07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 458, image: s462

RECTOR Academiae Lipsiensis ad Exsequias Viri Magnifici, Nobilissimi et Eminentissimi DN. BENEDICTI CARPZOVII, Iurisconsultorum principis Sere. nissimo Saxon. Elect. a Consiliis intimis et appellationum Scabinatus Elect. per Annos 46. Assessoris et Senioris longe meritissimi Cives Academicos post. 1. pom. invitat.

CUm iter in patriam meditaretur, qui fuerat hactenus Israelitarum per desertum Arabicum Hodegus, HOBAB, MOSES affinis his ipsum verbis retrahere nitebatur: Ne deseras nos in hac peregrinatione difficili et viis inviis, quia tu nobis eris OCULUS. Ecquid aliud est haec vita, quam ad aeternam vitam peregrinatio, sed per loca salebrosa, per senta, per invia tesqua, ubi Hodegis, et, qui prae luceant, OCULIS in omnibus vitae generibus opus est? Oculis autem tum propter sabricam, tum propter usum quae duo praecipue in omnibus organis considerari solenttum propter caritatem et pretium, in quo habentur, Doctores et Ductores non inconcinne comparantur. Fabricam si penitius intuemur, nulla pars humani corporis tam affabre constructa, tam congrue posita est, quam oculus. Ex variis enim tunicis et humoribus (inter quos crystallinus nullo colore tinctus, convexa figura prominens et inter aqueum ac vitreum medio loco positu eminet) ita subtiliter connexus et contextus est, ut totum hoc


page 459, image: s463

hemisphaerium mundanum cum omnibus contentis in tunica retiformi, vel orificio nervi optici (quae Keplero, Rhodio et aliis recentioribus opticis probatur sententia) lineis plus quam Apelleis pictum suscipiat. et sensui communi sistat. Nec in pede, aut alia corporis parte ignobiliore, sed in capite, sed in facie, ut toti corpori praeluceat, oculus collocatus cernitur. In iis, qui Duces aliorum esse debent, su/nqesis2 etiam ex eruditione multiplici, et, ut auctoritatis pondus accedat, in eminentiore loco positus requiritur. Usus oculorum est, ut non tantum omnes actiones nostras, sed et omnes gressus nostros regant et dirigant, ne forsan in obstacula, viis praesertim impeditis, obvia impingamus, sed inoffenso pede ad metam nobis praesixam pergamus. Respiciens huc Salvator totum corpus, si simplex sit oculus, pravis humoribus non imbutus, salvum fore dicit. Iobus ad mutua vitae auxilia indicem digitum intendens oculum caeco, pedem claudo se fuisse, gloriatur. Demades exercitum Alexandri Magni REctore destitum cum Polyphemo, cui exclusus erat oculus, et qui passim cespitabat quod Vis consilii expers mole ruat sua, significans, apposite contendebat. Eo quoque loco, ex quo septem speculatoribus in editissimis turribus collocatis plus videre possunt, Daduchos eiusmodi postos et ponendos novimus. Consiliis inde suis imminentia pericula non ab unica duntaxat urbe, vel ditione, sed integris regnis et Imperiis averruncare possunt. Oculi tandem propter insignem hunc usum carissimi sunt, prout P. Manutius, cum oculorum dolore laboraret, ad amicum quendam scripsit: Odi pene oculos meos, etsi oculi sint, id est, omnium carissimi Quam etiam ob causam oculos custodimus, tergimus, et, ne laedantur, modis omnibus cavemus, quantum ex eorundem laesione, multo magis iactura in corpus totum resultare possit damni, non inscil. Qui viae ductores nobis sunt in hac vita, praesertim in rebus arduis, oculis cariores aestimamus, sum~oque in pretio habemus, non nescientes, quanrum damni amissio talium secum vehere soleat. Et hunc significatum alloquio suo simul complexum fuisse Mosen, cum inquit: Tu nobis eris Oculus, id est, oculis carior, sequentia verba de communi bonorum participio eventu tandem in terra promissa completa satis evidenter indicant. Si votis res agenda esset, Virum Magnificum, Nobilissimum et Eminentiss. Dn. BENEDICTUM CARPZOVIUM,


