07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 526, image: s530

PROGRAMMA Quo RECTOR UNIVERSITATIS ROSTOCHIENSIS GEORGIUS RADOVIUS, Iuris Doctor et Profess. Publ. Ad Exsequias, quas VIRO Nobilissimo, Amplissimo, atque Consultissimo, DOMINO CHRISTIANO WOLDENBERGIO, Crempa Holsato, Phil. I. U. D. et Decretalium Prof. Publ. famigeratissimo, Comiti Palatino Caesareo, t Ducalis Consistorii Assessori gravissimo, Collegae nostro coniunctissimo, nunc beatissimo, Pientissimae, maestissimaeque Matris absentis nomine, VIR pl. Reverendus atque Doctissimus DN. ANTONIUS GUNTHERUS KNAUT, Ecclesiastes Crempensis fidelissimus, germanique pie defuncti fratris b. m. Gener, HODIERNA HORA PRIMA sollenniter ac decenter parabit, Omnes omnium ordinum Cives Academicos officiose et peramanter invitat.


page 527, image: s531

NUllam calamitatem esse solam, sed exitum mali unius, gradum esse alterius, multi quottidie experiuntur, et Acaedmia nostra tempore non multo cum ingenti dolore sensit. Post persoluta enim iusta Viro ICto inter paucos memorabili, HERMANNO LEMBKENIO, iterum ad flebile et funestum officium invitamur, nondumque sedatum luctum redintograre compellimur in acerbo funere Nobilissimi, Amplissimi atque Excellentissimi Viri, CHRISTIANI WOLDENBERGII Philosophiae pariter ac I. U. D. et Professoris Decretalium Celeberrimi, Comitis itidem Palatini Caesarei, et Consistorii Ducalis Assessoris gravissimi, Amici et Collegae nostri, uti olim coniunctissimi, ita nunc desideratissimi, qui id unice in vita egit, ut docendi, quod sustinuit, munere egregie exornato, flaccescens Rosetum nostrum pristino flori quodammodo restitueret, ingens Rei publicae nostrae decus atque columen, iustitiaeque sacerdos egregius. Equidem iustius ex duplicato vulnere dolor nos contra mortis violentiam in maiorem indignationem erumpere cogeret, nisi vehementem iniustarum forsitan et nil profuturarum querelarum impetum cohiberet humanae sortis cogitatio. Accusare fata possumus, mutare non possumus: stant dura et inexorabilia. Contra vim mortis nihil prodest vitae innocentia, nihil sincerus ac probus literarum amor, nihil ab omni labe mens vacans, sed natura rerum eodem temporis momento et accipiendi Spiritus et reddendi nobis legem dixit. Concinna satis et arguta est allusio quam super inevitabili moriendi necessitate fecit Augustinus lib. 13. de Civit. DEI. Non importune, inquit, neque incongrue arbitror accidisse etsi non humana industria, iudicio fortasse divino, ut hoc verbum, quod est, moritur, in Latina lingua nec Grammatici declinare potuerint eâ regula, qua cetera talia declinantur. Namque ab eo, quod est, oritur, fit verbum praeterti temporis, ortus est, et si qua similia sunt, quae per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo vero, quod est, moritur, si quaeramus praeteriti temporis verbum, vesponderi solet, mortuus est, U lltera geminata: sic enim dicitur mortuus, quomodo fatuus, arduus, conspicuus, et si quae similia, quae sine tempore declinantur. Illud autem, quasi declinaretar, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Convenienter itaque factum est,


