens sequebatur. Aliorsum quidem oblatae Arndio fuere functiones satis etiam splendidae atque honestae, utpote anno 1594. Ephoria Northausana in Ducatu Schvvartzenburgico, 1597. Halberstadiensis 1605. Groningensis, 1607. Weissenfeldensis. Ne de Ecclesiis Metropolitana Mag deburgica et Hamburgensi, quae huius aeque operam sedulo implorârunt, impraesentiarum quicquam dicamus. Hasce omnes modeste a se removit vocationes, unoque in loco lubentius acquiescere, quam hinc inde, cum rei privatae damno, toties divagari maluit, modô per alios et publica ipsi commoda tuto licuisset. Quod reliquum est, fuit et hic fidelis mysteriorum DEI Oeconomus: Theologus gravis, prudens et vere doctus: In Contionibus fervidus, in reprehendendo acer, in consolando suavis: In pauperes et egenos liberalis in hetrodoxos absque maledicentia severus,
erga omnes absque fuco comis et benignus: aequi iustique tenax, patiens crucis, laborum, iniuriarum. Praeter pietatis studium, quod in eo plane eximium exstitit, Spiritus Sanctus singulari ipsum facundiâ, mirâ iudicii ingeniique dexteritate, et incredibili erga bonum pubicum amore donavit, ut vix quisquam fuerit, qui rem communem ad decus et utilitatem Ecclesiae pertinentem, pari studio ac fide curaverit, et labenti indies in peius saeculo salubriora propinaverit monita. Vita eius interior nitidissimum fuit speculum mansuetudinis, modestiae, sobrietatis, benesicentiae, veracitatis, aliarumque virtutum. Imô fidelium, iuxta Apostolum, exemplum in verbo, conversatione, charitate, fide, atque castitate. Sed selecto huic Dei organo, quod plerumque fieri solet, malevoli se quam plurimi opposuêre, et cum voce tum scriptis religiosissimum arrodere Virum haud veriti sunt. Nescio enim quos teterrimos ipsi errores et putidissimas haereses imputare, et dexterrima ab ipso prolata in pessimum rapere sensum voluerunt. Verum orthodoxiam et illibatam Eius innocentiam non integra solum celeberrimarum Universitatum, Ienensis praecipue et Regiomontanae, collegia albô approbârunt calculo; sed egregii insuper Viri et Theologorum nostrorum lumina, pro Christianismi Arndiani puritate, contra iniquas secum sentientium corruptelas atque convitia, prolixe et strenue vindicias susceperunt. Tandem docendi laboribus, de Ecclesia curis, itinerum incommodis, improborum iniuriis fractus et confectus, aliquandiu inconstanti atque fragili usus est valetudine, donec 3. Maii, viribus corporis exhaustis, plane decumbere coepit: Cum ultimam prius ex Psalmo CXXVI, 5. qui seminant in lacrumis, in exaltatione metent, habuisset contionem, adeoque sibi quasi ipsi funebria instituisset, ecce! repentinus quidam horror, saevus tamquam aliquis hostis ingruens, improviso senis optimi corpus invasit, omnia membra pervasit, et febris ardentis ac letalis ea posuit fundamenta, quae nullis postea pharmacis, nullis antidoris, subverti potuerunt. Die vero 9. Maii, qui Ascensionis Christi Parasceve erat, horâ VI. matutinâ, fidem confirmaturus, Sanctissimum Domini Corpus et Sanguinem, pro peccatis mundi in Cruce oblatum fusumque, plenus fide ac consolatione, summa cum mentis devotione, e manibus Magistri Wilhelmi Storchit. Collegae, sumpsit, qui, praeter alios, toto morbi
tempore, sedulus ei adfuit. In hoc actu confessionem suam animo praesentiverbisque apertis edidit: Et ne quid scrupuli alicui relinqueretur, a Confessionario interrogatus: Num quid omnia, in testamento suo recensita, quae hactenus credidit et dicuit publice, verbo Dei librisque nostris Symbolicis comprehensa, immorâ fide, animo adhuc suo teneret? Aliquoties affirmando id aperte contestatus est. In agone iam constitutus, suspirium illud Davidicum ex Psalm. CXLIII, 2. Domine! ne intres in iudicium cum servotuo, repetiit. Ad quod ei repositum: dictum esse a Christo Ioh. V, 24. Qui verbum meum audit et credit ei, qui me misit, habet vitam aeternam et in iudicium non venit. Quo probe perfepto, paulisper indormivit, mox evigilans, elatis ad caelum oculis ex Ioh. I, 14. adiecit: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Ad quod maestissima coniux: Quando hane gloriam vidisset? Modo, aiebat. Hem! quanta gloria, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis descendit, istam ego gloriam vidi. Nocte vero ingruente, horâ vis IX. auditâ, exclamavit: Vici, et hoc dicto quievit, et placide exspiravit, die videlicet XI. Maii, ob ingentem Solis ecclipsin criticô, annô a Nativitate Christi 1621. aetatis suae 66. Corpus ad sepulturam XV. Eiusdem Cellae delatum est, comitantibus Illustrissimis Brunsvicensium et Lunaeburg. Ducibus, aliisque praecipuae dignitatis hominibus, ut et maximâ populi frequentia, nec minori omnium bonorum luctu. Ad effigiem eius sequens appositum est distichon:
Qui IESUM vidit, qui Mundum, Daemona vicit,
ARNDIUS, in scriptis vivit ovatque suis.
