07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 398, image: s402

MEMORIA REINKINGIANA.

NOn diffiteor, auditores omnium ordinum Honoratissimi, non, inquam, diffiteor, sed sine fuco et aperte assevero, satius me facturum esse, si in amplissimo hoc consensu, si in sollenni tantorum Eruditorum praesentia, si in augusto splendidi huius auditorii Amphitheatro potius tacerem, quam loquerer: magis audirem, quam audirer: aures potius quam linguam praeberem.

Quis enim ego, qui dicere audeo? Quinam vero Vos, qui auditores assidetis? Iuvenis ego, Illustres vos: Tyro ego, Mangates Vos: Infans ego, Eloquentissimi vero Vos. Annon ergo metus animum meum subeat, qui Serenissimum Frincipem: Illustrissimum Comitem: Perillustrem Baronem: illustres celeberrimae Rei publicae Argentinensis Proceres et Scholarchas; magnificum Rectorem; Spectabiles Decanos; Venerandos Theologos; Consultissimos Iurisconsultos; Experientissimos Medicos; Excellentissimos Philosophos; Reverendos Pastores et Diaconos; Clarissimos Gymnasit Moderatores; Studiorumque Nobilissimorum et multiplici doctrina Ornatissimorum Coronam, et inter hos omnes Magnos nonnullos doctissimi huius Saeculi Suavitate Ciceronem, Gravitate Livium, Brevitate Salustium adaequantes, uno quasi intuitu video? annon, inquam, metum animum meum subeat, qui coram his omnibus verba facere constitui? Imo, nonne eundem augeat, si perpendo quisnam ille sit quo de dicere institui? Non sane Papinianus: Non Bartholus: Non Baldus. Quis ergo? Nomen etiamsi nunc in vestibulo non exprimerem, nemo tamen Vestrum esset, opinor, qui non statim REINKINGIUM ominaretur. Ita: REINKINGIUS est: ô quam vellem esset, sed fuit. heu! de quo in tam Splendidu Corona dicere constitui, REINKINGIUS; Lumen illud et Decus Iurisconsultorum; REINKINGIUS, Lux illa et honos nostrae Holsatiae; REINKINGIUS, Senex ille canitie et meritis ucnerandus. Quis autem Ego, qui hunc sermone comprehendere audeo? dixi iam: Iuvenis, Tyro, Infans.

Sed num statio, quam adii, deserenda: Num a loco, quem conscendi, fugiendum? Non ita. Tentandum! aliud quippe suadet vestra erga tyronem dicendi cupid um iudicii aequitas et veniae dandae promptitudo: aliud imperat Favor vester, quo me hactenus multi Vestrum absque ullo merito prosecuti sunt? multi Vestrum studium hocce meum approbarunt: Multi Vestrum idem quod olim in


page 399, image: s403

Republica Romana ad rogationes a Consule ad se latas, si annueret, populus respondebat, ad meam humillimam responderunt, petitionem: UTI ROGAS, IUBEMUS! Gratia ergo vestra usurus, non nihil de mottuo REINKINGIO, quippe quem iure omnis plangit Holsatia, quom iure omnes gemunt Glockstadienses, Ego Bolsatus, Ego Gluckstadiensis, ut ita absens in hâc celeberrimâ Universitate luctum et lacrimas meas pia ac Christiana doloris significatione PATRIAE declarem, dicere tentabo.

Antequam vero ea quae constitui persequar, altiusque bonorem et memoriam REINKINGII repetam, deque ipsius Progenitoribus, Vita et Morte Vobis quaedam exponam, a Vobis, Auditores omnium ordinum Honoratisimi, quibus omnibus pro augusta et honorifica praesentia et subiectas et debitas ago gratias, a Vobis inquam, omni reverentia et humilitate peto, me dicentem audire ne dedignemini: Simulque Vos obnixe rogo, ut, quid minus eruditum protulero, id humanitatis sipario obtegere haud gravate velitis, memores istius Poetae, inter Latinos fere Principis, dicentis:

Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.

VITAE REINKINGIANAE INGRESSUS.

QUod vero, ut hinc orationis meae telam ac vela pandam hoc ipsum praestare, et REINKINGII vitae ingressum, progressum et egressum in vestrum omnium praesentia sollenniter recitare audeam, sunt, me quae rationes movent, non vel nullae, vel leves atque contemnendae: quarum una est non solum amicorum consilium, sed et ipsius REINKINGII, dum viveret, voluntas: quorum vel cogitatis non satufacere, mihi religio esset: in primis vero varia beneficia, quibus ab initio Parentem meum sibi devinxit, per quae et ego postea in tanti Viri notitiam perveni, adeo ut et mea commoda hactenus singulari semper studio adiutum iverit et si diutius, quod optarem, vixisset, adiutum profecto ivisset. Proinde, ne in quod ingrati animi vitium incurrerem, malo enim in disertus et in laudando REINKINGIO Parum eloquens, quam ingratus existimari, allaborate, ut videtis, volui, ut meae erga ipsum iam Defunctum observantiae publicum hoc extaret monumencum.


page 400, image: s404

Triste sane atque peracerbum hoc est officium: morem publicum tamen si spectes, sollenne atque iustum: Triste quidem et peracerbum mihi, si quantum PATRONUM AMISERIM; COGITO: Sollenne vero et iustum illi, quia EXCELLENTISSIMAE DEBETUR VIRTUTI et FAMAE VIRI CELEBERRIMAE, CUIUS MOMEN UBIQUE M GNUM, LAUS AMPLA, PUBLICA CUM HONORE RECORDATIO.

Ut vero modum servem, ex insinito laudum cumulo, tantum summa rerum capita decerpam, eaque brevitet delibabo: totum enim REINKINGIUM SATIS LAUDARE NEQUEO: Quemadmodum enim qui in bivium aliquod incidunt viatores, subsistunt, dubioque animo deliberant, qua potissimum eundem via: tandem ubi diu multumque dubitarunt, regia pergunt, et reca progrediuntur: Ita profecto in uberrima hac, et prope infinita ad dicendum materia animus mihi pendet, haeret, et fluctuat, ut unde incipiam, ubi definam, quid inprimis dicam, facile non inveniam.

Principio tamen quos Beatissimus noster vitae suae PRO. GENITORES habuerit, exponam.

Avum ergo habuit Nobilissimum, Amplissimum atque Prudentissimum IOHANNEM REINKINGIUM; in Eineslando, ditione Monasteriensi ad Amasin fluvium versus Frisiam sitâ, Principis Monasteriensis Thesaurarium meritissimum. Tentabatur iste varia gloria ac spe ab iis, qui illum missa sana doctrina heterodoxiam Papae recipere cupiebant. Sed ut palam profiteretur, quo animo essec erga Pontificiorum doctrinam, officio Splendidissimo relicto, Osnabrugam sese contulit: magno sane et infracto animo! Gavisus, et sibi datum esse pro nomine Iesu Christi aliquid pati. Ceterum, qui dixit: Omnis qui reliquierit Domum, vel fratres, aut sorores, aut Patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut Agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit: hanc ei fidem egregie est remuneratus. Nam ob summam, qua prorsus egregia pollebat, prudentiam, et ob civium commiserationem brevi Osnabrugae in Senatorum ordinem receptus, eoque honore summa cum vittutis laude persfunctus est, donec tandem immoto constantique talo ad ultimum usque vitae halitum in orthodoxa permanens Religione diem suum obiit supremum.

Avia fuit Nobilissima et Laudatissima ANNA a Basten,


page 401, image: s405

Nobilissimi OTTONIS A Basten, Principis Monasteriensis Praefecti fechtensis filia dilectissima.

His editus est Parentibus REINKING I NOSTRI Parens, Nobilissimus atque strenuus Dominus OTTO REINKINGIUS; qui in ipso aetatis flore a Nobilissimo, Perstrenuo OTTONE Teuffeln, Serenissimi Principis GOTHARDI per Curlandiam et Semigalliam Stabuli Praefecto gravissimo in Curlandiam vocatus, a quo ob vinculum necessitatis coniunctissimum honorifice semper erat tractatus: Tandem heredibus ahis deficieritibus, et omnium bonorum Teuffelianorum legitimus haeres factus, de recipienda in matrimonium uxore cogitare coepit, et in gratam hereditatis memoriam sibi elegit Virginem, non generimodo Nobilitate condecoratam, sed etiam animi corporisque bonis eximie florentem, HEDEWIGAM, Generosi et maxime Strenui Viri, Domini DITERICI a Lamstorff, Hereditarii in Thatsachen, Curlandorum, et Nobilissimae Matronae, HEDEWIGAE a Korffs filiam dilectissimam, magni sui MAECENATIS ex uxoris sorore Affinem suavissimam.

Ex hisce Nobilissimis Parentibus ante annos septuaginta quinque, hoc ipso Parentationis et exsequiarum die, nempe 10. Martii, hoc est, veteri nobisque adhuc dum usirato calculo, anno recuperatae per Christum salutis millesimo quingentesimo nonagesimo in Curlandia natus est noster REINKINGIUS, cuius Familiae origo est ex Westphalia, Germaniae regione, sive a peregrinando, sive a pulle equino, insigni Saxonum verusto, denominata: ubi, si antiquitatem spectes, multos iam ante annos floruit.

Patria est, ut audivistis, Auditores omnium ordinum honoratissimi, Curlandia Regio agrorum fecunditate, hortorum fertilitate, rerum ad victum et amictum necessariarum copiâ, et situs commoditate amoenissima, inprimis vero propter VINDAM, quae olim summo Teutonici Ordinis capiti sedem dederat, celeberrima.

Catervm haec Regio Beato nostro defuncto non solum vitam hanc temporalem dedit, sed etiam eidem iura ad caelestem contulit patriam, sacro sancto Baptismate, Regno Christi, eundem inserendo.