page 460, image: s464

Iutis Consultum, quem saeculi theatra canunt, et, dum mundana volvetur machina, depraedicabunt, Consummatissimum, Serenissimis Sax. Electoribus IOHANNI GEORGIO, nominis huius Primo et Secundo a consiliis sanctioribus et appellationum, ut et Scabinatus Electoralis Assessorem per saeculi propemodum dimidium ab anno currentis saeculi vigesimo, et Seniorem longe meritissimum, Virum Nestoreis annis digmssimum ex itinere in patriam caelestem verbis MOSIS et nos in hahc vitam revocaremus: Ne deseras nos in hac peregrinaetione satis difficili et viis inviis, quia nobis, ut hactenus, ita democps eris OCULUS. Qnantum enim hoc Organon assaberrime structum profuerit rebus communibus; quomodo Collegiis, quorum pars fuit, praeluxerit hic oculus, et in viis mviis gradientes direxerit: quomodo Sctiptis suis, ingenii monumentis aeternum victuris, consilia et iudicia tam Ec. clesiastica. quam Politica informaverit et adhuc informet, dies loquitur. Decisiones ipsius aureas, Legem Germanorum regiam. Iurisprudentiam Consistorialem (plura de iure feudali, iure feminarum, aurea Bulla, confraternitate domus Saxonicae et Hassiacae, axionate Ducum Saxoniae de non appellando, suffragio Septemvir. in electione Cato li V. arbore Consanguinitatis et quibus ius publicum ac privatum illustravit alia sicco pede iam praetesimus) ita certe comparatas videmus, ut omnium terantur manibus et ex iis velut ex tripode dicta citentur, et ita CARPZOVIUS asylum iuris, et communis Praeceptor Iurisprudentum non immerito vocari quear. Quomodo Principum et Electorum hic oculus consiliis suis tam Dominorum (inter alia causam Iuliacensem vide) quam subditorum eu)estw\ quaesiverit, quomodo telorum iactus eminus ingruentes declinare docuerit, quomodo ius aequilibri trutina omnibus a)proswpolh/ptws2 admensus fuerit, maximos minimos, si opus esset, testes vocare possemus. In oculis itaque gestus fuit hic oculus, et in deliciis ab omnibus, non tantum quibus familiariter, sed etiam a nomine duntaxat notus erat, habitus. Sed votis ac desideriis nostris frustra sumus: CARPZOVIUM HABUIMUS. Quod ultimum humanitatis officium Ipsi nunc Beatissimo, nobis desideratissimo, persolvere possumus, restat: in quo etiam hoc exsequiarum die, quibus eminuit, axiomata in ingressu, progressu et egressu vitae divinitus Ipsi collata recensendo, et, quoad


page 461, image: s465

eius integrum, ad imitationem, vel potius admirationem et depraedicationem proponendo, sumus futuri.

Spiritum primum Vir magnus hic duxit Wittebergae, anno praecipitantis saeculi superioris 95to, sexta Cal. Iunii Dominica Iucunditatis statim post mesonu/ktion Parentibus lummo loco et numero constitutis natales debens. patrem liquidem honoravit Virum Magnificum, Nobilissimum et Eminentissimum Du. BENEDICTUM CARPZOVIUM, magni nominis Iure-Consultum, Electoralis Viduae, ut et Comitum Reinsteinensium et Blanckenburgensium Cancellarium splend dissimum, Sereniss. Electori ac Ducibus Saxoniae a consiliis intimis et appellationum, Virum in postecitate vere benedictum: Avum Virum Amplissimum et prudentissimum Dn. SIMONEM CARPZOVIUM, Consulem Brandeburgensem meritissimum: Matrem sui sexus qua pietatem, qua virtutes muliebres Phoenicem, Feminam Praeclarissimam ANNAM, Viri spectata fide ac prudentia Dni. CONRADI FLUHTI, Senatoris Wittebergensis filiam: Aviam paternam edecumatae pietatis ac probitatis Feminam ANNAM, Viri Consiliis et prudentia praecellentis Dn. BENEDICTI LINDENHOLZII, Consulis Strausburgensis meritissimi filiam. Christo et Ecblesiae per fwti/smo\n inseritum Beatissimum nostrum Parentes optimi statim a teneris, quod aiunt, unguiculis literis et virtutibus genere suo dignis imbui curarunt, ac proinde Praeceptorum doctissimorum, summis postmodum gradibus condecoratorum Dn. D. MICHAELIS LEDERERI, Senioris, Dn. D. HENCKELII, Dn. M. CHRISTPHORI PELUGII, Dn. M. IOACHIMI OELERI, et Dn. PELUGII fidei ac informationi credierunt. Quamquam enim Dominus Avus Paternus Consul Brandenburgicus arte ac Marte, literis ac armis filios suos excellere voluit, prout Vir Nobilissimus et Manu Strenuus Dominus IOACHIMICUS CARPZOVIUS, (Brandeburgicus cognommatus) virtutibus suis bellicis ita inclaruit, ut a IOACHIMO CLUVERIO, Historiae universalis libro 10. et EMANUELE METERANO, laureae Nassovicae, libro 40. et illo quidem CARPEZANI, hoc vero CARPENSONII nomme summis laudibus efferatur, ad suum tamen exemplar Dn. Parens tou= makari/tou filios conformari et togatis virtutibus inclarescere maluit. Nec opetam Vir Sapientissimus lusit, cum Filii, quotuot ex


