NIsi receptae consuetudinis necessitate prohibetemur: festinationem acerbissimi, quod hoc die nobis incumbit, officii eo usque deprecaremur, donec ex vulneris alte impacti stupore nonnihil emergentibus, exquisitiorem iusti doloris sensum recipere, et sedare lacrimis maerorem, verbisque egerere liceret. Ea enim per tristissimum obitum summi Viri, WILHELMI LUDWELLI, clade afflixere immitia fata Academiam nostram Vosque adeo, ô Cives, iuxta omnes, ut animi ad mentionem tam cari nominis exhorrescant, luctuque velut refugiant, nimium heu! fidem facientes illi. quod est apud Tragicum:
Curae leves loquuntur, ingentes stupent.
Quo minus vitio nobis vertetis, si tristitiae nostrae morem gereutes, procul habito scite ornateque composito encomiorum, quae virtus et ingentia Viri merita sibi nobis que imputavere, ambitu, imaginem amissi tam grandis boni stylo simpliciore et eo, qui calamitati nostrae explicandae convenit, oculis mentibusque subiecerimus.
Lucem hausit d. XX. Novembr. An. M DC LXXXIX. Elbingae in Prussia, Patre IOHANNE LUDWELL, orto ex praecipua nobilitatis Anglicae familia, quae per aliquot saecula in illo regno vividam vim conservavit, animique virtutem posteris celebrandam transmisit. Paterni stemmatis decus pulchra accessione auxit Mater divina virgula obtingens, pia, placida, morata, prudens, matronalis dignitatis luculentissimis documentis sui sexus aequalibus dubiam faciens palmam. SOPHIA ei nomen: genus ducebat e SCHONAVIORUM gente nobili in Prussia. Felix Wilhelmus hac Matre, Felix Pater tam exoptata Coniuge, quae iuxta cum virtutibus haud spernendas divitias, (virtutum commode et feliciter exercendarum instrumenta et saue/rga) in penates intulerat: sed potiores erant esslorescens e thalamo soboles praestantissima, praeter Wilhelmum, Thomas, Iohannes, Iacobus, et Zacharias. Ex his noster ille iam a primo aetatis flore nihil virium et contentionis reliquum fecit, quo nativitatis felicitati vitae integritate et iudustria responderet. Igitur positis primum sub custodia privatorum Praeceptorum tyrociniis, cum ea altae indolis signa in puero exsplendescerent, quae futurae frugis augurio Parentes et Praeceptores implerent, traditus in disciplinam publicam fuit Professoribus patrii Gymnasii, apud quos brevi ita in clegantioribus literis Latinis et
Graecis, sed et Historicis, profecit, ut dignus haberetur, qui ex arctioribus scholae carceribus dimissus in liberiorem Academicum campum excurreret. Ergo de consilio et voluntate Parentum Regiomontum concessit, coeptam domi feliciter telam ibi sedulo persecuturus, et nomen suum inter Iurisprudentiae studiosos professurus. Ubi cum per annum et semestre spatium aetatem exegisset, disciplinae suae, cui se unice addixerat, elementis fideliter perceptis patrios lares repetiit, Parentum consilia de ratione studiorum porro ineundâ requisiturus. Ab horum sinu paulo post dimissus, profectus est Zamoscium, Poloniae civitatem, quam propriis sumptibus a fundamentis exstruxit, et ibidem Musis et literarum studiis domicilium erexit Heros Illustrissimus Iohannes Zamoscius. Hic per triennium commoratus non tantum in interiora Iurisprudentiae adyta se penetravit, sed et eam morum elegantiam et modestiam approbavit, ut Studiosis aequalibus iucundus, et Superioribus unice carus exsisteret, amplexante eum inprimis et in deliciis habente ADRIANO ROMANO, Canonico Herbipolensi, cuius singulare erga se studium et humanitatem, non sine grata recordatione, haud raro postea apud nos depraedicabat Ubi aliquam studiorum fiduciam sibi comparasset LUDWELLUS, reputans cum animo suo, civilium rerum peritiam institutione et diligentia acquiri, usu, efficacissimo talium