GRAECORUM mos ert, ne mortui ipsorum honore sollenni fraudarentur, octavo ante sepulturam die per praeconem funus indici, ut ad honestandas exsequias confluerent omnes: Praeconem hic emittere, suadet, honestas. Iusta IUSTO persolvere, noster in optime meritum adfectus iubet, nostra in pientissime Defunctum pietas: Parentalium sollennitates primitus celebratas, refert Polydorus ex instituto Pelagii Romani Pontificis: Isidorus altius repetit. Auctores advocans Apostolos. Ab Hebraeis ad posteritatem transiisse modum exsequirum, Ambrosu iudicio quidam sentiunt. Novimus ex historia sacra demortuum Israelem luxisse per septuaginta dies: Mosen magnum illum Hebraeae gentis Antistitem, licet ipse DEUS, tumulo suppresso, exsequias fecerit, naeniis et lessu prosecuti sunt Israelitae, post mortem desideratissimum: Samueli Prophetae, cuius apud
posteros et fidelitatis et iustitiae extabat monumentum, funebria persolvuntur, populo in coetum collecto, lamenta et planctus audiuntur acerrimi: Scilicet ex monito Siracidae, Viros Inclitos laudibus evehamus et memoriam Eorum post mortem exsuscitemus: Quamvis nec ipsa Celebrium merita se rarae posteritati commendare desinant, non tamen nostrum deficiat praeconium ad famae uberiorem extensionem. Ex divina clementia huic adhuc saeculo sistuntur Viri in omnigena rerum scientia versatissimi: Quibus pro annata quasi dexteritate omnem peritiam in publicum conferre, curae est. Qui bifrontem Iuris Oceanum peragrant. Legum vigorem exacte cognoscunt, ad iustitiae limites et Rei publicae nervos convertere norunt, non defuerunt Hassiae: vidit illa gothofredum Antonii, Kitzelium, Vulteium, Nesenum etc. Rei publicae fulcra: Amisimus Eheu! maximo cum damno Rei publicae tum literariae, tum Civicae Iure- Consultum Exquisitissimum: Magnisicum nostrum Cancellarium, Hassiae Iubar, alterum Papinianum, Themidos Oculum, Astraeae Decus, Musarum Caput, Patriae Lumen: Infelicem meum Pro-Rectoratum dico, qui de tanti Viri decessu condolere iubeor et sub finem Eius funus tam luctuosum cernere, idque prosequi tristi calamo in evulgando programmate: Scio me dolentem laudes VIRICelebratissimi non assecuturum, amplius enim dicendi genus requirunt, quam ut opera superficiaria possit satisfacere: Dicam tamen festinante stylo, quae summam Vitae ac officii laudatissime peracti referent, copiosiora Rhetorum ornatus exhibeat suo tempore. Laudans et maerens hîc dico satis laudatum CANCELLA RIUM Schützen, cuius nec funeri deerunt acerbissimi luctus. fusissimae lacrimae et calentissimi gemitus: Vitae fini nectamus primordium, siquidem ex illa, qua primum nascimur hora, prorepunt iunctim vitaque morsque pede. Num enim prima lucis auva potius mortalis, quam mors vitalis appellanda, neutiquam cum Augustino addubitandum. Vitae natalia dedit DN. CANCELLARIO Butisbacum Wetteraviorum, Oppidum quidem structura parvum, Viris tamen Magnis in usum Hassiae educatis sedes aptissima; Anno aerae Christianae 1592. die 8. Aprilis natus, quo denatus et ex vivis excessit sapientiae, iustitiae et eruditionis, studiorum cumprimis Mathematicorum laude fulgentissimus Princeps Guilielmus Hassiae Landgravius etc. Ex fortunae quasi
ludibrio homines tum magni tum parvi nascuntur. parvi tum magni denascuntur, iubente ita vicissitudinis humanaelege: Nasci vero non tam pretii habendum loco, quam bene nasci; Ortum trahit optimum Beatus noster Cancellarius ex Parente Honestissimo, HELVICO SINOLDCogn. Schützen, Serenissim???m LUDOVICI et GEORGII HASSIAE LANDGRAVIORUM Cellario ac Officiali ibidem, Et Matre Lectissima ELISABETHA de WENIX, WOLFFGANGI de WENIX FILIA: Fortunatum vere coniugium e quo tantus prodiit FILIUS! O FILI, quam felices, qui Te genuere Parentes! Virtutis et summae indolis semina latitare diu nesciunt; Nascuntur enim et Iuvenibus Cani saepe, ut sit etate puer, mente