page 462, image: s466

lumbis ipsius prodierant, summis honorum gradibus condecorati et amplissimis muneribus adhibiti fuerint. Natu quippe primus Vir Magnificus, Nobilissimus et Splendidissimus Dn. CONRADUS CARPZOVIUS, Iuris Consultus celeberrimus et Comes Palatinus Caesareus, postquam per annos septendecim instituionum et Codicis in Academia Wittebergensi Profeslor Ordinarius tam publica, quam privata informatione Studiosae iuventutis commodis velificatus fuisset, iudicii appeilationum in aula Electorali Assessor de publico praeclare meruisset, aliisque tam Electoribus, quam Principibus Imperii consiliis suis dexterrimis domo allatis adstitisset, a Reverendissimo, Serenissimo et Celsissimo Principe ac Domino, Domino AUGUSTO, Primatus et Archi-Praesulatus Magdeburgensis Poltulato Admmistratore Cancellarius et Consiliarius intimus vocatus per annos 20. Spartam ist im tam decenter ornavit, ut, magno sui desiderio relicto, pancis abhinc annis honorum et laborum satur mundanis valedixerit. Tertius in ordine natus Vir Consultissimus et Amplissimus Dn. D. CHRISTIANUS CARPZOVIUS, in Academia cis Viadrum Professoris Pandectarum Ordinarii Provinciam non sine laude obivit, Quartus Vir Maxime Reverendus, Amplissimus et Excellentissimus Dn. D. IOHANNES BENEDICTUS CARPZOVIUS, S. S. Theol. Professor publicus famigeratissimus, Consistorii Electoralis et Ducalis Saxonici, quod hîc Lipsiae est, Assessor, electus Canonicus Cizensis, necnon aedis ad D. Thomae Ecclesia stes meritissimis scriptis et viva vove docendo Studiosam iuventutem et Ecclesiam Christi totam ita sibi devinxit, ut par gratia referri nequeat, ante novennium praeter propter per beatam analysin ad Patres fuit collectus. Quintus et natu mimmus Vir Magnificus, Nobilissimus et Splendidissimus Dn. D. AUGUSTUS CARPZOVIUS, in Essulda et Pfersdorff iam ante 20. annos ad TRactatus Pacis Osnabrugensis Serenissimi ac Celsissimi Saxoniae Ducis, Altenburgensis lineae, nomine Legatus iam Cancellarii, Consiliarii intimi et Praesidis officio in Ducatu Coburgensi summa cum gratia Ceslissimi Magistratus et subditorum emolumento luculentissimo etiamnum fungitur. Sicuti iam benedictus CARPZOVIORUM Parens in educatione filiorum iam adductorum voti compos evasit: ita certe in filio natu secundo Beatissimo nostro eodem non excidit Sed, ut intra oleas revertamur, cum funda


