07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 96, image: s106

ORATIO FUNEBRIS in obitum Reverendi et Clarissimi Viri, DN. CHRISTOPHORI HELVICI, SS. Theol. Doctoris eximii, et eiusdem ac Hebraeae cognatarumque linguarum Professoris celeberrimi, habita, a IOHANNE WINCKELMANNO, SS. Theol. Doct. Eiusdemque Prof. primar. Ecclesiae Giessaenae Pastore, et reliquarum per Superiorem Hassiam partis Darmstadinae Superintendente, itemque p. t. Academiae Rectore. Giessae Anno M. DC. XIIX.


page 97, image: s107

LAudabili consuetudine receptum fuit iam olim in Ceclesia, ut de laudibus virorum de Ecclesia et Republ. bene meritorum atque etiam matronarum piarum in publicis conventibus orationes haberentur, tum ut illorum memoria ab interitu vindicaretur, tum utvirtutes eorum ad imitandum aliis proponerentur, et Deo pro donis ipsius, quibus Ecclesiam suam ornavit, gratiae agerentur. Hinc exstant orationes Gregoriii Nazianzeni de laude Cypriani, Athanasii, Basilii, Caesarii et aliorum: D. Ambrosii de obitu Valentiniani Imperatoris, excessu fratris Satyri, de morte Theo dosii Imper atoris: D. Hieronymi de vita Malchi, Hilarionis Eremitarum, Epitaphia Blaesillae, Paulae, Fabiolae. Et quorsum pertinet eiusdem catalogus Virorum illustrium et Ecclesiasticorum, nisi ut horum memoriam ad omnem posteritatem conservaret, et rabidis adversus Christum canibus, Celso, Prophyrio, Iuliano, os obstrueret Ethnicos ac profanos Philosophos ac Oratores celebrantibus et nugantibus, Ecclesiam nullos Philosophos et eloquentes, nullos habuisse Doctores, quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint, ornaverint, atque hinc fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguentibus. Et si tum Graeci, tum Latini Scriptores extra Ecclesiam suos Philosophos, Oratores, qui in artibus et scientiis humanioribus excelluerunt, laudibus tantum non in caelum extulerunt, ne indigna Christiano nomine res esset, eximia Ecclesiae lumina oblivione sepelire, ut cum corporis sepultura omnem eorum laudem et memoriam tumulus obruisse videatur. Quamobrem praeclarumillum morem laudandi viros gloriosos adhuc hodie in Christianis Academiis et Scholis retinemus; quô factum, ut Lutheri, Melanchthonis, et aliorum magni nominis Theologorum et Politicorum hominum vitam et res in Ecclesia et Republ. praeclare gestas a viris doctis descriptas non sine insigni fructu legant senes, legant iuvenes. Et quidniilorum pietas, virtus et eximia, quibus claruerunt, Dei dona publice commendarentur? Qui enim viros pietate, virtute, et aliis aonis praeditos laudat, is ipsam virtutem, pietatem, dona Dei, et ipsum Deum, illorum auctorem et largitorem, ut recte Nazianzenus ait, laudat.

Quae cum ita sint, pietati et aequitati consentaneum est, ut egregia dona, quae Deus Ter. Opt. Max. in Reverendum et Cl. Virum, Dn. D. CHRISTOPHORUM HELVICUM.


page 98, image: s108

Collegam, Compatrem et amicum nostrum honorandum ac dilectum contulit, gratâ memoriâ agnoscamus et praedicemus. Cuius visi sive eruditionem Theologicam, sive linguarum Cardinalium, Latinae, Graecae, Hebraeae, Chaldaicae, Syriacae, Arabicae notitiam, historiarum et quae illius lumen est, Chronologiae peritiam spectes, nescio, an ullus hoc tempore, quod omnium piorum pace dictum velim, ipsi in aetate adhuc virili constituto palmam praeripiat, in Philosophicis autem disciplinis, quas externas vocamus, non minus eam scientiam sibi adhuc adolescens et iuvenis comparaverat, quae Theologo emolumento et ornamento esset, et talis, ut cum quovis viro docto, de quocumque argumento quaestio incideret, acute et erudite sententias conferre posset. Ne itaque Virum tantum, quem nobis Dominus ante semestre eripuit, et eius dona, silentio praetermittamus, iudicavi me pretium operae facturum, si orationem simplici de ipsius ortu, educatione, studiis, vitâ et obitu breviter verba faciam. In quo instituto meo eundem ordinem mihi servandum censeo, quem Plato in funebri oratione lervavit, ubi ait: *th\n e)uge/neian ou)=n prw=ton e)gkwmia/zomen, deu/teron trofh/te kai\ paidei/an, hoc est, primum generis praestantiam laudemus, deinde educationem et doctrinam.

Vos Auditores O. O. praestantissimi, ut mihi ad breve tempus de his peroranti benignas aures accommodetis, oro.

Natus igitur est Doctor Christophorus Helvicus Sprendlingae, qui pagus est unum milliare distans Francofurto ad Moenum, in Luco Triquernorum, annô Christi supra millesimum quingentesimum octogesimo primo, mense Dec. die autem vigesimô sexto; Patre, Viro Reverendo et Doctiss- Dn. M. Christophoro Helvico, eius loci Pastore; Matre autem Elisabethâ, matronâ honestissimâ. Patris studia et vita in adolescentia bene acta mihi fuerunt notissima. Cum enim essemus Coaetanei, una gradum Baccalaureatus, una etiam gradum Magisterii, uterque annô decimô octavô, vel subinitium decimi noni aetatis consecuti sumus, una habitavimus, iisdem collegiis privatis usi sumus, et quod Nazianzenus de se et Basilio scribit, unum par suimus. Quo nomine semper, dum viveret, mihi carus fuit, ut cum Sprendlingam transirem, amicum et notum meum quin inviserim, intermittere non potuerim.