magistro, roborao, extra musei clathros aliquandiu egredi, et apertiori se arenae credere constituit. Nec difficulter viam panderunt Fata. Nam cum Anno praesentis saeculi XI. Warsaviae Comitia indicerentur, in quibus fiduciariam successionem in Ducatum Prussiae sibi a Republ. concedi petiit Serenissimus et Potentissimus Princeps IOHANNES SIGISMUNDUS, Marchio et Elector Brandeburgicus, post defunctum ALBERTUM FRIDERICUM Ducem: iam tum in apricum producta est virtus LUDWELLI Iuvenis: comitatui quippe Deputatorum suorum iungebant eum Elbingenses, experimentum capturi magnae indolis, quam suis commodis destinaverant. Nec destituit negotium felicibus successibus propitium Numen, significaturum fortassi hoc modo, quibus muneribus praeparandus esset LUDWELLI animus. Istarum rerum sic satis feliciter gestarum laetitia plenus cum Deputatis ad suos reversus, horum familiariore
consuetudine pavit animum, paulo etiam post Praeceptoribus et Amicis Regiomontanis nonnihil indulsit temporis. Ceterum uti non solet interire fatorum stimulus in certa munera unumquemque pulsantium, quod suavissimi oris Barclaius pronuntiat: Ita Noster ex honesto diverticulo ad intermissa aliquantillum studia animum applicaturus, inito cum Parentibus et Amicis consilio, Altdorffinam petere statuit, excitatus inprimis fama summorum, quibus tum ipsa caput efferebat, Virorum, SCIPIONIS GENTILIS, CUNRADI RITTERSHUSII, ANDREAE DINNERI, quorum alloquiis, consiliis, informatione recreari, non minori gaudio et honori sibi ducebat, quam olim Achilles Phoenicem suum, Alcibiades Socratem, Alexander M. Aristotelem sibi gratulabantur. Horum Ille ab ore fixus pendere, lectionibus publicis atque privatis sedulo interesse, praecepta patulis auribus et mente imbibere, Praeceptores vivos cum mutus contendere, denique nihil eorum intermittere, quae ad ornandam, quam sibi definiverat, spartam facerent. His curis interponere nihilo setius propaideu/mata kai\ prw=ta maqh/mata, quae Veteres vocabant, augusta vero Iurisprudentiae sacraria non nisi per vestibula Philosophiale practicae ingredienda sibi ratus, Duces adsciscere illos ex meliori aevo et puriore metallo Philosophos pepaideume/nous2 PICCARTUM; QUECCIUM, VIRDUNGUM, quorum limina publice et privatim non fastidioso aditu frequentabat, ac demum id assequebatur, ut, quod in Socero suo gravissimus Historicorum depraedicat, teneret, quod est difficilimum, eex sapientia modum. Inter has incitatissimorum laborum exercitationes conscius factus virium suarum LUDWELLUS, memor Poetici effati, paulum sepultae distare inertiae celatam virtutem, in animum induxit, aequalibus Iurisptudentiae et civilis doctrinae recessus privatim eâ fide lpandere, quâ optimi Praeceptores adversum se hactenus usi essent. Decent enim (ut praeclare monet Seneca lib. de vita beata c. 29.) Sapientem primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemblationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere, atque exercere secreto. Deinde emeritis stipendiis optimos facere et alios, virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra, et cum didicerunt, docint. Atque ne aedilitatem sine populi suffragio affectare videretur, non sine faustis auspiciis in possessionem istius muneris immitti
voluit, habita An M DC c XIX. pro more huius Academiae Disputatione publica de Iure Dotium, praesidii officium commodante ERASMO UNGEPAUERO ICto celebratissimo. Facta sibi ita lprivatae Informationis potestate, quae non nisi iis obtingit, qui rarioris eruditionis et altiorum conatuum spem de se polliceri possunt, LUDWELLUS sentiens iam melius et altius vitae initium adventasse, nullo a labore otio reclinatus, omni virium contentione est adnixus, ut tanti nominis mensuram ex asse impleret. Felicia laborum primordia cepit ab HIERONYMO TREUTLERO, cuius disputationes plus vice simplici Studiosis ventilandas proposuit. Ubi aliquandiu periculum virium privatim fecerat, magno cum Audioturum fructu et laetitia, iam tenandam sibi viam putans
