FAtum illud, quod Aulam Gothanam, inter Illustrissimas emendatissimam, omnium Virtutum, in primis proscriptae passim temperantiae, pietatis ubique rarescentis, fecundam genitricem, nutricem imcomparabilem, tertio abhinc anno coepit percutere, nondum desinit ferire, IOHANNIS PHILIPPI, tenerrimi Principis, qui terris se, non permittere, tantum ostendere debuit, quo immaturior, hoc acerbior casus, cum delicias Celsissimis Parentibus, et populo spes eriperet. quas ortus dederat: velut experiebatur vires, animosque luctui maiori praeparabat. Hanc enim, non multo post, excepit calamitas durior, eaque, tamquam si iustus dolor non nisi pluribus ex malis oriri posset, gemina, cum, intra dies paucissimos, Illustrium Virginum, quas humanior terrarum pars, Europa conspexit, facile nobilissimum Par, SOPHIAM et IOHANNAM, Sorores, supra aetatem, supra sexum, scientiis atque virtutibus eminentes, ultimae vis necessitatis, quae mortales manet, exstinxit. Ex una Domo, tam brevi temporis intercapedine, tot Illustria Corpora sepulcris tradidisse, parum erat; mox etiam Pignus maximum, Haeres imperii proximus, fuit efferendus. Non multum abest. quin, magnitudine dolorum victus, obmutescam. Certe,
quod suo excessu IOHANNES ERNESTUS, Flos Saeculi praesentis pulcherrimus, toti Germaniae, non uni Saxoniae, nuper attulit damnum, singulis luctuosum, nemini reparabile, nos tam premit, ut lacrumas in stuporem, in filentium querimonias convertere valeat. In hoc Principe nostra vidisset aetas ANTONINUM PIUM, IUSTUM ARISTIDEM, PISONEM FRUGI, FELICEM AUGUSTUM, TRAIANUM OPTIMUM, quem priscis temportbus opponere potuisset: Heröem, simul dotibus, simul virtutibus inusitatis tanto celsiorem, quanto per se potior Heros Christianus unus paganis omnibus, Neque, culminibus exitialis, ad inferiora mitior descendit tempestas. Ipsa privatarum aedium infortunia publicam lugendi materiam nobis dederunt. Nam in SALOMONE GLASSIO Theologum, non proletarium, sed classicum amisimus, qui totum orbem Christianum singularis industriae monumentis erudiit, venerabilis apud suos, exteris admirationi.
II. Toties perculsam afflictamque gotham novissime concussit ruina summi et nobiliss. viri GEORGII FRANTZKII. Quantam in huius morte iacturam universum Imperium Romanum, Saxonia praesertim, et in eâ consummatissimus Princeps ERNESTUS, Patriae Pater, ille Dictator Pietatis saeculo suo perpetuus, fecerit, neminem latere potest, cui praeclara Beati merita vel mediocriter innotuerunt. Videas ob hanc cladem multis in locis, Illustrissima quoque Capita. non pectora modo privata, sentire luctam maeroris, iacentisque gravi desiderio ingemiscere. Verum, nec sitos ad vitam revocare lamentis lacrumisque valemus: et est inexplicabilis decretorum divinorum natura. Virili patientia se muniant, oportet, quos exercet hoc fatum. Interim, iustis exsequiarum persolutis, res, quas vir tantus gessit, a posthumâ communis oblivionis iniuriâ decet asserere, tanto magis aeternâ posteritatis memoria dignas, quo rarioris exempli sunt. Fateor, hoc felicioribus relinquevendum ingeniis esse, quibus sibi, cum adstruunt aliis, immortalitatem nominis assequi contigit. Ceterum, pro virili parte virtutes maxime notabiles in publicum exponere, laudabilis audaciae: non nullo, quamvis non iusto, praeconio Manes, elogia, summa promeritos, mactare, simplicis pietatis est. Itaque cuiusvis negotium esse potest: et illius officium est, qui defuncto se
magnis beneficiis devinctum sentit. Quo nomine si pertinet ad quemquam, incomparabili parentare FRANTZKIO, meum esse, pronus agnosco, gratus profiteor. Enimvero, multis e documentis publice notum est, quod FRANTZKIUS me fratremque meum germanum, non dilexerit, sed amaverit: quod pro fortuna in salutem utriusque formanda, nec unquam abiecerit curam, et co gesserit affectu, qui providum in filios patrem loquitur: sive Patronum adeo benignum nobis effecerit communis patria: seu vetus commoverit affinitas: seu stimulaverit amicitia, cum parente nostro primis adolescentiae temporibus contracta, quam omni deinceps aetate coluit, intima, cuius serum nos fructum capere voluerit. Etenim, an virs benevolentiam res in nobis aliqua, vel excitaverit, vel aluerit, equidem nescio. Illud in praesenti me sollicitum et anxium habet, quod de viro maximo et disertissimo facturus verba, non a me proficisci videam, quae tot Illustrissimis in Aulis spectati Oratoris facundiam deceant, existimationi respondeant. Melius censetur, de Chartaginis laudibus tacere, quam pauca dicere. Cum opus, quod aggredior, mecum reputo: nihil de FRANTZKIO, quam eo quicquam indignum scripsisse, consultius habitum iri, facile cogitationibus praecipio. Sed, quam vereor culpam, si tentavero effugere, graviorem incurram. Parum eloquentis, quam minus grati, dedecus ferre malo: malo, me facti paeniteat, quam omissi pudeat.
III. Cum Leones, Barros, Pantheras, vel alia nostris inusitata regionibus animalia videre contingit, solemus in terras inquirere, quibus nascantur bestiae tam nobiles. Quin gratulamur interdum locis, quottidiana videntibus, quae nobis spectaculum fiunt. Simile quiddam viros magnos admirantibus accidit. Quamvis ad eorum dotes raras et insolitas patria nihil, certe parum faciat: cognoscere tamen gaudemus, quo suum ortum adeo illustria nomina referant. Ita quidem est: telluris, ubi trahere spi. ritum coepimus, neque magna celebritas vilitati nostrae colorem addit: nec ingens obscuritas detrahit nostrae gloriae. Cum enim fortuita res, non arbitrii nostri sit, clarum vel ignobile solum natale sortiri: nemini per se potest, nec illud in laudem singularem, nec istud in enormem turpiludinem cedere. Quamobrem, in excellentium virorum
vitis commemorate, quis in lucem editos primum adspe. xerit locus, eorum nihil refert: sed tamen ad decus patriae nonnihil interest. Quae, cum suorum ex vitiis maculam sustineat, ex virtutibus gloriam sibi recte vindicat. Quippe, sicut ocas ipsas dedecoris, et tantum non criminis damnamus, unde, supra ceteros, sceleribus infames prodierunt; sic ad felicitatem et ornamentum locorum interpretamur, enixas in iis matres, praesidia rebus publicis, miracula saeculo suo posterisque daturas. FRANTZKIUM debemus Silesiae doctissimorum virorum, nescio, feliciori genetrici, an studiosiori nutrici. Fertilissimis agris abundat, ubi natus est, Leobschutzium, inter urbes in Carnoviensi Ducatu nobilis, per hunc, indolis fecundissimae, solo patrio simillimae, civem, ultra mediocritatem prioris famae magno celerique successu, progressa. Certe, dum FRANTZKIUM civem, simul etiam, cur aliis cum urbibus, quarum magnitudini cedit, potentiae succumbit, de primatu recentis honoris certare possit consecuta videtur; si vel maxime nihil aliud, quo gloriari valuisset, antea possedisset. Patrem nactus est sui nominis, eximiae virtutis, prudentiae singularis mercatorem: a quo susceptus est ex MARGARETA REIMANNIA, non honestae tantum, sed etiam honoratae familiae.
IV. Liberalior eum Natura, quem paucissimis parem, plerisque superiorem reddere decreverat. necessartis ad excellentiam instrumentis donaverat: et, qui posset in eximium minime vulgari eruditionis exemplum crescere, mox, cum interiora prodere didicisset, ingenio felici, iudicio subtili, memoriâ tenacissima censebatur His quoniam accesserunt, obsequii gloria, discendi cupido, laborum patientia: nemo miretur, quod FRANTZKIUS nobis FRANTZKIUM, id est, virum eminentissimum, dederit. Mollis, et in quamcumque formam flecti cereus, in suis Parentibus videbat, quod imitari, decorum: ab iis audiebat. quod sequi, saluberrimum esset. His efficacibus monitis ad egregia dom suscitatus amabilior puer ibat, elegantior ephebus contendebat, et a quibus acceperat spiritum, ab iisdem, summum educ ationis optimae fructum, elaboratam morum rectitudinem, ipso spiritu potiorem, iuvenis reportabat. Nihilo tardior ad virtutem in Scholis, ut erectioris, ita conspectioris semper indolis erat: censores suspensos reddere solitus, cum FRANTZKII concinnam
morum temperiem, crebrum pietatis exercitium, perpetuum verecundiae studium, transgredientem vires industriam maiorem annis doctrinam aestimarent: quem sibi, quem, publico virum promitterent. Hac lege fiebat, ut quo per se concitatior ad metam procurreret, spem, in Genitorum Praeceptorumque gaudium, celeriter impleturus: ingentem conatuum ardorem eo felicius utrique profligarent.