Post acceptum gradum Magisterii, ad regendam Scholam Geraviensem vocatus, munere illo scholastico biennium perfunctus est. Quô elapsô Tubingam ad persequendum SS. Theologiae studium adiit, et per lustratâ Academiâ Argentor atensi domum reversus, Ecclesiae Grisheimensi praefectus est.


page 99, image: s109

Verum paulo post praeter voluntatem suam, ab Illustrissimo et Celsissimo Principe ac Domino, Dn. GEORGIO, Hassiae Landgravio, Comiti in Cattenelnbogen, Dietz, Ziegenhayn et Nidda etc. tou= nu=n e)n a)gi/ois2 Sprendlingam ad suscipiendum ministerium propter certas causas satis difficile translatus est, cuius difficultates etiam postea expertus, et multa propter sinceram confessionem perpessus, tandem ibidem vitam hanc terrenam cum caelesti commutavit. Avus Paternus fuit Quirinus Helvicus, Centgravius Geraviensis, et Nobilium a Beuneburg Quaestor, qui cum miles esset exercitatus, Illustrissimo ac Potentissimo Principi ac Domino, DN. PHILIPPO, Hassiae Landgravio, Heroimagnanimo, in expeditionibus bellicis, perpetuus ferme comes exstitit. Etmemorabile est, quod, tempore belli Schmalcaldici, ipsius virtus intuendo contra Caesarianos castro Darmstad. quo cum non ita magnâ militum manu ex vicino agro collectâ se contulerat, maxime eluxit, unde quod de ipso et manipularibus eius, Burensis, bellicus Caesarianorum ductor, tulerit iudicium, ex Schleidano et Thuano notum est. Cum vero nulla subsidii spes appareret, murum oppidanum, ut cum Caesarianis transigeret, ascendens sclopeto manuario per dextrum brachium traiectus fuit. Hinc ex pugnato oppido captivus Francof ad supplicium abductus, divinitus designato lytro suis redditur. Ante obitum suum ex omnibus liberis praecipue Christophorum, puerum novennem, uxori commendavit, eamque facta stipulatione astrinxit, ut illum ob singularem indolem studiis addiceret. Ita scilicet Dominus, optimus provilor, si quos velin utero materno ad [Note: Ierem. l, 5.] ministerium verbi destinavit, et sicut de leremia Propheta scriptum est, sanctificavit, etiam media subicit, quibus ad opus destinatum perveniunt, sicut hoc manifesto exemplo utriusque Christophori, et Patris et Filii, apparet.

Proavus paternus fuit Antonius Helvicus, itidem Centgravius Geraviensis, qui, quam vis et ipse Vir militaris esset, studiis tamen privignum suum, Nicolaum Meierum, consecravit, qui postea utriusque Iuris Doctor, et Ducis Wurtenburgici Cancellarius evasit. Hisce igitur Parentibus et maioribus prognatus D. Christophorue Helvicus ante omnia hoc spirituale bonum, pii Patris et Matris procuratione, consecutus est, ut per Baptismum Christo insereretur, atque ita Christianus fieret, quo nomine et honore nihil amplius ipsi contingere potuit. Inprimis autem pater cum filium hunc suscepisset, nulla de re magis sollicitus fuit, quae omnibus parentibus cura incumbit, quam ut exemplô Manoah, patris


page 100, image: s110

Samsonis, quaereret, quid de puero facere deberet? Itaque posteaquam Christo ipsum in Baptismo obtulit, eidem etiam totum mancipavit, atque ad opus ipsius suo rempore peragendum a puero praepararet. Certe accepit a parentibus suis Helvicus noster singularem ingenii praestantiam, quam e)ufui/an vocamus, ad quam, quia accessit a prima infantia recta educatio, satis mature omnia pro aetatis ratione, imo fere supra aetatem, eximia in ipso apparuerunt. Probabile est, inquit Aristoteles tertiô Politicorum, si bona naturae et externam vitam spectemus, praestantiores esse, qui ex praestantioribus nati sunt.

[Note: Horatius l. 4. Carm. Od. 4.] Doctrina, sed vim promovet insitam
Rectique cultus pectora roborant, ut canit Lyricus.

Quantum enim valeant ad ingenium hoc vel illo habitu imbuendum moresque conformandos e)uge/neia et educatio vel Ethnici Poetae testantur qui cum homin m horrido, immiti ac inhumano ingenio notare volunt, eum dicere solent, e saxis et rupibus, e mari natum, a leonibus educatum.

[Note: Virgil. in pharmac.] Nunc scio, quid sit amor, duris in cotibus illum
Ismarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes
Nec nostri generis puerum nec sanguinis edunt.

Naturalis autem ingenii vis in D. Helvico, sicut fuit praestan tissima, ita etiam educatio optima. Nam ipsius Parentis dextrâ institutione in patria Latinae, Graecae, et Hebraicae linguae fundamenta cum lacte quasi inaterno imbibit, ut Isocraiem intelligere et explicare possit. Nevero privatâ institutione fieret mis1a/nqrwpos, et ab aliorum hominum conveisatione tandem abhorreret, adduxit ipsum prudens Pater Francofurtum, ut in schola illa vicina in bene coeptis studiis proficeret, et quantum proficeret, ob vicinitatem ipse cognosceret: Francofurto autem non longo post tempore Marpurgum misit, atque inlpectioni patrui sui, Dn. M. Wolfgangi Helvici, nunc Superintendentis Osnabrugensis, commendavit, ubi propter laudabiles in literis progressus, quos in Patria sua fecerat, ad audiendas statim publicas lectiones idoneus iudicatus est: Factum h. e. annô aetatis eius ecimô tertiô, quoad exercendam linguam Graecam versus morales Catonv, Latinô carmine conscriptos, expressit Graecô. Annô sequente primâ laureâ, quam Bacalaureatum vocant, ornatus, Comoediam de Goliatho Latini, iisdemque perelegantibus versibus reddidit, itemque rhythmis Germanicis, annô autem aetatis