senex. In pueritia lucebant optimae spei praesagia ac eruditionis solidae praeludia, de quibus vere illud Silii Ital. de Pisone dici potest: Ore puer puerique habitu: Sed corde sagaci aequabat senium atque aestu superaverat annos: Aestuans enim SCHUTZIUS amore literarum et discendi fervore, studia sua exercuit in Acudemiis: Giessensi, Marpurgensi, Coloniensi; Animum adverterat Iurisprudentiae in excolenda illa sub Iure Consultorum celebrium auspicio omni nisu suam collocavit locavit operam. Cum vero eruditio non uno capiatur in loco, sed variis in terris mille modis quaeratur, iter suscepit in Galliam, inque Academia Pontemusana seu Mussipontana, quae circa annum 1580. In Lothatingia inclarescere coepit, studiorum etelam pertexuit: Animum sc. in vestihulo praeparavit, ut cum laude versari potuerit in triclinio, iuxta Rabbinorum proverbium: Reversus inde Spiram petiit, supremam illam Romani Imperii Curiam, in qua non exspirare sed spirare decet iustitiam, ubi per tempus aliquod commoratus. Pedem retulit ad Academiam Giessenam, sperans ab ea laboris et eruditionis brabea: Dignus enim est miles fortis in acie repertus, qui cum stipendio reportet spolia: In palaestra virum praestans, a Brabeuta laurea redimitus abit merito. Bene merentibus sua debentur praemia: Doctoreos honores anno huius saeculi 19. in Brabeuterio Giesseno summo cum applausu inter gratulantium coetus, obtinuit, pro celebrata scientia Iuris, tum publici tum privati; Quorsum vero sapientia abscondita et thesaurus obscurus: quae utilitas ex utrisque speranda, iuxta Siraciden? Sapientiae radii mittantur in publicum, scientiarum thesaurus aperiatur aliis. Praestitit hoc recens creatus
Doctor in diversis Collegiis dexteritatem suam demonstrando, seque rei Academicae natum abunde docendo: Hinc et singularis eruditio vias Ei paravit ad Professionem Extraordinariam Iuris publici in Academia Marpurgensi, Anno 1625. feliciter obtentam, et Anno 26. insecutam ordinariam. Curiae tot illustres loquuntur, testantur Europaea loca, quot ingenia ex felici Eius informatione cultiora prodierint, quot admirati fuerint Eius dotes eximias, quot pendere voluerint a lingua diserta Doctoris SCHUTZII, quos ad pedes eius sedisse paenituit numquam, suo enim cum emolumento in bonum publicum fruuntur dictis tanti Doctoris: Studii excellentia commendavit Eum Aulae, pertraxit ad arcana Principis nostri Serenissimi, qui Anno 1629. a Consiliis sibi esse voluit: Impossibile enim est, ut salubriter disponat Principatum, qui non agit consilio sapientum. Veterum est veriverbium. In consilium adhibuerunt Romani Praesides suos Iure peritos, quos ut comites in Provincias sibi concreditas adsciverunt, ad diiudicandum res dubias; quin et Magnus ille Israelitici regni Princeps constituit Iosaphatum a Commentariis, Lutherus reddidit Cancellarium; Banaiam au/mboulon, iuxta LXX. Saraiam Scribam, ut publicis officiis praeessent et iudicia pro tuenda subditorum salute exercerenr. 2. Sam. 8. Sapientia Regibus singulis superior Salomon in Consiliariorum multitudine salutem Rei publicae ponit, Prov. 11. *boulh=s2 o)rqh=s2 ou)de\n a)s1fale/steron ex Menandri iudicio. Labascenti statui succurrere maturo consilio nihil est utilius: Fideli Consiliario committuntur ardua negotia: Sustinuit noster Cancellarius legationes diversas ad Imperatorem, Reges, Principes, quibus et ea perfunctus est dexteritate et successu felici: Eâ peregit fide, prudentiâ atque animi constantia, ut sibi famam exinde contraxerit perennantem. Exteri in consilium vocarint canam et exploratam Eius scientiam, quâ permoti diversi Imperii Status ad officia splendidissima Eum vocarunt: mansit tamen in fide Serenissimi nostri Principis, qui merita Ipsius citra praetnia extare noluit: Hinc ad munus Consiliarii intimi et Cancellarii fuit evectus, gubernamina iunctim tenens, in Dicasterio et Academia. Res rari Exempli! Corporis unius gubernatio coniuncta est cum molestiarum ac laborum agmine: Corporibus praeesse duobus, vires concessit divina benignitas, ut ad clavum sedere licuerit in foro tum Academico tum Civico: In
