PRudentissimos quosvis Legum Conditores et Iuris Interpretes, e Zenonis et Chrysippi potissimum Schola prodiisse et cum illis bene vivere, quam cum aliis argute disputare maluisse, constans est eruditorum opinio. Cum enim omnia vitae felicitate metirentur, resque ab usu potius quam a iucundo aut admirando describerent, quibus post publicam privata salus lex erat suprema, non tam numeros et motus tractabant, siderumve cursus, intervalla ac magnitudines observabant, quam devocatam e caelo Philosophiam in urbes et domos introducebant, et vitam potius et mores, licitumque et illicitum, quam ortum et interitum rerum inquirebant. Quae quidem aequi et iniqui investigatio quamvis olim cum Socrate nata cum Platone Cynicisque adoleverit, in Stoicis tamen virilis aetatis demum consequuta est maturitatem. Nulla quippe ex innumera fere priscarum sectarum multitudine masculum animis robur induere dignosque Sapiente Spiritus afflare potuit praeter illam, quae prodiit e Stoa, Haec adversa fortiter, prospera moderate ferre, et nihil admirari, nihil temnere, sed similem utrique fortunae obvertere vultum docuit. Quod si per praecipua Doctinae huius capita ire libet, quam vicina fidei nostrae Christianae, quamque digna homine sapiente fuerit, apparebit. Summum hominis bonum in o(mologi/a|, quam convenientiam appellat Tullius, reposuit Zeno, cum felicem dixit, qui convenienter vivit. Cum autem exemplium, ad quod vitam exigeret, non nisi a summa DEI convenientia et perfectione peti posset, recte Praeceptoris sui sententiam auxit et convenienter Naturae vivere felicitatem esse Cleanthes pronuntiavit. Si enim, teste Seneca, nihil aliud est natura quam Deus et divina Ratio toti mundo et partibus eius inserta, quid quaeso aliud intellexerunt, quam DEO parere et iuxta ipsius voluntatem vivere summam felicitatis esse. Ex hoc Epictetus apud Arrianum laudat illud Zenonis, te/los e)sti\n a)nqrw/pou to\ e(/pesqai *qew=|: Finis hominis est sequi Deum, et in Enchiridio cuiusvis vitam formari vult, ei)s2 to\ pei/qesqai qew=|, kai\ e)/ikein pa=si poi=s2 ginome/nois2, kai\ a)kolouqein e(ko/nta w(s2 u(po\ th=s2 a)ri/sths2 gnw/mhs2 e)piteloume/nois2, ita ut DEO pareamus et acquiescamus omnibus, quae eveniunt, eque tamquam ab optima mente profecta volentes sequamur. In
hunc sensum Seneca, Sapiens, inquit, quicquid evenerit, sciet legem esse naturae, habebitque in animo illud vetus praeceptum, Deum sequi, Quid potuit sanctius ab homine Christiano dici? Sapientem pedissequum et imitatorem DEI facere: anne legibus nostris est conveniens, quae nostri nos Ducis ac Servatoris Iesu Christi fideles et pedissequos et initatores esse volunt. Erant quidem ex ipsis Stoicis Chrysippi discipuli, qui secundum naturam se vivere putabant, cum recta ratione uterentur: verum non pugnant, nisi in speciem recta ratione uti et Deum sequi, Neque enim Deum sine ratione sequi, neque sine Deo recta ratione licet uti. Vir bonus, inquit Seneca, sine Deo nemo est: Ille dat consilia recta et magnifica. Quicquid facimus boni, qui Christiano nomine gloriamur, Deo unice ferimus acceptum, sine quo nihil sumus. Quod si latine loqui voluisset D, Paulus, cum nostram nobis ob oculos posuit infirmitatem, qui sine Divina ope per nos ipsos ne quidem bene cogitamus, DEI autem clementia ac misericordia templa et domicilia spiritus Sancti sumus, non puto rectius, quam cum Seneca dixisset, Animum rectum bonum magnum DEUM in humano corpore hospitantem esse. Quid homine Christiano dignius, quam hymnos, quos a Sapiente suo exigit Epictetus apud Arrianum, Deo canere, eique pro collatis benesiciis gratias agrere? ou)k e)/dei kai\ ska/ptontas2 kai\ a)rou/ntas2 kai\ e)sqi/ontas2 a)/dein to\n u(/mnon to\n ei)s2 to\n qeo\n. *me/gas2 o( qeo\s2 o(/ti h(rei=n pare/xen o)/rgana ta=uta, di) w(=n th\n gh\n e)rgaso/meqa. *me/gas2 o( qeo\s2 o(/ti xei=ras2 de/dwken, o(/te kata/posin, o(/ti koili/an, o(/ti a)/ucesqai lelhqo/tws2, o(/ti kaqe/udontas2 anapnei=n. *ta=uta e)f) e(ka/stou e)fumnei=n dei=. kai\ to\n me/giston kai\ qeio/taton u(/mnon e)fumnei=n, o(/ti th\n du/namin e)/dwke, th\n