07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 469, image: s473

PROGRAMMA AD EXEQUIAS VIRI NOBILISSIMI, CONSULHSSIMI, ATQUE EXCELLENTISSIMI, DN. HENRICI HAHNII, IURISCONSULTI, ET IN ACAD. IULIA PROFESSORIS CELEBERRIMI LONGEQ. MERITISSIMI, ORDINIS SUI SENIORIS ET DICASTERII GUELFICI ASSESSORIS etc. P. P. NONIS APRIL. M DCC LXIIX.


page 470, image: s474

PRORECTOR ET SENATUS ACADEMIAE IULIAE CIVIBUS SVIS S. D.

INgentem quarto post vicesimum Februarii mensis die iacturam fecit Academia haec nostra Iulia, repentino obitu HENRICI HAHNII, ICti magno utique et celeberrimo nomine, perque annos integros septem viginti amplius de studiis cum iuventutis nostrae, tum passim quoque aliorum optime meriti Professoris, ut et forensium causarum aequitate ac prudentia praestantissimi iudicis, viri probis omnibus benigni, nullis molesti. Neque vero damnum hoc non est universae huic Academiae commune, etsi Iuridicum Amplissimum Ordimem propius videatur tangere. Praeterquam enim quod omnes nos amiserimus Collegam fidum, amicumque sine fuco et fallacia, quae dotes quo rariores sunt, eo amissae plus dolent: ista est studiorum firma connexio, ut unius scholae adversitates tantum non omnes perinde afficiant: nemoque non agnoscit, cum utilitatem, tum dignitatem Iuridici Collegii illam esse, eius ut fortuna sive prospera, sive sequior Academiam universam varias in partes flectat in volvatque. Sed et perquam difficile erit tantam iacturam resarcire: quia in Iurisperitorum classe nomen profitentium est quidem perquam numerosa copia, prae aliis tamen praestantium rara multum, HAHNIO autem nostro similium hoc est eorum, qui aut velint, aut possint uni Academicae vitae magno cum studiorum emolumento sese suaque consecrare, longe rarissima. Ceterum haud dubitamus, fore brevi, uti Serenissimorum Principum solita providentia atque vigilantia, in vacuum locum, si non omnino par: saltim haud multo dispar, et docendi pariter deque iure respondendi peritus commodusque successor adveniat: id sane obsecramus nos omnes DEUM, vos quoque Cives iungere nobiscum vota confidimus: nunc autem de ultimo officio viri optimi exuviis praestando cumprimis sollicitos nos esse iubet hic dies exsequiis dictus. Reddenda scilicet tandem terra terrae, ut ille aiebat, atque emortuum corpus in sedem felicissimae a)nabiw/sews2 est recondendum. Non enim duntaxat humanitatis


