COgitanti mihi, et cum animo meo suavissimam MATTHIAE HAFENREFFERI, summi et incomparabilis Theologi, memoriam rumanianti, singulisque diebus inter perpetua desideria affectuimque pugnas frequenter repetenti, tam praesens semper hominis Deo proximi mihi inhaeret imago; ut ipse quodammodo mihi videar in praeterita redire, non ea, quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revolvere. Ita quantum illius contemplatio subtracta est oculis, tantum pectori meo atque intimis sensibus implicatur. Neque vero immerito discedens sanctissimus vir immensum sui desiderium reliquit mihi: utpote cum et ipse tanto mei amore constanter flagraverit, et olim peregre advenam, planeignotum, adhuc dum puerum, statim omni benevolentia et humanitate fuerit complexus; ac porro per annos XXV. ea mihi in secundis et adversis, praesenti et absenti, praestiterit officia, contulerit solatia, quae vel filius a patre indulgentissimo, discipulus a praeceptore fidelissimo, amicus ab amico certissimo, Ecclesiae ovis a maxime pio devotoque animarum pastore exspectare potuisset unquam. O igitur Octobrem mensem luctuosum! O catarrhum parricidam et tyrannum! O iacturam inaestimabilem! Si modo iactura dicenda est, viri tanti amissio. Nolo autem hic amplius quicquam permittere dolori; qui, cum esset recens, quaecumque solamina. tum sponte succurrentia, tum aliunde suggesta, veluti torrens sternebat: cui si frenos denuo laxavero, nulla non materia hic maxima erit. Numquam non enim acerba et immatura mors eorum est, qui perennibus immortalitabis et publicae salutis curis assidue occupantur. Nam qui voluptatibus et ignaviae dediti quasi in die vivunt, vivendi causas finiunt quottidie: qui vero Christianae Reip incolumitatem et posteros cogitant; atque memoriam sui, pietatis, virtutum, et ingenii operibus extendunt, his nulla mors non repentina est; ut quae semper inchoatum aliquid abrumpat. Ita et HAFENREFFERUS noster, qui implevit annum aetatis quinquagesimum octavum; quae aetas hodie etiam robustissimis satis longa est; tamen, si attigisset vel centesimum, postulasset Christianae Religionis multis locis iam nutantis ratio vitam illius longiorem. Equidem si prisci aevi felicitas in nostrum incideret saeculum. impatiens ego tanti dispendii solatium peterem de honore virtutis, numenque Principis precarer, ut virum nostra aetate admirabilem, et cui alioquin omne praemium, quo eius beneficia et merita
grata metiri mens velit, nimis sit angustum, saltem statuarum diuturnitas traderet oculis posterorum: non quod ille, qui dum mortalis adhuc erat nil nisi aetenritatem suspirabat, et caduca calcabat, iam caeli incola et domesticus terrenos ullos honores desideret; sed quia virtutis ipsius intersit, tanti herois imagine aemulos ad exemplum incitari. Sic scimus et Romae olim rudi adhuc aevo factum; cum optimi quique civium Romanorum manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. Sed quia illa honorandae Virtutis ratio cum aliis melioribus morobisu iamdudum abiit et obiit; atque pretiosiora ornamenta in vitiorum potestatem et vanitatis pompam pessimo publico transierunt: faciam ego in honorem et memoriam, HAFENREFFERI, quod nunc potero, et pietatem meritis eius debitam brevi laudatione testabor: non quod ingenii mei sive exilitas sive mediocritas famae eius claritatem aliquid ita sit adiutura; sed quod non succurreret aliud argumentum, quo debitio gratiae explicaretur commodius; certus, oratione mea nihil omnino gloriae eius adici posse, si dicerem: decessurum tamen multum officio meo, si tacerem. Quamquam et hoc praefari debeo: cum totum HAFENREFFERUM laudare satis possit nemo, nemo possit tot tantarumque laudum ambitum tam arctis temporis spatiis circumscribere; me praecipua tantum capita, et quae inprimis consummatum Theologum et Episcopum exornent, ex immensa laudum messe decerpturum et hic propositurum esse. Vos, incliti Principes, Auditores ceteri magnifici, illustres, et honoratissimi, este qui semper fuistis, vestramque gratiam, propensionem, et audiendialacritatem, cum studio meo benigne ac humaniter coniungite: quod ipsum omnibus precibus a vobis etiam atque etiam contendo. Aurum, Auditores, Lydium habet lapidem, quoeius nobilitas examinetur. Theologus et Episcopus certas habent regulas, quibus eorum perfectio demonstretur. Istas autem nemo docuerit nos melius, quam divinissimus Apostolus Paulus, ipsemet longe perfectissimum sanctissimi Theologi et Episcopi exemplar: quippe qui in tertium usque caelum raptus est, ut Dei voluntatem aeternaeque sapientiae oracula imbiberet, disceret, ac postea doceret. Sic igitur ad Titum scribit, ille magnus gentium docotor: Oportet Episcopum inculpatum esse, tamquam Dei dispensatorem, non supbum, non vinosum, non percussorem, non turpiter lucro deditum, sed hospitalem, bonarum rerum studiosum, sobrium, iustum, sanctum,
et pium, temperantem, tenacem eius qui secundum doctrinam est fidelis sermonis, ut potens sit etiam exhortari per doctrinam sanam et contradicentes convincere. Aurea verba, imo divina: sed quae HAFENREFFERUS noster non tam titulis et honorificis proborum acclamationibus, quam toto vitae innocenter et laudatissimae transactae decursu intimaque conscientia accuratissime expressit. Fas sit tantas, et si non omnes, salem quot nunc possumus, spectare virtutes. Et ordiamur a SANCTITATE, sive PIETATE: quia illa virtutum princeps, et Episcopum facit Deo semper praesentem. Quemadmodum enim radii solis contingunt quidem terram; sed ibi sunt, unde mittuntur: Sic quoqueve sanctus et pius Episcopus in terras demissus, ex quo mortales divina cognoscant propius, conversatur quidem nobiscum, sed veluti legatus a caelestis numinis nutu pendet; illuc spectat et nititur; nostris tamquam melior interest. Etsi v. Deus per excell. ac proprie solus dicitur Sanctus ac Bonus; uti et Christus ipse neminem posse dici Bonum affirmat, praeter solum Deum: unde et nata illa in veteri Ecclesia docologi/as2 formula, a(/gios2 o( qeo\s2, a(/gios2 e)xuro\s2??? a(/gios2 a)q a/natos2, e)le/hs1on h(ma=s2: (adversus quem hymnum cum Theodosii Iunioris aevo Amalechitae, qui constantinopoli habitabant, blaspheme loquerentur, et posteasecuto terrae motu muri urbis conquassati essent, Theodosius cum Proclo Patriarcha preces et supplicationes in campo Tribunalis instituit: ubi cum ku/rie e)le/hs1on clamarent horis aliquot continuis, adolescentulus quidam in conspectu omnium sublatus in aerem audivit Angelos clamantes. a(/gios o( qouo\s2, a(/gios i)xuro\s2, a(/gios a)qa/ntos, e)le/hs1on h(ma=s2: quo mox demisso et miraculum denarrante, omnes eodem modo Trisagium canere coeperunt, et terraemotus cessavit. Quod ita commemorat Georgius Codinus in Constantino politanis originibus) Attamen nec Christi, nec Apostolorum linguam intellexerunt scrupulosi et nimis severi illi censores, qui tou= a(gi/ou nomen non solum aliis, sed etiam ipsis Apostolis abiudicaverunt. Et quidem, imp. Constantinus cognomento Copronymus edicto sanxit, ne Sancti nomen cuiquam, ne Apostolo ac ne matri quidem Iesu Christi tribueretur: cum tamen isto nomine olim pii homines et Christiani passim appellarentur; atque ipsa Dei Ecclesia ab Imp. Constantino Magno Sanctorum coetus vocata, et ab Isidoro Pelusiota definita fuerit a)qrois1matw=n a(gi/wn e)c o)rqh=s2 pi/stews2 kai\ politei/as2 a)ri/s1ths2 s1uggekrothme/non, hoc est, ut eruditissimus Billius vertit, Sanctorum coetus