THEODORI nomen REINKINGIOLUS noster tum accepit, nec hoc ex idololatria aut superstitione, sicut olim sactum eiusmodi quid esse, et adhuc fieri in Papalibus tenebris,


page 402, image: s406

ut infantes Sanctorum, (quos, iuxta Deum et Christum, res humanas, hominesque ipsos curare putant) favori tutelaeque commendent constat. Meliora sapiunt contra per divinam gratiam Nostrates, et sine superstitione sanctorum nomina eligunt, ut in nominibus fidei pietatisque exempla involvant, atque eorundem, vel appellatione commonefaciant. Hac sine dubio mente THEODORUS Noster a piis Parentibus appellatus est; Sed et avum maternum nomine referre debuit. Nomen Graecum, si latine vertendum foret, sonater DONUM DEI, at donum Dei eum fuisse quis est qui nesciat? Fuit Parentibus THEODORON, Liberi enim sunt donum Dei. Fuit et Rei publicae THEODORON: tot enim in Rem publicam ab illo profecta sunt commoda, ut merito DONUM DEI vocetur.:

Date veniam, Auditores, quod sic in nomine THEODORI REINKINGII Iudo, ac si de nomine coniectura valde firma esset, cum illa nihil sit infirmius. Quis enim Urbano Inurbanior? quis Imperatore Commodo incommodior fuit? Quicquid sit de nomine: Annus nativitatis, ut audivistis, fuit annus millesimus, quingentesimus, nonagesimus: Dies 10. Mensis Martii. Diem et Annum Nativitatis REINKINGII nostri insignes reddunt, non solum ipse Beatus noster tum natus, sed et defuncti nonnulli celeberrimi Viri, quo natura quasi sarcire voluit, insignem maximorum virorum iacturuam.

Hoc enim anno Theologus insignis D. IACOBUS ANDREAE dormienti similis beatam animam exspirando DEO reddidit.

Idem annus et fatalis fuit Theologo illi in Germania celeberrimo IOHANNI AVENARIO.

Decessit et HIERONYMUS ZANCHIUS. Vir, nisi quod Calvinianae Scoliodoxiae addictus fuit cetera doctissimus.

Nec non NICO DEMUS FRISCHLINUS, Philosophus et Poeta eximius, qui fuga sibi consulere allaborans misere petiit.

Idem hic annus insignibus Iurisconsultis fatalis, Barn a. bae scil. Brissonto Consiliario Regio, et Praesidi Senatus Parisiensis, Iacobo Cuiacio Tholosano. Francisco Hodomanno. Adriano Albino, Electoris Brandeburgici Consiliario intimo. Andreae Pauli, duorum Electorum Consiliario, magni nominis, Legationibus multis functo.


page 403, image: s407

Haec annum: Diem autem Nativitatis, memorabile reddunt.

HEINRICUS, Imperatoris FRIDERICI II. ex captivitate Bononiensi desideratissimus Filius, Bononiae sepultus.

THEODORUS ZWINGERUS, Medicus et Hitoricus celeberrimus Basiliae vitae humanae Theatrum relinquens, Et

Hic Argentorati anno millcsimo quingentesimo decimo IOHANNES GEILER, natus de Käystersberg in Alsatia, Vir quidem Pontificius, ast instantis Reformationis Vates certissimus, codem hoc die fato suo functus est:

Hoc die vester IOHANNES MARBACHIUS, Theologus celeberrimus, ô Argentinenses, qui tum ab ipso primo instaurandi Evangelii auctore eruditus, tum a primis vestrae Ecclesiae Doctoribus institutus fuit, anno millesimo, quingentesimo, octogesimo primo, cum vitae finem ex morbo gravissimo appropinquare sentiret, ad se omnes vestrae civitatis Pastores coucavit, inque eorum omnium praesentia et religionis et peccatorum Confessionem veram et constantem recitavit: in qua et deinde die 17. huius mensis inter circumstantium luctum et ploratum mundana hac palaestra exivit.

Plura diximus, auditores, de REINKINGII Nobilissimis Progenitoribus, Patria, Nomine, Anno et die Natali, quam vestra benevolentia admissura esse videbatur, quare iam, ne eâdem ulterius abutat, ad ea potissimum transeundum censeo, quae Defuncti nostri sunt PROPRIA.

VITAE REINKINGIANAE PROGRESSUS.

Habet hoc naturae ordo, ut a bonis boni, e malis mali generentur: Vipera non nisi e Vipera nascitur, neque e squilla rosa. Ut enim corporis quaedam similitudo a maioribus et parentibus: Sic et animi in liberos ac posteros plerumque propagatur. Praeclare Philosophorum Sapientissimus Plato: Non solum praeclarus, inquit, et magnificus liberorum est thesaurus parentum virtus: Sed inost quoque in illa vis admirabilis et occulta propagandae virtutis, atque in stirpem derivandae, eaque tanta, ut qui ab antiquo bonorum semine genus ducunt, aut virtute pollere, aut certe virtutum fomitem atque incitabulum inde deducere recte asseverentur.

Licet vero ex ortu egregio et indole spes concipi quear, eam tamen nonnumquam fallere neganti contradicet experientia. Unde Lycurgum, Legislatorem illum


page 404, image: s408

praestantissimum, Lacedaemoniis generis sui splendorem et vetustatem magnifice iactantibus respondisse his verbis accepimus: Nec vobis, ô Cives, genus ab Hercule tractum proderit, nisi omni studio, omni conatu, omnique animi contentione illa ipsa gesseritis, per quae ille mortalium omnium celebratissimus atque genevosissimus evasit.

Noster itaque REINKINGIUS vestigiis Nobilissimorum Parentum insistens, pietatis fuit et virtutis inde ab incunabilis studiosissimus.

Quid hic de Summa parentum in nostro educando, et ad varias virtutes informando diligentia dicam: Hoc dico: prima filioli institutione, ac educatione, quae fons et radix virtutis, atque vitae honestatis, simulque caput est eruditionis, Parentes nihil prius, nihil antiquius habuere.

Sic, Auditores, natura comparatus est homo, ut, quae cum nutricis lacte suxerit, hoc est, ab unguiculis teneris hauserit, mordicus quasi retinere videatur.

Luculentum perversitatis huius nostrae speculum in vasis fictilibus atque lanis ante oculos lustrandum nobis ponitur.

Odor recenti restae infusus primus diutissime remanet: Colores genuino lanarum candori inductos illitosque vix videas elui: Similiter vitia teneris hominum mentibus in sita, vix aliquo modo imminuuntur, nedum radicitus expelluntur, aut evelluntur.

Muitum igitut momenti positum est in diligenti aetatis prime educatione, ut ineuntis aetatis infirmitas corrigatur Parentum atque Sapientiorum doctrina atque consilio.

Quod si quis verbis hisce meis non fidem habendam crediderit, et aliud a veritate proloqui me iudicaverit, in consilium, oro, adhibeat rationem, defixis in terram oculis, et se errare certo inveniet. Ager natura sterilis, incultus, derelictus, praeter vepres et dumeta, nihil de se dat fructus: Verum indefesso agricolarum labore exercitus et aratro identidem cultus iteratusque tum demum, optimos, cultori suo fructus producit.

Parentes REINKINGII, quanta vis educationis, consuetudinis, ac disciplinae sit, optime intellexerunt, proinde, ut silioli animo adhuc molli excellentis doctrinae veraeque pietatis fundamenta imprimetentur, operam dederunt sedulam.

Parens enim cum in Nostro non contemnendas ingenii


page 405, image: s409

dotes cerneret, literis et Musarum cultui bono consilio eum tonsecravit, forte non animo concipiens, e parvulo suo, quem ad scholam manis sua ducebat, TANTUM EVASURUM VIR UM.

Sed prima statim aetate experimenta magnorum profectuum et Parenti et Praeceptoribus dedit: hinc, ne dira Pestis, quae tum CRULANDIAM Miserrime vexabat THEODORON illud, illud DONUM DEI, singularibus donis iam coruscans, absumeret, de consilio aliorum in tutiorem et salubriorem locum transportandum erat.

Missus itaque est Noster decimo tertio aetatis anno, anno scilicet millesimo sexcentesimo tertio in Westphaliam, Patris, imo totius Nobilissimae samiliae Reinkingianae terram natalem, ibique OSNABRUGAE Per biennium id consequutus, ut de consilio Praeceptorum a Patre ad frequentiorem illam LEMGOVIENSEM Scholam mitteretur. LEMGOVIAE intra quadriennium tam egregia specimina edidit, tantum ingenii acumen, tantam diligentiam omnibus probavit, ut dignus iudicaretur et idoneus, qui praestantiores videret, adiret, et audiret Magistros: non enim diutius in claustris scholarum trivialium detinendus erat.

Noster proinde incredibili discendi cupiditate accensus, maiorique eruditione animum implere gestiens, anno millesimo sexcentesimo non, relictis scholis, ad illsutre STADHAGENSE Gymnasium, a Serenissimo Principe ERNESTO SCHAUVENBURGENSI tum conditum, in quo Viri et doctrina et docendi dexteritate celeberrimi, inque omni disciplinarum genere periti docebant, se coutulit.

Quia vero fundamenta artium et disciplinarum Philosophicarum firmiter iecerat, ad altiora quam felicissime progressus est, haud ignorans ad Facultates, uti vocant, superiores sine ingenio ariibus et scientiis imbuto velle contendere, idem esse ac iter longum sine pera atque pecunia ingredi.

Ex studiis, cui imposterum adhaereret. Iuridicum elegit.

Incidit mihi hic in mentem D. BRENTII responsum, quod ab hoc aliquando studiosus quidam, cum consilium de ineundo studio iuridico ipsi explicasset, acc3pit: Deo, scil. in Ecclesia non modo honis et doctis Theologis, sed probis quoque Iureconsultis opus fore: atque unum Iureconsultum pium, intelligentem, amantem Religionis saepenumero plus prodesse posse, quam multos insigniter doctos Theologos. BRENTII vocem in Nostro locum invenisse, Auditores, infra exposituri sumus.


page 406, image: s410

Noster interim non segniter, non negligenter, non perverse, sed ad perfectissimam luris scientiam contendens, quam diligentissime illud tractavit.

STADHAGAE itaque prime vastum illum ingressus est iuris oceanum, Institutionibusque Iuris naviculi loco primo usus, adeo, feliciter profectus fuit, ut spem minime falsam conceperit, se aliquando secundo cursu ad optatum perventurum portum.

Agens enim annum aetatis vicesimum secundum, et vix bienntum in celebertimo hoc Gymnasio versatus, tantos in iure fecit progressus, ut illud Gymnasium, quod tum optime erat constitutum, capere illum amplius non posset: hinc illo Gymnasio relicto ad COLONIENSEM Academiam concessit.