page 471, image: s475

hoc est et communis pietatis, ceu omnibus placuit moratioribus per orbem universum gentibus: sed etiam sigillatim a nobis Christianis requiritur, de certa reviviscendi exspectatione divinitus edoctis. Quod ipsum proinde ut rite fiat, etiam memoria vitae tanti viri optima consuetudine paucis heic repetenda fuerit: praesertim cum illa possit vobis cedere in exemplum quod laudetis vel etiam imitemini. Usque scilicet adco undique tou= makari/tou rebus probe sese habentibus, partim unico divinae providentiae beneficio, partim et propria virtute. Igitur genitus quondam fuit Hahnius noster diev vicesimo octavo Augusti mensis, anno saeculi huius Christiani septimi decimi quinto. Contigit ipsi in natalem locum metropolis ipsa vicini incluti Episcopalis Principatus Hildesheimium: nactusque est patrem illius loci Senatorem, matrem vero matronam lectissimam Elisabetham, utrumque Senatorii ordinis parentibus prosatum, illum Hahniae, hunc Bussiae illo loco clarae domus: et utrique avo in piam recordationem ut et patri ipsi factus est cognominis. Hoc omne solius est divini muneris. Nec enim huius quidquam in nostra est situm potestate. Reliquum omne debetur quidem itidem caelesti liberalitati: in partem laudis propriae tamen venit. divinis beneficiis usum esse ex sanctissimi Numinis instituto. Et vero data caelitus Hahnio nostro erat indoles bona et ingenii vis quaedam eximia: a parentibus vero literis addiscendis admotus, iam tum tenera aetate non fefellit ille parentum exspectationem, sed diligentia et probitate aequalibus praelucens, cos fecit progressus, ut magnae doctrinae tandem comparandae certissimam spem faceret. Fuit autem ille etiam felix in magistris praeclaris commodisque consequendis: quo destituta ingenia quamvis insignia videas faepe haud posse emergere, sed corrumpi: ut agri etiam fecundi nonnumquam vitio agricolantium nihil ferunt bonae frugis. Acepit vero in ipsamet patria institutores publicos cum alios, tum M. Iohannem Görefleisch post Vibicae Ecclesiae Superintendentem, et M. Martinum Göderen: quorum industriam et fidelem informationem gratus discipulus etiam senex haud desiit commendare. Quoniam vero illa tempestate magnum prae aliis erat iuventutis probe educandae nomen Ioannis Neudorfii, in Goslariensium Imperiali libero oppido ludi moderatoris, placuissetque parentibus etiam isthuc puerum mittere: obsecutus etiam


page 472, image: s476

illic est suorum voto, nec minus huic novo magistro sese virtute et industria reddidit acceptissimum. Ibi ille GRaecae Latinaeque linguae (quae fere cura erat unica prudentissimi Nendorfii, alienissimi scilicet ab illa praepostera plurimorum ratione, nullis laborum gradibus observatis, teneros pueritiae animos solida rerum doctrina quasi suffocandi) accepit rudimenta, quibus imbuto facile de nceps fuit ad ultiori iustos studiorum graviorum fructus, reliqua aetate omni, et capere et aliis reddere. Itaque ingressus annum aetatis XV. qui saeculi huius erat XIX. 11. Aprilis in hanc concessit Academiam Iuliam, quumque suetam adhiberet disigentiam et probitatem, publice privatimque optimis praeceptoribus audiendis, magnum indies fecit doctrinae incrementum. Florebat tum Philosophicus Ordo, qui solet plaerumque excipere teneriorem adolescentiam, cum aliis viris insignibus: tum Conrado Horneio, in Cornelii Martini locum Logices publico quidem constituto Profelsore qui tamen simul privata opera cum Ethica tum Metaphysica docebat, et Nicolao Granio universae e)gkuklopaideias2 et sedulo maxime et felice doctore, et Christophoro Heidmanno ut publice eloquentiam, ita privatim historiam veterum magno cum applausu profitente. Non deerant etiam alii extra Professorium illum Ordinem aliquot viri insignes, qui iuventuti operam eximio cum fructu domi suae elocalbunt. Florebat Iuridica (ceu vulgo loquimur) Facultas quam maxime Iohanne Stucko Ordinario, Henrico Andrea Cranio, Viris quos scripta monumenta non patiuntur ignorare, atque extra ordinem tunc allecto Henrico Schmerhem, cui cum polleret didaktikh=| dexteritate, nec Collegii consultationibus occuparetur, vacabat prae aliis docendo disputandoque iuventutem exercere. Candidati etiam aliquot illius prudentiae Iuris honorum, stenue tyrocinia doctrinae suaeexequebantur. Hisce omnibus, cum perpetuo studiorum fructu atque emolumento, prout aetas captebat, magistris indies est usus Hahnius noster, fugiens orii et quae hinc nasci solent vitiorum. Verum feliciter currentem anno huius saeculi vicesimo quinto primum pest lens lues, mox bellica erinys, ut universam Academiam dissipavit, ita et hunc iuvenem rupto studiorum filo in patrium oppidum ad suos confugere coegit. Nihilo setius tamen, quod hîc negatum, alibi quaerere discendi ardor compulit. Isthoc consilio ergo Rostochium petiit: ibique