ex recta side atque optima vivendi ratine collectus. Qui vero sanctitatem, qui Pietatem HAFENPEFFERO noftro ademerit, aut HAFENREFFERUM talis sic fecerit nullum, aut ipsemet pietatem spreverit :quod utrumque sit stulti et insani, improbi et nequam. Nam si caelestis illa virtus hodie cuiquam seriafuit; HAFENREFFERO certefut quam maxime seria et familiaris: qua nemo quisquam adeo iam nitet, ut comparatus illi non fit minor. Plerique hominum, etiam eorum, qui praelucere debebant, externa tantum facie ostentant illam, colloquiis usurpant, fed opere deserunt: magnus suspectus in gestibus et verbis est, nullus cultus in sensibus et rebus. Quicqd autem noster ille agebat, quiquid meditabatur, pietatis firmabat anchora, in nomine IESU; et ad Dei gloriam, Religionis sincerae orthodoxaeque propagationem, et Christianae Rei pub. salutem et incrementum, omnes cogitones, conatus, consilia, actiones et opera, unice referebat. Haec erant illius summa vota; hae preces ardentissimae et quottidianae, quibus in Dei consistorio Ecclesiae causam supplex agebat. Oquoties hisce ultimis et exulceratis temporibus in varias sollicitudines anxiasque curas distractus praesentem Germaniae statum coarguit suspicionibus ac coniecturis nequaquam inanibus! Oquoties ex contumaci Ordinum discordia et tot confarreationibus insignem aliquam Rei pub. mutationem et ingens Religionis periculum ominatusest! Praesagiebat vir divinus et prudens, multisque experimentis eruditus Theologus, et qui futura poterat ex praeteritis praevidere, horrendas saeculi calamitates, et saepenumero tristissima posteritatis fata miseratus in planctum et profundos gemitus pectus effundebet; cum futura quasi praesens intuitas patriae vaftitatem, hominibus piis ac innocentibus communi pravorum tempestateinvolutis flammas, cruces, laqueos, secures, gladios, depraedationes, et quae mille alia belli et carnisicinae mala sunt, praediceret; animo tamin semper in eam spem erecto, fore, ut Christiana Ecclesia inter medias quascumque adversitates magis magisque cresceret et martyriis coronaretur. Neque enim ea maiore unquam triumpho vicit, quam quoties immanibus etingeniosiffimis crudelitatis exemplis atyrannis vinci non potuit: quippi impenetrabili Sp. S. clypio semper tuta et verbidivini demper munita armis, quibus indutus Christianus animus, nullis mundi machinis, nullisterroribus, nulla vi concuti evertive potest.
Haec vero armatura, Auditores, haec est illa fidissima conscientiarum arx, quae adversus omnes hostes canonicam habet auctoritatem: haec divi Pauli elogio est illa du/namis2 qeou= ei)s2 s1wthri/an panti tw=| piste/uonti: haec est kata\ th\n didaxh\n pisto\s2 lo/gos, quem maxime ille Apoftolus tantoperecommendat Episcopo. Breviter: Haec vera Theologia est. Etenim Theologtam dum hic appello, Auditores; non intelligo illam barbram Scholasticam sub Papatunatam; non illam Metaphysicam nimisque physicam et subtiliter contentiosam, iam caput animosius extollentem: quam nec Apostolus Paulus intelligat, si viveret: quia scilicet in tertio caelo nihil audivit de ea, quia numquam ad pedes talium magistrorum sedit discipulus, a quibusmataiologi/an istam, et istas curiosissimas subtilitates ac stultitias percipere potuisset. Sunt, Auditores, hodieque non pauci, qui ingenio veluti decempeda infinitum Theologiae imperium emetiri audent: et qui ad modulum iudiciisui fines illius vel proferunt vel contrahunt. Habent sacram Scripturam quasi theaturm, in quo cerebri vires exerceant: ubi tanto quisque pugnat gloriosius, quanto recepras Patrum et orthodoxas meliorum Thiologorum sententias oppugnat acrius, atque a se aliisve nove cusas opiniones propugnat considentius acutiusque. Equidem admirandus LUTHERUS cum haberet compertum, Scholasticos Theologos, postquam simplicissimam Piscatorum veritatem dedignati infaustis aus piciis transfugissent ad Philosophiae suae nugacissimas tricas, et inexplicabiles monstrosissimarum quaestronum labyrinthos, eadem orera peperisse et sparsisse multo plurimos portentosos errores, qui dein veluti dira pestis gravissime afflixerint sacrosanctum Christian ae Ecclesiae corpus: nihilherosille habebat antiquius, quam ut illam Philosophicam ingenii humani tyrannidem ex Theologico regno statim pro virili exturbaret, atque ex doctrina Fidei vanitates speculationum ac profani acuminis commenta penitus proscriberet. Quod et feliciter confectum: restituta orthodoxae Religioni antiqua libertate, puritate et simplicitate. At si iam efepulchro ad mortalitatis commercium rediret Lutherus, et videret audiretque, quanto molimine hodie non tantum Iesuitae, Photiniani, Sacramentarii, et universa Haereticorum factio; sed etiam ex Protestantium numero Theologi quidam Philosophiam Theosophiae denuo misceant; quanta diligentia ad supercilium rationis aliquando examinent caelestia oracula, et contortis syllogismis
fidei articulos redigantin gyrum scientiae; quanto denique zelo industuiaque spinofis quae stionibus atque non necessariis et captum auditorum excedentibus disceptatinibus cathedras suggestusque expleant: ubi nisi omnia perstrepunt subtilitatibus Metaphusicis, Logicis argutiis, Physicis axiomatibus, regulis Ethicis, postulatis Mathematicis: nisi quis de cunctis egregie altercari, ad omnem thesin gnaviter excipere, ex tempore novos sensus eruere et fingere, atque orationem insolentia terminorum probe condire norit; parum Theologice apteque disisse vel scrip sisse putant: ingemisceret divinus Vir, et, qua fuit incomparabili animae ac linguae libertate, facti indignitatem acerrime insectaretur, et forsitan diceret in hanc sententiam, profecto non mitioribus verbis: Quid hoc, malum, feculentae Theologiae est? Ecquae vos, otiosarum quaestionum architecti, ambitiosi acuminis aucispes, et nuvoruin terminorum semper studiosi; ecquae vos occupavit dementia, ut tamquam postliminio Centauricam Theologiam temeraria mixtione ex divinis elogiis et Philosophicis rationibus conflatam in Ecclesiam reducere ausi sitis? Tantine erat Schola sticas sordes expurgasse, ut esset, quod iterum contaminaretur? An it ain Annalibus estis pueri, ut vos fugiat, quae superiorum ttemporum fuerit facise? quae miseria? Quid enim in domum DEI et sanctam Religionem plus intulit tenebrarum, superstitionum, et uno verbo, haereseon, quam figmenta Scholasticorum? cum exautor ata Divina Scriptura, et posthabito D. Pauli ta\s2 bebh/lous2 kenofwni/as2 vitare iubentis praecepto, passim in Theologorum scholis et congressibus dominarentur Petri Lombar di sententiae, commenta Alberti Magni, Thomae Aquinatis, Sooti, Occami, Holcotti, Bricotti, Durandi, Bonaventurae, Petride Falude, gersonis, Bielii, Alesit, loannis de Argentina, et ceterorum id genus antesignanorum libri, plerumque curiosissimis problematis et ieiunis quaestiunculis sic referti, ut potius ex somniis Parnassiis collecti, quam ex fontibus Israelis hausti esse viderentur? Et fuit illa scholastica Theologia Troiano equo non absimilis: quae semel in Ecclesiam admissa latentes confestim exposuit insidias, quibus istam aliquot saeculorum intervallo horren dis oppressionum machines pene ad interitum redegit. Sed quitantum hostem fideliparastatarum opera adiuti, ex Theologiae arce et Ecclesiae gremio fortiter pepulimus: cur vos eundem, quamquam alio schemate tectum, revocatis? cur sincerae et limpidae Religionis candorem tot novarum opinionum strophis, ac insuetorum griphis terminorum rursus eversum itis? Quotus quisque di sputatorum e grege vestro est; qui ingenio non faveat suo? quicalore quodam novit atis aut