page 463, image: s467

menta in literis, artibus inprimis instrumentalibus et linguis laudabilia sub manuductione Praeceptorum suorum Dnus Consiliarius o( makari/ths2 iecisset, saeculi currentis anno 10. adulto Quintili, aetatis annum decimum quintum vix egressus una cum Dn. FRatre natu maiore CONRADO in Academiam Wittebergensem, ut fundamentis istis superstrueret Colditio ex arce Viduae Electoralis fuit missus. Non ibidem Vacunae litavit, aut bonas horas a)llo/tria tractando male collocavit, sed oculum ad metam dirigens, praesertim cum in Philosophicis progressus no9n contemnendos fecisset, studio Iuris se totum addixit, et per quinquennium integrum una cum Domino Fratre praelectionibus publicis et privatis Dn. Professorum Iuris nexu indivulso adhaesit, in palaestra disputatoria sese respondendo et opponendo exercuit, et sic auctus infignes in hoc studio per DEI gratiam deprehendit. Quinquennio praeterlapso, fratres ambo mense Novembri currentis saeculi anno 15. Lipsiam se contulerunt, ubi per annum substiterunt, et postmodum in Academia Salana talento divinitus concesso lucraricoeperunt, vadum fama sic tententes, ut alternis quottidie praelegendo et in arena disputatoria non sine admiratione praesidendo studia iuventutis proveherent, et alios docendo seipsis meliores indies evaderent. Cum ita biennium et dodrantem ibidem substitissent, mense Maio anni 18. Wittebergam reversi radicis amarae fructus degustare coeperunt. Habita siquidem circa Decembris initium disputatione de regalibus sub Praesidio Dn. D. Wolffgangi Hirschbachii, cui Fratres ambo responderunt, licentiam Doctorales assumendi honores hoc ipso mense Decembri adulto nacti anno sequenti 19. Mense Februario iam vergere incipiente supremum honorum in hoc studio apicem, Doctoratum scil. Ordinario Dn. D. BARTHOLOMAEO REUSNERO, et Decano Dn. D. ERASMO Unruhe, non sine xeirotoni/a| Praeceptorum, Dn. Parentis et bonorum omnium congratulatione fuere consecuti. Hac hedera studiis alias vendibilibus praesixa, Dn. D. CONRADUS ab Illustrissimo et Celsissimo Pomeraniae Duce FRANCISCO, Consiliarius aulicus expetitur, a quo divulsus Frater coniunctissimus mense Aprili eiusdem anni 19. per Germaniam superiorem in Italiam iter instituit, et, visis Venetiis, Roma, locisque celebrioribus aliis, et, linguae cognitione non mediocri comparata, per Galliam in Angliam et Belgium perrexit. Non hic, ut aranea, quod


page 464, image: s468

plures faciunt, sed ut apis, praesertim in aulis Regum et Magnatum, versarus Beatissimus noster

*pollw=n a)nqrw/pwn i)/den a)/stea kai\ no/on e)/gnw.

Dum autem Belgio temporis nonnihil dare cogitar, per literas a Domino Parente domum revocatur. eo quod locus extraordinarius in Scabinatu Lipsiensi a Serenissimo Saxoniae Electore decretus Ipsi fuerit, quem etiam redux factus anno 1620. septimo Cal. Maii, praestito prius iuramento sollenni, ad it. Post interiectum triennium Dn D. THEODORO SITZMANNO demortuo, cum libris Symbolicis Ecclesiarum nostrarum Sacramento se prius obstrinxisset, Assessor in Scabinatu factus Ordinarius optio datur. Hac emersionis Scala Domino Consiliario tw| nu=n en a(gi/ois2 oblata, pedetentim, paulatim, gradatim altius ascendit, anno 1636. Dicasterii supremi Provincialis, et post triennium anno 39. Consiliarius Electoralis in Iudicio appellationum, quod Dresdae est, Assessor, praemissis iuramentis sollennibus, factus. In quibus officiis gravissimis cum fidem et dexteritatem suam supremo Magistratui per annos 24. satis abunde probasset, Consiliarius Electoralis aulicus, ita tamen, ne locum in iudicio appellationum migrare cogeretur, a Serenissimo Patriae Patre IOHANNE GEORGIO, nominis huius primo clementissime vocatur, cuius adeundae provinciae gratia familiam suam Dresdam eiusdem anni mense Novembri transtulit, sed praeter spem, praevia Consilii sanctioris denominatione speciali post obitum Magnisici Dn. SIGISMUNDI FINCKELTHUSII, magni nominis Iuris Consulti, Ordinariatus Lipsiensis munus una cum professione decretalium, assessura Curiae provincialis primaria et Consistorii Ecclesiastici directione ad Beatissimum singulari Serenissimi gratia devoluttur, et quidem ita, ne Senioratu in Scabinatu Electorali, quem obtinuerat hactenus, per annum integrum cedere teneretur. Huic oneri Aetna graviori succollavit quidem, sed tamen assessuram et directorium in Cosistorio Ecclesiastico, ne ne penitus succumberet, declinavit. Verebar enim, scribit in diario suo, ne pluribus occupatus negotiis neutri debita praeessem diligentia. Quamquam cetera munia quod concernit, in antiqua, ut verum fatear, statione subsistere m aluissem, sed cum aliud Deo placuerit, atque hac occasione via et medium ab aula recedendi mihi fuerint data, Voluntati divinae et iussui Electorali non obedire, religio


