PRocuratorum Lucerna insignitus Ivo, idemque, quia Sanctorum classibus importatus fuerat, Deus Iure Consultorum Tutelaris electus. Floruit is natione Britannus sub Carolo IV. tum ob doctrinam et fingularem eloquentiam, tum ob miram pietatem longe celeberrimus. Fuit enim, teste Crantzio Metropol. lib. 9. c. 34. angelica continentia praeditus, Romaeque vitam suam ab esu carnium
servavit intactam, corpus cilicio operuit, ieiuniis, vigiliis ac orationibus etiam Monachos longo post se intervallo reliquit, nudam pro cubili terram luteam, Saxum pro cervicali, et Bibliorum codicem pro pileo usurpavit, suumque, quod habuerat, patrimonium ampliffimum, in pauperum, orphanorumque ac viduarum causas defendendas insumpsit. Atque hinc non Procuratorum tantum Lucerna, sed pauperum quoque Advocatus cognominatus: hinc factum quoque, ut, cum Theologi Thomam ac Hieronymum, Medici Cosmam ac Damianum, et Philosophi Catharinam patronam sibi deputassent, ICti Ivonis, quippe inter sanctos relati, tutelae sese commendarint, eique non minus, quam Sanctis aliis, altare in templis aliquod exstruxerint: quemadmodum et Fridericum III. Saxoniae Electorem severissime praecepisse accepimus, ut Facultas Iuridica in Academia Wittebergensi Ivonis Festum, quotannis IX. die Maii in templo perageret, Decanusque Rectorem, cum reliquis Professoribus ad missam super altari Ivonis celebrandam sollenniter invitaret. Posteaquam vero spississima illa inveteratae Idololatriae caligo ex regionibus hisce per Megalandrum Lutherum dispulsa est, etiam Missae illae Ivonis una cum religioso ceterorum Sanctorum cultu in desitudinem sunt redactae, sic tamen, ut suus tum Iuri Pontificio, tum ICtis ipsis honos integer ac sartus tectus conservaretur. Tametsi enim Lutherus Pontificii Iuris libros Wittebergae extra portam Elistrae combusserat, haut quicquam tamen id factum in contumeliam aut Iure Consultorum, aut legum utilissimarum, quas Pontificium Ius complectitur, quasque in Academiis iussu Principum hodiecue explanant Docto res, sed ignominiam Dei illius semihominis, et Petri, si Divis placet, Vicarii, et detestationem impiorum decretorum, quibus bonae leges hinc inde sunt adulteratae. Neque Lutherus prohibet, quo minus ICti etiamnum Dii Tutelares imperiorum et rerum publ. (at citra superstitionem tamen atque Idololatriam omnem) agnoscantur et nuncupentur. Ita enim Vir Heliano Spiritu excitatus in cohortatione ad Parentes de introducendis liberis in Scholis, et altera quidem Sermonis parte: Quis sustinet incolumitatem Imperii? Equi et currus, manuumque et armorum validitas haec non faciunt, sed ex sola prudertia, quae ex libris scriptarum legum comparatur, stat et cadit, eius est consilium et aequitas, per ipsam reges regnant, et legum Conditores iuste decernunt, per eam principes imperant, et
potentes iustitiam moderantur. Et mox: Hine accidit, ut quemadmodum piis Theologis in regno Christi appellatio Angelorum, Prophetarum, Sacerdotum, ministrorum et Doctorum tribuitur: Ita pii Principes, Iure-Consulti, Cancellarii, Secretarii, Scribae, Iudices et Assessores, Advocati item et Notarii, qui vel ipsi gubernant Res publtcas, vel aliis moderatoribus operam suam praestant, ut secundum leges scriptas gubernentur subditi, merito et Doctores et Sacerdotes et Antistites iustitiae et ministri, rerumque publicarum Tutores et conservatores appellari possint. Cuiusmodi Tutanorum cum in hac quoque Philuraea per DEI gratiam numerus sit haut exiguus, tum inter illos cum maxime eluxit Vir Magnificus, Nobilissimus, Amplissimus, Consulrissimusque DN. IOHANNES PHILIP. PI. ICtus Consummatissimus, Comes Palatinus Caesareus etc. ut non minus quam Sanctus Ivo