DE obitu, Reverendi et Clarissimi Viri, DN. AMBROSII REUDENII S. Theologiae Doctoris et Professoris publici, senis venerandi, et omni virtutum genere conspicui, non male usurpare possumus illud Esaiae Cap. 3. Ecce Dominator Dominus exercituum auferet a Hierusalem et Iudâ fortes et bellatores, Iudices et Prophetas, divinos et senes, Principes et honestos Viros, ac Consiliarios. Et alterum eiusdem Cap. 57. Iustus perit, et nemo considerat, viri misericordiae colliguntur; nec est qui intelligat: a facie enim mali collectus est iustus, et recte qui ambularunt, pacem consequuntur, et in cubilibus suis requiescunt. Senes qui sunt, cum et multiplici rerum usu prudentes evaserint, et suas frenare cupiditates didicerint, consiliis circumspectis et moderatis, quibus bonos ad fines per media licita et tempestiva contendunt, nihil non periculorum publicorum et intercipere, et arcere possunt. Pii vero quos iustos Propheta nominat, assiduis precibus DEO ipsi quasi compedes iniciunt, et ne festinet ad poenas impediunt: similes pilarum, quibus aedificiorum lapsurae moles incumbunt: similes obicibus fluviorum, qui impetuosas eluviones sistunt, et divertunt: similes xalazofula/kwn qui futuras grandines t tempestates prospiciunt, denuntiant et dissolvunt. Haec omnia, quin verissime de Reverendo et Clarisismo Viro Dn. D. AMBROSIO REUDENIO praedicari possint, nemo nobilcum est, nisi fortasse plane sit novitius, qui nesciat: quod ex iis, quae de vitae curriculo, quam tot iam egit annis dicturi sumus, colligi, et intelligi facile poterit. Natus ille fuit anno 1543. die, qui Brigiddae sacer est, Groitschii in illa parte Misniae, quae Libonotria vocatur, quod oppidum sedes olim fuit Wiperti Comitis bellatoris fortissimi: patre quidem ALEXIO Senatore et Iudice oppidano, qui Consulis vice rem gerebat publicam: sed avo GLORIO REUDENIO viro quidem plebeiae sortis, sed honestissimo et integerrimo, quam probitatem nulla fortuna, licet illa sit noverca, dehonestare potest, et deturpare. Matrem habuit URSULAM, Viri experientissimi, et multis peregrinationibus perpoliti AMBROSII GEISLERI filiam, matronam omnium virtutum laude cumulatissimam. Pueritiam ingressus elementa pietatis, precularum sollennium, et bonarum literarum partim a Parentibus, partim a Praeceptoribus, qui quidem pueri
captus erat, mature didicit. Decimum aetatis annum cum attigisset, in scholam pegaviensem, quae vicina Patriae, itare coepit, et doctrinae caelestis simul, et Latinae, Graecae que linguae fundamenta solidiora locare. Quadriennio post ludum literarium qui est Muchelae adiit, et sua, quae auspicatus erat studia, persecutus fuit. Anno qui erat 1558. Salinas Saxonicas invisere placuit, et in hoc etiam apicularum Scholasticarum horto mellificium DEO gratum, Ecclesiae salutare, Rei publicae fructuosum, et sibi honorificum facere. Hîc vero nn nisi unius anni spatiolo substitit Magdeburgum festinans, quod Gymnasium tum quidem temporis tam erat celebre, ut a Divo LUTHERO Saxoniae miraculum nominaretur, quâ de Scholâ tamen, cui se plurimum debere profitebatur, in huius chartae angustia silere praestat, quam pauca dicere. Elapso sexennio, quod eo, quem diximus, in loco sacrarum literarum studiis, utrique linguae, et artibus Logicis imendit, Lipsiam venit anno 1565. et per quinquennium hoc in Emporio sapientiae, virtutis et eloquentiae commoratus non tantum omnem permensus