Feliciter studia hactenus, ut audivistis, REINKINGIO nostro in scholis, inque Gymnasio successerunt. Sed quae eiusdem vita Academica? Refrixitne in animo discendi ardor? Successitne pigritia, otium, luxuria, helluationes? Minime. Non de illo dici poterat, quod Cardinalis BELLARMINUS olim de studiosis LOVANIENSIBUS scripsit: Quis ignorat, inquiens, multos esse qui LOVANIUM VENIUNT; UT Doctores fiant in iure et fiunt Doctores in choreis et in gladio? quam multi sunt, qui cum ad Parentes suos redeunt, si quaeratur ab iis, quid lovanii didicitu? responsuri sunt, si vera dicere velint; Didicimus districto gladio bellum gerere cum lapidibus: Didicimus vagari per plateas totas noctes: Didicimus multa et nova genera chorearum: Didicimus uno haustu bibere medium poculum: Didicimus pecunias nostras, quae unum mensem duraturae erant, una horâ consumere: non, inquam, haec de nostro dici poterant: Non enim ex talibus erat. Humiles tales et sordidas imo infames curas relinquebat perditae turbae, et ipse se in alto quasi religiosoque secessis tantum pietatis et solidae doctri. nae studiis adserebat. Sicuti enim qui emere vult equum aut agellum, quanti aequum est, si sani cerebri sit, emere solet, cum mala empttio semper ingrata sit, eo maxime, quod exprobrare stultitiam domino videatur: Ita circum specti et benae spei adolescentes non in vanitatis artes pretiosissimum tempus insumere debent, ne cum stolidis emptoribus perenni cum luaibrio nimis sero inaestimabile damnum tandem animadvertant.

Hoc Noster observavit probe, memori mente perpendens illud Theophrasti et Senecae: Nullam esse maiorem, gravioremque iacturam tempore. Narn


page 407, image: s411

TEMPUS, Virginitas, Vox quae prolata, IUVENTUS
Quatuor hac sunt, quae non revocare potes.

Hinc statuit omne sibi perire etempus, quod non vel legendo, vel scribendo, vel auscultando, vel meditando consumeretur. Ita proinde vixit, ut singularis diligentiae, ptetatis modestiaeque exemplum esset, suorumque Praeceptorum favorem abunde sibi conciliaret.

Floruit eo tempore propter doctrinam accuratam, auctoritatem et dignitatem summam IURIS-CONSULTISSIMORUM VIRORUM, Facultas Iuridica in Illustri COLONIENSI Academia. Hinc ibidem Noster in IURISPRUDENTIA, quippe in qua vitae tabernaculum collocare et in cuius quasi sinu conquiescere iam decreverat, ita desudavit indefesse, ita denique profecit egregie, ut brevi utrumque ius, Caesareum et Pontificium discendo assequeretur.

Aeque ineffabili atque incredibili cum profectu Viros clarissimos de rebus gravissimis disserentes non publice tantum audivit: sed et privatim maximi nominis scriptores summo cum fructu evolvit revolvitque.

Ita ergo Nobilissimo et Saluberrimo IURISPRUDENTIAE praesidio satis superque instructus COLONIAM AGRIPPINAM anno millesimo sexcentesimo decimo tertio, postquam poer biennium ibidem iusigni cum fructu commoratus esset, iterum reliquit, et recto itinere LUBECAM sese contulit: inde bono cum DEO navem conscendens vento satis prospero RIGAM delatus est: Riga vero, incolumis patrios repetiit lares, cum in Germania duo degisset lustra.

Pater filium ob tam diuturnam absentiam primo non agnascens, deinde haud exiguum suae senectutis et viduitatis solamen ex tam felici illius reditu accepit.

Sed aptimo Patri nimis breve hoc fuit gaudium: quippe subsequenti statim anno ab eodem et agnatis iterum abiit, quem infelicis Patris gemitus et flebiles quaerelae, quem agnatorum ululatus et ploratus prosequebantur.

Pius Senex admonitiones, vivendi regulas et benedictiones sine fletu et udis oculis proferre non poterat, facile cogians, sibi hisce in terris hunc filium ulterius videndi haud datum iri facultatem


page 408, image: s412

VIVE DEO: cum SINCERA et DEVOTA ORATIONE, ô FILI. TUA PROSEQUERE STUDIA: ET FELICISSIMUM IN ILLIS HABEBIS SUCCESSUM: FLORE, ô FILI, VALE! Ultima erant verba, quae ex Genitoris ore noster acceperat.

Annus vero huius tristissimi discessus erat annus millesimus sexcentesimus decimus quintus, in quo et REIN KINGIUS ad GIESSENSEM quam felicissime Academiam, ceu ad instantis adhuc fortune suae benevolam auspicem pervenit.

Hiatum, quem forsitan studia interim passa esse alicui videri poterant, quamquam domi, imo et in ipse itinere a studiis inducie minime facta sint, die nocteque concatenata diligentia compensavit.

Brevi post ad docendos alios animum adiecit, omnemque suam operam et ingenii vires ad instituendos studiosos contulit, iustitutiones iuris et alias disciplinas illis privatim explicando, ita ut statim nominis aliquam celebritatem sibi compararet.

Anno millesimo sexcentesimo decimo sexto, quottidianis lectionibus et in iure exercitiis privatis confirmatus LICENTIAE, ut vocant, in utroque iure honorem petiit.

Ad illum consequendum die 7. Marti absque Praeside inauguralem suam desendit disputationem, con scriptam DE BRACHIO SECULARI et ECCLESIASTICO, in ducentas et nonaginta conclusiones divisam.

Virtus REINKINGII hactenus inclusa semper et quosi flamma cinere obtecta latuerat, quoad ei obiceretur materies suam vim exserendi. Haec ubi per modo dictam Disputationem aderat, splendidissimo Auditorio respondendo eum satisfecisse, non modo omnes dicebant, sed et DOCTISSIMUM CANDIDATUM quilibet proclamat. Antea cognitus erat tantum Noster, cognitus doctus: post hanc vero habitam Disputationem cognitus est etiam DOCTISSIMUS, DOCTISSIMORUM EXEMPLAR, et ERUDITIONIS quasi VERA IDEA: LICENTIATUS in tantum laudandus, in quantumper clarissima virtutis doeumenta iam etiam celebris factus erat.

Atque ut studiosae Iuridicae iuventuti eruditionem suam illustrioribus adhuc argumentis probaret, IURA FEUDALIA, quae, iudice quodam eruditissimo Viro. Sacri Romani Imperii fulcrum sunt, Pandectatum explicationi subiuncta illis explicavit.


page 409, image: s413

Aperuit et collegia disputatoria: Unum super institutiones, alterum super praecepta politica.

Itaque, cum singularibus (quae in Professore vel praecipue commendantur,) informandi donis atque facundia polleret, a Serenissimo Principe ac Dn. Dn. LUDOVICO Hassiae Landgravio etc. eodem anno ad extraordinartam et publicam iuris Prosessionem in Alma Academia Giessena vocatus, functionis ibi suae partes tam publice prositendo et disputando, quam privata exercitia tractando, pro virili perfecit, considerans, munus Professoris esse summa uti fidelitate, et concredito sibi in munere vera docere, sibique cartissimum persuasum habere, suae curae commissam iuventutem falsis imbuere opinionibus, aliud haud esse, quam Rem publicam lento veneno necare.

Tum a quibusdam amice rogatus, ut in eorum gratiam Iuris Publici, hoc est, de Regimine ieculari et Ecclesiastico, ad statum sacri Imperii Romani modernum, tractationem susciperet, et in ea de praecipuis iuris illius capitibus dissereret: Id quidem ab initio recusavit, ast ulteriore instantia motus, eorum petitioni ut annueret, tandem perspicue, et eâ qua fieri potuit brevitate illis satis fecit, et si una hora, quae multo tempore legit, in suos auditores infundere quasi potuisset, id profecto communicasset: erat enim in docendo fidelis.

Hinc Giessenses et Theologi et Politici, cum quibus cum ad hanc celebertimam Argentinensem Academiam iter facerem, mihi iucundissima concessa sunt colloquia, REINKINGIUM maximis tum adhuc exornabant laudibus: REINKINGIUS, dicentes, omnia hic feliciter direxit: REINKINGIUS Plurimis ad omnigenas virtutes laudabili manuductione et exemplo, tamquam sax praeluxit: GIESSA nostra haec recordatur, et quam diu fama REINKINGII per erbem volitabit, recordari non desistet.

Ex animo haec dicta fuisse, Audiotres, inde colligo, quia AMPLISSIMUM ISTIUS LOCI CONSILIUM ACADEMICUM sollenni quadam oratione REINKINGII Yvirtutes extollere firmissime decrevit: Habent enim in more positum Academiae quaevis celeberrimae, eorum ut laudes, quorum celebritate potissimum ipsae inclaruerunt, orationibus sollennibus prosequantur. Id quod si hodie hac ipsa hora non efficitur, effectum adhuc brevi dabitur, sed ore stiloque sane promptiore, pluribus ornamentis, maiore felicitate, illustriori auctoritate, quam a me: ita ut miser Davus ego huic


page 410, image: s414

operi facile supersedere potuissem, nisi ob maxima MAXIMI HUIUS PATRONI in me meosque uberrime collata beneficia ad id obstrictus fuissem. Obstrictus proinde, licet simpliciter, attamen fideliter, omnia, quae percipitis, profero, atque sic impari stilo minora facio Sed pergo.

Anno millesimo sexcentesimo decimo sexto, eodem adhuc anno, quo ad Professoriam pervenit dignitatem, LICENTIATUS noster animum ad nuptias adiecit, et coniugem sibi ascivit, Nobilissimam Virginem CATHARINAM; ex Nobilissima antiquissima et celeberrima PISTORIORUM familia oriundam, rem ita moderante et annuente Viro Magnifico D. GOTHOFREDO ANTHONII; Primario tunc temporis Iuris Professore, Principis Hassiae Consiliario et Academiae Giessensis Cancellario, desideratae Virginis Affine Sororio.