gloriolae abreptus in concinnandis inventionibus et argutiolis consuendis non luxuriet? qui ceteros, qui aequo animo talia nescire volunt, et post lesum Christum curiositate opus non esse existimant, tamquam dupondios nec satis exercit at os peritosve Theologos, non rideat et aspernetur? Resipiscite, per Deum, sigenuini Christiani, et Apostolorum aemuli, haberi vultis: et impium infelixque illud philosophiae cum Theologia adulterium detestamini, aut Deum ir atum exspectate, et infamem Religionis per vosingeniose profanatae memoriam ad posteros transmittite. Et, ômei auditores, quam aberrant illi omniscioli kai\ filopo/lemoi a scopoveri Theologi? qui cum sancto Apostolo Paulo monstratore, semper collineare debeat ad e)pi/gnws1in a)lhqei/as2 th=s2 kat) e)us1e/beian: sequitur omnino, ut quicquid nec ad piam veritatem, nec ad veram pietatem pertinet, istud a professione et vita Theologi fit maxime alienum. Namque hic, si D. Ambrosium audire volumus, Non creditur Philosophis, sed creditur piscatoribus; non creditur Dialecticis, creditur publicanis. Aut si malumus audire D. Bernhardum, qui haec aurea habet: Modus sciendi, ait insignis Doctor, est, ut scias, quo ordine, quo studio quo fine quaeque nosie oporteat. Quo ordine? Ut id prius, quod maturius adsalutem. Quo studio? Ut id ardentius, quod vehementius ad amorem. Quo fine? Ut non ad inanem gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad aedificaticnem tuam, vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt, qui scire vulunt, ut sciantur ipsi: et turpis vanitas est. Et sunt item, qui scire volunt, ut scientiam suam vendant; et turpis quaestus est, Sed sunt quoque, qui scire volunt, ut aedisicent, et charitas est. Et item, quiscire volunt, ut aedisicentur; et prudentia est. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae: quippe qui ad hoc volunt intelligere, ut benefaciant. Non vero ignorabat hanc nostri et aliquot priorum saeculorum impiam curiositatem HAFENREFFERUS noster; quin penitus aspernabatur istam fucatam miscellamque Theologiam; semper amplexus purissimam Prophetarum et Apostolorum simplicitatem; quam olim tanto quisque felicius sequebatur, quanto tempora eorum attingebat propius. Apparebat autem noster ille in templi et auditorii cathe dra prorsus admirandus: et qui pro circumstantiarum occasione atque indole simul Mosen et Paulum examussim exprimere videbatur. Sermo erat copiosus fine fastidio, varius cum summa oblectatione; dulcis inprimis, et qui repugnantes quoque
ducebat et impellebat. Disserebat graviter et ornate, nervose et polite; sive meditata, sive subita proferret: instruebat ut Hieronymus, destruebat ut Lactantius, adstruebat ut Augustinus attollebatur ut Hilarius, submittebatur ut Ioannes Chrysoftomus, ut Basilius corripiebat, ut Gregorius consolabatur, ut Orosius affluebat, ut Rusinus stringebaiur, utEusebius narrabat, ut Eucharius sollicitabat, ut Paulinus provocabat, ut Ambrosius perseverabat: denique, quae aliimagni Theologi affectant utsingula, ille implebat omnia; nec aliud erat, quam ex omni pulcherrimarum scientiarum collecta perfectio. Haec, Auditores, non vereor, nein HAFENREFFERUM blandius dicta credantur effe, quam verius: nec periculum est, ut quis arbitretur, linguam stylumve meum amoreillius coactum essein gratiam: quod saepe saepe alibifit, cumiudicii severitatem frangit affectio, et multi cassa fide iugiter blandientes amicorum dicta factaque ea censent conniventia, qua plerumque singuli etiam vitia sua putarescolent. At quibus fortuna non ita favit, uttantum Theologum coram intueri, et eius suavissima praesentia frui potuerint; sumant, me auctore, elaboratissima illius scripta in manus, et legant: quavis sponsione contenderim, si iudicio valent, cuilibet vel perfectissimo scripto veterum Patrum, quorum ille aemulus erat, ea comparabunt. Non enim, si veneramur antiquos, quos sane iure veneramur, quia sunt Doctores et antecessores nostri, ita colimus, ut nobis virtutes ac merita ae quaevorum nostrorum vilescant. Nam licet Religio in haec miseriarum extrema et in haereseon dominatum desluxerit, ut o)rqodoci/as2studium sit infrequens: idcirco Augustinos, Ambrosios, et eiusmodi melioris monet ae primarios Theologos, non pariunt saecula nostra. Praepone et inscribe, quisquis es orthodoxus, scriptis Hafenrefferianis nomen vel Patrum alicuius nobilissimi et doctissimi: et credes, Patrem sibi collatum non parum profecisse. Felices igitur illi studiosi, quibus tantum Doctorem audire, cumtanto Theologo et Episcopo familiariter conversari, et ex eius ore tam salutaria monita, utilissima praecepta, et oracula divina haurire licuit. Quemadmodum enim Volga, fluvius Moscoviae, qui Tartaris Edel, et Ptolomaeo Rha, atque in marecaspium sive Hircanum septuaginta sese exonerat ostiis, pisces habet ingentes et sapidissimos; qui tamen, si in lacum Bieliiezero exspatiati fuerint, hoc nobiliores, quolong iores ibi moras agunt, redduntur; in quibus adgnoscendis ea est piscatorum peritia, ut pisces in Volgam reversoscaptosque,
quanto tempoer in eo fuerint, dicere possint: fic quoque amoe nissima saepe ingenia piurimum nobili tatis et decoris ex conversatione cum sanctissimo HAFENREFFFRO nostro habita traxerunt; ita ut quorundam erudito et morum probitas statim ipsum magistrum ostenderit, ac non paucis etiam hoc unicum infignis testimonii et magnae commendationis loco fuerit, cum HAFENREFFERO vixisse. Ad istud autem summae sapientiae culmen, ut primum crepundiorum studia ac puerilitatis nuces depinebat, confestim omnibus viribus per pietatis et honesti scalas, perque cunctos bonarum artium gradus prospere ascendebat HAFENREFFERUS noster, illustuibus praeceptoribus, et praecipue Theologis ductus edoctusque, quibus numquam non Wirtembergia prae aliis Germaniae provinciis abundavit. Neque ille tunc erat unus ex multis, quos poffident et per vices partiuntur popinae, ganeae, alea, et reliquae immanes optimarum mentium voragines et Charybdes: quin tales sordidas infamesque curas perditae relinquebat tutbae, et ipse se in alto quasi religiosoque secessu caelo tantum asserebat, saluberrime et prudenter. Sicut enim qui emere vult equum aut agellum, quanti aequum est, sisani