07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 31, image: s031

MEMORIA. Viri Reverendi et Clarissimi, DN. PHILIPPI NICOLAI, SS. Theol. Doctoris, et in incluta Hamburga ad D. Catharinam Pastoris vigilantissimi, orthodoxae Religionis Zelô, doctrinâ, Virtute et meritis in Ecclesiam praestantissimi, Die 26. Octobr, annis Salutis 1608. aetatis suae 53. pie placideque denati, Renovata et translata, Ex Germanicâ contione funebri habitâ, a M. GEORGIO DEDEKENNO Pastore Hamburgensi.


page 32, image: s032

NAtus est PHILIPPUS NICOLAI annô ab Orbe per Christum reparato 1556. d. 10. Augusti, Mengringshusii, in Comitatu Waldeccensi, Patre Reverendae dignitatis aeque ac spectatae fidei Viro, Dn. Dieterioc Nicolai, divini ibidem verbi Praecone multis annis meritissimo. Ab illo liberaliter summaque curâ educatus, in omni literarum genere adolevit: A prima enim infantia statim adiuncti ipsi Praeceptores fuerunt, qui teneram eius aetatem iis artibus ac disciplinis instruerent, for marentque, quae maxime ipsi convenirent. Quibus cum haud defunctorie excoluisset animum, in diversas easdemque praecipuas Germaniae Academias, non parvis optimorum Parentum impensis, concessit, ut paulo gravioribus se studiis totum addiceret. Ceterum Viri huius vita atque doctrina ut eximia; ita amic abili utique consortio invicem conspirabant quam maxime. Quid enim prodest, iuxta illud divi Gregorii diverbium, bene loquendo alios accendere, si semet ipsum indicat male vicendo torpuisse? Itaque non in umbone solum sacro, sed et in actionibus subinde quibusvis se Theologi vere Christiani ideam exhibuit: sanctissima domini synaxi singulari semper devotione creberrime usus, veramque peccatorum remissionem submisse et ardenter petitt: Ingenuum vero Eius candorem, fidem, pietatem, mansuetudinem, ceterasque Virtutes optime norunt, quotquot cum ipso unquam conversati sunt. Antagonistis equidem, quos ex Papae inprimis et Calvini asseclis non paucos hinc inde habuit acerrimos, inquieti ingenii, pacisque inimicus videbatur: Sed frustra et immerito. Infernalem solummodo illum humani generis hostem, diabolum, huiusque emissarios, haereticos ac perversos quoscumque, piô Zelô ac immani quantum odiô prosecutus est, et pro summi Numinis gloriâ, nec orthodox ae minus religionis puritate conservandâ, ad extremum vitae usque spiritum, perstrenue pugnavit. Id quod illorum livorem, odium, et dira omnia; contra vero bonroum benevolentiam, cultum, et amorem haud difficile excitavit. Dissidia tamen et inimicitias cum nemine fere civium, in populosissimâ Hamburgensium urbe, fovit, nîmuneris id suiratio efflagitaret. Mendicis morbo laborantibus operam et pastum suppeditavit: Comis, benignus, facilis, suavis fuit, nec caput, ut nunc saeculi mos est, verbis demulcere novit: Nulla in