parakolouqhpkh\n tou/twn kai\ o(dw=| xrhstikh\n. Nonne et fodientes decet et arantes et comedentes canere hymnum DEO. Magnus Deus, qui nobis instrumenta haec, quibus terram coleremus, exhibuit: magnus, qui nobis manus, qui deglutionem, qui ventrem, qui incrementa corporis occulta, qui sub somno respirationem dedit. Pro his universis laudare Deum decet, et maximum divinissimumque hymnum accinere, quod dederit nobis facultatem assequentem haec omnia, ac certa via rationeque iis utentem. Tam pia de DEO et debita DEO oboedientia opinio mores peperit incupatos, fecitque Stoicos prae ceteris vitae integros, scelerum purpos, vitiorumque inimicos capitales. Vitia tua,
oro te, mi Lucille, inquit Seneca, persequere sine fine, nam illis quoque neque modus est, neque finis. Quae si abstrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum esset. Quis non animadvertit hic illud Christi praeceptum; Si vel oculus vel pes tibi tuus sit scandalo, praestat ipsum a te, quam te a DEO avelli. Summa religionis nostrae in eo est, ut DEO serviamus et proximo studeamus, quod Stoicos maxime conatos fuisse accepimus. Nulla secta, inquit Seneca, benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communibus bonis attentior, ut propositum sit ei usui esse et auxilio. Nulla igitur dignior fuit, quam implecteretur Iuris prudentes, et praecipue quos penes arbitrium aequi bonique stabat, quam Sapientum illa suavis nutricula, porticusque severioris filia. solus apud Stoicos sapiens liber, solus dives est, et a)utarkh\s2 h( a)reth\ pro\s2 e)udaimoni/an, se ipsa contenta est virtus ad beate vivendum. Sapiens Christianorum pietas tanti aestimatur, ut illam possidentes soli sint divites. Soli enim, quod de Stoicis dixit Tullius, possident res et fructuosas et sempiternas, solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis satis esse putant, quod est: nihil appetunt, nulla re egent, nihil sibi dedsse sentiunt, nihil requirunt. Sapiens a)paqh\s2 et imperturbabilis est: neque gaudio exsultat, neque luctu deprimitur, sed morum sanctimoniam, prudentiamque innocentem cuivis fortunae opponit. Apud Stoicos is demum.
Rex est, qui posuit metus
Et diri mala pectoris,
Qui tuto positus loco
Infra se videt omnia,
Occurritque suo libens
Fato, nec queritur mori.
Toto vagaberis orbe nec alibi Regem illum quam inter Christianos invenies, qui extra omnem metum dirique pectoris cruciatus in tutela Angelorum latitant,
Atque metus omneis, et inexorabile fatum
Subiciunt pedibus strepitumque Acherontis avari,
et inania illa opum, honorum, gloriae nomina, quibus decipiuntur animi vulgares, infra se vident, nihil desiderant magis, nihil laetius subeunt, quam fatalem illam horam, quae vitae huius turbis animum tranquillitatis avidum eximit et sede quietis aeternae locat. Uti apud Stoicos
- - Sapiens uno minor est Iove, Dives
Liber, honoratus, pulcher, Rex denique Regum,
ita solis Christianis cum Div. Paulo exclamare licet: Sumus quasi morientes et ecce! vivimus, quasi tristes, sed semper
gaudentes, sicut egentes, sed multos locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Regis Maiestas Christi discipulis ab Apostolo tributir, cum omnia ipsis vindicat, 1. Cor. 3, v. 22. immo Reges nos fieri in Apocalypsi diserte D. Iohannes scribit. Quorsum autem pluribus notissimam Stoicorum sapientiam cum Christianae religionis doctrina compono, si nemo ignorat, ab Hebraeis ad Graecos et ab illis ad Romanos veram sapientiam esse profectam. Quorsum de priscorum ICtorum in hanc haeresin affectu loquor? Si in ICtorum nostri saeculi facile Principe Magno nostro MEVIO, quicquid in Stoica sapientia, Christiana pietate et prisorum ICtorum ingeniis miramur, tamquam in promptuario quodam conclusum et a DEO in publicos usus reconditum fuisse novimus omnes. Nihil ille magis in votis habuit, dum rebus moralium interfuit, quam ut convenienter Naturae eiusque Auctori Deo, convenienter sanae Rationi et natis ex ea legibus viveret, convenienter etiam, cum olim avocaturus esset Deus, moreretur, vivens scil. et moriens semper Deum sequuturus. Prolixiu igitur nonnihil