page 473, image: s477

in convictum quidem sese dedit amplissimi illius urbis consulis et praestantis viri Melchioris Klingii: audivit vero publice Lindemannum et Cothmannum, utrumque celeberrimae partae scriptis famae Consultum Iuris. Cumprimis vero privatim usus est manuductione Christophori Lotichii, quem heic etiam audierat, doctissimi viri et post Illustris Alvensleviae pentis subditorum Calbensis iudicis. Comitatus enim Henrico Rhanen, vetere in hac quoque Academia condiscipulo, quem doctrina itidem post Professorium in Ordinem et Consistorianum Senatum Rostochii evexit, ductu Lotichii illius, universum Romanae Iurisprudentiae ambitum, respondendo opponendoque, uti mos fert scholarum, est persecutus. Quo nomine solebat vir benesiciorum acceptorum pie memor, Lotichio numquam non agere gratias. Cum placuisset autem maxime ea quae hic observatur docendi discendique ratio, et Rostoch i non minus quam Germaniam alibi omnia diro Marte turbarentur, simulatque anno tricesimo primo circiter respirare nonnihil visa est haec Iulia et quasi cum Musis et Themide redire in gratiam, Hahnius etiam noster huc reversus, perrexit quidem optimos magistros Iuris consulere, ac docentes audire, in id Schmerhemio prae aliis usus: etiam vero ipsemet, approbante Iuridico Collegio, docendo disputan doque iuvenes caepit strenue exercere. Quo sibi quidem laudem magnam et promptitudinem Professoriam paravit, discentibus vero profuit insignem in modum. Causis quoque agendis saepe plurimum commodavit partium rebus, simulque hoc ipso Consultationibus Iuridicis et tribunalibus sese idoneum reddidit. Nec vero absque hisce exercitiis praeviis, et quasi progymnasamatibus, temere quis poterit vel docere ius, vel respondere consultus de iure, vel tribunali praesidere. In hunc modum vixit apud nos Hahnius in annum usque saeculi quadragesimum: gratus omnibus plurimisque discentibus magister, et clientibus fidelis patronus, multos per annos approbatus. Pridem etiam iudicatus dignus Professoria cathedra, si locus patuisset: legibus non nisi tres Professores Iuris tum temporis amittentibus, et Academiae rebus perquam difficilibus. Postquam vero in aulam nono post trscesimum anno evocatus Ioachimus Weckius, praeclarus Iuris Professor, vacuam sedem suam fecisset. Senatus quidem Academicus nihil prius habuit quam operam dare, quo Hahnius a Principibus


page 474, image: s478

nostris Serenissimis sufficeretur. Laborandum tamen Senatui nostro fuit fere per sesquiannum: aularum studus in diversa (ut sunt res humanae) nescimus qua intempestiva aemulatione distractis. Demum videlicet initio anni quadragesimi primi literis vere Angusti Ducis confirmatus est Hahnius noster Institutionum professor. Quando iam tum mense Octobri anni noni tricesimi, Decano Ioan. Thoma Cludio, a Collegio Iuridico sollemnibus examinibus ac periculis probatus, et sequentis anni mense Septembri eodem DEcano Iuris Doctor esset inauguratus. Ex illo usque tempore, per annos viginti septem ac quod excurrit, initio quidem Iustinianearum Institutionum ceu diximus, inde Pandectarum, denique Codicis egit Professorem; iusta semper diligentia nec minore cum fructu. Quo effectum ut ex ipsius institutione, velut ex Troiano equo, complures hactenus prodierint, qui iam tum vel Academiis vel iudiciis summa praesunt cum existimatione. Non docuit autem duntaxat voce viva, sed etiam editis ad posteritatem monumentis. Quae inter doctorum calculos iam pridem meruit in primis eximium illud Observatorum et Annotationum ad Wesenbeciana Paratitla volumen: tanto omnium applausu exceptum, ut non multos intra annos iam tertia vice publicari debuerit. Et vero isthoc potissimum in opere doctrinam atque industriam singularem ostendit Hahnius noster, nec alia sua perinde aestimavit: adeoque et tertiae illius editioni est immortuus, omnibus tamen ante obitum probe compostis, ut aquodammodo cycneae instar cantionis habeat isthaec tertiatio. Cum varia nimirum sit dicendi iuris ratio, non placuit Hahnio, antiquis quibusque et dudum antiquatis immorari, sed spectato fori et temporum nostrorum usu, in illis legibus et consuetudinibus et controversiis illustrandis voluit maxime curam suam occupare, quae in iudiciis hodie inveniunt locum: eorum tamen simul aequitate ad naturalis iuris normam exacta, quod munus est verae et non fucatae Iuris philosophiae. Ut proinde illud opus et pragmaticis pariter hominibus et ipsis Academicis doctoribus possit inservire. Nec vero non attulit ad scriptionem, praeter accuratam naturalis et communis Romani Canonicique iuris peritiam, magnam plaerarumque Germaniae regionum, cumprimis huius Ducatus Brunsvico Lyneburgici, consuetudinum notitiam. In numerato, praeterea