- - - qua se quoque posset
Tollere humo, victorque Virum volitare per ora:
suo marte adornavit dispurationes XVIII: easdemque savente egregiis laboribus Studiosorum populo, Praesidii, quod in Academiis appellamus, tutamine defendit: postremo precibus Auditorum expugnatus, ut describendi labore eos sublevaret, typis exprimendas dedit. Crevit interea occulto velut arbor aevo fama LUDWELLI, atque ipsas etiam Principum aulas occupavit, ut de dicando sibi suisque consiliis cogitaret Serenissimas Elector Brandeburgensis, et clementissimae voluntatis luculenta signa emanare ad eum faceret. Nec defuisset desiderio eventus. nisi festinantia, ad felicitatem Altdorffinae LUDWELLIANO nomine extendendam, fata viam aperuissent An. M DCc XXXI. IOH. GERHARDO FRAUENBURGERO obitu suo deserente Iuris Feudalis Professionem, vindicandi nobis LUDWELLUM; quem alias et Genii impetus in Academicam magis quam aliam vitam inclinabat, et Studiosorum desideria retinebant, et Nobilissimus SENATUS NORIBERGENSIS dudum condecorandae Academiae suae destinaverat. Ubi semel in publici Honoris orchestram, addito eo ipso anno pignore Insignium Doctoralium, productus erat, tum vero, prorsus quasi certaret Astraea in uno LUDWELLO ad sidera vehendo, subinde alia atque alia gloriae instrumenta liberali manu subministravit. Postquam enim primam, quam nactus erac. spartam feliciter et magno publici egregii commodo per annos tres ornasset An, M DCc XXXIV. exempto vivorum
numero ANDREA DINNERO, Institutionum Imperialium Professione auctior est redditus: sequenti vero XXXV. post discessum ex hac Academia ERASMI UNGEPAUERI Pandectarum, demum a morte AEGIDII AGRICOLAE Codicis Professionem iussu Nobilissimi Senatus Norib. suscepit. Inter haec munera Rectoratum Academicum bis administravit: Decanatum novies: decimi felicitatem fatorum inclementia interrupit. Has functiones qua fide et sedulitate, quanto cum Facultatis incremento, quanta cum totius Universitatis gloria et immortali celebritate sustinuerit, ampla memorandi copia foret, nisi dedita per omnem, qua patet, Europam fama, eruditissimis scriptis confirmata, officium hoc nostrum dudum antevertisset. Non aula, non palatium, non curia facile ulla est, quae LUDWELLI vel consilia non requisiverit, vel LUDWELLUM Praeceptorem sive vivum sive mutum habuisse, non in praecipua laudis suae parte ponat. Additi Imperatoris, Regum, Electorum, Principum, Procerum lateribus Cancellarii, Consiliarii, Syndici, alii ex informatione, pars ex amicitia, plerique ex magno LUDWELLI nomine gaudii argumenta arcessunt. Erant etiam, qui ad visendum LUDWELLUM, tot hominum inse ora et sermones convertentem, confluerent, humanitatis, qua ipse cluebat, quamque apud exteros celebrari audissent, fructum et ipsi percepturi. Extrahebant praeterea Virum, tanto cum splendore in Academica arena versatum, in lucem publicam laborantis Reip. Romano Germanicae negotia, iungebantque An. XLI. consortio Virorum Nobilissimorum impense de patria meritorum IOH. IACOBI TETZELII Senatoris Norib. et TOBIAE OLHAFII eiusdem Reip. Consiliarii et Universitatis nostrae Procancellarii. Poscebant et alia eum negotia cum Serenissimi Principis Palatini tum Nobiliss. Senatus nostri apud diversos Imperii Principes pertractanda, in quibus omnibus approbabat animumque prudentem et secundis temporibus dubiisque rectum.