page 465, image: s469

mihi fuit. Reversus itaque cum tota familia sua Lipsiam, a Dominis Commissariis Electoralibus delatum ad se munus Ordinariatus, praesentibus Iuridicae Facultatis Dominis Assessoribus, et praestitis praestandis, 8. Cal. Maii anno 1645. suscepit, Post biduum primam iu Facultate sessionem habuit, quinto vero Nonas Maii primum in iure Baccalaureum tum temporis Philosophiae Magistrum et iuris utriusque Candidatum, iam Virum Amplissimum Nobilissimum et Consultissimum Dn. D. ENOCHUM HEILANDUM, creavit, tertio Iduum eiusdem, praemissa oratione inaugurali, praelectionum suarum initium fecit, undecimo Cal. Iunii disputationem primam ac sollennem habuit, quinto vero Cal. eiusdem mensis locum in Consilio Professorum obitnuit, quarto Non. Iunii sedem primariam directorium obtinentem in Dicasterio Provinciali supremo adiit, mense sequenti Augusto inclita Natio Saxonia Senioratum, ut et Concilium Nationale Decemviratum eiusdem anni mense Decembri ad Ipsum detulit, sed Senioratum. propter molestias varias cum eiusmodi censuum exactionibus coniunctas anno seqq. Viro Maxime Reverendo, Magnifico et Amplissimo Dn. D. IOHANNI HULSEMANNO, b. r. cessit. Post intercapedinem anni Senioratus in Scabinatu, sed hac annexa conditione, ne traheretur in consequentiam hoc exemplum, singulari Serenissimi gratia tw| en e)ulogi/a| Domino Consiliario fuit prorogatus. Licet autem in demandatis his munerum functionibus iniunctorum, ut laudabiliter hactenus fecerat, satagere maluisset, factum tamen divina providentia, ut Serenissimus ac Potentissimus Elector Saxoniae IOHANNES GEORGIUS, nominis huius primus gloriosissimae recordationis Beatissimum nostrum Dn. Consiliarium propius sibi iungere, Consilioque sanctiori su/sswmon facere voluerit. Hoc arduum munus nolens volens (ut ipse scribit) aggressus ipsi Serenissimo praesenti Dominica Quasimodogeniti anno 1653. iuramento se adstrinxit, et mense Iunio istius anni adulto in supremo isto Collegio locum obtinuit. Factum exinde, ut omnibus suis officiis, praeteassessuram in iudicio appellationum, renuntiaret. Post placidissimum Serenitatis ipsius obitum et abitum, quem vidit octavus Id. Octobr. anno 56. Serenissimus ac potentissimus Sax. Elector IOHANNES GEORGIUS, nominis huius II. Dominus noster Clementissimus officium, quod


