QUando secundum statutorum nostrorum normam, ab omni Cive bono iugiter observandam, CIVES
ACADEMICI, de Catalogo Lectionum Publicarum nuper formando, cogitarem: Primus erat omnium, cui novissimum hodie honoris pariter ac amoris officium praestamus, qui sequentia mihi commendaret publicanda. D. IACOB SEBASTIAN LAUREMBERG, si feralem et decretorium morbum, quo ad ipsam diram usque mortem in praesens conflictatur, per robustam et omnipotentem summi DEI manum et opem debellaverit: horâ decima antemeridiana explicabit Titulum DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS, ceu venustissimum Universi prope iuris, pulcherrimumque compendium. Verum enim vero, quam esse modo verum deprehendimus, quod dici in Logicorum Scholis solet Conditionalis nihil ponit in esse rei. Non debellavit morbum Collega desideratissimus: Ergo nec Titulum, DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS, explicatum dabit. Cumque totus iam Professioni suae, immo omnibus mortalium actionibus, renuntiaverit: Invitissimis nobis, atque protinus maestissimis, in ipsius vitae ACTIONES, inquirendi spartam, ultimum reliquit. Eas itaque ut ab ovo quasi repetamus, Anno O. R. M. DC. XIX die XXIV. Novembris, hora noctis XII. in celebri illo, totius pene Germaniae, Emporio, quod est Hamburgum, auspicatissimum noster vitae exordium duxit: Patre quidem Nobilissimo, Experientissimo et Excellentissimo DN. PETRO LAUREM BERGIO, Medicinae D. Eximio, et Celeberrimo, in hac Universitate, Poeseos Professore: Matre vero, Nobilissima et Spectatissima Matrona, MARG ARETHA CARMON;, vidua etiamnum superstite, quam optimo hoc, et obsequentissimo filio, inter publicum honorum splendorem, sub extrema, decrepitae aetatis, tem pora acerbissime orbatam, divina bonitas soletur, ac tantae superandae cladi, parem reddat. Avus paternus fuit Nobilissimus, Experientissimus et Excellentissimus GVILHELMUS LAUREMBERG, Med. D. et superiorum, itidem apud nos, Mathematum Professor planê insignis. Avia paterna, Nobilissima, virtutumque, sexus sui, splendore eminentissima IOANNA LONGOLIA, ex Nobili Longoliorum Ultraiectensium stemmate oriunda. Avus maternus fuit spectatissimus atque integerrimus IACOBUS CARMON, Civis et Negotiator, dum ageret apud nos, primarius: ex nobili Carmoniorum, qui sunt in Britannia. prosapia natus. Avia materna, clarissim Matronarum MARGARETHA, ex Nobili Sybethorum Livoniensium stirpe sata. Hisce ram Praeclaris Parentibus natus sacroque
Baptismatis extemplo fonte renatus, a primis statim incunabilis in id incubuit, quo, non omnem pueritiam ludicris transigi, palam faceret: quin potius magnum se, Parentis magni, aemulum testaretur. Parens ipsius b. m. vix undecim annorum puer, integra Poemata Graeca, ut Argonautica, numquam antea Latine facta, convertit, et aliquando quatuordecim distincta genera Graeca et Latina, a se composita, magna cum admiratione exhibuit. Noster Hic An. M. DC. XXXI. d. 7. Ianuar. postquam scil. undecim annos explevisset, splendidissima cinctus et Professorum, et aliorum Virorum Doctissimorum corona, in Auditorio maximo, pereleganti Oratione Latina, maximo omnium cum applausu, declatavit, quantos in humaniori literatura, et Oratoriae praeprimis iam fecisset progressus. Neque tamen in hoc subsistebat eius et discendi et dicendi ardor: verum eo adhuc deveniendum erat, quo absque omni tergiversatione, immo absque omni quoque tigubatione, ad Parentis optimi nutum, de quacumque sibi oblata materia, sermonem cum Doctis conferre posset: quod equidem, quam felix, primo illo aetatis flore, fuerit assecutus, saepiuscule