07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 277, image: s281

VITA GEORGII RICHTERI, ICti, Reip. Noriberg. aliisque Imperii Ordinibus a Consiliis, et Academiae Altorphin. Pro-Cancellarii, Anno salutis M DC CLI. aetatis suae LX. pie atque placide defuncti, Desctipta, Eiusdemque Epistolarum operi praemissa, a Beati Filio, IOH. GEORGIO RICHTERO, ICto. Reip. Patriae aliisque Imperii Ordinibus a Consil.

PROOEMIUM.

MAgni semper interfuisse, ac etiamnum interesse ad decus et laudem tum Literarum, tum ipsorummet Literatorum, Memoriam Clarorum Virorum conservari, ut ostendantur posteritati, constans semper inter aequos Virtutis et Honorum arbitros fuit sententia. Quod probe intelligens eximium illud eruditae Bataviae ornamentum, IANUS DOUSA, in Epistola quadam ad PAULUM SCOVARTIUM BUSANVALIUM, Christianissimi Francorum Regis apud Illustres Provinciarum Confoederatarum Belgii Ordines Legatum, vel in primis saeculi pudorem periclitari existimavit, si illi, qui multis vigiliis non tam sibi quam Patriae prospexerunt, eoque de Repub. potissimum bene meriti essent, eorum incuria vel ignavia quasi intercidant, quibus ipsi in vivis singularis industriae exempla fuerunt.

Et quidem, utut haec praesens Aetas nostra suspicienda sit ob fecunditatem, quae tam multos hodie Excellentes


page 278, image: s282

Viros, et vera ingenii sui gloria splendidissimos protulit, tamen vel ob solam incuriam Virtutum deflenda videtur, qua multi hodie diu ignorarentur, et ingrato penitus silentio obruerentur, nisi eos nonnumquam ab indebita oblivione vindicaret felix et religiosa quorundam industria. Ne longe abeamus, decennium fere nunc est, quod non sine publico luctu vivere desiit GEORGIUS RICHTERUS, ICtus, inclitae huius Rei pub. Noribergensis, et aliorum Imperii per Germaniam Ordinum Consiliarius dexterrimus, Universitatisque Altorphinae Pro-Cancellarius quondam laudatissimus; cuius Viri praeclara in Patriam merita ne Famae diutius subtraherentur, non pauci hacte. nus fuerunt, qui VITAM eiusdem, quam Deo pro captu imbecillitatis humanae acceptam, Patriae frugiferam, sibi denique ac suis vixit honorificam, Posteritati publice commendandam serio suaserunt, consilio certe non minus benevolo et aequo, quam pro temporis ratione tuto; quippe quod laudes Hominum mortem inchoare, quia cum corpore moritur Invidia, quae cum corpore, velut certa et in discreta Honorum pedisequa, vivit, ipsa loquatur Experientia. Quo respiciens acuti ingenii magnique iudicii Vir, FRANCISCUS PETRARCHA, THOMAE MESSANENSI, Amico familiari, auctor fuit, ne Famam ante Mortem appeteret, quum a Morte demum hominis vivere incipiat humanus favor, et vitae finis principium sit gloriae, quae si ante coeperit, pro re quadam singulati et intempestiva habendam. Qua senteritia ut eo melius animum Amici imbueret, cuius Famae simul consulere studuit, Redde Tu, mihi, inquit, PYTHAGORAM, reddam Tibi illius ingenii contemptores. Redeat in Graeciam PLATO, renascatur HOMERUS, reviviscat ARISTOTELES, revertatur in Italiam VARRO, resurgat LIVIUS, reflorescat CICERO; non modo segnes laudatores invenient, sed mordaces etiam et lividos detractores, quod quis que suis temporibus expertus est.

Ut itaque in eo, quod Viris Claris, et qui in spem Reip. curarumque ingentium sepositi fuerunt, debetur, pergamus, et id agamus, quod instituimus, spes nos habet, amice Lector, gratam Tibi acceptamque futuram commemorationem eorum, quae de RICHTERI Patria, Parentibus, Educatione, Vita, Moribus, Morte, partim ipsi nos praesentes cognovimus, partim exploravimus, et certo


page 279, image: s283

veroque iudicio comperimus. Inprimis vero hic praefari liceat, quae IOACHIMUS CAMERARIUS, non incelebre inter Litertos Nomen, accuratae suae ac diligenti Narrationi de PHIL. MELANHTHONIS Vita cautelae loco praemisit, eadem, qua ille, spe freti, si quaedam Narrationi huic aspergentur cum negotiorum, tum personarum mentiones huc pertinentes, vel non abhorrentes certe ab instituto, neque hoc reprehensum, sed potius sententia bonorum et non inhumanorum omnium iri probatum.

Natus est GEORGIUS RICHTERUS Anno reparatae per CHRISTUM salutis MD XCII. d. IV. Maii, quae dies Patriam eum habere voluit Civitatum Imperialium Metropolin, NORIBERGAM. De huius Civitatis Amplitudine, Statu Rei publ. Aristocratico, quo inter omnes Germaniae Civitates cum paucis prope haec sola Optimarum Imperio regitur, quum reliquae fere populari sive Democratico regantur atque administrentur Consilio, et in primis de Senatorum Nobilissimorum insigni Prudentia, qua Rem publ. hactenus gubernarunt et gubernant etiamnum, aliquid impraesentiarum commemorare tanto erit difficilius, quanto copiosius non minus quam elegantius hac de re edita reperiuntur in MELCHIORIS GOLDASTI doctissima Praefatione ad opera Viri et genere et doctrina Illustris, BILIBALDI PIRCKHEIMERI, Consiliarii quondam DD. MAXIMILIANI et CAROLI V. IMPP. Equitis Aurati, Senatoris et Patricii NORIMBERGENSIS. Quibus si adiungas CONRADI RITTERSHUSII, ICti, saeculi sui PAPINIANI, eruditissimum Commentarium de Eiusdem PIRCKHEIMERI Vita, una cum FRANCISCI IRENICI Germaniae Exegeseos lib. 3. cap. 105. De Nobilitate Praestantia ac Politia Noribergensium; ut et SCIPIONIS GENTILIS. ICti Celeberrimi, Laudationem Funebrem in obitum Summi Viri, Dn. HIERONYMI PAUMGARTNERI, modo laudatae Rei publ. Noribergensis Duum-Viri primarii, et Praeturae Imperialis Administratoris: et denique intimiori eruditione refertissimam Orationem Nobilissimi Viri, CONRADI HESSE, quam An. M DCC LIII. Altorphii Utriusque Iuris D. creatus habuit, merito suo statim publico donatam ilico reperies, post Famam publicam, qua Orbis


page 280, image: s284

applausum Res publ. haec pace belloque meruit, plura impraesentiarum dicere velle, nihil aliud esse, quam Soll meridiano radios superaddere.

Patrem habuit Virum Honestum et Integerrimum CONRADUM RICHTERUM, Civem Noribergensem, qui florentissimo tunc temporis opificio, quo pannis Anglicanis poliendis prae ceteris operam dedit, victum sibi suisque necessarium quaesivit.

Matrem Constantiam, CONSTANTINI BONNECROY, Civis Antverpiensis Filiam, cuius infantiam Parentum praesidiis praemature orbatam, insuper et Hispanica Inquisitione divexatam, ut et reliquam aetatem Noribergae velut in portu exactam voluit divina PROVIDENTIA; Cui multum se debere praecipue in paulo adultiori aetate saepe professus est, quod licet exilem et ignobilem, honestum tamen ortum Parentum et Avorum suorum memorare liceret; non nescius optimo Iure, et inprimis Sapientum Calculo insuper haberi, qui fortunae beneficio divites, animum habent omnium bonarum rerum inopem. et qui Natalium stemmatis sese venditant, quum alioqui nihil habeant Nobilitatis, praeter Imagines Huius veritatis intuitu bina illa Orbis Europaei Sidera, THOMAS MORUS et ERASMUS ROTERODAMUS, olim sibi invicem non semel gratulati sunt, quorum ille satius esse duxit, posteris suis Pietatis Amorem, quam insignium Honorem relinquere; hic vero Magnificentius esse Nobilitatem promeruisse, quam a Maioribus accepisse intrepide asseverarit; quippe quod numquam desit illi sanguinis praerogativa, cui in suo sibi pectore calet et ad laudem fertur.

Eminuit autem statim in RICHTERO nostro adhuc Puero septem annorum mira ingenii praestantia, quod et celeriter perciperet atque comprehenderet, et quaecumque tradebantur, fideliter meminisset. Quo ipso anno, nimi. rum 1599. Praeceptoris dexterrimi et fidelissimi, VITI BURGERI informationi publicae quottidianae, Parentum et Amicorum suasu commendatus, brevi tantos studiorum progressus fecit, ut decimo aetatis anno, in Examine publico consueto, praesentibus Nobilissimis Rei publ. Noribergensis Senatoribus et Scholarchis, Dn. ANTONIO GEUDERO et Dn. GEORGIO VOLCKAMERO, de Utilitate et Necessitate Grammatices cum laude peroraverit.


page 281, image: s285

Quam ob rem, praecipue ob mores simul optimos et suavissimos, certatim amabatur, et in multorum oculis et complexu tenebatur. Quinquennio insuper inter amussitatae Indolis dotes et Praeceptorum domesticorum curas feliciter exacto, ad studia Academica adspirare coepit. Tantum nimirum potest mens sub faustis enutrita penetralibus: eoque Parentum Disciplina ac Severitas pertinet, ut verecundia quadam et sanctitate temperata liberorum natura, ingenti ardore, modo non immaturo, statim praeclarae cuiusdam artis altiorumque Disciplinarum famam quaerat. Id quod apprime etiam cessit RICHTERO, quippe qui, Disciplina domestica rectitudine innatae Indolis cum fructu superata, bonam mentem inter studiorum elementa perdere noluit, sed in spem altiorum praeclara animi divinatione totus ingressus est, alienissimus simul ab Icaris illis Academicis, quorum rudes animos et imparatos sae pe mirum in modum vexat, tandemque perdit spei impatientia ac caeca festinatio, quasi laudi ipsis et non vituperio sit, Aetatis et annorum legitima spatia virium fiducia antevertere. Et sane perquam difficile est hac Aetatis simul et ingenii luxuriantis intemperie in medio se continere, hoc est, neque eorum premere vestigia, quos ad veterum imitationem se componere degeneris animi humilitas et virium desperatio non sinit: neque eos sequi, qui Pueri et Adolescentes in Iuvenum, Iuvenes in Virorum studia cogitationes suas propellunt, et, ut CUNAEUS, ICtus et Orator longe celeberrimus, alicubi verbo rem complectitur, praecipitant curas.

Tametsi igitur RICHTERUS noster Anno M DCC VII. mense Ianuarii, anno aetatis decimo quinto, Illustrem illam Sapientiae arcem ALTORPHIUM Noricorum adiisset, a Lectionibus publicis tamen tantisper abstinuit, donec Classium ibidem Magistri (quos Academia illa tunc temporis magno discentium fructu habuit) in primis MAURITIUS et WALDUNGUS, studia Adolescentis studiorum amore flagrantissimi ad maiorem maturitatem proveherent. Quod et ipsum Numinis Divini faventia perquam feliciter cessit. Quippe qui brevi tempore, et non integro biennio post, cum laude accessit ad Lectiones publicas, tempusque non paenitendum Philosophiae Aristotelicae impendit, simulque inter maxima beneficia DEI Opt. Max. quae in se contulit, laetâ gratulatione habuit, quod


page 282, image: s286

tanti Nominis Professores eo ipso tempore, nimirum in Oratoria Facultate MICHAEL VIRDUNGUS, in Logicis et Politicis MICHAEL PICCARTUS, in Ethieis GEORGIUS QUECCIUS, in Physicis et Metaphysicis ERNESTUS SONERUS, ipsi contigissent, quorum cura etiam tantum profecit, ut primum Philosophiae gradum, Baccalaurei nimirum, merito suo publice adeptus sit. Ad quem honoris gradum studiosi nostri hodie ne se. mel quidem respiciunt, nisi cum forte aliud agere non possunt, aut cum, ut ille ait, aliquis pulvius intervenerit dies; multisque hac tempestate in tanto omnis Doctrinae apparatu evenit, quod iis, qui dubiis epulis intersunt stomacho fastidioso.

Quantos vero Noster, post collatos Baccalaurei honores, in Philosophia porro fecerit profectus, non tantum variae Disputationes eiusdem Philosophicae publice cum admiratione habitae, sed et tredecim Volumina Manuscripta Philosophica, in praecipuos Libros ARISTOTELIS, quae sua manu, ac privata diligentia, summoque studio collecta reliquit, abunde testantur.