Sponsus REINKINGIUS iam antea, ut audivistis Licentiati titulum summo cum honore sibi compataverat. Hinc uno eodemque die, qui fuit 3. Octobris anni millesim sexcentesimi decimi sexti. in Iuridico Collegio omnibus rite vecteque praestitis, (ut testimonii publici verba habent) Annulus Doctoris, et in templo Annulus Sponsae digito applicatus est, quo ceu arrha ei et Iustitia et Uxor despondebatur: Oscula eo die et a Promotore et a Sponsa fronti eius infigebantur in pacis, charitatis et amicitiae symbolum. Qua veor sollennitate, celebritate et pompa sacrum hoc Doctorale et nuptiale peractum sit, quis fuerit civitum concursus, quis Studiosorum applausus, quis Magnorum Virorum congratulantium numerus, quae Professorum et collegarum vota, quae comprecationes, quilibet, me tacente, facile conicere potest.

Cum illa vero uxore singularis exempli, concordi animo in matrimonio annos quadraginta sex vixit, atque eo selicius, quod fructus coniugii minime fuerit exsors, utriusque sexus undecim liberorum factus Pater.

Si olim fuit honorificum et praeclarum tres duntaxat aut quatuor habuisse liberos, quanto, obsecro honore, quanta celebratione, ac praemium afficiendum illum putatis, qui non tres, aut quatuor liberos, sed numerosam admodum prolem, undecim nimirum filios filiasque ad Rei publicae utilitatem genuit.

Quanta autem auctoritate, quanta sollicitudine et fide,


page 411, image: s415

qua diligentia, qua prudentia, qua gravitate, qua pietate, sobolem hanc, quantum propter gravissima officia modo fieri potuit, educaverit, quam iucunde ex ipsorum oboedientia et reverentia persenserit gaudium, et si e contra quid forte admissum est animadversione dignum, quam gravissime id cortexerit, obiurgaverit, puniverit, (sic tamen ut non exueret Parentem, non indueret Tyrannum) testes prodeant illi, qui REINKINGII aedibus aliquando usi fuerunt.

Ex his, de quibus modo mentionem feci liberis, septem adhuc superstites vivunt, quatuor scilicet filii et tres filiae.

Filii sunt: Nobilissimus atque Strenuus Dominus OTO NICOLAUS, Hereditarius in Wellingsbüttel. Nobilissimus atque Strenuus Dn. ERNESTUS; Serenissimi et Potentissimi Regis Daniae Tribunus sive Maior ut appellare hodie solent pedestris. Nobilissimus ac Strenuus Dn. GEORGIUS; eius Regiae Maiestatis Signifer equestris, et Illustrissimi Comitis Oldenburgensis Nobilis aulicus. Nobilissimus denique atque Praecellens Dn. FRIDERICUS; I. U. studiosus felicissimus, in Inclita Academia GIESSENA mortem MAGNI PATRIS, sibi imprimis nimis maturam, deplorans.

Filiae sunt: Nobilissima Domina SOPHIA ELEONORA, Plurimum Reverendi ac Amplissimi Dn BALTASARIS SCHUPPII, Doctoris Theologiae et quondam HAMBURGENSIS Pastoris celeberrimi, vidua. Nobilissima Dn. ANNA CATHARINA; Nobilissimi et Consultissimi Dn. NICOLAI Meinareh, Iudicii REgii quod est GLUCKSTADII Procuratoris Amplissimi, ut et Illustrissimi COMITIS CHRISTIANI de Rantzau, etc. Consiliarii Gravissimi, itidem vidua. Et Nobilissima Dn. MARIA CATHARINA. Nobilissimi, et Consultissimi DN. LUCAE KOCHII, I. U. Doctoris et eiusdem Regii Iudieii Advocati meritissimi, uxor suavissima.

Quibus omnibus cum sua prole carissima afflictionis huius solanen a DEO T. O. M. Salutem constantem, valetudinem firmam, vitam longaevam, imo omnem animae et corporis benedictionem toto ex pectore precor.

Ceterum quantis animi donis Noster instructus fuerit in functionibus suis exsequendis testimonia nobis sunt ipsius vocationes.


page 412, image: s416

Anno millesimo sexcentesimo decimo septimo a Serenissimo, neque unquam satis laudato Principe ac Domino, Domino LUDOVICO Hassiae LANDGRAVIO, Celsitudinis suae Dicasterio, quod tunc GIESSAE erat Adiunctus factus, et anno subsequente in ordinem Consiliariorum cooptatus est.

Anno milesimo sexcentesimo vicesimo secundo obivit Principis sui nomine Legationem ad Conventum Principum Ratisbonensem in causa Successionis marpurgensi: ubi, ob impetratam victoriam, singularem nactus est famam dexteritatis et fidei.

Anno proxime sequenti mittitur VIENNAM, ubi exoptatissimam et toti Patriae salutarem habuit expeditionem.

Anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, a Serenissimo Principe IOHANNE FRIDERICO ARCHIEPISCOPO BREMENSI cum consensu Domini sui Clementissimi Consiliarii Dignitatem, ut et ipsi, licet absens, a Consiliis esset, accepit, quam functionem quoque honoratissimam usque ad istius Archiepiscopi ex hac vita decessum, qui anno millesimo sexcentesimo trigesimo quarto factus est, cum singulari virtute et laude retinuit.

Anno millesimo sexcentesimo vicesimo quinto d. 7. Martii Serenissimus Princeps ac Dominus, D. GEORGIUS Hassiae LANDGRAVIUS; qui vivo adhuc Patre, multis iam experimentis REINKINGII Prudentiam, eloquentiam, fidem et dexteritatem prospexerat, splendidissimum VICE-CANCELLARIATUS officium eius curae mandavit.

Biennio post denuo VIENNAM ad Imperatorem Legatus missus insigni cum fide, cura, sollicitudine et muneri isti, et sui Principis voluntati satisfecit.

Ceterum hic non oblivione obliterandum est, quod tum Invictissimus Romanorum Imperator FERDINANDUSII, ob excellentem in hoc Nostro deprehensam prudentiam, ob summam in causis proponendis industriam, ob dexteritatem admirabilem, ob fidei integritatem, morum gravitatem animique magnitudinem, munificentissime eum novo dignitatis titulique honore condecoravit, dum sponte sua REINKINGIUM in Sacri Palatii Aulaeque Casareae et Imperialis Consistorii Comitum splendidissimum ordinem adscivit, eique privilegium et potestatem creandi No terios, faciendique omnia, quae Invictissimi Imperatore


page 413, image: s417

Palatii Comitibus concedunt, clementissime largitus est, Quam minime ambitam, sed sponte oblatam munificentiam Noster quoque summa in augustisimum Caesarem fidelitate quantus fuit grato semper animo agnovit.

Ita haec rara singularis et eximia dignitas celebritatem auxit, nomenque eius illustrius reddidit. Vix enim HASKAM resalutaverat, cum munus Cancellarii a Serenissimo Principe UGUSTO COMITE PALATINO AD Rhenum etc. ei offerebatur. Quod tamen munus insigni modestia recusavit, cum Principum HASSIACORUM ad officia natum et educatum se diceret.

Anno millesimo sexcentesimo trigesimo primo a Serenissimo Principe Mecklenburgico ADOLPHO FRIDERICO ad idem Cancellarii munus vocatus est, cuius viri dimissionem ipse ille de rebus suis sollicitus Princeps ad GEORGIUN HASSIAE Landgravium iter faciens tandem diffitulter impetravit.

Non possum quin hoc loco Prudentissimi Principis GEORGII verba recitem: qui, cum bene intelligeret, salutem Rei publicae non tam in eo sitam esse, ut Princeps magnis opibus instructus sit, quam ut eos secum in puppe habeat, qui rectum clavum tenere sciant, ad Megapolitanum Ducem ita scripsit:

E. Liev versichern wir auch, da derselben wir nicht zu gar sonderlich freund-vätterlichen Gefallen, aus dero zu ihr tragenden gantz getreuer affection diesen unsern Rath und Vide Cantzler überlassen hätten, daß dey jetzigen Länfften, da sonderlich dergleichen qualificirte und erfahrne Leute schwer zu überkommen, wir lieber eines gorssen und etzlicher 1000. Gülden werth wolten verlustigt seyn worden, wie dann auff diese Stunde wir seine Person, obwolen an verschiedenen Orten, auch durch Abschichung eigener Gesandten, wir uns viel darumb beworden, noch nicht wieder zu ersetzen wissen.

Audivimus hactenus quantis B. noster Defunctus beneficiis a Serenissimis Principibus ac Hassiae Landgraviis affectus fuerit, Iam etiam quanta cum animi recordatione et gratiarum actione ille omnia illa beneficia agtioverit audiamus. Ita vero ille ad Sereniss. Principem GEORGIUM: Si vel saepe memerati Celsissimi Parentis tui, Domini mei beneficentissimt, cuius memoria in benedictione aeterna, vel tua etiam propria clementer et cumulate in me collata beneficia,


page 414, image: s418

quae mihi aeterna erunt, intuear, quomodo sine summae ingratitudinis censoria nota, ullam ea de praedicandi occasionem praeterire sinam? Haerent isthaec, haei ebuntque impressa animo, infixa medisllis, neque ulla unquam oblivionis nube involventur, donec

Lumine adempto animam moribundo pectore solvam.

Mecklenburgicus itaque REINKINGIUS Cancellarius non minori diligentia et fidelitate suo munero sunctus est, quam olim apud Hassiae Landgravium, quippe itinera, legationes perquam multas, difficiles aeque ac laboriosas ad praecipuos Imperii Ordines, praeserrim ad celeberrimum Francofurti anno millesimo sexcentesimo tricesimo quarto nabitum Conventum, suscepit.

Anno millesimo sexcentesimo tricesimo sexto cum terra Megapolitana assiduis vexaretut bellis, et Noster maximis in periculis et insidiis versaretur, domo a militibus importune turbatus BUBECAM, quam merito PATHMUM eius vocamus, concessit,

Tantam iam tunc Temporis famae celebritatem Noster consecutus erat, ut etiam Reverendissimus atque Serenissimus Archi Episcopus Bremensis, FRIDERICUS, nunc Daniae Rex Felicissimus et Gloriosissimus Dominus meus Clementissimus REINKINGIUM Suae Aulae servire clementissime voluerit, quod sublime Noster, et ut experientia ipsa docuit, periculosissimum munus, dimissione honorisica a Clementissimo Principe Mecklenburgico impetrata, die 25. Aprilis anni millesimi sexcentesimi trigesimi sexti in se suscepit.