page 101, image: s111

decimô quinto, Comoediam de Tobia perpolitis aetatemque superantibus graecis versibus, exercitii privati causâ, conscripsit, et ut se se in Hebraea etiam Lingua exerceret, Evangelia Dominicalia in Hebraeum Idioma convertit. Annô decimo septimo aetatis orationem de missione Spiritus S. in festo Pentecostes Graecô carmine confecit. Praeter haec egregia egregiae indolis documenta plura alia carmina tum Latina, ad imitationem Horatii, tum Graeca ad imitationem Theocriti, tum Hebraica, quae in peculiarem librum coniecit, variis generibus ab ipso concinnata adsunt. Annô Christi millesimo, quin gentesimo, nonagesimo nono, aetatis decimô octavô, quamvis citius potuisset, Magisterii honorem, Promotore M. Ioh. Hartmanno, tum Mathematum, nunc autem Medicinae Doctore et Professore in Acad. Marpurgensi, consecutus est, primum inter XX. competitores locum, reliquis post se relictis, nactus. Annô millesimo, sexcentesimo, maioris stipendiarii officium ei commissum est, in quo inter fervens Theologiae studium, linguas inprimis Graecam et Hebraeam, artes et scientias Philosophicas in collegiis privatis docuit, contiones sacras frequenter habuit, in disputationibus privatis et publicis opponendo et respondendo praeclara specimina edidit, sibique a strenuo et nobili viro, Casparo Magno Schenckio, Pincerna Domus Hassiacae hereditario p. m. commendatum filium, Iohannem Hermannum, privatâ operâ fidelissime instituit. Ut autem paucis multa complectar, in annis iuvenilibus, praeter accuratam artium Mathematicarum et Philosophiae cognitionem, quicsalis in omni Graecanitate est, sive spectemus Poetas, Homerum, Hesiodum, Pindarum, Sophoclem, Anacreontem, sive Oratores et Historicos, Demosthenem, Isocratem, Xenophontem, Aristaeum, Herodotum, quo etiam refero Lucianum et Aristotelem, non a limine salutaverat, et tamquam intus non intus, verum prope et diligenter inspexerat, et exacte pensiculatum in thesauro suo reposuerat, ut, quoriescumque opus esset, tamquam ex Amaltheae cornu depromere sine negotio posset, in Poesi Graeca (nec minus in Latina) ita versatus est, ut illam sibi quasi propriam haberet, sed et Hebraeam linguam tum puram, tum cum Rabinistica mixtam sibi familiarem fecit, ut tamquam vernaculam loqueretur. Ne vero in adolescentia sua gravissimis controversiis Theologicis, quae hoie Ecclesiam exercent, priusquam iudicio esset prorsus confirmato, implicaretur, deliberatô consiliô pater voluit, ut tempus aliquod studio Medicinae tribuerer, in quo cum per annum feliciter esset versatus, ita Cratonem,


page 102, image: s112

Fuchsium, Andream Laurentium, et sine dubio omni Hippocratem adamavit, ut aetatem in illis consumpsisse videretur, atque vix aegre a suavissimis illis auctoribus avelleretur. Sed tamen, cum inprimis sibisacrosanctae Theologiae studium propositum haberet, omnem postea ardorem ad illud convertit, in quo scribendo et disputando se se exercuit usque ad annum millesimum sexcentesimum quintum. Hîc demum quemadmodum hortus aliquis diligentissime excultus, arboribus, vitibus, herbis saluberrimis consitis varios fructus, odores suavissimos, flores venustissimos profert, diffundit, ut ubertim quam plurimis illis uti, frui liceat: ita Helvici nostri ingenium hactenus variâ eruditione perpolitum uberrimos de se fructus, suavissimos odores et flores diffudit, quos Academia nostra, et inde quam plurimi magno commodo carpserunt et perceperunt. Cum enim annô hôc millesimo sexcentesimo quintô Illustrissimus Princeps ac Dominus, DN. LUDOVICUS, Hassiae Landgravius, Comes in Cattenellnbogen, Dietz, Ziegenhayn et Nidda etc. Gymnasium in hâc urbe et propugnaculo fundâsset, quod, DEI beneficio, sequente post anno privilegiis Caesariis dotatum, et Academiae et Universitatis titulo indigitatum est, Doctori Christophoro Helvico Professio linguae Hebraeae et Graecae demandata est, quam Spartam egregie, magnâ cum studiosae iuventutis commoditate, totô quinquennio ornavit. Nam in privatis collegiis Hebraeam linguam singulari dexteritate docuit, publice autem Hebraeam Grammaticam dictavit, illaque absolutâ, omnes locos V. et N. T. a Pontificiis corruptos, ex ipsis fontibus originalis linguae examinavit et suo nitori restituit. Pro Graeca vero lectione Homeri Iliada et Odysseam non tam Grammatice resolvit, quam etiam exinde scitu dignissima excerpsit, itemque Dialogos quosdam Luciani; ut et alia ex Demosthene explicavit, et ad usum transtulit. Quô tempore etiam cum viginti Magistrorum Promotor esset designatus, Disputationes Philosophicas suo praesidio munitas defendit, Orationem de Nativitate Iesu Christi Latino sermone conscriptam habuit, inprimis vero eruditas illas Chronologicas dissertationes conscripsit de quatuor Monarchiis, de septuaginta hebdomadum Danielis supput atione, de Cyro aliisque Persarum Regiben etc. Contra absurdas Danielis Angelocratoris opinationes, ut eas insignis Chronologus, Sethus Calvisius, in literis ad Helvicum