Haec necessaria Philosophiae purioris supellectile in structus, Anno M DC CXI. aetatis decimo nono, ad Iurisprudentiae studium, gradu haut desultorio, animum eo felicius applicuit, quo Excellentiores Iuris privati Doctores et Professores, incredibili sua cum voluptate in eodem Athenaeo Altorphino adire licuit; siquidem publice docentes sedulo audivit, praesertim in Institutionibus Iustinianeis D. CONRADUM DINNERUM: in Pandectis D. CONRADUM RITTERSHUSIUM, in Codice D. SCIPIONEM GENTILEM, etc. Trigam certe ICtorum Celeberrimorum, et qui si Scaevolae, Ulpiani et Papiniam temporibus vixissent, vel tantis Viris paria facere, eorundemque gloriam adaequare facile potuissent. Medicis olim ad Commendationem Artis suffecisse publice creditum est, si dicerent, se Alexandriae vixisse. Longe certe meliori titulo ac iure potiori tunc temporis variarum Nationum diversarumque facultatum studiosis de Celebri isthoc Sacrario Altorphino iudicare, idque pronuntiare licuisset, in quo non Medicina duntaxat, sed omnes omnino Disciplinae summa fide, summaque dexteritate colebantur. Hinc nemo Studiosorum itineris pretium se tulisse existimabat, nisi hinc, ex hac Sapientiae Sede Exemplum petiisset melioris cuiusdam cultiorisque doctrinae.


page 283, image: s287

Etsi igitur non nesciebat RICHTERUS noster in causarum controversiis iudicandis variisque casibus decidendis, quem finem prae ceteris sibi propositum habent Legum Studiosi, vim Orationis, nihil admodum vel parum valere, quemadmodum in Medicina Celsus elegantiis et Sententiarum Luminibus morbos non curari censebat, ac proinde in Iure, quod IUSTINIANUS Medicinae simile facit, decidendis Litibus, inutilem esse dicendi apparatum: Oratoriam tamen Facultatem, eiusque nutricem PHILOLOGIAM, cum BUDAEO velut alteram coniugem suam impense adamabat, fructus ac dotes huius studii eximias, licet Fori litigiie inconvenientes, Rei publ. tamen inposterum, cui studia sua potissimum adolescens iam dicaverat, vel inprimis conducibiles atque decoras fore sibi persuadens. Intelligebat quidem pro mira ingenii sagacitate, Philologum, quicquid est omnino liberalium artium, haurire debere, Grammaticos, Poetas, Oratores, Historicos, Philosophos qua Graecos, qua Latinos evolvere, neque in his tantum, sed et in Medicorum Aphorismis, ICtorum Rubricis, et Adytis Theologiae, non ut transfugam, sed ut exploratorem deprehendi: Interim tamen tempus per omnia Grammaticorum, Poetarum, Oratorum, etc. pulpita trahere, numquam animo sedit, neque permittebat hoc principale eius studium tunc temporis IURISPRUDENTIA, nec Praeceptorum dexterrimorum excoctum consilium. Itaque alterum tantum oculum Literis humanioribus se debere existimavit, alterum Iurisprudentiae, et huic saepe utrumque. In quibusdam Literis consilium secutus est, quo Architecto suo praeivit Vitruvius: Non equidem debet, inquit ille, nec potest Architectus esse Grammaticus, ut Aristarchus, sed volo eum non esse a)gra/mmaton; nec Musicus, ut Aristoxenus, sed volo eum non esse a)/mouson; nee Pictor, ut Apelles, sed volo eum esse grafi/dos2 non imperitum; nec Medicus, ut HIPPOCRATES, sed non a)niatrolo/ghtos2; nec in ceteris Disciplinis singulariter excellens, nec vero parum peritus.

Linguae Graecae prae ceteris assiduam operam navavit, inque ea tantos fecit progressus, ut Orationem Graecam scribere, et, si opus fuisset, non ineleganter Graece loqui potuerit, quam ob rem supra laudato ANDREAE DINNERO, ICto, qui Linguam hanc cum admiratione calluit, longe fuit


page 284, image: s288

carissimus. Ex eo siquidem saepe audiverat, ac suopte etiam ingenio perspectum habebat, neminem qua veterum, qua recentiorum, ad solidae Doctrinae famam pervenisse, nisi Graecarum Literarum auxilio. Sive enim Eloquentiam spectes, fatendum erit, CICERONEM et alios venustatem, gravitatem et acrimoniam, etiam cum Romane scriberent, inde petiisse. Quos imitati Poetae, ita, ut VIRGILIUS ex HOMERO, THEOCRITO, HESIODO: HORATIUS ex ALCAEO, PINDARO, etc. multa ad verbum transtulerint, quod inter eruditos notissimum est, et iusto libro demonstrat F. URSINUS. Sive etiam controversias circa explicationes locutionum, rituum, etc. spectes, et versiones Interpretum, et emendationes male habitorum: profecto altero pede ambulabis, nisi Graeca didiceris, imo, sine linguae huius adminiculo et ornamento, eris alienae ignorantiae, fatuitatis, stuporis ac delirii mancipium. Ita iudicabat RICHTERUS noster, ita cum eo omnis Literatorum cohors.

Anno M DC CXII. Athenaeo Altorphino Pestis imcumbere coepit: neque tum Literatorum Ordini pepercit, sed XXX. Septembr. eiusdem anni praematura non quoad annos, sed Literarum merita morte eripuit summum et incomparabilem Philosophum D. ERNESTUM SONERUM, quod ipsi Universitati, ad cuius decus pertinere publice existimabatur, si tam grande Nomen inter Philosophos Altorphinos fulgeret, magnae fuit dividiae. Intelligens itaque RICHTERUS noster, quam luculenta et gloriosa reputetur Professorii Ordinis vita, quum occupata sit in iis studiis artibusque, quibus sine ambitione, sine praesentationibus summa Nominis claritudo paratur, quae memoriam magnorum hominum in Saecula transmittit, et posteritati eos, quae semper ipsos intuetur, repraesentat: Parentationem, ut vocant, sive Orationem funebrem in obitum tanti Viri, utpote Hospitis sui quondam ac Praeceptoris fidelissimi dexterrimique, Anno M DC CXIII. a. d. 18. Maii publice habuit, et quidem non sine speciali consensu Amplissimorum Academiae Curatorum, qui tanto magis tum temporis requirebatur, quo acerbius linguae Tribunitiae, quibus non raro indigne innocentissimi quique flagellantur, in Existimationem pie Defuncti saevire coepissent. Parentationi huic una cum Civibus Academicis aliisque Hospitibus, qui Noriberga advenerant,


page 285, image: s289

interfuerunt Amplissimae Dignitatis Senatoriae Viri Prudentissimi, CHRISTOPHORUS et IOHAN. SIGISMUNDUS FURERI ab Haimendorff, fratres germani, cuius Illustris familiae gloria ac meritis Nobilis Rei publ. Noribergensis Senatus ultra Saeculi memoriam tesplenduit, gaudetque DEI beneficio, etiamnum, qui faxit, ut perpetuo.

Septennio, et quod ad mensium octo spatium excedit, Altorphii inter studia Philosophica, Historico-Philologica et Iuridica feliciter et egregio suo cum fructu exacto, quemadmodum iam pueritiam Doctrinis liberalioribus imbuisset, ita adolescentiam in literata Peregrinatione apud Exteros consumere animo sedit, compertum siquidem ex concordi et consentiente multorum opinione, veluti Naturae quadam voce habebat, extremae infelicitatis esse, gloriam studiorum, multa affiduitate longisque vigiliis partam, oscitantia quadam et ignobili rerum praeclarissimarum fastidio intra parietes perdere.

Antequam vero Altorphio discessit, publicum Testimonium a supra laudato SCIPIONE GENTILI, ICto, nomine Facultatis Iuridicae, de vita, moribus et studiis elegantissimum obtinuit, quod ita se habebat:

DECANUS et ceteri Doctores Facultatis Iuridicae in Academia Noribergensi, quae est Altorphii, Lecturis S.

SI quantum in bello Virtus praestat, tantum innocentia, modestia atque artes bonae in pace atque otio valerent, nulli bono modestoque metuendi essent calumniae aut invidiae ictus. Sed accidit longe aliter, quam oportebat. Quo quisque probior est, vitamque ad certam rationis normam exactius componit, eo pluribus insidiis expositus est, pluribusque ac vehementioribus circumflatur invidiae ventis. Neque simpliciter verum est, quod Poeta ait: innocentiam murum aheneum esse. Bonorum potius atque excellentium virtute hominum benevolentia ex iudicio testimoniisque septa est cuiusque vita ac ratio. Quam


page 286, image: s290

ob rem prudenter a maioribus institutum fuit, ut in Academiis qui modestam vitam egerit, industriamque suam ac diligentiam in perdiscendo, aliis, praesertim Praeceptoribus suis approbaverit, is earum rerum attestationem publicam laudationemque consequatur. Talis est hic Ornatissimus Iuvenis GEORGIUS RICHTERUS, Norimbergensis, Philosophiae ac Iuris Studiosus, de quo verissime affirmare possumus, eum singulari nobiscum modestiâ per annos septem vixisse, eamque in studiis diligentiam perpetuo adhibuisse, ut non solum optimae indolis praestantisque ingenii certa nobis argumenta dederit, sed etiam condiscipulis suis praeire exemplo honestissimo potuerit, pulcherrimaque et generi humano utili aemulatione ad Virtutem atque ad decus inflammare. Studia primum Philosophiae sequutus est, tantosque in ea profectus brevi fecit, ut ipsis etiam Praeceptoribus suis, Viris Clarissimis et acutissimis, admiratione fuerit; inde ad Iuris Civilis disciplinam se cum contulisset, non minorii cum laude diligentiae atque acuminis in ea versatus est, palamque omnibus declaravit, nihil esse, quod industria cupiditasque discendi, cum bonitate iudicii naturaeque excellentia coniuncta, consequi et efficere non possit. His causis impulsi, libenter meritoque fecimus, ut ei hoc verissimum Testimonium impertiremur: eoque omnes, ad quos venturus aliquando est, cum debito cuique honore rogamus, ut hunc discipulum nostrum omnibus rebus, quibus poterant, omnique favore ornandum sibi atque adiuvandum putent, paria a nobis officia, sicubi usus poscet, exspectaturi et relaturi. Ut autem haec testificatio nostra maioris ponderis sit, eam Facultatis nostrae sigillo muniendam confirmandamque curavimus. Actum Altorphii XXV. Augusti, Anno 1614.

Quod ipsum Testimonium verbotenus huc transferre placuit, partim quod non secundum morem et stylum consuetum, partim quod a tanto Viro elaboratum, qui, ob singularem eruditionem Iurisque Civilis cognitionem, Academiae, quam docendo ac de Iure respondendo diu exornaverat, Nominis perennitatem cum Fama immortali velut ex asse reliquit. Abiturientis animum MICHAEL PICCARTUS, quo Praeceptore in Logicis et Metaphysicis aliquandiu usus est, ad Virtutis exempla firmiter retinenda et custodienda sedulo confirmavit, ne forsan


page 287, image: s291

offenderetur, si Virtuti pariter ac bonis Literis pro saeculi perversitate debita sua praemia subtrahi animadverteret. Proinde elegans illud Horatianum

- - meâ deinceps
Virtute involvam, piamque Pauperiem sine dote quaeram;

sequenti Carminie Elegiaco paulo liberius expressit:

Nullus honos Musis, nec sunt sua praemia doctis,
Regnaque iam repetit pristina barbaries.
Utque odio Virtus hodie spectatior Orbi,
Sic fraudi est doctos inter habere locum.
O saeclum! O mores! Et quis Cato vellicet aurem.
Aut quod Sal tandem defricet hanc scabiem.
Sed nec proficimus querulis his vocibus hilum,
Narr antur surdis auribus ista diu.
Ergo igitur mens aegra tuos tibi quaere recessus,
Et medio in mundo mundum etiam usque fuge,
Virtuti te involve tuae, gratuque libellis,
Pauperiem quaeras et sine dote piam.
Corporis exsuvias donec te ponere mandet,
Et vitae et mortis quem penes arbitrium est.
Tunc tibi erit melius, tunc iusta exacta libella
Et pleno modio praemia vera fluent.

Ceterum, quum iis, qui Altorphii inter Alumnos Noricos vixerunt, (quorum duodecim quotannis sumptibus Rei publ. Noribergensis ad sublevandas Studiorum impensas aluntur, interque eos RICHTERUS quoque locum habuit) sine speciali consensu Amplissimorum Academiae Curatorum peregrinari non liceat, itaque veniam pro innata Modestia sua sequenti libello supplici petiit:

CUm duae sint hominis partes, altera terrenâ mole gravis et iners, altera caelestis originis memoriam motus perennitate servans, quarum hanc animum, istam corpus dicimus: tanto quisque supra alios mortales evasisse semper est habitus, quanto liberior a tarditate corporis exiret, similitudinemque caeli gentilis, unde animos nostros Philosophi delibatos esse aiunt, celebritate et perennitate motus affectaret. Quo factum est, ut maximi quique Viri, quorum nomen posterorum admiratio consecravit, peregrinationibus delectati fuerint: nec est,


page 288, image: s292

ut annalium memoriam fatigem, et ab antiquitate nebulas colligam ad cogendam eorum nubem, qui vel Sapien. tiae vel Prudentiae Civilis causa remotissimas terras emensi sunt, cum vos ipsi, Viri Maecenates, Patres Ampliss. Nobiliss. Prudentiss, instar omnium esse positis, qui cum florentissimam Rampubl. a maioribus Vobis tamquam Lampada in manus traditam non tantum conservandam, sed et illustrandam accepissetis, longissimis susceptis peregrinationibus variarum gentium ritus et mores, instar Ulyssis illius Homerici, ad Spartam Vestram exornandam contulistis.

Ita nimirum Principum exemplis subditorum studia ad imitationem excitari solent, nec ullam esse causam facile suspicor, quae tot Excellentissimos Viros ad institutum eiusmodi permoverit; proinde et aliorum praevia virtute et privato naturae instinctu exstimulatus, nimium quantum animum meum peregrinationis amore accendi, et si me quoque possim tollere humo, ad perfectionem aliquam eo ipso motu eniti me posse ac debere animadverti, Cum igitur octo fere annos in Academia Vestra, quod summum ac Divinum Vestrum in me est beneficium, Philosophiae ac Iurisprudentiae, Vestra voluntate Vestrisque sumptibus liber alissimis operam dederim: Coeperunt me magni quidam Viri, quorum auctoritatem nequaquam spernere debeo, adhortari, ut mutatis castris, tali praesertim occasione, quae modo praeter spem est oblata, alibi paulisper eandem militiam sectarer, et ita variis expeditionibus edoctus, sub Rei publ. Vestrae signa, cui Sacramentum dixi, tanto fortior redirem. Neque enim ipsas Amplitudines Vestras latet, Studioso, Iuris praesertim, instar impigri mercatoris, cuius merces una regio non includit, varias Academias, tamquam panegyricas nundinas, adeundas esse, unde thesauros quosque rarissimos ad Rem publ. suam comportet. Quamobrem Vos, Viri Ampliss. Nobiliss. Prudentiss. quia sine Vestro consensu nec debeo quicquam, nec possum aggredi, ac ne cupio quidem, supplex oro atque obtestor, ut proficiscendi veniam, pro consueta erga omnes humanitate ac benevolentia Vestra, concedere velitis, meque clientem Vestrum, quem paterno sinu fovendum semel benignissime suscepistis, porro benignitatis Vestrae calore non destituere, spemque segetis herbescentis ad maturitatem provehere dignemini. Spondeo ego et promito, me omni animi contentione operam daturum, ut


page 289, image: s293

numquam Vos illorum, quae in me contulistis, benesiciorum paenitere possit: Vos absens in oculis semper feram, quid a me fieri velitis, assiduâ cogitatione ruminabor, et quo iure ac vinculo Vobis obstrictus tenear, numquam non publice profitebor. Valete, Maecenates omni observantia et obsequio honorandi, mihique et inprimis toti Rei publ. diu felices vivite!