est cerebri, emeresolet; cum mala emptio semper ingrata sit, eo maxime, quod exprobrare stultitiam domino videatur: ita cauti et bonae spei adolescentes non in vanitatis ftudis pretiosissimum tempus insumere debent, necum stolidis emptoribus perenni cum ludibrio nimis sero inaestimabile damnum tandem sentiant. Secundum Pietatem, fupremum Magistrarvum ornamentum est Iustitia: utpote in cuius tutela Rerum pub. et omnium bene constitutarum societatum status optime consistere, adeoque cunctarum virtutum copiis, rerum ubertate, simulque honoribus et gloria florere et increscere solet: Et quia D. Paulus Episcopum quoque ita diadematum esse desiderat, sancitque,dei= to\n e)pi/s1kopon di/kaion e)i=nai: Academicus utique Cancellarius HAFENREFFERUS haudquam defuit existimationi suae; quin potius Paulino effato illi in omnibus muneribus et officiis plene ac prognariter satisfecit. Et qui iustitiae character in tali viro splindidissimus est, non committebantur ipsi munera ambienti, sed invito. Ita enim ex Eninga pago, ubi Pastor erat, praeter omnem exspectationem et opinionem tractus est in Aulam ad Ecclesiastae et sacri Consistorii provinciam: ex Aula ad Professoratum Academicum et Ducalis Stipendii Ephoriam, quantumvis precibus
intercederet, nolens volens ductus est: demum etiam Cancellariatus Academiae concreditus est ei, sed reluctanti. Gloriantur in Novella quadam lmpp. Valentinianus et Martianus AA. se venalem ambitum radicitus amputasse, et ad res privatas vel pubilcas sincerissime gubernandas traxisse invitos; adduntque, felicem fore Rem pubicam, si a nolentibus et actus pubilcos repulsantibus regatur. Utinam vero hodieque cum in Republica, tum in Ecclesia, haec ubique spectarerur felicitas! Sed mobis non licet esse tam beatis: cum multis in locis corruptionum venalitatisque sordes, et privatae charitates pravaeque gratiae, etiam spreris nec pensiculatis meritorum momentis, praevalescant. et indignissimis dignitates flagitiose addicantur: adeo quidem, ut Papa Leo X. quoque Raphaelem Urbmatem, pictorem clarissimum, cuiusarte oppido quam delectabatur creare voverit Cardinalem; quo hor honore collatoingentem aeris summam, quam illi ex pictura debebat, compenfaret. HAFENREFFERUS vero noster in magistratibus suis fic fefe componebat, ut sine contemptu facilis, sine terrore reverendus, in alios temperatus, in se severus censeri potuerit. Gravia quidem minitabatur subinde, sed acuendi magis studio, quam nocendi; curabatque conscientiae rationem et utilitatis pubilcae, maxime sollicitus, ne quid futura aetas inveniret corrigindum. Potissimum tamen Ducalis Stipendii inspectio saepe curciabat, et quottidianis curis laboribusque tor quebat optimum virorum. Nam cum in hoc Augustinianum toto Christiano orbe celeberrimum monafterium ex varia disciplina dome stica prorsus varii et non raro contagio noxii mores afferantur, non omnis Ae sculapius ad illos evacuandos, purgandos, et emendandos sit aptus. Et ignoscite mihi, quod nunc dicam, vos Augustinianisodales, viri-iuvenes literatissimi, qui hanc laudem obtinetis, ut fitis hodie seminarium Theologiae nostrae vere Lutheranae, vere Christianae; sed qui vester est candor, non abnuetis, ut in amplissimo et Principali horto aliquando inter medios pulcherrimos flores filix, urtica, carduus, lolium, et alia reiicula fubnascuntur, quae plurimum fastidii hortulanis parere solent; sic et in praelustri Stipendio inter tot praestantissima et nobilia ingenia succrescere et adolescere nonnun quam portenta, quibus omnino severiori disciplina occurrendum, ne sinceriorem partem secum raptent, et impunitatis exemplo fpiritus ad multorum perniciem arment. Cumprimis Theologus et Episcopus noster, qui iustitiae
elogium sic iuste, et omnino BONAFIDE (quae ipsi consueta et religiosa erat asseveratio) tuebatur; non minus quoque dabat operam sedulo, ut et ceteras D. Pauli Episcopales laudes omnes praeclaris inculpatae vitae speciminibus praeferret aliis ad imitandum. Ita ille erat fila/gaqos, sobrius, temperans, minime praefractus aliorumque contemptor, sed plane ad Apostolicam humilitatem modestus. Si quando corpori, cuius fulturis ac recreationibus etiam animus sustinetur, vacandum esset, ille, ad hanc rem quaerebat secessus, et plerumque in hortis suburbanis ab omni isto ur bano strepitu, istis inanibus discursibus, et saepe ineptis curis remotus, se toum ftudiis et contemplationibus divinis, vel otio et colloquiis cum uno atque alter sido amico tradebat. Mirum est, quam singulis diebus in turba urbica ratio paucis aut constet, aut constare videatur, pluribus vero non constet? Nam si quem interroges, Hodie quid egifti? respondeat: sponsalia aut nuptias frequentavi; convivio interfui; ille mi ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium, ille aed aleam et pocula vocavit. At in secessu, in horto, homini virtutis ac pietatis aminti omnia sunt tuta, omnia secur et tranquilla. Tunc enim subit recordatio, quot dies quam frigidis rebus absumpserimus. Tunc nigil audimus, quod auduvisse; nihil ducimus, quod dixisse paeniteat. Tunc nemo apud nos quemquam sinistris sermonibus carpit: neminem ipsi reprehendimus, nisi unos nos, cum parum commode scribinus, legimus, meditamur: nulla spe, nullo timore sollicitamur; nullis rumoribus nec impetimu, nec impedimur. Nobiscum tantum, et cum libellis, et cum Deo naturaque loquimur. Oregiam et sinceram vitam! O suave otium honestumque ac pene omni negotio praestantius! O horti! ô plantae! ô flores! ô verum secretumque Museum! Quam multa invenitis? quam multa dictatis? quam multa docetis? Quid autem iam opus sit demonstrare verbosius HAFENREFERI nostri Humanitatem? quid Humilitatem? quid cognatas virtutes reliquas commemorem? Quotusquisque hodie vel aetati alterius, velautoritati, utminor cedit? Statim sapiunt omnes, statim sciunt omnia: neminem verentur, imitantur neminem: atque ipsimet exempla sibi sunt. Non ita, Auditores, HAFENREFFERUS noster, modestissimus et parcissimus meritorum suorum aestimator: cuius baec praecipua erat prudentia, quod alios alios prudemptiores arbitraretur; haec praecipua eruditio, quod disere vellet. Noverat ille, omnem ostentatinem non carere suspicione mendacii et