ARNDIUS hîc iaceo, qui IESU verus amator,
Internae semper qui pietatis amans.
Correxi multos, deceptos saepe reduxi,
Mens mihi casta fuit, vox operosa fuit.
Spectato in flammis libro post funera laeta Firmavit verum me docuisse Deus.
Salve, mi IESU, salve ô lectissima turba,
Munde immunde vale, CHRISTE benigne fave.
Quaerant inflati reliqui contraria luci,
Omnia me Christi vita docere potest.
fecit Elias Colerus.
Christianismus genuinus, ex SS. Scriptura, unici nostri Salvatoris vita, interno conscientiae externoque naturae testimonio repraesentatus. Argentor. 1616. et Francof. 1658. in 12.
De unione credentium cum IESU Christo capite Ecclesiae. Magdeburg. 1620. in 4. et 8.
Christliche Seelen-Artzney, wider die abscheuliche Seuche der Pestilentz: Magdeb. 1612. in 12.
Vier Bücher vom wahren Christenthum. Franckf. Braunschweig, Jena, Goßlar, Straßburg, Mompelgart, Magdeb. Nürnb. Lüneb. saepissime in 8. et 12
Postilla, Außlegung der Sontags-Evangelien: Leipzig 1616. Jena 1621. Franckf. 1624. 1630. et 1643. in fol.
Außlegung deß gantzen Psalters: Jena 1617. Lüneburg 1636. 1644. et 1665. in fol.
Der gantze Catechismus, erstlich in LX. Predigten außgelegt, hernach kürtzer in VIII. Predigten begriffen: Leipzig 1620. et Jena 1630. in 4.
Trostbüchlein vom Glauben und Christlichem Leben zum waren Christenthum gehörig: Goßlar 1620. et Leipzig 1672. in 8.
Die süsse anmutige Lehre von der hochwunderlichen Gnadenreichen Vereinigung der Christglanbigen mit dem Kirchen-Haupte Christo Jesu: Magdeb. 1620. Leipzig 1672. in 8.
Repetitio Apologetica, das ist, Wiederholung und Verantwortung der Lehre vom wahren Christenthumb. ibid. 1620. et 1672. in 8.
Paradieß-gärtlein voller Christlichen Tugenden wie dieselbe in die Seele zu pflantzen, durch andächtige Gebete: ibid. 1612. 1615. 1621. Straßburg, Lüneburg, Goßlar Leiden, etc. in 12. et 24.
Geistliches Brodkörblein, darinnen die übrige Brosamen, Meditationes und Andachten: Straßb 1625. in 8.
Zehen schöne Lehr-und Geistreiche Predigten von den zehen grausamen Egyptischen lagen: Franckf. 1657. in 4.
Hauß-und Hertz Kirch, wie das Reich Gottes in uns zu bauen: Leipzig in 8.
Warhaffter Bericht von den 4. Büchern vom wahren Christenthum Hr. Joh. Arndten, auß den gefundenen brieflichen Urkunden zusamen getragen: Lüneb. 1625. in 8.
Informatorium Biblicum: Erinnerungs-Puncten, so als ein Denckmahl im Eingang der Bibel notir et werden kan: Bamburg. 1664. in 12.