Augustissimus ut et Potentissimus CHRISTIANUS IV. Incomparabilis quondam Danorum et Norvegorum Rex, videns serenissimum FRIDERICUM, Filium suum tantum habere Cancellarium, suum quoque esse tantum Vitum voluit. Hinc in Consiliariorum suorum numerum cooptatum rebus gravissimis maximique momenti deliberandis pertractandisque non raro adhibuit.

Anno millesimo sexcentesimo trigesimo octavo, cum Serenissimus et Religiosissimus Archi-Episcopus Bremensis FRIDERICUS, nunc Rex Daniae Potentissimus, vere heroico spiritu, omnem laborem et pericula contemnens, Evangelium Augustanae Confessionis in Templum Cathedrale Bremense (ô Immortale, o Laude Dignum Factum!) introduceret, REINKINGIUS, quem toties honoris causa nomino, auctoritate Regia munitus opus illud gravissimum


page 415, image: s419

summa cum prudentia (Prudentiam cum dico, non intelligo eam, quam vulgus vocat versutiam vafriciemque, quae iam magis proh dolor! quam commodum est. in vita paginam utramque facit: Hanc enim Noster detestabatur) summa, inquam, cum prudentia direxit, et Bremensium argumenta tam solide publicis in scriptis refutavit, ut Bremenses, quid tandem regererent, non invenirent.

Nunc perpendite, Audiotres, Annon D. Brentii supra recitata verba in nostro locum invenerint? Nonne Deo in Ecclesia sua propaganda pio Iureconsulto opus fuit? Nonne pius hic Iurisconsultus magnum quid praestitit? Sed pergo.

Anno millesimo sexceniesimo quadragesimo octavo Setenissimi ac Potentissimi Daniae et Norvegiae etc. Regis FRIDERICI III. Cancellarius per Ducatus Slesvic. et Hols. gravissimus Noster factus est.

Cumque FRIDERICUS III. eodem anno in Dania in magna Regni Procerum corona Rex Daniae consuetis tum ceremoniis inauguraretur, REINKINGIUS Noster Legatis REGI de novo gratulantibus REGIS Nomine respondendo gratias egit.

Anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo d. 22. Iunii idem Potentissimus Danorum Rex B. Nostro Directorium suprema Appellationis ludicii Pinnenberg. demandavit.

Tanta virtus, tanta animi dona non communem requirebant sortem. Hinc quinto ab hinc anno d. 11. Iunii Ferdinandus III. Imperator semper Augustus maiori quam Pater nostrum amplexus est clementia. Publico siquidem diplomate in optima forma, antiquam, veram, hereditariam et ad omnes Posteros transeuntem Nobilitatem illi concessit.

Hunc honorem illustriorum adhuc reddidit Clementissimus Elector Moguntinus REINKINGIO nostro certam pecuniae summam pro impetrata Nobilitate Imperio alias persolvendam condonando.

Annon, Auditores omnium ordinum honoratissimi, hic verum suit Virtutem Nobilitare? Multi nascuntur e stemmate nobili, sed saepe minus nobiles se praestant: At Noster Nobilis stemmate non solum Curlandus fuit: sed etiam Virtute sua obtinuit, ut Nobilitati Imperii Romani adscriberetur.

Atque haec Reinkingii nostri sunt dignitates et officia, quae non ipsi ambienti, sed ne cogitanti quidem et invito oblata sunt.

Gloriantur in Novella quadam Impp Valentin. et Martianus AA. Lansii verba refero, se venalem ambitum radicitus


page 416, image: s420

amputasse, et ad res privatas vel publieas sineerissime gubernandas traxisse invitos; adduntque felicem fore Rem publicam, si a nolentibus et actus publicos repulsantibus regatur. Utinam vero hodieque cum in Republica, tum in Ecclesia, haec ubique spectaretur felicuas! Sed nobis non licet esse tam beatis: cum multis in locis corruptionum venalitatisque sordes, et privatae charitates pravaeque gratiae, etiam spratis nec pensiculatis meritorum momentis, praevalescant, et indignissimis dignitates vilissime addicantur: adeo quidem, ut Papa Leo X. quoque Raphaelem Urbinatem, pictorem clarissimum, cuius arte oppido quam delectabatur, creare voluerit Cardinalem: quo hoc honore collato ingentem aeris summam, quam illi ex pictura debebat, compensaret.

Haec de REINKINGIO dici non possunt, ill enim dignus licet, tamen non ambivit honores. Praeter omnem enim spem primo ad munus Professoris Academici obeundum vocatus est: ab hoc in Serenissimam aulam ad Consiliarium et Vice. Cancellarium agendum: ubi licet magnis precibus saepe intercederet, gravissimas tamen in se suscipere coactus est Legationes et expeditiones: Cancellariatus denique Provinciam, Comitivam Palatii et Nobilitatem non donis, non pecuniis, sed virtute, meritisque suis obtinuit Paucis, reluctans et invitus multa, splendidissima quidem, ast periculosissima peregit munera.

Ceterum quod Africanum Scipionem dixisse ferunt, sae non minus esse otiosum, quam cum sit otiosus, neque minus solum quam cum sit solus. Idem quoque de se B. Noster dicere potuit. Nam ubi ei otium aliquod a publicis contigerat negotiis, domi interim non otiosus sedit. Testimonio sunt insignes quos prdouxit fetus. quales sunt:

Tractatus de RETRACTU CONSANGVINITATIS. De quo Nobilis et celeberrimus ICtus HERMANNUS VUL TEIUS, Academiae Marpurgensis per semiseculum et ultra Antecessor Iuris Primarius et Procancellarius meritissimus in Epistola quadam ad Magnificum REINKIN. GIUM ita scribit: Cuncta in hoc tuo Commentario ordine suo legitimê iunt disposita: nihil hic alienum, nihil quod ad rempertineat omissum, et uno verbo dicam, omnia artifictosa et elegantia, ut vix quidquem in hac, quae est de iure retractus, quaestione incidere possit, cuius tu fontem non aperias, lectorique quem admisisti, exspectationem desiderii non expleas. Et paulo post: Nolim, ut tibi soli hunc thesaurum habeas, sed reclude eum e


page 417, image: s421

Museo tuo, et, qui tibi a multis annis fuit privatus, facito, ut tandem aliquando prodeat in publicum. Da hoc Rei publicae, de qua, ut fecisti hactenus, ita porro optime mereberis, et adde idem NOMINIS TUI IMMORTALITATI, Sunt eae praeclarae animi tui dotes, ut id possis: at quod potes, id velle debes, et debes Deo, Rei publicae, Aliis, Tibi, praesertim quod in illo dignitatis fastigio constitutus, ut omnium in te conversi sint oculi, Haec Vulceius.

Quid ANTHONIUS NESENUS, THEODOR US HOPINCK et WILHELMUS ANTHONII ICti tunc temporis celeberrimi de hoc Tractatu senserint, propter temporis bevitatem addere nolo.

Iam TRACTATUS DE REGIMINE SECULARI et ECCLESIASTICO, quam brevem et methodicam iuris publici delineationem ac praecipuarum controversiarum circa hodiernum S. Imperii Romani statum ac gubernationem, tam saecularem quam in genere Ecclesiastieam vertentium resolutionem ex iure Divino, Canonico, Civili et praesertim aurea Caroli IV. Bulla ac Novissimis Imperii Constitutionibus depromptam exhibet! In eo. ut B. Vulte. ius loquitur, singularis sui et ingenii acuminis et iudicii acrimoniae Rei publicae specimen dedit egregium.

Huius Tractarus Compendium quoddam et continuationem usque ad praesens tempus in Illustrissimi cuiusdam gratiam postea Noster conscripsit. Est liber succinctus et lectione multorum dignus: Ex singulari favore mihi illur??? describendum tradidit, quem et ego diligenter in perpetuam istius Viri memoriam inter res meas reservo.

Edidit et scriptum aliquod germanicum, inscriptum die Biblische Policey, quod desiderio Serenissimi Archi- Episcopi Bremensis, nunc Regnorum Daniae Norrvvegiae etc. FRIDERICI TERTII Regis Heredis satisfacturus conscripsit.

Quam insigne hoc sit scriptum maxima tam Theologorum quam Politicorum iudicia confirmant. Produceremus iudicium Venerandi DANNHAWERI nostri, Amplissimi IOHANNIS MUSAEI, mei quondam Ienae hospitis et Praeceptoribus honorandi et Nobilissimi BOECLERI, quae eruditissimis suis de nostro discursibus adiungere solebant, nisi tempore excluderemur.

REINKINGIANI ingenii quoque excellentissimus fetus est Responsum Iuris quod nuperrime d???dit in ardua


page 418, image: s422

et gravi quadam causa concernente Processum quendam contra Sagam nulliter institutum et inde exortam diffamationem, ubi quaedam de nocturnis sagarum conventiculis, saltationibus, transmutationibus Personarum in alia animalia, confessionibus, assertionibus et denuntiationibus exacte examinavit et requisita totius Processus crimivalis proposuit.

Sed et scripta quaedam exstant Nostri Theologica, ut DE ANIMAE VITA IN MORTE: Item CYPRIANI TRACTATUS DE PATIENTIA in germanicum sermonem versus.

Quin et extremam agens senectutem collegit nonnulla quomodo in fide VIVENDUM, patienter ADVERSUM FERENDUM et BEATE denique MORIENDUM sit: quae ad mandatum eius Parens meus in ordinem digeret, et brevi divulgabit.

Ne vero quis nostrum Polypragmosynes accuset, quasi alienis se immiscuisset negotiis et laboribus. Ea namque edidit, ut ostenderet, quam ad B. analysin adspiraret: quamque pias in corde foveret meditationes: breviter, ut ostenderet, se magnum licet Politicum, non tamen atheum esse.

Optime hinc B MENTZERUS olim ad nostrum scri. psit REINKINGIUM: Rarior hodie apud plerosque copula est inter civilis sapientiae professionem et serium in doctrina Christiana zelum, neque desunt, qui dispicere sibi non negant distractionem animorum propter Relgionis disparitatem: Tibi autem divini verbi veritas in tanto pretio semper fuit: ut nihil ei anteponendum constanter etiamnum existimes.