page 528, image: s532

ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita ipsum verbum declinart loquendo non possit. Ceterum ineluctabilem hanc fatorum vim vix incusare sustinebit, qui cogitat non in perniciem humani generis, sed in salutem eius introductam esse mortem. Quamquam enim per naturam suave sit vivere, per rationem tamen non insuave est mori; nec hercle malum erit, quod vitae exstinguit mala, multosque liberat tormentis, egestate, querelis, suppliciis, taedio. Non iniuria Solon oppida et communitates mera miseriarum appellavit domicilia. Annon enim omnis vita est supplicium: quae pars aetatis calamitatibus vacat? Infans a lacrimis auspicatur vitam, hocque solum habet anxietati suae solatium: Iuventa in eo infelicior, quod non saltim mala patiatur, sed etiam agat. Crescit cum annis miseria, et ipsa Senectus vitae hiems audit, et sentina malorum, in quam confluit, quicquid est infirmum fragileque naturae. Sed quid iuvat deflere partes, cum tota vita flebilis sit? antequam veteribus incommodis est satisfactum, nova urgent. Haec adeo vera sunt, ut ad inspirandum vitae taedium et mortis dulcedinem non opus sit aut eloquentia Philosophi Cyrenaici Hegesiae, aut Philosophia Platonis, qui de immortalitate disserentes nonnullis voluntariam mortem persuasisse leguntur. Mori, inquit Cicero, nemo sapiens miseerum duxit. Hinc mors laudatur fortibus, expetitur miseris, non recusatur felicibus nec terribilis est, nisi iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, et quorum fama simul emoritur. Ad maiora natus est homo, quam ut terrae serviat, nec alia ad immortalitatem, quam expetimus, via est, praeter bonam mortem, quae melioris vitae est ingressus. Epaminondas, summa Thebanorum felicitas, idemque prima Lacedaemoniorum clades, cum pro salute patriae egregie dimicans mortiferum vulnus acciperet, de reportata victoria accepto nuntio inquit: Non finis, commilitones, vitae meae, sed melius et auctius initium advenit. Nunc enim veter Epaminondas nascitur, qui sic moritur. Quod si in togata militia aeque ac in sagata gloriae locus est, eccur non superfutura sit fama eius, qui per vitam debellatis iustitiae hostibus, invidia, auro, affectibus, in medio tam sancti officii cursu exspiravit? Tali certe Viro non terrestris saltim haec, sed etiam caelestis debetur immortalitas. Hanc quoque adeptum nuper esse Nostrum, cui hodie iusta exsolvimus, nulli dubitamus, cum non ignoremus,


page 529, image: s533

quam sancte in vita tractaverit scaelestem hancce virtutem iustitiam, rem inter homines utilissimam, DEO gratissimam. Testatur id ipsum amplius totus vitae eius cursus, quem, pro instituto nostro, brevibus hic pertexemus. Natus is est Crempae in Holsatia, anno 1621. 14. Octobris ex pia et honesta prosapia, et patre quidem Viro pl. Reverendo atque Doctissimo NICOLAO WOLDENBERGIO, Pastore in Regia ista civitate per novem annos, et duos Menses fidelissimo: Matre vero MARGARETHA TOLLIA Matrona virtute pariter ac aetat conspicua, cui per DEI gratiam adhuc superistiti et ob insperatum Filii carissimi afflictissimae, solatium ex alto precamur. Avus per paternam lineam ipsi ascendit Vir itidem Reverendus et Doctissimus CHRISTIANUS WOLDENBERGIUS, Pastor Ecclesiae Neokirchensis in Holsatia vigilantissimus; Avia ALKE Woldenberges, egregium feminarum decus. Avus per matrem ascendens fuit, Vir Reverendus et Doctissimus NICOLAUS TOLLIUS, Pastor Suderovensis meritissimus; Avia materna CATHARINA VORSTIA, ingens sexus sui ornamentum; Proavum habuir paternum Spectatissimum Virum HANSUM WOLDENBERGIUM, Civem Crempensem industrium. Proaviam, laudatissimam feminam MARGARETHAM Woldenbergs. Proavum maternum laudat Virum plurimum Reverendum et Clarissimum M. IOHANNEM VORSTIUM, Potentissimi Regis Daniae Superintendentem in Holsatia, et Pastorem Itzehoe fidelissimum, et de Ecclesia per multis annis meritissimm; Proaviam maternam CATHARINAM Vorsten, optimam matronam. Quam primum in hanc lucem editus et sacro fonte ablutus erat, Optimi parentes nihil eorum intermiserunt, quae ad egregie formandam indolem, piisque moribus imbuendam pertinere videbantur. Sed praecocia fata patrem ipsi eripuerunt, eumque inter bellicos Caesarianorum militum tumultus cum matre afflictissima reliquerunt, quae tamen nihil desiderari passa est eorum, quae praeter pietatis probitatisque studium, literarum quoque amorem filio inculcarent: nihil magis in votis habens, quam ut is aliquando DEO et literario Orbi digne inservire possit. Non parum eo contulit, intentionemque suam consilio et re iuvit dilectissima eius Soror THEODOSIA von Langen, Viri Nobilis Doctissimique MATHIAE von Langen, Praefecti Segebergensis relita vidua,