ille, Procuratorum Lucerna salutari iure possit. Fuit enim, si superstitiosum illud vivendi genus eximas, Ivoni prudentia iuris et elo. quentia non dispar, id quod tum res ipsa clamitat, tum ara perennivivae memoriae (nec enim alias aras demortuis nos ponimus) iamiam exstruenda uberius indicabit. Gente Silesius est, vel sic probitatem animi felicitatemque indolis sat prodens. Est enim, ut cum Neandro loquar ex Geograph. Part. I. nutrix fecunda et benefica hominum, quibus in utroque sexu Dei beneficio, nec ad figuram ac decus corporis, nec ad bonitatem ingeniorum quid de est, multisque praeterea saeculis exculta disciplina honestiore, quam alii populi efferi et inhumani. Natus autem Lignitii est A.E.C.M.DC. VII.d. 19. Martii ex IOSIA PHILIPPI, Cive loci primario et praedio Waldaviensi, quod ad Cameram Principalem spectat, ab actis Ecclesiasticis et Civilibus, et moratissima matre Ursula, ex vetusto, eoque honestissimo Clossiorum genere oriunda: cumque ingenii non vulgaris scintillas mature ostentasset, a matre (nam parentem in ipsa annorum teneritate amiserat) non pietati tantum, sed et bonatum artium studio de consilio Danielis Hertwigii, Lignicensium Consulis amplissimi, qui velut Deus ex machina puero succurebat, fuit dedicatus, Scholaeque adeo Lignicensi immissus, in qua dexterrimos formatores nactus, BARTHOLOMAEUM KERNIUM, RECTOREM, M. LEONHARDUM BAUDISIUM Con-Rect. et HENRICUM BACHMANNUM, Collaboratorem, tam feliciter ini annum usque tertium decimum profecir, ut magna
iam tum spes de futura studiorum mole non vane conciperetur. Etemm cum Ducis Lignicensis Consiliarius intimus et Pro Princeps eminentissimus, CHRISTOPHORUS a ZEDLITZ e Paedeuterio iam dicto binos optimarum mentium atque ingeniorum adolescentes praeoptaret, qui cum Filio suo cognomine in literis imbibendis concertare privatim possent, non alium ex tam conferto discipulorum grege, quam hunc PHILIPPI, praeter Nobilem alium in eodem sudo edoctum, dignum aptumque consortio Zedlitiano habuerunt Praeceptores. Condiscipulatu hoc Nobilissimorum adolescentum per triennium usus, eos sub BARTHOLOMAEI KIRCHNRI moderamine in linguis iuxtim ac Philosophia progressus fecit, ut cum An. XXIII. Gymnasium Elisabethanum, quod Wratislaviae floret, subiret, Classi Principi insertaretur mox, studnsque Academicis a M. MICHAELE POLLIONE et M. ELIA MAIORE non longo temporis spatio praepararetur. Biennio enim necdum finito Philuraeam hanc petiit, cumque in ipsa Iuris adyta penetrare animum in duxisset, penitiorem Philosophiae cognitionem praestruxit, celebratis tum L. SCHNEIDERI, L. CORVINI et M. MULLERI Professor. Publ. acroasibus, tum M. AVIANI potissimum, Facult. Philos. Assessoris Collegiis Pansophicis; dein ad pedes ICtorum incomparabilium SIGISMUNDI FINCKELTHUSII, WILHELMI SCHMUCCII, IOHANNIS BOHEMI, BARTHOLOMAEI GOLNITZII, DAVIDIS LINDNERI, aliorumque considere coepit, eamque sibi Iuris prudentiae ad annum usque XXXI. supellectilem comparavit, ut suo remigio rem gerere, aliisque viam ad arcem Themidis ostendere non infeliciter potuerit. Vocatus eopse anno in Patriam, ut suam illi sollertiam dexteritatemque commodaret, moxa Celsissimo Principe Lignicesi Illnstri Baroni a REICHENBERG tum minorenni praefectus, nec exili ab eo Salario, quod non semel gratus depraedicavit, clementissime fuit cumulatus. Qua Ephoria cum ex voto Principis perfungeretur, mirum, quam avide etiam alii Nobiles hunc filiis suis ducem elegerint, ut non immerito quis versibus Statii, quibus Parentem suum lib. Sylv. V. c. III. dilaudat, compellare PHILIPPI Nostrum potuisset:
Hinc tibi vota Patrum credi, generosaque pubes
Te monitore regi, mores ac facta priorum
Discere etc.
