07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 72, image: s072

PROGRAMMA, in funere Viri Reverendi et Clarissimi, DN. IOHANNIS MULMANNI, SS. Theol. Licentiati, Eiusdemque in Academia Lipsiensi Profesloris dignissimi, ut et ad D. Nicolai ibidem Archidiaconi vigilantissimi, Propositum a RECTORE ACADEM. LIPSIENSIS, IOHANNE PHILIPPO, Dei gratiâ, Duce Saxoniae, Iuliae, Clivae et Montium, Landgravio Thuringiae, Marchione Misniae, Comite de Marca et Revensburg, Domino in Revenstein etc. Lipsiae d. XVII. Novembr. Anno M. DC. XIII.


page 73, image: s073

PAlmae arboris ea est indoles, ut licet ponderibus graviter urgeatur atque oneretur; non tamen vel deorsum cedat, vel intra flectatur, sed adversus pondus insurgat, et sursum obnixius feratur. Idem plane ingenium piis est hominibus in cruce sufferenda: Quae ut ut gravis sit: evincere tamen constantiam eorum non potest. Iustus adeo, ut palma, fiorebit. Nimirum Deus robur his et vigorem sufficit, ut libere et supra fortunam se erigant, praediti forti in ipsum fiduciâ Hac plenis, libet omnes casus provocare; libet exclamare: Quid agis aerumna? congredere: Paratos vides: cum Christianis tibi res est: alios quaere, quos subigas: quos a Deo dimoveas. Perge crux, perge miseria, convoca omnes copias roboris tui, angustiam, famem, nuditatem, periculum: Explica funes, pande carceres, stringe gladium, et omnem furoris apparatum, denique mortem capiti, pectori minitare. Nihil ages: a Christo numquam separabis, Excludis terris? Caelum recipiet, et e contubernio carnis educta anima, tamen origini suae Deo adhaerebit. Exemplum huius in piis excelsitatis non est, ut longius accersamus. In Viro clarissimo, IOHANNE MULMANNO, Theologiae Licenciato et Professore etc. (heu quondam nostro!) videamus, qui nudius quartus crudo fato e rebus humanis est ereptus. Non illum morbi subiti violentia, non acerbae mortis minae fregerunt, quin masculam vocem ederet fidelis anima: Bonitas tua, Domine, potior est vitâ. Mortem nequaquam horreo, nec animum percellit orbitas liberorum: Dei peculium sunt; et curabit: in me orphano idem praestitit. Ita obiit Vir beatus, et non tam vitam cum morte, quam mortem cum vita illa numquam interitura commutavit. Ut autem exsequiae eius decentiores sint, publicô illum praeconio decorare, nostri non tantum officii, sed et pietatis esse ducimus. Atque ut naturae ductum sequamur, editus est in hanc lucem pie defunctus Pagaviae, Anno 1573. d. 28. Iunii. Pater eius fuit Hieronymus Mislmannn. Ecclesiastes Pegaviensis, vir pietatis Zelô et doctrinâ praestans. mater autem Magdalena, lohannis Grossen, Senatoris in Patria Rep. Filia, etiamnum superstes. Hi Parentes toti in eo fuerunt, ut, quod Plato optimum censet, ab ipso lacte et uberibus filius recte formaretur, et salutaribus monitionibus adversus vitiorum illicias, velut moly herbâ contra Circes veneficia, imbueretur. Cui studio prompte ipsius respondit indoles, quae ilico bonae mentis specimen exseruit singulare. In schola Patria formatore usus est Andreâ Kalbfleiieh, felice in literatura duce, qui usque ad 15. aetatis annum, lineas