experti sunt, quibus tunc temporis in puero spectare virum lubido fuit, Hisce fundamentis literariis, tam solide, imo tam singulariter, hic Rostochii iactis, postquam ad luperiores Academiarum operas dimittendus esset, deflectere aliquatenus coepit, consentiente tamen Parente Prudentissimo a fastigiis paternis, quando Iuris, prae Medico, studium arriperet, eidemque animum totus applicaret. Huius ergo persequendi gratia, An. M. DC. XXXVII. aetatis suae 18 in Academiam Gryphicam missus, quam orsus erat, sub pari ICtorum fulgidissimo, DN. PETRO STEPHANI, et DN. DAVIDE MEVIO, Vice Praeside hodie in summo quod est Wismariae, Tribunali Religio, Magnifico, Fautore nostro pretioso strenue telam continuavit. Quem admodum autem omnia mortalium in hac mortalitate, sunt corruptibilia, fluxa, et caduca: ita quoque nostri stamen studiorum non levem aliquam rupturam pati videbatur, quando, depositis mortalitatis exuviis, beatissimus eius Parens An. M. DC XXXIX. ad beatorum sedes remigraret, ipseque Filius in matris, totiusque familiae solatium, domum revocaretur. Sed quicquid tamen hic, fortassean, durante luctu, detrimenti pateretur, id omne postmodum in Academia Iulia, sub Viris Clarissimis. Dn. D. Hahnen, ICt. Celeberrimo, et Dn. M. SCHNEIDER.
Eloquentiaetunc temprois Profelsore aestimatissimo, ita resarcivit, ut virtus eius apud exteros quoque indies inclaresceret, atque Anno M. DC. XLII. a plur. Rev. DN. M. SIMON HENNINGS, Hafniam Danorum vocatus, Informationi praeficeretur DN. IOHANNIS ULRICI, qui hodie S. S. Theol. Doctor, eiusdemque in Academia novella, quae est in Scania, Professor celeberrimus audit. Hac sparta quam egregie per annum functus, ob asperiorem aeris, corporis autem proprii teneriorem constitutionem, mutare locum coactus fuit. Reversus tandem ad nos, singulari amplissimae Facult. Iuridicae indultu, quae claris adeo hactenus Ductoribus didicerat, ipse non absque singulari Auditorum desiderio, docere ptivatim Iura coepit, donec tandem Anno M. DC. XLVI die XIV. Martii, Facultatis dictae Decano, Viro Nobilissimo et Consultissimo DN. NICOLAO Schützen, I. U. D. et Codicis Prof. Publ. nomen suum prositeretur, promerita virtutis atque eruditionis praemia acquisiturus. Cumque in Examine privato, quod rigorosum vocitamus, supra exspectationem omnium sese exhibuisset, omnium quoque suffragio id facile obtinuit, ut ad Disputationem Inauguralem pro Licentia summos in I. U. honores ac privilegia obtinendi, admiteretur. In qua, cum talem denuo se gereret; qualem facile unusquisque suspicari poterat: factum est, ut non diu post, a Serenissimo et Celsissimo Megapolensium Duce, Gloriosissimae memoriae, DN. ADOLPHO FRIDERICO, ad Historiarum Professionem Clementissime vocaretur. Suscepit cam in se modestissime: sed hac tamen lege, uti splendidam illam Martis Musarumque sedem, Belgium puto, confirmandae Prudentiae causa, lustrare ante sibi liceret. Gratia fuit Gratiae supperadita: secundisque velis appulir Lugdunum Batavorum, ubi statim Nobiles aliquot Iuvenes manuductioni ipsius se submisere, quorum fidus etiam pe rpraecipuas Belgii, et Germaniae postea superioris Civitates et Academias Achates fuit. Postquam itaque curioso simul oculo atque an mo, quae e re sua esse videbantur, notasset: salvus tandem, et incolumis A. M. DC. L. denuo ad nos reversus, Decano Fac. suae Viro Nobilissimo et Consultisimo DN. HINRICO SCHUCKMANNO I. U. D. et Codicis Professore, non summos tantum, quos ante ambiveverat, in Iure honores consecutus, sed ipsam quoque demandatam sibi Historiarum Professionem est aggressus.