vitam et obitum ipsius cum enarravero. Viri sapientis, Stoici Christiani, piique ICti idaeam vivis me coloribus depciturum esse confido. Natus est in ipsa sapientiae sede Pomeranicae Gryphis Athenis Anno huius saeculi nono, mense Decembri. Patrem habuit a Iuris peritia et consiliorum gravitate commendatissimum Virum, Nobilissiwum, Ampliss. et Excellentiff. Dn. FRIDERICUM MEVIUM, ICtum, Academiae huius Antecessorum celeberrimum et Consistorii Ducalis Assessorem optime meritum, Marrem Matronam pietate et virtute conspicuam Dn. ELISABETHAM Rhauen. Per Patrem habuit Avum Virum Nobilissimum et Ampliss. Dn THOMAM MEVIUM. I. U. D. et in hac Academia Antecessorem longe celeberrimum, et Aviam Feminam Lectissimam DN. ANNAM Falcken. Per Matrem numerat inter maiores Avum Virum plurimum Reverendum et Excellentissimum DN. BALTHASAREM Rhawen, SS. Theol. Doct. et in hac Academia Professorem Clarissimum, et quatuor Illustrissimorum Promeraniae Principum Ephorum prudentissimum. Aviamq e Feminam castissimam ANNAM Schurffen. Proavus Paternus unus, Amplissimus. Dn. IOA CHIMUS MEVIUS, Stargardiae ad Inam Consul: Alter vero Nobilissimus et Consultiss, DN. IOHANNES Falcke,
Celsissimorum Pomeraniae Ducum Cancellatius. Proavia Paterna una DN. GER TRUDIS Appelmans: Altera DN. SYBILLA Brückmannin. Proavus maternus unus DN. IACOBUS Rhaw, Consul Neostadiensis in Silesia: Alter DN. AUGUSTINUS Schurff, Medicinae Doct. Serenissimi Electoris Saxoniae Archiater et Professor Witte. bergensis. Proavia materna una DN. ANNA Prüben; Altera DN. ANNA Krappen, D. HIERONYMI Krappen, Senatoris Wittebergensis, filia. Hisce Proavis splendidoque hoc genere gloriari noster potuisset, nisi pulchrius esset, sua potius virtute, quam fumosis Maiorum ceris censeri. Interea, cum fit in natis Patrum virtus, fieri non poterat, quin a Themidis et pietatis Antistitibus genitus, utriusque studium toto vitae suae cursu sectaretur: Vix exclusus in auras et adhuc a Matre rubens Deum sequi didicit, eique in sacrosancto regenerationis lavacro per sponsores suos oboedientiam promisit, cumque nomine DAVIDIS Regiae pietati et sapientiae initiatus, magnatum virtutum semina concepit. Nihil piis Parentibus antiquius fuit, quam ut illa omnis boni capci ingenio, tamquam laeto cuidam fecundoque insererent agro. Si quae, ut in pinguiori solo fieri amat, luxuriabant ignaviae lappae et morositatis tribuli, aliave huius generis et aetatis vitia, toti in eo erant, ut quantocius eradicarent, ne succrescenti quottidie sapientiae et virtuti subtraherent sucum et olim essent obstaculo. Audivimus ex ipso beate defuncto, inde a teneris unguiculis non bene sibi et otio convenisse, sed, nihil agendo male agere disceret, semper sibi aliquid agendum fuisse. Scilicet id est, quod ad illud sapientiae et honorum fastigium, e quo oculis ipsum nostris surreptum esse dolemus, evexit, quod inde a primis crepundiis studiis sapientiae invigilavit, et sub optimis Praeceptoribus pueritiam transegit, vitaeque totius sapiens rudimentum posuit. Intelligebat, prudentissimus Pater educatione puerorum mores componi, facileque teneros adhuc animos formari, nec parum ad vitae felicitatem et pietatis amorem conferre, si virtutum fundamenta ab ineunte aetate iaciantur. Corrupta enim educatio, malorumque Praeceptorum societas fomes est vitiorum, quae ubi semel inscii combibimus, quasi morbi quidam nobis congeniti adolescunt et radices altius demittunt, quam ut leviter eruantur. Adeo studiose cavendum, ne in summum iacturae discrimen, quae nobis sunt