Conscripsit et B. Noster in suum usum APHORISMOS MEDICO PRACTICOS, in quibus, quomodo Diaeta sit observanda diligenter docet.

Scriptis hisce publicis merito adiungenda sunt, quae in privatis B. Nostri scriniis adhuc servantur, quae ut tandem aliquando etiam praelo subiciantur, multi, quibus ingenium Reinkingianum notum fuit, animitus precantur.

Ex his iam facile colligere licet quam pie Noster in vita vixerit privata.

Machiavellus (quem Noster non magnis extollit laudibus) Politicum Iuris et Legum Scientiâ, vafritiâ, astutiâ, et similibus instructum requirit: Sed ex vero Christiano homine si quaeras, quae in Politico et Iureconsulto virtus


page 419, image: s423

prima sit? Pietarem respondebit. Quae secunda? Pietatem respondebit. Quae tertia? iterum Pietatem respondebit. Ille enim apud Deum est potior, non quem Nobilitas generis, nec dignitas saeculi, sed quem Pietas et sancta vita commendat.

Pietas enim est illa virtus, quam DEUS ut aliis hominibus, ita et Politicis imperat.

Pietas est illa virtus, quae illis apud Reges et Principes benevolentiam et favorem conciliat.

Pietas est illa virtus, quae in summis dignitatis gradibus illos collocat et tuetur.

Pietas est illa virtus, quae facit ut Deum suarum actionum cogitationumque iudicem et spectatorem esse cogitent, ut nihil contra DEI praecepta impie incipiant, ut nihil contra leges astutia moliantur.

Proinde, Auditores, Pietatem Politici nostri ubi produxero, virtutum omnium chorum produxisse videbor. Pietas enim seu lucidissimum quoddam sidus inter omnes virtutes maxime elucet. Quod Aristoteles dixit de Prudentia, illam nimirum quasi animam esse omnium virtutum, id maiori iure de Pietate effari possumus. Fucata sunt omnia ubi Pietas exulat: Vana sunt omnia, ubi eadem extorris agitur: Vilescunt omnia ubi insignis haec virtus non obtinet primas? Pietas eruditionem Praecedat, comitetur et sequatur: Pietas est pulcherrimum Epitaphium hominis Christiani.

Experimenta autem REINKINGIANAE pietatis sunt quottidianae praces ardentissimae, quas ille non solum pro Clementissimo REGE, pro dilectissima uxore. pro liberis dulcissimis, sed etiam pro omnibus in universum homi nibus summa sedulitate fudit:

Crebrae item et quottidianae librorum sacrorum lectiones meditationes et evolutiones.

Item diligentes et cum attentione vera coniunctae Templorum visitationes.

Creber et quidem devotus Eucharistiae usus:

De eadem testantur Praecones et ministri verbi, quos non solum benigne semper salutavit, comiter appellavit et debito in honore habuit: verum etiam saepissime mensae suae adhibuit.

Testantur sermones de rebus sacris, imprimis de Christo, cuius solidam et piam cognitionem ita hauserat, ut de quibusvis etiam articulis Fidei accuratam inter disputandum rationem cuivis poscenti reddere potuerit.


page 420, image: s424

Testantur omnes pauperes et egeni, in quos quam sese exhibuit liberalem et munificum: quam ad inopiam illorum sublevandam promptum et alacrem: adeo ut eorundem ne quidem in exiremo agone quiverit oblivisci. Si quidem ut numquam non egenis magnifice sua liberalitate subvenit, sic paulo ante mortem Quadraginta ex pauperibus, funus ipsius concomitantibus Centum Imperiales legavit.

Ut vir bonus illud SCHNEIDEWINI semper apud se magni fecit: POLITICUS HABEAT et SCIENTIAM, ALIAS INEPTUS: et CONSCIENTIAM, ALIAS DIABOLICUS.

Iustitiam ita administravit, ut semper supremi Iudicii memor esset, considerans illud Veterum: Cogitate, ô iudices, quotquot estis: quid in iudicio supremo dicere potestis: Que nec locus Codicis nec Digestis: Idem erit Dominus, actor et testis.

Insignem habuit Fidem, Fiduciam, Spem, laetam Conscientiam, gratam animam pro benefactis Erga Deum.

Quo animo vero fuerit Erga Proximum ostendunt Dilectio, Charitas, Gratitudo, Liberalitas,d Humilitas, Humanitas, Comitas, Sinceritas, Fidelitas, Veritas, Iustitia. Aequitas, Candor, iniuriarum Oblivio et quae similia.

Erga Se ipsum denique temperans, omnium vanitatum mundi contemptor, sobrius, non elatus etc.

Hae enumeratae virtutes insigne perhibent testimonium verae et minime fucatae Pietatis Reinkingianae, ita ut Pietatem REINKINGII merito depraedicem, et REINKINGIUM fuisse Politicum Pium exclamem.

Rem veram dico, Auditores,d cuius non paucos Vestrum, quos in Augusto hoc Consensu praesentes video, sed etiam ingentem aliorum Clarissimorum Virorum numerum consentientes habeo.

Pietas itaque REINKINGII has omnes genuit virtutes, quas singulas enumerasse sat est, cum illas prolixius deducere praesentis instituti ratio non permittat. Paucis dico:

In se REINKINGIUS virtutes continet omnes.

Ceterum, Auditores, quanto Noster animo fuerit, ex hoc optime poteritis cognoscere. Si alii tantum honoris fastigium conscendere licuisset, non satis suis compos amplius mansisset: At Noster ut vanum illud risit.

Ab ineunte aetate sibi curae fuisse ipse dicit (sicut Parens meus in eius scriniis scriptum invenit) ut solidam


page 421, image: s425

acquireret eruditionem: eamque divina gratia in tantum hausisse, ut Professoris, Consiliarii et Cancellarii munus obeundum sibi demandaretur: Sed mature se Vanitatem his rebus inesse deprehendisse, nihilque perpetui invenisse praeter Christum Crucifixum.

Item se operam dedisse, ut meritis et laboribus Magnatum sibi conciliaret gratiam, eamque obtinuisse: sed observasse tandem Vanitatem eius, cum partim variaret, partim non impetrari poslet. Contra vero Gratiam Dei omnibus patere, sed paucissimos quosque illam magnifacere.

Gratia Magnatum ita comparata, sese felicem praedicasse, si eruditos alios posset promovere, eandemque et illis acquirere, quod hac ratione amicos sibi hominum animos reddere speraret. Sed et hoc Vanum fuisse: Plurimas enim saepe numero calamitates accipere homines ab illis, quos beneficiis affecerunt.

Divitias se numquam desiderasse, ut vere Vanas, tandemque mundo iterum relinquendas.

Contra vero se Deum timuisse, Regem Dominosque suos coluisse, fidelemque se illis in suis negotiis stitisse.

Cum itaque cum Salomone Omnia Vana offendisset, illis relictis Sursum Cor suum sustulisse, terrenis telictis caelestia appetiisse, et Mammone spreto Christum quaesivisse, in eiusque schola Artem Orandi, Moriendi et Patiendi didicisse.

Ceterum dicat quispiam, quid? Fuitne REINKINGIUS tuus ex puris putis virtutibus conflatus arque compositus? Nellusne in eo deprehensus fuit naevus? Nullane animi labes aut macula? Ergone falsum per te illud tritum Catonis: Nemo sine crimine vivit?

Non haec a Vobis, Auditores, ita intelligi velim, quasi e pie defuncto plane facere aut fingere velim Numen aliquod, aut e beatis celitibus quemquam. Non ita: Non sum adulator.

Fateor equidem eos, quos Dominus publicis negotiis praefectos voluit, habere et suos affectus et naevulos: interdum etiam graviores (quod tamen de nostro dici nequit) quam eorum sunt, qui privatam vitam in otio agunt. Sunt enim homines: et in solum Deum cadit perfectio.

Hinc cum omnibus etiam Nostro dicendum fuit: Credo remissionem peccatorum: Cum omnibus et Nostro orandum fuit: Remitte mihi debita mea. Habuit enim et suos affectus et naevulos. Facile vero hos ei ignoscamus, cum


page 422, image: s426

neminem sine crimine vivere et sapientissimos homines esse lapsos videamus.

Facile omnes evanescunt, et in hominum cordatae aequitatis oculis discutiuntur si virtutum, quibus conspicuus fuit, radiis exponantur.

Nubecula, inquit B. Theologus Ioh. Schmidius, quae in aethere Soli conspicitur non statim serenitatis laudem diei aufert. Sic exiguae actionum maculae, quae excellentibus adhaerent animis nequaquam honestatis et virtutum deous violant.

Noster homo fuit, ex Adamo natus fuit, Peccator fuit.

Verum enim vero ut terrae fetus aliquando copiose proveniunt, aliquando maligne: Et in animantibus aliquando sterilitas est: Et in mari aliquando tempestas, aliquando tranquillitas: Sic quoque in REINKINGII vita varii fortunae fuêre casus: et summae ipsius dignitates et felicitates variis malis conflictatae sunt, adeo ut a calamitatibus liber Noster non suerit.

Primis siquidem infantiae statim annis saeva mors ipsi matrem vix agnitam eripit, cuius lugubrem decessum, ut fieri a tenellulis solet, ille ludendo quidem tum prosecutus est. Sed ô me miserum, me infelicem, qui in hoc exilio parvulus relictus materno spoliatus sum praesidio, ah~ ubi nam est optima, ubi nam est desideratissima mea mater? mortua, heu mortua! ô mortem mihi nimis maturam! ô vulnus acerbum! ô casum luctuosissimum? cum ad plures postea perveniret annos Noster gemebundus clamitabat.

Si primi infantiae anni B. Nostro tam luctuosi iam exstiterunt, quot et quanta putatis illum per omnem aetatem perpessum esse mala.

Ex Amphora primum quod est purissimum effluit, ad ultimum faeces remanent. Sic in vita nostra, quod optimum, in prima est aetate, Si itaque hoc REINKINGIO in primis annis accidit, quam gravia, quamque turbida, Auditores, subsecuta esse putatis. Ex multis pauca tantum adduco.

