COncurrite, Cives Academici, concurrite, Maenia Academiae nostrae fere eversa sunt. Quorsum haec? Ante annum et ultra humavimus Reverendum et Clarissimum Virum, Dn. Iohannem Pappum, SS. Theol. Doctorem, Praesidem Conventus Ecclesiastici dignissimum, Verbi divini in Academia nostra Profelsorem celeberrimum, Praeceptorem et Collegam piâ memoriâ et honore debito perpetuo colendum, cultorem atque propagato rem verae religionis fidelissimum atque constantissimum: Hodie sepeliemus Reverendum et Clarissimum Senem. Dn. Philippum Marbachium SS. Theol. Doct. et Professorem celeberrimum, Decanum Collegii D. Thomae Spectatissimum, Praeceptorem et Collegam nostrum multis itidem nominibus honorandum. Id quod sibi velit, aut quo divina tendant consilia, boni ac pii Adolescentes cogitabunt: eoque magis colent, et reverebuntur eos, quos adhuc, Dei beneficiô, praeceptores habent. Non profecto ut fungi nascuntur, aut in triviis reperiuntur, qui in Scholis docent, et docent utiliter Et, ut Dei bonitati atque clementiae singulari adscribendum est, quod non Ecclesiae modo, verum etiam Scholae a Doctoribus sunt instructae piis, fidelibus, literatis, industriis: ita discipulorum in studiis negligentia, in moribus dissolutio, a)xaristi/a denique movet eundem, ut quae dedit dona, rursus auferat. Amisimus, credite mihi, seu potius ad felicem et beatam cum Deo et Ecclesia caelesti consuetudinem praemisimus, virum magnum, singulari pietate, doctrinâ, vitae integritate, constantiâ, et verae religionis zelo praeditum, et cuius similem optare forte, at non reperire facile poterimus: praemisimus, inquam, ex hac aerumnarum valle, ad perennis gaudii consuetudinem, fortem, fidelem, ac vere veteranum militem, ex acie sublatum; et stationem eius, quam longô tempore graviter tutatus est, nunc vero vacuam suo discessu reliquit, non sine gemitu intuemur. Plura de tanto Viro in medium proferremus, nisi hoc ipsum gnatam posteritatem suô tempore et locô facturam esse, omnino persuasum nobis haberemus In transcursu quaedam saltem attingenda erunt paucis, ex quibus videre licebit, quam mirabiles et plane singulares fortunae (ita vocabimus in sobrio illo et sano sensu) periodos expertus fuerit. Natus enim anno 1550. die 19. Aprilis inclita hac in urbe Argentinensi, ex laudatissimis et piissimis parentibus: Reverendo et Clarissimo Viro, Dn. D. Ioh. Marbachio, qui Praeses hîc quondam Conventus Ecclesiastici, et Theol. Professor primarius fuit; et matre Ursulâ, ex antiquissima
Weislandiorum familia orta, Matrona lectissima et piissima. In hac primum schola artium bonarum fundamenta iecit: Deinde iis dem illustribus in Academiis, Basiliensi anno 1570. d. 20. August. Tubingensi, 1571. d. 14. Decembr. operam summa cum emendatione ingenii, diligentiae, doctrinae, morum amabilitatis, dedit. Post Francofurti, anno 1572. ac Rostochii 7. Octobr. eiusdem anni, viros celeberrimos docenntes audivit, indeque non in humanioribus tantum stuiis, sed etiam SS. Theologiae cognitione eos fecit progressus, ob quos praedictarum Academiarum Doctoribus et Professoribus carus acceptusque exstitit. Quare cum post multa sollertiae et industriae documenta edita, et acceptam primam ph. losophiae lauream, Basileae, 1570. d. 4. Septembr ad secundam quoque aspiraret, ibidem libentissime cum aliis admissus est, et hic etiam honos 3. Octobr. anni praedicti magna multorum gratulatione ipsi collatus, cum omnibus privilegiis, quae huic ordini a sacris Principibus amore literarum data et concessa sunt. Quin insuper, cam anno 1573. a Reverenda Facultate Theo logica Rostochiana debito modo peteretur, ut ornatus gradu Licentiati in Theologia in patriam remitteretur, non potuerunt non honestae huic petitioni morem gerere. Exploratione igitur