NAtus est PHILIPPUS HAHN, sive GALLUS, annô Salutis 1558. Halae Saxonum, clarissimam sortitus Patriam, ipsâ Dominicâ Iubilate, primô nempe Maii, Apostolis Philippo et Iacobo inf astis sacrô. Patrem habuit Georgium, Secretarium Halae meritissimum, qui altiores sibi oblatos honores, rar1o saeculi exemplô, sponte recusavit: Matrem, Claram, clarissimam feminam, Wolfgangi Wesneri, in dicta urbe Halensi praetoris, filiam. Doctus primas in schola Patria, Rectore M. Iacobo Fabritio, literas, quas pro ingenii docilitate celeriter hauserat, in illustrem, ab Abbate Bergensi, Petro Ulnero, ludum Monasteriensem amandatus est, in quo per biennium substitit. A Patre deinceps Magdeburgum missus, ut et ibidem, sub ductu M. Edeni Hilderici et M. Georgii Rollenhagii, in pietate, linguis atque artibus accresceret. Sed, ob pestis saevitiam, ex Virginis urbe discedere, et Brunopolin commgrare compulsus fuit, ubi, in Schola Catharinensi, M. Matthiam Bergium, eius Rectorem, audivit, sub tecto vero affinis sui, celeberrimi illius Theologi, Martini Chemnitii, solida sacrorum dogmatum fundamenta posuit. Ex trivialibus hisce, quibus stipendia egregie fecit, cum decimum nonum aetatis annum, qui a Nativitate Servatoris nostri 1577. attigisset in Ienensem abiit Academiam, cui se alumnum et civem dedit. Vix autem annum peregerat ibi, cum Libitina ipsum denuo ad fugam incitaret, et Leucoream intrare adegerat. Heic summorum Virorum, Abdiae Praetorii, ac postea Polycarpi Lyseri convictum et singularem obtinuit benevolentiam. Annô 1582. Magistri Philosophiae et liberalium artium titulo ornatus, Heidelbergam, ubi D. Philippo Marbachio, aliisque Theologisinnotuit, atque Tubingam salutavit. Famigeratissimis Lycaei huius Doctoribus, Iacobo Andreae. Gerlachio, Schnepffio se strenue addixit, multaque ex eorum lectionibus consignata reportavit, et sub Excellentissimo Theologo, Iacobo Heerbrando, publicam non sine applausu disputationem habuit. Argentorati insuper Iohannem Pappum et Melchiorem Iunium, perpetua Eruditorum lumina, vidit, quorum usu et consuetudine adiutus non parum in studiorum stadio profecit. Reversus noster Gallus Wittebergam, longe optimam nactus est occasionem literarum, quam exorsus esset, relam felicissime pertexere, dum Generoso Augusto Losero Ephorus praeficitur, sicque ipsi Academica sua in quartum ???
usque annum studia, subsidiis abunde suppeditatis, continuare denuo licuit. Quô etiam tempore, D. Georgii Mylii, Cancellarii ac praepositi Templi arcis Witteb.indultu, singulariter obtinuit, ut, alternis cum Sodalibus vicibus, ex B. Lutheri cathedra contiones haberet sacras; quô vicariatu per biennium dextre defunctus, primam Divi Iohannis Epistolam et Ioelem Prophetam explicando absolvit. Ceterum Augustanam Confessionem, tribus annexis Symbolis, quatuor linguis descriptam, in publicum tum emisit, cuius praeclari operis Hebraica auctorem nostrum Gallum agnoscunt. In hâc enim literatura eximie laudem promeruit, quemadmodum tot ad amicosliterae Eberinô idiomate expolitae loquuntur, ut proinde D. Laurentius Drabitius, in sollenni ipsum oratione, Wittebergae habitâ, Hebraeum vocare haud dubitaverit. Annus tunc a Christo nato agebatur supra millesimum quingentesimum octogesimus nonus, quum digna exantlati laboris praemia caperet, et Halae in Patria divini Verbi mysta constiveretur. Interea accidit, ut Magdeburgi debita emeritus ille Christi miles, D. Saccus, naturae solveret, in cuius locum Proceres sapienti consiliô Gallum nostrum accersunt, qui cum caelo hanc dimissam facile animadverteret vocationem divinae voci paruit, abiitque Parthenopen. Ne vero dignitati huic splendor deesset, Ienae Doctoralia Theologiae insignia, annô scilicet 1598. aetatis suae 40. impetravit, hôc praeprimis testimoniô ornatus: Eum inclitae Facultati Theologicae gnh/s1ionLutheri discipulum in omnibus se probâsse. Vere igitur de eo cecinit, qui cecinit:
Vir sincerus, amans pacis, patiensque laborum,
Perspicuus, simplex, doctrinae purus amator.