Qua licentiâ ex voto suo a praedictis Academiae Curatoribus impetratâ, Anno M DC CXIV. XXVI. Septembr. invocato prius Numinis Divini auxilio, pro felicissimis itineris auspiciis, progressu et fine, Noribergâ discessit, celebrem illam Academiam Iuliam, quae est Helmstadii, aditurus; quam propitiis Vialibus XI. Octobr. eiusd. anni primum vidit, et ob Coronam Studiosorum Doctissimorum, quos inter CALIXTUS, HORNEIUS et NIHUSIUS in primis eminebant, impense amavit; praecipue quod cum hisce convictoribus apud CORNELIUM MARTINI commorari, et inter doctas, iucundas et utiles conversationes prandia et coenulas peragere licuerit. Quo saepius et iucundius postmodum felicissimi huius convictus memoriam repetiit, numquam minus otiosum se fuisse existimans, quam si contingeret, cum tam eruditis commensalibus otia tam officiosa, tam iucunda dividere. Utar ego hic liberâ, sed verâ voce, doctas eiusmodi et frequentes iuvenum collocutiones plus emolumenti ad Virtutem Literarumque studia conferre, quam serias et viriles curas eorum, qui domi semper latitant, omniumque salubrium conversationum pertaesi, se et studia sua velut in perpetui Legem silentii indurare solent.

Post integrum prope annum Helmstadii consumptum, Anno M DC CXV. Lugdunum Batavorum sese contulit, tum ob communem famam, quâ illustre illud Musarum Domicilium reliquis Hollandiae Academiis antecellere credebatur, tum ob exoptatam opportunitatem, qua, cum Iurisprudentia, studium in primis Politicum et Historicum ope et subsidiis Bibliothecae publicae ibidem, sub manuductione DAN. HEINSII, continuare perquam feliciter contigit. In primis verô admirari simul ac venerari satis non potuit celebritatem Professorum, qui tum temporis Academiam hanc Leydensem ad invidiam usque illustrarunt; praedicti nimirum HEINSII, CUNAEI, BERTII, MEURSII, SCHWANENBURGII,


page 290, image: s294

EPISCOPII, SCRIVERII, VOSSII, aliorumque, qui liberiori accessu ob dotes ingenii et doctrinae RICHTERUM dignati sunt, quae occasio ipsius animum discendi ardore flagrantissimum ita commovit, ut integrum biennium augusto huic Literarum Sacrario destinaverit. Quam diligenter vero, imo avare felicitate isthac usus fuerit, vel exinde apparet, quod ibidem non tantum integrum Corpus Iuris Civilis, sed et Opera CICERONIS ab initio ad calcem usque legendo absolverit, non dicam iam de variis Disputationibus tam privatis, quam publicis, quibus summâ assiduitate Studium in primis Iuris mirifice excoluit. E multis vel sola Disputatio Iuridica ad difficillimam l. 57. Heredes mei. ff. ad SC. Trebellian. sub Praesidio D. CORNELII a SCHWANENBURG, Codicis Professoris Primarii, 2. Iulii Anno 1616. publice habita, testis sit, quam cum, ad stuporem et admirationem omnium Auditorum, solide et ex fundamento defendisset, multorum statim encomia insignesque commendationes promeruit, quarum singularem illam P. BERTII literis ad Amplissimum Rei publ. Noribergensis Senatum perscriptam, quibus simul GERMANIAM suam obtulit, et de Successore in locum SCIPIONIS GENTI. LIS Altorphium evocando rogatus sententiam suam tulit, in forma hic adicere visum est; ita autem ille:

Nobiles, Amplissimi, Magnifici Domini,

EX quo mihi Germaniam pleramque, et in ea laudatissimam Rem publ, Vestram videre Divinitus obtigit, cepit me generosus quidam impetus, Regionem Amplissimam Nobilissimamque describendi. Et effeci id tandem non sine ingenti labore et sumptu; editis nuper rerum Germanicarum Commentariis, in quibus si non ex dignitate Inclitae Nationis, saltem pro modulo ingenii mei summa attigi praecipuarum rerum fastigia; nam omnia dixisse me non profiteor. Eius autem laboris nostri monumentum si offerri N. et A. Vestrae a me nunc dicam, non expressero id, quod res est. Vere enim et ex animo sentio, deberi hoc Vobis, qui me ante hos annos XXIV. Urbe Vestra et Academiâ peregrinum comiter excepistis. Quae me res


page 291, image: s295

impulit, ut cum alias semper Civibus Vestris apud nos degentibus fores meas officiaque omnia patere voluerim, tum etiam nunc GEORGIUM RICHTERUM, Deus bone, quem Iuvenem! quantâ eruditione et modestia! aliosque Vestrae Rei publ. Cives, qui adhuc in Urbe nostra et Schola vivunt, pro meis facultatibus comiter producam, et ad ea studia excitem, quibus aliquando Patriae suae inservire possint. Rogo eâ, qua par est, observantiâ animique demissione, ut munusculum hocce meum, et officium in Cives Vestros aequi bonique facere dignemini. Et quia excessu CI. Viri, D. SCIPIONIS GENTILIS, Amici, dum vixit, nostri, vacua facta est Altorphii Cathedra ICti, ignoscite mihi, si, in hac Virorum Eruditorum penuria, de RICHTERO Vestro in eius locum aliquando surrogando, consilium Vobis suggerere audeam, Ego et SCIPIONEM et RITTERSHUSIUM penitus novi; sed, si me non fallunt auguria, sunt in RICHTERO Virtutes, quibus et hunc et illum cum tempore aequare, imo vero etiam superare possit. Vester est, cur alibi quaeratis operose, quod expositum habetis domi. A Graecis et Latinis Literis insigniter instructus est. Philosophiam exacte didicit, sine qua Iuris omnis Scientia exsucca est atque exsanguis. Memoriam habet Divinam et dicendi expeditam facundiam. His ille praesidiis instructus se ad Iurisprudentiae studium contulit, in eaque ita profecit, ut nuper cum stupore Academiae nostrae de Iure exacte responderit, nulla adiutus Praesidis operâ. Non erit mihi, spero, pudori, si hunc talem Nob. et Ampl. Vestrae commendem, praesertim cum ipse, in spem Patriae educatus, eo semper sua contulerit studia, ne falleret exspectationem Vestram. Multum ego mihi consecutus videbor, si Commentarios meos et Iuvenem istum ad magna natum, et mediocria tantum, qua est modestiâ, spirantem, Vestrae Nob. atque Magnif. probavero. Nobiles, Amplissimi, Magnifici Domini, CHRISTUS IESUS, aeterna Patris Sa. pientia, Vos Vobis et Rei publ. diu incolumes conservet! Dat. Lugd. Batav. IV. id. Sept. An. M DCC XVI.

P. PERTIUS.

Non pigebit porro huc transscribere Carmen doctissimum, quod idem BERTIUS Lugduni Batavorum, in honorem RICHTERI, et testandi in illum affectus tesseram esse voluit, hisce formalibus:


page 292, image: s296

RICHTERE, cuius artibus Deae novem
Tinxere pectus, labra Phoebus polluit,
Frontemque Dia Palladis struxit manus;
Cur me tuorum, quos legis, sodalium
Nobili ac venusto postulas iungi choro
Rudem, inficetum, Gratiarum nescium?
An ratio suasit, istud ut committeres?
Haud Hercle suasit. Illa connestit pares.
Ratio Minervae sociam non iungit suem,
Phoebove Marsyam, aut Deum infimum IOVI.
Quid ergo me inter Olores Anserem iubes
Consistere? Coetus imperavit hoc Tibi
Amoris ignis. Amor aut invenit pares,
Aut, si impares deprendit, mox pares facit.
Hic magna parvis aequat, ima maximis,
Utrisque media, cuncta nectens invicem.
Amor potenti vel potentior Deo est,
Amor Minervae noctuam iungi iubet,
Veneremque Adonidi, atque mortales IOVI:
Amoris huius istud inventum fuit,
Quod BERTIUM inter Amicos adcenses tuos.
Cur ergo Te, RICHTERE, consequerer gemens?
Faciam, quod optas, ultro et ne pugnem Tibi.
Parebo Amori, ratio dum me submovet,
Iungaeqrque, Te iubente, GENTILI meo.

Cui non minus elegans adiunxit ipsis Calend. Iulii Anno M DCC XVI. PETRUS SCRIVERIUS hunc in modum:

SCipio, Virdungus, Piccartus, claraque Vatum
Nomina, quos albo fert liber iste sinu.
Sideraque Astreae, Sophiaeque perennia templa,
Norica quae prohibent nocte Lycea tegi.
Et cander, RICHTERE, tuus laudataque Virtus
Praestringunt oculos impediuntque meos.
Quare Tiresiam, aut forsan si Phineas optes
Oedipodasve; istis me cito iunge choris.
Fas mihi sit claris nebulam interspergere stellis,
Et liceat doctos inter habere locum.
Quod mihi ne fraudi sit, Musas deprecor omnes,
Barbariae tantum nec licuisse velim.
Ingenio cedam, non concessurus amori.
Qui volet ingenio cedere, rarus erit.


page 293, image: s297

Glorior hic merito: nullique hac laude secundus,
Qui velit et possit semper amare suos.

Statum Rei publ. Batavicae tum ex doctis Virorum magnorum scriptis, potissimum DOUSAE, HUGONIS GROTII, BAUDII, aliorumque tum in primis ex crebris et utilissimis colloquiis cum CORNELIO VANDERMYLEN, Scholarchae Academiae Leydensis, cum IANO RUTGERSIO, Regis Sueciae Consiliario, supra dicto HUGONE GROTIO, tum temporis Syndico Civitatis Roterdamensis, et LUCLAMA a Nicholt, cui locus erat inter Ordines Generales Confoederati Belgii, incredibili sua cum voluptate hausit, quem colloquendi accessum cum tantis Viris in primis HEINSIUS et BERTIUS conciliaverant; quorum ille prolixam non minus quam eruditam Epistolam ad RICHTERUM scripsit de servitute naturali, quam ICti negant, Aristotelici contra affirmant, quosdam nimirum servos esse natura, et quidem necessario. Occasionem huic rei dederat Corollarium I. supra dictae Disputationis Iuridicae publice Lugd. Batavor. habitae, quo RICHTERUS utrumque verum esse statuit. Edita reperitur haec Epistola in Rutgersii Variis Lectionibus, ut et in HEINSII Orationibus, et novissime denuo inserta eiusdem variis Epistolis ad RICHTERUM scriptis, quas cum aliis hic ipse Tomus Epistolarum continet.

Biennio, quod, ut supra innui, florentissimo Athenaeo huic Lugdunensi, non sine spe praeclarissimi fructus, destinaverat, iam praeterlapso, et quidem eventu exoptatissimo, discessum inde meditari, iterque, per Brabantiam, Flandriam, Angliam, in Galliam adornare coepit. Verum, quum sine publico Testimonio illum discedere Proceres Academici nefas iudicassent, tanto facilius petenti annuerunt; quos inter DAN. HEINSIUS Testimonium proprio Marte et manu, quod rarum erat, conscripsit, ita se habens:

RECTOR ET SENATUS Academiae Lugdunensis apud Batavos Lectoribus S. D.

CUm ea sit Virtutis ratio, ut eam nemo, quamvis animo sublimi et excelso, ita gratis ament, ut non eius


page 294, image: s298

causa se probari Viris magnis sollicite appetat, cuius rei illustria in omni antiqua memoria habemus exempla, minime mirandum est, si qui tales nostra quoque tempestate sunt, qui praemium in omni vita sibi ac praeclaris suis actionibus propositum deberi existiment. Quare cum hoc idem Iuvenis eximius ac rari exempli GEORGIUS RICHTERUS a nobis petiisset, qui quamquam intelligeret Virtutem sibi esse finem Sapientiae pariter et votum, eamque solam per se ad felicitatem sufficere, voluit tamen, aliorum causa, iudicium suis de Virtutibus extare nostrum. Id nos et lubenti animo et ex officio fecimus. Testamur itaque eundem, cuius iam meminimus, praeclarum Virum, ita toto tempore, quo hic versatus est, vixisse, ut cum Regina rerum, Iurisprudentia, artes omnes coniungeret ac disciplinas, utque corruptos saeculi aspernaretur mores, quo plerique meliores artes, ea que studia, quae merito humanitatis nomine censentur, reiciunt ac negligunt: linguas nihil ad Sapientiam et Eruditionem conferre arbitrantur: antiquitates et historiam, Civilis prudentiae magistram, insuper habent, studium Philosophiae, sine quo in ceteris frustra desudatur, ne attingunt quidem: quae ille ita excoluit, ut huius sive iudicii sive industriae fructum nuper retulerit maximum: cum luculentas non ex Iure modo, sed ex omnibus fere disciplinis, summa cum omnium admiratione, Theses defendit, Quibus omnibus hoc consecutus est, ut maximam de se in hac Academia exspectationem concitarit, neque quisquam dubitet, quin eximium Patriae suae ornamentum aliquando sit futurus et exemplum omnibus, quantum coniuncta cum excellenti ingenio possit industria. Lugdun. Batavor. 28. August. Anno 616.

(L.S.)

DAN. HEINSIUS.