page 33, image: s033

ipso inventa sunt pictae (quod Persius ait) tectoria linguae: Citra fucum, et renudatis quasi animi penetralibus prolocutus est; imo numquam eius sermo a veritate abhorruit. Hinc ab omni supercilio longe alienus, et, quod illuminatissimus Gentium Doctor, Paulus, operose praecipit, se se omnibus haud gravatim summisit. Egregia insuper Dei Opt. Max. dona in aliis Ecclesiae nostrae Theologis conspicua summopere veneratus est. Nec ad praestandum modo tum superstitibus Dd. Polycarpo Lysero, Leonh. Hûttero, Wincklemanno, Mentzero, Perlargo, Balduino, Batto, Petraeo, Hasenreffero, Bacmeistero, Lubino, Gualtperio, Ceterisque poli Ecclesiastici luminibus, honorem atque observantiam ipsum segniter eius impulit genius, sed et arctissimam, per crebras etiam literas, tot inter occupationes longe gravissimas, cum iisdem necessitudinem contraxit. Ut proinde fidus ille Dei; ita domus quoque suae Oeconomus exstitit, quam exemplari vitâ, infucatâ sanctitate, et dignis tanto Viro virtutibus praeivit. Accedendum nunc ad D. Nicolai nostri publica, quae laute in vita gessit, munera: Primum Mengringshusium in Patriam, annô nempe 1576. ad divinum ibidem verbum rite praedicandum, vocatus est. Eiusdem deinde saeculi annô 83. ad Monasterium Hardeccense legitime expetitus abiit; Sed inde, trienniô vix peractô, improbis Papicolarum machinationibus eiectus, misere oberravit, donec Coloniae Agrippinae domesticus Augustanae Confessionis Ecclesiastes susciperetur. Quum vero hoc forte tempore Virtus eius et eruditio Germaniam pervageretur, Generosissimus de Waldeccia Comes ipsum circa annum 1587 domum revocare commotus fuit, ut Waldungi a Contionibus aulicis sacrisque Confessionibus esset. Huic spartae ut maiori cum auctoritate defungi posset, ad testimonium Theologicae doctrinae summum petendum, animum adiecit. Annô igitur 1590. Ma purgum profectus, et pro Doctorali, ceu vocant, gradu, Professoribus tum ibidem famigeratissimis, hunnio et Gualtperio, sollennem disputationem habuit, ac pro more examina cum laude sustinuit. Verum a Wilhelmo, Hassia Landgravio, Theologis serio iniunctum, ne ipsum Doctorem renuntiarent, prius quam suum de fundamentis fidei Calvinianae librum revocâsset. Sed, quo id faceret, nullatenus adigi potuit, et sine publicâ honorum potius proclamatione discedere, quam aggravare conscientiam voluit. Insignia tamen Sanctae Theologiae A. 94. Wittebergae, ab eôdem Doctore Hunnio, non sine iusto eruditae caveae applausu reportavit.


page 34, image: s034

Post biennium Unnam in Westphalia, ad erudiendum in divinis dogmatibus populum, accersitus est. Ubi egregios aliquot conscripsit et in publicum tractatus emisit: Hinc Amplissimus Hamburgensium Senatus, consentientibus venerandis Verbi Ministris, totâque Ecclesiâ, D. Philippum Nicolai Unnâ, in Pastorem ad D. Catharinae Templum, evocarunt. Id quod tertiâ Paschatis feriâ, 14 Aprilis die, annô supra millesimum sexagesimô primô factum, et 6. Augusti, per meritissimum illius loci seniorem inauguratus fuit. In istâ functione, per Dei gratiam, talem postea operam navavit, ut collegis industriam et acumen ingenii sui probantibus et admiratibus carus, Ecclesiae vero perquam salutaris esset. Nam, praeter alios ipsius labores, integras divi Pauli ad Romanos et Thessalonicenses Episiolas elaboratissimis contionibus explicavit et absolvit; quin et abstrusam illam Iohanniticam Apocalypsin pari perspicuitate auditoribus enucleandam iam suscepit; sed heulfara, quod exorsus erat, pertexere prohibuerunt. Dum enim quinto Apocalypseos capiti colophonem imponere et sacro-sanctum omnium creaturarum homagium DEO praestandum, in publico fidelium caetu, exprimere laboravit, ferali ecce! et acutissimô morbô correptus, graviter decumbere coepit. Iam diu est, quo primum catharro vehementi laboraret, ut quandoque etiam ex suggestu aegre quid proferre potuerit, hôc vero indies aggravescente, et accedente insuper febris hecticae malignitate, vires paulatim corporis deblitatae et plane enervatae fuerunt. Quapropter a collegis, Viris praeclariffimis, Iohanne schelhammero et Georgio Dedekenne, mature admonitus, ut, in purioris doctrinae veraeque fidei constantia, ad ultimum vitae halitum, perseverare,t et sicut orthodoxiam, contra quoscumque divinae veritatis hostes, strenue hactenus defenderit; ita et eidem immorivellet: Intrepide, lingua quamvis non adeo expedita, et apposite ad interrogata respondit, certisque signis ingentem suam in Servatorem fiduciam edidit. Tandem in precibus atque e)ufhmi/a|, dormienti similis, animam Deo reddidit; die 26. Octobr. horâ 6. annô Domini 1608. cum vixisset 53. et in Ministerio exegisset 32. annos. Eôdem videlicet tempore, quô responsum adversus Pterium absolvit, et locum in Ecclesiâ vacuum, pii cuiusdam Symmystae ordinatione, supplevit. Funebris huic habita fuit concio, ex Apocal. XIV. 13. a praedicto M. Dedekenno, qui et piis Collegae quondam coniunctissimi manibus consecreavit, quod hodieque Hamburgi, in aede Cathariniana, sub eiusdem effigie, cernitur, et huc appositum