V. Nondum adolescentiae lubricum egresso, ne quod impedimentum occurreret ad honesta simul et utilia multo longius progressuro, benignum divinae providentiae fatum prospexerat. Id iam aetatis, quae cum notabili corporis augmento, grandius animi pondus consecuta, quo plus habet virium, eo maius in periculum ruere consuevit, florenti Bregensium Gymnasio traditus, et in studiorum magistros, quales hactenus coluerat, doctos, fideles, probos incidebat: et condiscipulos, accuratissimis legibus in officio retineri dociles, nanciscebatur. Quô felicitatis genere num praestantius in iuventutem cadat, merito dubites. In quibus enim doctoribus, vel eruditio desideratur, vel cum invidiâ, cum ignaviâ dominantur mores, seu improbi, seu inculti: suos ii naevos in auditorum animos plerumque transfundunt. quibus autem literatiis in Iudis inter adolescentes prorsus exsulat timor, unius pauciorumve protervia liberior contagio suo tantam ceteris in transversa cupidinem afferre solet, quantam impunitatis ostentat fiduciam. Quae labes immaturam pubis memptem cortumpit eo facilius, quo intentius in exempla, praeceptis posthabitis, fertur: remissius affectuum procellas cohibet, rariusque victoria sui delectatur. Gratulandum igitur FRANTZKIO nostro venit, quod in uno eodemque Lyceo, virtutum scientiarumque simul pronos cultores, simul idoneos professores adeptus sit. Inter illos NICOLAUS HENELIUS, inter hos IACOBUS SCHICKFUSIUS eminebat: ille quidem postea decantatissimus in Silesiâ ICtus, Imperatoris Romani, Bregensium Ducum, Uratislaviensium Civitatis Consiliarius: hic vero tum Rector Gymnasii Bregani spectatissimus: cordatior, quam ut exemplo suo quicquam perversitatis adolescentiae suaderet; multo peritior, quam ut rei scholasticae soli praeesse posset. De qua multos per annos maiorem in modum meritus: seu ut catenatos et in fastidium desinentes labores ab humeris suis devolveret, seu, ut a contemptu, qui temporum, non, ut par erat, publicis meritis assurgentium in iuria,
sedulos iuventutis reges formatoresque manet, Ordinem suum vindicaret, et, in eo reperiri, doceret, qui possint e in bunali iura viris reddere, non e cathedra solum praecepta iuvenibus tradere: tandem operas in Gymnasio literatas civilibus in Aula negotiis permutabat. His ne videretur inhabilis accedere, non nisi pro testimonio publico supremos honores, quos intelligentissimis legum viris Augusta permisit auctoritas, in Academia consecutus, Illustrissimi Bregenfium Ducis consiliis adhiberi se patiebatur: ad ultimum, Regii per superiorem Silesiam Fisci Patronus, ipsius Invictissimi Caesaris Consiliariis adscriptus. Tanto studiorum moderatore, sicut FRANTZKIUS firma doctrinae gravioris fundamenta ponebat, sic postea securus iis molem scientiarum grandem adstruebat.
VI. Literis Academicis initiandus Francofurtum Viadro adsitum concesserat. Ibi non diu commorato GEORGIUS REIMANNUS Avunculus, apud Regiomontanos clarissimus Eloquentiae Professor, faciliorem monstrabat viam ascendendi conspicuum sapientiae fastigium, in quod maxime nitebatur FRANTZKIUS. Etenim, ut humilis et plebeia mens, imo contenta subsellio, quicquam supra vulgus, ne cogitat quidem, nedum molitur: sic contra sublimis et generosus animus suprema semper concipit ac petit: Naturae prudentis aemulus, quae suis in operibus quodlibet perfectissimum reddere studet: reddit etiam, nisi per obstacula prohibeatur. FRANTZKIUS, cum ad Musarum illud in Borussia nobilissimum emporium, Regiomontium, profectus venisset: ut erat solidio ris peritiae cupidissimus, quo maiores ingenio reposuerat opes, hoc semper avarior plures appetebat. Admir abiles ammi dotes, mox disputator subtilis, mox disertus orator, mox ingeniosus poeta, numquam otiosus, explicans, ipsos cum Academiae civibus Professores in se conversos, quid de FRANTZKIO futuris temporibus pollicerentur, exspectatione multiplici reddebat incertos. Nimirum clarioribus indiciis tum se proferebat ille FRANTZKLUS, cuius nomen hactenus resp. literaria summis, aut aequavit, aut praetulit. Processerat eo scientiae, qua fretus, in diversas metas praecipuam diligentiae curam dirigere posset. Ut ingenium post haec Iuris potius, quam Theologiae studiis applicaret, HENNINGI WEGNERI, Regiomontanorum ICti celeberrimi, consihis et
auspiciis adducebatur. Qui, cum intelligeret optime nihil decedere publico, iustitiae bonus in Ecclesia Doctor, an optimus in Foro Patronus evaderet FRANTZKIUS: quoniam per eum legibus potissimum civilibus consulere volebat, conscientiae quodam praesagio velut monitus, lumen accendit, quod universo Iurisprudentiae regno fulgentissimos immisit radios. In id tempus, Borussorum Ordines amplissimi decreverant, de maximis rebus ad Regem Poloniae potentissimum Legatos mittere Varsaviam. His FRANTZKIUS, digna Regibus pridem animo celso meditatus, comes ad iungebatur necessarius, adeo non inutilis. Nam eius beneficio, commentarios Legationis causam, quantum satis erat, expositam complexos, Aula Regia legebat Romana civitate donatos. Tum attentus et circumspectus peregrinator, vicim Germanis populi regimen atque iura, non tantum caeremonias moresque singulares, notavit.
Aquilam, cum ipsi lumini Solis intendit, oculos acuere, tantum abesse commemorant, ut laedat. Simile quid ac cidit FRANTZKIO, qui regalis magnificennae, varium et lucidissimum splendorem in spectatores transmittentis conscius, ad coeptam studiorum telam prudentior et confirmatior, adeo non hebes atque corruptus, Regiomontium redibat. Primarium eruditionis fructum censebat, inservire commodis aliorum, Quamobrem paulo ante, quam in Poloniam se contulerat, tres nobilissimae prosapiae iuvenes in contubernium suum erudiendos receperat. Eos, ut formaret in mores optimos, et impleret doctrinae, nihil intentatum relinquebat. Neque successus exoptatus deerat. Cuius, et simul eruditionis atque virtutis FRANTZKIANAE documentum illustre non adeo multis annis post fuerunt GEORGIUS RAUSKENIUS et IOHANNES ALBERTUS TRENCKENIUS, Equites Prutenici, quos Imperii Romani potentissimus Septemvir Brandenburgensis, et in consiliorum secretiorum societatem assumpsit, et provinciis amplissimis praefecit.
VII. Talem FRANTZKIUS apud Regiomontanos per onam egerat, cum in Academiam Salanam, nescio qua permotus tatione, discederet, Ibi, quo velut ad uberrimas
nundinas, instructissimus abierat, merces plurimo labore partas, exponere gavisus, ingeniis selectioribus veram solidamque Iurisprudentiam, incredibili dexteritate, mirâ promptitudine tradebat. Non amat, nisi raro, in eundem cadere: difficiles artes, et didicisse fideliter, et docere feliciter posse. Non enim quae capacibus et avidis animis facile comprehenderunt. omnes planis et rotundis verbis affatim reddere valent. Quin saepius viri praeclari, quanto sunt ad intelligendum magis subtiles et acuti, tanto sunt ad dicendum inus faciles et expediti: seu quod multi, dum sapientiae studiis animum exornant, exercitiis loquendi defraudent linguam: et, dum crebro, vel auribus excipiunt dicta, vel oculis scripta subiciunt, stilum dmanui, vel numquam vel nimis raro, in eloquentiae gratiam, committant: seu, quod munera sua Deus ita plerumque distribuat, ut alicubi liberalior, alibi parcior deprehendatur. Quorum altero carere solent alii, noster Roscius utrumque consecutus erat: et, quae magno diligentiae, pari sollertiae documento, vel observaverat, vel invenerat, suis auditoribus non minori facundia communicabat: ingenuo semper animo, nulla, nec invidia, nec arrogantia correptus, quibus alias vitiis laborare conspicimus, quos supra vulgarem conditionem inimitabilis evexit genius. Hac integritate cum in communem salutem transferre conaretur, quicquid asse cutus in literis crat: non temere dixerim, quod patuerit exemplis, quantum boni praeceptoris opera posset.
VIII. Iam omnes optimi maximique ICti numeros impleverat. Id unicum restabat, ut qui neque paucis, et eximiis argumentis suam erudito saeculo scientiam probaverat, iis quoque satisfaceret, qui de viris praestantibus, seu per imperitiam, seu per consuetudinem solis ex honoribus atque titulis iudicare consueverunt. Quare consilium init eam dignitatem ambiendi, quam in arte Iuris exercitatissimo cuique propensus Imperatoris favor indulget. Id temporis, ad triennium, Ienae substiterat, probatissima vita, doctrina multiplici, praesertim legum, quas professor, extraordinaria licentia, privatus, sed quibusdam publicis, et doctior, et celebrior, interpretatus erat, inter omnes clarissimus. Ex ICtorum Collegio, quem imitaretur, in exemplum sibi proposuerat VALENTINUM RIEMERUM, excellentissimum virum, sive scientiam iuris, seu felicitatem, docendi spectes. Cum eo literarium commercium
habere solitus, egregias lectissimae Virginis ANNAE MARIAE virtutes adverterat, praecipue pudicitiam, qua se castis spectatoribus singulariter amabilem reddebat, aestimare propensior coeperat. Patre nobilissimo et amplissimo IOHANNE WEXIO, Illustrissimi Saxonum Ducis Altenburgensis Cancellario, insignibus in Remp. meritis, antiquae probitatis et sidei cultore nata, tum orba, Sororis, quam RIEMERUS in matrimonium acceperat, in domicilio vivebat. Eam, in prosperis dubiisque sociam, non ita pridem sibi designaverat. Adeptus igitur honores Doctoris, partes Mariti suscipiebat, et in torum, cuius paenitentiam numquam sensit, speratam sollenniter assumebat; uno die, duplici laetitia beatus, ob laboris exhausti praemium, exhauriendi levamentum.
IX. Post haec, magis respicere, magis venerari FRANTZKIUM diversis locis sedebat. Ceteris praeveniens, Ordinem Laremque Civi suo comiter offerebat Patria, tum demum orsa, rectius intelligere, quod olim, et protulisset, et educasset pignus: idque sibi iure maximo repetere videri poterat. Sed ea conditio civitatis Leobschutziensis erat, ut afflictos suis penates vix in praesens ab hostibus asserere, nedum in futurum prosperos promittere valeret. Itaque FRANTZKIUS, ut etiam se respiceret, nec imminenti periculo committeret temere, cum suaderet prudentia, peregi munus incertum exspectare, quam oblatum domi suscipere, maluit. Sic quidem est; cui debemus vitam, ei telluri debemus etiam vitae fructum: at officio suo iam satisfacit, qui, Patriae suae quod nequit, interim Orbi solvit, omnium communi Patriae: quam inter sapientes cum Socrate nemo non credit suam. Quisquis saeculo suo vivit, ubicumque vivat, Patriae suae vivit.