carissima, adducamus, praesertim cum longe gravius periculum sit in disciplinis quam cibis emendis, nec tam utins regio et clementius caelum valetudini prosit, quam animis parum firmis in turba melorum versari, Ita igitur Noster Parentum cura formatus et ita melioribus semper praeceptis imbutus, meliorum que socius fuit, ut per anfractuosa sapientiae legumque praecipitia salebrosum iter feliciter emensus, anno huius saeculi XXXIV. aetatis suae XXV. magno suo merito Doctorali Laurea coronatus et in numerum Professorum Iuris Extraordinariorum sit receptus. Vix elapsus erat annus, cum nescia delitescere Virtus Ordinariis ipsum intulit, et inter Academiae Patres dignune praecoci sapientia locum concessit. Citius ignem cinere, quam Virtutem fortuna tegi et obnubilari suo suo docuit exemplo, cum anno M. DC XXXVIII. a vicinis Stialesundensibus Syndici munus ipsi offerretur, et in Senatu quod populi Caput est, oris vice fungeretur, Hîc demum se pandebat gloriae publicaeque utilitatis, cui suo quodam fato erat destinatus, spatiosus campus. Domi forisque ea dexteritate negotia gessit, ut prudentiam, fidem, consilium, animi magnitudinem, et incredibilem industriam Civibus suis Sacraeque Regiae Maiestatis Sueciae, quam publicus Civitatis Orator adiit, dicendi illam vim, qua pollebat, suavissimam vastamque eruditionem omnibus satis superque probarit. Quodnam illustrius Regiae erga ipsum clementiae argumentum afferemus, quam quod Anno M. DC. LIV. Summi eum Tribunalis, quod Wismariae leges et iura Germanicis sueciae provinciis dispensat, VICE PRAESIDEM eminentissimum constituerit. Scilicet cum collocarim Tribunali Iustitiae imago deberet, quam Chrysippus apud Gel lium forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis, neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate depingit, non poterat illa aptius, quam in ICtorum Antefignano MEVIO NOSTRO adumbrari, Talis enim is Iustitiae Antistes erat, qualem sub imagine illa intelligi voluit Chrysippus, gravis, sanctus, severus, incorruptus, inadulabilis, contraque improbos nocentesque immisericors et inexorabilis, erectusque et arduus ac potens, vi et Maiestate aequitatis veritatisque terrificus. Excepti tantum hospitem debito honore inclita Wismariensis Civitas, quem nunc ereptum vehementer dolet, et hoc etiam nomine
acerbius luget, quod debitum Sacrae Regiae Maiestati homagium ipsi Regias vices sustinenti olim praestiterit. Anno M. DC. LVII. a S. R. Maiestate, Domino nostro clementissimo, ad retundendos Danorum in Ducatum Bremensem impetus et prohihendam inimicam eius invasionem missus est ad Serenissimos Circuli Saxonici Inferioris Principes, Postulatum Administratorem Magdeburgensem Principem Saxoniae Hallensem, Duces Brunsvicenses Wolferbytanum, Cellensem et Hanoveranum, et Casselanum Hassiae Landgravium, ceteroque Danici belli tempore ab aeternae memoriae gloriaeque Principe ac Heroe invictissimo, REGE et DOMINO NOSTRO AUGUSTISSIMO CAROLO GUSTAVO saepe ad consilia, quae in DEI honorem, Principis gloriam, Patriae commodum Sueticique Regni incrementum semper profutura suggessit, evocabatur. Anno M. DC. LXII. ad ipsum Romanorum Imperatorem semper AUGUSTUM, LEOPOLDUM PIUM, FELICEM, praestatndi homagii causa ablegatus ita se gessit, ut fidei, temperantiae, prudentiae, animique fortis et excelsi in oculis totius Germaniae pulcherrima documenta dederit, Principisque, a quo missus erat. Maiestatem gravitate sua et recondita sapientia expresserir. Cum Anno M DC LXIII. in hac noitra Pomerania Ecclesiasticus Politicusq, Status reformandus esset, Celsissimus Comes et Heros DN. CAROLUS GUSTATUS WRANGEL, Suecici Regni Archistrategus, Patriae nostro Pro- Princeps et Academiae huius Cancellarius Magnificentissimus, Dominus noster gratiosus, et Illustrissimus Heros DN. PAULUS WURTZIUS, S. R. Mtis Generalis et Pomeraniae Vice Gubernator, beatusque noster MEVIUS iussu Sacrae Regiae Maiestatis collapsa repararunt, temporumque iniuriis violata restaurarunt et homagium a tota hac Provincia incolisque eius omnibus susceperunt. Anno M DC LXVII. Heilbrunnae gravia, quae inter Electores Moguntinum et Heidelbergensem erant dissidia, iamque in apertum erumpebant bellum, Regia Auctoritate feliciter composuit. Tantis laboribus periculisque opimam retulit laudis gloriaeque mercedem, prosperamque sui apud seram posteritatem promeruit memoriam: Audivit quidem saepius in publicis Legationibus insusurrantes: Hic est ille MEVIUS, nec tamen cum Demosthene susurris talibus