page 35, image: s035

EPITAPHIUM.

Sic erat in fatis DOCTORIS membra PHILIPPI
Hâc ut NICOLAI contegerentur humo,
Clausa sub hâc urnâ dormirent, WESTPHALUS olim [Note: * Sub uno eôdemque tumulo M. Ioachimus Westphalus et D. Philippus Nicolai quiescunt.]
Quâ fragilis posuit corporis exuvias:
Fidus uterque fuit Cahtarinae Pastor in Aede,
Incola sidereae factus uterque plagae:
Exstiterit quantus Zelo pietatis, et arte
Edocuit scriptis Westphalus ipse suis:
Non minor hoc famae, non laudis honore Philippus,
O quantis animi dotibus enituit?
Quam pius? ingenio quam dives? miles in agmen
Quam bonus haereticum, magnanimusque fuit?
Quam facilis? quam pacis amans? quam mentis apertae?
Quam vigilis patiens ferre laboris onus?
O salve meritis praestans, mihi carioripsâ
Vitâ sub tumulo, magne Philippe, tuo?
Optime fautor ave! caeli fulgentibus astris,
Mutasti rerras: optime fauror ave!
Tempus erit, Christus quo me tibi iunget, amorem
Et renovare sacrum tempus in omne dabit.

SCRIPTA.

Testamentum Graecum. Lipsiae 1564. in 8.

Fundamentorum Calvinianae sectae cum veteribus Arianis et Nestorianis communium detectio. Tubingae 1586. in 4. et Hamburgi 1609. in 8.

Ad duos Antonii Sadeclis libellos, quorum alterum de Sacramentali fruitione corporis et sanguinis Christi inscripsit, responsum Christianum breve et placidum. Halae Saxonum 1594. in 8.

Methodus Controversiae de Omnipraesentia Christi secundum naturam eius humanam. Darmstadii 1596. et 1609. item Francof. in 8.

Commentariorum de regno Christi, vaticiniis Propheticis et Apostolicis accommodatorum libri duo. Francof. ad Moenum 1597. et 1607. in 8.


page 36, image: s036

Sacrosanctum omnipraesentiae Iesu Christi mysterium commentariorum duobus libris solide et perspicue explicatum. Francofurti et Darmstad. 1602. et 1609. in 8.

Pro Divina Iesu Christi gloria, adversus Ebioniticos Christoph. Ostorodi latratus. Hamburgi 1603 in 8.

Panegyricus in novam Giessenae Urbis Academiam, ad Ludovicum landgravium Hassiae. Ibid. 1607 in 4.

Synopsis articuli controversi de omnipraesente Christo. Ibid. 1607. in 8.

Theses de Libero Arbitrio, quas Praeside Aegidio Hunniô, pro summo in Theologia gradu consequendo propugnavit: Witteb. 1594. in 4.

De Antichristo Romano, perditionis filio, cum Logolitana societate conflictus. Fran cof. 1609. Lubecae 1610. et Hamb. 1611. in 8.

Historia deß Reichs Christi auß dem Propheten Ezechiele und Daniele, deßgleichen auß der Offenbahrung Johannis fleissig erforschet, zwey Bücher, vertelltschet durch M. Gothardum Artus. Franckf. 1598. 1629. 1664. Mamburg. 1651. et 1659. in 8. et 12.