page 475, image: s479

habuit responsa plurima decisionesque cum incluti Collegii nostri Iuricici, tum et illustris Iudicii aulici Wolfenbuttelensis, cuius simul per aliquem multos annos primarium Assessorem egit. Ex quibus thesauris proinde, haud difficile ipsi fuit, promere ad instituti operis illustrationem, et praxis forensi nostrae et Academiae pariter idonea. Ne quid nunc dicamus, in causis cum agendis tum iudicandis quam fuerit exercitatus Hahnius noster. Fuit vero exercitatissimus: quandoquidem multos adeo annos non oscitanter sed magno studio (ceu par est, cum non tantum de fortunis sed de fama imo vita hominis saepe sit controversia) concreditas sibi causas quasque perlegere et arbitrari assuevisset. Quo nomine et Iuddicio isti illustri et Collegio nostro Iuridico utilissimus fuit et omnibus gratissimus. Uno verbo: fuit Hahnius noster magnus Iuris omnis et docendo et soribendo et agendo magister, atque adeo Iuliae huius decus atque ornamentum singulare. In universa porro civili vita commodus acceptusque bonis omnibus: ne malis quidem omnino invisus, qua erat morum humanitate lenitateque. Fuit vero studiis et laboribus Iuridicis peragendis eo aptior, quo a domesticis curis minus impediretur: nactus utroque matrimonio matronas plane ad ingenium mariti bene compositas, et domesticae omnis rei sedulas curatrices, neque sobole numerosa aut immorigera oneratus. Primum enim ipsi connubium fuit cum lectissima virgine Anna Maria Amplissimi et Consultissimi viri Danielis Pfeifferi I. U. D. et in Cancellariae Aulicoque iudicio Wolffenbutteli quondam Advocati celeberrimi, ex Anna Bokellia matrona insigni, filia. Initum illud fuit in mediis quidem turbis bellicis, hac ipsa in urbe, XVI. die Iunii, anno saeculi tertio post tricesimum, sed domestica tranquillitate et prole felix. Et vero primo statim partum gemellos enixa est coniux, masculum foemellamque, hanc hodieque superstitem. DEUS addat vitae diuturintatem. Vidit deinceps genitos sibi ex eodem hoc matrimonio adhuc filiolum unum et binas filiolas: omnes vero a DEO sibi mature ereptos, non minus atque filiollum primum, afferre fuit coactus. Ita omnis parentum cura in unicam filiam ANNAM SOPHIAM potnit de volvi. Quam duodecim retro annis viro Magn. Nobiliss. Ampliss. et Consultiss. IOANNI EICHELIO ICto pereximio et cum Ducali