est Philosophiam (ut de SS. Theologia nihil dicamus) sed etiam primam Philosophiae Lauream, et summum honoris gradum, quem Magisterium appellamus, magnâ cum bonorum omnium et approbatione, et congratulatione feliciter adeptus est: quâ de eius singulari diligentiâ, et eruditione praeclarâ summorum virorum testimonia si opus, exhiberi facile poterant. Ibidem testatum facturus hoc honoris non datum gratiae, sed meritis tributum, privatas aperuit schols, disputationes habuit, verba publice fecit et pure, et graviter, et ornate. Anno qui septuagesimus fuit supra sesquimillesimum Altenburgum rebus suis ita ferentibus abiit et uxorem duxit EVAM, M. MICHAELIS CHILIANI Noribergensis, Scholae publicae Rectoris Filiam, illius Magni GEORGII SPALATINI Neptem puellam castissimam, quâ cum annos 441/2 morum, quae sita in ipsa fuit suavitate, et integritate delinitus, coniunctissime vixit, Parens factus Filiorum trium, et quaatuor Filiarum. E Filiis qui natu maximus Dn. MICHAEL REUDENIUS, medicinae Doctor celeberrimus Schlackenvvaldae, et in thermis Carolinis summa circumspectione, et successu admirando suam facit artem, quâ et rem, et amicos haud difficulter sibi reperire potuit hactenus ANDREAS et FRIDERICUS
in pueritiâ, et adolescentiâ, cum DEO placerent, Patrem antevertentes suum in vivis esse desierunt. E Filiabus CATHARINAM natu maiorem, Viro Reverendo, et Clarissimo DN. D. PETRO PISCATORI Professori publico, SS. Theologiae, et Linguae Hebraeae, quem fata heu nimium festina nobis abstulêre, matrimonio iunxit. Alteram ANNAM MARIAM Praestantissimo Viro Dn. IOHANNI ADAMO SCHWARTZIO Medicinae Doctori, cuius operâ iam Res publica Vinariensis auspicatissimâ utitur, nuptum dedit. Reliquae BARBARA et SUSANNA domi apud Parentes ad omnem pietatem, pudorem, et curam rei familiaris educatae hactenus, et institutae fuerunt. Uxorem cum iam haberet. An. 1571. Ienam appulit et privatim magno cum discentium fructu Dialectica et Physica docuit: neque multo post Excellentissimo et Mellitissimo Viro Dn. M. IOHANNI ROSAE, qui Dialectica et Ethica publice interpretabatur legitime vocatus successit. Hoc tamen officio, cum eo vix sesquianni spatio functus esset, obortis hac in Academia turbis quibusdam, haud invitus abitt, et licet splendide deferrentur functiones, tamen per septennium vitam privatam egit, sed spei plenus, quae ipsum minime fefellit. Etenim anno 1578. quo propter contagionem pestis Academia nostra Salfeldiam transferebatur, de mortuo M. HIERONYMO OPITIO de voluntate Serenissimi et Potentissimi Principis D. AUGUSTI Electoris et Ducis Saxoniae surrogatus, et linguam sacram docere iussus est, quam Spartam ita cum singulari pietate, integritate, et gravitate morum, tum peritiâ muneris huius et indefessâ diligentia ornavit, ut ne illo quidem Momus, quod in illo carpat, habere possit. Anno 1586. suas. DN. D.CHEMNICII, DN. D. SELNECCERI, et DN. D. IACOBI AN. DREAE, in Academia Wittenbergensi summam illam Docturae, quam vocant, in SS. Theologia dignitatem et modeste petiit, et facilime obtinuit, et gloriose suscepit. Neque diu fuit, cum statione quadam iam vacante, Theologiae Professor designatus est, quod officium eâ gessit fide, ut vetera simul et nova suo promens e thesauro nec ullis vel hypocritis, vel obstinatis mercenariis ad temporis punctum cedens, DEI gloriam, et hominum salutem sibi semper legem summam esse putaret, vere similis cum simplicitate columbis, quae felle carent, rostro non laedunt, ungues possident innocuos, et pura grana legunt: tum prudentia serpenti, qui