Nam duo et viginti admodum Generosi Iuvenes ad annum usque XXXV. commissi ipsi, tamque praeclare ac laudabiliter ab eo fabrefacti, ut summis in Silesia muneribus admoveri non sine ingenti patriae praesidio atque ornamento quiverint. Ad Baronem ut redeamus, erat ille, sic Tutore Illustrissimo disponente, in exoticas regiones non nisi hoc duce et comite dimittendus; sed PHILIPPI Noster non levidensibus causis permotus, submisse id curae deprecatus, inspectionem Nobilissimorum Iuvenum CAROLI SIGISMUNDI et WENCESLAI a Stentsch, noc non Cognati eorundem GEORGII ABRA HAMI a Dyhren suscepit, cumque illis Almae huic redditus, a Theoria Iuridica, quam vocant, ad Praxin movere pedem incoepit, Daducho potissimum usus QUIRINO SCHACHERO ICto celeberrimo, et Sereniss. Electori Saxoniae ab Appeltationum Consiliis etc. et quandoquidem Patriam suam non a Bellona tantum, sed et papaeâ Idolomania miserum in modum vastari, seque adeo rebus et spebus suis destituti intelligeret, intra sinum Almae Nostrae commorari, imo consenescere apud animum suum constituit. Itaque A. XXXVII. ad Parentem Generosissimum reductis, quibus praefuerat hactenus, Nobilibus, ad Berythum Ienensem abiit, actuque tam tentaminis, quam rigorosi examinis exantlato, habitaque, De Curatore Bonorum, sollenni disputationed. XXX. Nov. supremum Iurisprudentiae apicem, tamquam praemium eruditionis ac diligentiae iam pridem meritum, retulit; Lipsiaque mox repetita, maritali foedere cum DEO devinxit sibi virginem id temporis forma virtutibusque florentissimam MARIAM, DAVIDIS BOCKII Civis ac Mercatoris filiam An. XXXIIX. d. XXIIX. Februar. quam non amabilem tantum concordemque vitae sociam, sed fecundam quoque sobolis procreatricem est expertus, factus quippe ex eâ pater sex filiorum, CHRISTIANI, Marchionis Durlachio Badensis Secretarii intimi, iamque Viennae in aula Caesarea ob maximi momenti negotia commorantis. IOHANNIS DAVIDIS, castra Gothorum bellica sectantis, IOSIAE et FRIDERICI I. U. Cultorum, SIGISMUNDI item ac THEODORI, quorum ille in Illustri Porta, hic in Patria literis operam navat, et filiarum binarum, MARIAE DOROTHEAE, sed in viridi aetatula exstinctae, et IOHANNAE MARIAE, Viro Nobilissimo, Ampliffimo, Consultissimoque Dn. WILHELMO
ROMANO, I. U. D. Curiae Supremae et Consistorii Advocato Ordinario A. LXIIX. nuptae ex qua et neptes dulcissimas vidit IOHANNAM PHILIPPINAM et CHRISTIANAM MARIAM, nec non tres nepotulos ADOLPHUM WIL. HELMUM, et PHILIPPUM LUDOVICUM, Gemellos mos exstinctos, et CAROLUM LUDOVICUM, Sed ad publica deveniendum tandem, et quibus veluti gradibus ad honores alios ascenderit, iam strictim est percensendum. Nam cum in foto aliquantisper se Roscium exhibuisset, ob insignem prudentiae dexteritatisque laudem exinde reportatam A. XLIV. Synedrii Ecclesiastici, et anno subsequo Curiae supremae Advocatus Ordinarius (quoquidem utroque munere se paucis abhinc annis abdicavit) abs Serenissimo Saxoniae Electore fuit constitutus. Sed ne studiosae Iuventuti deesset, non pigratus est desideria illius qua publicis qua privatis operis, quas Disputationes non paucae adhuc contestantur, explere. Quae diligentia uti singularis erat, ita singulari quoque et plana extraordinario praemio mactata est. Etenim cum nemo ad Collegiaturam adspirare in hac Alma queat, nisi Magister Noster, isque pubico Disputationis praesidio, Nationalibus beneficiis veluti initiatus, Philippi Excellentiss. quantumvis Magistrorum Lipsiensium ordini non adscriptus, special tamen Serenissimi Electoris mandato munitus, post disputationem cum laude habitam Collegiatis annumeratus est, in Collegio puta B. U Silesiacae Nationis proprio. Ad illud enim, ut hoc obiter inseramus, aedificandum Ioh. Otto Munsterbergius, primus Academiae Rector pecumam contulit eam, quam Pragae collegerat, ad condendum ibi Collegium pro Silesiis: Sed cum mors improvisa Munsterb. intervenisset, popularisipsius Ioh. Hoffmannus, postidea Misnae Episcopus factus, opus illud absolvit, et Collegium Marianum instituit, in quo Collegasquinque Silesios, et si libeat, sextum e Prutentis adsciscendum, ordinavit. Huic Collegiaturae, in qua Praepositi vices non semel obiit, accessit et aliud beneficium non minus insolens, quod cum extra hanc Philuraeam Dibaphum Doctoralem obtinuisset, A. XLIIX. Fac. Iur. Lips. ob rara eruditionis specimina insereretur. Praeterquam enim, quod A. XLI. mense Maio de Carceribus ante et post meridiem disputarat, per integrum semestre materiam de Subhastationibus gravissimam publice explanavit Sed nec hic honorum publicorum pausa erat. Cum enim tamquam Procuratorum Lucerna undiquaque