Antequam vero Lugduno Batavorum discessit, commendatitias ab HEINSIO ad ANDREAM, Episcopum Eliensem, qui Londini tum agebat; et ad IACOBUM AUGUSTUM THUANUM, LUTETIAM Parisiorum; a PETRO BERTIO vero ad IOHAN. BAPTISTAM GRYMAIUM, Bruxellis in Brabantia commorantem, nec non ad Nob. Dn. ab ASPEREN Ordinum Hollandiae ad Galliarum Regem Legatum,


page 295, image: s299

impetravit, saepe mirum in modum praedicans, Literas hasce magno adiumento, in primis vero familiaris accessus ac licentiae delicias sibi fuisse.

Itaque 1. Iunii Anno M DC CXVII. Lugduno Batovorum valedixit, iterque in Brabantiam et Flandriam instituit. Brabantiam videndi desiderium praeceteris concitavit Lovanium, non solum propter mirandam tot Scholarum et Collegiorum, quae ibidem egregie constructa reperiuntur, frequentiam, sed quod magnum illum ERYCIUM PUTEANUM, IUSTI LIPSII Successorem, publice docentem audire saepe optaverat. Cuius voti sui etiam compos factus, eloquentissimum Virum summa cum voluptate et admiratione in celebri Auditorio Lovaniensi trium Linguarum audivit, cum publice eo ipso tempore ex Flori Historiis explicasset secundum seditionem Rei publ. Romanae, quam excitavit libido APPII CLAUDII erga filiam VIRGINII. Post finitam Lectionem publicam PUTEANUS, pro summo affectu et humanitate in omnes Literatos, praecipue Germanos, RICHTERUM familiari colloquio dignatus est. Inter varios discursus sermo incidebat de libello quodam, cui titulus, Corona Regia contra Regem Angliae, cuius Auctor PUTEANUS dicebatur. Cuius rei vero famam ille enixe declinans, velut Apologiae loco scriptum quoddam exhibuit, cui nomen, Periurium RUFFI et GIBBOSI praefatus: quo delatorum suorum virulentiae ac sinisteritati satis fuisse consultum et obviatum existimabat.

In Flandria, quam post Brabantiam adiit, potissimum admiratus est Urbem primariam, nullique in tota Europa secundam, GANDAVUM, cuius ambitum intra muros 45640. pedibus Romanis sive septem miliaribus Italicis consistere, ex BERTIO Lugduni Batavorum didicerat, locum hunc visu tanto digniorem arbitratus, quod CAROLUM V. Imperatorem Orbi dedisset, simulque non paucos Viros Literatos et hos inter IODOCUM BADIUM, LEVINUM TORRENTIUM, BALDUINUM RONSSAEUM, UTENHOVIUM et DAN. HEINSIUM, cuius memoriam tum ob recentia adhuc favoris beneficia tum alias semper magno honore habuit, insigni saeculi felicitate protulisset.

Flandriâ discessurus consilium primo coepit in Galliam se conferre relicta Angliâ partim quod statum illius Regni ex libris aeque addiscere posset, prout specimina non paenitenda ex


page 296, image: s300

THOMA SCHMIDIO, CAMDENO, Rege Platonico, METTERANO, EUPHORMIONE aliisque hauserat, partim quod Linguae Anglicae non idem, qui linguae Gallicae in Republ. usus; partim etiam, quod varia tum prodiissent omina, quae Regno huic diuturnam serenitatem, et in primis a motibus intestinis omnimodam securitatem, vix ac ne vix quidem promittere videbantur, cum eo tempore longe alia apparebat facies ab illa pristina, quâ sub HENRICO VIII. tamquam caelitus emisso Principe, sic omni genere virtutum effloruisse Britannia credebatur, ut videri possit renata, sic moribus incorrupta, ut ab hac vel ipsa MASSILIA, optimarum olim disciplinarum studiis florentissima legibusque sanctissimis optime constituta, civilis disciplinae exemplum petiisset; sic pietate pollens, ut vel ipsi ROMAE esse potuisset magistra pietatis. [Note: Vide Erasm. Roterodam. lib. 6. Epist. s. 356. Epist. XII. per tot.] Ceterum, quum Angliam quoque Viris in omni doctrinae genere abundantem adiisset RICHTERUS, ita, ut huic etiam ITALIA invidere posset, nisi studiorum aemulatic nesciret invidiam, praeterea etiam Lugduni Batavorum ex doctissimis P. BERTII conversationibus memoriae adhuc superesset, in Anglia Philosophos quosdam nihil non conari adversus PLATONEM et ARISTOTELM: nihil non in Mathematicis adversus EUCLIDEM; Caelum nimirum stare, terram raptari in Orbem: Solem ipsum non inhaerere suo Orbi, sed vagari, aut instar globi per vastum illud inane discurrere, et id genus alia: mutavit ilico consilium, et Comites itineris sequutus, qui vel sola commemoratione Urbium per universam Angliam praecipuarum, quas inter floruerunt Londinum, Eboracum, Cantuaria, Bristolia, Glocestria, Cantabrigia, Oxonia, etc. salivam eidem moventes, facili negotio in suam pertraxerunt sententiam, ut una cum iisdem Londinum se conferret, quam Urbem velut totius Angliae Epitomen saepe deinceps admiratus est. Et quamvis multa ibidem digna visu, de quibus Itinerariorum Scriptores aliique iam indigitarunt, avaro oculo perlustrasset, non tanti tamen aestimavit, quam quod Londini cum MARCO ANTONIO de DOMINIS, Episcopo Spalatensi, Viro Doctissimo, quem Religioni Pontificiae renuntiantem ex Italia sedem ibidem fixisse acceperat, colloqui licuit. Iucunde non minus quam honorifice ab eodem exceptus, multa pariter


page 297, image: s301

non paenitenda per discursum audivit, in primis de Hierarchia, quae tunc sub manibus erat; nec non statu Hollandiae, quem cognoscere enixe desiderabat, tandem etiam de Theologorum Batavorum controversiis. Multi de admissione, quâ RICHTERUM prae ceteris dignatus est, ideo mirati sunt, quod Vir ille semper fuerit paucorum hominum, tantoque difficilioris accessus. Cum Rege Angliae tunc simul in Scotia commoratus Episcopus Eliensis, spem illam quam commendatitiae ad eundem a DAN. HEINSIO impetratae primum fecerant, exclusit. Iacturam itaque hanc supplevit deinde celebritas et fama Universitatis Oxoniensis, quam videre cum Nobilissimis Iuvenibus et Patriciis Noribergensibus, Dn. ALBERTO POEMERO et Dn. IO DOCO CHRISTOPHORO KRESSIO a Kressenstein, tanto felicius contigit, quanto iucundius erat RICHTERO, amicitiae iura, antehac Lugduni Batavorum cum Nobilissimis hisce commensalibus feliciter contracta, in Angliae Academia non minus celebri redintegrare, qui uti haud indecorum arbitrabantur in Exteris Academiis innotuisse RICHTERO, ita postmodum magno eundem affectu prosecuti sunt in Amplissimi Senatus Rei publ. Norimbergensis Ordinem adsciti Viri Nobilitatis Doctrinae et Summarum Dignitatum Ornamentis splendidissimi, deque Patria in primis praeclarissime meriti: saepe affirmantes; cum de laude aliqua, Studioso Adolescenti docto et industrio congrua, cogitarent, os RICHTERI ante oculos sibi versari solitum.

Post Oxoniam placuit porro etiam videre alteram Angliae Academiam, Cantabrigiam; diversatus ibidem aliquantisper Canditatum Theologiae pro Gradu, sed non sine Praeside disputantem audivit de Praedestinatione, simulque morem disputandi diligenter notavit, quo primo omnium conclusionem conceptis verbis pronuntiant: ergo falleris, etc. deinde demum propositiones probare incipiunt, qui mos etiam in aliis Angliae locis servatur.

Ineunte aestate Anni M DC CXVII. non multo labore a Parentibus obtinuit, ut liceret sibi invisere Galliam. Appulsus itaque felici sidere in Comitatum Bononiensem XI. Iulii eiusdem anni Rothomagum venit, locumque illum non tantum situ peramoenum, utraque parte clausum Sequanâ: sed et Archiepiscopatu et Parlamento celebrem, adde et mercatu satis divitem, magnâ iucunditate


page 298, image: s302

perlustravit. Ceterum, quum iam fama Lutertiae Parisiorum, quâ omnium pene totius Europae Urbium et maxima, et cultissima et populosissima Iure suo audiit, videndi desiderium magis magisque accendisset, post aliquot dies Rothomago discessit, et 23. (13.) eiusdem mensis Iulii modo dictam Lutetiam attigit, saepe postea, cum potissimam Galliae partem magnâ curâ et studio indefesso peragrâsset, confessus, Lutetiam hanc vere totius Galliae compendium esse, sicut Europam Orbis. Et cum plerique, qui locum illum petunt, ad arma, aliaque studia et exercitia soleant divertere, RICHTERUS perrexit requirere res memorabiles, et inprimis magnos et eruditos Viros, quibus Gallia semper abundat. FRANCISCI BALDUINI, Iurisperiti celeberrimi, monumentum in aede Maturini vidit, simulque errare eos deprehendit, qui illud apud Augustinianos inter ROBERTI GAGUINI et IOHANNIS a Sacrobusto monumenta quaerunt. Inter Convictores Parisienses Virum Doctissimum habuit, IOHANNEM BAPTISTAM CROSILLEM, Professione Theologum, cum quo singulis fere diebus de controversiis nonnullis Religionis disputans, alter alteri hanc simul legem dixit, ut, si ex Novo Testamento sententia aliqua probanda veniret, Graecus semper textus peteretur. Commendatitias ad THUANUM, quas Lugduni Batavorum ab HEINSIO impetraverat, mors inopina antevertit, exstinctum enim est Galliae Lumen hoc incomparabile, cum RICHTERUS adhuc in Anglia ageret. Literas nihilominus liberorum defuncti TUTORI, PETRO PUTEANO, reddidit qui auctor fuit, ut non solum aedes, sed in primis Bibliothecam THUANI instructissimam et per totam Galliam celebrem videre licuerit. Vidit itaque aliquoties, et quidem oculo minime transeunte, sed maximopere intento, non parum insuper delectatus tum raritate Auctorum, in primis Manuscriptorum, tum quod in tres classes locis separatis tota Bibliorheca ordine congruo ac decenti distincta conspiciebatur, quarum prima libros Iuridicos cum Manuscriptis; altera Philosophicos et Historicos, tertia Theologicos, eosque inter varios libros Manuscriptos continebat, interspersis ubique nonnullis magnorum Virorum Iconibus, Scaligerorum nimirum, MURETI, CASAUBONI, CUIACII, FABRORUM, BRISSONII, BUDAEI, ALCIATI, SAVONAROLAE, PETRARCHAE, CASSANDRI,


page 299, image: s303

LIPSII; nonnullorum etiam Imperatorum ac Regum. Huius felicitatis auctori ut multum se debere ingenue confessus est RICHTERUS, ita non semel incusavit inexsuperabilem illam Fatorum vim, quae, rerum tot praeclarissimarum cursum invidiose dicam ac praemature abrumpendo, Virum hunc ad summa natum, et bono in primis publico quottidie magis magisque invigilantem, infelici hac in parte GALLIAE superesse diutius haud sinebant. Sed haec est mortalium, imo cogitationum nostrarum penodus. Res saepe magnas parvo tempore molimur, et ingentes animos in angusto pectore versamus; dumque iam ferrum nostrum calere existimamus, ecce praeter exspectationem adest decretoria illa hora, quae, multis praeclaris coeptis, auctoritate voluntatis Divinae imponit finem. Melioris successus erant literae P. BERTII ad supra nominatum Dn. ab ASPEREN. Ordinum Generalium ad Regem Galliae Legatum. Quoties enim ille per Audientiarium, carrucarum satis magno numero et comitatu, ad Colloquium cum Rege sive ad Audientiam, ut vocant, admissus est, toties RICHTERO eadem carrucâ copiam fecit videndi Aulam Regiam eiusque Proceres; cum quo tunc temporis simul erat GUILIELMUS GROTIUS, HUGONIS GROTII frater, qui, cum RICHTERO eâ occasione per aliquot menses famil arius vivere, honori sibi duxit.

In ipso Galliarum Rege Ludovici XIII. internas animi vere Regii dotes longe maiores deprehendit quam externum cultum et habitum; qui, licet facundiâ Regiae quidem Maiestati haud inconvenienti usque adeo non inclaruerit, nomen tamen Regis Christianissimi a maioribus acceptum ita omnibus numeris implevit, ut, quantis votorum omnimodae felicitatis cumulis omnes boni vivum prosequerentur, tantâ veneratione memoria eiusdem etiamnum, non solum propter eximiam prudentiam tam Civilem quam militarem, sed et potissimum ob Regiae lenitudinis laudem, publice colatur, verissimum saepe expertus aureum illud AMMIANI MAR CELLINI effatum: Afflicti solatia staius semper esse lenitudinem Principum.