ingenii, et profectus eius accuratiore et graviore, tam in privato examine, quam in publicâ disputatione factâ, dignissimum iudicarunt, publico eruditionis, pietatis et diligentiae testinionio, ac gradum Licentiati in S. Theologia, publicis et sollennibus ceremoniis ipsi tribuerunt, mense Iunio, spectante frequenti ornatissimoque docentium ac discentium caetu, ac facultatem ei dederunt sumendi gradum Doctoris in Theologia, quandocumque et ubicumque voluerit, dummodo id fiat in Academia eandem cum orthodoxis Ecclesiis veritatis divinae confessionem retinente Et cum successu temporis fama de insigni eius eruditione percrebuisset, anno 1574 d. 19. April. ab illustribus Siyrae Proceribus, et Dn. D. Dav. Chytraeo, magno illo Theologo, cuius consiliis in restauranda schola et Ecclesia utebantur, ad munus primum Conrectoris, deinde Rectoris, in schola Graecensi legitime vocatus et promotus est Postea anno 1576. d. 1. Ianuarii, Sponsalia celebravit, cum nobilissima et honestissima virgine, Catharina Haussteinin, filia Viri Nobilissimi, Dn. Thoniae Haussteini, Serenissimi Archi-Ducis Austriaci, Caroli, Consiliarii et a)rxia/trou: et eadem sponsalia sollenni in templum deductione, nuptiis que subsecutis confirmavit 26, Febr. Ex qua
suscepit liberos utriusque sexus, quorum masculi 4. foemellae 2. dommum Parentem in vitam aeternam praecesserunt, octo autem adhuc, Dei gratiâ, supersunt, masculi tres, foemellae quinque: inter quos senectutis baiula inprimis fuerunt Dn. Philippus Marbachius, I. U. Doctor clarissimus, et causarum coram minore huius urbis Senatu patronus fidelissimus, et Reverendus Dn. Ulricus Marbachius, Pastor in Eckbolsheim vigilantissimus: quibus etiam adiungi merito debet primogenitae filiae, Annae Catharinae, maritus, Cl. et Consultissimus Vir, Dn. Doctor Paulus Rennenkampff, Rei publ. Wormatiensi a Consiliis, amici nostri plurimum honorandi. Relictâ igitur, ut supra dictum, Acad. Rostochiana, Argentinam Dn, noster Praeceptor concessit, indeque non ita multo post Basileam reversus, ibique assumpto gradu Doctoris in Theologia, anno 1579. mense A prilis, Heidelbergam statim se se contulit, ad suscipiendam Professionem Academicam, et inspectionem domus Sapientiae; quae duo officia publica illi a Serenissimo et Illustrissimo Electore Falatino, Dn. Ludovico p. m. commissa et damendata fuerunt, mense Iuniô. Hinc vero post obitum Sereniss. Electoris p. m. in Carinthiam vocatus, ad gubernationem illustris Gymnasii Claudiforiani, libenter annuit, et officio suo ita est praeclare functus, ut decedens memoriam post se gratam, desiderium triste reliquerit omnibus. Mortuô demum Fratre, Dn. D. Erasmo Marbachio, magno illo Theologo, et de Academia nostra optime merito, ex Carinthia ad nostram Academiam vocatus est, anno 1593. Cui annos novendecim ita inserviit, ut, sive in docendo dexteritatem, fidem, diligentiam quis spectet, sive iudicium consideret acre, sive vitae sanctimoniam et innocentiam propositam habeat; sive ad religionis sincerae defendendae atque propagandae ardorem respiciat; sive alia quaerat, quae in Academiae Professore Theologo requiri et solent et debent, eius similes optare forte, at non reperire facile multos possimus. Ob singularem etiam inexpediundis negotiis Academicis sollertiam, ad officia quoque publica aliquoties adhibitus fuit; et quidem ad Decani officium bis, anno 1596. et 1602. ad Rectoris etiam bis, annâ 1597. et 1606. Ad visitaturam Academiae semel 1604. Merita tantiviri, cum omnibus sint notissima, si commemorare vellemus, dies et charta nos desicerent, et commodior de his alius dicendi locus se se [Note: Annô aetatis sisae 62.] offeret. Cum autem ante menses aliquot in morbum gravissimum incidisset, tandem nudius quartus, intra horam 7.