page 103, image: s113

datis in digitat, quem ita errorum convicit, ut ne contra quidem hiscere potuerit. Librum utilissimum de Dialectis Graecis, et de ratione carmina Graeca conscribendi, itemque de paraphrast Bibliorum Chaldaicâ dissertationem edidit. Prodiit tum etiam Grammatica Latina ipsius et Rever. Clarissimique Viri Dn. D. Casparis Finckii, Collegae tum et compatris nostri honorandi et dilecti, nunc autem Superintendentis Generalis, Ecclesiae Coburgensis Pastoris et Gymnasii Professoris, operâ diligenter conscripta; et Poetica Latina ipsius et Clariss. Viri Dn. M. Conradi Bachmanni, Historiarum et Poeseos Prof. in hac Academia, studiô congesta. Anno 1608. Grammaticam Hebraeam et deinceps etiam Tabulas, allevationes punctorum in Hebraicis commonstrantes, sequentiautem Theatrum illud historicum, quod iam secundum, et ex ipsius a)utogra/fw| auctius editur, publiciiuris fecit, Tabulas illas Chrono ogicas magno labore et accuratione, in usum studiosae iuventutis conscriptas, sibi perplacere, testatus estis, quem dixi, Sethus Calvisius, suis ad D. Helvicum literis Calend. 7. Septemb. Anno 1609. exaratis, utpote in quibus, exemplô antehac non visô, omnia unô intuitu lectorum oculis subiciantur. Anno 1610. circa nundinas Vernales, dimissâ Professione Graecâ, ad Theologiam vocatus, pro lectionibus publicis dicta Biblica V. T. ab erroribus Pontificiorum, Photinianorum et Calvinianorum, adiunctâ semper textus Hebraici Grammaticâ analysi, vindicavit, in privatis Collegiis Bellarminum ventilavit, et in Hebraicis Hebraeani linguam fideliter suos auditores edocere perrexit.

Hoc annô matrimonio sibi iunxit lectissimam Virginem, Ursulam, ex honesta et ampla Lunckerorum familia, filiam nimirum Danielis Lunckers, Viri Consularis Reip. Marpurgensis, neptem Danielis senioris, Consulis et Senatoris Marpurgensis, cuius Avus maternus fuit Vir clarissimus et Experientissimus. Volckvvinus Vigelinus, Medicinae Doctor, et quondam Illustrissimi Principis ac Domini, DN. PHILIPPI, Hassiae Landgravii etc. piae recordationis, Archiater, cuius fratres, agnatos et affines, si attingere duntaxat vellem, Reverendum et Clarissimum Virum Dn. Conradum Theodoricum, compatrem nostrum, et quondam in Ministerio Marpurgensi, et postea in Academia Giessena collegam, nunc autem Ecclesiae Ulmensis Pastorem et Superintendentem, Clarissimos et Praestantissimos Viros,


page 104, image: s114

Danielem Stammium, Quaestorem Giessensem, et Academiae huius Oeconomum, Dn. Gregorium Horstium, Utriusque Medicinae Doctorem, et in Academia hoc Professorem primarium, nec non Illustriss. Principis ac Domini, DN LUDOVICI, Hassiae Landgravii etc. Domini et Patroni nostri Clementissimi, Archiatrum, Dn. M. Iohannem Steuberum, Physicae et Graecae Linguae Professorem, et illum et hunc collegam nostrum, Dn. Christophorum Eckhardi, Quaestorem Als. feldianum, Ioh. Danielem Lunckerum, Quaestorem Homber. gensem ad Ohmam, Iohannem Lunckerum, Senatorem Marpurgensem, Nicolaum Lunckerum, Praetorem Niddanum, et reliquos Lunckeros et Lunckerarum maritos, nimium patientiâ vestrâ abuti velle viderer.

Ex hac dilectissima sua Coniuge, nunc vidua maestissima, cum qua coniunctissime vixit, Dei benedictione suscepit tres filios, et unam filiam, quorum tertius filiolus mortuus in hanc lucem editus est.

Neque vero inito matrimonio taqei=a xei/rsn fuit, et in officio remissior, sed horis succisivis, si quando per graviores occupationes licuit, Lexicon Rabbinicum hinc inde collectum consarcinavit, parabolas a Christo in N. T. addeclaran das res divinas usurpatas in lectione Rabbinorum observavit, Esitomen Grammaticae Hebraeae concinnavit, Desiderium Evae, cum aliorum dictorum Bibliocrum a depravationibus Iudaeorum. Calvinianorum et Photinianorum erroribus annexâ vindicatione publicavit, Tabulas Hebraicarum allevationum multis formis adauctas adornavit, Elenchos Iudaeorum in publicis disputationibus ventilavit. Anno Christi M. DC. XI. Synopsin historiae Universalis publici iuris esse permisit. Eôdem hôc annô Znaimium in Moraviam ad Pastoratum, et annô sequenti Hamburgum ad Professionem, oblatis honestis salariis vocatus est, quam tum utramque vocationem honeste recusavit. Promiserat in Grammaticis Hebraicis Poeticam Hebraicam, eamque iam dedicatam in publicum emittere voluit, quam tamen post certis de causis praelo subduxit. Annô millesimô lexcentesimô decimo tertio, volente ita Illustrisimo Principe ac Domino, Dn. LUDOVICO, Hassiae Landgravio etc. Dn. et Patrono nostro Clementissimo, a Rever. et Cl. Viro, Dn. D. Balthasare Mentzero, Collega et Compatre nostro honorando et dilecto, habitâ disputatione, de Christi Deit ate, adversus Photinianos, una cum Reverendis et Clariss. Theologis, Dn. Casparo Finckio et Ioh. Webero, Doctor Theologiae publice et sollenniter renuntiatus est.


page 105, image: s115

Quô eodem annô novae Didacticae amore, devoluntate dicti Illustrissimi Principis Francofurtum abiit, ubi libros Iudaeorum, tum ab hominibus plebeis et cerdonibus expulsorum. Hebraicos, Chaldaicos et Rabbinicos derelictos omnes, permissu Senatûs, pervidit, unde in notitiam plurimorum librorum Hebraicorum, Chaldaicorum, Rabbinicorum et Syriacorum venit, quâ ipsa Rostochiani et Regiomontani permoti illum consuluerunt, quibusnam libris Hebraicis, Chaldaicis. Rabbinicis et Syriacis Bibliotheca ipsorum instruenda sit.