X. Hactenus utilitatem publicam, et habitis scholis, etscriptis editis, provehere conatus, id perfectionis, velut in praemium, reportaverat, ut, quibus emergere posset, modi paterent plures. Nullam etenim, nec in Foro, nec in Academia, nec in Aula reperisses facile provinciam, seu Politici, seu ICti studiis quocumque pacto respondentem, cui suscipiendae, cui sustinendae FRANTZKIUS non esset. Igitur, cum inter Professores Academiae Salanae vacaret subinde locus, sicut non alter, qui succederet, omnium iudicio, dignior existimabatur: ita primum amplissimus Ordo ICtorum, mox Philosophorum
spectabile Collegium, suis FRANTZKIUM adiungere laborabat: ille quidem, ut auspicatissimis legum interpretationibus: hoc autem, ut ingeniosissimis, vel Historiarum et Poetseos, vel practicae Philosophiae commentationibus, Ienenses Athenas nobilitaret. Quibus nominibus iterum et saepius ab utroque Professorum genere commendabatur iis, penes quos erat suprema de rebus Academicis statuendi potestas. At enim, nescio quo fato, tam iustas ad spes, numquam respondebat eventus, seu, quod invidia premeretur, quae comes magnae virtutis perpetua: seu quod (manifestam in verecundiam esse ratus, quem eruditionis probabilem fiduciam interpretari potuisset) petere non auderet, quae malunt alii rapere, quam exspectare. Quor enim plus, quam par est, sui memores, patronorum gratiam submissis et repetitis anxium in modum precibus defatigare solent! Quas cum sentiunt incassum adhibitas, se convertunt ad machinas, et viam emergendi per cuniculos, saepe cum aliorum ruina, sibi tandem aperiunt. Quod impudentis animi scelus extremum, quibus semel frons periit omnis, duram conscientiam adeo non emollit, ut profectuum in studiis excellenriam honoribus acquisitis censeri cupiant. FRANTZKIUS, sicut indolis erat moderatae, fortunam deteriorem ferens, non affectabat, sed sperabat meliorem. Quae tandem, quibus sponte suâ venit, quos ex improviso amplectitur, eos semper et blandius habet, et honestius tractat.
XI. Naturae concesserat, quem ante laudavimus, de iuris scientiâ praeclarissimo successu meritus vir HENNINGUS WEGNERUS. Eius, quem olim praeceptorem feliciter aemulatus erat, tum vero penitus referebat, ut in se partes susciperet, diligentiam et fidem in docendo, de qua sibi gratulabatur, amissam restitueret aliis, FRANTZKIUM Academia Regiomontana suffragiis omnibus ad unum consentientibus expetebat. Itaque cui benignum antea civi suo praebuerat hospitium, certam sedem promittebat et honorisicum inter ipsos Patres assignabat locum. Statuerat noster FRANTZKIUS sequi fata, quo vocabant. Sed inire consilium penes nos est: non in nostra semper manu, quod placuit, exsequi. Civilis incendium belli, quod latissime diffusum, omnem propemodum Europam, non modo Germaniam,
depascebat, et in favillas redigebat, cum itineri longinquo crebrum obiecisset impedimentum, denique propositum ipsum intericpiebat. Nempe divinitus ita decretum erat, ut, qui voce, qui monumentis docuisset alios: is argumenrum patientiae diuturnum dare iussus, etiam, quid factis, quid exemplo suo praestare posset, alios doceret: adeoque palam faceret, quorum alterum paucissimis contingit, utrumque sibi concessum, et scire summo viro digna, et agere.
XII. Plurimis annis caelestissimo ingenio reconditas opes in salutem communem satis exserendi, quem numquam voluntas, semper occasio defecerat. haec tum demum opportuna se proferebat, cum ab Illustri Schwartzburgensium Comite, CAROLO GUNTHERO, Rudolphopolin ad capiendam Consiliarii provinciam vocaretur. Ei quod abunde satisfecisset FRANTZKIUS, defuncto generosissimo Marito, Celsissima Vidua, ANNA SOPHIA, Princeps Anhaltina, virilem in femineo pectore sagacitatem testata, quidvis potius, quam id permittere malebat, ut FRANTZKIUS, perspectae satis, et integritatis, et prudentiae vir, consiliis suis ex Aulâ subduceretur. Cuius merita sicut ex vero aestimabat, ita compensa bat ex aequo. Fueruet hae, quos dudum FRANTZKIUS meruerat, honorum primitiae. Cum deinde virtutes ipsius semper conspectiores redderentur, facile cultores plures inveniebant: et fiebat, ut proxima quaeque dignitas instrumentum sequentis esset. haud multo post, cum Perillustres Fratres, GUNTHERUS et ANTONIUS HENRICUS, Schwartzburgici Comites, tum ancipitis et gravis causae durissimis velut nodis adstricti, deprehendissent, eam industriam et fidem, eam sollertiam et peritiam, qua vix maior ab homine posset exspectari, negotiis suis impendere FRANTZKIUM: deligebant eundem sibi, quem ab intimis haberent consiliis. Mox etiam Illustriss. Vinariensis Domus, cognitis FRANTZKII dotibus indies magis inclarescentibus, in ipsius amorem vehementius exardescens, tam insignis Capitis non mediocri desiderio tenebatur. Per illa tempora Celsissimi Saxoniae Duces, WILHELMUS, ALBERTUS, ERNESTUS, et BERNHARDUS, Fratres Germani, provinciis etiam exteris, non suis, non Teutonicis tantum, immensa rerum gestarum
gloria venerabiles, imperium hereditarium aequo et pari iure moderabantur. Quibus ut se FRANTZKIUS in partem curarum adiungeret, unum omnibus votum erat. Cum acciperet oblata, summos Heroes in spem fortem adducebat, ut, quem illo tempore non poterant, alio suis consiliis devincirent omnem. Sic enim novum obibat munus, ut cetera quoque sustineret, manifesto indicio, FRANTZKIUM non paucis esse natum, in tam multis excellentissimum.
XIII. Quae iam dicendi materia se dat, tam copiosa, tam nobilis est, ut cum non possim omnia, quid commemorare potissimum debeam, incertus sim, et verear maxime, tantis ut rebus, omnes propemodum verborum curas excedentibus, oratio respondeat. Enimvero, difficillimum dictu, quam prudenter, quam feliciter officii sui partes numquam non egerit: quantopere Comitibus Generosissimis, Principibus illustrissimis, et universis, et singulis, praesertim Incomparabili ERNESTO, primarias in Pietatem curas vertenti, se probaveri FRANTZKIUS. Huic, partitis inter Celsissimos Fratres paternis provinciis, ille, cum Dioecesin Gothanam, administratione publicarum rerum laudatissima nobilitaturus, occupasset, supremam ibi spartam, quae Caancellarii vocatur, committebat. Nimirum, superiori saeculo collapsa penitus, quae nostro summum in decus resurrexit, Aula Gothana, coepit eo singulari et auspicatissimo fato, ut Optimo Principi Consiliarius adesset Optimus, adeoque nihil obstaret, quo minus ipsa fieret optima. Florentis Reip. gloria praecipua Principi, proxima Consiliariis debetur. Imperium, quod vel Principi degeneri, vel Consiliariis perversis subest, quemadmodum bene constitutum non est, sic laudis partem minorem habet: nullam, certe minimam meretur, quod utrosque malos alit. Hoc vero cum pessimum sit, melius dixerim, in quo suus Capiti salvus honor, quicquid de membris sit, quibus ad dirigendum corpus, utitur Caput. Etenim, ut unus malus a bonis pluribus corrigi posse videatur; tamen experientia, communis ingeniorum magistra, docet, plerumque tales Principis amicos, vel esse, vel evadere, qualis est ipse Princeps. Ita Reip. salus ad Principem, velut ad fontem, referenda venit. Absit, ut propterea suo defrandentur encomio, qui se, tamquam rivos, habent: inter quos agmen ducunt Consiliarii. Nam, ut a Principe Con.
siliarii sunt primi, curarumque molem, quam unus gere non valet, viribus iunctis suscipiunt; operisque sociis, quam finguli nequeunt, universi sustinent: sic de publicis praeconiis, quae Principi regimen parit saluberrimum, ipsi, prae ceteris Ministris, iure meritoque participant. Anima nobilissimum homini praestat officium: serviunt ammae, cum oculis aures, cum manibus pedes. Non his admiit honorem suum praerogativa, quae confertur illi. Rarissimam proinde, quam Orbis admiratur, felicitatem Aulae Gothanae, sanctos in mores compositae, si a Christianissimo Principum ERNESTO discesseris, paris ingenii, paris voluntatis, Collegio Ministrorum selectissimo referes acceptam. In his FRANZTZKIUS, quemadmodum dignitate maximus, sic meritis in commune summis, longe supra ceteros, conspicuus fuit. Certe,quantum in eo Consulem, quantum Atlantem providentissimus Princeps habuerit, fama publica loquitur, a turpis adulationis suspicione Frantzkianos praecones suo testimonio vindicans.