et 8. vespertinam, importunae huius vitae iam satur, et tot peregrinationum et laborum molestiis defatigatus, pie, placide, et in constanti fidei confessione, et Filii DEI invocatione ardenti, e vitâ hâc senex noster Venerandus p. m. excessit; non secus ac conviva satur e mensa se subducit, aut ut viator, qui molestias itineris per aestum solis varias gravesque exhausit, se quieti sine strepitu componere solet. Nunc quid quaeso amplius restat, in quo nostra debeat esse occupata opera? nihil amplius, quam ut tam excellentis animae exuvias condigno, et ut certe optime meruit, sepulturae pio officio cohonestemus. Quoniam autem summum honoris huius funebris ornamentum ab iis proficisci videtur, quos Praeceptor et senex noster venerandus, aut Collegas concordes, aut discipulos gratos, aut amicos iucundos habuit: Vobis singulis ac universis, quâ par est reverentia ac observantiâ, amice significamus, tempus eundis exsequiis destinatum esse horam diei huius mediam secundam. Unicum hoc vobis indicasse pro re natâ sufficere arbitramur, Optme enim novimus, merita Senis nostri, cuius in bene dictione memoria, talia ac tanta esse, ut non tantum amorem, sed honorem omnium vestrum prolixe meruerit. Iam igitur ite, Cives Academici, MARBACHII eheu! quondam nostri exuvias, pretiosissimum certe et carissimum depositum, terrae, communi omnium nostrûm matri, reddite, nobis, ut constanter credimus, restituendum, cum summus ille et gloriosus, ab omnibusque piis unice diu exoptatus CHRISTI IESU, beatarum animarum hospitis, reditus nobis omnia, et nos omnibus tandem clementissime restituet. Veni cito Domine IEsu? Valete, PP. Argentinae Cal. Octobr. anno M. DC. XI.
B. Doctori Phil. Marbachio concio quaedam funebris habita est, a M. Bartholomaeo Nassero, Pastore Ecclesiae ad D. Thomam, eiusdemque Collegii Praeposito, et SS. Theol Prof. publico, ex II. Reg. II. 1, 12.
Refutatio Examinis M. Christophori Irenaei, quod adversus primum caput Christianae Concordiae, de peccato Originis edidit, veritasque istius capitis solide monstratur. Francofurti 1584. in 4.
Responsio necessaria et vera ad maledicum librum Fratrum Heidelbergensium, quô ipsum criminis falsi, verum
frustra, convincere conati sunt: Wittebergae 1587. in 8.
Oratio de Origina et causi haeresewv, Argentor. 1593 in 4.
Ad responsionem D. Christophori Petzelii, quâ refutationem tractatus sui de sacra Caena Domini eludere conatus est a)utapo/doma Francof. 1595. in 4.
Orationes quinque habitae in Argentoratensi Academia: Argent. 1596. in 8.
Apologia libri Concordiae, cum refutatione calumniarum ab inquietis ingeniis adversus hunc librum editarum: Ibid. in 4.
Disputationes Theologicae, de praecipuis doctrinae christianae controversiis Ecclesiarum Augustanae Confessionis cum Pontificiis, Enchiridio Francisci Costeri, Iesuitae, oppositae: Argentorati 1606. in 4.
Disputationes Theologicas habuit Argentorati varias, ex quibus sunt: De bonis operibus: de Caena Domini: de sacra cruce, deque usu et veneratione imaginum: De Paenitentia et indulgentiis: De Purgatorio et caelibatu sacerdotum: De Veneratione Sanctorum et eorum reliquiis: de Angelis bonis: de Providentia et causâ peccati: De peccato originis: de Viribus humanis etc.