Si quis vero miretur, Helvicum nostrum non solum Francofurti lectione librorum Rabbinicorum occupatum fuisse, sed etiam aliquas facultates comparandis Rabbinicorum libris impendisse, cum tamen praestalntissimorum Christiani nominis Hebraeorum iudicio nihil sani in illis, quantum ad mysteria religionis Christianae attinet, continentur, is mirari tum desinet, si consilium ipsius pernoverit. Non enim diffiteor, Rabbinos neque Mosen neque Prophetas intelligere, sed homines caecos esse, quorum cordibus velamen in lectione V. T. teste Apopolô 2. Cor. 3, 14. 15. impositum manet, quam diu Christum nostrum repudiant. Unde omnia Prophetarum vaticinia de Messia nostro foedissime depravant, sicut id a Luthero et aliis praeclaris Theologis demonstratum est, et in interpretandis scripturis tum contraria tum puerilia nugamenta tradunt, quemadmodum id nonnulli interpretes Scripturae Christiani nimium Rabbinis quasi mancipati, suo exemplo satis ostendunt, dum ipsorum commenta adducunt. Sic Rabbi David Kimchi, sic Rabbi Aben Ezra, sic Rabbi Salomo etc. ac tandem lectorem verae sententiae cupidum prorsus incertum relinquunt, ut non dicam canes istos in hoc unice desudare, ut N. T. de Christo Iesu prorsus aboleant. Laudat Lutherus noster incredibile Sanctis Pagnini et Sebastiani munsteri studium et diligentiam in vertendis S. Bibliis; sed animadvertit illos nimium addictos fuisse Rabbinis, adeo ut ab analogia fidei nonnumquam abducti, et ipse impensius illis adhaerens alicubi erraverit, ut correctione sibi opus fuerit. Non ita Helvicus noster in pervolvendis Rabbinorum libris versatus est, ut istis sese addiceret, et quasi captivum dederet, verum quemadmodum apes saepe ex non optimis floribus optimum mel conficiunt; ita ille ex lectione illorum hoc commodi percepit, ut Iudaeos propriis suorum Magistrorum armis iugularet et refutaret, ipsorum inscitiam in divinis mysteriis et contrarietates ante oculos nostros poneret. Sed pergamus sanctos illos labores et singulare in promovendis


page 106, image: s116

studiis et disciplinis necessariis studium commemorare. Annô ab hinc quarto promovendae in scholis et Ecclesiis publicae utilitatis gratiâ, Augustam Vindelicorum profectus est, et amen annô sequente, sic Academiae huius necessitate exigente, ad nos reversus, aestivô tempore Hebraica et Chaldaica magna cum sollertia et brevi methodo docuit, atque hâc suâ in docendo dexteritate hoc consecutus est, ut sub ipsius praesidio non tam orationes quam colloquia et disputationes in Hebraica lingua Academia nostra audierit, unde non exiguam illi celebritatem conciliavit, et magnam studiorum frequentiam attraxit. Interea temporis etiam praeter colloquia familiaria Latina, in usum Paedagogii nostri collecta, et Chronicon Germanicum libri Didactici, iique studiosae iuventuti sine dubio valde utiles, ab ipso conscripti sunt, ut sunt: I. Grammatica universalis, continens ea, quae omnibus linguis sunt communia. II. Didactica, modum docendi praescribens, III. Compendium Grammaticae Latinae. IV. Graecae. V. Hebraicae. VI. Chaldaicae. VII, Syriacae, cum suis elementalibus et residuis, quae ipse ita vocat. Plerique suorum librorum et vulgaribus et novis, iisque harmonicis terminis Latine et Germanice (ut linguae ignotae non per aeque ignotam, sedper notiorem addiscantur) concepti sunt, qui etiam non terminis quam aliis harmonice sibi correspondent, regulae lubricae, falsae, multis exceptionibus oneratae, refectae, emendatae et novae, eaeque probatae fidei substitutae sunt VIII. Insuper conscripsit etiam Lexicon Hebraicum. IX. Latinum. X. Ideam Theologicam. XI. et precationes Germanicas puris Scripturae verbis conceptas: Alia adsunt, quibus extrema nondum addita fuit manus, incompleta, ut: colloquia Latina in Graecum idioma conversa, Lexicon Graecum inchoatum. Saepiuscule etiam optavit, ut Deus ter Opt. Max. sibi tantum vitae concedere velit, quo praememoratarum linguarum, in quibus compendia fecerit, absolutas Grammaticas et Lexica pro perfectioribus conscribere, historias Ecclesiasticas in ordinem redigere, et Piscatorianae Bibliorum versionis, et in ea commentariorum examinationem et refutationem suscipere posset, cumque ante biennium Paulus Tossanus, Heidelbergensis Doctor, versionem Biblicam B. Lutheri Germanicam in lucem edidisset non solum variis notationibus marginalibus, (quae quales hinc inde sint, viri cordati iudicabunt) conspersam, sed etiam erroribus Calvinianorum, contra ipsius Lutheri


page 107, image: s117

mentem et voluntatem, protervâ temeritate et impudentiâ contaminatam, iudicabat operae pretium esse, si opus illud Biblicum Lutheri cum solida, ubi opus esset, apologiâ, neceslariis explicationibus et macularum, quas Pontificii et Calviniani illi asperserunt, abstersione in lucem prodiret: ubi animadverti in ipso singulare hoc ipsum praestandi desiderium, si Domino ita visum esset. Et certe Helvicus ille noster, tum ob exquisitam linguarum hanc ad rem necessariarum cognitionem, profundam eruditionem Theologicam, accuratum iudicium, tum indefessum laborandi studium, tanto operi perficiendo par erat.