page 476, image: s480

Brunsvico Lyneburgico Consiliario et Vice Cancellario et Saxonico, tum in hac Academia Pandectarum Professori publico, Iudiciique Aulici Assessori etc. et suo et nostro Collegae honoratissimo, elocatam, omni isthoc tempore conspexit florentem et tantum non undique beatam, septem ex illo matrimonio liberorum, quorum iam tres tamen obierunt, etiam avus redditus. Huius primi matrimonii felicitatem turbavit quidem mors dilectissimae coniugis die vicesimo septimo Martii, anno saeculi septimo quin. quagesimo: proximus tamen annus mensis Iulii die tertio decimo resarcivit damnum, accepta in coniugium alterum, matrona non minus virtute et in maritum observantia praestanti, Hedvvige Arents, Reinholdi a Vechelt Brunsvicensis Patritii tum vidua. Etsi enim improle fuerit hoc connubium, fuit tamen Hahnio nostro iam in senium vergenti, adeoque interdum valetudinario, plane ex voto, et omnibus fausti matrimonii commodis affatim instructum. Nec enim illud unquam aerumna aliqua temerari, expertus est. Ita perpetuo potuit Collega noster mandato sibi fungi munere, procul curarum et vacuus a negotiis domesticis. Fuit autem hoc ipsi longe acceptissimum, alienissimo a desidiâ, dedito autem maxime laboribus, cumprimis Iuridicis suis. Quod vitae genus, spretis variis hinc inde oblatis amplissimis dignitatibus, ut ingenio maxime idoneum ac proinde sibi dilectissimum, unice fuit amplexus. Sed et valetudine sic satis firma suit usus, donec senectus molestias coepit facessere: atque adeo ne hac quidem ratione labores sueti multum sunt remissi. Imo vero proximis aliquot septimanis visus sibi est solito robustior. Ne quidem is, qui mortem attulit, morbus, studiis multum decerpsit. Erysipelate enim dextri brachii vicesimo primo Februarii sub vesperam correptus, ex aptis remediis tantum sensit levaminis, ut tertio die dolore liberatus et in musaeo deambulaverit et cenaverit cum uxore. Proxima vero demum nocte usque adeo recruduit et incanduit malum, ut collabascentibus sensim viribus, sequente meridie, duodecima aut prima circiter hora, placida morte inter lacrimas suorum exspiraverit: completis vitae annis sexaginta duobus, mensibus sex, diebus tribus et horis praeter propter quinque. Adfuit fere agonizanti vocatus a iam vidua et filia D. Cellarius noster, cui exomologefin facere solebat: eique sacris sententiis quantum fieri potuit


page 477, image: s481

valedixit. Nec dubitamus, cuius vita omnis a prima usque infantia Christo Servatori unice fuit dedita, exemplar probitatis, eius morte redditam Deo animam, sanguine immaculati agni ablutam, iam in paradiso feliciter conquiescere, etiam corporis sui redunitione ad immortalitatem exspectata. Sic vixit, sic mortuus est optimus Hahnius noster. Nos orbati collega et amico longe carissimo, obitum hunc ersi forte illi haud immaturum, serio dolemus. Nec dubitamus, vos etiam CIVES, lugere praeceptorem doctrinae haud cuiquam secundum: daturos quoque operam bonos omnes, uti ad tanti viri exemplum vitam moresque pro virili componant. Ea propter non etiam arbitramur longa opus esse cohortatione ad vos invitandos, quo hodiernas exsequias (efferetur autem funus ex defuncti aedibus stato tempore) frequente comitatu prosequamini. Isthuc sane compellunt vos et merita praeceptoris, et vestra in illum pietas. Imo vero officii huius vos admonet, Magnifici etiam D. Eichelii socerum lugentis, et in omnem hanc Academiam et in vos quae numquam non praestantur beneficia. Quin igitur comparebitis quo par est numero, quaeque locum tempusque decet morum modestia sunus comitabimini. V. P. P. in Acad. Iulia V. April. Anno M DCC LXVIII.