Haec fata Vitum publice mansere. Privatim ea fortuna exercuit, qualis res humanas rotare solet, ut, quod Poeta queritur, dolor et voluptas invicem cedant brevior voluptas. Primam thalami sociam habuit URSULAM, Filiam IOH. PRAETORII Mathematici exquisitissimi et in hac Academia Prof. Publ. ex qua duas suscepit filias, quarum alteram MATTHIAE UHLENIO U. I. D. elocavit, altera
virgo decessit. Primae illi defunctae surrogavit CATHARINAM IOHANNIS UHLENII Mercatoris et Civis numerosioris Senatus Reip. Norib filiam, a qua duobus beatus est filiis, quos mortis iniquitas in ipsis cunis extinxit. Afflictis per alterius etiam Coniugis obitum penatibus ad tertia vota transiit, domum ductâ e Nobilissima SITZINGERORUM Familia ANNA MARIA, Vidua GEORGII GORINGERI, huius quondam Oppidi Syndici, quae anteriorum Maritarum elogia partim aequavit, partim etiam et vel eâ re superavit, quod Maritum in senium declinantem, et cum moeoribus, quibus ista aetas obnoxia esse solet, colluctantem iucundis alloquiis subinde in serenitatem elt animi tranquillitatem erexerit, sed et morbis impeditum sine indignationis sensu, re, fide, opera, consiliis, vigiliis iuverit et recrearit.
Haec, Cives vitae periodus fuit: hic campus, in quo decurrit LUDWELLI vestri doctrina stupenda et fortuna varia: quarum illa vos pirtim patrus, etiam longinquioribus, excitos ad nos invitavit, et exspectationem vestram superans apud nos detinuit. Quod si quis famâ magis LUDWELLIANI nominis quam Viri Optimi probitate captus huc profectus propius nosse discupiat LUDWELLUM, isl complectatur animo Virum kaloka)|gaqo\n kai\ tetra/gwnon, divini Numinis amatorem reverentem, sacrorum publicorum frequentem cultorem, Senatorem Academicum prudentem, impietatis osorem, iusti tenacem, severum officiorum exactorem, sic tamen, ut numquam non gravitatem suasi humanitate temperaret. Nam quid attinet paterni istius erga vos affectus, cuius nomine vel maxime censeri semper voluit, teneritatem commemorando lacrimarum vestrarum pluvias in hanc ipsam chartam prolicere, quae iam nostris guttis, dum haec scribimus, madescit? Fuit ergo LUDWELLUS noster et vester: Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens Gloria Noriadum: quid enim praeter lamenta et suspiria nobis nunc relictum est? Reddidit Servatori suo animam aerumnis vitae fessam, decedentem habitaculo male materiato et per senecturtis ac morborum hanc comitantium iniurias minus commodo, hora matutina media quarta d. 12. Sept. An. aet. nondum plene exacto LXXIV. Triumphat nunc super astra, mixta Angelorum et beatorum caelitum choro beatissima LUDWELLI anima, secura caeli sui, nequaquam metuens audax
mortalium genus, quod caelum terrae miscere hodie satagit. Ignobiliore sui partem nobis reliquit, quam tamen hospitem tam pulchrae et supra vulgarem conditionem evectae animae ita asservari a nobis fas est, ut in tantillis reliquiis venerationem LUDWELLIANI nominis sartam tectam habuisse intelligamus. Fiet id. Cives Optimi, si non tam precibus nostris exorati, quam iusto pietatis ardore accensi, et nostro exemplo invitati, postremam exsequiarum gloriam, quae ex cultu tanti nominis ad vos redirle poterit, vobis vendicabitis. B. VV. P. P. d. 17. Septembr. M DC CLXIII.