Videtis opinor, Auditores praestantissimi, qualem et quantum Virum amiserimus, quando D. Christophorum Helvicum amisimus. Amisimus talem Virum, cui Deus omnia cumulatissime dona concessisse videtur, fundamentalem rerum Theologicarum notitiam, in religione sinceritatem, in docendo dexteritatem, acutam in Philosophicis scientiis subtilitatem, in conferendo gravitatem cum mansuetudine et animi praesentia coniunctam, ingenii et iudicii felicitatem, unde praeter radices in Lexico Schindleri et Buxtorfii omissas, alias et aliâ luce dignissima consignavit, ab aliis non animadversa, insignem in rebus Criticis et Philologicis perspicaciam, accuratam in Chronologicis et Historicis diligentiam eximiam linguarum Latinae, Graecae, Hebraicae, Chaldaicae et Syriacae peritiam. De ipsius in Chronologicis accurata diligentia et haud vulgari scientia, praeter scripta edita, literae ab excellentissimis Chronologis, Dn. Setho Calvisio et Ioh. Behmio, ad ipsum scriptae testantur, in quibus ingenii et iudicii acumen admirati de multis cum ipso contulerunt, de septuaginta hebdomadum supputatione, non iuxta Funcctum et Bucholtzerum instituendâ, utpote quae ex ficto commento, quod Nabotzollassar sit Nebuc adnezar, et Salmanasser Nabonassar orta sit; de ducibus Iudaeorum post captivitatem; de regibus Iudae, non iuxta Scaligerum numerandis; de initio diluvii, non ex Scaligeri sententia in annum quingentesimum nonagesimum nonum Noae, sed in sequentem, iuxta scripturam Gen. 5. 6. collocando; de anno nativitatis, iuxta Kepplerum, eiusque argumentis; de annis Iubilaeis et Sabbathicis aliisque plurimis. Quantum ei in Hebraicis praestantissimus Hebraeus, Iohannes Buxtorfius, Professor Basiliensis, tribuerit, ex literis ipsius ad Helvicum datis abunde satis testantur.


page 108, image: s118

Ad vitam autem eius quod attinet, vere sine omni affectu illi laudem tribuimus hominis a)nepilh/ptou kai\ a)negklh/tou, qualem Apostolus Theologum requirit, quô elogiô si destituatur Theologus, Episcopus aut Ecclesiae Antistes, lusco similis est, ut B. Naztanzenus iudicabat, qui sive alium aspiciat, sive ab alic aspiciatur, semper prae se fert deformitatem. Atqui talis non erat Helvicus noster, in quo refulgebat vera et non simulata erga Deum pietas, quam diligenti verbi divini auscultatione et crebro SS. Caenae Dominicae usu testabatur. Ita enim quamvis ipse praeclarus Theologus esset, ministerium tamen a Deo institutum non aspernabatur, et a scandalo sibi cavebat. Refulgebatin eo vitae integritas, absque hypocrisi humanitas, in faciendo officio sedulitas et fidelitas, laborum tolerantia, adeo ut quod auferret ipsi dies, illud nox restitueret, et vigiliae damna somni diminutio resarciret, in cruce et adversitatibus patientia, cumque praeclara res sit continentia, et parvo contentum vivere, ipse necessariis cibis et potu, quam diu licebat, vitam sustentabat, solasque has voluptates et delicias censebat a voluptatibus et deliciis abhorrere, nec ob eam causam pluribus postea indigere, quema dmodum hâc laude Nazianzenus Basilium suum ornat.

Concordiam colebat cum omnibus: nullô enim unquam tempore cum ullo sive collegâ, sive extraneo, in discordia vixit. Ita scilicet Helvicus noster eruditionis et linguarum viva Bibliotheca et thesaurus, pietatis autem et Virtutum exemplar luculentissimum fuit. Hinc favorem sibi conciliavit multorum Illustrissimorum Principum ac Dominorum: Guilbelmi, Comitis Palatini ad Rhenum, Ioh. Ernesti, iunioris Ducis Saxoniae, Philappi, Ducis Pomeraniae p. m. Augusti, Principis Anhaltini, Iohannis Comitis Nassoviensis, ut iam nihil dicam de nostris Principibus, Dn ac Dn. Ludovico, et Domino ac Dn Philippo Hassiae Landgr. cuius rei testimonia sunt ipsarum Celsitud. et Generositatis literae et alloquia, quibus ipsum clementissime et clementer dignatae sunt. Nihil nunc dicam de pluribus literis, quas Anna Dorothea, Sax. Ducissa, piae memoriae, clementissime ad ipsum dedit. Hinc in familiaritatem venit Magnifici et Nobilissimi, Oligeri Rosaecrantzii, praestantissimorum Theologorum extraneorum per omnes Evangelicas Academias et Ecclesias Germaniae, quos omnes percensere minus necessarium iudico, literae ad ipsum exaratae illud testantur. Sed tempus est, ut de viri huius excessu ex


page 109, image: s119

hoc mundo et obitu aliquid addamus, atque ita orationinostrae finem imponamus. Anni superioris die vigesimo mensis Augusti in febrem in cidit Doctor Helvicus perquam malignam et pertinacem, quae subito universas corporis vires adeô est depopulata, ut natura omnem medicamentorum, quae magnâ Dnn. Medicorum industriâ et fidelitate praeparabantur, efficaciam respuerer, atque ita exigua recuperandae valetudinis spes appareret. Quô ipse quoque animadvertens, satis mature ad mortem sese praeparavit, atque ideo Calendis Sept. peccata sua coram me, Ecclesiae huius Antistite, magnâ humilitate confessus, et ad fidei suae confirmationem SS. Caenâ Domini devote et reverenter usus est, atque Hôc veluti viatico sese ad beatam emigrationem instruxit. Quô peracto plerosque Psalmos Davidis Eucharisticos, ad testificandam summam animi sui gratitudinem, pro ingenti hoc beneficio, sibi curavit eô die praelegi, Accessit morbo, praeter alia symptoma circa partes Ischiacas, quod exquisitissimos dolores excitavit, tum etiam tussis, quae nocturnam quietem prorsus ipsi interturbavit. Quamvis autem die quintô Septembr. visus est sibi meliuscule habere, ita ut publice eô nomine ab Ecclesia Deo gratias agi peteret, id quod ipsemet etiam domi suae convocatis domesticis praestitit: Tamen eventus postea docuit, non primariam morbi causam sublatam fuisse, sed symptoma duntaxat circa costam. Deus enim de ipso aliquid melius providerat, ad cuius fruitionem ipsum perducere voluit. Proinde cum indies vires magis magisque deficerent, se totum Sanctissimae Dei voluntati commisit, innuens, se paratum esse sequi, quocumque ille iuberet. Hinc aliquoties repetiit illud Apostoli: Cupio dissolvi, et esse cum Christo, quem aiebat suum esse Redemptorem, Deum, Dominum, caput, quise humeris suis impositum portaturus esset ad beatissimum Angelorum et Electorum consortium: Sin tamen huic Servatori suo videatur, ut diutius Ecclesiae et Scholis talento sibi concredito inserviat, equidem se nullum laborem recusaturum, modo sancta Dei voluntas fiat. Quô modo etiam B. Ambrosius morti vicinus testabatur, ita se vixisse, ut non paeniteat, se diutius vivere, neque se etiam mortem reformidare, quoniam bonum habeamus Dominum. Ceteroquin totô eô tempore, quô morbus duravit, magnam prae se tulit patientiam animique constantiam, quam assidua S. literarum lectione curabat sibi exacui, Neque enim ullo unquam tempore, quô decubuit, auditum est ex ipso ullum verbum, quod deiectum animum argueret,