delectatus, sed aurium inflationem cum Tragico reputans modesti animi limites numquam transilivit. Haec suntilla Virtutum, sapientiae et pietatis Beati nostri MEVII exempla, quae in publico Germaniae Sueciaeque theatro edidit, nam quae in vita privata domesticis quottidie exhibuit, superant numerum et huius paginae spatium. Tres habuit Uxores, et cum omnibus placide iucundeque vixit. Prior fuit femina lectissima IUDITHA Tancken, Dn. Licentiati Lancken, Pastoris apud Stralesundenses ad D. Mariae meritissimifilia, quae trium ipsum liberorum fecit Parentem. Natu maior filius, quam vix ingressus erat, reliquit vitam: Duae autem flliae adhuc superstites excessum optimi Patris piis lacrimis prosequuntur. Altera et natu maior ELISABETHA elocata est Viro Nobilissimo, Amplissimo et Excellentissimo DN. GEORGIO ENGELBERTO, ICto et in hac olim Academia Antecessori dignissimo, nunc Regii Tribunalis Assessori longe meritissimo: Altera autem natuque minor BARBARA nupsit Viro Nobiliss. Ampliss. et Excellentissimo DN. FRIDERICO KLINCOVIO, Regii pariter Tribunalis Assessori gtavissimo. Ex altera Coniuge, femina longe suavissima DN. MARIA Meyers, Viri Nobilissimi, Amplissimi, Consultissimi DN. THEODORI MEIERI, Consulis Stralsundensis et Consiliarii Provincialis filia, unicum suscepit filium FRIDERICUM, qui in Academai Tubingensi Patris et Maiorum vestigiis insistens Iurisprudentiae studium operamque gnaviter locat. Tertio loco vitae sibi sociam elegit Matronam sexus sui virtutibus egregie ornaturm DN. MARIAM Putschen, DN. Licent. PUTSCHII, Celsiss. Comitis Oldenburgensis Consiliarii gravissimi filiam, quae insperatum Tanti Mariti obitum, ut decert piam Coniugem, deflet, et debita exuviis ipsius iusta persolvit: Septem ex ea liberos suscepit, duas filias et quinque filios, omnes, uno excepto, adhuc superstites et Patrem Maximum immature amissum frustra inclamantes, Tot liberorum Patri mirum est tantam etiam librorum fuisse curam, ut non tantum sedula manu ab aliis scriptos evolveret, sed ipse quoque stupenda industria, inter tot negotia, tot litium tricas, fecundo ingentio novos pareret et publicae luci omniumque censurae exponeret. Exstant ipsius commentarii in Ius Lubecense, cuius
postremae Editioni accesserunt Consilia. In manibus, in oculis omnium sunt Decisionum Summi Tribunalis libri, quorum septima pars iam sub praelo sudat. Discussio Levaminum inopiae debitorum, de Arrestis, de Locutore et Conductore, de Rusticorum nostrorum conditione et iuribus pro iis competentibus Tractatus magni merito a nostris fiunt. Ne quid de ingenti illo opere dicam, quod de Iuribus omnium Gentium condidit, cuius sublimitas et utilitas e prodtomo sub praelo iam gemente propediem eruditis constabit, ut ex ungue aestiment leonem. Praeter quod immineant quoque Corisilia, alii supersunt Eius Tractatus, quos dubio procul blattis tineisve non immolabunt, sed in publicam lucem pii trahent heredes.
Quod ad morbum attinet. qui tandem quiescere laboriosissirnum Virum iussit, coepit is Kalendis Augusti primum animadverti. a)dunami/a para\ lo/gon keieaggiko\n, virium iactura mox a primo morbi insultu absque praevia inanitione, nwqrh\ katafora\, propensio ad somnum cum segnitie totius corporis, tantus esculentorum omnium bdelugmo\s2, ut nullis dapum lenociniis edendi prolubium posset revocari, Hortor, Vertigo, Calor ob profundae ac sordidae putredinis nimiam humiditatem mh\ e)k la/mpwn. minusque lucens exterius, quam interius adurens, pu=r u(pobru/xion, a)lampe\s2 kai\ drimu\, ignis alte demersus, obscurus et acris Aretaeo dictus, cum linguae et oris siccitate molesta, levi Paraphrosyne et loquela impeditionre statim prodiderunt malitiosam, vafertimam atque versipellem sebrem. Quod si quis texni/ths2 primis hisce insultibus ad fuisset, forsan in herba potuisset opprimi, quem invalescentem domare non licuit. Est quippe Medicina o)ligo/kairos, et ut in epistola ad Cratevam loquitur Hippocrates, ab omni arte aliena est procrastinatio, maxime vero a Medicina, in qua dilatio vitae periculum affert: temporum autem opportunitates curationum sunt animae, earumque observatio finis. Si enim in therapia febrium pure acutarum fugiendae sunt comperendinationes, in cura certe malignarum promptissima celeritas etiam mora est. Momento enim quolibet ocius neglectum venenum humoribus partibusque sese inserit penitusque insinuat, et quo segniores ciet turbas, eo res aegrotantis deteriore loco ponit, furtivaque mansione firmiores radices acquirit. Quarto morbodie cum ego vocatus accessi, Pulsus ordinatus, bonus. Tussis. Difficil or