ordinatione Concilii Mosen sollicitum esse iubet Iethro de (Anschei Chaiil.) Viris animi constantis et infracti: Tales et Virtutes nostro Cancellario Deus concesserat, ut utrinque suppetias ferre potuerit tum consulendo, tum decernendo. Commendant Romani suum Papyrium Iurisprudentiae Cultorem. Troiani suum Riphaeum, tamquam iustissimum. Prienaei suum Biantem a iustitia et integritate: Commendabant Hassi merito suum SCHUTZIUM a vigilantia et laboribus, pro Patria gestis. Quibus oneribus sufferendis pauci erunt vel pares vel prorsus succumbentes: Utinam ope sua diutius subvenire potuisset publicis! Utinam dies suos in longius aevum protraxisser, in spem communis subsidii! Sed quorsum opus vota votis addere? Mortis prodromus, morbus et aegra senectus ultimum vitae terminum praenuntiarunt: Mors, quae Iuveni in insidiis, Seni stat in ianuis, leges suas urgebat: Sinistra enim valetudine correptus ante duos menses de remedio salutari cogitavit: Accessit Medici industria, quae morbo ingravescenti aptam medelam opposuit, vel ad imminuendum vel prorsus opprimendum illum. Non est in medico semper relevetur ut aeger: Ultimum igitur supererat asylum ad medicinam caelestem confugere: Editâ ergo pia, fideli ac devota confessione, salutiferum illud Corporis et sanguinis IESU CHRISTI Sacramentum pro viatico accepit, in beatam ex hac aerumnosa vita emigrationem ad Caelicam Patriam; Scivit, mortem ubivis exspectare hominem: Beate Defunctus obviam processit morti, quavis hora exspectavit eam magna naimi constantia: Anhelus suspiravit ad horam: supremam: Cogitans illud Possidonii in vita Augustini: Si numquam bene, si aliquando cur non modo? Domo igitur disposita et benedictione millecupla Liberis impertita, Vale atque iterum Vale dicto cordi coniunctissimis, vitae finem exoptatum vidit: placidissime obiit 12. huius mensis Decembris paulo ante horam septimam matutinam: Butisbacum nostro CANCELLARIO dedit ortum, Giessa parat exitum et sepulcrum: Samos genuit Pythagoram, texit Metapontus, Virgilium dedit Mantua, Brundusium abstulit: Non in uno loco et cunas et urnam exstrui videmus: Mors ubvis suum habet domicilium: Non moritur, bene qui decedit e vitae diversorio:
Vita quidem natur ali defunctus est Beatus Cancellarius, sed vivit in fama, mori nescia. Ennii Epitaphio apud Cic. testante: Nemo me lacrimis decoret, neque Funera fletum faxit: Cur? Volito docta per ora virum. Vivitin virtutis et hone. statis encomio, numquam exstinguendo, Praefixum sibi habebat illud Papiniani l. 15. ff. de condit. institut. Quae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram et (ut generaliter dixerim) contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est; Bene proinde qui vixit, male obire non potest Mortuus vivit in Liheris Patriam virtutem et effigiem referentibus. Mortuus est Pater, et quasi non mortuus est, similem enim reliquit sibi post se, Siracides ait cap. 30. Fortes creantur fortibus et bonis: Vivit in Vita numquam desitura, iuxta animam ovans ac triumphans, cuius Canities cum honore immeat sepulcrum. Quis non animae Beatae de gloria ac felicitate gratuletur? Interea pectora gemebunda tristissimo lessu anhela dicunt: Tu patriam repetis tricti nos orbe relinquis: Lugent Caput suum ad. emptum truncata corpora: Lugent Patronum suum clientes: Patentum suum Filii, Funerae seu proxime agnatae suum delicium: Pars altera cordis, vulnere stillans, dimidiatam alteram cum lacrimis et planctu dimittit ad sepulcrum. Deploratus eheu! status est, lamentis aera implere, eiulatione tristissima affectus animi