iactantiam laudis avaram multum decoquere de pudore. Meminerat ille quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia, quam in fama reponeretur. Scimus, quid olim ipsi fuerit factum: cum quidam aulicus trubo (incertum annon et Circias quidam de schola tunc ex latere suos impetus miscvert) integerrimum virorum ex Praepositurae domo, quam incolebat, subito et quidem die festo eiceret; atque etiam ab Ordinario Professoratus munere, quo iam isin XIII. annum summa cum laude et gloria erat desunctus, in Extraordinarium deturbare minaretur. Non tamen ille haec talia curabat magnopere; hac una cogitaione omnem sollicitudinem complexus, quod timeret, ne ista repentina mutatio et haec procellosa consilia aliqua via in sacri ministerii contemptum et dedecus vergerent. Scimus et hoc, cum nuper a Sereniss. Principe illi demapdaretur Cancellariatus Academiae, fuisse invidos, quivoto suo frustuati contumeliosas subinde voces prae indignatione eructabant, cum dicere auderent; HAFENREFFERI personae, non vero Cancellariatus muneri consulium esse: ille etsi haec edoctus aliunde, (non dicam, unde) tamen floccipendebat, et uti erat omnis secreti capacissimus, solo silentio vindicabat. Quid de Hospitalitate dicam, quae est ipsius humanitatis, et consanguinitatis, qua universum humanum genus continetur, tessera? Quam virtutem cum gentiles passim laudent, et ius hospitii summopere praedicent ut sanctissimum: tamen Christianorum hic praerogativa semperfuit illusturissima; adeput Imp. Iulianus Apostata inter ea, quibus Christiana Religio in immensum crevit, vel primo loco retulit th\n peri\ tou\s2 ce/nous2 filanqrwpi/an, kai\ peri\ ta\s2 tafa\s2 tw=n nekrw=n promh/qeian, kai\ th\n s1emno/thta kata\ to\n bi/on: quamquam illam hominum sacerrimus, et simulandi prae omnibus hominibus callidissimus artifex Iulianus non erubescebat fucatam et peplas1me/nhn appellare. Equidem Abrahamum Patriarcham hospitalitas Dei reddidit convivatorem: atque, uti Synesius Cyrensium Episcopus non minus eleganter quam pie loquitur, hospitali mensa tamquam re sacra Deus honoratur praeses amicitiae et hospitii, fi/lio/s2 te kai\ ce/nios2: quae nomina olim ab antiquitate gentili tuibuta Iovi, ea vir sanctus pie et prudempter accommodavit Deo omnipotempti. Fertur inter Suecorum primos Principes sive Reges Carolus quidam leges cundidisse, quibus Gothos Suecosque ad hospitalitatis in quosvis advenas ac peregrinos liberaliter exercendae officia gravissime hortabatur, constututa poena, ut, qui petentibus hospitium ter negavisse idoneis testibus convictus fuisset, illius aedes subiecto igne comburerentur, sicque propria domo iuste
privaretur, qui eius usum aliis inhumaniter denegasset. Ex quo haud dubie deductum est, quod vix alibi in tota Europa promptior hospitalitas, quam apud Suecos Gothosque hodie inveniatur. Quippe advenas non solum benigne admittunt, sed cuncta ad liberalem convictum necessaria gratis et sine ulla pretii compensatone subministrant; deinde equis impositos ad vicinos deducunt, eis que diligenter commendant. Fitque non raro, ut proximi contendant inter se de primatu excipiendi hospitis: cum ille laudetur prae ceteris, qui plures adven as domo sua collegerit; iste vero publico flagret odio, qui cbum, potum, tectumque negaveritperegre transeunti. Verum non tam Christiano cuivis turpe est, inhospitialem audire; quam Christianorum Episc opo et doctori est longe turpissmum. et ob quod unicum flagitium ordine sacro expungi, et hominum abiectissimis aggregari mereatur. Sic enim edicit D. Paulus noster: dei= ga\r to\n e)pi/s1kopon filo/cenon ei)=nai. Exstat, et in Canonicum ius relata est epistola Gregorii ad ioannem Episcopum de quodam Florentino, Anconitanae Ecclesiae Archidiacono, homine tenacissimo et sordide triparco: quippe in cuius domum (verba sunt Gregorii) nun quam ad charitatem introeerit qmicus; hoc est, Christianus. Nam Christiani inter se Amici et Fratres funt. Quapropter iubet Gregorius inquiri in Florentinum istum; et sieius tenacitas certis argumentis fuerit probata, ne is, quantumvis sacrae Scripturae scientssimus esset, ad regiminis officium assumatur, interdicit. Sapienter mehercule, et pro gloria atque candore illorum temporum sanctissime. Quicquid enim habent Clerici, scribebat olim B. Hieronymus ad Damascum Papam, pauperum est; etdomus illorum omnibus debent esse communes; susceptioni peregrinorum et hospitum in vigilare debent. At verointerrogo vestuam conscientiam, Auditores; an HAFENREFFERUS noster ad Divi Pauli praescriptum fuerit hospitalis? Quaero, annon hac quidem parte vel cum primitivae Ecclesiae Episcoporum et Patrum integerrimis et liberalissimis comparandus; et annon hoc avarissimo aevo nostro ob rarissimae virtutis exemplum suspiciendus, et posteritati admirabilis futurus fit? Cuienim Iuppiter ille noster Tubingensis, vere fi/lio)s2 te kai\ ce/nios, benigitatis suae fontem occlusit? quem peregrinum, quem civem, domo arcuit? quem mensa prohibuit? Tanta erat viri in communicandis hospitii sacris facilitas, tanta proqumi/a; ut Hafenresseriana mensa sine hospite fere fuerit
numquam et propterea multi, qui bono quidem, sed forte Hafenrefferianae virtutts haud capace animo, rem Hafentesserianam cupiebant auctiorem, (Episcopi nempe sanctitatem et charitatem ad Oeconomic os captandilucri et amplisicandae privatae rei canones non satis Theologice attemperare soliti) hanc vivendi rationem improbaverint, et duxerint esse corrigendam. Scilicet qui in mundi huius amores profundius sese innergunt, raro humanae pprudentiae confinia egrediuntur: et alios, nisi cum ipses pari contentione possiones mundi sectentur, parum cautos et parum providos patresfamilias esse opinantur. Quin etiam HAFENREFFERUS noster nonnumquam domo excipiebat, quos alii Thiologi prorsum repellebant, et quos caupones quoque nonnisi aegerrime admissuri erant. Ante hos XV. annos venerat in hanc urbem quidam erraticus Comes, qui se dicebat, aut forsitan in lllustris Italicae familiae iniuriam mentiebatur, Alfonso Conte di Montedoglio: quem ego, si ex Tartareo fastu, fusca adustaque facie, et linguarum, quas loquebatur plures, pronuntiatione voluissem ae stimare, dixissem Hispanum; fin ex variis serminibus vitaegenus indagare, potuissem statuere, fuisse eum in scholis aliquando Comitem et paedotribam Grammaticum, (praeceptiones enim Grammaticas etiam in illa aetate, ut conicio quinquagennaria, adhuc dum ita callebat; ut, sieo nomine ei decernondus fuisset dignitatis principatus,facile cunctos Comiter, quos quidem ego noverim, habere potuerit pedissequos) postea vel ob scelera fugitivum, vel ob singulares et tectas artes cum emissarii ac speculatoris munere in plerasque Europae regiones ablegatum. Hic vero Comes non errabat solus, sed praeter unum atque alterum aulicum famulum, utrumque ad ingerium domini conformatum, et qui splendorem Alfonsinae maiestatis et pompae illustrissima et rarissima veste prodebant, secum quoque ingens consanguineorum agmen, sive potius examen adduxit, potentissimum videlicet pediculorum populum, qui iam olim victoriis de Sylla Dictatore, de Antiocho, Cassandro, Herode, Maximiano, Honorio, sine ferro partis, fuit clarissimus. Hoc longe frequentissimo eoque fidissimo comitatu, siquidem individuo eonsortio, vel in crucem usque sequi solet, vectus cisio Comes ad aedes HAFFNREFFERI nostri, cum prius aditus repulsam alibi passus esset, divertebat, et iura hospitii postulabat, causatus, in publica taberna hominem illustri loco natum, qualis ipse sit,