Celebratissimo huic ICto habita fuit lugubris quaedam Concio a. Balthas. Cellario, SS. Theol. Doct. Profess. P. et Superint. Generali, ex Dan. XII. 2. 3.

SCRIPTA.

Biga selectarum Dissertationum de Processu iudiciario Helmstadti 1656. 1660. 1670. in 4.

Exercit. de iure forensi: ibid. 1654. in 4.

Dispositio Pandectarum: ibid. in Fol.

Selectae Inaugurales dissertationes de iurisdictione verteri novaque: iure Num. Instrumentis et legitima defensione: ibid. 1658. 1670. in 4.

De iure Imperii Germanici: ibid. 1660. in 4.

De differentiis iuris civilis et Canonici dissertatio: ibid. 1665. 1661. in 4.

Conciusionum Iuridicarum Decades quinque: ibid. in 4.


page 478, image: s482

Observata Theoretico Practica digesta et in notas Baccov. ad Matth. Wesenbecium: ibid. 1659. in 4. 1668. in Fol. Coloniae Agripp. 1675. in fol.

Disputationes VII. ad Codicem: Helmst. in 4.

Controversiae Feudales: ibid. in 4.

*diata/gmata Iudaeorum oder Jüden-Ordnung: ibid. 1661. in 4.

Dissertationes de Interpretatione Legum: ibid. 1650. in 4.

Disputationes, quas ipse conscripsit vel suo munivit praesidio, sunt: De licentia renuntiandi, ex celebri Lege 29. cap. de Pact. De Transitione Possessionis in Heredes: De modo agendi in iudiciis: De Appellationibus et reliquis suspensivis remediis: De iudiciis Ecclesiasticis Protestantium: De diffamatione: De iniuriis earumque actionibus: De Controversiis Criminalibus: De Interventione: De iure hereditario et remediis pro eo competentibus: De Pignoribus et hypothecis: De iudiciis regalium: De Obligationibus in genere et in specie de deposito et sequestratione: De Actionibus personalibus: De altero tanto praecipue usurario: De Pacto Retrovenditionis: De Laudatione Domini et auctoris: De amicabili divortio: De tutela matris: De iure nobilium singulari: De beneficio inventario heredis: De ratificatione: De Dispositionibus parentum inter liberos: De corpore delicti: De Praeventione iurisdictionis: De laesione ultra dimidium ad L. 2. c. De rescindenda venditione: De Interpretatione Legum: De spolio: De ambitu Ecclesiastico, Simonia: De iure Decimarum: De Alimentis: De iure indigenatus singulari: De Repressaliis: De Pactis: De iure sexus feminini singulari: De Oppigneratione Feudi: De Legationibus sive Legatorum auctoritate et privilegiis. De fructibus: De quinque pedum praescriptione: De Ratiociniis: De sorte, usuris, et pensionibus solvendis: De Processu forensi in genere, utque per Recessum Imperii Ratisb. de anno 1654. salutariter emendari coeptus est: De Exceptionibus in genere et specie: De Mora: De


page 479, image: s483

Fideicommissis familiae: De Testamentis minus sollennibus: De sequestro: De iure Retractus: De mutuis petitionibus et mutuis accusationibus: De Conductore expellendo ante finitam locationem: De iniuriis circa famam vel honorem: De Mutuo Universitatum: De Evictionibus: De iudiciis possessoriis: De Praescriptione Mendaciorum rescriptis et mandatis opponi solita: De Fructibus: De annuis Reditibus, et quatenus illi iusti vel iniusti sunt: De iuribus ac Immunitatibus SS. Ecclesiarum: De Summarissimo Possessorio: De iure utendi fruendi ex servitute proprie sic dicto: De semiplenis Probationibus et modis, quibus ab onere probandi relevetur: De Testamento valido seu perfecto: De iure dotium: De speciali in rem actione sive rei vindicatione: De casu fortuito non liberante mutuatarium: De Anticategoriis: Enodatio Quaestionis, de usuris per belli nuperi calamitates residuis.


page 480, image: s484