page 110, image: s120

quin potius saepius ingeminavit illud Psalm. 27. v. ult. Exspecta Iehovam, viriliter age, confortetur cor tuum, et exspecta Iehovam, quem etiam paulo ante beatissimum excessum repetiit. Die decimo Septembris coepit viribus plane deficere, adeo ut horâ quartâ pomeridianâ ei vitae huius sinem denuntiaret. Quod sentiens, ipse egregiam fidei suae confessionem, quam antea aliquoties ediderat, repetiit, dicens: Se plenâ animi fiduciâ credere omnia ea, quae sciret comprehensa in SS. Scriptura, in Symbolis Oeconomicis, Augustanâ Confessione, Eius Apologiâ, et Catechismo Lutheri. Cuius articulos primarios incipiebat declarare, affirmabatque se in reliquis idem facturum, nisi sermo et tempus deficirent Uxorem ob carissimi mariti difficilem morbum maestissimam, praeter plurima dicta alia, quae tam ex V. T. et inprimis ex Psalmis, quam ex N. ei proposuit, consolatus est, paulo antequam moreretur, tertiâ Orationis Dominicae petitione, significans fieri hîc sanctissimam Dei voluntatem, cui sit parendum, qui eam utpote iudex viduarum et pater orphanorum numquam sit deserturus, neque enim promissiones eius fallere. Hîc lectum ipsi fuit cap. 15. 1. Epist. ad Corinth. et 2. Corinth. 5. quibus absolutis plura legi petiit, subine interpellatus, an etiam, quae legerentur, intelligeret? Respondit: optime. Atque ita ad extremum vitae halitum, integro adhuc omni intellectu locutus, paulo ante quintam, sine metu et motu ullo, placidissime inter legendum et orandum obdormivit, obtigitque ipsi, quod antea saepius a Deo precibus contenderat, ut nempe Deus sanos sibi sensus conservaret, et si hora mortis adveniat, beatum vitae exitum largiretur. Quae mors Doctoris Christophori Helvici fuit demigratio e terrenis ad caelestia, a caducis ad aeterna, a labore ad requiem, a tristitia ad laetitiam, ab aerumnis ad summam beatitatem.

Magnum sui sesiderium post se reliquit vir hic raris et eximiis donis ornatus, ita e medio nostrûm in principio eius aetatis, quam Graeci kaqesthkh=an h(liki/an, Latini autem consistentem, perfectam, et mediam appellant, hoc est, annô aet atis suae trigesimo septimô, cum adhuc, nisi aliud Domino visum fuisset, plurimum Ecclesiae et scholis prodesse potuisset. Magnum, inquam, desiderium sui reliquit, uxori, liberis, cognatis, Academiae, Ecclesiae.

Nostris etiam gemitibus exteri sua coniunxerunt suspiria,


page 111, image: s121

missis huc Wittebergâ, Tubingâ, Ienâ, Rostochio, Basileâ, Ulmâ, Augusta Vindeucorum, Lipsiâ, Regiomonte, Stadhagio etc. pluribus, quam viginti in obitum Helvici nostri carminibus lugubribus, quibus nos hac nostrum Heptastichon adiungimus:

Theiologus bonus, Historicus sollersque notator
Temporis Helvicus, dum viget, ecce iacet:
Cuius ab ore Latina, Pelasga et Hebraea fluebant,
Assur, Arabs et Aram notaque verba tibi.
Ecque non poliit praeclara scientia mentem
Helvici, et linguam cum gravitate lepos?
Hinc nostrae accessit non gloria parva cathedrae,
Doctrinam hinc hausit sacra iuventa piam.
Nunc tumulus texit bona tot, sed fama per orbem
Christiadum, momô non remorante, volat.
Angelicos inter caetus animasque beatas
Spiritus Helvici gaudia mille capit:
Ad litui sonitum dum corpus et ossa resurgant,
Totus ut Helvicus vivificatus ovet.

Filius Dei, Dominus noster IEsus Christus, conservet Ecclesias, scholas atque hanc etiam nostram Academiam, et benedicat docentibus ac discentibus Spirituque fuô illos gubernet sancto, ut salutaria doceant et discant, ad nominis sui gloriam, Amen.

EPITAPHIUM.

HIC SITUS EST CHRISTOPHORUS HELVICUS THEOLOGUS RELIGIOSISS. ACADEMIAE GIESSENAE PROFESSOR ET LUMEN CLARISS. ARTIUM ET LINGUARUM CALLENTISS. NOVAE DIDACTICAE AUCTOR ET INFORMATOR FELICISSIMUS. UNA CUM DUOBUS LIBERIS, UNO ANONYMO PRAEMISSO, ALTERO IOH. DANIELE, OCTAVO MENSE INSEQUUTO.


page 112, image: s122

POSTQUAM SCRIPTIS RARAE ET VARIAE ERUDITIONIS TOTI ORBI ET MAXIME STUDIOSAE IUVENTUTI UTILISSIMIS ELABORATIS, CONTINUIS ITEM STUDIIS SIBI INVALETUDINEM ATTRAXIT DIE X. SEPT. ANNO M. DC. XVII. TERRENAM HANC VITAM SUMMO SUORUM PATRIAE ET ACADEMIAE LUCTU RELIQUIT. CUM IN EA VIXISSET ANNOS XXXVI. MENSES IIX. CUM DIMIDIO. URSULA LUNCKERIA UXOR MOESTISSIMA NEC NON SUPERSTITES LIBERI CHRISTOPHORUS FILIOLUS QUADRIMUS, AC ANNA ELISABETHA FILIOLA BIMULA, MARITO ET PATRI DULCISSIMO DESIDERATISSIMO HOC MONUMENTUM CUM LACHRUMIS PIETATIS ET GRATITUDINIS ERGO POSUERUNT.
[Gap desc: Greek words]

SCRIPTA.