In Collegiis, quibus abundat Lutetia, Viros prae ceteris doctos convenire inter potissima vota erat. Proinde gratissimum accidit, quod primo omnium, in Collegio Sorbonistarum, Monachum eruditum pro Gradu Baccalaurei in Theologia disputantem audire licuit, quem disputandi morem a Sleidano Lib. 3. Hist. fol. 60. descriptum antea cognoverat.


page 300, image: s304

In Collegio Lysiae Professorem Artium Humaniorum Virum Doctissimum, IOHAN. BRISSAEUM qui nuper e Gasconia Lutetiam se contulerat, memoriter perorantem, summa cum admiratione, audivit de miraculis Saeculi XVII. quod 1. in Religione, 2. in Rebus publ. 3. in Eruditione, 4. in rebus mirandis, typographia potissimum et navigatione, prioribus Saeculis partim comparavit, partim praetulit. Qui ut eloquentiâ (quâ non raro Viros Principes ex Aula Regia in attentionem Lectionum publicarum provocavit) vix quempiam habebat parem: ita aemulum suum passus est IOHAN. VALENTEM, Praeceptorem primae Classis in Collegio, quo vocant, Boncour. Hic, quia famam BRISSAEI multorumque discentium concursum frequentem ferre non poterat, ideo in discursus et iudicia plane perversa, caeco aemulandi studio vel potius ardore prolapsus, se, iratum dicebat, intra triduum Oratorem effecturum, ut CICERO ICtum. Si quosdam Iurisperitorum titulo gaudere cognovit, eos vocavit Iurisperditos, et qui CICERONI prae ceteris operam dederunt, Ciceroniasinos. Multos se frustra exercere in definitione Iuris Naturalis, quod Natura omnia animalia docuit: posse equum creari Doctorem, quemadmodum CALIGULA equum creavit Consulem: Compendia Historicorum, velut TROGI ex IUSTINO, FLORI ex LIVIO, XIPHILINI ex DIONE, etc. studiosae iuventuti plus detrimenti quam veri commodi proferre, constans eius erat opinio, quam tamen minime recti ac sinceri iudicii tenor, sed edax illa et inimica semper alienis processibus expressit invidia. Ceterum quanto quis invidentior, tanto plerumque maledicentior eo ipso vero tanto etiam stultior est, cum, ERASMI ROTERODAMI iudicio, nullum gravius supplicii genus excogitari possit invidentia, utpote quae ipsa sui carnifex est, et, ut Poeta duxit, supplicium suum. Hinc eteres Epigrammatici invidentissimo cuique extremum malorum, ipsam nimirum invidiam, paucis hisce imprecati sunt:

Omnibus invideas, invide, nemo tibi.

Non procul Parisiis, cum porro notatu digna observare iam desiderasset RICHTERUS, ad pontem illum celebrem Charentonium appulit, ubi Echo reperitur, qui non solum decies et ter vocem editam refert, sed et dictionem quadrisyllabam ter quaterque distincte ingeminat. Verum


page 301, image: s305

vix tantopere raritatem hanc aestimavit, quam quod eâ ipsa occasione, inter Reformatos Viros Doctissimos, N. DURANDUM, et Petrum MOLINAEUM contionantes audire, paucisque diebus post, cum FRONTONE DUCAEO, Viro, CASAUBONI iudicio, eruditissimo, colloqui licuit; cuius ad eundem, in Tomo Epistolarum a GRONOVIO edito, Epistola exstat satis prolixat CLXV. Cuius Anno M DC CXI. Londini seorsim editae copiam habuerat RICHTERUS.

Non destitit porro bonas horas succidere in adeundis et perlustrandis Bibliothecis aliis, quas inter post Regiam. quae multis Manuscriptis singularibus celebris est, animum in primis delectaruns Bibliotheca ad S. VICTOREM, et quae in Coenobio Benedictin. conspicitur, in qua librum vidit notis refertum non literis, sed quarum singulae notae verbum danotârunt, cuiusmodi modum scribendi CICERO olim operâ TIRONIS, liberti sui, usurpasse dicitur.

Lutetiâ Parisiorum XIX. Novemb. An. M DC CXVII. cum comitibus suis, fratribus germanis Landschadiis, discessit, et Aureliam adiit, quae prae ceteris Galliae Academiis ipsius adeo affecit, utlinguam Gallicam una cum Statu Regni, cuius studiosissimus fuit, ibidem addiscere secum constituerit. Cuius fiduciae suae postea egregios fecit progressus ex Manuscripto doctissimo, ab Amico quodam impetrato, cuius familiaritatem et favorem singularem colloquiis quottidianis sibi conciliaverat. Quinquennium eo ipso tempore erat, quod IOHANNES HORDAL, Serenissimi Lotharingiae Ducis Consiliarius et in Academia Ponti Mussana Professor Publicus, Historiam suam edidit de prodigiosae et Mavortiae illius Virginis, quam vulgo Puellam Aurelianensem dicebant, rebus contra Anglos inclite gestis publice edidit, quae ipsa Historia, contra LIPSIUM argumentis non spernendis egregie defensa, ansam RICHTERO suggessit, ut de ea postmodum in Disputatione sua inaugurali, BASILEAE pro Gradu habita, pa/rergon publicum proposuerit.

Inter Viros Eruditos, quos Aurelia tunc habuit, in primis admiratus est Theologum disertissimum Patrem HARDY, quem tempore passionis aliquoties, ipso vero die SALVATORI nostro Opt. Maximo exsequiali, integrum trihorium cum omnium admiratione contionantem


page 302, image: s306

audivit. Quae insignis perorandi dexteritas animum RICHTERI Virorum Literatorum consortio flagrantissimum impensius subinde exstimulavit, ut colloquium quo fiequentius et familiarius, eo iucundius cum tanto Viro ambir non desierit.

Cuius tandem Voti compos factus, sermones de rebus potissimum Theologicis cum ipso miscuit.

Postquam octo menses Academiae huic Aurelianensi indulsit, Lugdunum petiit, ibique IO DOCUM SINCERUM, Virum Doctissimum qui illo ipso tempore Galliae Itinerarium perfecerat, compellavit, placuit vero paulo ante Biturigibus aliquandiu subsistere, quia, ut ex SINCERO cognoverat, genius illius loci traxit nonnihil a popularibus nostris, qui in hac Academia ab aliquot Saeculis sub privilegiis lilia tis magno saepenumero vivere consuerunt, ut minus quam alibi offendantur incolae, si quis forte magis et Patriae suae quam huius loci vivat institutis. Lugduni perquam iucundum accidit, quod celebri tum temporis Iesuitae Patri Cotton innotuit, cuius humanitate fretus Bibliothecam et Collegium Iesuitarum, simulque hortum amoenissimum eiusdem Iesuitae saepe perlustravit, varios cum ipso sermones miscens de PLOTIO, M. TULL. CICERONIS, Praeceptore, quem Lugduno oriundum primum Romae Rhetoricam Latine docuisse recensebat, verissimum simul compertus, quod de Nobilissima hac Urbe SCALIGER scripsit.

- - antiquo novus orbis in orbe
Lugdunumque vetus orbis, in orbe novo.
Quod nolis, alibi quaeras: hic quaere, quod optas.
Aut hic aut nusquam vincere vota potes.

Cum hic inter gratissima temporis spiramenta nonnihil interquiescere accidit, consilium tandem coepit, peregrinationem in Gallia ulterius protendere, sed animo revertendi Lugdunum. Itaque perrexit Valentiam, quem locum SINCERUS eidem a Sedis Episcopalis. Curiae et Academiae celebritate non minus quam IULII PACII, ICri celeberrimi, fama, qui sub id tempus publice ibidem docuit, summopere commendaverat. Et quemadmodum nec SINCERUM consilii huius, ita RICHTERUM numquam postea paenituit obsequii, quippe qui. magno et egregio suo cum fructu, feriis canicularibus PACIUM Authenticas Codicis Iustinian. privatim explicantem audivit.

Non multis hic subicio, ut interim cum ICto hoc,


page 303, image: s307

quoties occasio tulit, privatim porro egerit de Pragmaticis lucro inhiantibus, et ad Studium Iuris sine cognitione Philosophiae, Artiumque Humaniorum accedentibus, item de vocatione sua in Hollandiam, et nonnumquam de Senectute, qua Vir ille ad admirationem multorum usque semper firmâ ac valida, summosque simul labores et vigilias ferre consueta utebatur.

Causa tandem tam vegetae Senectutis, ipso fatente IULIO PACIO, reperiebatur in saluberrimis non minus quam prudentissimis rationibus, quam olim supra laudatus CONRADUS RITTERSHUSIUS ad PHILIPPUM CAMERARIUM, Rei publ. Norib. Consiliarium dexterrimum, elegantissimis hisce Phaleucis perscripsit:

MItem quid faciat, rogas, Senectam,
Morbos quid faciatque rariores,
Constantem faciatque Sanitatem?
Dicam, quam potero, brevi Phaleuco.
Si transacta Iuventa temperanter,
Plerumque est etiam Senecta firma,
Et vires retinetque Sanitatem, Aut aevi minuit sibi ipsa damna,
Atque incommoda leniorae reddit.
Mitem quid faciat, rogas, senectam?
Si quis mente revolvat anteactae
Vitae curriculum bene atque honeste,
Praesumat quoque spe futura deinceps
Semper cum superis agenda Vitae,
Nullo gaudia terminanda fine,
Haec sunt, quae et faciunt Tibi senectam
Iuxta cum tolerabilem Iuventa.

Varia insuper Galliae loca pro ratione temporis ac sumptuum perlustrans, Monspelium primo, deinde Marsiliam adiit, inde Aquas Sextias, ut et Vallem Clausam, vulgo Vaucluse, quem locum in Gallia Fr. Petrarchae Meditariones Philosophicae, quibus ibidem vacare solitus, celebrem reddiderunt, et tandem Avenionem se contulit, ut eo promptior esset occasio redeundi Lugdunum, quo mox feliciter cum duobus Belgis, qui familiaritatem tam docti et facundi comitis diu exoptarunt, reversus est. In itinere isthoc inopinato quidem, sed exoptato incidit in Virum eximiae eruditionis et dignitatis, Antonium Thozo Consiliarium Regium et Senatorem Aquisextiensem, qui non tantum variis honorum ac prolixissimi favoris officiis Richterum sibi devincire studuit, sed simul mentione ANTONII GOVEANI et ANTONII


page 304, image: s308

EABRI, quos inter praeclara Iurisprudentiae Lumina et Ornamenta aetas illa merito habuit, nostra vero et secutura non minori laude venerabuntur, causa fuit, ut RICHTERUS Sabaudiam videndi, in primis vero Celeberrimum illum modo nominatum ANTON. FABRUM salutandi firmiter animum induxerit, compertum quippe habebat, Iuris-Consultum hunc multae doctrinae et potissimum sincerae Iurisprudentiae splendore multis Antiquis nihilo esse inferiorem. Camberinum itaque, metropolin Sabaudiae, omnibus itineris ac viarum difficultatibus et periculis, quae peregrinantibus ibidem se offerunt, posthabitis, laetis faustisque omnibus adiit, et Praesidem illum Parlamenti omnibus Exteris humanissimum tanto maiori voluptate compellavit, quo intimiorem cognitionem ex scriptis ICti huius eruditissimis tum Lugduni Batavorum, tum in nonnullis Galliae Academiis sibi comparaverat.

Animum RICHTERI iam vellicabant Parentis et Amicorum vota, ut peregrinatione, cui quadriennium magna sua cum laude et fructu impenderat, propemodum defunctus, exsurgentem Virtutis omnibus, qui Virtutem amant, imitandae indolem dotesque ingenii amplissimas, cum studiis feliciter non minus coeptis quam continuatis, Patriae tandem ostenderet et comprobaret. Quod ipsum tanto consultius sibi existimavit, quo laudabilius scopum peregrinationis verae ac fructuosae tum assecutus erat, quem non tantum in nobilioribus Regnis, Provinciis. Ducatibus et Rebus publicis perlustrandis, sed vel in primis in solida rerum et status publici cognitione haurienda situm esse noverat, compertum simul habens; quod si paulo diutius et ultra debitum Peregrinationis modum trahatur studiosi hominis vita velut desultoria, vaga et incerta, perquam facile fieri posse, ut tandem inter vana oblectamenta bonam mentem eripiant mores peregrini, qui iis potissimum, quibus peregrinationes temere magis quam maturo suscipiuntur consilio, operosam potius voluptatem quam insigem, adferunt fructum; et si omnia ad lubitum vel satietatem usque feceris, illo denique redeundum erit, ubi Animi tranquillitatem fortunarumque sedem quaerere et invenire commodum sit. Ante oculos praeterea erat gravissimum MICHAELIS VIRDUNGI iudicium, quod de multorum peregrinantium abusu et etrore saepe cum iactura et paenitentia errato Epistolae Dedicatoriae in Taciti Agricolam


page 305, image: s309

Anno M DCc XVII. publice inseruit, addito, quod in eandem opinionem olim I. LIPSIUS in Praefatione libelli de Amphitheatris erudite ac prudenter scripsit, quem locum hic verbotenus transscribere eo minus necessarium, quo frequentius in plurium manibus ac Bibliothecis reperire est scriptum isthoc, ut sunt omnia VIRDUNGICA, politissimum iuxta ac doctissimum, ad cuius Lectionem numquam sine singulari iucunditate et admiratione licet recurrere. Quocirca quum, praeter iam dicta argumenta non exigui ponderis ac momenti, illud insuper persuasum haberet, unicuique homini ad certum genus publicae Vitae, seu pro nascendi conditione, seu ex electione propria destinato, in id praecipue incumbendum, quod institutum postulat, quumque iam una cum studiis liberalioribus Iurisprudentiam, utpote Reginam rerum, ita excoluisset, ut ex ipsis fontibus Iuris potius, quam ex Doctorum sive Interpretum rivulis, Legum nitorem conspicuum fieri animadverteret, quam laudem Illustri quondam Viro, NICOLAO CLAUDIO, FABRICIO de Peirese, Senatori Aquisextiensi, non Galliae tantum, sed totius Rei publ. Literariae Ornamento sine pari, ex merito tribuit Vir celeberrimus, PETRUS GASSENDUS in eius Vita. Iter tandem ex Sabaudia Genevam, inde Basileam instituit, et quidem eum potissimum in finem, ut supremum ibidem in Utroque Iure Gradum adipisceretur, quo etiam, ex merito suo, d. 26. Novembr. Anno M DCc XVIII. publice insignitus est, una cum quatuor Competitoribus, qui primum ipsi locum, cum sors prius quartum contulisset, ultro cesserunt, ob merita nimirum, quae tam in examine et tentamine consueto, quam Disputatione pro Gradu sine Praeside habita praestitit sufficientissime, imo ultra spem et exspectationem eorum, penes quos honores eiusmodi supremos conferre fuit arbitrium. Tanta fuit in Competitoribus istis integerrimis meritorum conscientia, ut eam iniquo, prout ingenue confitebantur, caecutientis sortis iudicio praeferre non dubitaverint. Disputationem, quam pro Gradu Doctorali habuit, elegantissimam de Quaestionibus difficilioribus, ad Veterem Iudiciorum formam et hodiernam pertinentibus, continet Tomus IV. Disputationum Basiliensium cum aliis nonnullis publice editus; quam subsecuta deinceps est Oratio ab ipso habita in Actu Promotionis, de causis calamitatum, quibus Europa hoc Saeculo premitur, digna, quae cum aliis


page 306, image: s310

eiusdem Exercitiis Academicis doctissimis lucem adspiciat, et Censurae eruditorum publicae commendetur.