page 74, image: s074

ipsi primas ad regiam Virtutis et Doctrinae viam signavit. Ad eam porro calcandam vere porta fuit illustris ludus Portensis, in quo humanitatis literas plene addidicit, et pietatem imprimis sibi habuit commendatam, quam veluti quodam confarreationis ure, devinctam eruditioni esse debere, noverat. Exactô ibi sexennio, Lipsiam venit anno 94. diligentiae et probitatis testimoniô, quasi tessera, instructus: ubi similiter assiduus in literis fuit. Et primo quidem Philosophiae studiis se dedidit, eaque cum laude ita tractavit, ut alterô annô primam, et biennio post Supremam in Philosophia lauream, summo cum diribitorum consensu et favore impetraret. Ut vero laudem hanc tueretur, crebra suorum profectuum in disputationibus et declamationibus documenta exhibuit, atque honestam aliorum de se existimationem longe auctiorem fecit. Exinde Theoogiam excoluit, ad quam antehac animum appulerat, stipendio Electorali peculiariter auctoratus. Hoc autem maximae ipsi curae fuit, ut non primoribus tantum labris sapientiam contingeret, sed in ipsa eius adyta indefesso studio penetraret. In contionibus naturali quodam instinctu huc ibat, ut pectore et ore Suadae litaret. Exhibuit conatum hunc vimque eius ordinarium illud contionandi exercitium, cui singulis Saturni diebus, in Templo Thomano vacavit ita, ut non tam rudimentum praederet spei, quam rei experimentum. Iamque exercitatum Dominus extrudebat in messem suam, oblatâ a Senaetu Naumburgico functione Diaconatus annâ 99. Quam summâ fide et Zelô pietatis fingulari administravit. Sed et styli quandam praelusionem vocisque dare publice voluit. Quemadmodum enim pugnaturi gradum prius componunt, vires librant, et signant ictus: ita ille laudatum pugnae adversus haereticos tyrocinium deposuit, scriptâ contra lesuitas disputatione accuratâ de methodo Theologicae apodixeos, quam lenae, sub praesidio magni Theologi, et Demosthenis Germanici, D. Georgii Mylii, cum laude et honorifico applausu defendit. Naumburgô vocatus est anno 1604. Laucham ad Pastoricium officium, cui per semestre cum dimidio praefuit eâ, quâ par est, vigilantiâ et fidelitate, Inde ab Amplissimo Senatu huc accersitus est ad munus Archidiaconi in aede D. Nicolai obeundum. Receptus vero ita in matris almae gremium, honores Theoogicos ordine prensare instituit; et annô quidem 1606. primos adeptus est. Ceterum, quemadmedum belli Dux non in numerum tantum relatos, et


page 75, image: s075

Sacramento rogatos, sed et succenturiatos habet in exercitu pro milite, qu bus missorum et consummatorum supplear numerum: Ita ille in stationem, obitu summi et celeberrimi Viri, D. Zachariae Schilteri, vacantem, a Christianissimo Electore nostro ac Domino, Dnn. Christiano Il. p. m. etc. Substitutus est, et primum quidem Professioni Theologicae; posterô autem annô Inspectioni Electoralium Alumnorum praefectus. In omnibus autem his officiis, praestitam ab ipso fidem atque industriam, vel pulpita sacra et parietes ipsi loquuntur. Licuit in sacris audire orationem eius gravem, atque ingenti spiritu erectam, dignam Davidico genio interpretem mysteriorum. Suspeximus flumen in verbis, pondus in sententiis; quae ferirent, imo implerent et sauciarent mentes vulgi simul et eruditorum, ut suspiriosis votis ad eas inardescerent. Vidimus, ceu generosi leonis musculos, nervos, sanguinem, et iubas pro contione saevos Ecclesiae lupos prosternentis atque exungulantis. Et quis non celebrat meditationes illas contra Melancholiam spiritualem directas? Quis artificium in eo non laudat, deiectos animo et tristitiâ occupatos erigendi? Cum hoc fervore coniunxit vitae sanctimoniam, quâ ea, quae in domo Dei struxit, solidius firmavit. In Academia sciunt omnes, quantis ille manubiis literarum aerarium auxerit. Norunt, qui Musas olent, quam feliciter non tantum voce vana errorum supercilia retuderit, sed et calamum pro veritate contra eosdem strinxerit. Maiora vero minabantur conatus ipsius. animoque ipsi praecipiebant auditores, faustum acclamantes: I bone, quo virtus tua te vocat, ipede faustô: Grandia laturus meritorum praemia; Quibus accessit alterum publicum testimonium, cum perquam Reverendum et Amplissimum Theologorum Collegium Licentiam, vam vocant, in Theologia lubens meritoque ei superiore annô contulit. Ettalem quidem in publicorum officiorum speculâ se exhibuit. Lubet nunc brevi oculo privatam eius vitam lustrare. Matrimonium autem primum anno 1599. contraxit cum pudicissima Virgine, Dorothea, filia, Ioh. Gleseri, Senatoris et Camerarii Pegaviensis: ex quâ liberos masculos duos, foemellas quatuor suscepit. ex quibus quatuor sunt superstites. Hanc autem dilectissimam coniugem anno 1607. amisit. lue pestiferâ exstinctam, cuius pium obitum in adversariis suis consignavit hôc additô votô: Domine IEsu, milserere quoque mei in agone mortis, propter agonem tuum. Postea anno 1608. in uxorem duxit feminam lectissimam, Gertrudem, Georgii