Quid multis? De Doctoris Hahnii eruditione et industriâ singulari tot aeterna ingenii monumenta, utilissimis aliquot libris vel maxime conspicua, testantur. Et admirandum sane, quantâ ille sedulitate in Sacri Ministerii Candidatis rite examinandis atque ordinandis versatus, ut literis etiam consignaverit, quicquid cum iis tum peractum, prout 158. Examina suâ ipsius manu delineata reliquit, ex quibus integrum doctrinae Christianae corpus colligi potest. Quot et quanta insuper aliis, eaque a se petentibus, consilia, quot de gravissimis subinde rebus responsa dederit, non prolixius hîc referre opus erit. Domestica saltem restant, quae ut paucis pariter attingamus, anno 1589. uxorem duxit piam et honestam, Barbaram, Amplissimi Caspari Ludvvigeri,
Scabini Magdeburgensis, filiam: cum qua 28. annos suavissime transegit,et 13. liberos genuti. bEne ergo in ipsum congruat, quod sanctus olim Vates praedixit: Generationi iustorum benedicetur. Tantis tandem curis, laboribus, vigiliis defessus, cum, et paucis ante beatam ipsius a)po/lus1in diebus, in quibusdam adhuc Venerando Ministerio inaugurandis occuparetur, in letalem mox morbum incidit. Quapropter liberos a se locorum intercapedine dissitos, interque eos Generum suum dignissimum, Paulum Roberum, Theologum famigeratissimum, accersiit, ut ultimum illis vale diceret. Sed neque morbi vehementia im pedire potuit, quo D. Gallus noster minus de Ecclesiae salute valde sollicitus esset: Et quum insomnem tum forte noctem duceret, devotâ sacrorum Bibliorum lectione animum refocillabat languidum, simulque integrum prioris Epistolae D. Pauli ad Timotheum caput perlegebat, et praecipua in eo dicta vel digitô monstrabat. De officii quoque Ecclesiastici partibus, Contionibus, aliisque rebus Theologicis, animose disseruit, inter alia nobilem et hanc quaestionem proponens: Eccur, in tertio Apostolici Symboli articulo, vita aeterna, felix illa fidei nostrae clausula, Spiritui Sancto, Eius tamquam donum et effectus, attribuatur? Sic, ardentissimas inter preces et suspiria, placide in Domino exspiravit, sub 5. Vespertinam, die 6. Iulii, posteaquam in Ministerio Halensi 10. et Mag deburgensi 18. in connubio vero 28. annos vixisset, et in hac lacrumarum valle 58. annos 9. hebdomadas 4. dies absolvisset. Mortis acerbitatem minime persensit, qui vivus hosce Manuali suo libello versus inseruit:
Frater cum mihi sit Christus, sum caelicus heres,
Caelestis quoniam filius ille Patris.
Cur igitur mortem metuam? mihi ianua mors est,
Per quam caelestis sors adeunda Patris.
Symbolum Beati fuit:
Propitia Trinitas, mea hereditas.
Sive:
O propitia Trinitas
Ne me in hora mortis deseras.
Quô innixus, alibi ita scripsit:
Dei Misericordia et iuramentum
Sunt salutis meae fundamentum.
Heu mihi! Vir obiit quantus! quam GALLUS honorus!
Qui verbo sanctas caelite pavit oves.
Scriptis excellens sacris, scriptisque profanis,
Artis et omnigenae cognitione probus,
Templa Scholaeque gravis pietate, dolete, Parentis,
Tam properos obitus, luctibus adsiduis.
Ac veniam sceleris iam nunc orate patrati
Versisque ad Vestrum cura sit ire DEUM:
Utque secuturos dignetur pellere motus,
Et mala, quae restant, mente rogate piâ:
Inprimis grato Doctori pectore GALLO
Gaudia caelituum vera vovete chori.
Cremcovius, Scholae Magdeb. Poeta.
Habita est Doctori Gallo funebris quaedam Concio, ex Cycneo Simeonis Cantico, Luc. II, 17--32. a praedicto genero suo, Paulo Robero, satis prolixa et singulari studiô elaborata, ceu ex secundâ editione Servestiana, annô 1647. videre est.
XXX. Homiliae in Prophetam Ionam: Magdeburgi 1606. in 8.
Augustana Confessio testra/glwttos2.
Antidotum Wellerianum, geistliche Artzeney wider allerley Anfechtung und Trübsal, auß H. Hieronymi Welleri Lateinischen Büchtein verteutschet, sambt fernerem Tost-Büchlein: Magdeb. 1602 in 8.
Geistlicher Weirauch-Hügel und Myrehenberg, das ist, Gebehr und Flehen Christi Joh. XVII. sambt der Passion in etzlichen Predigten erkläret: ibid. 1603. in 4.
Witwenspiegel, eine Predigt: ibid. 1604. in 4.
Pestis triduana, Außlegung der Historien von geschwinden und grossen Landsterben, zu König Davids Zeiten, auß dem II. Buch Samuel. XXIV. item etzliche Predigten über den LXXXV. Psalm: Ibid. 1606. in 4.
Christ-Bescherung, Erklärung deß Kirchengeangs: Ein Kindelein so löbelich, in III. Weinacht-Predigten verfasset: ibid. 1606. in 4.
V. Predigten über den XX. Psalm: Ibidem 1608. in 4.
Christliche Landtags-Predigt: Ibid. 1608. in 4.
Postilla Prophetica, Prophetische Spruch-Postill, auf die fürnehmste Feste und Jahrzeiten gerichtet, I. II. und III. Theil: Ibid. 1609. 1618. in 4.
Büchlein aller Capituln Altes und Neues Testaments kurtzer Einhalt, sambt einer nützlichen Chronologia und schönen Figuren: ibid. in 4.
Kinder-Büchlein, oder Lehre des H. Catechismi D. Lutheri, sambt andern Fragstücken Christlicher Religion: ibid. 1607. in 8.
Kirchen-Buch, darinnen die gewöhnliche Seremonien, neben etzlichen kurtzen Sermonen, auß Gottes Wort, heilsame Conciliis, Bedencken und Erinnerung H. D. Lutheri und anderer fürnehmer reiner Theologen, auch gemeine Gebet verfasset sind: Ibid. 1615. et Leipzig 1650. in 4.
Heurahts-Spiegel, das ist, Christlicher Bericht und gottseliger Untersicht deß heiligen Ehestandes: Wittenberg 1617. in 8.
Leichproedigten, zusammen gedrucket I. II. und III. Theil: Magdeb. 1616. 1618. in 4.
Postilla Apostolica, Harmonische Zusammenfassung da Sonn- und Feyertäglichen Evangelien und Episteln durchs gautze Jahr: ibid. 1620. in 4.