Peractis itaque non sine laude et elogio publico insigni, quae peragenda Actus ille promotionis in Doctorem Iuris sollennis requirebat, Basileâ discessit, et, iam reditum in Patriam meditans. non destitit prius adire Spiram Nemetum, quam ob Sanctissimum illud et Augustissimum Camerae Imperialis Tribunal quod ibidem etiamnum numquam intermoritura incorruptissimi Nominis famâ floret, (floreat, ô Deus, porro inconcussum quam diutissime!) prae ceteris Civitatibus Imperialibus videre, simulque quae ad processum Iuris cognoscendum faciunt, curiosius explorare impense desideravit. Hinc pergens Heidelbergam, in notitiam ibidem venit Summorum Virorum, Dionysii Gothofredi et Iani Gruteri, quorum illum Iuris Civilis, hunc Antiquitatis Consultissimum, utrumque non tantum in vita, sed et post funera meritissimae famae superstitem praesens quamvis nonnumquam incuriosa suorum suspexit Aetas, et suspiciet Literatorum forte intelligentior dicam an observantior secutura Posteritas.

Posthaec promeritorum honorum, civilium morum, omnigenae denique eruditionis accessione auctus, ornatus, commendatus RICHTERUS, Heidelbergae atque insuper institutae peregrinationi valedicens, Noribergam, Patriam suam suavissimam, educatricem exoptatissimam, XVI. December An. M DCc XVIII, Numinis Divini benignâ providentiâ feliciter repetiit, interque Parentis et Amicorum exsultantium congratulationes, Deo ter Opt. Max. gratias ante omnia pro tutela singulari persolvit devotissimas, vias suas eidem deinceps etiam atque etiam commendans.

Inter curas vero tum potissimas erat Theoriae Praxin Iuris, et in primis cognitionem Iuris Patrii sive Statutarii Norici feliciter coniungere, quae coniunctio tanto magis iudicanda necessaria, quanto minus sine usu et exercitatione, quae secundum Ciceronem omnium Magistrorum praecepta superat, ad veram cognitionem pervenire licet. Nec quisquam enim, inquit eximii Nominis ICtus, Iohann, Casselius in poluteuome/nw|, Causae Patronus factus est, ex commentariis, vel in possessione casuum, quos in Iure notavit, to\ o(/lon kai\ to\ pa=n eruditionis suae unquam posuit. Ut gladiator in arena, sic ex re praesenti saepe capiendum consilium, quid sit iudicandum in causa Titii vel alterius, quae neque scribi, neque dici, neque pingi, neque fingi potest. Accessit autem


page 307, image: s311

ad Praxin Iuris Civilis Richterus eo instructior, eo aptior, eo felicior, quo diligentius antehac, dum adhuc in celebrioribus Galliae, Angliae, Belgii et Germaniae Academiis versabatur, prima tractavit, hoc est, ea, a quibus ad secunda ac deinceps ad altiora ascenditur, sicut sabricanti scalam et fundamenti ratio ante omnia habenda est, et primus, quamquam imus, gradus formandus quam valide fieri potest. Sed quam (proh dolor! a moribus hisce, et a ratione isthac perveniendi ad altiora hodie recessimus! Quam vota sua miseri nonnulli Parentes praecipitant! quam Pueros vix dentientes protrudunt ad sublimem et arcanam Iuris scientiam! quoniam nimirum omnibus Artibus antistat spes lucri: et formosior est numus auri, quam quicquid Graeci Latinique delirantes scripserunt. Hoc vero quam minime ferendum sit, sapiens olim quam fidelissime monuit vetustas, cui ut multa alia, ita hoc in primis inter reconditae sapientiae instituta plane Divinum erat, ne quis a gregibus vel armentis veniret ad in terpretandum, sed studiorum gradus fierent, nequod severiora induebantur pueris adhuc nascentibus, vel matrum iudiciis evehebantur dominastri ad facultates, sed severâ primum lege proficiebant in convenientibus aetati suae; neque ad turpissima animalia coronas titulosque corrupta gratia deferebat, sed Sola Virtus Gloriam Parabat, prout haec pluribus eleganter persecutus est in doctissimis Animadversionibus ad Enchiridium Pomponii ICti, eiusque Interpretes de Origine Iuris, c. 6. §. 5. Christ. Adamus Rupertus, Professor quondam Historiarum in Athenaeo Altorphino non quidem multorum annorum, sed multae eruditionis rariorisque ingenii, cuius spes nondum totas, famamque sub auras venturam, intercepit Fati praematuri iniqua et festinata dispensatio.

Sed redimus ad praxin Iuris, cuius initium Richtero Noribergae capiendum erat a munere Advocati, ad quod nemonisi praevia peculiari licentia Amplissimi Senatus ibidem admittitur. Cuius magnifacienda Auctoritas, quia ex speciali Decreto hic intercessit, tanto securius ille varios ac difficiles obtrectationum, invidiae et malevolentiae scopulos, quibus vitae hoc genus prae ceteris, malo prope fatali, obnoxium est, praeternavigavit quamquam, ut verum fatear, non leves aut spernendae sese obtulerunt rationes, quae nullo negotio institutum poterant evertere, vel saltem nonnihil suffulminare. Modo enim animo obversabatur illud Taciti: Nihil publicae mercis tam venale esse, quam Advocatorum perfidiam;


page 308, image: s312

argumenta illa ruminabatur, quibus PLINIUS [Note: lib. 1. Epist. 23.] POMPEIO FALCONI suo causis agendis abstinendum persuasit: partim etiam ante oculos erant Ecclesiasticae Historiae Auctores, qui IOHANNEM CHRYSOSTOMUM Eloquentiae natum, et dicendis causis aptissimum exstitisse, ac primam hanc ei mentem fuisse narrant, ut se foro dederet, et Advocati munus profiteretur. Sed cum ei difficile videretur, probitatem simul, et forenses ac Civiles Actiones praestare, statuit tandem Sacrarum literarum studia excolere, et Ecclesiasticae Vitae sanctitatem sequi, prout refert ANNAEUS ROBERTUS lib. 2. Rer. Iudicatar. cap. XIX. fol 531. Iamque aures animumque vellicabant M. TULLIUS et AMMIANUS MARCELLINUS, qui hoc Vitae genere facile ad illam artium scaevitatem deflecti posse existimabant, quâ pauci nefas esse credunt Religionem decipere Iudicantis. Quorum ille intelligere non poterat, cur poen a dignus esse debeat, qui pecuniae iudicem corruperit, et qui eloquentiâ laudem etiam ferat; cum tamen nihil tam incorruptum esse debeat in Republica, quam suffragium, quam sententia, ita ut plus mali facere videri possit, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecuniâ corrumpere prudentem nemo potest, dicendo potest. Denique non latebant RICHTEa RUM perversa et male sana iudicia quorundam, qui neque IUSTINIANO ob compositos Iuris, quo utimur, libros, neque LOTHRIO Imp. ob reductos eosdem in lucem usumque Hominum, multam deberi gratiam arbitrantur.

Verum hisce et aliis rationibus, quae ad Rabulas forenses potius quam ad veros ICtos Causarumque Patronos spectant, nihil ille commotus, neque ob pravos hosce saeculi mores et deplorandum Iurisprudentiae abusum, vadimonium tam praecipitanter deserendum statuit, quin potius uti finem studii Iuris, quam diu ei vacare contigit, non quaestum vel ambitionem, sed DEUM ipsum sive Sapientiam et Iustitiam congruentem cum mente Divina constituit: Ita intelligere, probare ac defendere unice studuit, quae in Iudiciis forensibus, in Contractibus, et aliis quibuscumque rerum privatarum vel publicarum Litibus iusta, vera et recta fuerunt, et quemadmodum Divus CYPRIANUS de veris Philosophis iudicavit, ita ille de ICtis,


page 309, image: s313

qui non verbis, sed factis tales sunt, qui non vestitu Sapientiam, sed veritate prae se ferunt, qui virtutum magis conscientiam quam iactantiam noverunt.

Eo ipso itaque anno, nimirum M DCc XIX quo licentiam Advocandi ab Amplissimo Senatu Norico impetravit 30. Martii, matrimonium iniit cum Vidua honestissima, Morumque et Virtutum splendore commendatissima, MATTHIAE SCHYRERI, qui Anno M DCc XVIII. eandem cum sex liberis, ita ferente Voluntate Divinâ, reliquerat. Pro sustinendis, quae Marito non tam ex Legum quam ipsius Naturae dispositione incumbunt, Matrimonii oneribus, spem ac fiduciamk defixam habuit in solius Numinis Divini providentiam, quae in re familiari, quam tenuis et angusta ea etiam sit, utramque facit paginam, non, ut plerisque hodie sollenne est, innumerum Clientum: hoc enim more, morum omnium maxime molesto, teste COMICO, in Menaechm. vivebatur iam olim, et vivitur etiamnum, Clientes sibi omnes volunt esse multos, boni an mali sint, id haut quaeritant: res quaeritur magis, quam Clientum fides, Refert ex DIONYSIO HALICARNASSEO et CORASIO BARTHOLOMAEUS AGRICOLA in Tract. de offic. boni Advocati, Clientes quasi Colentes appellatos: et Patronos Causarum dictos quasi Patres; Additque ex BALDUINO: Ius et Leges Clientelarum fuisse, ut Patroni suis Clientibus non secus atque Parentes filiis consulerent, in Iudiciis adessent, et denique prospicerent; Clientes vero patronos suos, ut filiifamilias Parentes colerent, etc. Utrumque in foro maxime, causisque atque controversiis forensibus suo exemplo conspicuum reddidit RICHTERUS, qui incorruptâ fide, industriâ ac insigni dexteritate multorum Clientum, quibus non raro Parentis loco fuit, oculos, spem ac fiduciam in se convertit, ut fructum inde uberrimum ad conscientiam suam referre licuerit. Adversarios si quos habuit mordaces ac rixosos; hoc enim genus hominum tali functione effugere non datur, vicis eos modestiâ, sicque numquam opus habuit Satyri cerâ, quâ, ut est apud ARISTOTELEM, amici illius, cum litem habuerunt, aures illi obturare solebant, ne cum ab adversariis convitiis afficeretur, propter iram causae cognitio turbaretur. † Tantum vero abest, ut Controversiis Practicis sive Forensibus unice ac sine intermissione insudaverit, ut potius bonam Horarum


page 310, image: s314

partem studii Politici et Historici amoenitates sibi vindicaverint. Perquam sane prudenter. Qui enim morbo hoc insanabiliter laborant, vel potius insaniunt, ut se quibuslibet de causis forensibus valde discrucient, vigilando, peregrinando, sursum ac deorsum cursitando, quasi nihil utile aut bonum agere queant, nisi inanes qualiscumque victoriae spes et gloriolas aucupando perveniant ad ipsa cubilia causarum, per fora omnia volitando, subsidendo divites domos, et, ut Spartani canes, vestigia sagacius colligendo; in hos (ni fallor) maxime quadrat illud, quod dixit Democritus: Si Corpus animum in Ius vocaret, non futurum, ut ille malae tractationis crimen effugeret. Longe alia, imo longe melior mens Richtero, qui tempora sua cum otio liberaliori ita dividere scivit, ut inter meditationes forenses alterum oculum ad studia iucundiora reflectere non desierit. Si quis laborum eiusmodi succisivorum documenta desiderat, inspiciat tractatum elegantissimum Antonii Fabri, de variis Nummariorum Debitorum solutionibus, quem An. M DC XXII. ex veteri Editione quasi restitutum, Indice et summariis auctum, cum docta praefatione Noribergae sumptibus Typographi Simonis Halbmeyeri de novo edidit. Addam ego, sed pace Nobilissimae Familiae Fürerianae, Itinerarium Aegypti, Arabiae, Palaestinae, Syriae, aliarumque Religionum Orientalium, Dn. Christophori Fureri ab Haimendorff, Equitis Aurati, Rei publ. Noribergensis quondam Duumviri Primarii, et Franconici Ordinis Consiliarii bellici, quod Richterus Anno M DC XIX. iussu et auctoritate praedictae samiliae ex lingua vernacula in Latinam transtulit, non sine commendationis publicae gloria, quae Auctori in primis ex peregrinationibus tantis tamque laudabiliter susceptis merito surrexit, et per ora non tantum Virorum, sed ipsius Famae sine fine ac termino nova subinde peregrinabitur simili certe, vel citra invidiam, maiori elogio, quo olim IULIUS CAESAR SCALIGER BELLONII Itinerarium carmine ad PETRUM NATALEM scripto hunc in modum praedicavit:

IGitur quum dissipârit Natura omnia
Longe lateque, et multis dissecat modis:
Est multâ dignus commendatione, qui
Diu multo labore perfunctus modum
Nostrae exspectationi statuit, ac spei,
Confertis commentariis, puro stylo,


page 311, image: s315

Compendiosa mole, sincerâ fide,
Velut fecit BELLONIUS: qui dum suae
Vitae, suisque commodis tua commoda
Meaque anteponit, Genium defraudans suum,
Haud parcens sumptui, haud metuens periculi,
Everrit maria, effodit radices Syras,
Arabiae monstra pinxit, et rerum novas
Effigies nobis, veteres quae fuerant, facit.
Dignus, cui magnam debeamus gratiam.
Ut ille dignus, tanta qui Nobis dedit:
Ita dignus es Natalis: cui bona fide
Tantundem debeatur apponi: mihi
Qui percupienti, nec reperienti uspiam
Fecisti, ut nunc potirer. Quare quicquid est,
Quod ex praesenti Lectione redierit
Tum commoditatis, tum voluptatis, Tibi
Acceptum refero: sed ita, uti palam profitear.
Tuo beneficio ac liberalitate me
Adiutum atque auctum, nec minus memorem tui
In hoc theatro rerum Naturae fore. etc.