Freuden-Spiegel deß ewigen Lebens in zwo Theil. Franckf. 1598. 1617. et 1633. Mamb. 1649. in 4.

Theoria vitae aeternae, Historische Beschreibung deß gantzden Geheimnüsses vom ewigen Leben in 5. Büchern verfas= set. Lübeck et Mamb. 1606. 1611. 1628. et 1651. in 4.

Eine Christliche Predigt auß dem propheten Hosea XIV. 9. von Christo IEsu dem Baum deß Lebens und seinen edlen Früchten ib. 1606.

Grundfest und richtige Erklärung deß streitigen Artikels von der Gegenwart unsers Seligmachers IEsu Christi, nach beyden Naturen, im Himmel und auff Erden. Mamburg. 1604. in 8.

Nohtwendiger und gantz vollenkommener Bericht von der gantzen Calvinischen Religion, auß ihren eigenen Büchern und Schrifften gezogen. Franckf. 1597. in 8.

Kurtzer Bericht von der Calvinisten Gott und ihrer Religion. Ibid. 1597. in 8. et Leipzig 1620. in 12.

Spiegel deß bösen Geistes, der sich in der Calvinisten Bücher reget, und kurtzum für einen Gott wil geehret seyn, in zwo Theil. Franckf. 1599. in 8.

Abtreibung deß wehrlosen Entsaßes, welchen die Calvinisten


page 37, image: s037

zu Unna, wider den Hammerschlag Göttliches Wortes, in dem streitigen Artikel von der Ubiquität haben außgehen lassen. Ibid. 1599. in 8.

Die erste Victoria, Triumph und Freudenjubell der bittern und viel verhasseten, aber doch Gott Lob, hoch erhabenen und unüberwindlichen Warheit, über deß Calvinischen Gesites Niederlage, ibid. 1600. in 8.

Friedbietung der Theologen in der Chufürstl. Pfaltz an alle Lutherische Kirchen, mit treuhertziger Antwort, zu hochnöhtiger Wegräumung aller Frieds Hindernüssen, und Christlicher Beforderung deß gütlichen Vertrages heilsamlich durchläutert und erörtert. Nieder-Teutschland 1607. in 4.

Verantwortung der Evangelischen Kirchen in Holland, wider die Lästerung Petri Plancii, Calvinischen Predigers zu Amsterdam und seiner Consorten. Mamburg. 1603. in 8.

Bericht von der Evangelischen Christen Widerwertigkeit zu Amsterdam in Holland, wider Placium. Ib. 1604. in 8.

Treuhertzige Warnung für Meister Johan Cuno, Perlebergischen Superintendenten in der Prigniccerischen Landschafft, wegen der Calvinischen Dünsten, Grillen und Natterstichen. Ibid. 1605. in 4.

Examen Examinis Pieriani, Abfertigung deß Examinis, so D. Urbanus Pierius, Calvinischer Prediger zu Bremen wider D. Nicolai Crellii gehaltene Leichpredigt außgesprenget. Ibid. 1603. et 1611. in 8.

Freudige Wiedaerkunfft auff die faule Abfertigung D. Urbani Pierii, Ibid. 1604 in 8.

Sieg und Freudentritt der Warheit Christlicher Religion in der Evangelischen und gut Lutherischen Kirchen durch Sachsen, auff die faulstinckende Apologi D. Urbani Pierii. Ibid. 1608. in 4.

Etzliche Prechigten, nemlich am Oster-Sontag und Montag, am Sontage Quasimodogeniti, Misericordias Domini und Iubilate, auch 3. Pfingstpredigten: 20. Pred. auß denen 5. ersten Capiteln auß der hohen Offenbahrung Johannis, sind zu finden in 2. Theil seiner Teurschen Schrifften, p. 313. seqq.

D. Philippi Nicolai Operum Latinorum Tomus I. et II. editus est a M. Georgio Dedekenno, Hamburgi 1617. in fol.

Eiusdem Operum Germanicorum Tom. I. II. III. et IV. ditus est ab eâdem. Ib. 1617. in fol.


page 38, image: s038