XIV. In civilibus ecclesiasticisque negotiis, in omnibus provinciae suae partibus, quos labores, quas molestias, invicto patientis animi robore, non tulit? Quae non fideliter, non feliciter exsecutus est? Quam prudenter, quam utiliter libertatis in admonendo ius usurpaverit, inprimis legum salutares, et vecerum emendationes, et novarum sanctiones, quarum suasor et hortator exstitit, totius Aulae conscientia testantur. Speciatim proponerem, singillatim recenserem, in quibus se virum magnum praestitit, nisi partim essent tanta, quae dignum in modum non possim: partim viderentur talia, quae clariorem in modum non debeam ex hoc loco peregrinas in terras divulgare. Quid tamen prohibet, quo minus aliqua momenta, prout licet, summatim commemorem? Iura cum faceret, communis utilitatis: cum redderet, singularis aequitatis curam gerebat: in publicis rebus nemini molestus odio privato: in privatis negotiis assumpto personae publicae habitu nemini gravis; ita potens affectuum, ut suo quemque loco solveret aut coerceret: iudex, hominum causas, actiones, merita: non honores, non fortunas, non amicitias intuens: eâ moderatione tamen, quae prudentem ornat, mitem obligat iudicem. Nam in foro quidem humano, quisquis vel actor, vel iudex in leges, quam circumstantias intentior, nimis iustus esse studet, parum iustus esse solet. In
consultationibus, praesentis et considerati animi: perpensae diu, semel pronuntiatae sententiae tenax: non alienae volun atis mancipium erat. Tantum pondus apud ipsum honestas, quantum apud alios necessitas habebat: plus ei veritatis, quam auctoritatis ratio valebat. In deliber andis tardior atque circumspectior: an in exsequendis celerior atque felicior fuerit, nescio. Certum id habeo, qibus moram interponere noxium, sic expedita dedisse FRANTZKIUM, ut profecta constaret, a maturante, non a festinante. Neque maximorum, seu in vulgus celebratorum, seu paucis in secreto cognitorum, honorum conscientiâ quicquam clatus, singulorum patebat desideriis: nec impatiens audiebat, quos admiserat facilis: nullius temere fastidiendum querelas iudicans, quamlibet in iustas, ne maligni, quod criminarentur, haberent. Nec id auctoritatem minuebat, tuebatur potius et augebat. Ita commodis huius universitatis expositus in caelo Sol nihil dignitatis amittit adspectu quottidiano et vulgari: nobilissimus ideo, quoniam, et animalibus omnibus et in singulos dies, lucet. Iam vero, quid comis et amicus ille vultus, quo cum accedentes excipere, tum etiam recedentes dimittere consueverat, non designabat? Non poterant ex eo non capere solatium afflicti, dubii spem, fiduciam timidi. Multos in stuporem dabat: alios incredibili perfusos laeritiâ morabatur: apud omnes memorem sui notam cum amoris stimulo relinquebat. Sed hic oris externus habitus, qui callidos etiam potest, simplices utique solet fallere: si non plane fictus, tamen minus in recessu continens, quam in aditu promittit? Ille vero diucurnus esse non amat, cum alienus est, iisque veram speciem facile prodit, quibus est familiarior. Tot testibus, quor amicos interioris admissionis habuit, FRANTZKIO sincerus et ingenuus animus erat, ex quo prisci et melioris aevi puriores cordatioresque mores agnoscere licebat. Quarum reliquias oppido tenues, parum abest, quin degeneris saeculi tollat fucus et color. Quod igitur ad efficaces blanditias, merasque fallacias, alii referunt: hoc ille candorem Germani pectoris ostendebat, integerrimus vitae, fraudis purissimus. Facie mentiri benevolentiam, inani exspectatione suspensos circumducere: contra fidem, seu domi, seu publice datam, oblivionis excusabilis praetextu, erroris inobservabilis opinione, simulatione
necessitatis inavitabilis, quo tectius, eo turpius quemquam decipere, moribus FRANTZKII prorsus contrarium fuit. Qui benigno fato saluti publicae natus, id potius, quod in rem cuiusque noverat, acriter. constanter, fideliter, omnibus nervis quaesivit: non ad promittenda promptior, quam intentior ad implenda. Inimicos rodere, traducere, mordere, tam detestabatur, ut huius criminis reos infames reputaret: nocere, cum possis, nolle, clarissimum virtutis exemplum esse ratus.
XV. Hoc pacto meritus de plurimis optime, tam viriliter actarum parium mercedem omnium maximam et pulcherrimam iudicabat, quae virtuti propria, conscientiam recte factis beatam. Cuius inaestimabilem puritatem, illibatamque voluptatem, ne labes aliqua turbaret, praestabat immota pietas, inprimis castissima dextera, nullorum munerum, in iustitiae dispendium, vel avida, vel patiens: nullis machinis, quae solent in speciem difficiles vincere, superabilis: Quamobrem saepius in adhibiti laboris praemium oblata reddebat, ut, neque materiem calumniis daret, quasi venalis esset officio debita fides, et suum meritis decus constaret integrum: quorum nimis est cospicua vita, nimis apparentes maculas esse, iudicans. Cuiusvis sapientis et boni, consulere nomini suo: dignitatem vero publicae provinciae tueri, adeo non illicitum, ut negligere, nec decorum sit, nec honestum. Illam ubique FRANTZKIUS hoc saluberrimo temperamento servabat, ut esset, nullo gravitatis damno humanus: nullo humanitatis periculo, gravis, simul carus, simul venerabilis omnibus: nemini facile, nisi pessime factorum conscio, timendus. Quo pertinet, quod numquam honorum pompa, seu magna, seu crebra, iuveniliter laetatus: insolentius se coli numquam permiserit, adeo numquam iusserit. Nam venerationem nimiam affectando, vel omnem amittimus, vel efficimus simulatam. Ceterum, ut erat mitis, tractabilis, sanctus, quoties iustam irae causam nemo dabat: ita, quoties maioribus vitiis, quoties perperam commissis ex merito succensebat, ne contra virile rationis regimen, impotentior in displicentia ferretur, a se non difficulter impetrabat. Neque sustinebat, iracundiam in animo radices agere, quem placabilem magis, quam irritabilem natura sinxerat: et in turpissimis ponebat,
mortalem iras immortales gerere, Christianum inhumanis odiis in bestiam transmutari.
XVI. His moribus Deo gratus, hominibus etiam utilis FRANTZKIUS, qui bonis omnibus, inprimis ERNESTO Principi, supra nostri saeculi genium, virtutibus Illustrissimo, se probabat: cuius quantam inierit gratiam, dici non potest. Illo sicut rectius aestimare FRANTZKII merita nemo poterat, sic, et amoris, et honoris maioribus indiciis nemo illustravit. In testimonium allegare possem non pauca, nisi res tam in aprico iam esset, ut neminem fugiat, qui vel ad mediocrem Aulae Gothanae, per tot oras, per tot ora, celebratissimae cognitionem pervenit. Fatendum est: et tantum Principem tali Cancellario, et tantum Cancellarium tali Principe dignissimum fuisse. Divinitus igitur factum arbitror, ut FRANTZKIUS ab eo non prius, quam e vita, decederet: quamquam nihil minus, quam occasio vel ad parem locum transeundi, vel ad celsius fastigium ascendendi, celeberrimo viro deesset. Id enim meritorum suorum magnitudine consecutus erat, ut maximi Principes amplissimas ei provincias in Aulis modo non certatim offerrent, ipsemet Invictissimus Imperator in Augusto Palatio splendidissimos honores ultro decerneret. Interea ne sic quidem in unius Saxoniae commoda vitam impendit. Quis enim paulo versatior in Romani Imperii rebus ignorat, permultos et excelsos Proceres, ingenio FRANTZKII, tamquam Oraculi sorte, cum usos, tum etiam delectatos? De iure quoties respondit! Quoties consilia de rebus arduis, periculosis, desperatis, ratione prudentia, eventu prospera, tulit! Quot Illustrium Familiarum graves maximique momenti controversias, quae fuerant inextricabiles aliis, omnium, et exspectatione celerius, et opinione felicius, expediit! Quot dissidentium animos Principum in amicum consensum hoc pacto flexit! eo nominis incremento, ut CONCILLARE PRINCIPES, OPUS FRANTZKII, vulgato Celsissimis in Aulis proverbio, censeretur. Ob quas operas se FRANTZKIO debere plurimum, Heroes summi, et honorificentissimis olim praemiis vivo declaraverunt, et illustrissimis elogiis in iacentem diserti hodieque contestantur. Ex iis proferrem in medium non nulla, nisi tantis Nominibus, quibus valorem suum referunt acceptum, parcere, submissa reverentia mihi suaderet.
XVII. Magnus in componendis Principum causis:
neque minor in gerendis Legationibus fuit: in quibus eum se praestitit, ut temporibus nostris absolutum exemplar Legati dederit. Ita virtutes pariter atque dotes omnes complexus est, quae talem sustmenti personam, vel conveniunt ex necessitate, vel in ornamentum adsunt. Nam, ut nihil de prudentia, fide, plurimarum rerum peritia: nihil de aliiis feliciter agendae Legationis praesidiis instrumentisque dicam: et ingenio divino, et venerabili corporis habitu erat. Per quae fiebat, ut semper animis exterorum, ad quos venerat, gratam sui memoriam relinqueret impressam, nec unquam, nisi praeclare functus officio, rediret domum. Singula referre simul, et, sicut fas erat, illustrare, quibus hoc in genere subiecit humeros, et generendis par fuit, orationis excedit modum, et in iusti voluminis molem abit, opusque multo nobilius est, quam ut levi brachio, et in hoc transcursu tentari debeat. Digna potius materia, quae commentario cum cura scribendo reservetur.