Cum itaque per quadriennium, quo vice Advocati et simul Consiliarii extraordinarii functus RICHTERUS, Ingenii sui praestantiam, Doctrinae varietatem, Iuris peritiam, Eloquentiae donum, Morum gravitatem, et in primis Pietatis amorem, Inclito Rei publ. Noribergensis Senatui egregie commendasset dignus tandem habitus, qui ab eodem Anno M DCc XXIII. in numerum Consiliariorum Ordinariorum. et simul Assessorum Dicasterii superioris cooptaretur, quorum officium est, statum cuiusque causae, quae ad Iudicium illud defertur, cum omnibus circumstantiis diligenter ponderare, et ex fontibus Iuris, quod rectum et aequum, in medium adferre, eâdem ex Actis Iudicialibus referendi et correferendi methodo, quae hodieque in Camera Imperiali servatur. Poterat certe non immerito ad eiusmodi honorum primum ingressum exhorrescere RICHTERUS, et, quasi Doemonio Socratico revocante, retro pedem referre, partim cum adspinosissimi huius officii difficultates, laboresque concatenatos, partim ad Antecessorum, qui ante ipsum Illustri huic Rei public. a Consiliis fuerunt, famam, ipsis etiam Iconibus et Cineribus eorundem Hucusque servatam, oculos animumque convertit: Eiusmodi enim veteranorum, quos inter praecipue


page 312, image: s316

GUGELII, HERELII, HELDII, SCHEURELII, CAMERARII, REMI, OLHAFII eminebant, gloriam qui intuebatur, quibus non Iurisprudentiae tantum, sed ipsi etiam Musarum fontes simul patebant, facile animadvertere poterat, quam iis, quibus in primo Rei publ, aditu pene etiam rivuli sunt occlusi, invidiâ comparationis sit erubescendum. Nonne igitur artus suos artesque melius librare debuisset RICHTERUS, in tantam Rei publ. descendens palaestram, in qua non raro Existimationis damno desudascitur? Verum recovare pedem fas non fuit amplius, neque etiam integrum; iacta erat alea, et iacta non caeco quodam impetu, sed addente animum in primis Amplissimo Rei publ. Senatu, cuius Auctoritas summa, et in eligendis Consiliariis Iudicium plane amussitatum, uti praemium laborum et industriae uniuscuiusque est amplissimum, ita contra quaecumque obstacula praesidium simul praebet certissimum. Nonnumquam enim in successoribus locum habet illud Poetae:

- - Primo avulso non deficit alter
Aureus, et simili florescit virga metallo:

Et ut in magnis saepe etiam voluisse sat est, ita sedula imitatio eorum, quos Vitae ac Doctrinae cousummatione statim exprimere non licet, pro generoso laudeque digno conatu habetur. Non paenitebit hîc imitari DIONY. SIUM HALICARNASSEUM, qui, ut refert Doctissimus RUTGERSIUS in Variis Lectionibus, in Arte Rhetorica c. peri\ lo/gwn e)ceta/sios2 cum docere vellet, qua potissimum ratione in legendis Veterum scriptis consequi possimus, ut illis in dicendo quam simillimi evadamus, eleganti similitudine usus est, Faciendum, inquit, nobis id, quod rustico cuidam contigisse ferunt. Is, cum vultu admodum turpi c deformi esset, vereri coepit, ne et liberos sui similes, hoc est, turpes ac deformes procrearet, quae formido, inquit, eum pulchros ac formosos procreandi artem docuit. Effictis enim simulacris quibusdam venustis ac decoris, ut ea perpetuo intueretur, mulierem assuefeeit, ac deinde cum Illa congressus, ut liberos ea speciosos pareret, imaginationis vis effecit. Similiter, inquit, in oratione facienda, cuius similitudo tum demum paritur, si quis illud imitari studuerit, quod in unoquoque praestantissimum esse videatur.

Spem itaque tam praeclare de se conceptam minime falli, neque facem ab Antecessoribus suis in officio


page 313, image: s317

accensam exstingui passus RICHTERUS, post triennium, quod in praedicto Dicasterio Noribergensi velut optimus Consultor, non ad privatum odium aut gratiam, sed ad Iustitiam Causae publicamque Utilitatemque Consilia sua attemperans peregit, Anno M DCc XXVI. ab Amplissimo Senatu inde avocatus, gravioribus magisque arduis Rei publ. Negotiis admoveri coepit. Habet Res publ. haec inter multa praeclara et hoc, ut, si quid gravioris momenti incidat, ad Senatum, a Senatu ad ICtos, quorum non semper certus est numerus, referatur. Non ignotum est iudicium FRANCISCI ALCIATI, in Epistola nuncupatoria ad ANTONIUM PERRENOTUM GRANVELLIUM, quâ Consiliariorum multitudini prudenter pepercisse ait CAROLUM V. Imperatorem, quod huius GRANVELLII PARENTEM, NICOLAUM PERRENOTUM GRANVELLIUM, solum rebus omnibus Pace et Bello consultandis pertractandisque praeposuit. Multitudinem enim Consiliariorum saepenumero negotia perdere aut praecipitare, quod, quo plures sunt homines, eo facilius inter se dissentiant. Ceterum ab hac opinione, quotquot etiam alii eidem suffragari velint, tanto magis dissenrire fas est, partim quod hic ipse ALCIATUS, initio praedictae Nuncupatoriae sibi plane contrarius, ingenue confitetur, nihil aeque Principibus vel cuicumque Regali fastigio convenire, quam viros prudentiâ, probitate, iustitiâ insignes sibi asciscere, quos semper arduis de rebus oportune consulere, cum quibus Imperii arcana tuto communicare, quorum maturo iudicio, labore assiduo, diligenti opera tantam Regnorum molem recte disponere, feliciter regere et gubernare queant; partim quod omnium temporum Historiae, et magnorum Principum res gestae testatum faciant, longe tutioria et prudentiora fuisse ea Consilia, quae a pluribus tractata, quam quae unius mente agitata fuere, prout exemplis luculentissimis latius demonstrat IOHANNES ZANGERUS ICtus, Praefat. in Tractatum utilissimum de Exceptionibus.

Sed ne forte haec quis ad solos Imperatores, Reges ac Principes referat, in primis de Republ. hac Noribergensi gravissime disserentem audiat supra laudatum ICtum. SCIPIONEM GENTILEM, in Laudatione funebri HIERONYMI BAUMGARTNERI, ubi hoc ipsum vel magnificentissimum in ea laudat et mirifice extollit, quod


page 314, image: s318

plurimos praestantissimosque Iuris Consultos a Consiliis habeat, quorum operâ non solum in rebus privatorum controversiisque civilibus, sed in maximis etiam Rei publicae negotiis utatur.

Publicis, ut paulo ante innui, multisque negotiis gravissimis iam destinatus RICHTERUS, Numinis Divini auxilio ardenter implorato, eo deinceps, quod vixit, curas suas convertit, imo brevi etiam effecit, ut non magis sibi Patria quam ipse Patriae ornamento foret, multis bonis usui, Rei publ. in primis saluti. Quam dextre haec singula non solum domi Consiliis saluberrimis, sed et multifariis rei publicae nomine susceptis Legationibus praestiterit, Inclitum, praedictae Rei publ. Senatum, quin et ipsam Patriam suam, NORIBERGAM, testes habet, fidem ipsam exsuperantes, omnique penitus exceptione maiores; Sique impreaesentiarum Legationes omnes ac singulas partim ad multos gravissimos Imperii Conventus, partim ad Augustissimum Imperatorem FERDINANDUM II. gloriosissimae memoriae, partim ad Reges, Electores, ceterosque Imperii Principes ac Status memorare vellem, metuendum esset, ne recensio isthaec ostentationi quam cohonestandae memoriae defuncti, qui inanes omnes iactationum ampullas earumque causas procul semper habuit; propior accederet. Ceterum unius saltem Legationis hîc meminisse sufficiat, quam praesente Nobilissimo Dn. SIGISMUNDO GABR. HOLTZSCHUHERO, Rei publ. Norib. Septemviro Prudentissimo, Anno M DCc XXXVI. mense Octobris, una cum Civitatis Francofurtensis et Ulmensis Legatis, pro earundem, ut et reliquarum sessionis ordine posteriorum Civitatum ex tribus Circulis, Franconico, Suevico et Rhenensi superiori, communi causa, ad S. CAES. MAIESTATIS et Eminentissimi Collegii Electoralis Conventum Ratisbonam subiit, uti Directorium ad Civitatem Noribergensem delatum, communi nomine tantâ dexteritate in se suscepit, tantaque coram Imperatoria Maiestate facundia verba fecit, ut post Audientiam per Ministros inquirere coeperit Imperator de RICHTERI Nomine, de eiusdem Patria et Parentibus. Indicina haec erat, prout eventus docuit, summae gratiae, quam Suada perorantis apud Imperatorem conciliaverat, qui eam testatam porro aliis documentis, Comitis nimirum Palatini, vel Consiliarii dignitate ac titulis fecisset, sed nihil tale


page 315, image: s319

ambiit modestia eius, cui summi honoris loco iam fuerat, placuisse supremo in terris Moderatori. Tantum scilicet potest vera Animi Virtus, suaque ipsa ex stirpe nata atque efflorescens, non aliunde et adventitiis ex rebus adsimulata, et collecta Dignitas, ut verissime iudicavit supra laudatum illud generis Humani Oraculum, quem nihil fugit eorum, aut quae fuerunt, aut quae sciri poterant, SCIPIO GENTILIS.

Porro, si quid a gravioribus Rei publ. negotiis, quod tamen raro contigit, temporis superfuit, id libentissime seduloque impendit curis et studiis amoenioribus, inprimis incommodum Academiae Altorphinae, quam, quia ibidem prima studiorum alimenta, velut lac ex almae Parentis uberibus, hauserat, semper amore sincero et constanti prosecutus est, Annus erat M DCc XXXI. quo a Magnifico Rei publ. Senatu modo dictae Academiae Pro. Cancellarius nominatus, mirâ alacritate summaque cum voluptate munus illud per vicennium obiit, variis iisque doctissimis Orationibus, in Renuntiatione Doctorum Iuris, Medicinae vel Philosophiae publice habitis, quarum adhuc in vivis tres Decades publici luris secit, non tam proprio motu, quam suasu et impulsu eorum, qui nonnullas ex iis describendas sibi petierunt. His accesserunt duae postremae, trigesima nimirum prima et secunda, quarum illa de Arcanis Aulae Iustinianeae, haec de Raritate Poetarum, eiusque causa, An. M DCc LI. Altorphii habita, quas Epistolis eiusdem selectioribus praemittere, simulque hac vice publico donare placuit.

Incredibile dictu est, quam recrearit RICHTERUM, densissimorum negotiorum mole saepe fatigatum, liberalior qundoque et velut intercalaris in Viretum Academicum secessio. Sed inevitabilis illa rerum humanarum vicissitudo, omnis prope felicitatis pedissequa, quae nostrae dulcedini acorem et amaritiem suam plerumque affricat, etiam Richtero nostro felicitatem illam non sinebat totam. Eodem enim anno, quo Universitatis Altorphinae Procancellarius eligitur, obruit illum inopinantem, inveteratum illud multisque hodie in primis fatale, et ipsa appellatione, multis quidem in risum, iis vero, quos tangit, in horrorem desinens malum, Podagra, quam paucis deinde annis post, ne quid aegritudini per se satis calamitosae deesset, secutus est dirus ille, et, experientia reste, multo immitior tot eruditarum Animarum Carnifex Calculus, qui duo ac prope


page 316, image: s320

individui comites, valetudinem RICHTERI magis magisque reddebant vacillantem. Ita nimirum Homines sumus, quos, cum in consummationem Dignitatis per mille indignitates ascendimus, misera ilico subit cogitatio, nos laborasse in titulum sepulcri. Ut eos nunc taceam, quorum, ut ait Romanus sapiens, ultima senectus, dum in novas spes ut iuventa disponitur, inter conatus magnos, saepe deficit invalida. O felices nos, si, quid in tanta rerum humanarum inconstantia optare, imo, quid sequi debeamus, in promptu sit. Cumque in ipsa etiam exspectatione et in votis quaedam vis sit, mortales immortalitati in his terris quasi praeludere discamus, hoc est, omnino et dicere et facere, quae digna Deo, digna Caelo sunt. Hanc viam, imo hanc vitam uti a teneris iam ineundam sibi proposuit RICHTERUS, ita eandem, potissimum ingravescentibus, ut fit, quottidie morbis, secutus, est. Quoties per curas Rei publ. quottidianas licuit, ad Sacrorum Bibliorum non modo, (quae decies, et ultra, ab initio ad calcem usque legendo absolvit) sed et variorum Theologiae Doctorum ac Patrum in primis Lectionem crebriorem divertit. Cui bono sacras eiusmodi meditationes impenderit, loquuntur hodieque partim eiusdem DIGESTA PIETATIS, sive de Cultu Orationis Collectanea Theorico Practica Anno M DCC XXXVI. Noribergae edita: partim nonnulla opuscula magni illius DANIELIS SENNERTI, et incomparabilis ERASMI ROTERODAMI, quorum huius de Praeparatione ad Mortem et de Misericordia Divina: Illius vero de bene vivendi beateque moriendi Ratione, e lingua Latina, in usum eorum, qui linguam hanc non callent, in Germanicam puriorem transtulit, typisque imprimi curavit. Sunt heredibus eiusdem ad manus adhuc multa e scriptis Theologicis ERASMI huius ROTERODAMI Germanice translata, sed quae lucem forte cum adspicient, cum melius convenerit Mercurio cum bona Minerva, quod non sperandum, nisi cum ad meliorem mentem redierint illi, qui Lucro et Literis simul operam dare aeque difficile putant ac sorbere et flare.