et propter Religionem domo profugum, patria extorrem, amplissimis opibus exutum, in communi hominum hinc inde discurrentium turba non satis tutum esse, nec commercio Theologorum, quos ipse quaereret inprimis, commode frui posse. Quid faceret HAFENREFFERUS? Non poterat is non admittere et honorisice excipere eum, qui tot titulis excitabat charitatem illius Theologi, quo nemo hactenus charitatem plus coluerat, nemo tot luculentis exornaverat exemplis. Chariras enim, quae, uti divinissimus Paulus iudicat, ipsa Spe et Fide maior est, numquam quiescit, numquam otiosa est, sed semper benigna, pa/nta ste/gei, pa/nta piste/uei, pa/nta e)lpi/zei, pa/nta u(pome/nei: de qua dici potest, quod Aristoteles de Iustitia, eam esse a)llo/trion a)gaqo\n, alienum bonum; quia, Cicerone interprete, totaforas spectet, tota ad proximi se se exporrigat utilitates. Ita igitur hospitalitatis domum mensamque aperuit et impertiit Tubingensium tunc Theologorum patrimonio tenuissimus Comiti Alfonso, pediculoso quidem et pannoso, sed tam alto supercilio maiestatem prae se ferenti, et universis moribus atque gestibus iactanti, ac si esset Iovis tritavus, et cunctas bonaefortunae opes ad nutum et arbitratu suo dispensare et spargere posset. Vocabar et ego statim ab HAFENREFFERO, qui hoc a me obnixe contendebat, ut sibi adessem, donec insperatus iste et inflatus hospes iterum discederet. Eram ego non indiligens et curiosus totius Alfonsi, eius sermonum et actionum, observator, spectator, et auditor; et facile advertebam, animum illius fraudibus pervium, et scelerosis adfectibus subactum esse. Palmarium illi erat et sollenne, linguam loquentiae et typho assuetam in nimiasfamiliae suae et Italicae gentis laudes crebro solvere, multa de dissidiis Religionis componendis inepte et stultissime deblatterare, in Papistas et Calvinistas convitia, calumnias et iniurias veris accusationibus mistas praelicenter effutire, denique hoc potissimum agere, ut crederetur Lutheranissimus, et si freri posset, piu Lutherano che Luthero medesimo. Interim dum colloquis tempus terimus, fercula in caenam afferuntur. Consecrabat mensam Ecclesiastica toga indutus HAFENREFFERUS; cui proximus ego adstabam palliatus: Comes et ipse palliatus (pallium enim non solebat deponere, subveritus, puto, ne vulgo pateret perlucida eius Illustritas: et hunc Illustritatis titulum passim dari ac deberi sibi, arrogantissimus mortalium aliquoties ogganiebat nobis, ne scilicet quid ceremomarum a nobis
omitteretur) palliatus, inquam, Alfonsus mox occupat mensae caput, et quas patinas primum excutere volebat, propius apponi sibi nutu indicat primicerio famulorum; et sic famelicosus Comes duo fercula strenue et incruento praelio expugnat. HAFENREFFERUS autem et ego paulum remoti interea stantes mussitabamus, dubii, diutius exspectare an vero conclavi ilico excedere foret scenae et Comico apparatui convenientius: dum Comes renidenti vultu, et quasi in nostri gratiam excelsitatis suae fasces infra sortem demitteret, clementer interfatur, et tamquam magister aulae ac ceremoniarum ipse loco mensae inferiore designato nos assidere iussit. Ne quid dissimulem, conceperam iam tum ex hac mendicabuli superbia non levem indignationem: quae tamen tertio postea die, quae Dominica erat, immane quantum auxit; cum pius HAFENREFFERUS scriscitaretur, An Illustritas illius velit interesse sacrae contioni? Comes quidem responderet, Velle se; sed hac dicta conditione, si in templo honorificum et illustri personae convenientem locum sit habiturus; atque insuper, quia ipse sit imperitus Germanicae linguae, ut contionator e suggestu quae diceret Germanice, eadem Latine breviter interpretetur. Quod uti insolens cum honeste et sine offendiculo fieri non posse adfirmaret HAFENREFFERUS: ille religiosus Comes in conclavi mansit, et pro Germanica contione sacra, quam audire publice debebat, Germanice nugas egit privatim cum quadam lotrice, sic expedite, sic facile, sic copiose, ac si in eoludo perpetuo versaretur. Potuit Germanice loqui, dicere, petere, et sollicitare omnia, quae solent nequam amantes. Alias Alfonsi nebulonitates, (ut Alfonsino verbo utar) quas fecit plurimas, iam praetereo, Auditores. Discessit ille quarto quam advenerat die stomachabundus. Nam cum Theologis nostris negotium facesseret, et eorum opera Sereniffimo Principi FRIDERICO Duci Wurtenbergiae prolixe laudari commendarique ambitiose efflagitaret: illi autem falsos et fastosos mendici praetextus non caperent, non intelligerent, minus probarent: tantopere excanduit, et prae furore bacchatus est ille, ut nec atrocibus iniuriis minisque abstinuerit: ad me (nam HAFENREFFERUS venenum suspicatus in vicini amici domum abierat: et ego, qui abitionem pro virili urgebam, iamque neglecto Illustritatis titulo, liberis vocibus, nisi protinus pareret, graviora interminatus, pene ad mei venerationem adegeram sacerrimum hospitem) subinde vociterans triobolaris Comes;
Per Deum, aiebat, si mihi vel ad Caesarem, vel ad Papam redeundum sit, tentabo et faciam, quaecumque Diabolus quoque mihi inspiraverit. Praeter sceleratissimam sui memoriam reliquit nihil; nisi cognati sanguinis pediculôrum colonisa, cum quibusdam lacerarum vestium centunculis et titivilitio; quae in sterquilinium abiecta gallis gallinaceis et ceteris ibi imperantibus avium gregibus cesserunt in praedam. Ne accipite in sinistram partem, Auditores, quod de hoc maleferiato Comite tam multa locutus sum: quod tamen de in dustria feci. Nam quemadmodum olim Theodosius A. curaverat Constantinopoli Arii marmoream sculpi statuam, sed quae humi desideret, ad notandum haeresiarchae persidiam, et ut a praetereuntibus stercore, lotio, et sputo, spurcaretur: non alio fine ego hic mendacis mendici et logodaedali Comitis memoriam retexere volui, quam ut istam abominarer ac devoverem, simulque humanitatem et reliquas insignes virtutes in HAFENREFFERO nostro magis admirarer. Et sicuti, si caenam alicui amico instruerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut ut obtusus illis et oblitus stomachus hisce excitaretur iterum: ita nunc faciundum mihi censui, ut iucundissimam nempe Hafenrefferianarum virtutum historiam hac Alfonsina, quasi acriori, condirem. Quamquam autem hoc hospitalitatis officium, tam Iargiter ab HAFENREFFERO exhibitum, pessime, si ipsum accipientem expendamus, collocatum est: non tamen propterea desinet esse laude dignum. Nam iniquum est omnino, licet alicubi usu receptum, quod honesta et pia consilia vel turpia, prout male aut prospere cedeunt, ita vel probantur, vel reprehenduntur. Inde et eadem facta modo laudis, modo vitupern nomen, non raro accipiunt, et in alterutram partem ex eventu iniustissime praedicantur. Quid, Auditores, Paulus Apostolus ab Episcopo postulat amplius? Quid amplius in admirando HAFENREFFERO nostro suspicimus? Non oportet Episcopum esse ai)s1xrokerdh=, turpiter lucro deditum, edicit Apostolus. Equidem non ultima Satanae victoria est, facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris et pietatis est, quae omnium rerum homini debet esse prima. At quod vitium hodie est communius? quod dominatur potentius? Ea enim invasit homines habendi cupido, ut possideri magis, quam possidere videantur: et tamen hanc perversam acquirendi et multa corradendi rationem tamquam legitimam et iustam amant ac defendunt. Saepe mirarisoleo miseram et