XVIII. Unum, exempli gratia, commemorare magnitudo iubet. In Romani Comitiis Imperii, cum annus a recuperato gentis humanae statu meliori, M. DC. XL. ageretur, Reginoburgi celebratis, cum FRANTZKIUS Illustrissimorum Saxoniae Ducum Legatus, eos fidem Sacratissimo CAESARI servaturos inviolabilem, regione iuramenti testaretur, et, sicut erat id temporis turbatissima Germaniae facies, multas, easque supra, quam dici potest, obscuris nexibus implicatas lites ingeniosissime dirimeret, quanta polleret virtute, quanta promicaret scientia, Germaniae, quin Europae, tam evidenter demonstrabat, ut FRANTZKII nomen, quod antea vile nuspiam fuerat, postea ubique magnum esset: Principibus carum, eruditis etiam venerandum. Iam silaus magna, vel his, vel illis placuisse: maxima sine dubio fuerit, utrorumque favorem sibi conciliasse. Quantam vero, non laudem, sed gloriam existimes, non utrisque solum, sed in iis quoque summi Regum, quos terrarum Orbis colit, gratiam promeruisse? Quo laudis supplemento laudem aliorum transcendit FRANTZKIUS. Felix, et ipsi memorabile posteritati, Palatium, intra quod Augustissimus Imperator FERDINANDUS III. sacra et venerabili Dextera Legatum FRANTZKIUM excepit, Potentissimus Doctissimum: et raro spectaculo, fulgentissima duo Lumina convenerunt, ILLE Principibus omnibus invicti Animi magnitudine prior, HIC Eruditorum nemini
sublimis Ingenii excellentiâ secundus. Vidisses, quotiescumque coram Heroe summo peroravit noster, utrumque notabili alterius admiratione defixum. Qui naturas scrutantur avium. Aquilam pullos, neglectis ceteris, eos educare tradunt, quorum oculis aciem Solis sustineri posse compertum habeat. Si cum parvis magna conferre licet: dicam, simile quid contigisse, cum Invictimus CAESAR, ut erat felicis et penetrabilis iudicii, paucis e FRANTZKII dotibus virtutes omnes cognosceret, dignumque gratiâ CAESARIS aestimaret, qui CAESARE dignissimum Oratorem egerat.
XIX. Idem AUGUSTUS FRANTZKIUM, quem hoc tempore viderat, quem audiverat, non ita multis annis interiectis, legendum accipiebat. Illi noster, memoriâ devota Clementiae, quam saepius, et cum aliis Legatis commune, et sibi peculiare, indiciis extraordinariis, expertus erat, incitatus, mentis, in humilitatem submissae documentum, ad agendam, quad liceret, gratiam erectae signum, Commentarios exhibebat, quibus Imperatorii Iuris Pandectas illustraverat, non alia perfectionis laude, nisi quod altera sui parte careant, destitutos. Permotus iis benignissimus CAESAR, omniium fons honorum civilium, ut, neque FRANTZKII merita, vel minus suspecta, vel in neglectis habere putareetur, et suum literis decus stabiliret: quanti FRANTZKIUM, et Ipse faceret, et aliis in Romano Imperio faciendum censeret, publicis codicillis testabatur: quibus, non tantum SACRI PALATII IMPERIALISQUE CONSISTORII COMITEM renuntiavit, sed etiam EQUESTRI ORDINI adscripsit, additis honorum, quos sub iisdem titulis alii capiunt, variis praerogativis ipsisque muneribus, in laborum compensationem, reddi solitis, Cancellariae prohibitis: ut modis omnibus liberale Donum, ex liberalissima CAESARIS Manu, ad FRANTZKIUM, plane liberalis Animi virum, perveniret Nimirum has dignitates aequissimus CAESAR, etsi per se magnas, ideoque maiores, quod nullis precibus, monitis nullis praeviis, ad FRANTZKIUM ex tanto fastigio sponte sua descenderent, adeo merenti conferebat, ut magis solvere, quam dare videretur: certe, Nobilem non faceret, sed ostenderet esse. Nam sua quemque si nobilitat Virtus: iam pridem FRANTZKIUS Nobilitatis suae radios in plures Orbis partes diffuderat.
Id restabat, ut ipsius eminentissimi CAESARIS iudicio, non Gentium modo suffragiis, esset Nobilis, et quorum meritis sua dudum aequaverat, eorum quoque iura teneret, ornamenta suis adderet. Neque enim minus est, vulgus imperitum in officio prudenter continere, quam hostem ferocem in potestatem redigere fortiter: et plus est, consiliis, quam armis defendere libertatem salutemque communem. Cuius causa si moriendum: nihil aut parum ad fortitudinem interest, adversarii manu strenua celeriter cadas, an mole curarum perpetua confectus, lenta velut tabe solvaris.
XX. Accedit, quod aliis inserviendo FRANTZKIUS ita se ipsum consumpserit, ut publico, desineret tandem vivere, prodesse numquam desineret. Nam, praeter famam, reliquit, unde fructum aetas omnis, nostra solatium quoque potest capere. Quis enim nescit exstare, commodis et desideriis omnium exposita, quae multis abhinc annis publicavit, nobilissima scripta: quibus et suum erudiit saeculum, et universam posteritatem sibi devinxit. Ex illis haec, cum vixisse FRANTZKIUM intelliget, sibi quoque FRANTZKIUM vixisse gaudebit. Nonnulli semel ad aliquod culmen evecti, nihil ultra pensum, quod muniis suis debent, licet facillime possint, suscipere cogitant: sed acquisitis honribus frui, quam comparandis defatigari malunt. FRANTZKIUS, quas consecutus est dignitatis accessiones, non tam praeteritorum laborum praemia credidit, quam virtutum exercendarum stimulos habuit. Itaque bonos cives imitandos iudicavit: qui, cum sentiunt opibus se valentes, ditissimisque pares, illarum partem in delectabiles hortos, in spectabiles aedes impendunt, ut agris et civitatibus ornamenta concilient, sibi posterisque suis utilitates afferant. Non satis habebat, praeesse stationi suae, suis temporibus prodesse: nisi quoque monumenta conderet, quibus rei literariae, tum in praesens prospiceret, tum in futurum provideret. Ob quam industriam singularem, quantum Orbis eruditus FRANTZKIO debeat, ipsi loquuntur tot ab eo publicam in lucem missi codices. Hos quisquis in vulgaribus et perituris chartis numerat, aut in eo literarum genere nimium peregrinus et hospes, aut enormiter invidus et malus est. Videlicet immane quantum ab eiusmodi voluminibus distant, quae, magnum praeter onus, nihil exhibent solidi, sed vel iudicatis e rebus
immensum chaos, vel alienis e libris meros centones, seu pingui, seu non penitus invita minerva consartos, repraesentant. Multos enim, quod ingenue fatendum venit, intempestivo scribendi pruritu laborantes invenias, qui, cum literariae communioni, per ingenium paupertinum, nihil de suo largiri possint, propinquorum invadunt opes, et hinc inde compilatas pro suis publico commendant: eruditionis, qua semet instructos, aut credunt, aut credi volunt, documentum edituri. Satis ergo, quibuscumque modis, hoc impetrasse tandem, ne posteritati prorsus ignoremur? Melius, in vere doctis probrosum, quam in eruditorum vulgo nullum habere nomen? Quae FRANTZKIUS condidit, FRANTZKIUM, hoc est, optimae notae scriptorem doctrinae consummatae, singularis ingeni copia florentissimum, demonstrant. Is nihil moratus alios, scripsit etiam, non modo gessit magno viro digna. Dissentit ab aliis saepius: vel peculiares, destructis communioribus, confirmat: vel a se primo inventas producit in medium sententias: veritatis immotae fundamentis, non auctoritatis lubricae calculis inhaerens: ab aequis aestimacoribus gratiam, non odium proptera meritus. Omnia quae vulgo statuuntur, vilitatis damnare, dissoluti et immodesti pectoris opus: animi servilis et timidi res, aliorum iudicio nimium, suo nihil tribuere. Maius Frantzkianis codicibus ipsa verecundia pretium, facit, quam in iis ubique gravis auctor adhibuit. Omnes, cum quibus acute disputat, humaniter tractat: nec, a quibus veritatis causa discedit, in eos inclementer dicit, aut debacchatur. Quam desipientis, et tumentis notam scriptis suis adeo non inussit, ut, ubi confutat errores auctorum honoribus passim consulat, personis ubique parcat: egregio specimine, non tanta vehementia veritatem adversus ignorantes stabiliendam esse, quanta civitatem adversus oppugnantes protegere fas est. Res quoque libris suis lectissimas in argumentum dedit, ab aliis, vel praeter missas, vel cura longe minori propositas: eoque non minus gloriam, cum paucissimis hodie communem, sibi promeruit. Dum vero in iis, quae tradit, neque iusto diffusior, neque nimio concisior est, geminam reportat laudem, quod lectoribus suis, et satis faciat, neque taedio sit. Nihilo setius legum iurisque nodos, aliis inexplicabiles, adeo feliciter, evidenter adeo solvit, controversiasque difficillimas
tamexquisite, tam nervose, componit et exstinguit, ut neque locum veteti dubitationi, neque materiam novae liti relinquat. Eo iudicii nos frequentior scriptorum Frantzkianorum inspectio perduxit, ne, quod iis adscribendum erat elogium, penitus aliena fide niteretur, communique fama sola (quae suis auditoribus res ut plurimum confuse commendat, interdum etiam imponit) unice staret. Praeconia distinctiora, sed etiam plura, ICti summi producere poterunt, qui FRANTZKIANA volumina generatim tam praedicant, ut nihil non in iis singulari laude dignum asserere videantur. Eant nunc invidi, et, cum aliud, quod possint carpere, non inveniant, subtilitatis accusent FRANTZKIUM, quem non magis sibi gloriosa, quam publico utilia, scripsisse, tam idoneis testibus constat. Sed quid arripuerunt, quod in FRANTZKII dedecus cedat? Numquid omne, quod ingenium sapit, e studiorum cancellis continenter proiciendum? Interdum a literatis proficisci, quae doctos acuant, et doctissimos doctiores efficiant, ceteroquin utilitatem in vita communi prope nullam praestent: non nego. Talis conditionis universa pro nugis habenda, liberalibus animis omnibus interdicenda, cunctis esse prohibenda scholis, id vero pernego. Et cur subtilitas in orbe literario, vel in novitiis inventis, vel in monitis plane singularibus sedem nacta, penitus exsulet? Sua legibus civilibus, ut iis, a quibus proficiscuntur, inest maiestas: suus iudiciis, ut legum officinis, adstat honor: suum florentibus Academiis, quae iudiciis leges, iudicia legibus accommodare docent, constat decus: etiamsi non nihil observetur, quod in illis mutari possit: in his mutandum sit: in istis male fuerit mutatum. Inprimis, cum nihil in omnibus mortalium rebus inveniatur, quod satis elaboratum haberi, quod emendationem pati nullam debeat: in Iurisperitia sicut vulgo traditur, addiscitur, exercetur, nihil superesse, quod magis expoliri, magis in ordinem redigi nequeat, sibi persuasum habere, parum circumspecti notam reor. Scio, multos indignari, cum a via trita vel unguem Iatum disceditur: at eos tanti non esse, quorum in sententia, velnt in extrema iudicis inexorabilis, acquiescendum veniat, id quoque scio. Sane, qui supra corpus legum civilium, humana voluntate sola, quatenus civiles, non simul naturales, non simul divinae sunt, stantium atque cadentium, paulo sublimius caput extulerunt, nec iis omne submersum
tenent, vel soli causarum magistri, vel soli iuribus a se non immutandis adstricti iudices: ad ea, quae circa leges civiles generatim monenda sint, non inhabiles videntur. Et, qui leges in imperiis semel receptas, nec unquam abrogandas sic imbiberunt, ut earum simul prima fundamenta, sensum genuinum, usum commodissimum hauserint: si, non dicam, meliora: saltem si recentiora vulgatis circa iustam ullius, aut temeritatis, aut arrogantiae suspicionem, saeculo suo suadeant, non imperent: quis aequus censor ideo non suspiciat potius eos, quam despiciat? Sed FRANTZKII causa non indiget patrono, quae pro se ipsa loquitur. Ad veram ille solidamque Iurisprudentiam ut omnia refert: sic est, ut planum et tutum iter expetentibus monstrat: in transversum, seu mala ducum fide, seu parvo comitum exemplo digressos in viam optimam, per compendium revocat. Quibus consiliis monitisque tanto plus tribuendum, quanto gravioris iudicii, maioris experientiae, non scientia modo, sed prudentia quoque iuris, plurimarumque disciplinarum notitia praestantiorem virum auctorem habent.