page 466, image: s470

in dicto Consilio sanctiore sustinuit o( en eu)fhmi/a| noster, ipsi gratiosissime prorogavit. Ingravescente tandem aetate, viribusque corporis decrescentibus, ut a magnis et continuis laboribus, quos exantlaverat hactenus, quadantenus respirare posset, quae sivit, sed occasionem non invenit, donec in Scabinatu Lipsiensi locus iterum vacare coeperit, quem cum Serenissimi gratia recuperavit, Lipsiam redux factus, assessura tamen in Iudicio appellationum et dignitate Consiliarii secretioris retenta, pensum vetus postliminii quasi iure 8. Cal. Sex. anno 1661. (quanto cum gaudio, dici vix potest) in manus sumpsit. Albis studiosorum haec verba, extra Lipsiam vivere est miserrime vivere, pristinae conditionis non immemor tunc inserere solebat. Quantumvis autem iis, et quidem concatenatis negotiis, quorum vel singula totum hominem requirere posse videbantue, per annos 46. detentus fuerit, conscribendis nihilominus libris utilissimis, iam longe lateque sparsis, quorum tamen etiam ad huc non nulli latent a)ne/kdotoi et aetati praesenti et posterirati emolumento esse voluit. Ut editionis tempus et argumentum quoad unum atque alterum hic attingamus, anno 1635 Practicum rerum eriminalium, anno 1639 definitiones forenses, vel iurisprudentiam forensem Romano Saxonicam ad Constitutiones Electoris Augusti, an. 1640. Commentarium ad Legem Regiam Germanorum, anno 1642. responsa iuris Electoralia, anno 1649. opus definitionum Ecclesiasticarum et Consistorialium cum disputationibus de usu arboris Consanguinitatis et affinitatis, annexis anno 1646. Tomum primum, anno 52. secundum, anno 54 tertium Decisionum Saxonicarum, anno 57. Processum Iuris Saxonici, ut sacro silentio veneremur tot disputationes de argumentis gravissimis peculiari volumine comprehensas. in lucem et salivam publicam emisit. *mega/lh xa/ris2 a)utw| Ut ad Oeconomicam vitam accedamus, praesentiens o( *makari/ths2, quod funiculus duplex non facile rumpatur, de firmamento et adiutorio vitae cogitare coepit, sibique, praemissis praemittendis, elegit Virginem tum temporis prosapiae splendore, virtutum decore fulgidissimam REGINAM, Viri No. bilissimi et Strenui Dn. HENRICI de Slaußbruch in Meisselwiß et Thierbach hereditarii filiam, quam per sollennitates Ecclesiasticas anno 27. quinto Cal. Septembr. in praesentia Legatorum Electoralium et Ducalium sibi iunctam vitae sociam accepit. Coniugalis hic amor sincerus et


page 467, image: s471

intemeratus, quo vel ictus et nictus oculorum sibi conformare studuit par hoc amabilissimum, quinque pignoribus, tribus masculis BENEDICTO, HEINRICO IULIO, et BENEDICTO HEINRICO, nec non duabus foemellis REGINA ELISABETHA, et REGINA CHRISTINA, in infantili aetate ad aeterna gausdia praemissis omnibus, fuit obsignatus. Quantumvis autem vulnus non leve maestissimis Parentibus tam cruda liberorum morte fuerit inflictum, Psalmographi tamen Regii verbis, consolationes tuae laetificaverunt animam meam, sese Beatissimus Dn. Consiliarius erexit. Post suzugi/au decennalem, adulto mense Iunio anni 1637. et ipsa iugalis suavissima puretw exstincta supremum Vale dixit, qua ruptura quantopere contristatus fuerit, nullus Timantes velo suo tantum eminus abumbrare satis poterit. Viduitatem ex eo tempore per triennium cum semisse non migravit, nec, nisi res Oeconomicae aliud postulassent, forsan mutasset, donec, rebus suis aliter non ferentibus cum Virgine amabilissima et florentissima, pietatis et virtutis nomine CATHARINA, Viri plurimum Reverendi, Amplissimi et Excellentissimi Dn. MAURITII BURCKARDI, S. S. Th. D. et Prof. P. cleberrimi, nec non aedis Thomanae Ecclesiastae filia foedus coniugale, quod medio Novembrian. 1640. per benedictionem Sacerdotalem consummatum fuit, pepigisset. Quod matrimonium, licet fuerit a)/teknon suavissimum tamen exstitit, seque ipso dulcius indies evasisset, nisi mors invida par hoc amabilissimum per Collateralis et sociae mortem immaturam, cum decennium et semestre spatium commune iugum suaviter traxissent, disiunxisset. Super hac iactura tantopere consternatus fuit o( en e)pourani/ois2 noster, ut viduum non exuerit, sed res domesticas per Sororem primum dilectissimam, post eius mortem vero beatam per Consanguineas et Affines administrari curaverit. Vitam istius Christianissimam quod attimet, licet instar Enoch cum DEO semper ambulaucrit, non tamen nisi infirmitatis suae post mortem mentionem fieri voluit. Si tamen dicendum nobis, quod res est, imago Christiani fuit amussitata, tritum istud de Iurisprudentibus vel suo satis confutans exemplo: hypocrisin omnem cane peius ac angue vitavit, a contionibus sacris et precibus publicis, nisi causa sontica retraheretur, numquam abfuit, non trimestri, sed menstruo propemodum spatio