Anno millesimo sexcentesimo trigesimo quinto cum in terra Mecklenburgica, omnia bellis arderent, vix hora laeta gavisus est una. Non enim solum praesens bellum, sed ipse metus quoque afferre solet calamitatem. Etiamsi enim irruptio adhuc nulla facta esset, tamen omnia fuerant relinquenda. Omnia sunt mala in bellis: sed sane nil peius, quam si quis captivus in hostium manus pervenit.


page 423, image: s427

Hunc belli furorem et Noster expertus est. Siquidem inter armorum strepitum, ubi Legum voces non poterant exaudiri, nescio qua de causa non absque omni discrimine Wismariam ductus est: Iterumque successu temporis suis restitutus. Cum ex voluntate Serenissimi EPISCOPI BREMENSIS, Cancellariatus Bremensis munus in se suscepisset, evitata Charybdi in Scyllam incidit, et dum effugit grave malum, aliud, idque gravius experiri coactus est.

Cum enim anno millesimo sexcentesimo quadragesimo quinto Sueci Archiepiscopatum subito invasissent, et Konigsmarckius Stadium occupasset, Noster iterum in potestatem hostium pervenit. Deductis miliiari furore Neoburgum in captivitatem, per sex ferme menses miserrime, ut fieri solet, ab hostibus tractatus fuit. Sed si egregium est, inquit Valerius Maximus, hostem deicere, non minus tamen laudabile Infelicis misereri, quia sicut infinitam gloriam bellica virtus: ita praecipuum amorem clementia meretur.

Hodie adhuc ingemiscunt magni nominis summaeque eruditionis, atque prudentiae viri, quando haec audiunt: Collachrymantur si in memoriam hunc acerbum casum revocant Praestantes usu, atque experientia Friderici Nostri Consiliarii: Non sine recrudescente dolore animo haec recolunt Nobiles illi, atque Aulici, qui in magno Dignitatis constitutifastigio vel fuga sibi consulere vel captivitatis miseriam cum Nostro pati coacti sunt. Ast infandum nolo renovare dolorem!

Hic vero insigne fidei REINKINGIANAE erga Regem suum exstitit experimentum.

Hostes libertate, pecunia, muneribus et nescio quibus aliis B. Nostrum, ut relicto Principe ad se transiret, tentabant: ast illum hostis quidem oppugnare, minime vero expugnare, potuit. Corpus quidem erat in potestate hostium, sed animus Principi suo constantissime adhaerebat. Malo, dixit, captivus in squalore et maerore vitam agere, et varta molestiarum et miseriarum genera sustinere, quam fidem DEO et Principi meo datam frangere. EN FIDEM ALBO CORVO VERE RARIOREM.

Ceterum hic non finis calamitatum erat. Publicis quippe his calamitatibus mala etiam accesserunt privata, mors nimirum trium dilectissimorum liberorum primis statim infantiae annis defunctorum:

Filiae itidem Hedevvigae ante sex annos anno aetatiis decimo octavo mortuae, Quorum natorum mortem noster


page 424, image: s428

magno tulit animo: Nec, ut CICERO olim, qui filiae suae mortem plusquam muliebriter luxit.

Dolorem hunc auxit desideratissimae Coniugis, duorumque generorum, uno tempore anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo defunctorum.

Quam forti vero et infracto animo vulnus hoc pertulerit argumenta sunt nobis ipsa B Nostri verba: in hoc, inquientis, luctu oculi ad Deum flectendi, unicum exulcerati cordis perfugium, et ab illo in hoc maeroris deliquio robur nobis sumendum est. Abiit haec mae vitae socia annis plena, plena honoribus, ut quae annum sextum et sexagesimum iam excesserat in altissima tranquillitate, parique veneratione. Sola benignitate Dei paternâ factum, quod dulcissimo huius consortio taem diu et praeter communem morem, scil. ultra sex et quadraginta annos potitus fui. Placide iam obdormivit, non luctatas diu cum morte, non nec doluit diu nec gemuit, sed tota in spe victoriae, velutsine sensu mali alicuius hinc abiit: Idque solo DEI nutu, ut qui ius suum tenet non minus in adimendo, quam in dando! carissima e misera pecati servitute iam asserta est iustis vindiciis in libertaetem filiorum Dei, ubi iam per rosas, per flores, per gemmas incedit, nec amplius per gemitus et dolores, quibus nofiros elidimus annos etc. Costa mihi vivo evulsa est, dolet! Sed Deo sic placuit, qui eam voluit ad se traduci ex turbido hoc vitae oceano in portum caelestem, ubi aeternitate iam fruitur: Ego brevi sum abiturus ad ipsam, at ipsa non reversura est ad me. Hac spe aeternitatis me erigo. Huius aeterni gloriae ponderis numquam obliviscar. Haec etiam contionis funebris argumentum esse volo, hunc textum: Momentanea levitas afflictionis nostrae excellenter aeternum pondus gloriae consicit nobis, dum non spectamus ea, quae cernuntur, sed quae non cernuntur: Nam quae cernuntur temporanea sunt: ast quae non cernuntur, aeterna.

Hic cognoscite, Auditores, quam arcta fuerit coniugalis haec societas, quanto amore mutuo erga se hi coniuges flagraverint, et quanto dolore a se invicem divulsi fuerint.

Amor est aflectus unionis, illudque quod sibi gratum est, attrahere sibique quasi unire conatur. Hoc praesente acquiescit: Eodem vero absente quiescere nescit.

Sed quamvis pertristis noster viduus tam acerbo vulnere accepto, orbati turturis instar, reliquum vitae rempus solus agere constituisset, nihilominus tamen publico et domestico oneri ferendo imparem se videns, adiutricem, cui partem oneris imponeret, circumspicere fuit coactus.


page 425, image: s429

Propterea consensu Potentissimi Regis ad secundas transiit Nuptias, Nobilissimam Matronam DOROTHEAM Viethen Nobilissimi atque Magnifici IOHANNIS Viethen, Serenissimi Principis Holsatiae pr Dithmarsiam Praefecti viduam relictam, Matronam summis virtutibus, imprimis pietate in Deum, et rei familiaris cura industriaque et magna gubernandae domus intelligentia maxime conspicuam, anno millesimo sexcentesimo sexagesimo tertio, d. 25. Februarii in matrimonium ducendo: Quacum et usque ad vitae exitum coniunctissime vixit.

VITAE REINKINGIANAE EGRESSUS.

Suave quidem, et ad votum, sed minus diuturnum fuit hoc coniugium, utpote morte viri optimi ruptum. De qua etiam vos nosse vestra interest, Auditores: non enim quomodo quis vixerit, aut quibus virtutibus praeditus fuerit, tantum refert scire, sed etiam qualiter ex hac vita discesserit, nostrum interest cognoscere.

Quod morieris, inquit Augustinus, certum est, ast incertum est, ubi et quomodo, quia igitur mors ubique te exspectat, et tu, si sapis, ubique eam exspectes.

Sibi peculiari ratione hoc dictum esse Noster semper existimavit. Hinc mortalitatis suae numquam non recordari, mortemque omnibus horis exspectare solebat. Mane certe surgens, ultimum hunc sibi diem fore cogitabat: Vesperi similiter cubitum iturus, ultimam hanc in terris sibi noctem fore credebat.

De crescentibus corporis viribus, quas summa senectus quottidie depascebat, REINKINGII Nostri corporis constitutio ante aliquos iam annos coepit vitiosum contrahere habitum, adeo ut omnes thoracis partes aegre munus suum obierint, Inde languor, respirationis difficultas, virgiliae, lassitudo, macies aliaque infinita mala sunt secuta, quae tandem quum ad ultimum magis magisve ingravescerent, et sollertissimorum etiam Medicorum artem experientiamque eluderent, iam diu desideratam analysin adesse satis nostro indicabant. Quate venientem mortem, ut hilaris recipere posset, peccata sua, ut semper ita praesertim tum, magna humilitate confessus et ad fidei confirmationem S. Cena Domini de vote et reverenter usus est.


page 426, image: s430

Dies erat undecimus Decembris elapsi proxime anni, cum Noster adhuc cum Parente meo. ut Confessionario suo pro more sermones fortis constantiae, Christianae patientiae et religiosae pietatis plenos, qui infixi Parentis anomo adhuc haerent, semperque haerebunt, nondum tamen lecto affixus sereret.

Inter alia dixit: Ah salutare tuum, ô Domine exspecto! Vanitates mundi non curo, ad aeternam aspiro felicitatem.

Sic quottidiana quadam Senex Noster, eaque pia consideratione et vitam humanam et vitam aeternam sibi ob oculos ponebat: Humanam reiciebat, aeternam amplectebatur: et ita mentem a terrenis ad caelestia, a visibilibus ad invisibilia, a fluxis ad fixa, a momentaneis ad aeterna plane convertebat.

Die subsequenti circa vesperam maiorem virium infirmitatem sentiens cubitum ire coactus fuit, familiari morbo, pectoris nimirum aengustia urgente, cui dolores in latere compunctorii accedebant.

Postero die, cum ultimam vitae horam accessuram sentiret, animum ad ultimum cum morte conflictum piis sermonibus et precibus eo diligentius muniendum sibi duxit, quo magis referret, quomodo manum cum hoste maxime terribili consereret.

Non tamen adventantem mortem formidabat, (timere enim mortem eorum est, qui a Christo alieni sunt: Vere siquidem digni sunt luctu, qui mortem timent, et perhorrescunt, resurrectionem quippe non credunt: qui autem mortem non timent, extra tyrannidem Diaboli sunt constituti.) Sed dilectissimum suum confessionarium vocari iubebat, qui cum adveniret, publice insequenti die in Ecclesia ut tranquillum et beatum sibi fatum contingeret, Deum invocari volebat, addens, se iram Domini portaturum esse, quia ei peccaslet.

Ad quae Confessionarius, Oratio publica, inquit, crastino die volente DEO fiet, sed quod dixisti: Iram Domini portabo, quoniam ei peccavi, Bene est: Ast credentium mortem, inter quos et tu es, non ut signum irae, sed ut signum gratiae consideres velim: adiecitque multa ad consolandum aegrotum ex sacris literis de patientia in ferenda cruce, et afflictionibus, de remissione peccatorum, de side in Christum, de resurrectione corporum nostrorum, de vita aeterna et similibus aliis.


page 427, image: s431

Haec REINKINGIUS christiane et pie excipiens respondebat: ab ineunte aetate se didicisse bene beateque et vivere et mori: Ista omnia, quae sibi modo ex verbo DEI in mentem ossent revocata non solum probe se tenere, sed etiam firma fide: usque dum hisce terrarum syrtibus feliciter enavigatis, ad vitam bonam, vitam securam, vitam tranquillam pervenerit, amplexurum esse.