PLange Musa, Musa plange,
Fila iam sonora linque,
Maesta tristem funde lessum
Cincta lugubri Cupressu:
Hoc agamus, exsecremur
Dura dirae iura Mortis, Fati et inclementiam.
Non Lycaea trux veretur
Docta doctum pulsitare:
Vis nec illam iuris arcet,
Vis nec illi legis obstat:
Et citantur, et vocantur
BALDUS ac IUSTINIANUS, ULPIANUS, BARTOLUS
Quos stupebas alma quondam
Iuris ALTDORFFINA Mystas,
Hos dolebas lpost ademptos.
Ossa nunc ubi fidelis
SCIPIONIS et DONELLI
Rittershusiique magni? Mersa proh? sunt funere.
Huc et ollus ohe! LUDWELL
Fertur! ohe! Nestor ollus
Nestoris non vivit annos!
Iuris Hermes hic politus
Iure mortis non solutus!
Atra cingit nunc cupressus laureata tempora!
Diva maestum DICA vultum
Nube funebris calyptrae
Ipsa velat? iuris eheu!
Lumen occidit coruscum.
Sole Pindus noster orbus
Nunc timens eclipsin atro turget ater Syrmate.
Hen tibi quae iura sumis
Mors iniqua! Carpis aequo
Et Catones et Cethegos
Ungue? Nobis, heu! Catones
Linque! Vis saevire saeva?
Fige, trude, tunde, tolle manca terrae pondera.
Musa sed sat lacrimarum:
Vota fata non recludunt:
Flebilem sistas Trochaeum.
Manibus ponamus Aram
Nunc beatis: His litemus
Mista maesto cum cupressu liliae albicantia.
Sic avete, sic valete
Incolae, Manes, beati
Aetheris-Cremata busto
Fama non aeterna vestra
Avolabit ut favilla:
VIVIT ET VICTURA GLISCIT FAMA, VIRTUS, GLORIA!
Illustris senatus Norici ALUMNI.
Exercitationes, sive Disputationes XVIII, ad IV. libros Institutionum Imper. Altorph. 1644. 1656. 1662. in 4.
Comment. de diversis regulis iuris antiqui: ibid. 1663. in 8.
Synopsis iuris Feudalis: ibid. 1653. in 8.
Tractatus tres Feudales: ibid. 1655. in 8.
Synopsis Processus iudiciarii: ibid. in 4.
De Ultimis Voluntatibus: ibid. 1659. in 4.
Commentat, ad tit. de obligatione Action. ibid. in 4.
Disputationes quoque publice habuit de iure Principum, penes quos est Electio Imperatoris Romani: De iustitia et iure: De Legatis et iure accrescendi: De Testamenti factione activa, sive de iis, quibus non est permissum facere testamentum: De Aristocratia: De fide civili ICtorum: De tempore legitimo: De fide ICtorum religiosa: De Actionibus: De gradibus eorumque usibus: De solutionibus: De servitute praed. urban. et rustica: De usufructu: De officio iudicis. De Thesauris: Duodecas Miscell iuris controversi, de renovatione investiturae aliasque, quas nondum vidimus.
LAUDATIO FUNEBRIS, MEMORIAE et HONORI VIRI Magnifici, Nohilissimi, Amplissimi atque Consultissimi DN. THEODORI Keinking, Hereditarii in Wellingsbüttel, Se. tenissimi ac Potentissimi Regis Daniae in Ducatibus Slesvici et Holsatiae Consiliarii et Cancellarii gravissimi, Supremi Iudicii Pinnenbergensis Praesidis, etc. ICti celeberrimi, Comitis Palatini Caesarei, D. 15. Decembr. anni 1664. Gluckstadii pie defuncti, In sollenni Panegyri Argentorati habita a BALTHASARE AREND, Gluckstadio Holssato, SS. Th. Stud.