anhelitus. Capitis sudor. Tres sinistrae manus digiti crocata flavedine fugaciter tincti. Cum exponerem periculum morbique naturam nihil gravius metuenti vix impetravi fidem: Sumpsit tamen quod pro laxanda alvo Tussique et anhelitus difficultate mitiganda e Cremore Tartari, Aniso et foeniculo concinnaveram medicamentum. Alvus quater soluta. Siccitatem oris Iulebo humectavit ex Aquis acetosae Scordii, cum Syr. Berber. et Moror. Celsi addito Confectionis Alchermes et Spiritus vitioli tantillo. Quinto, Nox inquieta. Virium maior iactura. Sitis. Oris ficcitas. Ob iter, quod e praedio suo in hanc urbem conficendum erat, non nisi de Electuario roborante, et sitim fallente sumpsit e Cons. cort. Citri, pulvere Caesaris rubeo, Extracto Angelicae, Cornu Cervino, Nitro et Syrupo ex acido Citri. Cum in pensili tectoque curru huc venissemus, nihil ea vespera gravius supervenit. Praescripsi Iulebum Alexipharmacum ex Aquis Cardui benedicti, Scabiosae, Syrupo Acetos. Citri, Succo Citri et Scordii, quibus Spec. liber, sine aloe pulverem Bezoart. nob. et *q C. C. volatilem remiscui. Pedum etiam pulsuumque Epithema ex Anserina Matricaria, Abrotano Aceto Vini maceratis impositum. Sexto non nisi lassitudinem, soporem fauciumque siccitatem querebatur. Pulsus parvus frequens. Nactus aegrum obsequentiorem ex Aquis Card. bened. Scord. Syrupo ac. Citri, Aceto rubi Idaei C. C. praeparato, Spec. liber. s. al. et lap. Bezoar Orientali potionem sudoriferam exhibui. Sudavit per horam largiter, et a sudore iusculo refectus est. Cordi Epithema calidum impositum ex Aquis Rosar. Acetosae, Nymph. Aceto rosar. rubi Idaei, Spec. Diamarg. frig. sant. citrino, camphora, croco et citri corticum pulvere. Septimo Nox ob plurimas phantasias inquieta. Sopor. Ab eo labor. Difficilis respiratio. Languor. Pulsus sano similis. Urina aurea cum enaeoremate nubilo portentoso. Ordinavi Emulsionem e semine citri. Napi, Acetosae cum Aquis card. benedict. et cinam. Diaborag. extractam, eique cum Syrupo Acetos. citri gratiam cum Spec. liber. s. al. C. C. ppto. Bezoartico orientali lapide et Antimonio Diaphoretico debitam conciliavi officaciam, attamen non nisi in capite, pectore brachiisque sudorem elicuit. A meridie Mixturam roborantem e Conf. Alchermes, terra sigillata, Margaritis, Cornu Cervi et lapide Bezoar Aquisque. Acetosae, fragorum, Cardui bevedicti
et Syrupo acet. Citri paravi, cuius subinde particulam sumpsit. Faucium impuritas cum non admitteret Tonsoris penicillum, iniecta per Siphonem oris collutione depurata. Vesperi ob alvum pigriorem Clyster. Is copiosam pituitam et adustos humores magno cum levamine vacuavit. Octavo, Nox quieta. Lassitudo sola molesta. Hora V. pomerid ana Potiuncula sudorifera. Hora noctis duodecima cum se frigido exposuisset: Anxietas et difficilis respiratio. Ab Epithemate tamen calide praecordiis imposito rediit exoptata quies et omnia pacata. Nono, Urina eadem. Pulsus bonus. Calor acris. Lingua pura. Hora VI. matutina iniectus Clyster vacuavit faeces adustas. Decimo, Nox quieta. Calor tepidus. Urina nefe/lion suspensum ostentans. Pulsus sano similis. Spontanea e)fi/drwsis2 rorulentaque subsudatio naturae moventis nihilque promoventis languorem prodens. Hac etiam die Tremor Manuum, Pavor in somno pessimo omnie supervenerunt. Extractum Poeoniae cum Alexipharmacis Cerevisiae ordinariae tenuiori inditum. Undecimo, Urina turbara quidem, sed turbida, nec post depositum crassum carneum et inaequale sedimentum superinclaruit. Pulsus bonus. Bibit Iulebum. Duodecimo, Urina clara rubra. Pulsus parvus debilis. Iniectus Clyster largiter et cum e)ufori/a| vacuavit. Vesperi haustulus hidroticus. Decimo tertio, Nox quieta. Somnia non temeraria, sed, uti iocabatur, gravitate sua commendata. Urina