plusquam accuratam quorundam hominum diligentiam, quam adhibent in quibusdam corporis naevis celandis velandisque; quorum tamen, si qua potest esse turpitudo, cum nulla ipsorummet possessorum culpa sit coniuncta, sed unice naturae erranti aut ludenti, quae non ubivis gignentium servit arbitrio, fuerit adscribenda. Ita videmus subinde, et praesertim e sequiori sexu non nullas strumis, varice, claudicatione, aut aliis notis deformes, quas illae sic ingeniose tegunt, tantaque cura mentiuntur integritatem omnium membrorum, ut saepe oculatissimos decipiant, atque existimationem suam graviter laesam esse putent, si quis alius in haec sua arcana forte oculos coniecerit, et deprehendefit naturae peccatum. Ante hôs XXII. annos adductus erat ad Henricum IV tum Galliae et Navarrae Regem ex montanis Cenomanorum homo quidam cornutus, cui nomen erat Francisco Trovilluvio. Narrabat ille, nulla sibi nascenti fuisse in capite indicia cornu: circa septimum aetatis suae annum coepisse sinciput erumpente cornu exasperari: quod postea cum aetate auxerat, vervecini modo leviter e(likto/n. Cuius rei pudore cum Firmi sive Firmini pagum, natalem sibi locum; adolescens reliquisset, et in montes Cenomanorum concessisset; ibi inter operas carbonarias ad annum usque XXXUtum latuit; nihil pari studio cavens, ac ne cui unquam caput aperiret: quod metuebat, ne sires palam fieret, pro monstro haberetur, et libertate a)utopragi/as2 adempta circumduceretur. Quae tandem misero fortuna cum evenisset, homo ferox et contumeliae impatiens, quique deformitatem suam ab agyrtis in occasionem aeruscationis esse versam aegerrime ferret, brevi eo maerore et indignatione confectus perit. Huic Trovilluvio, si cornu exciperes, nihil quiquam fuit a communi lege animi corporisve humani diversum. Cornu vero plane insigne et tera/stion: durities illi et crassities, quanta solet esse vervecinis, aut caprinis: color fulvus et omnino qualis comae et barbae. Excepto sincipite, comatus ceteris capitis partibus more aliorum fuit, et barbatus: sinciput autem totum glabritie stilpno\n; materia omni pilorum in cornu absumpta; quod in dextra bregmatis parte enatum, non extra caput more vervecinorum reflecteretur, sed versus sinistram. Unde fiebat, ut extremum cornu in caput incideret; perrupturum haud dubie et perniciem allaturum, nisi aliquoties fuisset praecisum: qua ex re maximos et fere continuos dolores ille percipiebat. Sic adaeque, mei Auditores, et
turpissimum illud vitium, Avaritiam, quamplurimi quibuscumque figmentis ac pigmentis velare, occultoque favore alere, excolere, et blandiuscule amplexari solent. Quis enim est, qui Avaritiae non donet parsimoniae elogium? aut qui aliud speciosius ex Oeconomiae vestiario petitum pallium non circumponat? Et quod maiorem mereatur indignationem, etiam qui Theologi audire avent, sic delinquunt, vitio tam familiari, ut Sacri Ordinis Avaritia (Pfaffen-Geitz) iamdudum in proverbium abierit. Scilicet quemadmodum olim gentiles pretiosa et grandia sonabant, sed veri effeta desendebant; Deum loquebantur, simulacra adorabant; sic multi avari Theologi hodie falsa titulorum ambitiose usurpant, sed virtutem ipsam contrariis factis opprimunt, et quantum in ipsis est exstinguunt. Cuiusmodi hominum inexplebilem aviditatem graviter damnat Gregorius Nazianzenus; et asserit, eos temporum difficultates observare, ut ex annonae penuria lucrum captent, et ex aliorum calamitatibus faciant messem. Hi tales annonam, ut veteres loquebantur, incendunt, excandefaciunt, et vexant: quos Paulus ICtus vocat Dardanarios, eorum que avaritiae obviam itum fuisse, dicit Ulpianus. Sed et in Chalcedonensi Concilio, Actione tertia, Dioscorus Episcopus Alexandrinae civitatis accusatus est, quod frumenrum tempore famis venundabat amarissimis aestimationibus. Exeste autem cum illis deceptricibus larvis e sanctissimo Theologico regno, quicumque ita animati estis. Regnum Christi quisquilias mundi ex alto despicit; et illius legati sive Apostoli (si Iudam proditorem excipiamus) ad humanae felicitatis prugamenta gigantes animos numquam demiserunt. Olim Aeschylo occasionem exilii praebuit Eumenidum fabula; cum poeta Furias in scenam adeo horribili ornatu induxisset, ut populum universum terror invaderet, pueri e pavore exanimarentur, gravidae mulieres abortum facerent: Quid vero commereantur Theologi illi, qui non species Furiarum et evanida terriculamenta in scenam induxere aliquam; sed qui Mammona et Plutum, infernales Deos et crudelissimos animarum carnifices furesque aeternitatis, in ipsa Christiana Ecclesia sic colunt, ut patronos, dissuaviantur ut amasios, eosque, suppressis veris, sed falsis nominibus multisque verborum lenociniis passim amabiles reddunt: quo sane pessimo doctorum exemplo fit, ut plurimi discipuli, adeoque
Maxmna pars hominum morbo iactentur eodem?
Elegans est locus apud Wolcuinum Abbatem; homilia, de Zizania: Rara avis in terris hodie ait, Canonicus a canone vitae. Unde ergo? Audi, unde. Est namque canon vitae, ut dictum est, et est canon pecuniae, videlicet alicuius pensionis certae. Unde solet dici: Solve mihi canonem meum, id est, pensionem meam. Eia ergo, ô Canonice, inveniamus canonem tuum, a quo derivaris, id est, a canone pecuniae, non a canone vitae; id est, a canone REGIONIS, non a canone RELIGIONIS. Hactenus Wolcuinus. At qualem et hic se se gessit HAFENREFFERUS noster? Ominio, Auditores, ut HAFENREFFERUM et primarium Theologum decuit; tam continentem, tam temperantem, tam liberalem, tam inimicum turpislucri, et infensissimum hostem avaritiae; ut hoc nomine vel omnium Episcoporum Episcopus hodie dici potuerit. Non ille proximum foenore rodebat; non ilie avarus frumenti vinique custos improbis votis publicam inopiam exspectabat; non ille munera sibi delata et concredita pinguibus salariis aestimabat; non etiam importuna petacitate cuiquam molestiam creabat: sed adversus ista omnia animum obtinebat augustum ac regium, incomparabili bonae conscientiae et pietatis quaestu contentus, et saepius ingenue professus, Non posse se simul et sacrosanctis Bibliis sorutandis, et profanis divitiis coacervandis studia curasque impendere. Crebro ille laudabat, utilaude omni maius est, pulcherrimum IOANNIS BRENTII, praecipui post Lutherum in Germania Theologi, factum: quo ille honorarium centum aureorum, a sapientissimo Principe CHRISTO. PHORO Duce Wirtembergiae, pro dedicatione Commentarii in Epistolam D. Pauli ad Romanos oblatum, modestissime recusaverat; ne scilicet occasione Theolgoicorum scriptorum nummos conquirere, et Theologiam promercalem facere velle videretur. Sed istam Hafenrefferianam praerogativam nemo facile fecerit exemplo aeque illustri nedum meliori ambiguam: et tamen, si viveret HAFENREFFERUS, qua fuit modestia, lubentissime submitteret fasces magno Brentio, atque pia alacritate ita Gener Socero traderet palmam. Tangam hic, Auditores, etiam illud, quod plebs, ubi quem fato concessisse percepit, plerumque solet curiose quaerere ac censere primum. Quaeram igitur, Ecquantum HAFENREFFERUS noster reliquerit in bonis? quantas auri argentique summas rotundaverit? quot praedia et latifundia coegerit inter uxorem et liberos dividunda? Qui a piis probisque, sed pauperculis parentibus, hereditatem acceperat tenuem;