XXI. Philosophiam, tum iis, meditationibus addictam, ex quibus inprimis naturae sollertes speculatores venatoresque nasci solent, tum actiones humanas perpetuis cancellis limitibusque circumscribentem et hanc quidem per ipsum decennium pari studio cum iuris civilis arte tam coluerat, ut qui publice profiteretur eandem in Academia, censeretur dignissimus, Omnis autem antiquitatis humanitatisque scientissimum fuisse quis ignorat? Quo nomine cum praeclarissimis saeculi nostri ICtis. quos inter amicissimos habuit, IACOBO GOTHOFREDO et NICOLAO HENELIO, illo Galliae hoc Silesiae suae ornamento, contendendus est. Factum igitur, ut in singulis quidem libris, quos edidit, praecipue tamen, in quibus Romanas leges interpretatur, omne punctum ferat. Quas iustas esse, magis credunt, quam sciunt, Philosophiae moralis peritiâ, vel omnino destituti, vel infra mediocritatem instructi: sensu vero non capiunt, nisi vetustatis non plane rudes. Quantus in historiis fuerit, partim aliunde constat, partim eorum auctoritate comprobari potest, quos ipse, cum de priscis, cum de novissimis gentium rebus verba fecit, incredibili promptitudine, singulari venere, mirum in modum attentos tenuit. Ea vero saepissime Principum quoque ducebat et morabatur animos, et in amorem
admirationemque sui concitabat. Quin, si pacis et belli peculiares artes, et quicquid ad bene tractanda Reip. gubernacula pertinet, Historiae potissimum debemus: quam communis eruditiorum consensus prudentiae civilis, praesertim nobilioris illius, in vulgus parum cognitae, salutarius ab exemplis, quam ex praeceptis peti solitae, parentem declarat: non potuit in eius notitia non eminere, qui maximas sui temporis res, ob crebram fortunae varietatem ad posteritatis memoriam insignes consiliis suis temperavit. Haec, utrum ob rationes prudentiora fuerint, an ex eventu feliciora, non ego dixerim. Illud extra dubitationis aleam omnem positum, non alium annales Rerump. seu olim nomen ingens consecutarum, seu hodie florentium, perlustrasse diligentius, et, cum totius Imperii Romani, tum singularum in eo provinciarum iura subtilius perspecta tenuisse. Tanti laboris, quem in omni fere scientiarum genere, promptus et ultro suscepit, praeter publica, domestica supersunt documenta. Quippe codices eum, quibus usus est, ad calcem a capite, non celeritate quadam desultoria, sed cum exquisita cura, cum praesenti iudicio, perlegisse, multiplicibus e notis, quas singulis ferme paginis adscripsit, colligas.
XXII. De literis autem elegantioribus, quae virum summum, si non faciunt, insigniter tamen ornant, quid dicam? Eas, ut avidissimus arripuerat puer, sic tenacissimus amabat senex. Ex iisdem aestimare solebat ingenia: persuasus, eos, qui mansuetiores fastidiunt artes, scientias severiores raro propius aggredi, numquam penitus comprehendere. Prae ceteris, eloquentia Romana capiebatur, illa cultioris aevi: qua tum ipse pollebat inprimis, tum, quod videret, paucissimos in eâ praestare quicquam supra vulgus: ut amplissimae pariter et utilissimae facultati sollicitius et intentius incumberent, multis auctor erat gravissimus. Maxime probabat dicendi genus, quod purae dictionis nativa elegantia plurimum nitet: quod nihil ineptum et declamatorium habet: quod instar verecundae matronae gaudet ingredi, cultum nec aspernantis omnem, nec affectantis nimium, sed, quantum satis ad honestatem, decenter ornatae. Nam oratio, quae notabiliter verborum luxuriae studet, ad indolem scorti prorsus accedit, allicientis muliebri mundo, quos ob vulgatum corpus desperat, amatores.
XXIII. Nihil eorum, de quibus commemoravi, gloriae,
nihil magnitudini decedet, si de Poesi quoque dixero: quam in eruditionis referre partibus, nimis humile, FRANTZKII persona penitus indignum iudicantes, vehementer errant. Ea nobilissimi studii ratio, ut, praeter ingenium liberale, promptum et fecundum: antiquitatis, historiarum, et modo non omnium disciplinarum peritiam sibi vindicet: nec aliud prope sit, revera Poetam esse, quam plurimarum maximarumque rerum intelligentissimum. Talis certe Poesis veterum est. Haec, ut meretur nomen, quo gaudet: ita dignitatis, quam tenet, gradum, facile tuetur. Iam, si non carent honore suo, qui singulis in scientiis eminent: cur ille vilis haberi debeat, qui vel omnibus, vel praecipuis ad elegantiam instructus est, causam reperire non possum. Imo si Poeticae facultati pecurialis, et tanta soli excellentia inest, ut Poetam, propitio Naturae ductu Nasci, non uno industriae beneficio Fieri, proverbium tritissimum indicet, cur in contemptum interpretamur, Poetam esse? Quid, quod producere possum Imperatores cordatissimos, sapientissimos Principes (ut privatos, eosque summos viros silentio transmittam) qui Poetas, et singulari charitate dilexerunt, et maiorem in modum honoraverunt: carminibus autem ingenium saepius, quam venationibus corpus, exercere nullo pudore, nulla paenitentia sustinuerunt. Sed iam id non ago, ut arti Poeticae suum asseram decus. et Poetarum merita, quibus censeri debebant, ab in iuriis saeculi penitus vindicem. Illarum poenas hoc luit, dum pro rerum, quas in eo gestas et geri novimus, magnitudine rara, copiâ memorabili, paucos habet Poetas, qui nobilitare virtutes carminibus, aut possit, aut velint. Quo minus hanc literarum humaniorum partem FRANTZKIUS ignorabat, eo magis et in deliciis habebat, et honore prosequebatur. Quare dicata remissioni tempora saepius lectioni Poetarum dabat, curas serias et graves eo temperaturus labore, qui neque fructu careret, et voluptate circumflueret. Interdum et ipse condebat Epigramma, cuius nervosam brevitatem prolixitati iustorum Poematum anteferebat, vel ingenuum animo ludum et oblectamentum permissurus, vel amicorum satisfacturus honori et desiderio. Quin hoc literatum otium ad ipsam quoque pietatem referebat: cuius egregium exercitium statuebat, Poetarum de sacris et caelestibus rebus, magno conatu, et vere divino instinctu, elaborata monumenta perlustrare, purissimis et elegantissimis
odis Numini commendare vota, pro desideriis impletis reddere gratias et laudes: id expertus, metri suavitatem, non alere modo, sed etiam acuere devotionem animi qua Deum religiosissime colimus. Et in hoc compositus est publicatusque, non contemnendus selectiorum Epigrammatum sacrorum Liber, quem nostri CHRISTIANI PHILOMETRI pussimae providentiae debemus. Miraberis raram et insolitam diligentiam, si cetera Viri negotia cogites. Sed optimorum ingeniorum saepius natura sic fert, ut otiosa numquam minus sint, quam cum esse possunt: et immensus studiorum amor adeo patientem laboris reddierat, ut ferme nullus dies intercederet, quo non iis frugiferum et salutare quippiam operaretur, quorum mira dulcedine, sicut, post DEI officiique sui cultum, nihil antiquius habuit, ita non prius illorum amorem, quam omnia vitae mortalis solatia, deposuit.
XXIV. Tot animi dotibus virtutibusque tot rerum experimentis scientiisque cum emineret maxime, quantum in eo Res publica, tum civilis, tum etiam literaria, non ornamentum modo, praesidium quoque numquam non habuerit, cogitari facilius, quam dici potest. Accedebat enim absolutissimae doctrinae tanta probitas, ut nescire literas, quam suo unius bono didicisse mallet: tantum aberat, ut instrumentum aliis serviendi nobilissimum in cuiuspiam perniciem aut detrimentum verteret. Quamobrem haud scio, num quispiam melius de pietatis et sapientiae studiis, vel meritus sit, vel mereri possit. Certe FRANTZKIO multum singuli debent, quibus exquisitam eruditionem feliciter consequendi modum ingenuis monitis seorsim praescripsit: plurimum debent universi, publicis in Athenaeis et Gymnasiis ad liberalia studia destinati, quorum res laborantes, aut etiam perditas, prudentissimis consiliis in melius immutavit, aut etiam prorsus in integrum restituit. Sic enim existimabat: humanam societatem universam, non unam Rem publicam obstrictam sibi reddere, qui virrtutum et scientiarum officinis quam optime consulit.