page 530, image: s534

quam Noster in disputatione sua Inaugurali, de Sponsalibus, cum laude in alma Gryphica Anno 1651. habita, dulcissimam suam materteram vocat. Prima literarum rudimenta in Schola patria posuit, in Kiloniensi postea sub auspicio Rectoris Doctissimi, ZACHARIAE MOSERI, tales fecit progressus, ut inde ad inclitam Academiam Lipsiensem ablegaretur, ubi, cum totum se studio Philosophico manciparet, supremum in Philosophia gradum brevi tempore est adeptus. Non tamen neglexit Iurisprudentiam, veram illam, et non simulatam Philosophiam, sed illi totis viribus incumens non modicam eius quoque sibi acquisivit notitiam. Auxit eandem non leviter in multis Germaniae, Daniae, Hollandiaeque celebribus Academiis, quarum praecipue Coloniensem, Lovaniensem, Lugdunensem, hafniensem, Gryphisvvaldensem, hancque nostram, non sine infigni studiorum fructu, invisit, Clarissimisque viris innotuit. Anno 1649. Per illustris Comes, HELENA de Brandestein, eum Praeceptorem ac Ephorum filio suo praefecit, cui spartae per aliquod temporis spatium egregie praefuit, magnorumque Virorum ea occasione captavit gratiam; Inde ad nos iterum redux, non otio vacavit, sed legendo pariter, ac disputando suam in iure professus est scientiam. Meruit itaque honores summos, quos ipsi Gryphica post peractum laudabiliter privatum, publicumque Examen, Anno 1652. contulit. Cumque de eruditione eius abunde constaret, Senatus huius Urbis Amplissimus ipsi Professionem iuris extraordinariam decrevit, sed nonnullae exinde ortae difficultates effecerunt, ut Anno 1656. post fata Clarissimi Viri, DN. M. ELIAE TADDELII, Professoris Graecae Linguae, in huius locum surrogaretur introducereturque, postquam anno praecedente cum Nobilissima Virgine CHRISTINA Müllers, VINCENTII MULLERI, Consulis olim Hamburgensis Magnifici, filia matrimonium iniisset, in illo studio utilem per triennium praestitit operam, talemque se gessit, ut Serenissimus Princeps ac Dominus, DN. GUSTAVUS ADOLPHUS, Dux Mecklenburgicus, Princeps Vandalo rum, Sverini et Ratzeburgi, Comes Sverinensis, Terrarum Rostochii et Stargardiae Dynasta, Dominus ac Patronus noster Gratiosissimus, ad maius honoris fastigium evehere, eique non solum Decretalium Professionem conferre, sed et Consistorii Ducalis Assessorem constituere clementissime