qui natura et sanctissimo vitae instituto contemptor erat nummorum; qui perpetuo virtutum exercitio, hospitalitate in advenas, liberalitate in egenos, benignitate in amicos, charitate in omnes, qui denique educatione liberôrum, et honesta, frugali tamen, familiae sustentatione, annuos reditus facile exhauriebat; et qui terrenis opibus mallebat minor esse, ut gratia Dei, intemerata conscientia, et Episcopalibus virtutibus esset maior: non poterat non angustas ac pertenues fortunulas uxori et liberis relinquere. Unde factum, ut ad me et alios interioris admissionis amicos talia libere profaretur: Ille, et iste, et hic, et alii, non minus olim pauperes fuere, quam ego: illi tamen hodie pecuniosi sunt, opulenti sunt, multa milia numerant; ast ego semper ioannes in eodem. Si hodie moriar: uhi carissima uxor, et liberi mei impuberes minoresque deinceps habebunt panem? Sed Deus meus, cui servio, qui meexpulvere huc extulit, et inenarrabilibus beneficiis universam vitam meam cumulavit; non deseret meos. Inclitus quoque Princeps meus, a quo me ama ri scio, pro incredibili benignitate, quae passim in omnes est magna, in me vero maxima, non destituet meos. Quin etiam Amici, quos habui hactenus et multos et magnos, necessitudinis iura non statim mecum sepulcro claudent; et spero penitus, fore, qui Amicitiae usumfructum uxori et liberis meis salvum praestent. Hae, Auditores, sunt Hafenrefferianae opes: haec maestissimae viduae et liberis relicta solatia. Ego, Auditores, debitorem me hic publice profiteor: et ipso contractu Amicitiae, qui inter bonos immortalis est, cogor ram meipsum quam alios ad officium excitare. Omnium itaque Hafenreffertanorum Amicorum, quicumque sint, et ubicumque sint, fidem convenio et appello; meminisse velint, inter cetera parentum decedentium bona Amicitiae quoque affectandam successionem, et ad posteros propagato amore religiosam curam et benefaciendi consuerudinem transferendam esse; ne fides et integritas cum hominibus interiisse videatur. Amici enim veri illi non sunt, qui Amici morte finiunt adfectum charitatis: similes alias futuri pediculis, qui, cum quem moriturum vident, agminatim recedunt. Non ambigo, si HAFENREFFERUS inter eos, quos numquam vidimus, transegisset vitam, non solum viduam et liberos eius, verum etiam imagines colligeremus: at nos praesentem vidimus, familiarem habuimus, beneficia eiusdem innumera accepimus, doctrinam, humanitatem, et omnium ornamentorum in summate Theologo concursum admirati sumus: nefas ergo sit, nisi memoriam tanti viri sancte
conservemus, nisi vices uxori et liberis reddamus; nefas sit, si defuncti gloriam quasi satietate languescere patiamur, si nostrum officium cum eius praesentia sublatum fuisse impie statuamus. Putemus sanctissimum virum nunc adsistere, et lacrimas suorum spectare, querelas et miserias audire. Nonne diceret? Pauperem me esse non existimabam, quia tot amicos numerabam: mori non recusabam, quia tot Fratres relinquebam: terris excedere me non ingemiscebam, quia uxori et liberis tot Patres ac Patronos in omnes necessitatum casus credebam fore praesentes. Hos ego titulos piae virtutis erexeram: has de saeculo manubias, haec spolia offerebam. At quid mihi plus potuit hostit meus auferre? Abrogata sunt Amicitiae decreta. Nunc gravius telum corpore recipiunt mei: quod a Fratribus et Amicis olim meis deseruntur; quod meliore parte spei dudum conceptae et fructu Amicitiae, quae heredit aria esse debuerat, periclitantur. Scilicet, aut falsa nomina mihi obiecistis, ô Fratres AMicique; aut ista virtutis mors est. Haec autem opponi posse cuiquam Hafenrefferianorum Amicorum, Deus ne siverit: et quae nunc diximus, ad monitiones sunt, non suspiciones. Interim omnes per HAFENREFFERI rogo memoriam, ut constituant secum; melius meritis et spei illius satisfieri non posse, quam si qualis, et quam acceptus gratusque nobis fuerit vivus, talis etiam in vidua et liberis iudicetur. Nemo hic alieni forte odii admittat semina; nemo audiat malignitatis et calumniae mendacia: quin deprecor cunctos, despuant, si qua sunt inculcata: et Hafenrefferianos non minori favore et benevolentia candide prosequantur, quam si adhuc senex ipsemet coram praesens adesset. Sed aequitas non vult multis precibus adiuvari: sufficiat providua liberisque, et illam, et istos, magni HAFENREFFERI heredes esse.
Plura, Auditores, de HAFENREFFERO vellem, plura possem, plura deberem; plura etiam summarum laudum argumenta suggereret D. Pauli praescriptum: sed temporis, et loci huius illustrissimi ratio, non permittunt iam longiorem orationis excursum.
Vale igitur sanctissima Anima, mi dulcissime, micharissime HAFENREFFERE; et aeterno gaudio, quod toto pectore, dum nobiscum eras, toties millies anhelabas, gloriosiffime fruere. Nos te, quando Deus voluerit, laeti et alacres sequemur.
Orationes duae in Nativitatem Christi: Tubinga 1606. in 4.
Loci Theologici: Francofurti 1613. Lubecae, Wittebergae, Lipsiae, Stutgardiae et Tubingae saepius, imo et Holmiae 1649. in 8.
Templum Ezechielis, sive in IX. postrema Prophetae capita Commentarius: Tubingae 1613. in Fol.
Oratio Parentalis in Obitum Stephani Gerlachii SS. Theol. Doct. et Prof. Tubingensis: ibid. 1614. in 4.
Oratio funebris in D. Ioh. Georgium Sigwartum, Theologum Tubingensem: ibidem 1619. in 4.
Revelator punctorum vigilantissimus, hoc est, Praeceptiones novâ methodô ac viâ punctandi rationem et artificium, in Hebraea lingua explicantes: ibidem 1618. in 8.
Commentaria in Prophetam Nahum et Habacuc: Stutgaraiae 1663 in 4.
Oratio, de praestantia et utilitate studii Prophetici, recitata Tubingae annô 1592. d. 11. Augusti: ibid in 4.
Litania in einer Predigt erkläret: idid. 1605. in 8.
Festum S. Trinitatis dupliciter Sollenne, eine Christliche Predigt von der H. Dreyfaltigkeit, und zumahl eine hertzliche Dancksagung gegen derselben, vor die Churfürstliche Wahl H. Matthiae II. zu Römischer Königl. Majestät ergangen: Ibidem 1612. in 4.
Candelabrum aureum, vom Bruff und Ampt Christlicher Obrigkeit, auß dem Vorbild deß güldenen Leuchters, auß dem II. Buch Mosts XXV. Franckfurt. 1608. in 4.
Synopsis Locorum Theologicorum, Gülden Kleinod der fürnehmsten Hauptstücken Christlicher Lehre, verteutschet durch Georgium Wilh. von Sihna: Leipzig et Tübingen 1615 in 8.
Friedbott, oder, ernstliche Erinnerung auß Gottes Wort, daß wir Christen friedlich und einig miteinander leben, und keiner den andern mit Worten und Waffen freventlich verletzen solle Franckfurt 1613. Stetin. 1615. et 1630. in 4.
Zwo Predigten I. Multivocati, pauci electi. II. Primi novissimi, novissimi primi: Tübingen in 4.
Eine Jubelpredigt: ibid. 1618. in 4.
Allerhand Leichpredigten, und sonderlich auf D. Steph. Gerlach und D. Jacob Hailbron etc.
Disputationes habuit varias, ex quibus sunt: de Maiestate divina Christi hominis: de sacra Scriptura: de Deitate Spiritus Sancti: disputatix, in qua praecipui errores Calv. nianorum con futantur etc.