XXV. Ita cum domi, tum peregri clarissimus meritis, eam vivus reportavit celebritatem nominis, quae raro defunctos manet: et quam iisdem, quibus semel obtinuit, ex facili retinebit aut semper, aut diu. Neque enim honor, quem sibi tanta virtus excitavit, inter gratos evanescere poterit: et interitum dies alius afferre scriptis utilissimis
nequit, nisi, fato novissimo, qui caducis rebus omnibus afferet. Invenias multos in eruditis notos magis, quam nobiles: quorum res, licet infra mediocritatem postas, fama distenta celsissimis gloriae titulis venerari solet: alios invenias in doctis nobilissimos. sed ignotos: Quos, etsi gravitate iudicii, rerum peritia, meriotrum copia, sortem communem transcendentes, tamen vix communissimis laudibus fama nimis angusta dignatur, nec contemptis ex tenebris ad spectabilem lucem eluctari permittit. Ut hos illis feliciores arbitrer: tamen non possum non felicissimos pronuntiare, quibus digna saeculo suo, nec agere, nec scribere contmgit absque iusto famae iudicio. Auae cum a nostris promanat, plerumque minor est meritis, et adulationis suspecta: verior apparet, atque splendidior est, cum ab exteris ad nos redundat. Vilescere quottidiana solent: et, sicut visus non satis capit, Quae nimium vicina sunt: ita vix aestimat ex vero magnos viros, qui semper obvios habet, locus. Et ab iis encomium, in quos, si nolint afferre, vindictam occcultam exercere valemus, quis non dubitet, potestatis, aen auctoritatis effectus sit. Necesse non est, multis argumentis evincere, quantam FRANTZKIUS existimationem apud omnes consecutus sit: vel inde colligi potest, quod etiam extra Germaniam in admiratione positus, immortale nomen invenerit. Sed nec in eo demonstrando laborare, nobis animo sedet. Itaque non allegabimus singularia peregrinantium suffragia, non ipsius famae communis assertiones multiplices. Facillimum esset, Gallorum, Britannorum, Danorum, Belgarum eximia de FRANTZKIO iudicia pro testimoniis adducere: sed nihil attinet. Partim exposita publico iam sunt: nisi quod in scriniis plura perquirenti sunt obvia. Quid de FRANTZ. KII iustis aestimatoribus in ipsa Germania dicam? In eâ nec Aulam, nec Academiam, nec alium, ubi sapientia quidem in aliquo pretio, reperias temere locum, in quo FRATZKIUM nemo praedicet. Indicium nobilissimum auctoritas, qua per Imperii Romani provincias plurimas, in quolibet eruditionis genere viros ad publicos ex officiis honores provexit.
XXVI. Quicquid a cultoribus suis acceperat, ex quo nosci cuperent, id oculo curioso, sed etiam intento animo, saepe totum, perlegebat: contra, quam alii facere gaudent: qui talia specimma contemptim habentes, aut prorsus
negligunt, aut quasi per transennam inspiciunt, ideoque non nisi ieiunum et frigidum de clientibus, quamquam doctissimis, iudicium serunt. Et sicut ex minimis etiam, qui auctores in literis praestitissent, quid praestare possent, ingeniosissime coniciebat: ita, cum quibus praesentibus semel habuerat negotium, illorum interiora, sagacissimus animorum aestimator, ex moribus, ex sermonibus, quam scite, tam vere notabat. Quos ergo meliori de nota commendabat, sic habebat ipse cognitos, ut pro teste posset esse, nihil supra verum de iis narrari. Quo pacto fiebat, ut apud Paronos et amicos suos fidei multum, plurimum auctoritatis retineret: et eorum fortunae; quos evehere conabatur, omnium rectissime consuleret. Id vero plerumque literarum benesicio peragebat. Nam iis tuebatur amicitiae iura, quam modo non ubique locorum, praesertim cum illustribus eruditione viris inierat. Ex his alios ei par muneris dignitas: alios studiorum communio, mens in iis eadem: alios candor Germanus, antiqueva virtus alios beneficiorum memoria fecerat optime cupientes. Per eos, quoniam in praecipuorum notitiam perveniebat, quae diversissimis locis gerebantur: si commemorare nunc aggrederer, quot et quantas res suo literarum commercio peregerit, vereor, ne parvus hic labor in opus Iliade maius excrescat. Quod librorum fuit, vel salutaris suasor scriptoribus, vel editoribus monitor opportunus! Quoties aliis utilia molientes iuvit: Minime tutis addictos revocavit ad meliora! Quoties consilia petentibus fidelissima suppeditavit, et ibi fuit efficacissimus, ubi nihil minus, quam FRANTZKIUM conspexisses aut cogitasses. Cohibendus animus est, ne divulgando liberalius, quorum conscientiam sentit, ad secreta descendat.
XXVII. Ceterum FRANTZKIUS, ut eo rectius saluti publicae consuleret, non negligenter curabat suam: frugalis et sobrius. Nam his virtutibus, ut aliis non paucis, ad amussim exprimebat indolem PRINCIPIS sui Optimi Maximi: qui, raro, sed utilissimo exemplo, legibus, quas intemperantiae posuit, non magis populum adstringit, cuam se ipsum accommodat: vel ob id unum AUGUSTO FELICIOR, TRAIANO MELIOR habendus. FRANTZKIO natura donaverat sirmum et temperie salubri corpus. Eius integer vigor servatus, magnam partem certissimus temperantiae fructus erat. Nam si
exceperis aegrimoniam, quae vitam intercepit, nulla propemodum valetudine laboravit: benignissimi providentia Numinis, ut, qui potissimum aliorum bono, non suo, viveret, quoniam non semper esset superstes futurus, semper incolumis esset: et aetate iam senex, haberet virile robur, qui iuvenilibus annis virili fuisset prudentia.
XXVIII. Beneficus in omnes, maxime literarum cultores, honeste partas opes honestissime collocabat. Teme. rarii, abicere penitus, et impotenter conculcare divitias: atin suum unius usum servare totas, id vero avari iudicabat. Steriles, non instabiles solum, fortunae sunt, natura sua si censeantur. Tantum squaloris afferre possidenti possunt, quantum splendoris attulerunt. Itaque. cum nec laudis, nec opprobrii per se capaces sint, tales haberi consueverunt, qualis animus est utentis: optimae, si bonus: pessimae, si malus. Siquidem vero multiplex earum usura: praestantissimam quis neget, unde quoddam in alios etiam redundat emolumentum, praesertim, quod grande momentum ad communem utilitatem addere valet? Quicquid enim non eo refertur, infra gloriam est. Cum igitur, aut nihil habentium levamus miserias, aut subsidia conferimus iis, quorum conatibus eximiis, praeter angustam rem, nihil obstat: non alius nobilior fructus a thesauris nostris exspectandus est. Nulli melior auro color, nisi quod nitet in manu liberaliter donantis. Quae cum ita sint: FRANTZKIUS honores palmae, quaem per facultates consequi potuit, per largitiones consecutus est: in quo tam bene Virtus et Fortuna convenerant, ut benefaciendi pronum haec animum daret, illa multam suppeditaret materiam: et, tamquam de laudis praerogativa certarent invicem, ita semper effecit, illa quidem, ut vellet, haec autem, ut valeret porrigere pauperibus in sublevamentum refertissimas sportulas. Quo maioribus enim affluxit bonis, eo splendidiora specimina liberalitatis, et eo frequentius, edidit. Inter innumeros. quos benignissima dextera sibi devinctos reddidit, multos vitae probatae, famae bonae viros, munisicentiae suae disertos testes, disertissimos praecones habet. Nam et domi quaedam ingenia fovit, et in Academiis subinde Musis egenis, vel praesentibus, cum transiret, obtulit: vel absentibus, cum haereret alibi, transmisit dona, solatia sortis deterioris, melioris instrumenta. Sic, cui Patris nomen torus denegaverat, meritorum
eminentia contulit. Non enim sola gignendi felicitas quae cadit etiam in pessimos, reddit Patres: reddit maxime Patres affectus paternus, qui suam vim potissimum benefaciendo demonstrat. Prolem serere, partu maturam edere, parentum, sed naturalis ordinis munus est: editam suscipere, nutrimento conservare, charitatem prae se fert, at insitam homini, cum bestiis communem. Id demum perfectae laudis, optimis legibus educare: quod ipsum si respicias, nihil est, genuisse sobolem. Alterum fortunae, alterum virtutis opus. Quisquis igitur hoc, quod summae pietatis conciliat iis decus, quibus ortum nostrum debemus, praestat: is pro parente nobis colendus et amandus venit. Non infimum inter officia boni Patris, ut pariter facilis praebeat suis affectibus, quo vitam honeste prorogent: pariter providus opes non nullas in spem hereditatis reponat. Utrumque FRANTZKIUS aemulatus, non solum, quoad vixit, nullarum aut tenuium facultatum hominibus liberaliter suppetias tulit: sed, ut etiam pergeret benefacere, cum desiisset vivere, multorum indigentiae iam destiavit, unde paternam bonitatem, amorem plusquam paternum aestimare possint. Quae tabulis ultimis inserta beneficentia cum innotuerit, res non modo literaria, sed etiam ecclesiastica, cur admiretur FRANTZKIUM. cur in eius beatos manes grata sit, in novum incidet argumentum.