Post Lectionem SS. Bibliorum et Patrum, impense amavit, et admiratus est, Scripta B. LUTHERI, PHILIPPI MELANCHTHONIS, modo nomine nominati ERASMI ROTERODAMI, et HUGONIS GROTII, quod in iis non solum ubique verae Pietatis Praxisque Theologicae


page 317, image: s321

vestigia, sed et animum et Consilia in causis Religionis moderata, frugifera et pacifica, hoc est, ad concordiam Ecclesiasticam in primis salutaria et vere necessaria deprehendere licuit. Cum CASSANDRO enim, Viro moderatissimo, intrepide statuit, Moderationem et Aequitatem multo plus ad Ecclesiae pacificationem conducere, quam nonnullorum rigorem atque severitatem, qui odium potius par. tium quam Concordiae studium prae se ferunt. Elegantissime hac de re disserit de la Nove in Praefat. Discurs. Poliucorum: Il faut inquit, esperer, que cest exemple enresueillera plusieurs nutres, lesquels voyans, Combien une voix moderee par raison est agreable, aux pris des crieries et invectives pleines d' aigreur (lesquelles comme clochettes de Corybantes, ne servent qu' a troubler les sens des plus rassis) ils s' efforceront d' engraver plustost en leurs escrits ce que Dieu leur aura donne pour l'Instruction de la posterite, que la vehemence des desordonnees affections dont nostre aage ne recoit que trop de blasme et de dommage, etc. Et quae ibidem plura sequuntur. Inter praeclara eiusmodi piae moderationis exempla, modo laudato CASSANDRO Artic. VII. de Ecclesia, et Artic. II. de Peccato Originis, in primis commendantur CYPRIANUS et IOHANNES HOFFMEISTERUS, quod ille, in tanto circa locum illum sententiarum dissidio, Pacis et Unitatis Vinculum constantissime retinuerit, causamque suam non cum acerba insectatione aliter sentientium, sed summa animi modestiâ defenderit; cum tamen tot per Africam et Orientem Episcopos idem secum sentientes et facientes habuit; hic vero in excutiendis et explicandis Articulis Augustanae Confessionis, praeter eximiam eruditionem, summum quoque Candorem et Moderationem adhibuerit. Sed quantum, (heu!) quantum recessit a moribus et exemplis hisce praesens haec Aetas nostra, dissidiis et contentionibus Christiano homine indignis feracissima; quam si intuebitur futura aliquando Posteritas, felicem se agnoscat, quod in eam non inciderit, cuius sic illam, tamquam ea vixerit, pudebit. Nos certe, frustra nostris freti consiliis, malorum ac dissidiarum eiusmodi finem nobis haut pollicebimur, nisi in placato DEO IEHOVA nostro, qui, si peiora prioribus adicere tandem desierimus, precibus nostris unanimi Concordiae studio subnixis exorabilis, littoris huius Sarpedonii fluctus solus mitigare potest.

Ad supra nominatos Theologiae Doctores,


page 318, image: s322

LUTHERUM, MELANCTHONEM, ERASMUM, aliosque ut redeamus, non opus est multis hic asserere, quot et quanta singuli scripserint volumina, quae si dicam obiter nonnumquam consulta aut pro re nata evoluta tantum a RICHTERO, iniuriam facerem stupendae ac prope incredibili huius Viri industriae, qui singula haec volumina una cum HUGONIS GROTII scriptis Theologicis, quae tam in vetus quam Novum Testamentum exstant doctissima, ne pagellâ quidem excepta, legendo absolvit, quod ex ipsis Exemplaribus, quae notas marginales propriâ manu scriptas singulis prope foliis continent, doceri posset. Rarum certe in ICto, rarius in Viro Politico, quottidianis Rei publ negotiis circumvallato, rarissimum in eo, qui cum morbis saepe conflictatur, et nihilominus sibi, tantoque oneri et tantae lectioni superest. Nimirum hoc sollenne est eximiis ingeniis, quae perpetuum laboribus indicere bellum, et sibimetipsis quietem invidere solent, nec unquam torpenti otio cum dehonestamento succumbere. Accedit, quod numquam graves ipsi, sive noctu sive die id esset, interrumpentium amicorum acciderint molestiae; quin uti patientissimus erat laborum, ita in hoc eo magis gaudere sibi visus est, quod nonnumquam etiam invidi eius ope et operâ promptissimâ maxime fuerint delectati. De ISAACO CASAUBONO, incomparabili omnigenae Eruditionis Heroe, memorant, et admirantur hodieque omnes, qui vel legunt, vel audiunt, illum valetudinarium, inter lentos morborum ignes, suspiria, stillicidia, aliaque mortis satellitia, solo animi ardore et constantia incredibili fretum, plura elaborasse, quam alium, qui flore aetatis et valetudinis fastigio excelluit. Quin et longo denique cum laboribus et morbis conflictu fractum non animo, sed membris, non mentis acie, sed organis, ad ultimum usque spiritum in demandato munere summa cum laude perstitisse.

Idem certe, absit invidia verbo, de RICHTERO lubentissime profitebitur, qui in annos illos potissimum inquiret, quos in declinantis valetudinis statu prope viginti vixit, si vivere est, tanto temporis spatio, in sinu quasi gestare apertae mortis instrumenta.

Ergo, inquies, nulla omnino recreationis aut licitae voluptatis intercapedine, continuas hasce laborum, dolorum curarumque miserias, quibus confragosum hoc iter emensus est, sedare contigit? Quanto felicior eorum conditio,


page 319, image: s323

qui sub densa latitantes umbra, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocant, animi marcentis oblectantes torporem, corpora ignavia pallentia, ut est apud SENECAM, cibis ac potionibus intra hortorum latebras saginare consueverunt? Sed quid? Incusabimus ne hic miseram RICHTERI plusquam nimia, imo pene inhumanâ diligentia adeoque propria culpa sibi accersitam sortem? an Fati iniquitatem reprehendemus? Vereor certe, ne hoc non liceat; alterum vero in nostrum recidat dedecus! Quamquam, ut verum fateamur, illum adhuc nobis haberemus superstitem, si parcius usus fuisset laboribus, et parcius etiam aquis acidulis; sedentaria enim vita aquis istis valde inimica, et nimia, quam dixi, diligentia valetudinem pessundederunt, morbosque accelerarunt, quibus tandem exstinctus est. Septennium vero ex omni vita eius memorare licet, quod inter summas amoenitates et lubentias ante obrtum transegit, cum Anno M DCC XLIV. filium unicum, IOHANNEM GEORGIUM, salvum non modo ex itinere reducem, sed et eodem anno Utriusque Iuris Doctorem, Maritum et denique, biennio post, Rei publ. Patriae Consiliarium, adeoque pari secum in Honoris ac Dignitatis gradu constitutum vidit, eique ad annum usque M DCC LI. cum quinque nepotibus summa voti in pectore pie custoditi felicitate superfuit. Hunc uti semper, rit apud gravissimum Poetam gravissime filium, Parens Ascanium, monuit, ut virtutem ex se, verumque laborem puer disceret, fortunam ex aliis, quo versu nullum dulciorem toto illo poemate QUINTILIANUS asserere non dubitavit: ita Rei publ. vitaeque hominum communi vel quam maxime prodesse, si inde a succrescente aetate, veluti ad morum cynosuram, virtutum omnium, famae honorumque exempla petantur, cum sollertissimis Motalis Philosophiae Doctoribus recte semper censuit. Accessit laetitiarum, quas nemo nisi Parens in telligit, cumulo, quod in quem se totum trantulerat Pietas, in eius cura et amore conquiescere potuisset aetas Parentis ingravescens, quae dulce solatium sibi spondere solet in liberis bene natis, bene educatis. Verum, in tam brevi felicitatis momento, spes inchoare ulteriores non permittebat Richtero quasi supra caput adstans, decretoria Fati necessitas, Idcirco voluntati Divinae sine murmuratione obremperandum duxit, praecipue cum iam mali asthmatici aliorumque symptomatum festinata vehementia nil nisi mortis imminentis indicia repraesentaret. Saepe in memoriam sibi


page 320, image: s324

revocavit illud SENECAE: Numquam magnis ingeniis caram esse in corpore moram, aegre potius has angustias ferre et velut ex alto assueta despicere humana. Quid? quod sapientis potius sit toto animo in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper ferri cupidine, ad caelestia et sublimiora ut tendat. Hisce et aliis meditationibus animum pie praeparando eos, quos superstites lege nascendi optavit, et quos praecedere inter iustissima semper vota habuit, sic amore se debere agnovit, tamquam nihil sibi de eorum per petuitate, imo nihil de felicitatis illius, qua nati sui unici natos vidit, diuturnitate promissum fuerit.

Magnam et diu discendam rem olim sapientissimi Philosophi existimarunt, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo obire. Tantum certe abest, ut noster mortem quantumvis sibi iam proximam pro iniqua aut terribili unquam habuerit, ut potius paucis, antequam eam oppeteret, horis vocem Christianae constantiae ac fiduciae plenissimam omnibus adstantibus notatu dignam visam ediderit, nimirum tanto se gaudio beatum vitae suae finem anhelare et exspectare, quanto praestolari solent pueri anniversaria illa ac Natalitia dona, quibus religiosa quadam simplicitate venerari ac recolere solent memoriam recens nati SERVATORIS nostri. Saepe in vita optavit, ut in ipso mortis articulo, et ante ultimum vitae spiritum, praesentia Viri summi, plurimum Reverendi et Theologiae Consultissimi DN. IOH. MICHAELIS DILHERRI, Contionatoris in hac Urbe primarii, et Gymnasii ibidem Directoris prudentissimi vigilantissimique frui liceret, partim ob sincerae et exploratae amicitiae fidem, partim ob praeclara in rem Ecclesiasticam merita, tum vero et vel in primis ob rara et eximia dona, quibus Vir ille in erigendis ex verbo Divino morituris et iamiam agonizantibus cum admiratione excellit. Quid fit? Sane peropportune, et quasi singulari DEI Opt. Maximi iussu et providentia accidit, ut DILHERRUS, qui RICHTERUM nihil de morte eius vel praesumens inter ceteros amicos invisere destinarat, eo ipso tempore domum aegrotantis intraverit, quo voti ille sui ex asse particeps fieri poterat, Lecto itaque appropinquantem cognoscit, et praedicti voti sui memor amice excipit, salvere et assidere iubet, variosque cum ipso tum de statu vitae aeternae, tum de iis, qui, verbis IOHANNIS in Apocalypsi, vicerint, albisque vestientur vestimentis, non ex merito, sed imputatione


page 321, image: s325

ac vi gratuitae promissionis Divinae, sermones miscet; tandem edoctus per multas ac varias tribulationes ingredi nos oportere Regnum Caelorum, annuit consolanti, et lumen, quodiam aderat, accendi petit, ut DILHERRI faciem mehus cognoscere posset. Ille hoc sermone indicium deficientium, imo pene fractorum oculorum capiens, precationibus sacris et in primis Oratione Dominicâ ac repetitione et uberiori Symboli Apostolici explanatione instat, maximeque haec verba: Et vitam aeternam Amen; attentissimo CHRISTI athletae inculcat, quae inter solatia efficacissima RICHTERUS nulla vel minimi doloris aut cruciatus signa edens, sed dextram suam DILHERRI dextrâ oculos postea placidissime obdormiscentis claudente complicans, die 9 Decembr. circa sextam vespertinam Anno M DCC LI. nec dum completo anno aetatis sexagesimo, animam, nemine abstantium prope advertente, in manus REDEMPTORIS sui, pie, beate ac feliciter exhalavit, atque ita vitae pro Rei publ. salute per triginta annos lau dabiliter peractae memoriam, summo illo, et ultra, quod nullum est, QUI BENE VIVIT, BENE MORITUR, fastigio, felicissime coronavit, dignus omnium bonorum, hoc est, eorum applausu, qui virtutum et in Patriam meritorum rationem etiam post funera habendam non solum fatentur, sed et reipsa praestant. Multis, quod verum scio, Rei publ. Noribergensis Civibus RICHTERUS noster flebilis occidit, nulli vero flebilior, quam relicto filio et filiae unicis, ut et, quos inter charitates suas praecipuas sempet habuit, nepotibus, qui eodem luctu et eadem voce Parentis et Avi pie defuncti manibus parentare gestiunt, qua IULIUS CAESAR SCALIGER quondam filio audecto Caesari parentavit: Profecto lacrimae tollantur, gemitus, lamentationes, sive hoc temporis Imperio, sive alterius fortunae iussu; lugendi tamen nobis erit perpetua causa atque sempiterna.

Ad Eminentissimum ICtum, DN. GEORGIUM RICHTERUM.

SI Richtere, velim Te Nestora dicere; verum
Dixero: Consilio es Nestor et Eloquio.
In dubiis quoties poscit Res publica rebus:
Promptus es utibiles indigitare vias.


page 322, image: s326

Dicentem audivit, stupefactus flumine, Caesar,
Rex, Electores, Corcla Serena Ducum.
Solventem linguam Noricae admirantur Athenae,
Romanaque Virum ex urbe rediisse putant.
Auribus hic nil do: Vero dixisse minora
Me, dicent, quotquot gemmea scripta legent.
Addent, si faveant Virtuti: Vivat hic alter
Aetatem Nestor Nestoris alterius.

IOH. MICH. DILHERRUS. SS. Theol, et Phil. P. P.

SCRIPTA.

Oratio funebris in obitum Summi et Incomparabilis Viri, Ernesti Soneri: Altorph. 1613. in 4.

Digesta Pietatis, sive de cultu orationis collectanea Theoretico Practica: Norimb, 1636 in 12.

Orationum Decas prima: ibid. 1638. Altera 1644. Tertia 1651. in 8.

Epistolae selectiores ad Viros Nobilissimos Clarissimosque Datae ac redditae: ibid. 1662. in 4.

Disp. ad difficilimam legem 57. Heredes mei ff. ad SC. Trebellian. etc. Lugd. et Batav. 1616. in 4.

Memoria Georgii Noesleri in Oratione publice habita: Altdorphi 1651. in 4.


page 323, image: s327