Grammatica Latina in legitimum systema redacta, studiô et operâ Caspari Finckii et Christophori Helvici: Giessae 1601. 1610. 1655. et 1669. in 8.

De quatuor summis Imperiis seu Monarchiis, earum ortu, incrementis, fine, synchronismis, e Prophetia Danielis dissertatio: Ibid. 1609. in 4.

De septuaginta Septimanis Propheticis: Ibid. 1607. in 4.

Natalis Christi decantatus heroicô pede: ibid. 1609. in 4.

Elenchi Iudaeorum duo de adventu et persona Messiae instituti, recogniti et aucti: Ibid. 1611. in 4. et in Tom. IV. disput. Giessensium.

Elenchus Iudaeorum de officio Messiae: ibid. 1611. in 4.

Epelenchus, sive appendix elenchorum Iudaicorum, continens refutationem exceptionum et argumentorum, quae a Iudaeis contra adventum Messiae afferri solent: Ibid. 1613. in 4. et in Tom. IV. disp. Giess.


page 113, image: s123

Tractatus Historicus et Theologicus de Chaldaicis Bibliorum Paraphrasibus: ibid. 1612. in 4.

De ratione conficiendi facile et artificiose Graeca Carmina: ibid. 1610. in 8.

Hebraeae linguae compendiosa institutio: Witteeb. 1608. et Giessae 1614. 1626. et 1639. in 8.

Systema controversiarum Theologicarum, quae Christianis cum Iudaeis intercedunt, octo elenchis comprehensum: Ibid. 1612. in 4.

Panegyricus Academiae Giessenae super obitum Rudolphi II. Romanorum Imper. Augustissimi: ibid. 1612. in 4.

Consideratio aliquot locorum Scripturae controversorum de SS. Trinitate et persona Christi: Ibidem 1613. in 4. et Tom. V. dispp. Giess.

Desiderium Matris Evae, ex Gen. IV, 3 -15. Ibid. 1613. in 4.

De Genethliacis et Nativitatum inspectione: Ibid. in 4.

Familiaria Colloquia: ibid. 1616. 1620. 1645. Lubecae 1651. item Augustae Vindel. et Noribergae 1669. Lipsiae 1663. etc. in 8. et 12.

Theatrum historicum sive Chronologicum: ad annum 1618. a Ioh. Steubero, Graecae Linguae Prof. Giessensi, ad annum 1639. a Iohanne Balth. Schuppio, Eloque et Hist. Prof. Marpurgensi, ad annum 1666. a Ioh. Iusto Winckelmanno, Historiographo et Consiliario Hassiaco, continuatum et revisum. Prodiit etiam anno 1662. Oxoniae in Anglia cum auctario, in fol.

Synopsis historiae universalis, ab origine mundi per quatuor summa imperia, quas Monarchias appellant, ad praesens tempus deducta: Giessae 1618. in 4.

Elementale Hebraicum et Chaldaicum, cui annexae sunt utriusque linguae coniugationes: ibid. 1618. in 4.

Compendia Didactica Grammaticorum: ibid. 1618. in 8.

Libri Didactici, Grammaticae Universalis Latinae, Graecae, Hebraicae et Chaldaicae: ibid. 1619. in 4.

Vindicatio locorum potissimum Veteris Testamenti a corruptelis Pontificiorum, Cal vinianorum, Photinianorum, Iudaeorum etc. ex originali textu, linguae Hebraicae proprietate: ibid. 1620. in 8.

Lexicon Hebraeum Didacticum: ibid. 1620. in 4.

De Carminibus atque Dialectis Graecorum: ibid. 1620. et Noribergae 1623. in 8.


page 114, image: s124

Theoremata seu vocabula separata e Genesi: ibid. 1619. in 4.

Precationes Germanicae puris Scripturae verbis conceptae.

Prodromus, wider den krummen, mürben und wurmstichigen Hirtenstab Danielis Angelocratoris: Gissen 1607. in 4.

Erster und ander Theil Jüdischer Historien, oder Thalmudischer Rabbinischer wunderbarlicher Legenden, welche von den Jüden für warhaffte Geschichte gelesen und hoch gehalten werden: ibid. 1612. et 1617. in 8.

Teutsche Chronologia, das ist, Zeit-Register und Historien-Ordnung, kürtzlich zusammen gefasset: verteutschet durch M. Conradum Bachmannum: ibid. 1618.

Bericht von der Didactica, oder Lehrkunst, durch Christoph. Helvicum, und Ioachimum Iungium: ibid. 1614. in 12.

Colloquia familiaria, verteutschet: Ibid. 1617. et Herbornae 1623. in 8.

Lateinische Sprachkunst Teutsch beschrieben: ibid. 1619. in 4.

Hebräische Sprach-Kunst teutsch beschrieben: ibid. 1629. in 4.

Sprach-Künste, 1. allgemeine, welche dasjenige, so allen Sprachen gemein ist, in sich begreifft, 2. Lateinische, 3. Hebräische: ibidem 1619. in 4.

Sonnenklarer Beweiß, daß der versprochene Messias schon kommen sey, und die Juden vergeblich auff einen anderen warten, auß Christoph. Helvici disputationibus verteutscht durch M. Ludovicum Selzerum: Darmstad. 1633. in 4.

De reliquis D. Helvici disputationibus videndus est Tom. IV. et V. disputationum Theol. in Acad. Giessena habitarum: ibid. 1615. in 8.