admodum rubra spledens cum enaeoremate nebuloso. Pulsus parvus, humilis, tardus. Cutis manus frigido madore perfusa Pavor in somno. tremor et subsultus musculorum. A meridie Extrema frigida. Pulsus obscurus. Aurium susurri. Decimo quarto, Urina pauca rubra cum suspenso nubis portento. Pulsus nullus. Extrema frigida. Tremor et Concussio Artuum. Poeonia, Cinamomum, Scordium et Cervi Cornu opposita, sed omnino frustra, nam hora noctia media undecima sine omni cruciatu, et si ita cum Martiale licet loqui, sine omni morte moriebatur. Dici non potest quam patienter, quidquid eveniebat, tulerit, quam que parvi vitam hanc aestimarit. Cum aliquando praeter mentem excideret mihi, quod pro sinistri eventus omine interpretabatur, Noli, inquit, credere, quod mortem expavescam, nam ita vixi, ut mori me minime querar. Ita igitur est, Cives, acta aetas honeste ac splendide tantam affert consolationem, ut eos,
quevi ita vixerint, iudice Tullio, aut non attingat aegritudo aut perleviter pungat Animi Dolor. Quod si Xenophontis instar, qui a)ciomnhmo/neuta Socratis in literas retulit, illa saltem quis conscriberet apophthegmata, quae sub brevi morbi decursu ex eo audivimus adstantes, parum aberit, quin iustus inde nascatur liber. Sapienter et pie MAGNUS noster MEVIUS, donec licuit, vitam instituit, sapienter etiam DEO sic iubente reliquit. Nostrum iam est, ut beato Viro de vera felicitate, cuius desiderio in hoc mundo quam potuit optime vitam transegit, et cuius nunc demum fruitur voluptate, prolixe gratulemur, nec unquam Virtutum et Sapientiae MEVIANAE exuamus memoriam. Cumque accepto a Maioribus more sollenni Panegri Vic Nobilissimus, Amplissimus, Excellentissimus, Clarissimusque DN. D. IOHANNES POMERESCHIUS, ICtus et Antecessor, Regiique Consistorii Director meritissimus, soluta, et DN. M. IOHAN. ERNESTUS PFUELIUS, Humaniorum Professor Publicus, ligata Oratione Antecessoris et Senioris nostri, Viri de Academia et Patria hac universa optime meriti, eximias Virtutes puriori, quo pollent, eloquio sint depraedicaturi, hic quidem ea ipsa die, quae Wismariae corpus defuncti humabitur, iste vero octiduo post, uterque hor. 3. postmeridiana: Vestrum erit, CIVES, si sapientiae, si iustitiae, si pietatis denique vos tangit Amor, ut frequentes concurratis et tanti Viri vitam prolixius intelligatis. Quotquot autem alias in hac Urbe sive iustitiae, sive pietatis studiis praesunt, bonisve literis partaeque honestis artibus gloriae favent, sollenni huic actui interesse minime pigrabuntur.
DEUS autem O. M. reddat AUGUSTISSIMO REGI NOSTRO FIEELEM MINISTRUM, Summo eius Tribunali aeque iustum Vice Praesidem. huic nostrae Patriae aeque honoratum Civem, et afflictissimae Academiae aeque faventem Patronum! Tu autem Sapientissima Anima, Have! et quod tantis desideriis semper flagitasti inter brachia Redemptoris tui aeternum gaude!
P. P. Gryphisv valdiae XVII. Septembr. M DCC LXX.
Magnifico et Incomparabili huic Viro, DAVIDI MEVIO, contionem lugubrem, magna utique hominum frequentia, Wismariae habuit M. Samael Reimarus, ad D. Georgii ibidem Pastor, Regiique Consistorii Assessor, ex Matth. XXV, 21.
QUantum profuerit, dum vixit, MEVIUS orbi,
Dicere fama satis non nisi seran potest,
Unius nunc morte Viri tam nobilis Orbi
Et REGI Centum dic periisse Viros.
IOACH. V. hAMMERSTEDT.
EXcessit vita, celebratum nomen in orbe,
MEVIUS. At let hi nescia fama manet.
Vix quemquam reor esse, salus cui publica curae,
In tanto qui non funere damna gemat.
ALB. VOGTIUS Lic. et P. P.
SUBLATO. MEVIO. POST. IMMORTALIA. FACTA.
NON. CREDET. TELLUS. HUNC. POMERANA. MORI.
IOH. ERN. PFUEL. P. P.
IUris et aequorum cultor sanctissime morum
Heus! ubi MEVI es? maestus te circumspicit orbis.
IVI ad sanctum nempe DEUM supremaque caeli.
Nil mihi vobiscum, SUPRA nunc ESSE triumpho.
MORARE. QUISQUIS. PRAETERIS. VIATOR. REVERERE. MANES. AC. TUMULUM. PIISSIMI. ET. INTEGERRIMI. VIRI. QUI. DUM. VIXIT. FUIT. SACROSANCTAE. IUSTITIAE. ORACULUM. OPTIMUS. DIVINI. HUMANIQUVE. IURIS. SACERDOS. SACRARUM. LEGUM. VINDEX. ACERRIMUS. AEQUI. BONIQUE. FIDELISSIMUS. INTERPRES.