oculos foeniculum affricans sibi visum acuit: qui hostem inter multa hominum milia dignscit, et unum petit: qui si pugnandum caput sollicite munit: qui denique veterem pellem, seu leberidem quotannis exuit, et quasi repuerascit. Inter Collegas et Consistorii Ecclesiastici, et Senatus Academici quietis et concordiae semper fuit amantissimus, in Consiliis cautus et moderatus, in gerendo magistratu iustitiae et aequitatis, supra quam dici potst, studiosus, adeoque plane dignus cui vita multos prorogata per annos fuisset: quamvis septuagesimum secundum, non attigerit tantum, sed etiam superârit. Die 27 mensis Maii, qui desiit ante triduum, cum ex aede sacrâ domum se recepisset, gravemir morbum incidit, cuius dolores, et molestias ardentiss. inter preces aequissimo pertulit animo, et editâ Confessione doctrinae et fidei suae, totum se divinae voluntati mancipavit. Quin et mortem prospiciens suam argumentum contionis funebris sibi delegit in praesentiâ Reverendiss. et Clariss. Virorum, Dn. IOHANNIS MAIORIS SS. Theologiae Doctoris ac Superintendentis, et M. IACOBI STÖCKERI Diaconi Ecclesiae, quae est nobiscum, et tandem 1. Iunii post 9. vespertinam sine vel minimo ullius doloris indicio beatam emisit animam, et DEO patri reddidit. Defuncti corpus hodierno die in aede sacrâ Colelgii hora XII. meridiana terris mandabitur, cuius ad deductionem, ut confluant omnes Academiae nostrae cives, et suam prodant s1umpa/qeian, maestissimam viduam, totamque solentur familiam, et illam, quam Praeceptori tot annorum debent gratitudienem hoc saltem officiolo declarent, hortamur. Simul etiam precentur DEUM, ut hanc iacturam sarciat, et D. D. REUDENIO similem REUDENIO surrogari faciat. Multi sunt thyrsigeri, sed pauci admodum Bacchi: multi bouke/ntai, sed non omnes a)roth=res2, neque raro quae manus dextra doctrinae bonitate construit, ea sinistra morum levitate, et dissoluta licentia, destruit et evertit: quod ne fiat inter nos DEUM supplices veneramur, et oramus. P. P. die 3. Iunii. A. O. R. 1615.
Sciagraphia loci de paenitentia eiusque fructibus: Ienae 1591. in 8.
Oratio de personarum Academicarum officio: Ibidem 1594. in 4.
Dissertatio Theol. de persona Christi adversus Bellarminum: Ibidem in 4.
Catechesis Theologica methodice conscripta et in iuventutis studiosae gratiam edita: Hamburgi 1590. et 1601. in 8.
Isagoge Biblica, complectens SS. Bibliorum vocabulum, definitionem, causas, effectum etc. certitudinem, idemque pugnantia: Ibid. 1602. in 8.
Oconomia V. et N. Testamenti ostendens, quid potissimum inibi observandum sit: Lipsiae 1603. in 8.
Prosodia: Ienae 1608. in 8.
Libellus de Philosophia, ex Aristotele eiusque interpretibus collectus: inprimis vero ex correctionibus Doctissimi Viri DD. Simonis Simonii: Ibid. 1608. in 8.
Isagoge Grammatica in Hebraeam linguam, cui adiectus est modus, quô radices apud Hebraeos investigari expedite possunt: Wittebergae 1613. in 4.
Drey nützliche Schrifften, wie sich ein jeder Christ, nach Gottes Wort, gegen die Sacramentirer und ihrer falschen Lehre, verhalten soll: Zen. 1593. in 4.
Predigt von der Herzlichkeit Christi, darinnen Er, nach seinem Leiden, Sterben, und Aufferstehung, nach seiner menschlichen Natur, eingegangen: Leipzig 1609. in 4.