07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


image: s457

MEMORIAE IURISCONSULTORUM NOSTRI SECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE DECAS QUARTA, CURANTE M. HENNINGO VVITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLERVORD, Typis IOANNIS ANDREAE. Anno M. DC. LXXVI.


image: s458

THUCYDIDES DE BELLO PELOPON. LIB. II. IN FINE.

II, QUI PRO REPUBLICA CORPORA DEVOVERUNT, PRIVATIM IMMORTALEM GLORIAM REPORTARUNT, Et SPLENDIDISSIMUM SEPULCRUM; NON TAMEN IN QUO IPSI QUVIESCANT, QUAM UBI EORUM GLORIA, UT SE QUODQUE TEMPUS OFFERT, VERBIS FACTISQUE CELEBR, ANDA, PERPETUO ET SINE OBLIVIONE RECONDANTUR.


image: s459

VIRO MAGNIFICO, NOBILISSIMO, PERQUAM STRENVO ET AMPLISSIMO, DN. IOHANNI BENKENDORFFIO,

FAMIGERATISSIMI AD DUNAM EMPORII, QUOD RIGAE EST, PRO-CONSULI GRAVISSIMO, IUDICII IBIDEM TUTELARIS PRAESIDI DEXTERRIMO OPTIMOQUE DOMINO ET PROMOTORI SUO AETERNA OBSERVANTIA CUM SUBMISSO CULTU SUMMOPERE PROSEQUENDO, CUIUS INDUSTRIAM ATQUE ERUDITIONEM, IN PRUSSIACO IAM OLIM PARNASSO, UTI SINGULAREM PLANE IPSE DEMIRATUS APOLLO, ITA EIUS NUNC VIRTUTEM AC PRUDENTIAM SUMMAM, RINGENTE LICET INVIDIA,


image: s460

BONI QUICUNQUE OMNES IURE MERITISSIMO VIDENT, AGNOSCUNT, SUSPICIUNT; IPSI PROINDE SPLENDIDA ALIQUANDO, SED NON NISI POST SERA FATA PARENTABIT VIRTUS. CUM HACTENUS ALIO HAUD LICUERIT MODO BENEVOLENTIAE IN SE FOVERE RADIOS, HUNC QUALEMCUNQUE DE MAGNIS ALIQUID MERENDI VIRIS CONATUM LITERARIUM CUM VOTO PERPETUAE PROSPERITATIS ADMODUM DEVORO, IN PII ADFECTUS SYMBOLUM, SISTIT ET EXHIBET, MERITIS TANTI FAVITORIS UBIQUE OBLIGATISSIMUS M. H. WITTE.


page 457, image: s461

SERIES ICTORUM QUARTAE DECADIS.

Obiit anno

1666. Bened. Carpzovius D. et Consiliarius Elect. Saxon.

1668. Henricus Hahnius Doct. et Profess. Helmstad.

1668. Enoch Glaserus D. et Profess. Helmstad.

1669. Iacobus Sebastianus Laurenbergius D. et Profess. Rostoch.

1670. David Mevius Doct. et Vice-Praeses Wismar.

1671. Georgius Wernerus D. et Prof. Helmstad.

1672. Theodorus Wolderus Doct. et Profess. Regiomont.

1674. Christianus Woldenbergius Doct. et Profess. Rostoch.

1674. Iohannes Philippi Doct. et Pro-Cos. Lipsiensis.

1674. Ernestus Cregelius Doct. et Profess. Altorph.