AC. DISPENSATOR. FELICISSIMUS. BONARUM. ARTIUM. ET. LITERARUM. DECUS. NOMEN. SI. QUAERIS. SCITO. QUIESCERE. HIC. OSSA. MAGNI. ILLIUS. MEVII. SACRAE. REGIAE. MAIESTATIS. SVECIAE. CONSILIARII. INTIMI. ET. IN. SUMMO. TRIBUNALI. WISMARIENSI. VICE-PRAESIDIS. MERITISSIMI. SUMMI. OLIM. REGIS. AD. PLURES. GERMANIAE. ELECTROES. ET. PRINCIPES. INFERIORISQUE. CIRCULI. SAXONIAE. COMITIA. MODERNAEQUE. MAIESTATIS. AD. CAESAREM. AD. COMPONENDOS. COMPOSITOSQUE. FELICISSIMO. LAUDO. SUMMA. CUM. LAUDE. MAGNOS. INTER. ELECTROES. AAIOSQUE. IMPERII. AD. RHENUM. STATUS. EXORTOS. DE. WILDFANGIATU. MOTUS. AD. POMERANIAE. NOSTRAE. ORDINES. UNIVERSOS. PRO. RECIPIENDO. OBSEQUII. FIDEIQUE. SACRAMENTO. LEGATI. ET. ORATORIS. GRAVISSIMI. VIS. PLURA. DE. VITA: HUIUS. VIRI. MORIBUS. ET. FACTIS. AUDI. QUICQUID IN. PAPINIANO. TRIBONIANO CAIO. ULPIANO. ET. RELIQUA. VETERUM. ICTORUM. COHORTE. ANTIQUITAS. HABUIT. IN. HOC. UNO. VIDIT. AETAS. NOSTRA. IN. ALIO.
VENTURA. VIX. VIDEBIT. TESTES. SI. DESIDERAS RESPICE. ILLIUS. OPERA. QUIBUS. ORBEM. SIBI. DEVINXIT. GLORIAM. IMMORTALEM. REDDIDIT. PAUCIS. OMNI. EX. PARTE. FUIT. ABSOLUTUS. ET. IN. NULLO. PENITUS. ERRAVIT. NISI. QUOD. NIMIS. CITO. MORTUUS. DIGNUS. PER. SECULUM. PAPIENTEM. TRAHERE. SENECTAM. SED. ERROR. HIC. FATALIS. MORTALIUM. SORTI. A. NATURAE. LEGE. IMPOSITUS. BEATUS. QUI. BENE. SIC. ERRAVIT. HAEC. TE. VOLUI. VIATOR. DE. CETERO. FAMAM. VIRTUTISQUE. TANTI. VIRI. QUIBUS. SEMPER. SUPERSTES. ERIT. REVERENTER. HABE. CONSIDERA. SIMUL. LUBRICUM. VITAE. HUIUS. MISERANDAS. RERUM. HUMANARUM. VICES. ET. MEMENTO. MORI. QUIA. MORTALIS. ES. I. R. ab O.
Tractatus iuridicus de Arrestis: Rostoch. 1616. 1664. Francof. et Lipsiae 1674. in 4.
Discursus Nomico-Politicus de Metatis seu Hospitatione militari: Gryphisvv., 1633. in 4.
Dispositio iuris per Tabulas: Witteb. 1636. in fol.
Theatri Concursus Creditorum dia/skeyis2: Gryphisvv. 1637. in 4.
Discursus de Amnestia: Stralsund, in 4.
Commentarii in ius Lubecense: Lipsia 1642. in 4. Francof. 1664. in fol.
Discussio levaminum inopiae debitorum, sive norma aequitatis: Lipsiae 1653. Rostoch. 1659. in 4.
Tacitus Politice resolutus: Stralsundi 1663. in 4.
Considerationes iuridicae super sex diversis punctis in causis Proprietariorum et Pensionariorum: Halae Saxonum 1675. in 8.
Decisiones iurisdictionis summi Tribunalis. Regii, quod est Wismariae, in IX. Partes distributae: Strals. 1664. et seqq. in 4. Francos. 1675. in Fol.
Prodromus Iurisprudentiae Gentium communis: Strasund. 1671. in 8.
Responsum iuris de Resignatione et Revocatione seu Mutatione, ut et exhibitione Testamenti: Francof. 1674. in 4.
Richtliches Bedencken über die Fragen der Pensionarien und Grundherrn: Stralsund 1640. in 4.
Kurtzes Bedencken von Abforderung der Baurleute: ibid. 1645. in 4.
Commentarii über des Hertzogthumbs Bremen Constitution von wucherlichen Contracten: Stade 1975. in 4.
Disputavit quoque publice de cessione bonorum: De Metatis: De legitimo propriae et privatae auctoritatis exercitio, pro gradu Doctoris obtinendo, etc.