XXIX. Sic optimus et sapientissimus quisque divitiis uti solet: quas ita possidet, ut necessum sit, amittere, nihilo setius animum retineat bonum. Cuius magnanimitatis, tum alias saepius, tum prae reliquis documentum illustre FRANTZKIUS dedit, cum incendii repentini flamma, brevissimo temporis spatio, per urbem Gothanam diffusa, domum, rei familiaris copias universas, numerosae Bibliothecae partem maximam, in eaque vix parabiles codices, et quod ceterorum pretia longe superat, monumenta publico destinata, cum affectis etiam perfecta, corriperet adeoque paucissimarum horarum exitiabilis furor destrueret opera plurimorum annorum. Vidisses, nihil indignum committere fastigio suo, et sortis prae sentis tam fortiter pati toedia, quam prudenter blanditias praeteritae tulerat. Hic casus, nescio, funestior ob damni magnitudinem, an ad explicandam mentis constantiam opportunior FRANTZKIO fuerit. Numquam Sol intentiorem frequentioremque spectatorem habet, nisi cum metuunt homines, ne totus deficiat.
Nemo curiosius observat Lunam, nisi laborantem. Viros generosos nihil magis, quam miseria conspicuos facit. Non difficulter adducor, ut credam, horribilem cladem illam, in peculiare virtutis experimentum FRANTZKIO didivinitus illatam, fatis aperire volentibus, eo praeditum esse FRANTZKIUM animo, quem nec efferret prospera, nec infringeret adversa fortuna: qui, thesauris maximis nobilior, possessorem suum, non in speciem, sed ex vero beatum faceret. In quod externa vis cadit, hoc infra se positum arbitrari, non est, nisi mentis, quae sublimius bonum tenet. Id vero quis tenet, nisi quem supra res humanas conscientia divini favoris evehit? De quo satis certus, ut immortalis beatitudinis iam pignus habet, sic in maiorem futurorum bonorum fiduciam, voluptate quadam ineffabili purissimaque circumfluit et impletur, prae quâ fordeant omnes, ceteroquin affectibus et sensibus nostris suaves, illecebrae. Tot internis et manentibus gazis totus innixus, quid mirum, si constantis inconstantiae ludibriis expositas negligenter habeat, nec magnopere conqueratur, die quodam accidisse, quod omni potuit accidere? Talis habitus vere Christiani pectoris est, qualem in FRANTZKIO spectas, sive calamitosa respicias tempora, seu res secundas intuearis. Hae nihil debilitabant, illa potius accendebant, adeo non exstinguebant pietatis ardorem.
XXX. Non igitur magis audiit, quam fuit, Christianus: cuius officium tanto fidelius exsequebatur, quanto rectius noverat. Quippe nihilo remissius, imo intentius studium, quam in alias res, in sacri Codicis Pandectas, et, quibus erat instructus, in selectiores interpretes impendebat. Nec in his acquiescebat: etiam Theologica, nostrae pariter et priorum aetatum, scripta, seu invictis argumentis suam Religioni veritatem asserentia: seu controversias intricatas, quae conscientiam turbare possunt, enodantia: seu veteris Ecclesiae rationem tradentia: quae cognoverat elaboratissima, saepe nocturnus tractabat: nec horis sacris et succisivis destinatos in hoc genere subducebat libros, nisi legendo cum curâ pervolutos. Videlicet turpissimum existimabat, in aliis praestitisse, quantum homo praestare potest: in omnium nobilissima scientia finire laborem, ubi vulgus ingeniorum solet. Quo valuerat, progressus, et divinarum quoque rerum minime trivialem supellectilem
animo complexus, in rem Ecclesiae salutarius consulebat, de viris ad sacra munera promovendis verius iudicabat, et quoties ita ferebat locus, strenue disputando, Fidem, quam profitebatur, defendebat: ceterum meliori sententiarum, semet invicem, non caelestis doctrinae fundamenta, contumaciter oppugnantium parti, securius accedebat, nec ad superstitionem insistebat auctorum placitis, seu ignorantia, seu invidia turpiter laborantium.
XXXI. Maximus in Theologicis partae scientiae fructus erat, cum ita vitam suam componeret, ut sensum divinae gratiae, non nisi pientissimis reservatum, et, quae comitantur eum perpetuo, delicias inenarrabiles, gaudii, quod speramus, quaedam velut praeludia, saepius experiretur, beatam vero mortem, et assiduus, et intrepidus meditaretur. Huic imminenti FRANTZKIUS adeo non reluctabatur, ut invicta mentis alacritate, quin concitato cursu propemodum obviam procederet. Gravis et diuturnus morbus, qui supremum tempus antecessit, cum nec removeri, nec levari posset, multis hactenus magnisque doloribus obnoxium subiecerat: sed, ut animi fortiudinem opprimeret, tantum aberat, ut ne vires quidem corporis universas infringere valeret. Itaque, cum advenisset fatalis hora, proximus aeternitati, repentino se motu in pedes erigere, vicinumque locum, ubi labores inprimis sacros tractare consueverat, petere, nullo fulciente, sustinebat: nobilem facturus morte suâ, quem vitae non ingloriae conscium reddiderat. Se iam demiserat, ut pulpitis assideret, cum hilarem vultu, Solis orientis radios intuentem, inter devotissima suspiria, subito deficeret vita. Minus vulgare fati supremi genus habuit, qui ceterorum pleraque cum paucissimis communia: celeriter eo delatus, quo diu cogitaverat.
XXXII. Non iam querelarum varietati locum dabimus, aut temeritati verborum indulgentes, operose maledictis insectabimur, quicquid hoc est, quod mortales appellant mortem. Verus et ingens luctus, ut in occulto suam exercet vim, sic censetur stupore, non lamentis. Et communem moriendi necessitatem inclementiae durioris arguere, quid aliud est, quam criminis ream peragere naturam humanam? Poena teneri, quos manet culpa, certissimi iuris est. Hac se cum nemo liberare possit, cur mirari subeat, neminem ab illa penitus immunem haberi? Solatii vero materiam in meditatione calamitatis
universalis quaerere si non irritus plane, nimis tamen lubricus, et versatilis labor est. Enimvero, miseriarum socios habere multos, si quod est, miserum est solatium. Doloris, nec acerbitatem tollere, nec gravitatem minuere potest: aerumnarum vero non affert oblivionem, sed auget memoriam. Id unum, neque tamen omnibus praestat, ne grandis aegritudo maius ex invidia robur attrahat. Summa querimoniarum, quas, iustissimo luctu commoti, proferimus, paucis absolvitur: DECESSIT FRANTZKIUS! id est, vir summus ac incomparabilis: non in unam Silesiam, ubi coepit ducere spiritum: nec in unam Thuringiam, ubi renuntiavit laboriosae vitae, sed in universum Romanum Imperium, cui serviit: quin eas in Orbis partes omnes, quas literis suis erudiit, immortalibus meritis vere nobilis ac illustris. Dedit SALICETOS Italia, GOMEZIOS Hispania, PITHOEOS Gallia, Belgium WESENBECIOS, reliqua Germania, PISTORIOS, GENTILES, RITTERSCHUSIOS. Silesia protulit REUSNEROS, non FRANTZKIOS. FRANTZKIOS in uno omnes accepimus: omnes in uno amisimus FRANTZKIOS. Quod si tamen viere iudicandus est, qui versatur in animis eruditorum, non modo, qui sensibus inter homines obvius agit: nec amisimus, nec amittere possumus FRANTZKIUM: qui, cum nullum haberet filibum, quem in paternarum virtutum hereditatem, in poste. ritatis spem, saeculo suo sisteret, aut educatum. aut educan. dum: effecit alio modo, ne futuris temporibus deesset FRANTZKIUS.
XXXIII. Haec ut tibi gratanda felicitas sit, FRANTZ. KI. quae post funus te superstitem nobis relinquit in terris: tamen potius est, ut applaudamus beatitudini tuae, qua semel in caelis potitus, per insinitas saeculorum aetates frueris. Habes, quod exspectant alii, bonum: quo sublimius habere non possumus. Tui securus, nostram, doleo vicem. Fata nostra, prius Deo, deinde tibi commissimus. Prima bene disposueras, et in eo iam eras, ut optime disponeres maiora, cum ille multo melius pro te disponeret tua. Pietatem hanc, qua piis Manibus tuis iusta solvimus: hoc officium, quo tibi iacenti probamus observantiam nostram, inter illa memoris animi documenta refer, quibus viventi placere contendimus. Nihil auribus tuis dedimus: quibus ventosissimi saeculi nugas, et inanes honorum
formas semper exosas, interdum vix tolerabiles fuisse novimus. Virtutes tuas mediocriter adumbravimus, non penitus expressimus? res tuas gestas non nihil delineavimus. non satis depinximus. Suis cas coloribus, debitum in modum exornatas proponere, partim non valuimus partim noluimus. Non enim committere sustinuimus, ut inteegra nominis tui gloria, cumlonge supra vulgarem conditionem sit, omnino repraesentata, cuiquam suspecta redderetur. Multa, non audita, sed cognita praedicavimus, nisi quod in his etiam, cum domesticae, tum pulicae causae, nos iusserunt esse parciores. Ceteris te laudilbus intra conscientiam veneramur. Tam bene tum officis defunctus, debuisti semel, ne posses unquam postea, mori: citius in caelis esses, non superesse diutius in terris debuisti.
PRincipis ERNESTI sic FRANTZKE fidelis Achates
Ora gerit, nostro clarior elogio.
Ingenii vigor haut ullâ depingitur arte,
Non nisi per fetus pingitur ille suos.
IOH. MICH. DILHERRUS.
Exercitationes iuridicae, in quibus CXL. Controversiae ex principiis iuris eruuntur et discutiuntur: Ienae 1623. in 4. Arnstadi 1647 in 12. Heidelb. 1663. in 8.
Tractatus de Laudemiis: ienae 1628. 1664. in 4.
Resolutio famosissimae Legis Gallus: ibid. 1624. et Argent. 1653. in 8.
Comment. in XXI. libros pandectarum: Argent. 1644. in 4.
Resolutio de liberis et posthumis heredibus instituendis: lenae 1644. et Argent. 1653. in 8.
Variae Resolutiones: Gothae 1648. 1657. in 4.
Notae in Wegneri tractatum de Verborum et rerum significatione: ibid. 1656. in 8.
Commentarius in IV. Libros Institutionum iuris civilis: Argent. 1658. in 4.
De Maiestate in genere: ibid. in 4.
De Evictione et duplae stipulatione in 4.