page 468, image: s472

Eucharistiae usurpatione fidem suam nutrivit. Bibliorum exemplar quod ad extremum volvebar halitum, ter et quinquagies a capite ad calcem percurrit, nec lectione cursoria contentus commentariis etiam evolvendis certas diei horas destinavit, prout marginales glossas D. ANDREAE OSIANDRI, ex interlinearibus LUCAE desumptas et contractas tribus vicibus, notas D. DANIELIS CRAMERI duocecies perlegit, super Biblia sacra meditationes au/toxeiri\ consignavit, ita. ut si Soli et aprico sisterentur manuscripta Ipsius omnia, Theologica Iuridicis palmam facere possent ambiguam, contiones, quas audivit, sacras in tabellas domi congessit, uno verbo, poli/teuma suum in caelis habuit Constitutus in summo dignitatum fastigio humilitatis fuit. studiosissimus, erga pauperes liberalissimus, erga omnes opis indigos ad iuvandum paratissimus, in quavis fortuna tetra/gwnos, iustitiae tenacissimus, temperantiae servantissimus, adversus ea, quibus ad iram commoveri potuisset, victotiosissimus. Verum, licet per DEI gratiam ab aetate prima ne tentatiunculas quidem morborum senserit, praeterquam quod annis analysi beata proximis cum calculi doloribus et articulari morbo colluctari coeperit, viam tamen omnis carnis et Ipse tandem ingredi coactus fuit. Nono siquidem Cal. Septembr. diarrhoea infestari coepit, et licet Scabinatum pro more die sequenti accesserit, infirmior tamen domum rediit, ita ut lecto, qui tandem emortualis evasit, affixus fuerit. Quantumvis autem Domini Medici nihil intermiserint corum, quibus amissa sanitas restitui potuisset, morbus tamen incrementa sumpsit, vires decrementa passae. Quare conclamatum esse praesentiens, quinto Cal. Septembr. peccatorum suorum confessionem edidit, et sacro viatico ad beatam ex corporis ergastulo emigrarionem se instrui curavit. In precibus interea et meditationibus tw=n u(pera/nw permanfit assiduus, donec tertio Cal. Septembr. post 1. antelucanam integro rationis usu, sine motu et metu inter preces adstantium, postquam in summa felicitate Viri sapientis annos 71. 13. septimanas, quinque dies, horae semissem vixisset, in manus Salvatoris animulam beatam emisit. Magne CARPZOVI, vixisti, si voce hac de aeternum victuro uti licet, ut vitae paenitere nunguam possit. Vixisti, ut CARPZOVIANUM nomen pietatis et Iustitiae nomen posteritati sit habendum. Hic immortalis nominis gloria, isthic alloquium SALVATORIS


page 469, image: s473

iucundissimum Te manet: Venito, BENEDICTE, possideto regnum paratum Tibi a condito mundo, Sit interim CARPZOVIANUM nomen in perpetua benedictione! Floreat, vigeat, emineat! Exemplo suo stabiliat istud regii Psaltis: REctorum benedicetur generatio: fiat. Nos, ut nomen tuum, BENEDICTE CARPZOVI, diffuso melle suavius in ore gestabimus, ita relictas nobis dulces exuvias, S. S. templum post primam in templo Academico perpetuum ornamentum apud communem Matrem deponemus. Nostris vox una sufficiat: CARPZOVIUS noster effertur: sequimini. P. P. VIII. Id. Septemb. anno M DC LXVI.