exsplendesce, a Nobilissimo huius Urbis Senatu et Senatoris et Consiliarii aximate exornatus, et An. LIV. Curiae Provincialis in Inferiori Lusatia Assessoribus, Annoque LVII. quo ex Facultate Iuridica exesse coepit Scabinis Lipsiensibus abs Electore Saxoniae Potentissimo est accensitus. De Comitiva quid dicam, abs Caesarea Maiestate An. LI. obtenta? Quid de Magistratu Academico An. LII. in humeros eius unanimis Nationum suffragiis coniecto: Quid item de Pro. Rectoratu, abs PHILIPPI Amplissimo, An. XLII. cum Magnificentissimus Academiae Rector esset HENRICUS Ruthenorum Iuniorum in Plaven Decimus, Dominus in Graiz, Kranichfeld, Gera, et Lobenstein, in ipsa temporum bellicorum diritate felicissime administrato? Uberius haec persequenda forent, nec alius persequendis illis aptus, nisi qui ingenio atque eloquentia par ipsi esse possit. Tametsi vero PHILIPPI Magnificus negotiorum Aethna quadam premeretur, tamen scriptis etiam publicis, iisque cedro imputribili dignis praelucere Procuratoribus et Advocatis voluit. Et quotusquisque Doctorum ignorat ternionem liborum iamdudum in lucem emissorum, Usum videlicet Practicum Institutionum, Tractatum de Subhastationibus, et Observationes Practicas? quibus propediem accedent Observationes practicae in Processum Saxonicum, quippe sub praelo iam sudantes. Ceterum per omnem vitam nihil prius antiquiusque habuit PHILIPPI Magnificus, quam omni cultu ac veneratione Deum sibi quottidie propitiare, candoremque proximo atque animum iustitiae tenacem approbare. Neque enim unquam delectatus est vaframentis atque artibus huius saeculi, tantum abest, ut fefellerit ipsemet, vulpemque astutam, ut ille ait, sub vapido pectore servaverit. Sed cui non dictus Hylas? Ad vitae Philippinae terminaha ut veniamus, iam annus propemodum est, ex quo ob virium decrementa se laribus affigere domesticis necesse habuit. Quae imbecillitas quamvis pretiosissimis pharmacis oppugnata est, expugnari tamen se passa non est. Ac nuper quidem, die videlicet Aprilis XVIII. cum ipso die Christi emortuali viatico sacro se instruxisset, in contumacissimum somnum dilapsus, orexin mox omnem evanuisse, mortemque adeo quam proxime abesse intellexit. Apprehenso itaque Salvatoris sui Merito se DEO veluti in manus tradidit, et die XXI. April. placidissimo somno correptus, hoc veluti molli vehiculo in vitam alteram
transivit. Et ita Procuratorum Lucerna illa exstincta est. estinctus, inquam, Ivo Lipsiensis, et Iustitiae Tutanus emendatissimus; cumque eo tot augustae Virtutes, dotesque summae; quibus non Urbem tantummodo hanc, sed orbem universum irradiavit. At lucet tamen anima illius in caelis vel splendidissimi Solis instar, nec ullis unquam saeculis in Lucis aeternae illius conspectu exstinguetur. Nec obtenebrabitur gloria Eius in his terris, quam et Consiliis saluberrimis et scriptis utilissimis iamdudum sibi peperit. Quotiescumque enim scripta Magni PHILIPPI a ICtorum filiis citabuntur (citabuntur autem saepissime) toties ara veluti honoris quaedam illi exstruetur. Nos interim honoris illud genus, quod manibus Philippicis debitum videri potest, ne differamus, Cives Ordinum ac Dignitatum honoratissimi, cumque Gravis ille et honoribus et Rei publicae muneribus perfunctus Senex (his enim fere verbis Cicero describit ICtum de Iure interrogari solitum, lib. 1. de Oratore) horâ III. sit efferendus, ad exsequiarum Officium frequenter et copiose confluamus, et vel sic, quanti vivum aestimaverimus, et nunc (ô funestum et illaetabile verbum) exstinctum doleamus, contestemur! P. P. Lipsiae d. 27. April. A. E. C. M. DC. LXXIV.
Usus Practicus Institutionum Iustinianearum: Lipsiae 1665. in 4.
Tractatus de subhastationibus: ibid. 1667. in 4.
Observationes ex Decisionibus Elect. Saxonicis: ibid. 1670. in 4.
Considerationes Iuridicae in Processum iudiciarium Saxonicum: ibid. 1675. in 4.
Disputationes ab ipso habitas aliquot saltem vidimus; utpote de obligationibus in genere: De Carceribus: De Curatione bonorum: De eo, quod interest.