testari, cum Poeta: Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam et pars abrumpi corpore visa suo est: Contra communem mortalium morem ex testamento suis interdixerat Ludovicus Cortusius Iuris Consultus Patavinus lacrimis et solitis funerum lamentationibus: Abesse prorsus voluit lugubria et ad maerorem composita: Contra acciri iussit omne genus hominum cantorum ac tibicinum; Duodecim innuptas puellas, viridibus pannis amictas, feretrum subire et sine planctu ad sepulcretum comitari voluit: Insolitus exsequiarum modus! Nos Christiani non vetamur lugere mortuos, sed eiulationes lugentium absint a spe Christianae Resurrectionis, illas suo tempore invaluisse, ait Chrysostomus, his gestibus incompositis: Nunc ostentant pectus et dolores suos, cruentant brachia, scindunt capita, laniant genas, partim ob dolores, partim ad ostentationem: Moderatus noster sit luctus ob CANCELLARII nostri obitum, non enim amisimus, sed ad aeterna gaudia praemisimus. Vivit anima inter beatissimos Caelicolarum Choros, corpus
exanime gelidum recondet sepulcrum: Alios enim honores merent Piorum ossa et exuviae, quam ut cum Romanis, Graecis et Colchorum gentibus destinentur rogo, vel ad Barbarorum mores abiecte tractentur, Spiritus S. in Vita domicilia, honeste post mortem in terrae gremio tumulentur: Efferetur et funus nostri in Christo defuncti hora 9. ad Dormitorium suum; Ite ergo Exsequias, Vos Academici et Omnes, quibus fama SCHUTZIANA est cordi. Iusti memoriam recolite, cuius in aeternitatis albo nomen est scriptum. Meretur Honos Defuncti, merita quae exstant, supremum illum exigunt honorem: Solatium erit Nobili Familiae SC HüTZIANAE; Vestro quoque officio et iuventa erit dignissimum, ultima honoris officia praestare Seni Iure Consulto, Seni Cancellario, Seni, in Christo Salvatore sancte demortuo. Ex sunere Senum metiri discite Iuvenilis vestri floris inconstantiam. Pro quottidiano mortis Cippo vestris in scriptum sit animis: Memento et disce mori. De Iohanne Ioviano Pontano, circa annum 1506. vivis exempto, constat, bibi ipsi ante mortem tale posuisse Epita. phium: Scis iam, qui sim, aut qui potius fuerim, Ego vero Te, hospes, noscere in tenebris nequeo, sed teipsum, ut noscas, rogo, VALE! Qui iam sitis, quinam futuri, probe scitis; noscite vos ipsos, noscite DEUM, noscite mundum, discite mori, VALETE et bene precamini Academiae, denuo ob Seniorem Facultatis maerenti. Perscriptum 22 Decembr. sub Sigillo Academiae maiori: A. Christi M DCc LVII.
Concio funebris habita fuit Magnifico huic Cancellario, a D. Petro Haberkornio, ex Psalm. 119. 72. EPITAPHIUM. M. S. RESURRECTIONIS. SPE. CORPUS. SUUM. HIC. CONDI. IUSSIT. IUSTUS. SINOLT. COGNOMENTO. SCHUTZ. IURISCONSULTUS. POLITICUS. ORATOR. NULLI. SUO. AEVO. SECUNDUS. QUI. CUM. IN. GEORGII. II. HESSORUM. LANDGRAVII etc. CONSILIO. SECRETIORI. CONSILIARII. DICASTERIO. PROVINCIALI. ET. ACADEMIA. GIESS. CANCELLARII.
PLURIESQUE. IN. REBUS. GRAVISSIMIS. AD. IMPERATOREM. REGES. ELECTORES. PRINCIPES. LEGATI. MUNERE. SUMMA. INTEGRITATE. PRUDENTIA. INDUSTRIA. FUISSET. PERFUNCTUS. PIE. PLACIDEQUE. DENATUS. REPAPATAE. SALUTIS. ANNO. M. DC. LVII. M. DECEMBR. AETATIS. SUAE. LXV. M. VIII. D. IV. CONIUGI. PARENTI. OPTIME. DE. SE. MERITO. POS. VIDUA. LIBERIQUE. MOESTISSIMI. M. DC. LVIII.
Dissertationes de Vicariis Imperii Romano-Germanici eorumque iure et officiis: Giessae 1621. in 4.
Exercitationes iuris XXV. Disputat. ad Institutiones Iustin, Marpurgi 1629. et Giessae 1656. in 4.
Collegium Feudale: ibid. in 4.
Collegium Publicum Dispp. XXX. De statu rei Romanae: Marp. 1640. in 4. Volumen secundum: ibidem 1653. in 4.
Collegium Pandectarum Disp. XV. ibid. in 4.
Disputavit quoque publice de iure Pacis: de investitura de causis Patriam potestatem constituentibus et dissolventibus: De Appellationibus, et de eiusmodi materiis aliis.