Omnia hinc mundana B. Nostro sordebant prae illa immortalitatis corona, quam sibi in caelis repositam, pia constantia et constanti pietate credebat.

Die sequenti, cum Parens meus iterum ad B. Nostrum accessisset: Vilissimum se hominem et miserrimum peccatorem fateri non dubita vit, simulque argumentum contionis in funere suo habendae ex capite 2. vers. 17. Mafci designavit, quo dicto, ex media scriptura caelesti, et ex veris fontibus Israelis petito sese insigniter in medio mortis agone recreavit et confirmavit. Quin et minime me Iustum depraedicetis, inquit, sed miserrimum peccatorem. Peccatorum enim meorum sordes et atrocitatem aperte hisce agnosco: Pudet me vitae, ut prae verecundiae oculos ad caelum vix vix attollere audeam. Mehaerentem has inter aengustias paterna ac divina solummodo bonitas recreat, quod Deus non velit mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: Dulcissimus enim Meus Iesus secundum textum a me praescriptum Venit, ut Vocaret Peccatores: At Ego sum Peccator. E. ut et me vocaret, venit. O aureae et plus quam aurea verba! O magnam fiduciam!

Itaque finem sibi adesse animadvertens, postquam domui suae optime omnia disponendo prospexerat, et ultimum Vale uxori, liberis et aliis adstantibus dixerat, solo Christi merito nixus in lectulo erectus sedens, vultu planem immutato placidissime et sine ulla doloris significatione. cum annis septuaginta quatuor, mensibus novem diebus quinque vixisset, 15. Decembris mortuus est. Ah utmam hoc ultimum verbum non nihi dicendum fuisset! Qua ex re licet horreat mihi animus, haereat fere! lingua, vox deficiat, magno tamen inde solatio iterum erigor, quod in carissimae coniugis, liberorum et Nepotum complexu, aeterno Numini Spiris tum, a quo acceperat, illum reddidisse, certô scio:

Sic, Auditores, ille

- - - quem plurimi docti
Theologi. Iuris Consulti, Philosophique
mirantur, desiit,


page 428, image: s432

Sed dessit eheu! Prolapsum est fuicrum patriae meae, Si enim iacturam patria mea ab eo tempore: quo REX DANIAE Potentissimus CHRISTIANUS IV. Civitatem illam de novo exstruxit, unquam fecit, eam certo iam fecisse existimo. Insignis enim omnino iactura est, rebusque publicis valde periculosae, huius Viri obitus, et eo periculosior, quo periculosiore tempore ventura esse Cometes tum temporis visus praedixit. O infaustus et lugubris Mensis December, qui nobis et nobiscum plurimis iusta lugendi plangendique partes imposuisti.

Gluckstadium, ubi nunc fortissima tua propugnacula? Ubi nunc faustum nominis tui auspicium? Ubi nunc privilegia tua prae aliis omnibus civitatibus HOLSATIAE nostrae tibi cencessa Fulcrum tuum prolapsum, Columna tua succisa est! O fatum rtiste et acerbum! O fatum ominosum! O cettissimum malorum impendentium maiorum praesagium!

Ah! dum adhuc flemus Illustrissimum CHRISTIANUM COMITEM de Rantzau, Magnificum et Nobilissimum IACOBUM STEINMANNUM, et Magnificum, Amplissimumque REICHIUM, atque adhuc sepulcralis focus ubique fumat, Te, quoque, ô REINKINGI, mors sera ferit, et sub sua rapit iura.

Mortuus hic est REINKINGIUS, at vivit in caelis.

Hic omnia lugent, Lamentatur Nobilissima Coniux, contristantur filii et filiae, squalent nepotes, flent affines et cognati, maerent Magnifici Collegae, gemit Gluckstadium, afflictatur tota HOLSATIA, ipse denique Serenissimus Rex noster FRIDERICUS III. in maerore versatur.

Hic, inquam, omnia lugent, sed modus in luctu habeatur.

Sciant superstites suum REINKINGIUM beate in caelis vivere, ereptumque esse omnibus venturis caldmitatibus.

Scito Gluckstadium meum dilectissimum: HOLSATIA mea Patria optima, quod DEO et Rege sic moderante pie defuncto Cancellario Magnificus HELMIUS succedat, HELMIUS, inquam, HELMIUS, qui non tantum omni virtutis laude, sed et rerum experientia satis instructus, factam iacturam egregie pensat.

Faxit DEUS T. O. M. ut HELMIUS NOSTER, et et qui eum dedit SERENISSIMUS et POTENTISSIMUS REX NOSTER FRIDER ICUS sint incolumes et florentes.


page 429, image: s433

Fridericique Nostri Nomini hoc candidum omen addatur, ut quemadmodum olim ante hos quadraginte sex annos Potentissimus CHRISTIANUS IV. fuit Gluckstadii nostri felix Fundator et Conditor; ita nunc FRIDERICUS III. eiusdem maneat Gloriosissimus Instaurator Propagatorque. Maneat in illo ut aliorum, ita in primis etiam Familiae REINKINGIANAE CLEMENTISSIMUS DEFENSOR.

Ceterum REINKINGII funus ipso hoc die sollenniter Gluckstadii celebratur: quibus exsequiis, qua Magnorum virorum frequentia, quo civium luctu ac dolore, quilibet facile conicere potest.

Inde cadaver RELLINGAN, quod oppidulum non procul a Percelebri HAMBURGO est situm, ibi enim sepulcrum sibi Beatissimus iam dudum exstruxit, ad uxorem deducetur.

Quiesce ibi corpus defunctum in gremio matris. Quie. sce virtus REINKINGIANA, in memoriam Posterorum, ab omni insultu tuta, neque unquam ad ultimos saeculorum omnium terminos intermoritura. Beatissime vixisti, Beatissime obiisti; Beatissimam Resurrectionem exspecta.

Nos interim REINKINGIUM, quo modo possumus, veneramur: et illi, si licet, hoc Epitaphium exstruimus,

VIATOR QUIS QUIS SISTE GRADUM, et QUOD SCRIPTUM EST LEGE.

QUID AGAM, REQUIRIS? TABESCO, SCIRE QUIS SIM, CUPIS? FUI, FUI THEODORUS REINKINGIUS, IURIUM PATER, PROFESSOR, CONSILIARIUS, CANCELLARIUS, VITAE QUAE FUERINT CONDIMENTA, ROGAS? LABOR, DOLOR, AEGRITUDO, LUCTUS, IUGUM FERRE CAPTIVITATIS, QUOS CAROS HABEAS SEPELIRE, ET PATRIAE VIDERE EXCIDIUM.

HOC VOLEBAM, VIATOR, NESCIUS NE ESSES, QUAE LEGISTI. PENSITA. VALE.

Sed, Auditores, consumpto, veterum in funeribus, cadavere, collectisque cineribus: novissimum illud


page 430, image: s434

verbum, ILICET, proclamabatur, quo quod IRE LICE RET et domum repetere, significabatur.

ILICET et ego proclamo, Auditores, Serenissime Illustrissime, Perillustres, Magnifici, Spectabiles, Venerandi, Consultissimi, Experientissimi, Excellentissimi, Reverendi, Clarissimi, Doctissimique, ILICET, inquam, et ego proclamo, nolo enim Vos morari amplius. Pro eo tamen, quod partim hanc Oratiunculam levidensem, in Laudem REINKINGIANAM institutam sollenniter recitandi mihi tam benevole facere potestatem, partim etiam quod me balbutientem tam frequentes: et faventes audire volueritis, gratias Vobis, Auditores omnium Ordinum splendidissimi, quantas possum maximas ago: offeroque vicissim omnibus omnia mea studia, obsequia, et servitia. His dictis iterum ingemino illud ILICET.

In obitum Viri Illustris REINKINGII.

INdue funereas, Holsatia, corpore vestes
Lumine Patroni iam viduata tui.
Nobile sidus erat nostri REINKINGIUS orbis
Germani: sed erat! Nam tegit umbra Virum.
Tumba tegit, quod erat solum mortale, cadaver:
Cetera vel caelum, vel pius orbis habet.

BALT. BEBELIUS D. et P. P.

LAude Virum dignum, summa sine laude perire
Non fas est: Magnis, quia gloria summa perennat.
Sic Te cum repiant REINKINGII pia fata, per amplum
Quod THEODORUS erat nomen reperitur in albo
Iurisurudetum: Iustum, sincerus amore
Qui complexus eras, verae pietatis amator.
Tu studiis celebris, laudem sine fine perennem
Accipies, nomenque tuum remanebit in astris.
Percipis ast merito nunc falix, gaudia caeli,
Aspiciens summum Dominum cunctosque beatos:
Dum Virtutis amans, inter virtutis amantes,
Liquisi terras, cernis iam regna superna:
Inde vale TIBI supremam accamando repono.

FRID. DECKHERR. D. et P. P.


page 431, image: s435

SCRIPTA.

Oratio Parentalis in obitum Gothofredi Antonii in Academia Giessena Cancellarii et LL. Professoris Prim. Giessae 1618. in 4.

Tractatus de Regimine saeculari et Ecclesiastico: ibid. 1619. 1622. Marpurgi 1632. in 4. Basileae 1622. in 8. Franc. 1651. 1659. 1665. 1663. in 8.

Responsum iuris in ardua et gravi quadam causa, concernente Processum quendam contra Sagas nulliter institutum et inde exortam diffamationem:

Tractatus Synopticus de Retractu Consanguinitatis: Marpurgi 1631. Giessae 1662. in 4.

Biblische Policey, das ist, Gewisse, aus heiliger Schrifft zusammen gebrachte, auff die drey Hauptstände gerichtete Axiomata oder Schlußreden: Francksurt 1653. in 4.

Das Leben der Seelen im Tode, oder Discurs von dem Zustand der Seelen/wann sie vom Menschlichen Leibe geschieden: Lubeck. 1672. in 12.

Disp. de Legibus et armis.


page 432, image: s436