page 531, image: s535

sustinuerit. Supervacaneum hic foret, multa verba facere de eius in docendo, disputandoque, ardore ac diligentia, de fide ac cura, qua saepius Decanatum gessit, de laudabili studio, quo Acta ad Facultatem missa, abalienato ab omni odio invidiaque animo, expedivit, adeoque officio suo ac honestati satisfecit. Nota haec omnia non minus sunt, quam sacrata ingenii eius monumenta quae publice exstant, et quid in illo genere praestiterit satis superque testatum faciunt. Inter praecipuos Tractatus, quos in lucem emisit, sunt de Numeris utriusque iuris Civilis et Canonici: Micarum iuris manipuli tres: Axiomata Iuris universi tam Civilis quam Canonici: de Origine Consistoriorum: de Origine, progressu et usu Corporis Canonici: index tractatus tractatuum: et Compendium ex integro Tractatu Coleri de Processibus Exsecutivis. Illud quoque memoratu dignum, quod anno 1666. Per illustris Dominus Comes de RANTZOV Dominus in Breitenburg, etc. dignitatem Comitis Palatini Caesarei cum annexis iuribus ac beneficiis, ei munificentissime contulerit. Quae res inter alia monstrat, magnis quoque Viris eum innotuisse, acceptumque fuisse, ad quam felicitatem nihil magis ipsi profuit, quam quod non obscuros mores aut rancorem animi, qui homines reddunt invisos ini vita, prae se ferret. Sed properandum est ad finem, quem non infelici alias vitae varius morbus imposuit. Illum nobis sufficienter depingit Vir Experientissimus Excellentissimusque Dn. SEBASTIANUS WIRDIGIUS Med. D. et Profess. Publ. Amicus et Collega nost-r honoratissimus, dum inquit: Morbus, quo Consultissimus noster Collega succubuit, Lithtasis fuit, eiusdemque individuus comes, Passio colica: acerbissimi sane valetudinis et vitae humanae hostes, quorum unus hominem necando sufficiens est. Hostibus hisce, non semel iterumve, multis retro annis, conflictatus est, sed multoties, et quidem aedeo mascule et feliciter, ut singulis collisionibus, assumptis generosis remediis, profligati, victoriam reportaret, exuviasque horum, non exiguam supellectilem calculorum, collegerit, nobisque ostentaverit. Tandem 29. Ianuarii iterum complicato suo hoc familiari morbo correptus, praesens meum, quod Beato nostro, pro solita nostra intima collegiali amicitia, 20, hactenus annos firmiter confirmata, numquam denegavi, expetiit consilium, anxieque desideravit: verum ferino Catarrho et ego tune zemporis obrutus, assidere illi non valui. In locum itaque meum,


page 532, image: s536

Experientissimum DN. D. LUBBERTUM, Practicum apud nos felicissimum, surrogavit, qui primo intuitu morbum pronuntiavit letalem, sua tamen cordi applicuit remedia; accedentibus itaque aliis forsan symptomatibus, signisque letalibus, 3. Februarii, invocato nomine Iesu, placidissime exspiravit.

Insignem, O Cives, inhocce Viro fecimus iacturam aequum igitur erit, ut quos vivo amplius non licet, mortuo honores exhibeamus, frequentique comitatu testemur, quam carus nobis fuerit in vita, quamque eius memoria nobis semper grata sit futura.

P. P. sub sigillo Rectoratus die 3. April. ANNO M. DC. LXXIV.

Conventus fiet in Templo Iacobaeo hora prima pomeridiana.

SCRIPTA.

De Processibus Exsecutivis Matthiae Coleri: Rostoch. 1646. in 4.

Oratio Inauguralis de usu Graecae Linguae, in omnibus Facultatibus, Artibus et scientiis. ibid. 1657. in 4.

Collegium Theticum super Institutiones iuris: ibid. 1657. in 4.

Subsidium iuris, seu Index Interpretum et Commentatorum, antiquorum et recentium, maxime celebratorum, super quatuor Institutionum libros, in et extra Germaniam exstantium, ad haec nostra usque tempora prooductus: ibid. 1659. in 4.

Oratio Inauguralis, de Origine, progressu et usu corporis Canonici: ibid.1659. in 4.

Principia iuris Romani, id est. Leges Draconis et Solonis, Leges Romuli et leges XII. tabularum, secundum ordinem a Pardulpho Prateio et Iusto Lipsio obsrvatum: ibid. 1660. 1668. in 4.

De Numeris iuridicis iuris civilis: ibid. 1663. et Francofurti 1670. in 4.

Micarum iuris Manipuli tres: Rostoch. 1665. in 4.

De Vita et honestate clericorum: ibid. in 4.

Axiomata iuris universi tam civilis quam Canonici: ibid. 1673. in 12.


page 533, image: s537

Disputationes aliquot habuit publice, ut de infamia, seu de his, qui notantur infamia: De iniuriis et famosis libellis: De novo anno, seu oblatione votorum, ex L. un. c. lib. XII. t. XLIX. etc.