Hunc laboris et Studiorum fructum mox alius subsequebatur: quando, pronubo DEO, felicissimo thalamo potitus, A. M. DC. LII. lectissimam ac pudicissimam Virginem. ELIS ABETHAM, Viri Amplissime DN. SIMONIS SPENGMANNI, Senatoris quondam, apud Saralsundenses, spectaissimi, Fillam, luctisonam hodie Viduam, sollemnibus sibi nuptiis sociaret. Cum hac tranquillissimum et optatissimum, annorum sedecim, exigens Coniugium, Filios quatuor, Filias tres, ex eadem suscepit, e quibus Filii duo. SIMON PETRUS, et IACOB SEBASTIAN, Filiae itidem duae, ANNA MARGARETHA, et IOHANNA ELIS ABETH, superantes, testandi debiti officii causa, cum Matre lugentissima sunus ducunt: reliqui tres uti IACOB SEBASTIAN, VVILHELMUS HINRICUS, et SOPHIA MARIA, in prima aetatis teneritudine, fatis iam cessetunt. Postquam autem egregius virtutis doctrinaeque eius odor longius latiusque spargeretur, constitutus est Anno M. DC. LIX. a Serenissimo et Illustrissimo Domino, DN. CHRISTIANO LUDOVICO, Duce, et Academiae huius Cancellario Magnificentissimo, Domino nostro Clementissimo, Professor Pandectarum, et Consistorii Ducalis Assessor: quo quidem munere laudatissime est defunctus, donec, ante semestre forte spatium, ex latente iam, per aliquor annos, Scorbuto, Cachexia laborare videretur: cui tamen depellendae, adhibita variorum opera eo usque profuit, ut restitutus aliquantisper in publicum etiam prodiret. Verum mox gravius quoddam malum, ex insidiis quasi ingruens, totius corporis colliquationem, sicque veram, cum omnibus symptomatis, tabem introduxit, quae tam feralem virium iacturam intulit, ut spes evadendi omnis decollaret, unde Divinae noster se committens voluntati, inter pias preces, et sacra colloqu a, caelesti primum epulo pastus, die XXIX. Decembris, praeteriti M. Dc. LXIIX. anni, circa noctis primam, placidissime in Domino obdormivit: postquam XLIX annos, IV. hebdomadas, et dies IV. absolvisset. Quiesce ergo iam, Collega optime, ac vera tandem caeli tranquillitate aeternum fruere! Experiris nunc revera, quae post fluxam omnis mundi vanitatem, DEI ipsius manu parata ac recondita, eos, qui recte factis actionibusque virtilosis vitam ornaverunt, inaneant. His ergo felix citra fastidia, satiare, dum corpus cineribus suis excitum, eiusdem dignitatis siat consors.
Qua spe, dum hodie, hora prima tumulabitur, ut frequentes, novissimum deductionis honorem, Collegae et Amico nostro Honorando, Cives Academici exhibeant, monemus: iuxta afflictissimam Matrem, maestissima Vidua, et relicti orphani officiose rogant.
Publicatum sub Sigillo Rectoris d. 8. Ianuar. ANNO M. DC. LXIX.
Conventus fiet I. in aede Iaecobeâ.
Orbis Bacchans, sive oratio, in qua saeculi nostri mores repraesentantur, pronuntiata ipsis Saturnalibus in Auditorio magno: Rostoch. 1652. in 4.
Panegyricus in funere Dn. Adolph. Friderici, Ducis Mecklenburgici: ibid. 1659. in fol.
Themis temerata, cuius pudicitiae vim, vitiumque additum: ibid. 1660.in 4.
Dissertatio de gravi et arduo Principum Magistratumve Regnandi munere: ibid. 1668. in fol.
Disput. et gradu Doctorali de Titulis etc.