page 76, image: s076

Grunevvaldi, civi Lipsiensis, filiam, et Pauli Pursii, civis quondam et mercatoris honorati in hac urbe viduam: quae ipsi duos filios, et natam unam genuit, iam iterum gravida. Morbus. iudiciô Medicorum, fuit pa/qos melanxoliko/n: quod excepit febris squ/noxos2 putrida, cum summa virium deiectione, quâ cor, qui fons est vitae, statim initio deprehensum est laborare adeo, ut etiam a primo aegritudinis die, absque metu leipoqumi/as2 ne pedem quidem amplius figere potuerit. Et licet medicamentorum salubrium, generosorum et cordialium ab Aesculapiis experientissimis praescriptorum usum natura acceptaret, ita ut insultus febriles essent remissiores: tamen ob summum Spirituum defectum, animalis et vitalis facultas indies magis magisque exhausta fuit, donec tandem in Christo placide animam exspiravit: Postquam superiore aestate annum aetatis 41. ingressus esset. Ita Clarissimus Vir, et ille non e multis Theologus ereptus est suis, imo nobis, imo Ecclesiae et Academiae, atque adeo toti Reip. literariae. Omoriendi necessitas~ quo vitae haec rota dicitur? Summis cur plus ardua casibus petuntur? Cur saeva vice magna non senescunt? Odura necessitas! et tamen mens et gloria non queunt humari. Hâc vivet, et illâ aeternabit, exuvias aliquando suas recuperaturâ. Sepelietur autem corpus exanime hodie, horâ I. in templo Paulino: ubi meritissimo Viro exsequias ibunt omnes iurisdictionem nostram agnoscentes, atque ita pietatem in Defunctum, reverentiam erga Theologos, s1umpa/qeian erga heredes cognatosque declarabunt. PP. 17. Novemb. annô 1613. Habita est B. Mulmanno Concio funebris a Vincentio Schmuckio SS. theol. Doct. Prof. et Superint. Lipsiensi, ex Psalmo LXIII, 4.

SCRIPTA.

Disputationes Anti-Gesaviticae, de verbo Dei scripto, in quibus speculum miseriarum sive mendaciorum contra Mulmannum, a Ioh. Mulhusiano, Apostata, fabricatum frangitur, tunditur, cernitur: Lipsiae 1594. in 12. et 1608. in 4.

De veritate et integritate caenae Dominicae: Witteb. 1607. in 4.

Theorema de aeterna Christi Deitate contra horrenda a)s1ebh/mata tw=n neo/rtpin sive Arianorum sive Photinianorum: Lissiae 1612. in 4.

Rauten-Kräntzlein der hochlöblichen Churfürsten von Sachsen, Hertzog Christiano II. zu Glückwünschung außgelegt: Ib. 1601. in 4.


page 77, image: s077

IV. Predigten I. Von Christi Empfängnüß. II. Walet-Predigt. III. Anzugs-Predigt. IV. Investitur Predigt: Wittenb. 1605. in 4.

Thränen-Predigt, von den Thränen deß HErm Christi über das Jüdische Volck und uns: Leipzig 1605. in 4.

Epulum caeleste, Himmlisches Freuden-Pancket in XII. Predigten erkläret: Wittenb. in 4.

Christliche Psalm-Predigten, die Erklärung daß 37. und 38. Psalms: Leipzig 1607. in 4.

Exercitium crucis, XL. geistliche Andachten und Gedancken über den 91. Psalm, mit einem Christlichen Bedencken: ob und wie man in Sterbensläuffien fliehen möge? ibid. 1619. et 1626. in 8.

Zwo Christliche Jubel-Predigten, bey dem andern Iubilaeo Academiae Lipsiensis gehalten: ibid 1610. in 4.

Die Haußehre, auß dem 68. Psalm in II. Predigten: ibid. 1611. in 4.

Fera arundinis, das Thier im Rohr, auß dem 68. Psalm, von dem Römischen Antichrist, II. Predigten: ibid. 1611. in 4.

Eine Leichpredigt auß dem Sirach im 40. cap ibid. 1612. in 4.

Liber vitae, das Buch daß Lebens, darinnen Gott seine außerwählte Kinder, mit dem rohten Blut JEsu C Hristi, von Ewigkeit eingeschrieben, zu Erklärung daß hohen Articuls von der Gnadenwahl gepredigt: ibid. 1612. in 4.

Summarische Antwort auff den heillosen Beichtspiegel, Frantzen, eines Römischen Cardinals, darinnen er die armen bußfertigen Sünder nicht auf Christum, sondern auf ihre eigene büssende Reu und Gnugthuung weiser: Ibid. 1608. 1617. in 8. et 12.

Ehrenrettung D. Lutheri über die falschgenanten Christliche Fragstücke vom Abendmahl, Fegfeur und Heiligen Vorbitte: Leipzig 1613. in 4.

Flagellum Melancholicum, Christilicher Geissel, wider den Melancholischen Tranrgeist und Hertzfresser, auß dem 70. Psalm: ibid. 1619. in 4.

Zwo Predigten: 1. von der Gnadenwahl. 2. von der Jüden Bekehrung: ibid. 1608. in 4.

Disputationes duae, de universalitate meriti Christi, quarum una Calvinianis, altera Pontificiis obicitur etc.


page 78, image: s078